Hugo de Groot - Hugo Grotius - 1583-1645

Hugonis Grotii Poemata omnia. Editio quinta. Amstelodami,
apud Iohannem Ravesteynium, 1670.

TMD 6 (UBL 104 E 18; KBH 850 C 33; BSB P.o. Lat. 1666 v.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Met bijdragen van H.-J. van Dam en P. Koning.
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
De tekst van de Poemata is herhaaldelijk gewijzigd. Deze uitgave volgt strikt de tekst van 1670; in vergelijking met eerdere edities en handschriften kunnen de gedichten korter of langer zijn, en ingrijpende varianten vertonen.

Zie ook:

Continue

[fol. *1r]

Continue

HUG. GROTII
POEMATA
OMNIA.
Editio quinta.
Amstelodami,
Apud Ioh. Ravesteynium,
1670.




[fol. *1v: blanco]
[fol. *2r]

Nobilissimo, Amplissimoque
VIRO,

DN. CORNELIO
VANDER MYLEN,
EQUITI,

Domino in Mylen, Dubbeldam,
Bleskens-Grave, Antonis-
Polder,
&c.

In summo Foederatarum Nationum
senatu Consiliario,

Illustris Academiae Lugdunensis
CURATORI, &c.

NOBILISSIME DOMINE,
CUm iis, quos reipublicae negotia occupant, aliqua sit concedenda laborum remissio, neque ulla honestior esse possit, quam quae à Poëticae studiis petitur: puto, apud eos, qui rationem in consilium adhibent, hoc velut interjugendi genus patrocinio non indigere. Si qui tamen adversus rationem animum obduraverunt, eos [fol. *2v] exemplis obruere facile est. Sufficerent sane maxima Augusti Caesaris & Germanici, qui gravissimi oneris, quod ipsorum humeris impendebat, laxamentum non aliunde quam à Musarum exercitiis petiere. Sed si invidiosum est, Principes citare auctores, Silius quoque Italicus, vir gravissimus, Consul Romanus, ejus reipublicae, quam consiliis tutatus erat, gloriam versibus editis propagare non erubuit. Neque Plinium Secundum, itidem Consulem, neque culmen illud sapientiae, Senecam, poëtis adscribi puduit. Sed quid tam antiqua loquor? magnus ille Hospitalius, Galliae Cancellarius, & unicum aevi nostri decus, Thuanus, viri & eruditione & praestantibus factis immortale nomen consecuti, hac etiam laudum parte apud posteros nosci voluerunt. Quod si magis placent domestica, habemus quidem hic suffragatores non paucos, sed pro multis unus satis est Curiae Hollandicae princeps, idemque gravissimis temporibus optime de republica meritus, Adrianus Mylius, tuus parens, vir nobilissime; cujus carmina tuo beneficio legimus. Horum ergo auctoritas cum omnibus calumniantium telis opponi possit, fratrem meum, non perinde ut illi fuerunt, suis tamen districtum negotiis, rogare coepi, ut si ipse edere aut nollet aut non posset, à me saltem edi poëmata sua pateretur: quippe cui vitio verti non posset id, quod in viris maximis docti admirantur, ne- [fol. *3r] mo certe candidus reprehendit. Erat autem eo justior mea petitio, quod jam multa carmina ab ipso auctore divulgata erant, alia etiam latere vix poterant, cum penes eos essent, quorum honori imputabantur. Quae cum singula placuisse scirem, operaepretium me facturum putavi, si universa in unum volumen congregata emitterem. Nec liviter metuebam, ne alii, in quorum manus aliqua horum venissent, ea vel mutila, vel minus correcta in publicum darent: praesertim cum exemplum extaret ab iis, qui nuper in Germania Belgicos poëtas in unum fascem conjecerunt. Quorum quidem ego consilium magis probo quam eventum: tria enim aut quatuor tantum fratris carmina, nec ea quidem satis emendata, publicarunt, nec judicio lecta, sed quae sors obtulerat. Has ob res coepi schedia fratis evolvere: &, quaecunque vel edita, vel, ἀνέκδοτα erant, conquirere, ut, si mea non posset industria, labor tamen lectoribus prodesset. In singulis libellis autem temporis ordinem observavi, ut postremo scripta postremo legerentur. Hunc ego jam laborem meum tibi, vir nobilissime, offero. & cui justius? tibi etiam haec debentur; sive judicium considero, quo in aliis, tum in his quoque rebus plurimum vales; sive, qua fratrem dignaris, amiciciam, quae judicio tuo obstare non potest, cum non nisi judicio diligas. Peritia in te harum litterarum merito te adeunti caussam praebuit: nemo enim rectius aestimator [fol. *3v] est eorum, quae non didicit. Ipsum sane amorem, quo bonarum artium studiosos prosequeris, illustre eruditionis tuae testimonium habeo. semper enim virtutibus iis unusquisque instructus sit oportet, quas in alliis suspicit. In fratrem vero tua benevolentia certam spem facit, placitura, quae damus, si non artis, saltem artificis nomine. Sed ipsum etiam opus, & horum carminum materia, ut ad te mittatur, flagitat. Et quidem prima Silvarum pars, Sacra, nemini melius quam tibi dedicabuntur, cui pietas & rerum divinarum scientia haereditariae sunt laudes. Liber autem secundus, in quo Patria celebratur, totus tuus erat vel sine epistola. Cui enim se potius summi ducum Mauritii praeclara facta & studia versibus descripta committent, quam ei quem ille consiliis suis impridem admovit? Ideoque cum ista omnia tibi uni sint notissima, testem te advoco, cujus auctoritate fidem inveniant apud eos, qui, quod ipsi non faciunt, ab aliis factum haud facile credunt. Reliqua vero, quae patriam spectant, merito ei inscribuntur, cui patriae non uno nomine cura commissa est. Ommito legationes Ordinum Foederatorum mandato apud Henricum Magnum, ejusque filium, Galliae reges, & Serenissimam Venetorum rempublicam gestas; quae, dubium, tibine plus laudis, an patriae plus utilitatis & gloriae attulerint. Hoc ipso tempore, summo Foederatorum senatui allectus, rem militarem, & quae alia ad communem rem- [fol. *4r] publicam pertinent, consilio tuo disponis, cum jam ante inter nobilitatis principes praerogativi suffragii in Hollandiae consessu factus esses particeps. Tantis laboribus, quibus vel multi succumberent, tu unus sufficis: quoque magis negotiis premeris, eo minus opprimeris. Sed haec bonis omnibus nondum satis pro dignitate de te dicta, tibi nimia videbuntur: quippe laudes tuae tibi citius taedium afferant quam nobis satietatem. Alii succedant oneri, cui me ferendo imparem agnosco, vel propter tuam magnitudinem, vel propter meam tenuitatem. Scio, à te, aliisque, annales, quos de patriae bello frater composuit, expectari: & à te hoc magis, quod eorum partem jam pridem legeris. hoc quoque desiderium liber hic ea, quam dixi, Silvarum parte solabitur, praesertim si epigrammata quaedam addideris. Nam & Guilielmi Arausionensium Principis, quem auctorem suum libertas nostra profiteretur, genus hic actaque aspicies: neque minus incredibiles victorias, quibus Princeps Mauritius patrios fines aut tutatus est aut protulit: nec tantum quae terra, sed & quae mari prospera atque illustria contigerunt. Carmen de induciis finem ut bello, ita & libro imponit: atque ita ingentis historiae materiam versus veluti compendio exhibent. Tertius quoque Silvarum liber peculiariter tuus: quippe ab auspicatissimis tuis nuptiis initium ducens, atque inde gradum faciens ad eos, quos amicicia, aut etiam affinitate, comple- [fol. *4v] cteris. In Elegiis quoque, Farragine, Epigrammatis, nulla erit pagina, in qua non tuos agnoscas. Leges subinde nomen viri illustris Buzanvallii, qui regius apud nos Galliarum legatus, tibique conjunctissimus fuit, & qui extrema quoque vitae parte tui non meminisse non potuit. Invenies & venerandum illud Scaligeri nomen, qui quanti te faceret, etiam in testamento suo voluit apparere. Leges & Dousas, quibus tu arctissima familiaritate devinctus fuisti, ita ut versus de iis scriptos, non minus avide ac si ab ipsis scripti essent lecturum te confidam. Agnosces hic magnum Bezam, aliosque viros insignes defunctos, quorum & vita tibi jucunda fuit, & mors acerba. Habes & hic plurima ad Academiae nostrae professores scripta, cujus cum tibi cura sic credita, non possunt à te aliena videri, quae ad eam ornandam pertnent. Sunt & Epigrammata in picturas domus tuae scriptae. Denique nihil fere hic occurret, quin tu optime noveris & id quod scribitur, & eos quibus scribitur. Fratris poëmata laudare, non est fratris: lectori porrigimus judicii calculum; cui ut non placeant singula, certe ipsa universitas ob magnam rerum varietatem ingrata esse non poterit. Porro quod superest, rogo te obnixe, vir nobilissime, ut hunc laborem nostrum boni consulas. Parvum quidem donum est quod tibi offero, nec mei ingenii foetus, sed alumnus tantum. Quem, quaeso, eodem, quo fratrem meum & omnes littera- [fol. *5r] rum studiosos soles, affectu prosequaris. Quod ita futurum, mihi certo certius spondeo, cum mores tuos, aliisque insolitam, solitam tibi benignitatem, propius intueor, quae mihi quoque magna favoris signa exhibuit: hunc si in hac quoque caussa mihi praestiteris, nihil ulterius petere possum, quam ut me saltem inter caeteros ames. Vale, vir nobilissime, & diu librum hunc patrocinio, bonos omnes auxilio, patriam consilio juva. Lugduni Batavorum, calendis sept. anni M DC XVI.




                Nobilissimae tuae ampltudini
                            addictissimus




                            GUILIELMUS GROTIUS.



[fol. *5v]

HUGO GROTIUS

GUILIELMO GROTIO,

Charissimo Fratri, S.

IAmdudum, mi frater, quid agas video. quae scripsi carmina, aut obsecutus animo, aut amicis gratificatus, in corpus revocas, & audes illis propicium spondere lectorem. Quam vereor ne aut de nostris lusibus aut de clementia saeculi nimis benigne judices! Effluxit illa aetas, qua versus facere decorum, etiam non optimos excusabile erat. Praecipuum scriptionis patrocinium seritas editionis decoquet. Qua nunc fiducia tot in me nasos concitabo? Pueros etiam balbutentes amamus, quia in ea aetate semen ingenii spectari satis est, fruga ab ipsa exigere, importunum. At viro, silere, quam balbutire, est satius. Adde, quod quae nunc est hominum severitas, non mala tantum poësis displicet, sed ipsa poësis ut mala: multoque gravius videtur & πολιτικώτερον forum aleatorium calfacere, quam libera verba vinculis includere non necessariis. Sed hic video, quod tibi effugium pateat. Potes [fol. *6r] enim à pedariis judicibus ad summum auditorium provocare: in quo facile absolvetur haec opera tua, annitentibus Rocho Honardo, & Apollonio Scotto, viris summis & extra controversiam dignissimis, quos non semper lites exerceant: quorum ille Thamare tragoedia edita salivam nobis cum moverit, nunc Mosis legiferi expectatione nos cruciat: alterius Ecclesiastes jamdudum carceres mordet. Scelus sit ab his sejungere Vosbergium, poëtarum ut exactissimum judicem, ita candidissimum amatorem: & qui me quoque, ut arbitror, non tantum ut affinem, sed & ut harum literarum sectatorem diligit. Et, ut intra meos potius collegas maneam, nosti, credo, certe nosse debes, Simonem Bellimontium, cujus consiliis civitas Middelburgensis feliciter utitur. Is me non tantum hortatus est saepe, sed jure amiciciae prope impulit, ut facerem, quod tu nunc facis: & jam dudum me vir disertissimus permovisset verbis, nisi idem prudentissimus absteruisset exemplo: quippe cui facillimum erat de suo praestare, quod de meo exigebat. Sed demus hoc tantorum viro- [fol. *6v] rum auctoritati, ut liceat & viris, & occupatis, versus & scribere, & legendos aliis tradere. nihil adhuc tibi confectum erit, cum singulae carminum meorum partes multo plus deprecandum habeant. Multum juvit iis argumentis operari, quae pietatis professionem continent. Sed haec artem cum vix patiantur, omne pretium ex affectu excolentis accipiunt: quam voluptatem ut saepe in scribendo sensi, ita in legentes transfundere non possum. Quare futurum video, ut & Theologi poëticam libertatem, & poëtae theologicam jejunitatem accusent. Et sunt quaedam in hoc genere sermoni soluto tam vicina, ut veniam nisi à rebus ipsis sperare non audeant. Ut vero in his Christianum magis quam poëtam, ita in iis, quae ad patriam & res pro patria ductu Mauritii Principis fortissime ac felicissime gestas pertinent, nihil exibemus praeter bonum civem. Videbor exteris, res nostras paullo laetius extulisse, iis praesertim, qui earum magnitudinem non intelligunt. Sed posteritatis nostrae interest, omni memoriae genere consecrari, quibis caussis sumpta sint arma, quibus animis gesta, quo eventu deposita. [fol. *7r] Erunt qui me criminabuntur, in hostes nimis acerbe, id est, hostiliter locutum. Monendi sane, scripta haec fuisse, cum fas belli talia permitteret. Et erat is hostis, cum quo non de gloria aut propagandis imperii finibus certamen habebamus, sed de vita, &, quod vitae proximum, antiqua libertate. Haec ereptum qui it viris fortibus, potestne in eum aliquid, quam par est, animosius dici? Attamen induciae nunc sunt. Video quid sis responsurus. legantur ut ante inducias scripta: quomodo & trophaea aspicimus, Habent & Epithalamia quod excusent, suam nimirum, id est, nuptialem linguam, sine qua ne Epithalamia quidem sunt. Longe quidem stetimus citra Fescenninos: sed juvenes eramus, & concessum putabamus alludere ad concessas voluptates. Haec festivitas si culpa non caret, (& cur ego id operose defendam?) auctor sum, lege caveatur, ne quis posthac velit Epithalamia scribere. nam & sine illis vivere possumus, & facere quae nunc fiunt. Quid si etiam sinistrorsum aliquis rapiat, quod, more poëtarum, recepto magis quam laudabili, Deos interdum nominaverim? quod profecto, vi- [fol. *7v] gente paganismo, flagitiosum fuerat: nunc periculo caret. sciunt quippe omnes, ea voce modo sidera, modo elementa, modo mentes aethereas, modo insignes viros, modo Dei unius virtutes ac dona intelligi. Christi Patientis editionem non jam tu, ut caetera, sed ego tuendam habeo. Ut enim lucem videret, ego jam pridem auctor fui. Audivi, qui non ferrent in scenam produci salutis nostrae mysterium. Quasi id ageretur, & non potius παραφράσεως genus esset, ea, quae sacrae literae διηγηματικῶς enuntiant, δραματικῶς proferre: quod & Patres olim, & Pastores hodie in homiliis faciunt. Venit & illud in mentem, fore qui accusent varietatem & desultorium scribendi genus. Nimirum non unius aetatis hoc opus est. Aliud fert ver, aliud aestas. Nec animus sibi similis: modo liber & sui juris: modo taedii plenus, & quaerens ubi respiraret: saepe amicorum imperiis ad definiti argumentis necessitatem adstrictus. Neque vero constantis arbitror, jocis & seriis eundem vultum impendere. Accedit, quod ingenium mihi sequax ac ductile, ut à cujusque Poëtae lectione incaluerat, ita ad ejus imitationem rapieba- [fol. *8r] tur. Agnosco me ipse alibi Lucani spiritu plenum, interdum Manilii plusquam satis est studiosum, nonnunquam castigatius aliquid ad Statii & Claudiani instar conantem. De Epigrammatis quid dicam? quae, ut artis ejus peritissimos decebat, facile est scribere: at libros Epigrammatum scribere perdifficile. Quota enim quaeque materies hunc cultum recipit, ut jam ipse eligas, quod raro conceditur? Nihil autem potest esse tam fatuum quam extortum epigramma. Neque vero nobis licuit, quod sibi permisit Martialis, cui saepe sola obscoenitas epigramma facit. Hispanis relinquamus hanc scabiem. Vides quantum hic sit excusationum. Quanto erat facilius non committere quod excusationus indigeret? Habes tamen quod reponas: alia sparsim edita: alia apud amicos exstare, & vereri, ne corruptiora exeant: praesertim quum jam ejus rei experimentum è Germania habeas. Potes & illud adjungere, si quae sunt ἐννοήματα minus mala, ea, me non vindicante, facile repertura dominum. Scis, exiguo de Ostenda carmini quam multos magnosque auctores vacillans fama [fol. *8v] assignaverit. Neque semel mihi accidit, ut in aliorum scriptis ea legerem, quae à me nulli subrepta, satis essem mihi conscius. Sed levis est jactura tam parabilis annonae. Caeterum ego quod vis, nec veto, nec jubeo. Utere eorum consiliis, qui istis de rebus rectius judicant; quales sunt harum literarum principes, Heinsius atque Rutgersius, & spectatissimae probitatis atque doctrinae Vossius. Utcunque res cediderit, multum mihi gratulor de te, qui non me tantum, sed & mea, tam fraterne diligas. Roterodami XV. Decembris. M D C XV.

Continue
[p. 1]

HUGONIS GROTII

SILVARUM

LIBER I.

In quo SACRA.
_______________________

HISTORIA IONAE

Paraphrastico Carmine.

TEmpore quo cunctas prae se contemserat urbes
Fortunâ famulante Ninos, partaeque rapinae
Divitiae luxu contra certante furebant,
Ipse pater, vindex scelerum, sed lentus ad iram,
(5) His Amithaoniden dictis affatur Ionam,
Os cui veridicum dederat, mentemque capacem
Fatorum, & positum longe spectare futurum.
I citus Asyrii tumidam rectoris ad aulam,
Et quae vasta rapax defendit moenia Tigris,
(10) Immersum vitiis populum clamoribus urge,
Cujus sancta mihi dudum versantur ob ora,
Et poenam commissa petunt, scelerumque nefanda
Implevit terras, nunc scandit ad aethera moles.
Haec refer, atque minas verbis & jurgia misce.
(15) At miser, heu, sperans complentem numine cuncta
Effugisse Deum, (nec enim mandata placebant)
Ad Cilicum terras vicinaque littora Tauro
Funestum molitur iter. Iacet incluta portu,
[p. 2]
Summa Palaestinae tellus ubi desinit orae,
(20) Urbs vetus, Andromedes quae vincula jactat Ioppe.
Huc male fanus abit vates, & forte carinam
Invenit ad liquidi properantem flumina Cydni.
Addit se nautis comitem, pretioque soluto,
Hospitium capit infelix, & numinis almi
(25) Desertor fragili mavult se credere ligno.
Principio faciles aurae, sperataque Tarsos
Non procul. at subito fatalis inhorruit aër,
Pontum omnem turbante Deo. sonuere procellae,
Et fudere novum nubes mare nec super ullum
(30) Discrimen rebus: caelum nox una salumque
Miscuit: ereptam reparabant fulmina lucem.
Nec temere insani perdunt sua murmura venti:
Circum vela fremunt: & se jacit omnis in unam
Tempestas collecta ratem. jamque hiscere credas
(35) Compagem fractamque trahi sub fluctibus alnum.
At trepidi nautae & pallentes morte futura,
(Heu gens indocilis veri, fictaque parentum
Relligione nocens) partiti numina votis
Inclamant gemitu frustra, precibusque fatigant
(40) Quos homines fecere Dcos: hic Belon, at ille
Astarten, squammisque insignem corpora multis
Dercetin: at patrios alii, nunc sidera, reges,
Iasiden, totamque domum, generumque volucrem
Horrida gestantem Phorcynidos ora Medusae:
(45) Atque hunc pracipuè, dotali ut fede profectos
Incolumes det posse suam contingere Tarsum,
Tarsum pennigerae referentem nomina plantae,
Quin etiam merces, auri spes una parandi,
Cujus amor tantos docuit perferre labores,
(50) Jactantur pelago, navem ne verteret omnem
Accedens ventis onus, & demitteret alto.
Ille autem interea tantorum causa malorum
Ima puppe jacens somnum capiebat Ionas:
Seu pavor abstulerat sensus, nec corporis aegri
(55) Illa quies, sed torpor erat, seu talis imago.
Hoc agitante Deo, sua magna oblivia vati
Objecit, pressumque animum graviore veterno.
Non tulit hoc rector trepidae ratis, &, Tibi, dixit,
[p. 3]
Nunc unde iste sopor? quin nosti tu quoque si quem,
(60) I, supplex venerare Deum, rituque parentum
Sollicita, si forte aliis clementior ille
Respiciat miseros & fata instantia vertat.
Nec dubitant nautae, caeli quod suscitet iras
Esse caput secum, culpamque unius in omnes
(65) Ferre necem. motis quin ergo quaerimus urnis,
Exclamant omnes, quem poenae fata reposcant?
Quis nunc praecipiti volvi putet omnia casu,
Ac non lege data? Certum sors missa peregit
Arbitrium, vereque reum damnavit Ionam,
(70) Et vates de vate fuit. Tum quaerere nautae.
Quis genus, unde domo, cur & quibus adsit ab oris,
Quod vitae sectetur iter, quo crimine sontem
Incusent superi, quae tantae causa procellae?
Sic illi instabant. Sic contra Amithaone natus.
(75) Gens Hebraea mihi. studium fuit (atque fuisset
O utinam semper) rerum servire parenti,
Qui caelum movet & caeli stellantia signa,
Cujus opus terra est, pontique haec mobilis unda.
Obstupuere viri, majusque per ima cucurrit
(80) Ossa gelu. Subigunt sontem delicta fateri,
Spretaque magna Dei mandata, fugamque rebellem.
Tum quid opus facto rogitant, quave arte parandum,
Sideret ut tumidis insensum fluctibus aequor,
Crescentesque minae. Cum jam nihil ille precatus,
(85) Tollite me me, inquit, quem vestris fata periclis,
Quem toto petiere mari, me mergite ponto:
Jam pacatus erit: merui, nec ferre recuso:
Exsolvam insontes, et navem morte piabo.
Certavere quidem connixi remige multo
(90) Eluctari undas proramque advertere terris.
Nequicquam: longe littus fugit, undaque contra
Insurgens nullam patitur sperare salutem.
Cessit turba malis, tuque, ô justissime, dixit,
Parce Deus nobis hanc velle adscribere caedem
(95) Praedamnatae animae, nec leto ulciscere letum
Nil male de nobis ilium meruisse fatemur:
Nec nocet ira viro, nec habendi caeca cupido,
Sed motae non sponte manus, tibi reddimus illum
[p. 4]
Quem repetis, cogit tua nos invicta voluntas.
(100) Talia vix fati, summa de puppe volutum
Praecipitant. simul ille cadit, simul omnia coelo
Nubila diffugiunt, positis quoque fluctibus unda
Detumet, & lenes veniunt ad suppara venti.
Perculit attonitos divina potentia nautas,
(105) Atque ejurato falsorum horrore Deorum
Supplicibus votis aeternum numen adorant:
Hunc & muneribus placant & sanguine fuso.
Interea fulcans immani corpore pontum
Bellua missa Deo vivum deprendit Ionam
(110) Fluctibus in mediis, & vasto sorbet hiatu.
Ille in visceribus monstri (mirabile dictu)
Illaesus manet & pelago novus incola fertur.
Sentit & incumbens capiti mare, sentit & aequor
Impelli tranante fera. quis credere possit
(115) Captivam tantis animam durasse sub undis?
Duravit tamen, & tam dira sede morantem
Tres interpositis Soles videre tenebris.
Hoc tunc navigium misero carcerque domusque.
Hoc templum fuit; hinc calidas effudit ab imo
(120) Corde preces, cecinitque haec tristia carmina vates.
Quanquam terrificis me fata ultricia monstris
Exagitant, vitamque traho vix anxius ultra,
Spes tamen est has me interea non perdere voces:
Hinc etiam coelo dabitur via. piscis in alvo
(125) Conditus, infami tumulatus membra sepulchro,
Verba loquor supra nubes & sydera supra.
Exaudita Deo. tu me his, rex magne, nocentem
Mersisti tenebris, tibi me premit alta vorago,
Undaeque fluctusque tui, mixtique profundo
(130) Gurgite longinquis procul è regionibus amnes.
Et merui ereptus superis amittere lucem
Aspectusque tuos. tamen haec fiducia moestum
Solatur, fore, me Solymas ut sistat ad aras
Laeta dies, festosque adytis instauret honores.
(135) En tot aquae circum, rapidisque intorta fluenta
Vorticibus: tum multa caput circumplicat alga.
Vix spirare datur. tellus super urget acutis
Haerentem scopulis, & duris vectibus obstat.
[p. 5]
Quin etiam aequoreae redituro in saecula rupes
(140) Praelusere viam. tu spes super unica restas
O Deus, è mediis animam tu faucibus orci
Eripies, reddesque diem. cum perdita sese
Quaereret, in mortis regno cum vita jaceret,
Dulce fuit meminisse tui. Caelestia templa
(145) Perrupere preces felixque audacia voti.
Vos nunc ite, quibus pietas errore profano
Circumventa perit, quorum sibi quisque figurat
Sponte metum, & mendax in vanum cura laborat,
Seque bonis spoliat contemto auctore bonorum.
(150) Me juvet aeterno grates persolvere regi,
Votivumque adolere sacris altaribus ignem:
Ille pater bonus, ille hominum tutela, salusque.
Talia dicentem toto vehit aequore pistrix:
Ac tandem undisono multum spatiata profundo
(155) Littora summa legit, propiusque adnavigat orae.
Hic sese immenso patefecit bellua rictu,
Numinis imperio, magnisque exercita fatis,
Ejectumque virum vastae penetralibus alvi
Imposuit terrae. Tum sic bonus arbirer orbis
(160) Edoctum sua jussa pati compellat Ionam.
I propere, celsasque Nini pete nuntius arces,
Et mea fer totam late mandata per urbem.
Ille iter accelerans pracepto paret herili,
Assyriasque domos spatiosaque moenia tangit.
(165) Quae non ante citis circum sit passibus ire,
Quam ter Sol oriens ter merserit aequore currus,
Iamque emensus erat quantum via siverat urbis
Lucis ab exortu supremam ad vesperis horam.
Tristia perculsas referens oracula ad aures.
(170) Intra bis decies geminatae tempora lucis
Corruet excidio Ninos, & disjecta jacebit.
Submisere Deo trepidantia pectora cives,
Responsoque habuere fidem. tum triste celebrant
Justitium, nulloque sibi discrimine cuncti
(175) Indixere famem: nec sueto gaudet amictu
Turba, sed hirsutis indurat corpora velis.
Ipse Nini dominus, quem circum mille tuentur
Excubiae, cui tot pendunt famulare tributum
[p. 6]
Ignotae gentes, cujus victricia signa
(180) Terrarum pars tanta timet, simul horridus aures
Nuntius impulerat, solio descendit avito,
Unde triumphatis Asiae regnator opimae
Jura dabat populis, trabeaque exutus & auro
Cyniphiis praefert horrentia tegmina setis,
(185) Et tellure sedens inspergit pulvere membra.
Adjicit exemplo legem, procerumque vocato
Concilio jubet haec populis mandata referri.
Ducite turba Nini longo jejunia luctu.
Ipsa etiam moesta in stabulis armenta dolores
(190) Testentur nostros, & equorum bellica proles,
Balantumque greges. non ulla aut graminis herbam
Attingat quadrupes, aut fluminis hauriat undam:
Dura sed in nudo sedeant velamina tergo.
Idem homines, idem pecudes exaequet amictus.
(195) Inclamate Deum findentibus aethera votis:
Sed simul exactae damnantes crimina vitae
Et longas scelerum furias, insistite rectae
Mentis iter, faedaque manus purgate rapina.
Quis scit an avertat nobis quod triste minatur
(200) Exitium Deus, & posita deferbeat ira?
Spem probat eventus. peccati poenitet urbem,
Suppliciique Deum. vidit namque omnia facta
Omnipotens, vidit pertaesas crimina mentes,
Nec jam sustinuit decretas sumere poenas.
(205) Sed non tam clemens animi indignatur Ionas
Stare Ninum, cupiens immensis cladibus emtum
Esse ratas, diro tulerat quas carmine voces.
Ergo bile tumens & amaro percitus aestu,
Hoc erat, exclamat, tua cor mandata subire
(210) Defugerem, hoc patria mecum tellure loquebar,
Hoc & Coryciae peterem cum littora terrae.
Noram ego quam clemens & quam placabilis esses,
Quam veniae largus, facilisque ignoscere lapsis,
Protinus & culpas precibus donare priores,
(215) Non odii retinens, omni sed suetus ab aevo
Humanos placida miserari mente labores.
Nunc quando Assyriae visum tibi parcere genti,
In me verte minas: atque hanc, precor, eripe vitam,
[p. 7]
Quam vix aeger ago, qua mors mihi laetior ipsa est,
(220) At pater omnipotens, quin hoc te expendere, dixit,
Aequius, an justo temet moerore fatiges,
Et tibi qua causa tanto cor fluctuet aestu.
Exiit invisam proles Amithaonis urbem,
Nec procul à muro, qua Titan parte reducit
(225) Matutinus equos, parvo sibi culmine tectum
Exstruit, exspectans, urbem quae fata manerent.
Hic sedet, hic umbras & frigora captat opaca.
Nam Deus hac ipse stirpem regione locarat,
Quam cici dixerunt Eoo nomine gentes.
(230) Haec amplexa casam, sinuosaque brachia late
Protendens, rapidos arcebat frondibus ignes,
Dulcia turbato praestans solatia vati.
Postera sed cum se roseis aurora quadrigis
Tolleret, exiguo succedens corpore serpens,
(235) Sponte Dei, certo radicem vulnere laedit,
Vitalesque trahi succos vetat: illa recisis
Procumbit foliis demisso languida collo.
Interea primo procedens Phoebus ab ortu
Igne coquit terras: Phoebo Deus addidit Eurum
(240) Omnia pestiferae torrentem flatibus aurae.
Atque ea flamm a poli nudo dum vertice vatem
Urit anhelantem, fracta vi corporis omni,
Marcidus extremam sibi quaestibus advocat horam.
Et, quid adhuc, clamat, quid adhuc miser ille moratur
(245) Spiritus? invideo fatali sorte peremtis.
Pontus ubi? mala cur toties in tanta reservor?
Tum rogat omnipotens, merita num percitus ira
Aestuet, ereptam repetens clamoribus umbram.
Ille refert, magnis incendi pectora causis,
(250) Et, si vota juvent, votis accersere mortem.
Tum pater: Usque adeo vili pro caudice pugnas?
Huic parci* fas grande putas, quem non tua sevit
Dextera, non olim sumti coluere labores,
Quem genitum nox una dedit, nox abstulit una?
(255) Tu florem Assyriae, tu plenam gentibus urbem
Me servare vetas? si non te armenta movebant
Pro frutice iratum, (mihi sunt tamen haec quoque cordi)
An nihil & decies hominum bissena putabas
[p. 8]
Millia, materno pendentes ubere natos,
(260) Aut modo desertis reptantes denique cunis,
Indociles, dextram quod iter, quae semita laevo
Calle ferat, pravique & honesti noscere fines?
Conticuit vates jam se quoque judice victus,
Et sua mansuris commisit crimina chartis.
(265) Hoc monitore, Dei sanctos audire vocatus,
Quisque es, & lapsus non desperare memento:
Utque feras veniam veniae placabilis esto
Tu quoque, nec vitiis succense longius aequo.
Fer casus durosque animo constante labores.
(270) Crede revisturos artus, morituraque mortis
Imperia. hoc superis iterum donatus Ionas
Monstrat enim, Christi tumulo redeuntis imago.


AD CHRISTUM.

CHriste, caput rerum, vitae melioris origo,
Immensi mensura Patris, quem mente suprema
Miratus sese Genitor de lumine lumen
Fundit, & aequali se spectat imagine totum,
(5) Cujus ad exemplum Mundus, tutelaque Mundi
Factus homo: sed enim ferus hic & sponte rebellis
Perdiderat sublime decus, pressusque jacebat,
Criminibus, poenaeque reus; semperque jaceret,
Ni Pater aeterno gentem miseratus amore
(10) Te prius arcana secum sub luce latentem
Donasset populis, non jam per somnia verum
Prodere, non vatum commotis mentibus uti,
Sed vivam terris cupiens ostendere legem,
Foedus & immotum tanto sponsore pacisci.
(15) Humanos igitur vulus, mortale subisti
Corpus, & hos artus: sed non te foeda voluptas
Progenuit: castae sed virginis edidit alvus
Caelesti virtute satum. Si purpura non te
Excepit de matre novum, si spicula nulla,
(20) Nullus eques, nullae puerum cinxere cohortes:
At genus aetherium cives stellantis Olympi
Non desunt illic, aulaque augustius omni
[p. 9]
Excubiis praesepe tuum, cantuque celebrant.
Stant pecudes circum, stat circum innoxia turba
(25) Pastorum. pauper, sed rege beatior omni,
Cui te nosse datum. Terris novus advena caelo
Monstrabare tuo. sydus non ante notatum
Expavere magi: quis tantus nascitur, ajunt,
In cujus laudes nova sydera parturit aether?
(30) Signiferi cedant ignes, & credita septem
Perpetuas miscere vices vaga sydera: cedat.
Dux Helice Graiis, Tyriis Cynosura carinis.
Per varios rerum fluctus, incertaque vitae
Haec dat stella viam, quae non Babylona superbam
(35) Regibus Arsacidis, validas non Tybridis arces,
Non Solymae turres, sed pastoralia signat
Limina, Bethlemique casas. Ne quarite regem,
Judaei, lituos inter strepitusque tubarum,
Quaeque humana sibi rabies circumdedit arma.
(40) Nescitis, miseri, quam sit res proxima caelo
Paupertas, quam dulce pati. Vos dicite Parthis,
Dicite Romanis, Herodi dicite vestro;
Det caeco spectare diem, det currere claudo,
Det surdis audire sonos, det reddere mutis,
(45) Tartareas pellat pestes, morbosque tenaces
Non herbis, sed voce fuget: freta mota tacere
Imperet, & fluctus: modica dape millia pascat,
Seque diu nulla, jubeat remeare sepultos,
Vino mutet aquas, siccusque perambulet aequor.
(50) Haec faciant quos gemma tegit, quos classica cingunt;
Haec pauper meus ille potest. Nec corpora tantum
Ille, sed & mentes obsessaque pectora purgat.
Foedaque corruptis adimit contagia saeclis,
Verum ingresus iter, cum nec diffidere lapsos,
(55) Nec stantes turgere sinit. Quis in aethere motus,
Quive labor rerum, dum tot cumulata bonorum
Congerie, tibi supplicium crudele reponit,
Non Scytha, non Nomades, non dura civis ab Arcto,
Sed soboles Abrae cunctis è gentibus una
(60) Gens delecta tibi? tantum valet atra malorum
Ambitio, quoties odiis accensa superbis
Sub ficta pietate fuit. Nec simplice fato,
[p. 10]
Latronum sed morte peris, tu purus & insons,
Ut nostras poenas & crimina nostra subires.
(65) Quicquid ad hoc aevum prima peccatur ab hora,
Adamus vetita cum carpsit ab arbore pomum,
Cunctorum te facta premunt. nos illa manebant,
Vincula, nos ictus, actaeque in tempora sentes,
Nos trahere in poenam lictor, nos figere clavi
(70) Debuerant, nostrisque cruces insurgere membris,
Et mortis differre moras. Patris ista voluntas,
Et tua: sic placuit facilem miscere severo.


EUCHARISTIA.

MYstici secreta ritus, prisca relligio sacri,
Coetibusque sancta semper Christianis Orgia,
Addo me vobis epopten, totque post suspiria
Perfruor desiderato candidatus gaudio.
(5) Munus agnosco tabellis Christe legatum tuis:
Proximum pergentis ire mortis ad periculum.
Hae dapes sunt funerales, hoc sacrum Propter-viam:
Coena jam mori parantis, inque procinctu data.
Ipse tu, quanquam supremo tristis in convivio,
(10) Ipse panem dividebas, ipse libabas merum,
Et salutis liberali porrigebas dexterâ.
Hic, ais, sanguis, sodales; hoc, ais, corpus meum:
Corpus hoc vobis jacebit: sanguis hic vobis fluet:
Hic bibendus: hoc edendum: grande mnemosynum Dei:
(15) Ergo cum coelestis aula me procul raptum sibi
Non sinet coram tueri, panis & vinum mei
Semper erga vos amoris esto testimonium.
Hac ero praesens sub arrha: nec citatus pignore
Destitutos vos relinquam: nec chaos nos dividet
(20) Illud immensum, quod alto dividit terras polo.
Ritui sic indicato Principis jussum sui
Persequens Apostolorum praefuit collegium,
Et vicem functum magistri, Christianorum choros
Ad sacras epulas vocavit, & propinavit merum,
(25) Et sacrum solenne seris tradidit nepotibus,
Haec initia quisquis ambit, ante diffidat sibi,
[p. 11]
Seque damnet ipse judex, testis, auctor & reus,
Nec nisi gratis favente speret absolvi Deo:
Hoc precatus, immerentis ut necem nati pater
(30) Insolutum sumat alma largus indulgentia,
Et fide, jubente Christo, nomen accepto ferat,
Cujus insonti cruore deleatur cautio,
Cautio quae tanta, quantam nemo solvendo fuit:
Ne Dei dirus satelles, ille noster carnifex,
(35) Debitores in profundum carcerem nexos trahat,
Creditumque persecutus, ducat addictos sibi.
Gentis humanae redemptor mancipatos inferis
Noluit servire poenis; Ditis ereptos jugo,
Nosque liberos abire jussit, & misit manu.
(40) Mensa testis est herilis, cujus exsortes prius
Arrogati filiorum more nunc accumbimus.
Hinc procul, procul profani, quos vel error credulus,
Vel superstitiosa veri fallit ignorantia,
Quique trunco, quique saxo funditis surdo preces.
(45) Ite quotquot à caterva transfugae desciscitis,
Et repudium Christiano nuntiatis coetui:
Augures, aruspicesque, qui futura venditis,
Quique Circeae tenetis artis horrendum scelus,
Quique supremi negatis esse nos curam Dei,
(50) Et quibus juris superstes nulla jurati fides.
Ite Regum perduelles, & quibus vivax pater,
Aut nimis longaeva mater: impiae linguae procul
Ite, & ite factiosi, nata dissidiis cohors.
Ite ventres, ite turpi serva gens libidini,
(55) Cumque maechis ebriosi vosque turba pestilens,
Vos cohors morbosa nostris exsulate finibus,
Qui simultates fovetis, hosticoque spiritu
Impetenter aestuantes quatitis irarum faces.
Ite queis jus est in armis, dexteras innoxiis
(60) Caedibus contaminati, quosque ditant foenora.
Ite fures & rapaces, & quibus nil est satis,
Et deest quod possidetis, aleaeque lubrico
Qui datis census, & horas cariores censibus:
Ite quorum nos puderet: ite quos nostri pudet:
(65) Haec nefas arcana vestro pollui contagio:
Haec triumphis destinati tessera est exercitus,
[p. 12]
Quam Sacramento ligati militari poscimus.
Hinc notis arcemus istis partis adversae duces,
Atque diris exsecramur omne Titanum genus,
(70) Arma divino moventum classico contraria,
Donec ad meliora versos, deditosque, & in fidem
Publicam cernat receptos sacra vexillatio.
Nos Deo culpam fatemur, criminum quos poenitet,
Utque condonet precamur: haeret intimis
(75) Ossibus labes avita, cujus heredes sumus,
Urimurque blandientis carnis impetigine,
Pullulante semper Hydrâ: nec potest radicitus
Virus evelli repugnax, & vetustiscens malum.
At Dei tamen renati spiritus genitabili
(80) Calle cedimus sinistro, nec pedem casus frequens
Cogit infirmum referre: semper emersus luto
Gressus in dextra reponit semita vestigium,
Nitimurque pervicaces ire virtutis viam
Hoc viatico refecti, robur ut crescat, cibo,
(85) Quem dapi primae parentum Christus antidotum dedit,
Addiditque potionem liberantem viscera
Pristino Lethes veterno, praestitis medici manus.
Alter hic Melchisedechus, sempiternus Pontifex,
Pacis hic, aequique princeps, Abrahami posteros,
(90) Laeta gestantes opima, pane donat & mero.
Haec dat ambo signa nobis Paschatis prisci loco
Ille nostrum Pascha Christus, foederisque symbola,
Foederis, quod immolatus sanxit ipse sanguine.
Panis hic est illud olim Manna lapsum coelitus,
(95) Quo reliquit Israëlem saeva deserti fames.
Longa solvunt Christianis mentibus jejunia
Succus ambrosiae salubris, nectarisque poculum,
Quo semel perfusa large corda dediscunt mori.
Coena lotis est parata: post aquam discumbitur:
(100) Ipse nam modimperator, ipse rex convivii,
Jussit hunc ad apparatum corrogari singulos,
Amne quos puro rigatos lustricus vidit dies.
Vae superbe contumaces, vae recusantes sequi,
Quotquot excusationi, cum vocet rex optimus,
(105) Vel boves emptos, vel agrum vel thorum praetenditis.
Poena nec minor manebit vos, ad haec qui fercula
[p. 13]
Veste non pura venitis impudenter sordidi.
Dulcis haec medela vobis, nobilisque mattya
Cedet atrox in venenum, cujus infectas lue
(110) Uret arcanus medullas ignis, ut Nessi cruor,
Mortis aeternae minister. Durat haec sententia
In caput prolata vestrum: quadrupedem constringite,
Et profundi ferte tristes in tenebras Tartari,
Qua resultant ejulatus, horridum dentes crepant,
(115) Et vetat semel perire semper occidens dolor.
O mihi grex sancte salve: magnus upilio tibi
Pabulum potumque praebet: ille te regit pedo,
Ille quondam 1aeta Olympi pollicetur pascua,
Ille nec fures ovilis, nec lupi rictum fugit:
(120) Obvius currit periclis, sanguinisque prodigus,
Dum gregem possit tueri, non timet pastor mori.
O cohors conviva Christi, (namque te mysterii
Compotem sacraeque fecit ipse cerimoniae
Patris aeterni sacerdos) corpus hoc ipsum cape,
(125) Corpus, infelix quod arbor gessit affixum cruci,
Mole quod jacuit sepulchri nocte bina conditum,
Et, subactâ lege fati, sponte surrexit sua,
Nos ut exemplo doceret, lucis haec ad limina
Perditae retro patere morte defunctis viam:
(130) Inde porro visuique tactuique obnoxium,
Rebus humanis, perire nesciens, interfuit:
Hinc in alta nube raptum sede in excelsa tenet
Dexteram rerum parentis. Sanguis hic idem datur
Qui cadens infame poenis Golgothae tinxit solum,
(135) Cum sarissa militaris mortuum fodit latus.
Panis animae vi recoctus, & caloris fomite,
(Quem resartorem perennis corporum dispendii
Addidit Natura mater) omnibus succos viis
Dividit late fruendos, inque partem vertitur,
(140) Seque transformans in artus, sustinet vitae fugam:
Sic alit mentes Iësu corpus aeternans cibus,
Spiritusque quo vigemus, spiritus Dei, Deus,
Insito fervore Christo nos facit concorpores,
Et coacta membra membris jungit, & membris caput,
(145) Ut jugali temperata partium concordia
Spiret immortale puram sacra compages diem.
[p. 14]
Cor Lyaei mitis haustus ut perurit gaudio
Cum per exta dulcis imber serpit, artus humidi
Flammeos halant vapores, & voluptatem bibunt:
(150) Vulnerum sic ille Christi, qui pedes per & manus
Perque costas purpuranti rore manavit cruor,
Pectoris secreta nostri permeante spiritu,
Intus occulti madoris fumigat suffitibus:
Perque fibras, perque venas, ipsa per praecordia
(155) Pervium sui tenorem sanguinali tramite
Imbuit, piaque mentes incitat temulentia.
Carne pasti quotquot hujus sacra mensae carpimus,
Hospitem Christum precemur, ebriique sanguine,
Maximi nato parentis supplicemus gaudiis,
(160) Carminumque duplicata conferamus jubila.
Mutuo fraterni amoris copulati vinculo
Ad suprema templa coeli mentis unanimi gradu
Ite concordes ad unum: proque turis polline
Gratias adolete regi, qui clientes sospitat,
(165) Qui saluti civitatis universi mortuus
Vivit, & largitione publica nos educat.
Ipse panis est celebris, nulla quo pastum semel
Nulla temporum sequentum vexat esuritio:
Ipse potus, quo rigatos nulla distorquet sitis.
(170) Ipse cum spectandus illo, quo cibamur, corpore
Pendulus scandat tribunal stare jussum nubibus,
Ipse praeses jura dicet, assidebunt Angeli,
Cumque sex labor dierum saeculorum termino
Ibit orbis in favillas, & rogum perdet rogo,
(175) Cum cadaverum citatrix clanget accensi tuba,
Ipse nos solvet sepulcri compeditos nexibus
Parte secretos ab una: nam sinistros ordines
Turba complebit reorum, criminum poenas pares
Et suos passura manes. Nos sequimur principem
(180) Qua super Phoebi meatus, & dierum patriam,
Menstruique incerta motus, totque palantes globos,
Purioris ora coeli lactis ostentat viam,
Aetherisque candicantis ducit ad palatia.
Turbo non versabit ultra sortis humanae vices:
(185) In locum saecli fugacis, inque momenti locum,
Illud aeternum subibit, & perennis circulus.
[p. 15]
Nos beati, nos profundâ luce vibrantes domos,
Et reformati colemus Totius pomoeria,
Extimi flammata mundi septa, rerum vertices,
(190) Luminis campos patentes, & quietis liberae,
Nox ubi nunquam timetur, consciusque gaudii
Dulce vernanti sereno blandus arridet dies:
Tecta per gemmantis aulae spargit immensum jubar
Dia Majestas, nec ullo passa se fastigio
(195) Mentis attingi, nec ullo vocis aequari sono,
Et sui vultus corusci pectus afflatum beat.
Musicos inter canores, coelites inter choros,
Detinebit feriatos pervigil tranquillitas.
Tunc Iësu praebitore contubernalis cohors
(200) Cum Cherubino senatu fulta sublimi thoro
Non dato felicitatis fine convivabimur.


PARAPHRASIS
In Psalmum LXXXII.

FOrmidare Deum discite judices,
Qui magnis procerum coetibus interest,
            Et suffragia regum
            Pendit consiliantium,
(5) Secretusque foro praesidet arbiter.
Quo tandem nocuos fine fovebitis
            Auctores scelerum, nec
            Cedet gratia legibus?
Quisve injustitiae stat pudor, aut modus,
(10) Venales anime? dicite. cernitis
            Ut vos praeda superbi
            Actoris vocet orbitas;
Et simplex pueri fallere nescii
Aetas fraudibus obnoxia divitum
            (15) Nullo vindice? Tandem
            Pupillis & egentibus
Gratis jura date, & pauperis exteri
Causam justifico solvite calculo.
            Quin illum sine labe
            (20) Fortuna tenui gregem
[p. 16]
Crudeli dominorum eripitis jugo?
Assertumque sui jus inopi datis
            Turbae? Saucia vestram
            Libertas ad opem fugit,
(25) Saevae ludibrium triste potentiae.
Sed surdis canimus: quippe animos tenet
            Alta inscitia legum,
            Et socordia pertinax
Defendit triplici pectora nubilo.
(30) Densatum tenebris est iter: horrida
            Vis caliginis atrae
            Caecâ mentem agitat viâ.
At res se interea publica consili
Expers mole sua praecipitat: ruunt
            (35) Fundamenta: soluta
            Compages patriae labat.
Sic est: vos, fateor, gloria nobilis
Terrarum dominos evehit ad deos,
            Heroësque supremi
            (40) Auditis soboles poli
Rectoris: veniet mors tamen, ultima
Rerum meta. pari lege necessitas
            Plebem deprimit unam,
            Et regum pueros: sua
(45) Nec servat tumidos purpura principes.
At tu magne Deus, tu potius veni
            Judex, & tibi dictas
            Gentes imperio preme.


In tres versus postremos capitis X
Prophetae JEREMIAE

PARAPHRASIS.

QUod procul Assyria veniens exercitus ora,
Magne parens, versis in nos victricibus armis
Palmiferum nemus & valles populatur opimas,
Castrorumque minas circum sacra moenia tollit
[p. 17]
(5) Auspiciis fundata tuis, jamque imminet urbis
Excidio: non hos Euphrate aut Tigride motus
Ille Semiramia secum devexit ab aula:
Non à coctilibus venit haec fiducia muris:
Sed lapis ut quondam Balearide tortus habena,
(10) Quos non ante habuit sub nubibus invenit ignes,
Sic Babylon, sic regna Nini quae possidet heres,
Nempe manus sunt tela tuae: caelestibus itur
Imperiis. Nam sydereos qui temperat orbes,
Idem humana regit vestigia, quidquid ab alto
(15) Imminet, huc ultro tendens ruit obvia fatis
Turba simulque venit supera cum lege voluntas.
Nos autem, quocunque vocas, meruisse fatemur
Omnia: pro populo poenam non deprecor isto,
Qui toties divûm surdas prostratus ad aures
(20) Impia turi cremis placavit marmora flammis.
Seu morbos saevire jubes, seu protinus atram
Mittis in arva famem, pluvios & subtrahis imbres:
Sive aliud quodcumque paras, praebemus ad ictus
Devotum caput: ipsa reis placet ultio: sed quem
(25) Crimina nostra negant, tua det clementia finem.
Nam si, dum justae furor in nos aestuat irae,
Ad poenas & flagra venis, damnabimur omnes
Exitio, & pridem populis invisa profanis
Funus erit Judaea sui. Sed parce, precamur,
(30) Nec totum ultorem nostris impende ruinis,
Sed multum miserantis habe. quanquam horrida poscunt
Supplicium peccata, pater tamen esse memento.
Vindictam venia metire animoque tumenti
Pone modum: vel si nondum deferbuit ardor,
(35) Materiamque petit, dirae sunt undique gentes,
Quas tua majestas, aeternaque gloria, nulla
Relligione tenent: caelum pars magna solumque
Artificis secura videt. Ferus ille, tuosque
Marte premens, Belum pro te Chaldaeus adorat:
(40) Regumque exuviis, & nostra clade superbus
Mithrae sacra facit. Nullos misere juvencos
Ad tua templa magi: nullum caelestibus aris
Assyrii fudere merum. Tamen ecce triumphat
Barbarus, & vastat populum tua sacra colentem,
[p. 18]
(45) (Dum te posse negat, quos obsidet ipse, tueri)
Impune, & campis tentoria figit in illis,
Per quos sanctus oves armentaque saepe secutus
Bissenae sobolis genitor, tua magna voluptas,
Et nemora & colles docuit resonare Tonantem.
(50) Quin etiam depascit agros, & ovilia raptat
Isacidûm, nequa hinc Salomonis ad atria magnis
Victima ducatur solemnibus: utque perennes
Ergo foci sileant, Solymaeque (ô dedecus) arces
Armatum vacuis videant penetralibus hostem.
(55) Ah melius tales, si quid misereris, in ipsos
Verte minas: nostri fiant medicina dolores.


ODE IN NATALEM.

NAtalis aurae conscia me dies
Et tot reductis orbibus in caput
            Jussere soles dedicatas
            Ferre preces animumque coelo.
(5) Ter ergo septem lubrica circulos
Evolvit aetas? quae steriles fuga
            Protrusit annos? nos inertes
            Tempora non reditura vitae
Amissa sero quaerimus. Interim
(10) Versatur aether, nec citior jugis
            Dejectus Alpinis Batavos
            Irruit, & mare belluosum
Tot gentium per nomina, cum nives
Dimisit horror, Mauritiis nitens
            (15) Rhenus trophaeis, quam fugaces
            Astra dies tenebrasque mutant.
Tenebit horas dum licet, & sequi
Parcet querelis, qui sapientior
            Fatigat ardentem juventam
            (20) Consiliis, & adhuc negantes
Invadit annos. da veniam parens
Aeterne, munus si periit tuum:
            Tu ferre coelestem dedisti
            Effigiem, neque de pudendo
[p. 19]
(25) Nasci parentum sanguine, sed quibus
Avita virtus notaque gloria:
            Utcumque praesentem fatemur
            Posteritas meruisse culpam.
Quin & valentem corpus & indolis
(30) Cepit beatum non famulans humus,
            Quem sacra libertas quietum
            Pasceret, & patrio vocaret
Sincera cultu relligio. Sed heu
Contaminati incuria seculi,
            (35) Aeterna corruptrix, gravique
            Segnicies onerata luxu,
Mersere rectum. Tu semel excita
Cordis veternum; tu juvenilibus
            Exsolve delictis prioris
            (40) Flagitii bene poenitentem.
Scis quo redemptum jure piaverit
Insons magistri poena. Precor, precor,
            Da luce natali novatam
            In melius properare vitam:
(45) Ut mens superbi conscia gaudii
Immota rerum non paveat vices,
            Seu poscor in leges & acri
            Jura foro, populique rebus
Partire curas, seu melius fuit
(50) Mandare seris acta nepotibus
            Atque interim grates sonanti
            Dulce lyra tenuare carmen.


ODE PRO INDUCIIS.

CHriste, quem cunis puerum jacentem
Impius toto procul orbe Mavors,
Fugit, intacti scelerum, nec ulla
            Caede madentis
Imperî regem, satis, ô precamur;
Longa jactatae per acerba belli
Gentis exemplum dedimus Batavi
            Sanguine nostro:
Qualis ereptum nimis imminenti
Saucius dudum gladiator hostem
[p. 20]
Vulnerum securus adhuc per omnem
            Quaerit arenam.
Dicat hoc nostrum mare, dicat aequor
Creditum solis relevare currus,
Dicat & septem vertitus tueri
            Signa trionum
Qui colit terras habitator Indus,
Quanta crudeles satiarit iras
Militum virtus, inimica nostris
            Funera miscens.
Nunc furor clausus, manibusque foedis
Horridum Bellona tenens flagellum
Carceri immugit, nihil & paventes
            Saevit in umbras.
Absit ô tantum dolus, & simultas
Fraudium caecas meditata nubes,
Bisque pugnato graviora lustro
            Otia Teucris:
Omnis ut mundi meritura famam,
Cladibus multis, totidem triumphis
Emta libertas, eat in nepotes
            Munus avitum.


EUCHARISTIA.

PRocul profani, qui, quod os & quod manus
Oculique monstrant, nec quid ultra, creditis,
Quis una mens exsensa? ventri obnoxia,
Humoque prona gens, &, ut summam loquar,
(5) Homines, nisi qua bestiis differt homo.
Quid* has stupetis ad dapes? ejus quod est
Nihil videtis: quod videtis id est nihil.
At vos quibus lux aurea, & rerum color,
Quem sole fusum vultus hic noster videt,
(10) Tantum paternae lucis est radiatio,
Et oculus animi est hoc quod est animus Dei,
Audite Mystae. Mundus hic, unus triplex;
Incorpor, immortalis, & mortalis est;
Quae sic vocantur; spiritus, caelum, solum.
[p. 21]
(15) Mundi sator, divinus à summis Amor,
Per media ad ima venit: & variis modis
Hoc universum particeps fecit sui.
Sic esse coepit quicquid est: simul exstitit
Perfector, ima copulans mediis Amor,
(20) Et media summis, ut potirentur bono.
Sic coiit ingens circulus: sic omnia
Tum per Deum fuere, tum propter Deum.
Quaeque alia fuerant, quia, quod unum est, non erant,
Ut facta ab uno, rursus unum facta sunt.
(25) Sed reliqua quod sunt, hoc semel debent Deo;
Soli bis homines, quos creator perditos
Ut recrearet, est Deus factus caro,
Caroque noster panis. Inverso ordine,
Quare necesse elt, & recurrenti vice,
(30) Ut iste panis caro, caro fiat Deus.
Panis caducus, fragilis: at contra caro
Caelestis, immortalis: incorpor Deus,
Mens ipsa mentis, unde spirant spiritus;
Mediumque principiumque cum fine est idem.
(35) Caro Deus, & caro panis, & panis Deus.
Utriusque sedis qualis in confinio
Locatus astri semilucentis globus,
Nunc, quo corusci solis orbem respicit.
Vultu nitescens, deserit nigra abditas
(40) In nocte terras, nunc ab inferna micans
Regione nobis candidum obvertit jubar,
Inimica cernens lucis auctorem suae:
Sic noster animus corpori datus à Deo,
Hinc medius ipse lucis & caliginis,
(45) Felix profecto, si quod est clarum, sui
Tenens, superna luce lucem respicit,
Altusque formam cuncta formantem videt,
Damnans tenebris hoc tenebrosum chaos.
Miser sed idem, jubare depresso Deum
(50) Si derelinquit, inque materiam cadit,
Quae quantum abivit à bono, tantum mala est.
Si jure periit sanguinis nostri parens
Simul atque in epulas à Deo descenderat,
Qui contra ab epulis ad Deum scandit, bonum
[p. 22]
(55) Esu recepit, sicut esu perdidit.
Nullae patescant sensuum nobis fores,
Intus vocandum est quicquid animo est virium.
Hebent amantum lumina, atque artus stupent,
Quos entheatos sanctus externat furor.
(60) Res tota mentis vertitur: sursum, viri,
Sursum est eundum. vivere hoc nostrum est mori:
Nam caro per animum vivit, animus per Deum:
Ille animus animi, quo sine animus mortuus.
Terrena sic pars seque & aetheriam necat,
(65) Nisi vita in ista, vita nascatur nova;
Quae vita mors prioris, & mors mortis est.
Vita ipsa vitae mortua, hanc vitam dedit.
Quid illud ergo est quo creamur denuo?
Aqua, prima rerum mater. At quae suppetunt
(70) Alimenta natis, duret ut vitae tenor,
Et aucta virtus robur in solidum exeat!
Panis, merumque. Sanguinem terrae, merum
Dixere veteres: farra sunt terrae caro.
Ut ergo fomes ille, naturae calor,
(75) Vitae priori consulens, vultum novat
Faciemque rebus, unit & difformia,
Vinum ut sit homini sanguis, & panis caro:
Sic ignis alter iste, naturae nihil
Leges moratus, nosque perficiens amor,
(80) Ut intus hominem pascat, & vitae alteri
Ministret auctus, transitu miro facit
De pane carnem, deque vino sanguinem,
Carnem salutis, & salutis sanguinem:
Ut ille potus & cibus, qui corpora
(85) Hominum solet nutrire, mentes nutriat.
Ita quod merum panisque carni & sanguini est,
Hoc jam caro sanguisque fiunt mentibus.
Antiquus hie est sermo, mentis filium
Porum fuisse, cui madenti nectare
(90) Permista Penia pignus ediderit sacrum;
Hunc esse Amorem. Scilicet natus Dei
Aeternus ipse, mente ab aeterna satus,
Pulchrumque princeps, forma vitalis boni,
In quo refulget, & perennis gratia,
[p. 23]
(95) Exemplar universi, & exemplum Patris,
Species quod omnes continens unum facit,
Quo cuncta vis divina seque intelligit.
Sic ille dives, insitae quem conscia
Privationis nostra paupertas adit,
(100) Ut ejus opibus ipsa, quae nil possidet.
Famem sitimque satiet. Haec* verissima
Amoris est origo. Sed nemo Deum
Amare possit, quem Deus non ante amet.
Nam sicut oculus luce non tantum sua,
(105) Sed Solis ipsum luce Solem conspicit;
Idemque qui videtur, & visum facit:
Adversus & nos sic Dei prior est amor,
Et causa nostri amoris adversus Deum.
Hic, ut beetur, quaerit; ille autem, ut beet.
(110) Nos certè egestas nostra propellit; Deum
Non sua, tamen sua, quippe simulachri sui.
Dei est profecto, nostra non est, copia,
Et nostra tamen est, cum sit in nobis Deus.
Quod amat, in id, quod amatur, ipsum vertitur:
(115) Deus homo factus, ut hominem faceret deum.
Ac, sicut uxor virque, consortes thori,
Inter se amoris federantur vinculo,
Unumque fiunt corpus: haud aliter Deo
Coetus fidelis corpus est ipsum Dei.
(120) Fuere grana plurima, uvae plurimae.
Qui panis est nunc unus, atque unum merum.
Quanquam caro olim fracta, panis frangitur:
Sanguisque fusus, funditur vinum; caro
Tamen una, sanguis unus, panis unus est,
(125) Unumque vinum: nec minus quorum usibus
Franguntur & funduntur, unum sunt & hi.
Rex unus, unus populus est: rex in suo
Populo: populus in rege: populus, rex, idem.
Sed populus est, ut corpus; & rex, ut caput.
(130) In capite mens est ordinatrix corporis,
Ita ut sit eadem tota toto in corpore,
Eademque tota singulis in partibus.
Vitae prioris ille miserandus parens
Contaminatam posteris carnem dedit:
[p. 24]
(135) Hac pariter omnes à Deo discessimus,
Et ab altero alter; quodque fuimus, non sumus,
Sed aliud ex uno, sed ex aliquo nihil.
Novae sed auctor optimus vitae, sua
Pura, innocenti carne donavit suos.
(140) Hac restituti nos, & uniti Deo,
Et alteri alter, quod fuimus, iterum sumus,
Et aliud unum est, & nihil factum omnia.
Conjunctus animus carne cum nostra, facit
Vitam priorem; carne cum prolis Dei,
(145) Vitam secundam. Non amans tam se penes,
Quam penes amatum est: unde non tam nos caro
Nostra maculosos, quam Dei puros facit.
Mors amor, & idem vita: mors idem domi
Forisque vita: propter haec, nostra mori
(150) Nos carne decet, ut carne vivamus Dei.
Lex vetus, amare; nec nova aliud praecipit:
Primo Deum deinde & effigiem Dei.
Deus ipse sese, Deus & ipse homines amat:
Homines amemus igitur, ut amemus Deum.
(155) Propter se amandus Deus: homo propter Deum.
Per multa amoris motus, at in uno quies.
Utcunque late circuli patet ambitus,
Tamen omnis inde linea in centro coit.
Fructus hic amoris, est voluptas maxima,
(160) Terram colentes quae supra coelum locat,
Aeternitatemque antevertit tempore.
At & hic Amoris usus, ex se gignere
Quod simile amato est; hoc in animo dicimus
Meditationem. Nostra mens igitur Deum
(165) Figurat, ipsumque imprimis pulchrum sibi,
Ligante vero namque cognitio est duplex:
Illa, est Amoris mater; haec est filia:
Sed matre multo filia est perfectior:
Ut illa pulchro simile, ita haec pulchro est idem.
(170) Si prima virtus mentis, est sapientia;
Eademque nobis ultima est felicitas;
Et sapere, cuncta est scire: felices erunt
Quicunque poterunt cuncta in uno discere.
Praestare sola quod potest Sapientia
[p. 25]
(175) Divina, per quam cuncta & in qua cuncta sunt.
Beatitatem donat hanc nobis Amor:
Quo noster intellectus, is qui non capit
Formas quidem omnes, capere sed tantum potest,
Patique natus, agere nil per se valet,
(180) Fit purus intellectus, inque actum venit,
Ut cuncta agenti junctus Intellectui.
Sic finis absque fine mentem perficit,
Idemque sine primordio primordium est.
Te nunc precamur, optimumque & maximum,
(185) Qui solus unus atque simplex es quod es:
O causa causarum, & soluta necessitas,
Quies suprema, motus unde omnis venit,
Nihil ipse patiens, cuncta agens, primum, ultimum,
Mediumque, vitae vita, lux lucis, bonum
(190) Verum boni, natura naturâ prior,
Semper & ubique totus, immutabilis,
Ultra supraque mundum, at in quo mundus est:
Aeterna tua mens hoc quod est, intelligens,
Sapientiam progenuit aequalem sibi,
(195) Se mensa, quanta est, compari sub imagine.
At hinc videntem colligans visumque Amor
Processit, in se vim repercutiens suam:
Unumque tria sunt: nam quod es, scis, vis, idem est.
Oramus ergo, qualis existis tibi,
(200) Talem ipse te per opera nobis exhibe:
Amorque primum, sancte purgans Spiritus,
Odii repelle virus, & quo nos Deus
Amore amarit, inde sensum mentibus,
Fac istum Amorem nos amemus mutuo,
(205) Ut igne natus ignis ignem nutriat.
At tu, suprema maximi pietas Patris,
Verbumque primum, ratioque, & sapientia,
Quem monstrat ille tectus in nobis amor,
Quique ex amore facta nos propter caro es,
(210) Sine patre homo, sine matre qui fueras Deus:
Homo mortuus es, ut vinceres mortem Deus.
Mors, nata falsi: vita tu & veri parens.
A te fluens nos imbuat sapientia.
Vox vera, vox justifica, vox exsuscitans,
[p. 26]
(215) Via ad salutem, qua tuam sapientiam
Sapiamus omnes: ergo tenebras disjice,
Ut lux ab ipsa luce lucem proferat.
At tu, parens ingenite, fons substantiae,
Tua ipse origo, mens coaeternis prior?
(220) Ad quem tua illa nos rapit sapientia
A te profecta; quique, amoris spiritu
Permotus, omne hoc esse jussisti tuo
Sapiente verbo, quod prius fuerat nihil;
Hominemque rursus, aliter effectum nihil
(225) Revocasti ad esse motu eodem spiritus,
Per idemque verbum: tolle quodcunque est mali,
Bonusque summo fac bono simus boni,
Nostrum esse ab esse ut esse concipiat tuo,
Deus unus, unus in tribus, fac nos ita
(230) Amare, & intelligere, & esse, unum ut simul
Fiamus alter alteri, atque unum tibi.

Continue
[p. 27]

SILVARUM

LIBER II.

In quo PATRIA.

GENEALOGIA

Nassaviorum.

SEptemplex genus ex uno, stirpemque renata
Foecundam virtute cano, cui fata tuendi
Iusticiam partes tribuunt, ut semper iniquos
Fortuna famulante premat: quam saepe rebelles
(5) Horribilem, placidamque hostes sensere subacti.
Non illa exigua paulatim ab origine crescens,
Temporis auxilio, magis ut procederet, usa est:
Non aevi lassata moris post tanta senescit
Saecula, defectaque à nobilitate remittit
(10) Degener: exsuperans alias se semper adaequat.
Hac coepit qua finis erat: jam tempore magnis
Elapso spatiis tanquam modo nata virescit.
Romulei vectum dedit haec ad culmen Adolphum
Imperii: felix, felix foret ille, negatum
(15) Jure nisi Austriades bello quaesisset honorem,
Et conjuratis ambisset sceptra Bohemis.
Quinque haec ipsa duces gaudenti protulit orbi,
Quos penes optandi jus est ex more vetusto
Cui domino parere velint, & vivere cujus
(20) Caesareis totum cupiant sub legibus orbem.
Nam tu Didericum germano Caesare clarum
Trevir habes: Ianum populosa Moguntia adorat,
Et cum Gerlaco geminatum nomen Adolphos.
    Quis, genus egregium, formidatamque tyrannis
(25) Progeniem, & belli tot fulmina, totque canenti
Semideos, quorum pietas victricibus armis
Aemula testatur non solo robore vinci,
Hippocreneo labiis arentibus haustus
Sufficiat de fonte liquor? majora poëtae
[p. 28]
(30) Omnia cum referant, sunt haec majora poëtis:
Cum nihil haud fingant, si gens spectabitur ista,
Nil veris aequale dabunt: non Castalis istis
Unda sat est. Dic, Serra, mihi, cur sanguine mistus,
Quoque fluas auctore, tuas quis pinxerit undas:
(35) Et vos Cappadoces populis narrate coloni,
Vicina Iconii qui moenibus arva juvencis
Finditis, offenso quoties sub vomere teli
Dissiliant fragmenta solo, vel qualia passim
Ossa crepent, tractisque impulsa cadavera rastris.
(40) Rapta quod integrior Sultani è faucibus esset
Pars Asiae, nec victa foret pars tertia mundi,
Unius praedonis ager, si vera fatemur,
Nassaviae est virtutis opus: namque agmine primo
Millia ductabat decies ibi sena Robertus.
(45) Arbitrio felix hoc Barbarossa fuisti,
Qui primus, quod nos quoque post tot saecla videmus,
Vidisti, & toti sensisti congrua mundo,
Huic generi servire Deos. Queis vincere cordi est,
Nassavios optate duces: spes certa triumphi.
(50) Hoc quingentorum decies cum strage virorum
Ad Guinegata docet caesis victoria Gallis
Ex ipsa revocata fuga, dum versa repente
Agmina dux tumidum rapit Engelbertus in hostem,
Idem etiam missus feriendi foederis autor
(55) Exemplo docuit, non solo Marte potentes
Nassavios: idem Flandras moderatus habenas
Brugarum indomitam toties compescuit iram,
Dum verbis animos regit, & fera pectora mulcet.
Sic nullis ingratus erat, populique ferocis
(60) Rectorem metuebat amor. Ferrique togaeque
Henricus geminis patruum virtutibus aequans
Legatus cum laude fuit paucisque negandas
Poscere te leges, contentamque, Galle, pacisci
Foedera, fulmineo perrumpens Marte coëgit.
    (65) Quo fessum Cabilone vocas? tua maxima virtus
Augusto spectata diu mea carmina terret,
Infirmasque oneri tanto succedere Musas.
    Nos priscos potius Comites, stirpemque canamus,
Quam stantes aptat sustentans linea ductus
[p. 29]
(70) Mauritio, nostroque duci jugat arduus ordo,
Declivesque gradus: cujus protendere nomen,
Si nihil egisset tanto jam tempore dignum
Gloria praesentes cujus pertingeret annos,
Unica sufficeret tam magni fama nepotis.
    (75) Pannonius patrii numen juraverat Istri,
Devicto galeas demum deponere Rheno.
Non illud toleravit Otho, vindexque pudoris
Teutonici, & toties jam rupti foederis ultor,
Intrepidam domuit gentem: nam caesa cruentis
(80) Mille quater decies jacuere cadavera ripis.
Hoc Rhenum tenuere modo, frontesque reliquit
Cassida: non ante in jugulum Germanicus ensis
Altius Hungaricum descenderat: hoc duce primum
Imperii reparatus honos; Alemannia tantum
(85) Huic debet, quantum tot dudum amiserat annis.
Sed praeter domitos celebrandis cladibus Hunnos,
Qui Colopinque Savumque bibunt, amnemque Baguntî,
Nassoviis semper Mars quantum indulserit armis,
Dalmata testis erit, meritusque vocabula Sclavus,
(90) Illyricusque, & qui Naronis flumina potat.
Felicem nimium gentem, cui militat ipse
Militiae pater, & jurant in classica Divi!
Quos successoris Walravum jure secutos
Est toties miratus Otho, Magnique probavit
(95) Nassovio sudore notam. Nil fortius illo:
Ne causam mirere tamen, nil justius illo.
Cum tibi vicino peteretur culta Triboccho
Alsatia, & multis felix Lotharingia castris,
Gallorum, Lodoîce, manu Walravia virtus
(100) Emicuit, causaeque nihil confidere iniquae
Admonuit: jussis rursum tibi missus in armis
Suppetias tulit, & duros ultura rebelles
Patria Parrhisiam tentoria fixit ad urbem,
Pallida translatum cum vidit Gallia Rhenum
(105) Despectas ausum per tot juga ducere leges.
Tanta fides, jurisque metus, servator honesti.
Huic fuit, & quotquot tanto sunt semine creti.
Hic Wenceslai fraterna caede madentem,
Esse Deum docuit, regeret qui bella, Bohemum.
[p. 30]
(110) Cum fatum secum traheret, nil profuit illi
Lustrorum mora longa trium. non degener idem
Nunquam majoris infami caede fugavit
Pannonios, galeisque Lycum victricibus hausit.
    Hunc sequitur patrii Walravus nominis haeres:
(115) Ille, Roberte, tibi pater est: te praelia bina,
Et decies senas Henrico Caesare pugnas,
Intrepida gessisse manu, (quis credere posset?)
Non dubitant nunquam dubitandi tradere fasti.
Restituens puero rectori totius orbis
(120) Depositum, ad justos fovisti principis annos.
Vincenti toties non unquam defuit hostis.
Semper erat tibi Saxo ferax: tua dextera & ipsam
Sub juga vi captam Romam Romana redegit,
Pannonicisque eadem toties ditata trophaeis
(125) O semper te digna gerens, semperque renatâ
Nobilitate virens, nunquam tibi degener ipsi,
Et cujus sobolem genitorum fata sequuntur,
Una domus toties una de gente triumphans.
    Hinc alius Walravus adest: gratissimus ille,
(130) Caesar, erat, Conrade, tibi: qui, sydus ubique,
Caesareas Aquilas Romanaque pila secutus,
Saxonas, & Bavaros domuit, fratremque Superbi,
Hungaricis fretum auxiliis, Siculisque minantem,
Illius, & Phrygiae valles, quas clade cruentâ
(135) Montibus aequavit, virtutem dicere possint,
Maeandrique vagos toties mutantia cursus
Flumina, quae largos mutarunt sanguine fluctus.
Quam prope tunc fuerat, Solyme ut devicta fuisset!
Hoc quoque debuerat titulis accedere tantis.
(140) Perfide cur Manuel sociorum laudibus obstas?
    Filius Henricus studiosum pacis Othonem
Progenuit? natusque iterum est Henricus ab illo,
Nomine avum referens, pacata mente parentem.
Hos post tot magno genitos Mavorte Quirinos
(145) Profuit esse Numas. Hinc nomen Divitis illis.
Optimus Henricus late ditionibus aequis
Teutonicos saltus, & Norica rura tenebat.
Testis opum solus nascentis conscius Istri
Abnoba, quem citra locuples regnabat, & ultra.
[p. 31]
    (150) Henrico generatus Otho, cui Loïna ritè
Fraternas distinxit opes, atque arbiter amnis
Fines rexit, aquisque interluit arva sequestris.
    Tertius Henricus genitorem jactat Othonem,
Qui Dillenbergas aequavit nubibus arces.
    (155) Postquam Henricus erat cupidis praereptus ab astris,
Tu succedis Otho Viti cognomine, Burgo,
Parteque Grimbergae, dotalique aucte Vianda.
    Sic etiam, magni princeps successor Othonis,
Clivia cessisset, cessisset Marcia tellus.
(160) Jane tibi, nisi jura ferox tenuisset Erinnys:
Quae spolium de dote tulit. Nec taeda jugalis
Engelberte tibi nil profuit: addita Bredae
Lecca tibi est, & jure tua est Polana marito.
Et tibi, Burgundo junctissime Jane Philippo,
(165) Maxime gentis honos, expugnatorque Dynantî,
Auspiciis Caroli, non parvam faemina dotem
Attulit, & patribus duro Mavorte paratas
Fert hymenaeus opes. Sic vobis maximus aether
Servit, & effundit pleno se Copia cornu.
    (170) Quid succedentem Jani hunc quoque nomine natum
Moribus extollam, aut nulli cedentibus armis?
Exsuperat laudes, quicquid laudabile gessit.
O pietas, ô rara fides! non desiit ejus
Ceu vitae connexus amor meminisse sepulti
(175) Regis, at in sobolem transcurrit gratia patris.
Nam comes austriaci Castellae in regna Philippi
Ut quondam coluit cum sceptra teneret, & auras,
Sic coluit post fata virum: nec pignora (mirum)
Plus unquam sua, quam natum curavit herilem:
(180) Cumque solo evecti Regis raperetur iniquis
Baeticolae insidiis bello quaesita supellex,
Obstitit, & gemmas, & magni ponderis aurum,
Detulit haeredi. Caelesti ex arce Philippus
Vidit, & (heu frustra) caelo clamavit ab alto:
(185) Quotquot ab Austriacâ surgetis gente nepotes,
Discite ab eventu; Tuto qui credere vultis,
Credite Nassaviis; Hispano fidete nulli.
Illum Bolsuarti obsidio flavente Sicamber
Caesarie stupuit: Frisius miratus eundem est.
[p. 32]
(190) Quisque foret, sensere hic hostis & alter amicus.
Illum bis septem celebrat Neoporta diebus
Hostili subrepta jugo, & donata Batavis,
Aspera cum Geldros, saevâ modo caede tumentes,
Jam profugos, unâ docuit dare terga ruinâ.
    (195) Hoc natus Guilielmus, opes cui praeter avitas
Catthorum accessit ditio, te judice, Caesar.
Hic ditis quoque nomen habet, sed ditior idem,
Si non pura foret veneratus sacra, fuisset.
Sic sincera nocet pietas, odiumque meretur
(200) Relligio: semperque bonis mala saevius instant.
    Magnus Arausiades sequitur, par nomine patri,
Par pietate patri, sed cui par nullus in armis,
Ille nisi solus qui se cupit esse minorem,
Praeferrique patri meritorum laude recusat.
(205) Aspice nos, si forsan adhuc mortalia curas,
Nec pietas Batavos erga, Gulielme, recessit,
Quos tua felices fecit manus; aspice natum,
Qui nos non patitur, licet haud patiamur & ipsi,
Non meminisse tui. Quis relligionis amorem,
(210) Prudentemque animum, natum istis rebus agendis,
Virtutemque canat? Mansueta modestia purae
Mentis erat custos, exsulque superbia cessit
Corde pio; nunquamque nimis tua canduit ira.
Pessima cum paterere diu, meliora putâsti,
(215) Sperâstique tamen: nec si quid forsan Iberus
Praetendens nomen proprio regale furori
Ausus erat, poteras irato asscribere regi:
Quin etiam in mortem magna mercede petitus
Nil metuis, lethumque juvat praeferre timori:
(220) Cumque tibi placeat quam nobis, sancte, dedisti
Libertas, quam jura tui, te perdere mavis.
Evenere Tagi nunquam caritura pudore
Crimina, queis nondum reperere vocabula linguae,
Nec titulum natura dedit. Quo nomine dicas
(225) Prodere, cumque suis alienas vendere vitas?
Barbara semiferis nutrix Hispania Mauris,
Unam de cunctis merito te cernere terris
Sol metuit, mergitque diem: Cum nostra cohortes
Arva tegant, equitentque tuae tot collibus alae,
[p. 33]
(230) Ad caedem sine Marte venis. Dic perfida tellus,
Indorum tantis nondum satiata ruinis,
Quis tibi bella negat? cur talibus uteris armis?
Vindictam, tanto sceleri quae debita, nullis
Suppliciis explere potes. licet ipsa cremetur
(235) Hispalis, & toto sese Tagus exuat auro,
Sanguineis spectandus aquis, testabor inultum
Funus Arausiadae. Si quis tamen arma valebunt,
Hoc noles fecisse nefas. Quid dira pavescis?
Nulla fraude cades. dabimus concurrere campo:
(240) Hesperias clades totum spargemus in orbem.
Cantabricae centum scindant freta nostra carinae:
Nos face, nos ferro votum faciemus, Iberis
Naufragium fecisse tuis: Te classe sequemur.
Gadibus exustis terrarum meta peribit,
(245) Et Fortunatae nomen mutabimus orae.
Hinc Brabanta tuo tellus, hinc Flandra madebit
Sanguine: Nec nostro tantum sub Marte jacebis;
Te tua signa prement. non est odiisve malisve
Terminus. ultores ipsos veniemus ad Indos.
(250) Vindictâ Batavum populos gaudebit Eous.


HISTORIA BORRII.

SI satis Hesperiae nostro maduere secures
Sanguine, & affines manibus cecidere suorum,
Si fera civiles explevit dextra furores,
Communique pudet sceleri tot vindice nullo
(5) Impensas insontum animas; si poenitet ipsos
Jam monstrata sibi passos exempla magistros:
Quid gratis servire juvat? metus ecquis adegit
Deteriora pati, quam quae potuere timeri?
Fata, reos nos fata vocant: te patria sontes
(10) Prodimus. Heu, fueras quondam foecunda virorum
Belgica: sed fueras, nunc nil miserantis Iberi
Relliquiae deflenda jaces. O degener orbis!
O pudor! En ubi nunc, ubi libertatis amantes,
Harmodius, Brutique duo? sibi maxima tellus
(15) Ultores effoeta negat, gaudetque domari.
    At felix mihi Roma tamen cum Cecropis urbe,
[p. 34]
Quisque suis servire datum. Gens barbara Belgis
Imperat, incenditque in mutua vulnera cives:
Degeneres damnabit avos pia cura nepotum,
(20) Consortesque jugi merito indignabitur Indos,
Occiduo (miranda canam) de sole profectae,
Solem prima sacrae reparantem incendia flammae,
Surgentemque vadis, acies videre Philippi,
Et matutinos vesper migravit in ortus.
(25) Ergo tui, crudelis Iber, meta ultima regni*
Hinc Tagus, hinc Ganges erit, hinc duo cornua Rheni.
At non usque adeo trepidas ignavia mentes
Obsidet: illa prius redit in praecordia virtus,
Ingenuoque graves versat sub corde dolores:
(30) Concita Libertas furit, & se discere quisque
Incipit: inventi, qui per discrimina vitae
Esse sui quaerunt, dominum prae morte timentes.
Excussere jugum tota cervice Batavi,
Rectores spumantis aquae, virtusque secunda
(35) Mattiacûm, Frisiique, paludicolaeque Sicambri.
Quis bene tantarum nobis molimina rerum
Pandat, & infandi repetens exordia motus,
Incluta Arausiadae consignet bella papyro,
Albanique Ducis furias, & mobile vulgus,
(40) Ambiguamque fidem toties, & sanguinis aequor,
Spemque unam, sperare nihil? te patria, Borri,
Destinat immenso judex non falsa labori.
Si quas cura tibi Quaestoria liberat horas
Sedulus his totos fugientes atteris annos:
(45) His victura diu luci vigilatur & aurae
Belgiacae. Quotquot rerum monimenta priorum
Scribitis, humani per vos injuria saecIi
Vincitur, & cursus properantis sistitur aevi,
Saevaque pensantur nostrae dispendia vitae:
(50) Dumque legunt homines quae gesta, geruntque legenda,
Ante diem partus vivunt, post funera vivunt:
Quis leget haec, quem non aut gloria gentis avitae
Incitet, aut odium diri crudele Tyranni
Armet, & in lachrymas cognata cadavera cogant?
    (55) Pacarat domitos Parmensis cura furores:
Vilia saevitum jamdudum in corpora vulgi,
[p. 35]
Et jussi patriae summum valedicere terrae,
Quos patriae stimularat amor. Succedere missus
Alba ferox, longeque sua truculentior unda,
(60) Herculeis ubi meta viis freta fervida Calpe
Claudit, & oppositam spectat sublime columnam
Surgere, quae terrae mutat cum littore nomen.
Perfidus, innocui quodcunque superfuit, ille
Sanguinis, exhausit: nec jam plebeia placebant
(65) Funera, sed proceres detrusi in carceris umbram,
Heroumque genus, damnataque colla machaerae,
Quae non passa jugum. Capital fit crimen Ibero
Displicuisse Duci: scelerique (ô saecula) tanto
Jus datur. Hornanum vidit Bruxella cadentem:
(70) At tibi quid laudata tui clementia regis,
Aut quid donatum Phryxaei velleris aurum,
Quid Grevelinganae prodest victoria pugnae?
Scilicet ereptus Gallorum, Egmonde, periclis,
Carnifici servatus eras. Metus unicus Albae est,
(75) Ne nihil auderent hoc rerum in turbine cives,
Et causam bellis patientia tanta negaret.
Venerat armatus nullo prohibente, nec usus
Militis ullus erat: tamen extorquenda videntur
Praelia: quaerendum, quod erat praetendere Marti.
(80) Nec servare juvat, sed diro quaerere Belgas
Marte, sed imperii juratas frangere leges,
Et sibi mancipio totas asscribere terras:
Ut Tartessiaci foret una colonia regni;
Quicquid Mosa rigat, Scaldisque, aut ostia Rheni,
(85) Unus ager regis. Capita ire in singula, magnus
Judicibus nimis ille labor. Rea Belgica tota est:
Damnaturque ingens regio, damnantur & urbes:
Accusans sedet Alba, & ait, migrate, rebelles.
Tu quoque migrasti, sed enim damnaris, Arausi,
(90) Absens, inque tuo contemnis fulmina regno
Tutus, & ô utinam tecum tuus ille maneret
Filius, heu, Grudiis qui nunc abreptus Athenis
Audit (at ignoras) crudelis barbara Vergae
Jussa, patremque procul vocat, & sacra jura Lycei.
(95) Ille tamen, quamquam tum primum supplice vultu,
Munus it Hesperio regi: Tu Caesaris aures
[p. 36]
Sollicitas nequicquam, & magnos cogis amicos.
Interea fumant ambustis civibus urbes,
Sanguineique fluunt rivi: spes una tyrannis,
(100) Aëriae surgunt arces: loca faeta laborant
Praesidiis. Quid non sedes Antistitis olim
Nobile Trajectum, quid non Antverpia passa es?
Tu Ducis, heu, fastus titulosque subacta videbas,
Et positum victâ de libertate trophaeum.
    (105) Restiterat, decimis animos tentare subactos,
Et precibus nunquam rectorum addicta priorum
Exigere armato nova vectigalia jussis.
Ergone collatis pretium tibi Belgica gazis
Servitii luet ipsa fui? sic quicquid habebit,
(110) Fiscus erit? fulcabit, Iber, tibi navita pontum,
Aut procul ad vestras fugient commercia Gades?
Dî, tantum prohibete nefas: vos, si quid in isto
Restat adhuc sanguis populo, prohibete coloni.
Omnibus amissis, vetus est, iraque coactos,
(115) Res tentare novas. Sic vis Romana premendo
Crevit, & injusti fremitus despexit Amuli.
Tunc quoque vicinis terrores gentibus ambo
In lustris latuere Duces: latuistis in illis
Vos quoque, qui experti longe genus omne ferarum
(120) Mitius Hispano, fugistis ab urbibus illis
In quibus hostis erat, tutique habitastis in antris.
Inde ubi creverunt animi, vindictaque fortes
Fecit, & extremis urgens in rebus egestas;
Hostibus ereptas nemorosis condere castris
(125) Divitias, raptoque inopem traducere vitam,
Silvicolae didicere manus. Ex legibus illis
Lex suprema fuit populi servasse salutem:
Et prope conciderant, ut possent jura renasci.
Altera pars Albam gremio secura fefellit
(130) Hospitis Oceani, mortique pericula certae
Praetulit, armatis scindens freta vasta carinis,
Littoribus, ripisque timor. Quo, patria, credam
Te latuisse loco, terris dominante Tyranno,
Civibus at pelago belli murantibus aestum?
(135) Non tu fixa solo. Respublica sparsa per aequor
Classis erat, pelagusque focos arasque tenebat;
[p. 37]
Quotque rates, totidem steterant in fluctibus urbes.
Ite boni cives: vobiscum Belgica terris
Exsulat, & nostros peregre vehit unda penates.
(140) Alba sibi metuat. Fugitivis contigit ultor,
Et, quisquis tamen ille, venit, qui pulsus ab Anglis
Cogitur in Batavo navalia quaerere portu.
    Brila, celebrabunt te divitis ostia Mosae:
Libertas incepta magis: tibi postera laudes
(145) Hesperio non pressa jugo meditabitur aetas,
Flissingaeque pari meritis, nisi tempore cedat.
Accensi exemplis animi, dum nemo recusat
Monstratâ semel ire viâ. jamque unda Bamestrae,
Jamque potens Enchusa mari, & contermina Flaevo
(150) Maenia, & à Frisiis quae separat ora Batavos,
Contingens zephyro Frisios, aquilone Batavos,
Elusere minas nil tale timentis Iberi,
Seque urbes cepere sibi. Mea patria, Delphi,
Gaudaque, nomen aquae referens, Thuridresque secuti,
(155) Vicinumque tuae Gorichemum, Corbulo, fossae.
Inde & Bommelia, & Veronae proxima nostrae
Alcmera dives opum, sedesque futura Camoenis
Lugdunum proavis habitata colonia Cattis,
Inque salum quondam delapsi conscia Rheni.
(160) Quanta fames illam, quae pestis, & altera pestis,
Obsidio quam dira premet? tamen ille fidelis
Libertatis amor, praefractaque pectora durant,
Missaque servantur volucri mandata columba.
Urbs quoque quae magni cunabula jactat Erasmi,
(165) Non visura iterum caedes tot inulta suorum,
Additur, & veteres Hispani dedecus undae.
Sed nec Bura diu, sed nec Schonhovia cessat
Longius; Harlemumque, Caninefatibus olim
Culta viris, quorum serratis cognita rostris
(170) Ad Pelusiacos venit victoria fines,
Haec tamen, ingenio quantum fas fidere Ibero,
Exemplum decepta dedit, cum, mutua septem
Mensibus exactis post praelia, spemque metumque,
Dedita crudeli saevitum in corpora ferro est:
(175) Si tamen, ô ferro tantum, neque poena fuisset
Aequor, & infami lethalis in arbore nodus.
[p. 38]
Interea in Batavis dum tanta geruntur, ab omni
Fervere parte Duces, armisque lacessere Maurum.
Ante alios fratrem Lodovici dextra juvabat.
(180) Illius Hannonium cepit sollertia Montem:
Victa Valencena est: hujus brevis usus: at illam
Tempore post aliquo Dux cingit Ibericus urbem,
Obsessaque diu praesens vix ipse potitur.
    Gens Frisia, à multo jamdudum effraena, jugique
(185) Impatiens aevo, domini pertaesa ferocis,
Jamque armis impulsa, ruit. sed motus inanis
Ille nimis, populique trucis deferbuit ira,
Succedente metu, cum non patre mitior Alba
Filius, in pariter trepidos tulit arma Sicambros.
(190) Namque illos etiam, quosque alluit Isala campos
Traxerat in partes magis imprudentia vulgi,
Quam patriae cordatus amor. didicere, quid esset,
Non bene firmato meditari pectore bellum,
Zuthphaniae cives: nusquam crudelius actum.
(195) Ingenii certamen erat, quae poena placeret,
Qua sibi semanimes superessent morte negata.
Heu quot ubique ruunt utriusque cadavera sexus,
Uxoresque virûm, puerique ante ora parentum!
Isala fert primos, & corpora prima secundos.
(200) Credimus, an mendax augenda fama laborat
Invidiae, ut steterit congestis stragibus amnis,
An prope vera fuit: nisi (quod puto) gurgite pleno
Prorumpens fecisset iter sibi sanguis, & una
Haerentes traxisset aquas, secumque tulisset.
    (205) Ipsa fatetur, ab his vinci mala cuncta, vetustas,
At sua, Narda negat: quae cives, testibus aris,
(O scelus infandum!) truncatos vidit inermes.
Dira nec aetati, generi nec dextra pepercit:
Praecipitata senum, puerûm praerepta, virorum
(210) Fata ferâ violata manu: cecidisse sub uno
Corpore quis binos, commortua viscera matri,
Credat, & infanti nec visum lumen ademptum?
Audiit hanc, veniens Brabantis victor ab oris
Ductor Arausiades cladem, multasque sequentes;
(215) Deque obiter partis sibi vix superesse triumphis
Nivellam, Grudiosque, & fluminis ostia Rurae.
[p. 39]
Altior insurgit tamen, & navalia pugnat
Praelia; & in terris arctatus, in aequore regnat:
Audet & exiguis depellere viribus hostem
(220) Littore Zelando, Valachrorumque obsidet urbes,
Gertrudisque capit servantem nomina Bergam.
    Nec minus Alba furens animi tamen, omnia versat,
Successu caritura suo. rapit omnia contra
Adversum toties frangenti foedera coelum,
(225) Juratusque Deus. Seu Medemelaca jubetur,
Sive dolis Enchusa peti; jam prodita nostris
Proditio. Sive obsidio placet; Alcmera, Narda,
Civibus ante oculos, cineresque & funera circum.
Haec sibi quisque timet: depellit cominus hostem
(230) A muris armata cohors. imbellior aetas,
Alcmeriaeque nurus, ingenti pondere saxa,
Ferventemque picem, rapidaeque incendia flammae,
Moenibus, & fracti jaculantur culmina tecti.
Sive habet, immissis ratibus, qua spectat ad austros,
(235) Infestum pelagus; capitur praetoria puppis,
Vinctus & hostilem trahitur Bossujus ad Hornam.
Amsteliamque urbem (namque usibus illa marinis
Tunc famulata Duci est) domini prope poenitet Albae:
Unica quae Batavûm, patriae communibus ausis
(240) Defuit: ignorabat enim, quo tempore sese
Foedere junxisset sociis, mox protinus ipsam
Cessuram Rhodon, & Delum, bimaremque Corinthum,
Ingentemque suis pandendum classibus orbem,
Et loca, quae nunquam credant habitata priores,
(245) Nulla futura sibi quae non sint invia soli.
Tot votis frustratus erat. Sententia sedit,
Cingere Lugdunum. Titulo neque nobilis ullo
Hac prior obsidio est: nam nondum venerat hora,
Qua, dicamne urbem magis an civile sepulchrum,
(250) Eripuit tumido vindex Neptunus Ibero.
Amissus tamen ante locus, quo Mosa domatur
Obice, & alludit Batavis innoxius agris:
Et nostri quondam regni caput Haga futurum,
Nataque deliciis sedes: ubi sacra senatus
(255) Consilia, & Proceres, & Curia nostra triumphat,
Nunc Turenhoutanis, nunc Flandris aucta trophaeis,
[p. 40]
Fortia ubi toties superato sospes Ibero
Pectora Mauritius victricibus exuit armis.
Sic reperit bellum plus, quam quaesiverat Alba,
(260) Cumque advorsa sibi cuncta, & fluere omnia retro
Conspiceret, patrias Coriae remeavit ad arces,
Toletumque suum, resonaret ut aurea, credo,
Ripa Tagi laudes, Valachrae post littora terrae
Perdita, post Batavos, quod non amiserat omnes.
    Successor Requesenus adest. hic meta laboris.
(265) Tertius Albanis liber hic qui scribitur actis
Desinit, & sextum consignat Borrius annum,
Borrius hac felix opera. Mirabitur hospes,
Cum leget haec, Belgas tot passos summa, tot ausos
Justius at cives. diras cum solvet Ibero
(270) Belgica posteritas; scriptori praemia laudum;
Quae libertatis merces manet una magistrum.


HISTORIA
Obsidii Lugdunensis.

Consul Petrus Adriani Wervius cives quosdam
tumultuantes alloquitur.

O Nimium facilis domino servire minanti
Plebs, ignara mori! Si vobis, debita cunctis
Mors, tam grande malum, fuerant patienda Tyranni
Jussa. Nefas, illos pro libertate moveri
(5) Servitii finem qui plus quam regna pavescunt,
Nempe truces Albae furias, & dira catastae
Supplicia, & decimas, & quicquid bella merentur.
Hi pepulere animi, non gens, in fata ruentes,
Et queis summa mali, famulantem ducere vitam.
(10) Quid mihi monstratis veniens à morte cadaver
Et modo pallentes oculos? haec spectat Iberum
Invidia, & populos Baldaei signa sequentes.
Si gravis usque adeo est, quam virtus prisca virorum
Saepe tulit nec jussa famem, discedite, turba
(15) Degener, atque epulas dominorum quaerite castris.
Vadat, & intrepidam contactu liberet urbem
[p. 41]
Qui prece dignatur non longi temporis aevum,
Servet ut in poenas animam. Non civibus istis
Tempus eget. Sed nos quibus est sua patria cordi,
(20) Torrida dum nondum tenuis per viscera sanguis
Aruit, adversus saturum pugnabimus hostem.
Proderit haec rabies, obsessoremque docebit,
Quamlibet impastis gladium non posse negari.
Qui metuit tantum, ne se fera perdat egestas,
(25) Hoc armis debere potest. trahat agmina secum
Hesperiae in fatum; saltem, virtute coacta,
Fortis & hostili raptat cum funere mortem,
Vindex ipse sui, summaeque haud prodigus horae.
Languidus exhaustos cum jam non sustinet artus,
(30) Omnis in Hispanum civis ruat. Ergone Narda
Excidit, atque ipsas mactatum vulgus ad aras,
Quas miseris sui jurarat filius Albae?
Hoc placet, ô cives, ad Iberica pacta reverti?
Absit; & hanc saltem Rhenus, me consule, pestem
(35) Nesciat. Hispano nihil est bellante putandum
Tutius esse fame, strictos nisi militis enses.
An spes nulla patet, cui se pereuntia servent
Corpora? Nos igitur melius premet improba mentis
Credulitas, quam justa fides, ut postera, quicquid
(40) Accidet, asscribat patriis erroribus aetas,
Acceptumque ferant nobis, servire, nepotes?
At quanto Ausonidûm pro foedere capta Saguntos
Fortius, Annibalis veniae quae praetulit ignes?
Pro, pudor, exemplo si vincimur urbis Iberae.
(45) Nos quoque venturae Cattorum ab origine gentes
A fama celebrent non degenerasse parentum:
Nec sine Lugduno memores referatur in annos
Libertas Batavûm. Quanquam deprensa periclis
Non videt optatos hominum prudentia casus,
(50) Quid votis pendere vetat? Tam justa tuentes
Despondere animum scelus est. Habet ista faventem
Causa Deum, siquid solitum credique meretur
Lugduno prodesse nefas. pars utra sequatur
Fas, jus, atque pium; quae noster Arausius arma
(55) Induat; an videat regnorum injusta, probetque;
Sanciet aeternum nova per miracula numen.
[p. 42]
Cum deerit fractis omnis fiducia rebus,
Incipiet spes prima mihi. Si terra negabit
Auxilium, veniet totis cum fluctibus aequor,
(60) Occlusisque viis ibunt mandata per auras.
Succurret miseris quicquid natura recusat.
Si nihil haec prosunt, si certae pignora vitae
Quaeritis, & video jamdudum infensa loquenti
Quas paret ira minas, nihil hoc terrore movemur.
(65) Quicunque esse potest perituri corporis usus,
Accipite. infecto quae manat ab aëre, tabes,
An fragiles artus penuria solvat edendi,
An furiosa manus, quae vestra est sola potestas,
Nil moror: huc omnes ignavi vertite ferrum,
(70) Mergite adhuc siccos in sanguine consulis enses.
Me, patriam, & leges & nomina vana cientem
Scindite. quid fertis prohibentem alimenta pacisci,
Qui cibus esse potest? consumtis omnibus escis
Jam dudum mensae, quas non novere priores,
(75) Humanis dapibus superest homo. rodite justis
Partibus aequali divisum vulnere corpus,
Et semel insueto jejunia solvite morsu.
En ultro jugulum mortemque vocantia vobis
Membra fero. Tantum precor hoc pro luce; Refecti
(80) Visceribus vestris, servantes moenia, paucos
Exspectate dies, dum, qua licet, omnia Princeps
Comparat, & socio veniunt à littore classes.
Hoc satis: ante jugum moriar, trabeasque relinquam.
Sospite me, Batava non stabit in urbe potestas
(85) Major, &, aut leges & libera jura manebunt,
Aut frustra me quaeret Iber. Sic ille profatus
Ediderat Batavo dignas & Consule voces.


Oratio ad milites quosdam consternatos
post victoriam Neoportanam.

SAnguinis hoc igitur pretium, tantoque labore,
Quaeritur è victi terris fuga? classibus aequor
Teximus, hostiles turmis oneravimus agros,
Scilicet, ut liceat Flandra tellure reverti,
[p. 43]
(5) Totque simul populos, & tanta moventibus arma,
In votis exire fuit? Num Scotica virtus,
Et qui de Valachro veniebat littore miles,
Cum periit nobis, hoc credidit? ah nimis illi
Vilis vita fuit, cui contigit unica merces
(10) Quod sociis abiisse datur. Quin agmina tanta
Cum premerent, nec spes miseris foret ulla salutis,
Talibus inter se firmabant pectora dictis:
State viri: patriae certas impendite mortes.
Quo caditis campo, quem vester sanguis inundat,
(15) Hostibus iste perit: non victe, sed obrute miles,
Qua potes, arva tene victori Flandria cedet.
Si qua fides, cras in Batava tellure jacebis.
Scilicet aeternos tumuli florentis honores,
Et memores titulos, structas & in aggere praedas,
(20) Nassaviaque manu solatia fortibus umbris
Sperabant. queis si meritos à morte potiri
Non fuit, at melius certe fortuna negasset.
Nunc ultro nos illa reos agit: arma virosque
Implorans. superûm nescimus dona tueri.
(25) O scelus ignotum nullis non hactenus armis!
Egregii manes caelo pelagoque teguntur.
Quis socios vicisse putet? praecidite funem,
Deserite infaustum littus, terrasque nocentes.
Talia quis loquitur victor? Dic, improbe miles,
(30) Quid faceres alius, traheret si compede saeva
Mauritium Mendoza ducem? quae praemia belli
Cepimus? alterno mutatum sanguine littus,
Captivumque senem? Quis enim ferat, hostibus istos
Exprobare fugam? nam quod Burgundica signa
(35) Ostentant Hagae, nihil est, haec posse videri:
Quae melius Brugis Gandavique arce locassent.


ANNALES
DOUSARUM.

ULtima decrepito currunt dum saecula mundo,
Maeonidae post tempus, Aristotelisque superbum
Ingenio, metuens jamdudum effata videri,
Ausa recollectis uteri conatibus uno
[p. 44]
(5) Quicquid erat veterum partu superare recenti,
Dousiadem natura dedit, legumque suarum
Transfuga felici tam seri temporis aevo
Aetherium donavit opus: te, Dousa, parentem
Coelesti dedit infanti, qui lucis in oras
(10) Editus ipse sua tellurem luce bearet,
Aemulus astrorum radiis. surrexit in altum
Igneus ille animi vigor, & sublimis origo
Propulit ardentem. non illum prisca latebant
Tempora, non longos quot mundus vixerat annos,
(15) Non loca, non toto nobiscum dissita coelo
Australis plaga saeva poli, ceu, quicquid ubique
Conspiceret sol ipse, suo dictaret alumno.
Nec vili contenta solo nostratibus haesit
Partibus, in patrium sed mens migravit Olympum;
(20) Coelitibusque dedit leges, & ut ordine justo
Sydus in aetherios se quodque revolveret orbes,
Metator caeli fuit, astrorumque magister.
Tandem ubi per paucos terras contemserat annos
Spiritus, angusto nimium se carcere claudi
(25) Indignatus abit, repetit sua sydera Ianus
Lustrorum vix quinque senex; quemque ante tenebat
Ingenio, nunc totus habet, nunc libet Olympum,
Fortunaeque vices, & rerum lubrica ridet.
Jamque Lyram pulsat fidicen, quae proxima Nixo
(30) Signa tenet, cantatque Deum, mundique figuras,
Antiquumque chaos: miratur carmina Delphin,
Atque novo nuper ditatus sydere Cygnus.
Succinit ipse aether, & ducunt astra choreas.
Ipse supernati sedem sibi legit in aula,
(35) Unde suis vultu Batavis affulget amico:
Quaque potest, contra Belgarum nominis hostes
Fata movet, nobis felices temperat urnas.
At, vos Dousiadae, salvete. ô posthuma proles,
Annales, fidi quos patria pignus amoris
(40) Servat, & hac totum circum mare navigat aurâ,
Antiquas Batavûm sedes, oriundaque Cattis
Nomina, Romulei socios fratresque vocatos,
Imperii raramque fidem, cui tempore tanto
Depositum vitae dominorum credidit orbis,
[p. 45]
(45) Audiet extremus Ganges, Guineaeque colonus
Audiet, & jam non ultra pars tertia terris
Afer, & Hesperiis subjecta securibus omnis
India, in occiduum late qua tenditur axem.
Quae Didricos tellus nostros, quae nesciet aetas,
(50) Et Frisios domitos, & Trajectina Batavûm
Praelia? Dousiaden jam jam, Dousamque parentem,
Qui canit Arctoo fusas ex littore classes,
In quo Janus adhuc nobis genitore superstes
Vivit, exspectat non frustra digna laboris
(55) Supplementa sui, totus legit orbis, & ambos
Aeterno super astra vehens dignatur honore,
Ambos laude pares, hunc vitâ, hunc morte priorem.
Posteritas totidem, quos grata remunerat annis,
Quot nobis, tribuere suis Annalibus annos.


MATHEMATICA

Principis MAURITII.

QUis liber aetherios census, & divite charta
Naturae partiris opes, Niline papyrus,
Et Pelusiacae tibi decrevere paludes
Inter Mercurii tabulas, aut sistra reperto
(5) Isidos, & vultus imitantia signa ferarum?
An vetus aula Phari genuit priscique Necepsi
Archivis servata manus? te Bactra dederunt,
An Ninyae domus, & magni penetralia Beli?
An decus hoc partus exploratricibus undis
(10) Rhenus habet? Batavo natales amne probati
Promeruere fidem: nobis ea gloria surgit,
Quaeque nec Euphratis populus, nec civis Eoi
Audiit: invictum solitus qui quaerere Mithram
Assyrio ritu magus, & prece cogere Lunam,
(15) Aut exoratos omento ducere Divos:
Nec tumulis ignem celebrat qui messe Sabaea,
Fertque Deo suo dona Deum, nec torrida Memphis
Fertilis Arctoi sedes tulit ultima mundi.
Sunt animis rebusque vices. sapientia migrat
(20) Ipsa, nec immotas retinet per saecula sedes.
Principio Danaes populos habitarit, an Indos,
[p. 46]
Ambiguum: certant Babylon, & regia Nili,
Brachmanumque genus: nec vos, pia turba, silebo
Celtarum Druides, quorum commenta tegebant
(25) Avia lucorum, concretaque robora visco.
Gloria in incerto est: vestigia prisca supersunt
Temporis, & quantum satis est periisse videri.
Graecia successit studiis, Cilicesque, Samosque
Et Pandioniae multum dubitastis Athenae,
(30) Socratica praeeunte domo. Radiantibus astris
Parcus honor Latio: securi discere coelum,
Asseruere manu terrarum regna Quirites.
Vana superstitio, legem donare futuris,
Figmentoque favens nimis, & sibi credulus error.
(35) Ausoniae tantum placuere potentibus aulae
Hactenus, & septem tetigerunt sydera montes.
At serus plus vidit Arabs, Nabathaeaque diri
Regna Muhammedis, pelagique extrema rubentis.
Hos egressa sinus ratio sibi conscia caeli
(40) Nunc ad Hyperborei glacialia venit Olympi
Culmina, divinas huc postquam transtulit artes
Tycho Getes, radiansque suis Copernicus astris.
At neque privatis contenta penatibus ultra
Tangit Arausiacis parentem legibus orbem,
(45) Hospitio dignata Ducis, qui gentibus astra
Dividit, & terras, &, quod tenet omnia, coelum
Unus mente tenet: cui maximus imputat aether,
Jam nosci meliore fide, tantumque moventi
Miratur patuisse polus. quae saecula credent?
(50) Ille pater patriae, cui jam bis septima vincit
Messis, & Hesperios exarmat dextra furores,
Cornua dum Rheni toties, Vahalimque Sicambrum,
Fulmineo Mavorte domat, Mosaeque rebellis,
Moenia, Palladias animum demittit in artes,
(55) Evincitque suam non una laude Minervam:
Nec satis est superatus Iber; victoria, mundus
Major; & immensus, rerum natura, triumphus.
Sic alterna juvant: sic post tot castra, tot arces,
Post clades, Turenhouta, tuas, & Flandrica nuper
(60) Littora, Varaxi multum laetatus opimis,
Mendosamque trahens, inter squalientia campis
[p. 47]
Funera, & Hispanis infectum caedibus aequor,
Tranquillum meditatur opus, sibique otia rebus
Indulget graviora suis, & cedere regum
(65) Exuvias, coeloque jubet servire trophaea:
Qualis ab Hesperio quondam Tirynthius orbe
Victor, ubi solis nocturna cubilia Gades
Liquerat, & triplici terras rectore madentes;
Geryonae dives spoliis, Atlante remisso,
(70) Sustinuit superos, & post fera jussa novercae
Extremus labor astra tulit, meruitque ferendo.
Jam bellatorem Macetam mirata vetustas
Desinat, Iliacas quanquam sub casside pugnas
Legit, & Euphrati Gangem cum jungeret armis,
(75) Carmine praelatum sibi suspiravit Achillem:
Aeaciden, Hecubaeque faces, & amore feroces
Discere Tantalidas, Ithacique bilustribus armis
Aequatum pelagus, quae gloria desidis haec est
Temporis? ille, cui tellus angusta triumphis,
(80) Cum peteret plures, unum male noverat orbem.
Mauritium majora decent, nec Pella, nec Ammon
Huic animo genuere parem. Cum classica cessant
Victrices stridere tubae, quae verterat urbes,
Est radiis armata manus: vocat alter euntem
(85) Pulvis, & inscriptum formarum ductibus aequor.
Tunc fata exigere, & totos penetrare recessus,
Nassaviasque datum sub leges mittere mundum.
Non tantum Germanus eques, Rhodanique catervae,
Quosque sub hybernis Alpes aluere pruinis,
(90) Huc frameas & gaesa ferunt: non Belgica tantum,
Non Frisii, Latioque ausi se dicere fratres,
Gens invicta mari, non aequore cincta Britanno,
Quaeque Caledoniis horrescunt agmina silvis,
In numeros, & signa ruunt: venit ipsus Olympus
(95) Ad lituos: Ledea venit concordia fratrum:
Argolicum mutavit herum, fassusque laborem
Deficit Alcides, & cum duce vincere vellet,
Mauritio minor it Perseus, neque tantus Orion:
Militat ipse pater Mauris, & sydera Divûm
(100) Conjurant, fertque arma sibi contraria vesper.
Gratulor hoc nobis, Batavi; caelumque sub uno
[p. 48]
Vivimus imperio. Tuque. ô Germania, tantis
Quam quondam imposuit populis caput, incluta gaude
Lugdunum, neque te Romani gloria Montis
(105) Tam juvet, aut veteri Cattorum ab origine regnum,
Quam famulum vidisse polum: tu patria libro
Principis; hunc ipsae voluissent scribere Parcae.
Hunc amet Uranie tanto didicisse magistro.
Praesens numen adest: multumque oracula rerum,
(110) Plus auctoris habent. nec enim tam Delphica rupes
Certa canit, nec virginibus bacchata Sibyllis
Antra Deûm, quam scripta Ducis, queis semina rerum
Et palamedeae momenta potentia summae,
Sacraque pythagorae numeros, nec cognita priscis
(115) Pondera, metiri labor est, abacique figuras.
Huc omnes coëant animi: quaeque aethera totum
Provocat ingenio, coeli spatia ignea lustrans,
Ardentesque à sole vias, huc longa vetustas
Confluat, & victam sese miretur in uno.
(120) Nil Cnidos obiiciet Batavis; nil moenibus ultra
Pellaeis, Megaraeque damus: Salaminia tellus,
Ostiaque aestiferi cedent Pelusia Nili.
Sic quoque victus Iber: scrutatoremque profundi
Aetheris Alphonsum superavimus, Hesperus illi
(125) Quo suus, aut solem propius vidisse cadentem.
Et tu nequicquam patriis excepte ruinis
Marcelli victoris amor, ferventia mensus
Littora, & innumeras primo inficiatus arenas
Das palmam non sponte Duci, titulumque sepulchri
(130) Dissimulas, clausum jactas nec in orbe Cylindrum.
Atque utinam, cum tu despectans curva Pachyni
Littora in Ausoniam torsisti fulmina classem,
Ille Syracosias potius sedisset ad arces
Dux Italae pubis: nec enim victore perisses
(135) Mauritio. Tanta imperii reverentia castris.
Et jam Sicanios curru raptante triumphos
Vellet Arausiades etiam te vincere Ductor.
Non Arethusaeos magis admiratus amores,
Et flammas coëuntis aquae, quam caerula cursus
(140) Aetherei spatia, & fragilis mendacia mundi,
Sidereoque tuam noctem radiare metallo:
[p. 49]
Quin potuit monstrare tibi certamine vitri,
Se melius praestare Jovem: sive iret in artes
Bellonae, raperet medias ex aequore classes
(145) Sublimi per inane fuga, suspenderet urbes
Aëre, telluremque nova tellure moveret.
Audax ingenii, postquam sitis [= satis] aurea vertit
Astra poli, coeloque suas circumtulit horas,
Ad terrena redit, nihil hic superare relictum.
(150) Ipsa animo natura minor, furtoque latentes
Mauritii felix repent solertia causas:
Invenit in Terrae venas iter: unde Vesevî
Flamma jugis, Hieraeque faces: quibus Aetna caminis
Ardeat, & quantis eructet fluctibus ignes
(155) Saeva polo: quae tanta coquant incendia terras,
Quid faciat montes, sparsasque per aequora cautes;
Quid per operta soli, per credita manibus antra
Depositas submittat opes: cur aequora turbet
Seditio, dum Luna procul pendentibus undis
(160) Erigit Oceanum dimissaque caerula rursus
Reddit aquis: quae sit ratio crescentibus arvis:
Unde Paraetonio foecunda licentia Nilo:
Cur ruat in Borean Arctoaque sidera magnes,
Ceu terram ductante polo: quis molibus undis
(165) Arva neges, & jussa feras in littora Pontum.
Praevertit mens omne vigil: tot saecla tenebris
Damnat, & humanis solvit miracula curis.
Multa dedit vitae diversi temporis aetas
Sic artes partita sibi. nec parva reperta
(170) Detrivere dies, & nondum nota reponent.
Multa latent, nostrique fugit commercia sensus
Indeprensa fides: adversumne astra lacessunt
Orbis iter, pensantque fugam labentis Olympi?
Credimus? an terrae referuntur deside mundo.
(175) Nosque rotat vertigo soli, nos currimus annum,
Invitique diem rapimus, dum fluctuat aër
Vastus, & octavo trepidat vaga sidere tellus;
Namque etiam nostris (mirum) sub passibus infra
Tot populos urbesque premi, mersasque videri
(180) Alternis gentes, non omnis credidit aetas,
Cum parce tentata fides maris, & sua tellus
[p. 50]
Grata satis, pelagusque novos submoverat orbes.
At nunc auriferum velis arcessimus Indum,
Sinarumque plagas: dum vota fugacibus auris
(185) Credimus, & dubio deponimus aequore vitam,
Nulla remota satis sunt littora, quaque cucurrit
Lyncibus Eois ingens ululatibus Euan,
Et qua pacatis statuit divortia terris
Maximus Alcides: neque gentibus ultima Thule.
(190) Jam sacra Parrhasii secreta reteximus Axis,
Arctoumque chaos, pereunt ubi terra tenebris,
Unda gelu, nebulisque dies, & noctibus anni:
Tantum tristis hyems, & cano gurgite Tethis,
Regna tenent habitata feris, Boreaeque furenti
(195) Pervia. Victores quo pervenere Batavi,
Non potuit sol ipse sequi: Naturaque rerum
Interit à nostris nondum deserta carinis.
Quin etiam oppositum patriis sulcavimus aequor
Fluctibus, atque tua puppim religavimus, ora,
(200) Quae Libyen Asiamque simul, quae virginis aequas
Littus Agenoreae, rerum pars maxima, seu tu
Cecropiae fueras Atlantica terra senectae,
Seu procul atra fugis nostrae contagia vitae
Hactenus antiqui saeclo servata metalli,
(205) Et vel adhuc ignota fores, nisi dira libido
Baetin & abstrusi sitis insatiabilis auri
Ferret in abruptum. Quam nunc America velles
Indomita cervice mori! quam pondera clavae
In dominum sociis cuperes librare Batavis!
(210) Nec tantum qua regnat Iber, sed fervida terrae
Claustra Magellano nomen debentia nautae
Perfregere rates, & mundi foedere rupto
Adversi coïere poli: stetit aequore classis
Nostra suum mirata diem, stupuitque reversam
(215) Temperiem, & patrios alieno cardine soles.
Signiferi flammae dextros referuntur in ortus,
Et paria haud pariter nobiscum sidera surgunt.
Terra Noto subjecta jacet, supraque Canopum
Austri signa videt: tantundem possidet axis
(220) Mauritio fulgore minus, quo vincitur astro.
Salve prime ducum, libertatisque reductae
[p. 51]
Magne parens, & vince diu: tibi capta Batavae
Rostra ferant puppes, & totum serviat aequor.
Imperii dos ista tui est. Cum prima juventus
(225) Post scelus Hesperium patriis successit habenis,
Ingentem pelago debellatura Philippum
Bellonae concurrit hyems: ardentia transtra
Viderunt Morini, formidatasque Britannis
Velivolas acies non solum perdidit aequor,
(230) Bella etiam nostris ratibus pendentia moeret
Et raptas Tartessus opes, quaeque arva priores
Fortunata vocant: tibi consummatur in orbem
Orbis iter: toties mutata navibus umbra
Dum redeunt perit una dies, damnoque probantur
(235) Arctati rerum fines includere Fasti.
Inde fretum, semperque novo sub sidere terrae
In nomen crevere tuum: tu proxima Plaustro
Regna tenes, titulisque tuis inscribitur ortus:
Sceptra maris dominum te nunc Eoa salutant,
(240) Legatique procul supremo littore missi
Taprobanes socias inclinavere tiaras.
Sis felix, studiisque fave. nil cara morabor
Tempora solennes domino meritura triumphos.
Jam ferrum belli maculis insigne coruscans
(245) Vertice despectas acies, dum cornua jussum
Concipiunt, lituique sonis eliditur aër:
At sonipes tibi Marte calens, & murmure rauco
In turmas, inque arma ruit; tremit aerea cassis,
Et cono radiatus apex, & flammeus auro
(250) Discutit umbo jubas, spargitque à pulvere nubes.
Moenia vel quassas, collapsurumque superbae.
Turris opus: tua vel circumdas agmina vallo,
Cogis & invitos famulari legibus enses:
Aut ubi Pierii studiis placuere recessus,
(255) Hic quoque castra locas, bellumque per otia ludis,
Et pugnae simulacra cies. jam pingit arenam
Et loricato metatur limite campum
Ingeniosa quies. alias, servator Olympi,
Mente vaga transis hominem, mundoque potiris.
(260) Mox cadit in terras animus, vel fraenat habenis
Canitiem spumantis aquae, caecumque per aequor
[p. 52]
Quaerit ab occasu quae linea separet ortum.
Saepe agitas consulta togae, cum teste Senatu
Arma moves, clademque truci promittis Ibero.
(265) Saepe Magistratus populis, belloque magistros,
Ductoresque legis, patriam partitus in omnes,
Aut vitae das jura reis, parcisque severis
Legibus, & venia vindictam judicis aequas.
Horarum pars nulla perit. non parcior aevi
(270) Scipiades, curis indelassabile pectus,
Perfidiae terror Libycae, qui transtulit in se
Annibalem, prohibens Tarpeiis arcibus ignes:
Nec, cui debentur Latii primordia regni
Caesareumque tuo transmissum nomen Adolpho,
(275) Julius. hic, quanquam dubio minus ordine, jussit
Ire diem, Phoebumque novum versavit in orbem,
Et domito fastos audet praeponere Rheno,
Arma tamen fascesque tibi submittit, & annum.


MYRTILUS,

Sive

IDYLLIUM NAUTICUM,

AD

DANIELEM HEINSIUM.

PRima mihi, sylvis & amaeno fonte relicto
Fistula ad Oceani fluctus, & ad aequora venit,
Aequora quae Batavis potius cantanda Poëtis.
Nam neque me tantum saltus, aut pascua circum,
(5) Aut Hagae nemus omne meae juvat, invia quantum
Littora, pendentesque domus, scopulique cavernae.
Non audita cano. Labor hic tibi sumitur, Heinsi.
Heinsi, noster amor, si quid mea carmina possunt,
Te Libycus Garamas, te Java loquetur, & Indi,
(10) Et puppes Austrina ferent ad sidera coeli
Dia Sophocleo tua pulpita quassa cothurno.
    Dicite, formosae Nereïdes, inclyta Ponti
Numina, quas voces, quae carmina Myrtilus inter
[p. 53]
Aërias rupes, & respondentia saxa,
(15) Cochlidis insano jactarit saucius igni.
    Jam defuncta malis pelagi ratis, acta per altum,
Venit ad hos fines, ubi dividit insula pontum
Cara mihi, & solo notissima Cochlidis antro.
Tiphi ratim serva: si nox collegerit Euros,
(20) Anchora demisso descendat in aequora ferro;
Aut littus praetexe, malus si saeviet Auster:
Sed brevia, & rapidos aestus fuge: dextera multis
Est via caeca vadis: securius, ire sinistra.
    Cochli, quid exspectas? quin, ut prius ipsa solebas,
(25) Prospicis intonsi specula de montis in undas,
Meque procul reducem longo clamore salutas?
Heu! quis mutavit mihi te Deus? an tibi pectus
Transversum novus egit amor? ne fallite nautae,
Sumne alius, quam nuper eram, cum candida Dorcas,
(30) Diceret, Hesperiis Dorcas praelata puellis;
Pulcher es: ipse tibi, me judice, cedat Amyclas.
Illa quidem dixit: sed vix ego credulus illi.
Ipse tamen, tamen in placido me flumine vidi,
Hirsutasque genas, & latae frontis honorem,
(35) Et roseos crines, & caerula menta notavi,
Qualia vel Neptunus habet, vel qualia Nereus.
Testis anus Crotale, quae ter mihi, Myrtile, dixit,
Despue: lingua tuos ne fascinet invida vultus.
Haec eadem canto, quae cum cantaret Arion,
(40) Mulceretque Deos pelagi, circumstetit omnis
Delphinum chorus, & vatem servavit in undis.
Scilicet aut Boreae veteres & Erichthidos ignes,
Aut Phorci laudes, aut caeruleam Amphitriten.
Aemulus at concha mihi perstrepit aequora Triton,
(45) Miranturque sonum Panope, Panopesque sorores,
Et Proteus, & Glaucus, & Inoüs Melicerta.
Heu placeo Nymphis: at non tibi: sola marinos
Despicis amplexus crudelis, & oscula vitas.
    Quem fugis, ah demens? secuerunt Dî quoque Pontum,
(50) Et magni Minyae Reges, & primus Iason
Per freta duxerunt abituram in sidera puppim.
Navifragis jactatus aquis incendit Ulysses
Sole satam Circen, Atlantiademque Calypso,
[p. 54]
Et sibi Nausicaae tales optavit amores.
(55) Quid juvat, illa suum si me fastidit Ulyssem,
Quae mihi Nausicaâ Circe prior, atque Calypso?
    Saepe ego te vidi, meminisses improba Cochli,
Cum per arenarum tumulos, & littora, conchas
Oceani legeremus opes: nam tunc ego primum
(60) Cum patre tentavi raucum mare, veris adulti
Tempore, necdum ulla pictus lanugine malas.
    Saepe etiam, sera quoties sub nocte venirem,
Siccasti aequoreïs manantes imbribus artus.
Nec te poeniteat: prius hoc quoque fecerat Hero,
(65) Cujus ego & turrim Sestaeo in littore vidi,
Nataque collegi vicinis ostrea saxis.
    En etiam tibi dona fero miser, en nucis Indae
Pocla, quibus potavit Arabs, Sinisque petitum
Fictile. non alias tremui propiore periclo,
(70) Et, nisi Leucotheen mea tunc in vota vocassem,
Infelix Stygias ivissem nauta sub undas.
    Quin & Teutonicis mecum fero condita testis
Smegmata, in Oceanum labentis* munera Rheni.
His etenim Batavi, soli sulcare periti,
(75) Puppe salum Batavi, coeloque indicere ventos,
Martia gens toto pelagi divisa profundo,
Mense quater rutilant nodatos arte capillos:
Hoc ego pigmentum poscenti nuper Erinnae
(Nata fuit magni Barcemonis illa) negavi:
(80) Quamvis multa diu per Dorida, per Galateam,
Per Thetin, erroresque meos quemcunque per orbem,
Luminibus paetis, & blanda voce rogaret.
Et poteram donasse tamen: nam saxea non est.
    At tu nil misereris: in hoc ego pactile sertum
(85) Effundam rabido flagrantes corde dolores.
Ipse tibi Rubro praedatus in aequore silvam,
Alternas laurus, & Medica mala jugavi.
Nunc labor ille perit: nam tu mea munera curas,
Quantum dura silex pontum, vel littora pontus.
    (90) Huc ades, ut casta velatus tempora quercu
Portuno ante alios, & Dis, quorum aequora curro,
Sacra feram, reddamque reus solemnia vota,
Quae rerum Oceanus genitor, quae Tethys, & ipse
[p. 55]
Nympharum accipiat Nereus pater. O mea Cochli,
(95) Huc ades, ut cellis mecum deprompta Falernis
Musta bibas, caesaque canens epulere juvenca.
    Aut si forte juvant thynni mollesque platessae
Te magis, & soleae, mecum piscabitur Olpis.
Est mihi namque domi non invidiosa supellex,
(100) Fiscellae virides, nodosaque texta plagarum:
Filaque, & haerentes maculis humentibus algae,
Cum labyrintheo plexis errore sagenis.
Sunt jacula, & tumido fluitantes cortice fundae.
Pendet & aequoreo decori lethalis arundo,
(105) Setaque, & impliciti lumbricis pinguibus hami.
    Quid loquor infelix? Cochlis nihil audit, & idem
Qui mea vela solent venti, mea verba tulerunt.
Si tibi dulce mei nihil est, ô ferrea, vere
Ferrea, dulce tamen mea mors erit: aspice tantum.
(110) Ibo per has cautes, summoque cacumine lapsus
Deferar in fluctus: nomen mihi debeat aequor,
Myrtoumque novum fiat mare: vivite rupes.
    Fallor? an huc Cochlis respexit, & omnia circum
Flabra silent, blandique favet pellacia Ponti?
(115) Hic recubans cantabo: jubet locus, altaque subter
Saxa supercilio cohibent umbracula rupes.
    Cochli, quid in solis consumere cautibus aevum
Te juvat, & pensis viridem donare juventam,
Dum teneros multo digitos subtemine lassat
(120) Mater anus? nostram potius conscende carinam.
Illic & vitrei fluctus & marmora Divûm
Prona jacent, speculoque sali stat solis imago,
Et picturato resplendet in aequore coelum;
Sacraque Naturae miracula, gurges aquarum
(125) Insequitur Phoeben, caudam Cynosurida magnes.
Quid mirum? sua quaeque trahunt: te, Myrtile, Cochlis.
    Illic falsa salo labentibus insula, cete,
Et validae pistres, & physeteres anheli,
Phocarumque natant examina: pompilus illic
(130) Per mare veliferum puppim comitatur euntem.
    Illic nata Venus, comitata Cupidine parvo,
Nunc etiam concha patrias quae navigat undas,
Nudatoque sinu pulcherrima Cymodocea
[p. 56]
Captat in apricis vernantes fluctibus auras.
    (135) Nam neque semper aquae furit implacabilis aestus,
Ventorumque fremit laxato carcere vulgus.
Sunt etiam Ponto sua gaudia; saepe per aestum
Gurgite pacato ridet mare: saepe remotis
Vulturno, & Borea, pluviamque cientibus Austris
(140) Oebalios tantum Zephyrus suspirat amores.
    Longa ministeriis sunt otia, pace serena
Mitia cum placidi requiescunt terga profundi
Altaque languenti descendunt cornua velo.
Aut igitur tacito luctantur in aequore tonsae,
(145) Aut ubi jam ferrum premit unco dente carinam,
Nos genus irrequies, alii, quorum indiget usus,
Buxea ligna damus rudibus tornata figuris:
Pars facilem oramus reditum, ventumque ferentem
Ingentes in puppe Deos: pars sidera coeli
(150) Metimur radio, & totum describimus Axem.
Sollertis labor ille Tyri: quae prima meatus
Aetherios, & signa Polo labentia vidit.
Tunc nosci caepere Ferae, custosque Ferarum
Arctophylax tarde pelagum subiturus; & alter
(155) Ille quis est, lucet trino cui baltheus igne?
    Heu miser excludor, duraque in rupe relinquor
Imbribus: ipse parat radiis liventibus atrum
Sol Tartessiacis immergere fluctibus orbem.


INAUGURATIO

REGIS BRITANNIARUM

Anno MDCII.

BIna Caledoniae sociantur regna coronae,
Bisque novum Jacobi debetur crinibus aurum.
Hunc sibi, quem possit cunctis impendere saeclis,
Delegit natura diem. Tria sceptra profundi
(5) In magnum coïere Ducem donumque Britannae
Tethios ad cultus tandem revocata viriles
Gaudet Hydaspeis incendi purpura gemmis.
Ille diu votum populi, qui voce petitus
Unanimi procerum, qui, si non jura dedissent
[p. 57]
(10) Sanguinis, imperium potuit virtute mereri,
Rector adest, viduasque manu transumit habenas.
Nubila disiiciat Phoebus: placidique serenum
Principis ignaris ostentans gentibus aether,
Sic Jacobum regnare probet, lucemque Britannam
(15) Mundus agat, quam vix tenui caligine turbat
Juppiter, & caecas prohibet succedere noctes.
Anglica dum solitae peragit solennia pompae
Majestatis honos, sceptroque insignis avito
Scotus adoratur Normanni nominis haeres,
(20) Regia solares teneant spectacula currus,
Totque dies eat una dies: fax aurea nusquam
Occidat, & soli tenebris damnentur Iberi.
Tuque parens rerum (nec enim mentita vetustas
Omnia) quo primum complexo informia regna
(25) Emersit natura rudis, praesentia priscis
Quando fidem faciunt, & te jam pignore tanto
Credibile est genuisse Deos, age caerula major
Oceane, extremum nunc te procul addere ponto
Littus, & invita quamvis fac crescere luna.
(30) Sume animos à rege tuo, meliore levatus
Sidere, nec cela populos quocunque calentes
Sole, per immensum quem circumvolveris orbem,
Quis det jura mari. Sciat hoc ferus axe nivoso
Sauromates, sciat hoc Libyes ardentis alumnus,
(35) Et qui Bosphorias arces, quique ultima servat
Ecbatana, & patrii custos Gangeticus auri.
O mihi si nulto deses torpore juventus,
Mensque capax oestri tantos perferre tumultus
Audeat, an potius sceleratae crimina Phlegrae,
(40) Thebarumque nefas toties, & moenia dicam
Hectorea defensa manu, quam Nereos almi
Orcadas & refluo pendentem gurgite Thulen?
Teque ô Juvernae qui littora quique Britannos
Tot quondam validis partitum gentibus orbem
(45) Unus habes, quantus mihi ferret in aethera cantu
Spiritus, imperio simul & virtute parentum
Majorem, regnoque decus? Sed summa potestas
Impatiens modici, nullisque aequanda Camoenis
Terret adhuc, non ipsa mihi Parnassia rupes
[p. 58]
(50) Plus uno possessa Deo, caetusque sororum
Sufficiant. At si qua tamen nos ire per altum
Aura jubet, majus sedeat mihi pectore numen.
Ipse veni, viresque tuas, sonitumque beatae
Da, Princeps Auguste, lyrae. Tua sola per orbem
(55) Implicuere sibi nostras diademata laurus.
Nam quis velivolas acies, fluctusque cruentos
Ionii (par ista Cypro tum reddita clades)
Nesciat, extremos etiam cantata per Indos?
Tantus & heroas patrios qui dicere posses
(60) Solus eras. Quae cura Dei, non simplice regum
Sanguine, non quovis quod te demiserit ostro,
Sed quo nobilius nihil est, aut laudis avitae
Ditius, & digno naturae à principe nasci.
Certa ducum retro series, sed cujus origo
(65) Oceani cum fonte latet: seu credimus, orbis
Mersi relliquias, cum littora prima sequendi
Jus fuit, & visos ventis arcessere montes,
Heic quoque, post tantos fluctus jam longius ausos,
Humanum reparasse genus: seu foeta virorum
(70) Celtica gens populos Aebudum misit in aequor,
Artabricae pertaesa plagae; mox major Ierne
Cepit, & in veteres Brittonum transtulit oras:
Seu propiore fide Scythici commercia restant
Nominis, & multum crudae virtutis imago:
(75) Seu quodcunque genus, soli non invidus aether,
Stare diu nullisque dedit succumbere saeclis.
Jam toties redeunte polo bis dena per orbem
Circumflexa tulit centenus saecula Titan,
Signa Caledoniis steterunt cum Scotica campis,
(80) Fergusii clangente tuba: manet ille nepotum
Sanguis, & in sobolem cognata potentia durat.
Interea vires Macetum, fascesque Latinos
Vertit longa dies, nullaeque à tempore tanto
Succedunt in sceptra manus. Quid fata parabant?
(85) Tam constans aut unde favor? Cur Scotica tantum
Nil annis injura licet? Tu scilicet olim
Accepturus eras: te conscia fata verentur,
Inque suas cum regna vices damnaverit, unum
Excepit fortuna tibi. Licet omnia casus
[p. 59]
(90) Magna suos metuant, Jacobo promissa potestas
Cum terris pelagoque manet. Quae, sidera gentis,
Stuartos Proceres, & te Duglassia virtus,
Musa canat? paucisque datum duo tangere sceptra,
Bisque atavos numerare duces utriusque Britanni,
(95) Et totum regale genus. Vetus iste tuorum
Est labor, & memores ingentia nomina magni
Sanguinis Albino sacrarunt carmine Bardi.
Nos propiora vocant. Quae, te cum traderet aulae
Prima dies, caelumque suo spoliaret alumno,
(100) Astra polo fulsisse putem? Terrasne revisit,
Et sua nascenti donavit saecula virgo?
An chelae fulsere pares, an cardine Eoo
Caesaris Augusti capricornus reddidit ortum?
Arx habuit suprema Jovem: nil triste minanti
(105) Sole Cleonaeum radii pressere Leonem,
Qua cordis flammatur honos. praesagia lecti
Blanda Venus Geticas placide respexit ad Arctos.
Fert visum Majae soboles, manifestior ignis
Phryxeas ostentat opes. Cur omnia candent
(110) Astra Lyrae? Regine fides praelusit Iernes,
An vatem lux ista dabit? nam fulminis ales
Major Arionium cernit clarescere sydus.
Quid, quod cyaneis nil territa rupibus Argo
Tota patet, trinisque nitent convexa coronis?
(115) Tunc Gades tremuisse ferunt, quaeque ultima Phoebus
Regna videt, nondum vicino flumine mersum
Quaesivisse diem: Rutupinaque littora gemmis
Luxuriasse novis, quales nec divite concha
Legit Erythraei populatrix turba profundi.
(120) Sponte sua nato stupuerunt melle Brigantes.
Passim etiam venae rutuli fluxere metalli
Largius, & pontum non ausa* lacessere flabra,
Alternus tacitas cum falleret aestus arenas.
Regnorum pax ista fuit. Pater ipse Tuaeda
(125) Et vitreis Solvaeus aquis, quo fine secatur
Albion, & juris faciunt divortia ripae,
Delituere vado, testataque flumina, nullum
Imperio se ferre modum, cum fata dedissent
Terrarum commune caput. Sic Herculis ortu
[p. 60]
(130) Mundus signa dedit: sic nato forte Lyaeo
Sobrius ignota gemmabat vite Cithaeron.
    Quam festinus honos? Fert ad cunabula regum
Patria, & altricis dum parvus ab ubere pendes,
Non intellecta dominum te voce salutat.
(135) Nec tenuere rudes privata crepundia sensus:
Ludus erat diadema tibi. reptantis in ostro
Principibus jurata salus, & publica signa
Vagitus texere tuos. Vestigia quantae
Indolis, ut primae rupere silentia voces
(140) Praestructae matura loqui? quodcunque parabas,
Non pueri, sed regis erat. primaeva senectus
Fulsit in ingenio: timuit prudentia justum
Expectare diem, latuitque sub actibus aetas.
Talis in Idaeo tentabat fulmina luco
(145) Parvus adhuc, (si vera canunt) similisque sorori
Juppiter, & tonitrus terrebat mumure matrem.
Mirati puerum comites, Dictaeaque circum
Tympana Curetum manibus delapsa tacebant.
    Nec minus in tenero meditantem pectore regnum
(150) Te Proceres stupuere tui. mens alta negavit
Vota sequi. semper spes à properante relicta est,
Praelatusque labor: quantum non cura magistri,
Praeceptrix natura fuit. Non barbarus error
Traxit in exemplum, quaeque est nunc gloria regni,
(155) Scire nihil: sed enim puero perlecta vetustas,
Grajugenaeque duces, & quondam maxima bellis
Res Italum: quo jure feras compescere gentes,
Quo veniat servanda quies: nec claudere vallo
Bella, nec armatas nescis committere partes.
(160) Sic tua Mavorti quanquam pacata juventus
Incubuit, nec plus quisquam profecerit armis,
Ut quaecunque vocent olim discrimina, factum
Inveniat Bellona ducem. Tum siqua vacabant
Tempora, quae studium, quae regni cura remisit,
(165) Non vitae pars ivit iners: Permessus in illa
Jus habet, & raris potatae regibus undae,
Hic quoties odiis incensum, & virginis igne
Aeaciden, semperque moras errantis Ulyssi
Percenses animo, non pagina mallet Homeri
[p. 61]
(170) Pellaeam lassare manum, qua regia Pori
Concidit, & famulus submisit cornua Ganges.
Te Phrygis Aeneae vates, te carmine mulcet
Turba minor, metuitque legi sub judice tanto.
    Seu tua Pierias curat facundia leges,
(175) Quantus & ipse virum pugnas decurrere cantu,
Sanguineasque vices? seu prisca oracula solvis
Maximus imperii Persarum more sacerdos.
Non ulli tantum patuit polus. undique curis
Intentus patriae, donas tamen otia mundo,
(180) Et tranquilla quies uni te rege negatur
Auctori. Non ille aliter, qui spargit in orbem
Lumina flammiferis terras complexus habenis,
Phoebus, inexhausto moderatur saecula motu
Pervigil, atque annis in solos utitur annos.
(185) Sic illi crevere duces, quos aequat Olympo
Gloria, sed tantum pietas ignara fefellit
Et virtus male grata Deo. Tu tradita coelo
Sacra, nec humanas unquam subeuntia leges
Certa mente tenes. Haec sunt tibi pignora regni,
(190) Non Diomedeo fatum violabile furto
Effigies mentita Deam, non arma per auras
Sacrifico delapsa Numae: sed nescia fuci
Relligio nec passa solo sordescere mores.
His tuus incubuit studiis labor, actaque sancte,
(195) Quae didicit pueri, docuit maturior aetas,
Nec voluit sudasse sibi. Jam conferat aevi
Quicquid habet veteris miratrix fama priorum.
Quae tam docta fuit, quamvis privata, juventus?
O decus ingenii, ô pulsae regalibus aulis
(200) Doctrinae super una fides, tibi sacra supellex
Chartarum, quascunque manus scripsere beatae,
Pro jaculis arcuque fuit: nec quaerere tantum,
Si qua Caledoniis fera palaretur in agris,
Quantum Pierios juvit lustrasse recessus.
(205) Hinc studiis reparatus honos, & Scotica nunquam
Socraticas tellus animosior ivit in artes
Aemula naturae, palmamque negavit Athenis.
    At quae consilii virtus, quam provida mentis
Omina, & ambiguo numquam decepta futuro,
[p. 62]
(210) Imperiique artes? quanta praeverterat usum
Indole turbatis praesens sollertia rebus,
Ante etiam quam flore tibi matura juventas
Umbraret vultus? Toti prudentia regno
Sufficit, & molem patriae complectitur omnem,
(215) Nec partes sibi cura facit. Sic arbiter alni,
Quanquam sollicitus coelo labentia servat
Sidera, nec tardi dimittit plaustra Bootae,
Consulit, & nubes & cur Lunaria nutent
Cornua, quos coeli praesentiat unda tumultus:
(220) Interea decimi fluctus memor effugit iram,
Et quaerit, quas frangat aquas. Te praeside, canis
Legibus & magno constat reverentia Juri,
Nec venale forum. Rigido munitus honesto
Foedari tua saecla vetas, gavisaque cernit
(225) Aequatos Astraea reos: nec ferris ab ira,
Sed saevire doles. Hinc quanquam crimina damnas,
Pronior in veniam pateris resipiscere vivos.
Non tibi crimen opes, non insons gratia vulgi,
Non genus, innocuo regnant terrore secures.
(230) Qualem centenas moderantem legibus urbes
Fama vetus Minoa refert, & jura Laconum
Qui populo sanxit Delphis auctoribus exsul.
    Quae tibi rara fides. etsi praeconia morum
Augentur leviore bono. quae gratia vultus,
(235) Sanctaque majestas, & qui non tollit amorem
Frontis honos. Coae redeat si gloria cerae,
Te velit exemplum superos picturus Apelles.
    Non te sollicitant irae, non tetra cupido
Securum, regemque sui. Procul exsulat aula
(240) Luxus, & ambitio rebus ventosa secundis:
Despicitur quisquis laudem virtutis & aequi
Privatum putat esse decus. Tolerare labores,
Et veterum mensas corrupto reddere saeclo,
Nec cultu praeferre ducem, tibi debita soli
(245) Gloria: sic duris Scotorum exercita rebus
Promeruit virtus, quos non optavit, honores.
Ipse tibi primis Deus exploratus ab annis
Contemptas ingessit opes, & credidit Anglos.
Quis non praecipiti spe tanta impellere vota,
[p. 63]
(250) Et cupiat rupisse moras? Te celsior intrat
Contentum fortuna suo. Non illa juventam
Regnorum commune nefas scelerata libido
Exagitat: Thalamis totos addicis amores.
    O quam festa dies, populis ô quanta duobus
(255) Gaudia, cum tetigit littus Regina maritum
A Cimbro deducta mari, sacrumque jugale
Nexuit oppositas aeterno federe gentes,
Tunc quoque Codanum conspersa floribus unda
Credibile est risisse sinum, carmenque secutam
(260) Orcada tunc virides inter saltasse sorores.
Hoc tibi certa toro soboles, & vulta verendis
Aula puerperiis. Miseri quos proximus urget
Successor, dubiique metus. Tu gentibus audes
Haeredem monstrare tuum, qui congrua mundo
(265) Vota facit, numquamque velit succedere regnis.
Hunc olim percepta doces, aevumque remensus
Ipse tuum patrios crescentem ducis in actus.
Tu regis aetatem, te dante & semina laudum,
Sacraque & imperii leges. Regalia dona,
(270) Accipit, & pacis mores, & fulmina belli.
Jamque Caledonios Reges, Mavortiaque ausa
Gentis Hyperboreae non vano discere motu
Incipit, & magnum promittit utrisque nepotem.
Ut leo, quem parvum, nondumque mapalibus hostem,
(275) Jam metuit Massyla cohors, quanquam horrida primum
Crescunt colla jubis, fulvi genitoris ad iram,
Cum fremitum procul omnis ager maternaque rupes
Reddidit, & teneros audax respexit ad ungues,
Verbere se stimulat caudae: tum cornua denti
(280) Destinat, & multo non vult sine sanguine pasci.
Dum tua te tellus videt in commune maritum,
In commune patrem, meritis te credidit istis
Anguste regnare polus totosque Britannos
Intulit. O felix triplicis concordia regni
(285) Cui servata venit, magnis quod regibus olim
Tentatum toties meminit, totiesque negatum,
Prisca Caledoniis comprensa Annalibus aetas.
Foederibus nullis tantae coalescere vires
Ante tuum potuere diem. Tibi maxima rerum
[p. 64]
(290) Insula, cui nullam terras defusus in omnes
Caeruleus Nereus aequalem fluctibus ambit,
Caesaris invicti novus orbis, & altera tellus,
Subditur imperio. Tibi non fera paret Ierne.
Haec etenim nuper, cum te jam regna manerent,
(295) Accepit mores, fatis properantibus omnem
Pacatam donare tibi. sic insita genti
Detumuit rabies totumque excussit Iberum.
In te regnorum, quibus haec fortuna pependit,
Tot saeclis cecidere vices: quibus Albion armis
(300) Distulit, his omnis gessit tibi bella vetustas.
Te propter Belga spumavit remige primum
Tethis, & Armoricas emovit Gallia sedes,
Quaesitura foris patriam; peregrinaque regna
Condentes Druidae populis tua fata canebant.
(305) Mox regnatus avis ferro sua membra notanti
Scotus inaccessam Picto divisit Iernen:
Quorum finitimo vexata Britannia Marte,
In Boreae qua flabra patet. Tum Teutone victo
Julius ignotum monstravit gentibus orbem,
(310) Felicesque aquilas infectus corpora luto
Pertimuit, patrii moderator Britto Covini.
Hinc aliae clades. numquam tamen insula bellis
Invenit dominum, nec tunc cum littore toto
Prospiceret dubiis venturum Saxona ventis,
(315) Alternoque decus reparantem sanguine Cimbrum.
Non minor Arctoum qui currere classibus aequor,
Incertas turbavit opes. Normannica tandem
Arma, novas leges, & regno regna dederunt
Accessura tuo   non ultra nobile sceptrum
(320) Ad rudia imperii privataque pectora venit.
Fecerat innumeros, te repperit Anglia Regem.
    Non auxit tumidi vana te nominis umbra
Signiferum furiis, irataque libertati
Ipsa suae plebes quaesitam duxit in arcem.
(325) Non studia, & partes tibi conjurata dicavit
Nobilitas: belli non turbine rapta potestas
In jugulos jus ense dedit. Nex sanguine partum,
Nec pretio diadema tenes. natura, Deusque,
Te fecere ducem, Procerum sententia dixit,
[p. 65]
(330) Optavit populus: nec Principe sensit adempta
Imperium confusa sui moderamina clavi.
Te, quod inauditum, vacuus nullique petitus
Exspectavit honos, & majestate futuri
Tuta quies. Primus meruisti ad regna vocari.
    (335) O fati miranda fides, & credita sero
Omina: non illud nihil est, quod nobile marmor,
Obside quo Scotos unquam diffidere regno
Fama vetat, casus Londini vexit in aulam.
Haec facto signata dies, quae duceret illuc
(340) Scotorum dominum Tamesisque imponeret urbi.
    Oblitas clades Bannoci flebilis unda,
Cum Fluidone tace. veteres delere triumphos
Jam juvat, & nullis famam servare trophaeis,
Ceu fuerit civile nefas. Generosa Britannum
(345) Corda bona coïere fide. Quos insula jungit,
Nunc & regna ligant, cupiunt gens una videri.
Non & apes aliter, quas Attica vidit Hymettos
Infestas miscere acies, & spicula contra
Tendere, si regem, squammis qui clarus, ad unum
(350) Summa redit, socio properant examine ceras.
Hic dat jura favis, huic propugnacula servant
Excubiis, rapiuntque thymos, & mella laborant.
At tibi, (quae toto diducta Britannia mundo,
Nil ultra, nil majus habes,) quas dicere laudes
(355) Vox humana queat? Rerum natura creatrix
Divisit populos, & metas ipsa notavit.
Sic juga Pirenae, sic olim Rhenus, & Alpes
Imperiis mensura fuit. Te flumine nullo
Detinuit, nulla nimbosi verticis arce:
(360) Sed totum complexa parens, hic terminus ipsa
Substitit, atque uno voluit sub limite claudi.
Te sibi seposuit supremo in gurgite Nereus:
Finis hic est, qui fine caret: quae meta Britannis,
Littora sunt aliis: regnique accessio tanti est,
(365) Quod ventis vehisque patet. Non altera credam
Arva beatorum potius dignata fuisse
Nomine, jam longo quanquam decus istud ab aevo
Intervertit Iber, & seris addidit undis.
    Nam quibus hoc regnum non exundare videmus
[p. 66]
(370) Terrarum pelagique bonis? Dant littora baccas:
Cultis laeta seges: multis ditata metallis
Floret humus: pecori longe tamen optima tellus,
Formosique greges. Nulli violabilis astro
Servat temperiem regio: non uritur aestu,
(375) Non reditura timet glacialis sidera brumae.
Diffugiunt angues, & non concessa veneno
Rura tenet tacito mirabilis igne Gagates.
Longior ipsa dies, inde prensaeque tenebrae,
Cum cancrum sol altus habet. Felicior omni
(380) Terra solo, meruit quae semper posse videri.
    Et nunc quos habitus procerum, quos illa suorum
Spectat opes! certat radiis solaribus aurum,
Flammati certant lapides. Quis littus Eoum
Transtulit, & totam Tamesi donavit & Humbro
(385) Taprobanen? sedet ipse toga cultuque verendo
Purpureus: crines rutilant, sceptroque parentum
Insignita manus sacrat proavita Britannis
Jura, fidemque refert. Tum vultu supplice regem,
Et flexo innumerae venerantur poplite gentes:
(390) Qualis ad Euphraten Macedo concurrere victos
Aurorae populos, fessique Hyperionis orbem,
Teque metum vidit donis, Hispane, fateri.
    Prima loqui properat toto pulcherrima vultu
Anglia, veliferis tunicam variata carinis,
(395) Quae merces, quae bella ferunt. O maxime regum,
Quem mihi nobilibus deduxit curia turmis,
Tot procerum stipante manu, me sume rogantem,
Nec Scotis distingue tuis: nam sanguine toto
Non minus es noster, propior quoque gente paterna.
(400) Quis thalamum Henrici, quis foedera nescit Elisae,
Compositasque thoro partes, cum publicus Hymen
Incluta cognato pepigit connubia regi,
Discordesque rosas geniali jungere serto
Mansurus permisit amor? Tibi ducitur ingens
(405) Inde genus. Finem bellis odiisque daturum
Pacifico decuit regum de foedere nasci.
Tu tamen externi ne tollas sanguinis usum:
Haec nescit cessare manus. Quas ipse Britannum
Admiraris opes, totus quibus invidet orbis,
[p. 67]
(410) Non tantum pax longa domi, cognataque terrae
Munera, & Eoi nobis commercia coeli,
Sarmaticaeque plagae, quantum victoria fecit.
Caussa mihi superest, & qui spoliabitur hostis:
Arma jube. Nondum poenas pro classe pependit
(415) Ille mihi, quanquam quindenis vincimus annis,
Omnis & in cineres sedit Tartessus, & isto
Littore non dudum quod nostris objacet oris;
Tot strages haec dextra dedit. Prodemus Ibero
Egregia terras à virgine nomen habentes?
(420) Si datur armatis quaesiti gloria regni,
Et mihi sunt classes, & bello docta juventus.
An Baeti tantum ista licent? Qua funditur ingens
Oceanus, tua sceptra coli patiare rogamus.
Sic vivas, populosque tuo sub nomine junctos
(425) Imperio moderere diu: neque nobilis aetas
Augusti Jacobum superet: neque Pontica regis
Tempora. Quid longe votorum exempla requiro?
Majus habe. superes illam felicibus annis.
Quam, quia tu sequeris, me non amittere sensi.
    (430) Tum foecunda virum sublimi pectore fatur
Altera: Me, Princeps, non longe jura, sed ipsi
Natales tribuere tibi: licet ingerat omnis
Se Fortuna, manet primum tibi Scotia regnum.
Nos cunas, nos prima tui vestigia gressus
(435) Miramur, tantumque meis crevisse sub ulnis.
Nec donata tibi, servataque munera vitae
Imputo: plus, nostra, fateor, quod natus in arce es,
Me debere tibi: sed si qua est patria regum,
Sum tua, nec veteri deductae laudis ab aevo
(440) Nec virtutis egens: &, si vindicta paratur,
Non aliis melius pro te certabitur armis.
Scimus enim, nostras Flandra regione cohortes
Per scelus, & contra fas inviolabile belli,
Juratamque fidem, quae gens truncarit inermes,
(445) Et qui te: sed non vacat indulgere dolori.
    Mox posito ritu patriae feritatis Ierne:
Primum da veniam: quicquid deliquimus, inquit,
Culpa quidem gravis est, & noster credulus error,
Sed scelus Hispani. liceat peccata piare:
[p. 68]
(450) Dicemus caussam jugulo. jam sentiet hostis
Quo pretio constet populos fecisse rebelles,
Expertus regnare virum. Tua, Rector, origo
Deprecor: illa ego sum Scotorum maxima nutrix,
Unde Caledonios Pictûm comitatus in agros
(455) Exiit aeterni per saecula nominis auctor.
Pignora quae potius, quam tantae exordia gentis,
Defensura ream? Placidis tum Gallia verbis,
Dulce tuens blandumque, subit. Jam mille per annos
Foedera cum Scotis sancte servata recordor.
(460) Majus amicitiae senium nec saecula norunt
Nec sol iste videt. Lux tanto tempore nulla
Gratior effulsit, quam qua tria sceptra tenentem
Te tueor, Francis majoribus orta propago.
Crescit, & ipsa tuum sequitur concordia regnum.
(465) Siqua simultatum residet sub pectore nubes,
Dono tibi. Quaecunque tuas gens audit habenas:
Hanc odisse nefas. Omnem tibi maximus ultro
Henricus promittit opem. Solet ille favere
In regnum genitis: caussa pugnavit eadem.
(470) Quanquam bella Tagus, totumque effuderat aurum,
Vicimus. Hinc Cimbrum tellus. Quod tanta potestas,
Binaque vicinos tibi tradidit insula fluctus,
Gratulor affini: nam te moderante Britannos,
Si qua fides, prisco videor considere regno.
    (475) Ultima, quam sociae circumfulsere sorores,
Edidit intrepidas turrita Batavia voces.
Felices nimium cives, quos Principis aequi
Cura fovet sub lege sua, sub lege superna,
Cum modus imperii jus est, cum sponte recusat
(480) Utilis, & recti transire licentia fines,
Acceptumque Deo fert summum culmen honoris,
Expensum populo. Dedit hoc fortuna Britannis.
At nos heu miseras! Certe poteramus, Iberi,
Non tam dira pati. cur das documenta Batavos,
(485) Quo liceat furor usque tibi? Non tradita flammis
Oppida, non haustas taedis hostilibus urbes,
Sed vivos arsisse queror. Quo crimine nostras
Irrupere domos, & tot stravere ruinis
Artifices selerum? quid tantum fecimus, in quod
[p. 69]
(490) Mors non una satis? Flammas, ferrumque meretur,
Nosse Deum, jussisque nihil discedere sacris.
Hoc, Hispane, tuis nimirum obtenditur armis.
Unde etiam regum, qui stant cervice soluta,
Qui diadema nisi caelo debere recusant,
(495) Te facis haeredem: sed si tibi quaerere regnum
Unica relligio est; nos jam servire videbas.
Quid prodest vastare tuos, procerumque cruorem
Fundere? quis tantus timor est, non vincere bello?
Egmundi testor cineres, totque illa meorum
(500) Exsilia, & quicquid crudeli cessimus Albae,
Invitae mihi bella dari. Sed numen amicum
Sic voluit, caussamque suam bene credidit armis.
Mox tamen, optavi quoties deponere ferrum?
Pax infida dolis vetuit, perjuraque semper
(505) Foedera. Quam recte fidei credatur Iberae,
Nos exempla sumus. Deus hic, Deus ipse profecto
Externam monstravit opem, teque Anglia nobis
Addidit. O felix peregrino Marte virago,
Quae potes oppressas gentes impune tueri
(510) Oceano defensa tuo! Nec dicere tentem,
Quanta tibi domitis victoria crescat Iberis.
Ipsa tenes. Partos sed ne demitte triumphos,
Quaere nec Hesperium pretiosis mercibus aurum,
Cum ferro bene possit emi. Sic fata resedit
(515) In genua, & regem multum venerata quievit.
Inde iterum. Laetor, Dominae non morte prioris,
Quam colui, & nimium soli quae vixit Ibero;
Sed quod saepe tuum, Princeps, experta favorem,
Plus credo te posse mihi: quod ab aethere venit
(520) Par animo fortuna tuo: quod sceptra tulisti
Sancta piis, verus simul, & dignissimus heres.
Aucta quod his regnis atque inconcussa potestas
Hispanos terrere potest. Si sensa recludat
Pectus, & ostendant animi praecordia motus,
(525) Quam me gaudentem videas, quam ferre saluti
Vota tuae? contra celantem corde dolores
Hesperiam furiis ardere, & inanibus iris,
Nec vultus praeferre suos. Equidem omnia cernis:
Haud dubitem: tibi corda patent: nec fallit utrinque
[p. 70]
(530) Explorata fides. En haec ego semper amica
Principibus, cujus vicit socialibus armis
Roma diu: merui cunctis gentibus una
Quae mundi servare caput: nam maxima semper
Caesareae Batavo custodia credita vitae
(535) Et terris annexa salus. At serior aetas
Regibus his junxit, quos solum dividit aequor,
Ditibus & Rheni permiscuit ora Britannis.
Non modo coepit amor. Rectores Scoticus olim
Vinxit Hymen, vinxit concordibus Anglia pactis.
(540) Sed tua me virtus, cui nullum saecla tulerunt
Prisca parem, ventura velint habuisse secundum;
Communisque Deus, vinclo propiore ligavit:
Regna prius colui, te sum venerata regentem.
Hoc orbi jactare licet; populisque nepotum,
(545) Judice te, placui; docuit quod regius infans,
Quem, me teste, dabas quondam lustralibus undis.
Quantus honos nomen regi commune parentis,
Et commendatus fidei puer ille Batavae,
Quem tot sceptra manent? Quid Iber? quem pectore falso
(550) Jam non infensum facit Anglia velle videri,
Tene ullis, medium belli partesque negantem,
Officiis coluit, vel non te verius ipse
Credidit esse meum? Merito. Nam Scotia tantum
Contulerat non vota mihi, sed & arma, virosque
(555) Virtutesque suas: nec, quamvis omnia deessent,
Caussa deest odiis. Nam turgidus ille, feroxque,
Et post auriferos numquam placabilis Indos,
Destinat Hesperiis immensum legibus orbem;
Sparsaque regna tenens pariter cum lumine solis,
(560) Quicquid abest hostile putat. sed bella meretur
Praecipue, qui servat opes. Cur Gallica movit
Arma prius? quod jus in vos sibi vindicat, Angli?
Ut modo nascentis taceam, pronaeque diei
Littora quae vestris repetit Antonius armis.
(565) Nulla deest juris species victoribus unquam.
In te, si quando foveat fortuna, paratus
Jam color: infesto peragetur judice caussa.
Damnatos ritus alienaque sacra secute
Jam sceptrum privatus habes: Sed foedera certe
[p. 71]
(570) Praetendit, ramumque suae tibi mittit olivae.
Hoc est, absque dolis nu jam se posse fatetur
Vindictamque timet. Sociata Britannia nescit
Non incauta capi, bello domuisse professos
Sufficiens hostes, & tantum pervia fraudi.
(575) Nunc parat insidias, nunc captat commoda rebus
Tempora, quae bello melius quam pace caventur.
Quae ratio suadet dignari federe gentem,
Cui violare fidem fas est, quae gaudet abuti
Pollicitis, juratque Deum, quem fallere quaerit?
(580) Donec tuta sibi nondum periuria cernet
Pax erit. Interea si spem victoria fecit,
In classem cadet omne nemus. Similabitur ire
In Flandros: tu Flander eris. Sin arma videbit,
Desperata sibi, superest atrocius unum
(585) Hispanumque nefas: gens plusquam barbara regnum
Vel regum cervice parat pietasque vocatur
Sacratum petiisse caput. Contemnere discit
Et scelus & mortem dirisque armata venenis
In reges furiis proficiscitur acta juventus.
(590) Sic bellant pacemque colunt. Non Anglia tantum
Hoc docet, & Celtae toties in rege petiti.
Nos magis. O utinam numquam nisi cominus ausint.
Et meus heu nullis cecidisset Arausius armis.
Quis scit an, ut nihil est quod credi possit Ibero,
(595) Nunc quoque legatos cum mittat, miserit enses
Et caedem cum pace petat? Punire nefandum
Tu genus, & laesos, quae res sanctissima, reges
Ulcisci rex ipse potes. Sic illa beatae
Principis exemplum, non ficto federe nuper,
(600) Sed bello secura fuit. Semperque nocenti
Non suspectus Iber. Nam ne Hispalis arma timeret,
Terruit atque suos pacavit Marte Britannos.
ludicium non dominae quae sceptra reliquit,
Vel nostram damnare fidem. Si fracta venirem
(605) Soilicitare tuas adversa in praelia vires,
Posse tamen flecti reor, & miserescere damnis
Meque simul miseram sinceraque sacra tueri.
Nunc gens nota tibi, quam centum tanta coronant
Moenia, & indomitae cui sulcant aequora puppes,
[p. 72]
(610) Vicino studui fortunam ferre faventem,
Victricesque manus: florentibus utere rebus.
Aut si persuadet melius timor, undique pressa
Scis Ostenda mihi quam tristes computet annos.
Ne littus contra videas hostile, cavendum est.


Epicedium
JACOBI HEEMSKERCKII.

LAetantes inter populos, & signa triumphi
Nuntia dum festis resonant clamoribus urbes,
Nos tacitos maerere juvat magnumque putamus
Cum patria gaudere nefas. alit ipse dolorem
(5) plausus, & ingenti celebris Victoria cantu
Victricem nostris commendat luctibus umbram.
Ergo per hostili succinctos litore fluctus,
Et quae Vasta tuas timuerunt aequora puppes,
Hemskercki, non tu caros Visurus amicos,
(10) Nec talis promissus ades, miserosque fefellit,
Nequiquam sperata dies qua classe superba
CaptiVum Oceanum referens solisque cubile,
Tempora felici premeres rostrata corona:
Qualis Achaemenias regna ad Telamonia ductor
(15) Cum mersisset opes ratibus Phoeboque monente
Servatas iterum muris invexit Athenas.
Nunc eheu tua vota quidem non irrita, nostrae
In vanum cecidere preces: tu sumere poenas
Seu face seu pelago crudeli ex hoste nec ultra.
(20) Orabas quidquid belli fortuna tulisset,
Securus reliquum & caelo tua fata remittens.
Herculeo cum namque jugo subiisse Videres
Velivolas arces & castra natantia ponto,
Et summam obductis Calpen latuisse carinis,
(25) Clamabas: ’nunc ite, viri, mundoque probate
Non esse Hispani regnum mare; saepe minores
Suppientur virtute rates; in vulnera semper
Moles magna patet. sed enim non fluxa Batavis
Corpora nec molles fractique calonibus artus.
(30) Gens innata salo durisque exercita ventis,
Et quibus est ludus pelagi labor utimur alto
[p. 73]
Ceu nostro, stabilemque gradum nutante carina
Figimus, ac patriam mediis agnoscimus undis.
Quin & causa favet: non haec nos bella movemus
(35) Sponte nec Hesperiae populatum venimus arva,
Sed natale solum & leges servire vetantes,
Et thalamum & natos justis defendimus armis.
En ille hostis adest toties commercia rumpens
Libera qui famulo damnavit pectora remo:
(40) Et nuper turbam pelago praedatus inermem,
Divisit miseris mortes, lacerataque cernens
Viscera quaesivit qua primum parte perirent.
Felices quorum ista manus vindicta poposcit.
Audentes laus certa manet cessuraque nullis
(45) Hactenus exemplis; magna virtute parandum est,
Ne plus abstulerit Rutupinum litus Ibero,
Et Morinum flammis lucens ultricibus aequor.
Hoc tantum moneo, nemo hosti parcere quaerat,
Nemo sibi, summum sed belli credite munus
(50) Vincendo meruisse necem vitaque soluta
Nil patriae debere suae.’ sic fatus & hostem
Eligis ex acie iota cui maxima puppis
Tollitur ei passis nubes transverberat alis.
Lam quoque perfossus violenti ponderis ictu
(55) Dum cadis, extrema solatus voce dolentes
Spectabas socios laetus quod fortior ira
Surgeret hinc animis & non impune futurum
Inferiasque tuae magnas promitteret umbrae.
Implerunt eventa fidem, teque, optime ductor,
(60) Extincto tua mors tamen & prudentia vicit.
Viderunt trepidae nova rursum incendia Gades,
Nec leviora suis; depressae fluctibus alni
Angustum fecere fretum; carchesia passim,
Disiectasque trabes resupinaque corpora ventus
(65) Iactat utroque man, refugusque a litore Nereus
Europae monstrat fractas Libyaeque carinas:
Membraque dum ratium numerant immania nautae,
Tot classes periisse putant. 0) maxima clades
Hesperiae & nullis non exaequanda tropaeis,
(70) Sed magno nimis empta tamen! vicere Batavi
Scilicet, at Batavos docuit qui vincere posse,
[p. 74]
Ille jacet; minus ipse dolet sua damna Philippus,
Et velut aequali bellatum sorte fuisset,
Componit cum classe virum; nec patria multum
(75) Baeticolis audet tales jactare triumphos:
Unde etiam merito gaudentis murmura vulgi
Fracti intercursant gemitus & foedere miro
Confusi simul affectus in vultibus errant.
Praecipue nos, turba prius tibi nota, sodales
(80) Vix premimus lacrimas, perculsaque pectora luctu
Duramus virtute tua; nunc ora recursant
Lumine pacato rapidum celantia Martem,
Nunc labor & toto divisa pericula coelo.
Ipse ego te memini quondam didicisse magistro
(85) Qualis Hyperboreum tellus proiecta sub axem
Ultima, concretis cingit quam montibus aequor,
Tandem hieme infanda & longis deprensa tenebris,
Jusserit amissam frustra te quaerere lucem,
Extra hominum famaeque vlas, cum triste sub arcto
(90) Natura pugnante chaos Scythicique profundum
Litoris atque alium reserares gentibus orbem:
Et tamen audacis miseratus fata carinae
Nubila sol ortu rupit demente, suasque
Praeveniens leges caelo caput extu lit alto.
(95) Nec minus Eoo positas sub card me terras,
Turbatum & magno Gangi mare ruraque plena
Messis odoratae cumu!is te saepe canente,
Mirabar Batavumque orantes foedera reges.
Heu quis ad aurorae popu!os adversaque nostris
(100) sidera sideribus tam clan funenis ibit
Nuntius? ereptum te nobis India tristis
Audiet, Hemskercki, regum p!angere lacertis.
Namque uh armigera jam te cum c!asse putabant
Venturum auxilio quails spectante Malacca
(105) Devictis veniam Hispanis vitamque dedisti:
Te fore qui pulsa terris pelagoque superba
Gente Tagi cunctis faceres mortaiibus aequum
Jus mans & toto merces discurrere mundo.
Sed quamquam fera mors tantos interscidit actus,
(110) Vixisti ad laudes certe satis: ipsa labores
Noctis regna tuos norunt, te Marte potentem
[p. 75]
Prima canit, te sera dies. fecunda virorum
Patria, cum dubiis prope jam fiducia rebus
Cessisset pelagi, tua tunc respexit ad arma,
(115) Ostenditque inter titulos & nomina magna
Virtuti patuisse locum. lam gloria lethi
Nobilior nullis potuit contingere votis.
Tela inter praecepta tuis animosque ministrans,
Occidis intentus perituris hostibus, illo
(120) Nu minor incubuit stratis qui victor Achivis,
Et Spartae ambiguos adscripsit sanguine fines.
Nec nos te lacrimis igitur maestisque sequemur
Planctibus, ad manes luctus nam gratior ibit
Ille tuos quo flet demersam Hispania pubem,
(125) Et Tartessiacae plorant sua funera matres.


INDUCIAE BATAVICAE.

COgnati cineres, longum mansura per aevum
Nomina, vosque umbrae, Batavis quibus alta sub armis
Gloria quaesita permisit mortis honorem;
(5) Virtutes, cladesque suas? quocunque jacetis
Cardine, seu nostram pinxistis sanguine terram,
Seu vos hostili trepidae sub gurgite Gades,
Seu fluctus agitant Indi maris, & novus orbis;
Mercedem contemtae animae, tantique laboris,
(10) Hic annus, gaudete, dabit. nam vester agebat
Hoc cruor: hoc vitam voluistis claudere voto,
Ut quae vos genuit tellus obnoxia nulli
Servitio, positis olim requiesceret armis.
Ipse pater verus patriae, quem postera Bruto
(15) Saecula component, servatorique Camillo,
Motus inexhaustis populi cum fletibus in se
Verteret Albani furias, viresque Philippi,
Ambiguas animo curas circumtulit, istum
Non ausus sperare diem. levet ardua caelo
(20) Brila caput, Flissinga suis exsultet in undis,
Et quicunque dedit tam magnis semina rebus.
Quis tunc ad Batavum venturos foedera reges
Crederet? armatis nantes in puppibus urbes,
[p. 76]
Lugdunique fames, & mersa sub aequore rura,
(25) Hoc peperere decus. nunquam nisi fortibus ausis
Libertas emitur, nec tu non sanguine multo
Decolor in Latia sedisti Roma curuli,
Egistique tuis dictos à fascibus annos.
    Limite pannonio trepidum pacaverat Istrum,
(30) Et prope sumta manu Venetis excusserat arma,
Cum, ne non totum sua munera ferret in orbem,
Venit & ad bifidi tandem divortia Rheni
Diva salutifera frontem quae vestit oliva.
Qua fert illa pedes, circum vestigia fruges
(35) Protinus emergunt: non ulla aut murmura ventis
Aut pelago: rabies jacet exarmata ferarum.
Ipse etiam dura sudantes Marte cohortes,
Turmarumque acies, & bellatricia rostra
Adventum sensere Deae. negat horrida muros
(40) Sternere sulfureis ardescens machina nimbis,
Et retro pavidis fugiunt mucronibus enses.
Tum miserata graves Batavum Pax alma labores,
O mea, sed quondam mea, gens, ait, unde ruendi
In ferrum tibi tantus amor? quae tanta cupido
(45) Cognatas miscere manus, vestrumque cruorem
Fundere per cunctas quas sol videt aureus oras;
An potius non dulce malum, nec sponte sequentes
Mars trahit, invitae veniunt ad praelia dextrae?
Credo equidem: sic nota fides: sic moribus aequis
(50) Incorrupta vehis toto commercia mundo:
Sic mea dona tibi mediis quaeruntur in armis.
Irarum satis est: jam nostros respice vultus
Digna vel octavo saltem requiescere lustro.
    Hinc dea Brabantum se fert rectoris ad aulam
(55) Regia quem gremio conjunx complexa jacebat
Auro strata torum, fulcris radiantibus auro.
Dux bone, tranquilli soboles pia Caesaris, inquit,
Quo melior nemo tenuit Germanica sancta
Sceptra manu, quondam studiis asscripte quietis
(60) Ipse, nec ad saevos bellorum nate tumultus,
Seu tu (sexus enim caedes fugit iste) rogari
Mollior, Hesperii proles generosa Philippi,
Quem capient haec, bella modum? quid perditis aevum
[p 77]
In curas tristesque metus? quae gaudia vobis,
(65) Cum nunc ista tremant propter volitantibus alis
Moenia, juratae tua nunc in verba cohortes
Moerentes spolient abrupto jure colonos?
Cernite quem vobis mala sors objecerit hostem.
Sive opus ingenio, navali conditus alvo
(70) Cespitibusque atris medias erumpit in arces.
Qualis equi latebris ferus exultabat Ulysses
Exitium tibi Troia ferens. Sive agmine magno
Ipse minor premitur, Latias conversus ad artes
Flumina tuta legit, sinuosique objice valli
(75) Defensus patriis secludit finibus arma:
Elusae pereunt vanis conatibus irae.
Cum venit obsidio, securis tendit in urbem
Flexibus, & nullo constat victoria damno,
Sed vel vulneribus ducunt labefacta ruinam
(80) Moenia, vel lento succedens vinea tractu
Aggeribus furatur humum, vel caeca meatus
Flamma per infernos superas procul exit in auras.
Praelia cum suadet ratio, non impetus illi,
Spargitur in cuneos bellum, brevibusque maniplis
(85) Ante fatigatas pellit vis summa phalanges.
At tibi per quantas veniant & prospera clades,
Ostenda metire tua. venistis in urbem,
Sed prius amissi magnos calcastis acervos
Militis, & vestro rubuerunt sanguine fossae,
(90) Port Martis morbique graves pelagique tumultus
Gens invicta malis ubi tertia venerat aestas
Deseruit fatale solum. Sic vincere vinci
Pene fuit, quae spes igitur vos vivere cogit
Munitos gladiis Hispanaque signa vereri?
(95) Imperiine sitis? Mores non omnibus uni
Gentibus oblatum sibi libertatis honorem
Cappadocum sprevit populus, mirante Latino,
Suetus regna pati. gaudet coluisse tiaras
Medus: & Euphrates dominos & Nilus adorant
(100) Sed non Cecropidis ea mens, nec Dorica virtus
Quivit ferre jugum. Vinxerunt sceptra Lacones
Legibus, & jussi reges servire Lycurgo.
Sic fera Cattorum soboles durare jubentes
[p. 78]
Nescit heros, sibi sueta regi. Vetus illa Batavis
(105) Nobilitas animi. Junxit sibi foedere justo
Roma, nec armorum socios sprevere Quirites.
Fas ubi mutatum, violataque jura rapinis,
Tempore quo domitum spoliabat Flavius orbem,
Surrexere animi. Quantus Civilis in armis,
(110) Quanta virum virtus? aquilis dux ipse fugatis.
Dis patriae solvit rutilantis vota capilli,
Lancea cum frameas, & pilum gaesa timeret,
Atque novos Senonum tremerent Capitolia motus.
Vos immite solum mixtasque paludibus undas
(105) Projicite ex animo. Vobis quae pinguia Scaldis
Arva secat, fortisque Atrebas, & Nervia proles,
Sufficiant: populos inter regnate volentes.
    Sic postquam Austriacam blandis sermonibus aulam
Flexerat, occiduas curru defertur ad oras,
(110) Curru quem geminae raptant per inane columbae:
Atque ubi Laurentes advenit cominus arces
Magnum regis opus, solio sublime sedentem
Conspicit in multa gemmarum luce Philippum,
Centum illic populi centum responsa petebant:
(115) Hinc quibus Aetnaeas datur aspectare favillas,
Et quos Sirenum mittit domus, unde superbus
Insuber & rapidae tortor Balearis habenae,
Et quas tot titulis distinguit Iberia gentes,
Et Libys, & primi mirator luminis Indus,
(120) Ignotisque avium velat quae corpora pennis
Mexica, vel fulvi dives Peruana metalli,
Inque notos vergens alius quos despicit axis,
Non tot continuit Romana potentia terras
Tunc cum summa fuit, nec ad haec fastigia rerum
(125) Sub duce Pellaeo Macetum venere sarissae
Nunc quoque Bistonii quamvis sunt vasta Tyranni
Regna: nec exiguo claudatur limite Parthus,
Et late gelidi glaciali littora ponti
Sarmata possideat: plaustrisque vagantibus exul
(130) Mutet saepe comos Scythicorum victor equorum,
Multaque perpetuo defendat millia muro
Sinarum dominus: vix & sua noverit arva
Qui regit Aethiopas damnatum Solibus orbem:
[p. 79]
Hesperiis nemo regnorum finibus exit
(135) Longius, & multum mundo fortuna pepercit,
Quod tantas disjecit opes, vetuitque coire
Tam procul averso positas sub cardine vires:
Cum tibi sol gignat populos oriensque cadensque,
Pax ait, ô proavos rex praetergresse potentes,
(140) Et tibi tranquillas ultro dent sidera luces:
Cur aliquid bellis vis in tua regna licere,
Et tibi perpetuos gens subjicit una labores?
Exhaustis populos quos torrens ambit Iberus
Cladibus, exhaustis gazas quas aurea donat
(145) Gleba Tagi, siccis quas Africa mitit arenis,
Indorumque amnes, & nuper cognita tellus.
Quae merces operum? cur hoc sciet ultimus orbis
Per tot lustra brevi conclusam littore gentem
Aequari potuisse tibi? Proh quanta Batavis
(150) Ex te fama venit? poteras sprevisse videri
Qui nunc hostis obest & magnos inquinat artus.
Quid non hoc Asiae potuit Libyaeque parari
Sanguine, barbaricum si Mars tuus isset in hostem.
Jam tibi cessissent veteris vestigia Byrsae,
(155) Teque sibi dominum geminis imponeret oris
Bosphorus, & Solymi non solo nomine montes.
Terrestres taceo pugnas. quis navibus ardor?
Staret inoffensus cum Poena potentia rebus
Carthago, non tanta mari, nec Medica classis
(160) In se translatas gravius persensit Athenas.
Hoc Morinum dicent turres, Hispanaque transtra
Qui tulit Arctoas Nereus disjecta per undas,
Ultimaque exustae terrarum littora Gades.
Nuper & Eoa raptas regione carinas
(165) Flet Tagus. ipsa novas ventura classe parato
Contremit audaci tellus montrata Columbo.
Et nunc ecce tuos hostis ferus obsidet amnes
Fluctibus insultans, atque eripit aequor Iberis
Oceani quondam comitoribus. ardua Calpe
(170) Testis, & Herculeis pelago via facta lacertis,
Quos animos gens illa ferat. dux ipse superbum
Pertulit ad manes venalem mort triumphum.
Ille vir, ille fuit, gelidi qui claustra trionis
[p. 80]
(175) Primus, & aeterno concretum frigore pontum
Irrupit, totumque diem post terga reliquit.
Siste gradum, neque tu tam fortia pectora perge
Exercere odiis. quid enim virtutibus addis
Materiam, queis Celta favet junctusque Britanno
(180) Cimber, & applaudit tellus Germana trophaeis?
Dixerat: & subito tendens ad Gallica rura
Inde petit Tamesin, regemque affatur utrumque
Hunc pacis studiis, ast illum Marte priorem.
Illum per dubios Bellona judice casus,
(185) Notaque non ulli melius mala, perque reductas
Et leges & opes, augustaque culmina regni
Et bene civiles vetitas concurrere dextras:
Hunc per jura piam semper suadentia pacem
Admonet, & per quae scriptis sapientibus ipse
(190) Edidit in populos, properent ut sistere claram
In solido gentem, trepidisque auferre periclis.
Sic Batavum per bella fidem, sic ista maneri
Foedera. quin ipsis mansurae pignora pacis
Hinc etiam non parva dari, si lege perenni
(195) Hesperiis Batavum decedat gloria rebus.
Vicinosque metu levet, invidaque Philippum.
Talibus exitium coeptis sibi dira creari
Senserat, & totos erexit verticis hydros
Damna timens dudum dilectae sedis Enyo.
(200) Nec se fassa tamen fucaris vultibus addit
Mendaces habitus, Libertas aurea qualis
Euganeos coetus Alpinaque tecta celebrat:
Calcato sci alta jugo, sic pilea sumit:
Conciliumoue petit, Batavos ubi maxima patres
(205) Ceperat in septem distinctos curia gentes.
Quid facitis, clamat, proceres? adeone priorum.
Immemores nondumque dolos sentitis Iberi?
Tranquillas nunc ille comas & vellera tendit,
Paupertas dum nempe jubet, quia clausimus aequor
(210) Classibus, & toto Baetim spoliavimus auro.
Jam laxate fretum, dimittite rostra Philippi.
Cogat opes rursus: mox cum sua visa potestas
Magna satis, subitis in vos novus ingruat armis.
Non tunc blanditiae, non tunc haec foedera vobis,
[p. 81]
(215) Sed scelus Albani nimiumque oblite parentum
Tempora. Sic vobis Egmundi sanguis & Horni
Excidit, & frustra juratas fusus ad aras
Zutphaniae Nardaeque cruor? Percurrite fastos:
Hispana latuit semper sub pace venenum.
(220) Foedera nunc simulans Lugduni ad moenia venit,
Vix pelago, vix illa avibus defensa ministris.
Gandavi vox parta quies, à Vespere missus
Altera civilis jaceret qui semina pugnae:
Teutone quaesitum gladios inire sequestro
(225) In Mosam Mavors ferus irrui: hinc nova rursus
Colloquia & fallax belli mora, cum super ingens
Classis adest, rectumque latet sub puppibus aequor.
Post aliae ex aliis fraudes: tempusque sub unum
Missi oratores aderat, emptusque satelles
(230) Viscera Mauritii dira qui caede feriret.
Ille quidem vivit fatis ereptus amicis:
Sed non & genitor, saevi qui victima regis
Procubuit fossus scelerato vulnere venas.
Quid mirum, feritas quando nec regibus ista
(235) Parcit, & Hesperios exercet sica Pothinos?
Hinc vestri sanxere patres gens provida veri
Spernere congressus, auresque avertere dictis,
Noxia ceu quondam Sirenum carmina fugit
Dulichio monstrante ratis. Dementia quae vos
(240) Mutavit miseri: declinant retia pisces
Quae novere semel, vitat sus horrida casses:
Vos toties capti toties in damna reditis.
At non illum animi quantumvis luminis orbum,
Conscripti slupuere patres: qui clade recepta
(245) Chaonio Romam veruit cum rege pacisci,
Quippe id grande nefas, sed poscere foedus inermem
Jussit. & Ausonia primum discedere terra.
Sic nunc, impositas Belgis si detrahit arces
Hostis, & artifices scelerum deducit Iberos,
(250) Qui belli nobis titulus, quod foedera quondam
Scripta jubent, populisque decem sua jura relinquit,
Fas audire puto: Sin nostri corporis artus
Servitio premit, & nondum delicia fatetur,
Signa canant, omni quaerantur ab aequore praedae.
[p. 82]
(255) O patriae, magnique patris fortissime vindex,
Cujus bis decimo jam mortem ulcisceris anno
Prime ducum, quos nostra tulit, quos longior aetas
Aut quos sera feret, sub cujus deficit actis
Nostra fides, retro majus nam computat aevum
(260) Incipit immensos quisquis numerare triumphos
Quos nunc extremis supplex canit India terris,
Tu partum tutare decus, nec mitte quod unum
Gloria pandit iter. nondum sat Flandra biberunt
Littora: Mendosam ne solum vincula norint.
(265) Vos quoque magnanimis quorum perterritus ausis
Substitit Honta rubens, vere Neptunia proles,
Si dubitatis adhuc monstrent quam fata salutem,
Cernite divitias, belli quas tempora vobis
Addiderint. pax hos aditus, haec commoda rerum
(270) Transcribet populis hostilia regna secutis.
Adstabat pietas, (semper comes illa Batavis
Addita consiliis) &, Quanquam fallere credis,
Non pariemur, ait, mentito illudere vultu.
Libertas non ista soror, sed ferrea jactas
(275) Deceptis Bellona viris. ego cerior auctor.
Credite, non vestrae sollers inustria mentis,
Claraque Mauriii virtus, milesque paratus
Obsequiis, vobis tam res fecere secundas,
Quam Deus & blandi constans clementia fati.
(280) Viderat omnipotens miserorum insontia passim
Supplicia, atque ustis fumantes civibus urbes,
Turbatum fas atque nefas; exuta sub armis
Jura: bis oratus, bis castra ingentia vindex
Moverat, elusae vires, roburque caducum.
(285) Extorres, contemta manus, melioribus ausis
Monstravere viam. cum spes dedecerat, hostis,
Perfidus in socios, ignatus parcere victis,
Impulit extremis animum praestare periclis.
Ah quoties dubios casus animosque labantes
(290) Restituit discors aegre patentis Iberi
Seditio? refugum quid protinus hoste fugato
Nerea, quid jusso venientis aethere ventos,
Aut externa canam trepidis solatia rebus?
Nomen ut ipsa suum vestris inscriberet actis
[p. 83]
(295) Respuit humanas divina potentia vires.
Hinc grandes cecidere minae, nec prospera rursus
Sperata venere via. Deus ille tueri
Vos & pace potest, (quid fata affigitis armis?)
Et mavult: dubitare nefas. An cadibus ille
(300) Gaudeat & patrio dejectis rure colonis?
Illum flamma juvet rectis ardentibus, & qui
Sontibus insontes gladius discernere nescit?
Nunquam bella licent illi cui legibus aequis
Uti pace licet. coelum nisi bella coacta
(305) Non probat. Ibo equidem, damnataque signa relinquam
Funestasque acies, si ferrum sponte tenetis.
Si sacra, si vestris libertas quaeritus armis,
Fas huc usque fuit. neutrum nunc eripis hostis.
Non ita perpetuis laeti successibus anni
(310) Ut fastu vitient animos, Mars integer ex quo
Incubuit Batavis, vicinaque regna quierunt.
Saepe timor vobis, ne mox trans flumin nota
Staret, & in trepidas hostis prorumperet urbes.
Et nunc ille quidem multo cum sanguine; portas
(315) Impellit tamen, aut summi super aggere valli
Improvisus adest Ligurum dux gente profectus,
Non animi, non laudis egens. Nec lene tributum
Quod datis, aut vestrae superant impendia gazae:
Sed tamen ut fluerent avidis concordia votis
(320) Omnia, fortunae par est vos jura vereri.
Incertasque vices & nunquam longa superbis
Exitia. Imperio contenti vincite vestro;
Hoc satis est; nec spes protendite longius aequo.
Quid vos sollicitant populi servire volentes?
(325) Forsitan insidias & semper mixta timetis
Pacta dolis: laudo, si vobis rursus Iberi
Impendent domini: sin libera jura relinquunt,
Excubiis portas, ratibus valate profundum,
Implere ambiguas validis legionibus urbes,
(330) Quae bellum sine caede gerant, quaeque optima cura est,
Consulite in medium: quod copia parturit aurum
In commune fluat: privati, publica praestent:
Stet scriptas adamente tenens Concordia leges.
Praeterea socii validis accedite regnis,
[p. 84]
(335) Et certate fide. non haec munimina bello
Fida ruinus, quae non solet hostis ab hoste pacisci,
Sed dat quisque sibi. Sint non ignobile vobis
Helvetii exemplum, quos arma capessere quondam
Causae egere pares. non illis gentibus ultra
(340) Arma domi, parta sed libertate fruuntur
Unanimes: socios omnis vicinia donis
Ambit, & Austriaci mercantur foedera reges.
    Talia dum patres sapienti corde volutant,
Suspensis paulum gladiis, ut figere gressum
(345) Cominus, alternosque datum cognoscere vultus,
Detumuere truces irae, sed multa manebat
Suspicio, cautique metus. sic flamina sensim
Lassa jacent, sidunt pacatis aequora sensim
Fluctibus, ambiguo nondum confisa sereno.
(350) Jamque odium belli broceres plebemque tenebat,
Nondum pacis amor. magnum tamn hoc quoque magis,
Quod durata malis, quod per quinquennia septem
Gens addicta tubae, geminis assuevit in annis
Otia posse pati. Primis congressibus arces
(355) Praebuit Haga suas. tanti capita ardua belli,
Quorum consiliis steternt aut robore partes,
Innocua commune nemus complectitur umbra.
Addunt se medios, praeceptaque fida ministrant,
Quos magni misere duces. Hic grandior ille est,
(360) Eripuit qui sceptra feris raptoribus, & nunc
Legibus exornant patriam, sanctisque repertis.
Ipse magis nullo se Sequana jactat alumno.
Alter hic Astraeae custos, qui gente Britanna
Nobilis, ingenio laudes impebit avorum.
(365) Hunc Nicer, hos Getici veneratur regia ponti.
Illi autem positis qui nunc concorditer* armis
Mutant verba duo, nuper metus urbibus ingens
Adversas traxere acies: vigor acer habebat
Tunc oculos, longeque aliis occursibus ambo
(370) Implerant animos, Salvete ô maxima bello
Nomina, quos aetas nunquam ventura silebit.
Virtuti si verus honos & praemia rebus,
Non Ephesi per majus erat, cum Scipio Poenum
[p. 85]
Contigit, & Cannas illi Trebiamque remisit.
(375) Non tamen in Batavo potuit coalescere foedus
Limite: legati nulla cum pace remissi,
Et Marti spes vana redit. Clarissima nostri
Gemma poli, lux ina tuis Antverpia Belgis,
Hic te mansit honos. ibi nos, non integra vultu,
(380) Sed clare spectanda tamen, Pax alma revisit,
Otiaque in populos totidem promissa per annos,
Annua quot menses complectitur orbita Phoebi.
Armorum fructu generosa Batavia gaude:
Libertas, velisque patens & pervius orbis,
(385) In pretium cessere tibi. Tu Belgica demto
Exsulta secura metu: non oppida castris
Non turmis jam rura gemunt, non puppibus amnes.
Clausa diu reddunt linginquas aequora merces,
Terraque fert puras & non è sanguine fruges,
(390) Jam domino foecunda suo. Monumenta malorum
Deleat ista dies: praesensque sequentibus auctor
Annus eat, quoscunque poli mox janua pandet
Bisseno primum subeuntes ordine fratres.
Hinc alii, nulla turbantes fraude quietem,
(395) Temporis istius vesigia semper adorent.

Continue
[p. 86]

SILVARUM

LIBER III.

qui habet NUPTIALIA.

EPITHALAMIUM

CORNELII van der MYLEN,
& M

SIdera jam tandem nostris cedentia votis
In Batavos posuere minas, studioque reverso
Erubuit justis regnatrix turba querelis:
Nec velut ante diu flammantes luminis irae,
(5) Sed pudor iste fuit, vitio quod morbida coeli
Gens invicta manu tam foeda clade periret.
Auspicio meliore novos procedere menses
Astra jubent, quae certa fides, testata favorem
In primore domo. sit fas ira dicere, caelum
(10) Non potuit veniam pretio majore mereri.
Foedere signantur thalami concorde penates,
Postquam luctus abit: nec enim subtraxerat illos
Parca sibi, contenta domos vastare minores.
Vidimus heu miseri. sed enim lux festa referri
(15) Jam prohibet lacrimas, sinceraque gaudia poscit.
Ille togae princeps, quem patria luxerat orbum,
Jam socer est, audetque alios sperare nepotes.
Incluta progenies virgo defuncta periclis
Nuper, & ereptae nimium vicina sorori.
(20) Ibit in amplexus, maternaque gaudia discet
Aequali sociata viro. Nos fecimus omnes
Invidiam fato, tunc cum dolor ureret artus,
Et decus hoc formae mors in sua regna vocaret.
Dum dubitata salus, metus & lamenta fuerunt
(25) Publica: privatum laribus nil contigit istis.
Sed populi gemitu Lachesis devicta remisit
Hoc caput, & patri natam dedit, ille marito.
Sanguinis illustres titulis, legumque potentes
[p. 87]
Convenere domus, & patria foedere in uno
(30) Commiit decus omne suum. connubia non haec
Mortales fecere manus: namque ipsa suorum
Rectorem sobolem sub vincla tenacia misit
Pronuba felicis regina Batavia lecti.
Stare jubet currum, quo magno saepe triumpho
(35) Signaque captivosque duces respexit Iberûm
Sub juga mox necti geminos ferrata, leones
Jactantes cervice jubam, Berecynthia quales
Mater agit, teretique citat per inania buxo
Audiit imperium superari nescia virtus,
(40) Injecitque feris Libertas ipsa lupatum.
Hae semper dominae comites, seu Martia bellum
Roma parat, sociosque jubet servire Batavos,
Seu gens saeva Tagi, populum crudelibus urgens
Imperiis, pariter leges atque otia turbat.
(45) Hinc ubi flammiferis demersa paludibus ora
Exeruit veneranda parens, insultat in axem,
Peltatas imitata nurus, potiusque Minervae
In speciem: sic vultus erat bellator, &r idem
Sedatus ratione tamen: sic gratia simplex,
(50) Ut nihil augusta de majestate periret.
Aurea gemmatam siringebant cingula vestem,
Quae genuum demissa tenus radiabat Eois
Mercibus, atque alio raptis à littore praedis.
Tantas praeter opes, quas contulit axis uterque,
(55) Fecerat ars pretium: variaverat ipse figuris
Tegmina Nereidum populus, dominaeque potenti
Nobile sub vitreis munus properaverat undis.
Corniger hic Rhenus, Mosaeque ruentis in illum
Ostia: sed geminum qua flumen desinit orae
(60) Ultima caeruleo lambebat gurgite Tethis,
Et quantum Batavis famulatur classibus aequor.
At coma non molli fluitabat devia cultu,
Sed nodis implexa sibi geminaverat orbes
Aurea caesaries, rutilo quam spuma colore
(65) Tinxerat: hunc etenim capiti concessit honorem,
Ex quo rasa comam, cum primum tristia fugit
Imperia, & totum pepulit cervice Tyrannum,
Erexit genitos in libertate capillos.
[p. 88]
Talem quadrupedum moderamem colla capistro
(70) Abripit in caelum Boreas: patuere sereno
Nubila, laxatusque dies quacunque veniret.
Jamque procul terras flatu subvecta ministro
Deserit. & septem succedit cominus astris.
Lactea sidereos interjacet orbita cursus.
(75) Heroum domus: hic niveo candore coruscant
Semideûm ingentes animae, dignataque caelo
Nomina. dispexit proceres Germana virago
Agnovitque suos. Tanta se mole ferebat
ObsessoVeterum Civilis, regia proles,
(80) Permagno decus Arminio? cui proximus ibat
Cariovalda ferox animo, victorque Cherusci
Morte sua: sequitur Cauchorum optatus ab armis
Gannascus populatur aquae. tum caetera turba
Qui sceptrum tenuere manu, sine rege Philippo
(85) Hi Cimbros docuere truces, gelidique Trionis
Agmina, littoribus classes avertere nostris.
Hos Pelusiaci sequitur pia laurea Nili,
Impositumque jugum Frisiis, & limite ab omni
Rapta tropaea manu: sed victor Arausius ibat
(90) Ante alios, venas & pectora saucius empto
Vulnere, vindictamque ciens, huic fidus, ut olim
Haerebat Mylius lateri: nam saepe solebat
Ancipitis belli dubias committere curas
Illius arbitrio ductor, fideique probatae
(95) Consiliis armare manum: mox prima potestas
Et radians sanctae Themidis jubar, inque Senatum
Jus datur. Egregium mirata Batavia civem,
Hic Maria: socer, inquit, erit: gavisaque laeto
Omine sublimi gressum celeravit Olympo:
(100) Depositas tamen ante rotas, dum permeat ignes,
Mandat Erichthonio, defraenatosque jugales
Mittit ad Arcadici socialia sidera monistri.
Illa perit caeli spatium, qua vergit ab Arcto
Signifer, & medio libratur pondere Mundus.
(105) Haec data Justicia sedes: hic cardine vasto
Autumni patuere fores, caelique refulsit
Concilium. tanti coetus afflata corusco
Horruit adveniens subito: stupefacta vicissim
[p. 89]
Gens superum, poterantque Dii timuisse videri.
(110) Ordine discretas habitabant Numina sedes.
Bisseni Primum proceres, que plurima votis
Turba, sibi complexa Jovem. regione secunda
Pierides Laudumque cohors, Parcaeque sorores,
Totaque plebs superum. subiit sua curia mente
(115) Belligeram Rheni sobolem. sic namque priorem
Nobilitas tenet alta gradum. Brederodius illic
A Byzantino veniens diademate sanguis,
Cartaque progenies. urbes atque oppida census
Alter habet, Batavasque tribus nostrasque curules.
(120) Hos inter medius, Phoebei luminis instar,
Cujus utrimque jubar totidem se in sidera fundit,
Demittique suos caelo, simul erigit ignes,
Assidet ordinibus geminis certissimus auctor
Consilii, qui mentis opes partitur in ambos
(125) Ingenio linguaque potens. hoc fonte Batavis
Et sociis edicta fluunt: hoc patria gaudet
Ore loqui, cum sancta petunt oracula gentes.
Postquam constiterant vultus, Nymphaeque Diisque
Permutata salus, laevum tangente Tonantem
(130) Caeruleus frater solio surrexit, & arma.
Submisit veneratus heram. Clarissima terris
Diva, prior Neptunus ait, cui jura tridentis
Cessimus, ô sparsis per tot mea regna carinis,
Circumfusa polo, bellique acerrima nutrix,
(135) Ad superos quae causa viae? rursusne Batavum
Moenia claudit Iber, Lugdunique obsidet arces?
Jam ruat Oceanus, teneant neque litrora pontum
Arvaque succumbant laxatae gurgitis undae.
Puppibus an stravit gens Calpetana Britanni
(140) Claustra maris? pereant vectores vindice flamma,
Aut mergantur aquis. quod si tibi foedere rupto
Intestina graves agitat discordia morus,
Di facient partes. nam quae non littora servant
Fata tibi? quantis olim dominaberis oris?
(145) Illa refert: Gens magna Deûm, tuque optima votis
Juno fave. nullas equidem in discrimina belli
Posco manus: procul hostis abest, qui sanguine nuper
Aequoreas infecit aquas, cum stragibus auctae
[p. 90]
Littoris aequarunt fabulosa cacumina valles.
(150) Tam prope nec nobis Tartessia castra timentur,
Quos urbes amnesque tegunt, quos mille cohortes,
Barnveldi quos cura vigil. custode quis illo
Pectora securo neget indulgere sopori?
Tunc quoque ductoris cum mens vesana Britanni
(155) Calcaret leges, in bello bella pararet,
Et quateret strictas in libera colla secures,
Nullos moesta Deos adii: suffecit ad illum
Ferre preces. cessit metus, & commune periclum,
Ut subiit trepido nutantem pondere molem.
(160) Non aliter pacem pelagi turbante procella
Cum nautas deprendit hiems, & condita caelo
Sidera; naufragii terret praesentis imago.
Tum si forte seni puppis permissa magistro,
Ille cavet fluctus, & mortes inter ab arte
(165) Tutus abit, parcitque diis, & questibus aures
Exonerat, Neptune, tuas. Dedit ille Batavis
Non opus esse Diis: nec nunc oranda putarem
Numina, ni staret menti sententia, gratas
Ipsi ferre vices: ipsi mea cura laborat.
(170) Namque meum columen pro tanto munere, pro me
Sospite quid debet caelo, cui damna suorum
Imputat? ut fratrem sileam, vernantibus annis
Digno nupta toro, nec adhuc satiata juventae
Filia debuerat jam vivere Praesidis uxor.
(175) Hoc pretium excubiis, indefessoque labori,
An levis usque adeo servati gloria Rheni?
Culpa sed ô superi tantaeque licentia cladis
Officio mutanda datur. in gaudia cedant
Immeriti luctus. sic vos absolvite nobis.
(180) Est illi pars quarta domus, nunc tertia,virgo
Magnis major avis. nam formae dicere laudes,
Cum superent animi, gravis est injuria morum.
At quam non muliebre sapit? quam castus in omni
Ore lepor? vultus quam certa modestia, sortem
(185) Dissimulare suam, nec patrem fronte fateri?
Sed quid ego haec, Superi, vobis? agnoscitis ipsi
Concilii caelestis opus, multaque Deorum
Dote laboratum, qui nullo in pectore tantum
[p. 91]
Concessere sibi, postquam pet munera victrix
(190) Nomine non falso terras Pandora reliquit.
Ipsa Venus donis, & triplex Gratia vinci
Mirantur potuisse suis. huic sacra puellae
Jura thori, sobolemque peto, quo pluribus instet
Praesidiis suffulta domus, nec desit in aevum
(195) Tam generosa meos proles rectura Batavos.
Quemque suum coluit semper venerata parentem
Patria, rursus avum, Maria genetrice, salutet.
Respondere thoris & gaudia tanta mereri
Mylius, vel nemo potest. sublimis & illi
(200) Sanguis: equo praelustris avus, genitorque per artes
Palladis ascendit summi fastigia juris.
Egregium juvenem, superaturumque parentes
Nobilitas geminata tulit. mens ardua fulget
A puero, semperque suos sibi praerogat annos.
(205) Nec potuit tantum properare volatilis aetas,
Quantum crevit honos. prima lanugine pingit
Barba genas: primo vestitus flore juventae
Ante capit jam corde senem. Quis computet aevum?
Vincuntur Pylii quinto tria secula lustro.
(210) Jamque per immensum cursus circumtulit orbem,
Dum mores, dum regna videt: peragitque secundum
Laetus iter, spernitque hyemes, aut provocat aestus,
Et tanti sapuisse putat. non Troïus olim
Advena, non tantis erroribus actus Ulysses.
(215) Hunc mihi caelicolae proprium venerandaque lecti,
Vincla precor. donate virum dominaeque mihique,
Quem socer excelsus sua per vestigia ducat.
Dixerat. arrisit leviter Cyrherea, sibique
Plausit Hymen. regina Deûm, magnusque probavit
(220) Jupiter; ingenti tremuerunt caerula nutu.
Aliger ex turba legitur puer unus amorum
Notus utraque manu, facibusque & vulnere divum.
Laeserat hic Bromium, cujus Minoia caelo
Serta micant, regem maris Oceanitide Nympha,
(225) Raptoremque Deae patruum, Venerisque maritum.
Hic dederat cupidi complexibus Herculis Heben.
Senserat ipse Tonans puerum, non cornua falsa
Fronte gerens, non cum penna sua nubila tranat
[p. 92]
Remige, non furti pretium mentitus adulter,
(230) Sed vultu profitente Jovem, veroque videndus
Numine, cum magnae periit secreta sororis.
Tum Venus, Heus Mylium, quocumque sub axe vagatur,
Quaere polo metuende puer: seu frigidus Ister
Spumanti calcatur equo, seu maxima rerum
(235) Roma tenet, venerique patres: nam moenia Celtae
Credo equidem Rhodani, Tamesisque reliquerit aulam.
Sic ait, & volucrem dimittit in aethera natum
Nec verbis factura moram. volat ocius ales
Sidere quod subito signavit tramite nubes.
(240) Terque quaterque oculos devolvit in infera coelo,
Et Mylii rimatur iter. vicinus Olympo
Alpinas petit ille nives, qua proxima cerni
Summa pruinosis rorabanr culmina saxis,
Tum puer: Has inrer rupes securus amorum
(245) Dum ruis, & medio credis te frigore tutum,
Accipe vulnus, ait: certe juga nulla rigenti
Stricta gelu solvent, quos haec manus asseret, ignes.
Haec ubi dicta. simul sonuit gravis arcus, & ictu
Pervia non uno paruerunt pectora telo.
(250) Ingeminat decies auratae tela Pharetrae
Saevus amor, nec, flamma manu jactata fefellit.
Sensit inexpertum juvenis sub corde calorem
Saucius: ipse. prius lentos, incusat amores,
Fitque exsul non sponte sua. jam tristia sordent
(255) Quae durus colit arva Ligur, picturaque caeli.
Ambusti Phaëthontis aquae: tu sola Batavum
Terra places, & vultus herae. jam flumina damnat,
Conqueriturque suos montes obsistere votis.
Praecipitat dominae reditus absentis imago,
(260) Nec fert cura moras. tandem natalibus arvis
Laetus adest, flammamque ducem, patriaeque secutus
Vota, suis irerum ponit vestigia ripis.
Inrerea, & dominae pectus mucrone Cupido
Strinxerat, imbelli meditatus vulnera nervos.
(265) Non prius adducto sinuavit fortirer arcu
Cornua, non ausus rotas in vulnera vires
Ferre puer, mulrumque sibi Mariaeque pepercit.
At simul ipse redux sua vota revisit, Amore
[p. 93]
Plus profecit amans: adjuvit protinus ictum
(270) Cara manus, summoque natans in pectore cuspis
Haesit & impressae leviter tepuere medullae.
Qualis vere novo tellus, cum frigora brumae
Egelidi minuunt zephyri; nondumque calentes
Lene ramen primis aspirant frondibus aurae.
(275) Quam nihil humani servat solemnia ritus
Caelicolis curatus amor? maturat Olympus
Jussa sibi. non pulchra diu Ledaea minorem
Torserat Atriden. non Pelea mater Achilis.
Luna suum Mylio non una peregerat orbem,
(280) Jamque redux, & sponsus erat. gratantur amici
Adventum, thalamosque simul. domus utraque servet
Officiis: non aula deest, non curia Patrum.
Principibus radiant aedes, populumque clientem
Et Batavas matres amplecti recta laborant.
(285) Et jam laeta dies, quamvis properata marito,
Tarda ramen votis aderat, niveosque lacertos
Et sperata diu spondebat gaudia Vesper.
Partibus adversis aequaeve gloria pubis
Stant Mylii Mariaeque chori. non agmine tanto
(290) Silenos Satyrosque trahit Semeleius Euan
Arva Mimalloneo quatiens Gangetica thyrso:
Non Venus Idaliis olim comitatior exit
Arcibus, aut Cynthi virgo Latoïa silvis.
Orbis opes tenet una domus: velamina Coa,
(295) Quaeque suis Seres depectunt vellera ramis,
Non satis ad cultus, nec quicquid Lydius amnis
Hostilisque Tagus rutila despumat arena.
Accedunt ignes lapidum: subtemina gemmis
Picturata virent: & stagni concha rubentis
(300) Temperat Eoas candenti germine flammas.
Ipsa fores intrat censura Batavia, quanti
Tota foret. coetuque suas metitur in uno
Divitias. &, dum circumspicit omnia, tantum
Miratur vexisse rates. sed in ordine toro
(305) Fulgurat ante alias substricta monilibus Indis
Compositae suggesta comae pulcherrima conjux:
Cujus Hydaspeo gemmas variara metallo
Alternos radiis miscet cinctura colores:
[p. 94]
Tegmine nec solo supereminet: est quoque formae
(310) Primus honor: sic sidereos intermicat ignes
Multa polo Phoebe, coiit cum cornibus astrum.
Virgineas quantum Mylii nova nupta carervas,
Tantundem premit ipse viros. hoc sexus uterque
Certavere thoro. vultus decor iste marito,
(315) Corporis haec species, qualem nec Carmina quondam
Semideis mentira suis. Tum maxima Rheni
Natarum, placidae frondes innectit olivae
Crinibus, & junctos altrix affatur amantes.
Nobile conjugium. quicquid meruisse parentes
(320) Aut nostrae potuere preces, Fortuna peregit.
Nominis eximii titulos, censusque beatos,
Optarem, nisi vestra forent. nunc poscere serum
Quod spectare datur. Thalamis indicere pacem
Diffidentis erat. gratum nec amantibus omen.
(325) Unum, quod superest; magnae dare pignora gentis,
Rectores, properate, mihi. ditionis avitae
Vestra manus soboli longe transmittat habenas.
Qualis erit, quantusque puer, complexus utrumque
Barnveldi Myliique genus? Pater ipse superstes
(330) Vos videat, vestraque diu de stirpe nepotes.
Audierat Lachesis, longaevaque fila maritans
Nevit Iasonii felices velleris annos.


Domum ductio

MARIAE vander DUYN,

Reginaldo Brederodio noviter nuptae.

CErnitis? exuviis, juvenes, & virgine victa
Sponsus ovans laeta ducit de nocte triumphum.
Cernitis innuptae? vestrum decus aurea tangit
Sponsa fores: venit aequalis deducta marito,
(5) Aequalis, sed prima tamen. jam dicite longum
Supremumque vale: vitam transitur in illam;
Vos etiam quo vota trahunt, sed vota parentum:
Vestra tamen quoque vota quid est hoc dulcius uno?
Cernitis, ut thalamus lachrymas consumpserit omnes.
[p. 95]
(10) Dicite jam juvenes, jam respondêre puellae.
    Laeta venis igitur, tam magni Praesidis uxor,
Nec te jam gemitus nec te lachrymaeque moraeque,
Sponsa, juvant? tantumne tibi, tibi, Dunia, tantum
Tres noctes potuere? Veni pulcherrima rerum:
(15) Haec te tecta vocant, haec te intra limina rursus
Osculaque amplexusque manent, & conscia lusus
Sidera, & in solem dilati copia somni.
Hic iterum molles risus, blandique lepores,
Et quicquid docuit prima te nocte maritus.
(20) Dixerunt juvenes, jam respondete puellae.
    Quid tibi crudelis, qualis non ante fuisti,
Sponse, fuit, quod sic nostris avellere nostram
Lusibus, inque tuos velles transferre penates?
Qualiter innumeros inter quae regnat odores
(25) Rore novo Zephyrisque tepens rosa: lilia quanquam
Et violae circum trepident, si carpitur una,
Quaeritur una tamen viduataque prata relinquit.
Nos quoque jam nostri fuerat quae gloria sexus,
Perdimus aequales, & turba relinquimur orba.
(30) Dicite jam juvenes, jam respondêre puellae.
    Cinxia, seu Juno cupis Ilithyïa vocari,
Cinxia matronis, sed matribus Ilithyïa,
Hos tibi commendat Paphia cum matre Cupido:
Hos tibi tradit Hymen: currant innoxia vitae
(35) Stamina, da pretium meritis aequale, precamur,
Et fortuna nihil post tantos peccet honores.
Non alias melius deceat concordia mentes
Prima Deum: non ulla fide propiore ligentur
Pectora; quid valeant hic experiantur, Amores.
(40) Dixerunt juvenes, jam respondete puellae.
    Aurea virginitas (nec enim te nomen inane
Credimus), unde tui, postquam conjungere somnos,
Et lecti magna placuit decedere parte,
Tam facilis jactura venit? quam vidimus ipsae
(45) Foedera jam pacti metuentem prima cubilis,
Cum vix è nostris raperetur moesta choreis,
Ut nunc, ô sociae, praefert interrita vultu
Gaudia! Quid? nostri num tam cito poenitet illam?
Poenitet, an cogunt etiam gaudere mariti?
[p. 96]
(50) Docite jam, juvenes: jam respondêre puellae.
    Bosphorii reges, & sceptri culmen Eoi,
Quorum in Cattigenas ingentia nomina nostros
Transtulit alterius Didrici sanctissimus haeres,
Unde parens Sicco Brederodaque venit origo,
(55) Ecce ducum soboles, & vester sanguis uterque
Jungitur, & quantum Batavorum sospite fas est
Libertate potens, magni caput ille senatus,
Duniadum gener est. Dabit hic thorus ordine longo
Bis numeraturos fastigia prisca nepotes.
(60) Dixerunt juvenes: jam respondete, puellae.
    Maxima progenies, facies pulcherrima virgo,
Virgo quidem nuper, sed nunc matrona vocaris,
Tune igitur nostri, & nobiscum desidis aevi
Immemor? an saltem cantus sociare jocosque
(65) Tam grave, nec poteras paucas nos fallere luces
Virgineis permissa choris? Tamen ibimus omnes,
Ibimus, & felix scribemus in arbore nomen,
Nomen, Nympha, tuum: deerunt nec florea serta
Frondibus, & molli spirabit truncus amomo.
(70) Dicite jam, juvenes, jam respondêre puellae.
    Nascere fortunae promissum nomen avitae
Et patrias laudes (quanquam quis vicerit illas)
Vince, puer: prima certum genus indole monstra.
Semina virtutis, niveos sub pectore mores,
(75) Ingentes animos doctrinarumque capaces,
Invictamque suo curarum pondere mentem,
Et totum genitoris habe. Veenhusius alter
In leges, & jura veni, sublime senatus
Imperium, & similes taedae meriturus honores.
(80) Dixerunt juvenes: jam respondete, puellae.
    Nascere, formosae formosa parentis imago,
Par niveos vultus, par ora rubentia, virgo,
Fulgentesque genas, & casti plena pudoris
Lumina, sed pariter festivi plena leporis.
(85) Filia qualis eris, referes si filia matrem?
Cui par nulla solo graditur spectanda Batavo.
Mox tibi, nunc quantum nos omnes Dunia vincit,
Tempore venturo forma cedetur ab omni,
Et certamen erit tantum de laude secunda.
[p. 97]
(90) Dicite jam juvenes: jam respondêre puellae.
    Aeternae leges, & custos maxima legum
Curia, quam clausit flagranti Sirius astro,
Ne pacem turbate fori: civilia cessent
Classica: longa togis discordibus otia durent.
(95) Non vacat in solitos curam perferre tumultus,
Et sua castra duci. rector jurisque, forique,
Quam praestat Batavis, ferat hanc Astraea quietem:
Conjugis in gremio dum dulcia bella parantur,
Et leges aliae placidis scribuntur in ulnis.
(100) Dixerunt juvenes, nec respondêre puellae.


EPITAHALAMION

CASPARIS KINSCHOTII,

& Mariae de Chantraines, dictae Brouxaux.

QUae tam blanda ferunt virides suspiria fluctus?
Cur Boreas tam lene sonat? quo frigora motu
Exuit antiquos oblitus Erichthidos ignes?
Unde tener ros iste levi qui littora tactu
(5) Mulcet & in molles quae frangitur unda susurros?
Quis rubor hic? nostras quae purpura vestis arenas,
Eoo vix quanta mari? Tuus ille renidet,
Kinschoti, tuus ille dies: thalamumque jugalem
Sic natura dedit Batavum trans aequora cerni.
(10) Mollibus hinc Nereus animis, aestuque canoro
Stringitur, & memores diverso littore felix
Conjugium pinxere rosae. dum pronuba flammis
Te Flissinga tenet, regnatrix maxima ponti
Nereidumque domus: formosos nutrit amores
(15) lIla tibi. Quis tam veteri male credulus aevo,
Qui nunc Oceano neget aurea sidera pasci,
Inde novae toties raparari cornua Lunae,
Phoebeasque faces alios consurgere in ortus,
Si tibi, quae superis Bruxavia pulchrior astris,
(20) Ex Valachro deducta mari, si tantus ab ipsis
Ardor aquis? Pelago non venit gloria major,
Cum Jovis aequorei complexibus Amphitrite
Accepit dotale salum; nec Thessala Tempe,
[p. 98]
Cum Thetis Aemonium non dedignata maritum
(25) Contigit innumeras inter stipata sorores.
Tu mihi, responsant gratae cui carmina rupes,
Caeruleae Triton moderator prime choreae,
Felices ordire modos: quis suasor utrique
Instaurare thorum: quo sub duce nota retentent
(30) Gaudia. Sic fugiat rorantes parcius artus
Pistricemque tuam celeri Panopea natatu.
Sic placeas Nymphis, rauco cum murmure circa
Littus utrunque tonas, nec te tua buccina fallat.
Est inter Valachrum portus, Brabantaque ripae
(35) Nomina, subter aquas, tota secreta profundo
Vitrea Nympharum sedes, qua fine jugantur
Mosa pater, Scaldisque pater, multisque refusi
Cornibus advolvunt sese majoribus undis.
Incertus color inde vadis: cumque aurea miti
(40) Redditur in pelago Phoebi radiantis imago,
Hic tantum non una dies Thaumante creata
Virgo trahit quales arcu sitiente figuras.
Composuere Deas fluvii cursumque secutae
Najades humenti thalamos posuere sub antro.
(45) Nec minus Oceani socialis turba puellae
Exercent hic saepe choros, aut brachia lassant
Fluctibus, aut flavos siccant in littore crines.
Sic illas vidisse putant, quos insula circum
Plurima diffundit populos. Miratur in uno
(50) Nauta loco saevas adeo siluisse procellas,
Nilque notos audere truces: nec languida torpent
Aequora: sed faciles ludunt in fluctibus aurae,
Et secura tument clementi carbasa vento.
Digna Deis sedes. gemmarum fulta columnis
(55) Aula micat, certatque polo, lucemque reponit.
Huc labor, huc omnes regni coïere secundi
Divitiae, rutilant Phrygiae quo flumina limo,
Quicquid Erythraea mersum legit Indus in alga,
Quod miserante Pado lachrimat pia silva sororum,
(60) Concretaeque nives. Venus his succedere tectis,
Ipsa Venus, gaudet, quoties natale revisit
Aequor; & invehitur patrias regina per undas.
Aestus erat, multumque maris permensa Cythere
[p. 99]
Victrices dum forte rates classemque Batavam
(65) Velaque in Ostendae toties redeuntia portus
Spectat, & Hispanos ad moenia tuta sedentes,
Illic flumineis quaesitum frigora lucis
Iverat. interior nam qua spelunca recedit,
Texitur aeternum myrto nemus: herbida circum
(70) Prata jacent. molles hic se Dea fudit in umbras
Florum fulta thoris, interdum gramina laeta
Et Zephyros juvat & fluvios audire sonantes.
Atque ibi dum curas animo, dum taedia ponti
Excutit, & blandos toties respirat odores,
(75) Tandem sidereo satiatam pectora somno
Occupat alta quies. At non gens mollis Amorum
Cum genitrice jacet. Pars eminus ordine nullo
Per virgulta ruunt: pars certant missa per auras
Tela sequi, pennisque suas aequare sagittas:
(80) Aut violis implent pharetras, aut roscida ramis
Mella legunt. sunt & trepidis qui vulnera figunt
Arboribus, nulloque minas in cortice perdunt.
Mox ut quaeque fuit puerili saucia ferro,
Arbor amat: coëunt felici brachia nexu
(85) Et petit amplexus frons inclinata maritos.
Agminis aligeri lusus, dominaeque soporem:
Turbavit subitus Zelanda clamor ab urbe
Et plausus hilares exauditaeque per aequor,
Dum late silet unda, fides. Simul inscia rerum
(90) Cypris, ut haerentes oculis cessere tenebrae,
Mollibus & stratis cubito subnixa resedit:
Quid tantum cantatur? ait: quo cardine pompa
Prodit, & an nobis, pueri, sonat iste triumphus?
Astiterat pharetrata cohors, sed celsior unus
(95) Sidereo fratres supereminet ore Cupido.
Illos Idaliis Nymphae fovere sub antris
Mule simul pueros. Hunc experientia solum
Cypridos excepit gremio succosque salubres
Tradidit, & vires crescentibus addidit annis.
(100) Integer ostentat nullo corrupta veneno
Membra manusque puer. non hic intacta lacessit
Corda ferox, sensusque rudes: non pectora libat.
Sed semel exhaustos violentior ingerit ignes
[p. 100]
Defungique vetat. nondum sanata recessit
(105) Plaga prior, venas aperit cum rupta cicatrix.
Huic fert exanimes obscurior omnis Amorum
Turba faces: novat hic aliis incendia flammis.
Ante sed immemori Lethes mersatur in unda
Lampas, ut antiquae veniant oblivia causae.
(110) Diffugiunt luctus: exuritur atra doloris
Funesti rabies, & inanis cura sepulchri.
Hic facit ut victrix mortalia corda superstet
Invidia leviora Venus saevisque medetur
Mortibus, & viduis excusat amantibus ignes.
(115) Hunc contra nec fata valent. Ad blanda parentis
Oscula tunc titubans circumsurgentibus herbis
Reptabat dubiosque pedes firmaverat alis.
Inde refert: meus iste labor, qui fertur ad aures,
Mater. & ignoras, tantis ditata trophaeis,
(120) Quis jaceat, telis quem debellaverit arcus?
Usque adeone tenet mentem sopor? ultima norunt,
Littora, victores veniunt quocunque Batavi,
Nescit adhuc quod sola Venus? reparantur in uno
Foedere bina simul nostri dispendia regni.
(125) Nec modicae coïere domus: sed origo parentum
Nobilis, & magni nobis creduntur honores.
Quem latet immensum genii jubar, altaque virtus
Kinschotii? cujus saturati nectare mores
Plus taedis ussere meis, dum laetus amoeno
(130) Pectore non omnem sinit effluxisse juventam.
Quanquam magna virum moles, curaeque fatigant
Undique, nec quisquam tantos suffecit in actus.
Hunc, qua jure suo fruitur dominumque recusat,
Patria, supremi vocat ad fastigia juris:
(135) Hunc Brabanta Themis suffragia poscit alumnum,
Et leges quas calcat Iber. Geminata potestas
Arbitriis aulae. Coeli justissima cura
Terrarumque salus, princeps ingentior orbe,
Cui dat victa suos domitrix Hispania Mundos,
(140) Unius elegit curas, sanctisque laborum
Arcanis haerere dedit. Prudentia tantum,
Tantum nota fides. digestus creditur auri,
Nassaviae mandantur opes magnique tributa
[p. 101]
Sanguinis, & centum per avos demissa nepoti:
(145) Quod domino laetis de messibus area dives
Seposuit. quicquid servata Batavia donat
Sed meritis confessa minus, quas littoris Indi
Puppibus Hesperus jussae rapuere carinae
Divitias, Aurora duci quae munera misit.
(150) Hunc ego tanta parens, inter molimina rerum
Tristia deserto moerentem fata cubili,
Hortabar sperare thoros, & prisca redire
Sub juga. Nec nostris cor impenetrabile telis
Illud erat. quin gnarus, herae quid dulcia possent
(155) Oscula, quam niveis infundi dulce lacertis,
Cesserat. infelix, donec, Chantraenide visa,
Mansurae venere faces. Quam fixa medullis
Vulnera! vidisti, quoties immite recurrit
Aequor, & in mediis flammas non perdidit undis.
(160) Sic Athamantei nimium contemptor ephebus
Gurgitis ad visos ardescens virginis ignes
Incendebat aquas, exarmabatque procellam
Pectore. victrices sic qui rigat amnis olivas,
Pulvere Pisaeo lapsus procul hospita, subter
(165) Aequora Sicaniae, dilecto Naïados antro,
Intemeratus adest. ipsum mare servat amanti
Oscula, nec dulces corrumpit fluctibus undas.
Illa per infamem non una virgine pontum,
Illa per Ionios fluctus magis una meretur.
(170) Forma peti. Quis frontis honos! quae gratia visus!
Et castigato quam laeta modestia vultu
Insignes testatur avos! Non cognita nuper
Stemmata: sed meritis, & avitae conscia laudi,
Chantraenos patriis inscripsit Flandria fastis.
(175) Hinc animi, virtusque truci suspecta Tyranno,
Et mortem patriae pro libertate pacisci
Haesit post genitis. Illo quoque sanguine multum
Defletur pietas. Felix, qui crimine nullo
Tantum cum patria miser est, causamque dolendi,
(180) Quod sit civis, habet. Communi pressa ruina,
Cum leges, omnesque boni, cum jura jacerent,
Haec jacuit; secum prostratam publica fata
Subrexere domum. series hinc laeta dierum,
[p. 102]
Nec de plebe thorus paucos duravit in annos.
(185) Atque iterum luctus, sed qui mihi traderet illam.
Nunc insignis honos, nunc tandem munere nostro
Irradiat lux aita jares cunctasque subegit
Eluctata vices tam clan nupta mariti.
Non durus de more chalybs tam mollia jaesit
(190) Pectora, non Siculis hausti fornacibus ignes.
Ipse ego flaventes infeci melie sagittas;
Ipse acui Lydis attritum cotibus aurum
Et matutino petii de sidere flammas.
Hoc est coniugium, quo se Fortuna probavit
(195) Nosse trahi meritis. Quaerat licet ardua virtus
Se contenta nihil, securam sponte sequuntur
Divitiae. Veris miscet se laudibus ultro
Census & affectat titulis accedere tantis.
Iamque diem votis restat quae sola mariti
(200) Pronior axis habet signumque expectat
Eoo Carcere fraternis Phoebe succedere regnis.
Fasne tibi cessare parens? jam stare cubili
Debueras festaque caput vincire corona.
Vix Amor haec: nec Diva parens contata, repente
(205) Exsilit, atque, ut erat leviter turbata capillos,
Peccarat quodcumque sopor, sine lege relinquit.
Neglectae decuere comae: superaverat error
Quicquid cura potest. Paribus discriminat ingens
Sulcorum spatiis, & apertum dividit orbem
(210) Concha Cytheriaci donum maris: omnis in una
Est color, & niveae tractus in murice testae
Caerulei venis intenlucentibus errant.
Haec Veneri tune cymba fuit: sed concava sedes
Emollita rosis: prima quam nocte natantem
(215) Propellebat aquas referens in littora pontus,
Auxiliumque viae famulantis spiritus Euri.
Mille pharetrigeri circum palantur Amores,
Mille maris Nymphae Nereïdes. Agminis ille
Ductor erat qui causa thoris. hunc maximus alto
(220) Portabat Delphin. bipedes pars illa juvencas,
Caeruleos haec fraenat equos, haec navigat alis.
Ipsa polo tantum resupinos aurea vultus
Haeret & à caelo nusquam movet ora Cythere.
[p. 103]
Quaerit enim quantum cunctos suus Hesperus ignes
(225) Praeradiet, quot stent supera Jovis arce puellae,
Furtivumque genus: num transfuga rursus Olympi
Endumioneas invadat Cynthia noctes.
Inclusit mox portus iter, sponsaeque penates
Adventu patuere Deum, strepit aula choreae
(230) Plausibus, & longe cithararum fertur imago.
Illa autem (nec enim differt sibi pacta maritus
Gaudia) jam primum thalami consederat ostro
Aequaevis erepta choris. Stola plurima circum,
Primoresque nurus. At gens innupta puellae
(235) Liminis obsidunt aditus, dum jura morantur
Conjugis, & cupidum dominae cervicibus arcent.
O bona simplicitas, placidi certamina lecti
Secura nubente timent sociamque verentur,
Grande nefas, tantis nudam objectare periclis.
(240) Nectit & ipsa moras. blandus sub corde recursat
Usque pudor. Tandemque viro data copia magnae
Noctis, & expertae non inficianda voluptas:
Praesertim nitidae cum jam descendere vestes
Incipiunt, rubuere genae, multusque per ora
(245) Sanguis iit. Subito diffundi laetior aër,
Et lux in thalamum gradientis praevia Divae
Nocturnas superare faces. simul ille cohortis
Signifer Idaliae genialia fulcra Cupido
Floribus innumeris & odora messe coronat.
(250) Advolitant pariter fratres: violasque, rosasque
Liliaque, & vernos calathis gemmantibus imbres,
Aut costum, casiamque serunt, aut spargere certant
Rapta revicturi phoenicis cinnama busto.
At Dea se thalamo Nymphas praegressa ferebat.
(255) Pone ferox ardensque sequi sua vota maritus
Impulit: hunc, cesto leviter parcente, flagellans,
Constitit aetherio juxta Chantraenida vultu.
Ut gemini quondam vicino cardine soles
Divisere diem, dubiis nec constitit astris
(260) Quem faceret natura ducem: sic limite parvo
Tunc Veneres fulsere duae: vix luce minores
Stringebat vultus mortalis gloria formae.
Mox regina Paphi, Salve, clarissima, fatur
[p. 104]
Progenies, rarumque meas decus inter alumnas:
(265) Nec tibi discinctu facilem, noctique paratam,
Sit pudor exuto melius velamine cerni:
Sic ego te, sic iste cupit. inconscia servet
Hunc sibi virginitas morem, trepidetque coactus
Quod debet nescire pudor. tibi nostra pavendi
(270) Munera praegrediens consumpsit taeda colorem.
Hoc unum; rudis esse time. jam murmur amicum,
Jam molles meditare jocos: quae mutua reddas
Oscula, quo manuum jungantur vincula nexu.
Cumque animos gemini jam conciliaverit oris
(275) Halitus, amplexu cum longo fota calebunt
Pectora, ne precibus nimium contende mariti:
Cede, rogo. Tuque ô, sobolis cui pignore tanto
Fulta domus, perrumpe moras, nec parce neganti.
Si bene te novi, non tradita gaudia malles:
(280) Plus vicisse juvat. Felices ludite, dulcis
Hoc sudore sopor venit, his concordia rixis.
Sic ait, & cupidos tandem committit amantes.


EPITHALAMIUM

JOANNIS BORELII,

Et Agnetis Haymannae.

SCilicet invenit non mollis praemia curae
Fidus amor; ductae per tristia somnia noctes,
Et tardi soles & mors prope visa doienti,
Sub tanta mercede placent; tuus iiie, Boreli,
(5) Sed tecum meus iste dies, nec laetior olim
Post Libycas acies & Poeni proehia Martis
Laelius ascendit currus victoris amici.
Ille ego curarum socius testisque laborum,
Cui gemitus tu saepe soles, cui gaudia mentis
(10) Credere (nam miseros sors utraque versat amantes)
Spem pariter luctumque tuil; tibi vota meaeque
Sudavere preces; quin tum cum victa dolori
Succubuit mens aegra suo, tua vulnera longe
Et rapidas febres terris semotus & undis
(15) Sensi equidem, & siquid posset vox nota mederi,
[p. 105]
Ire adeo & Valachris volui consistere terris.
Non etenim infirmis animi radicibus haerens,
Fortunae arbitrio vuigi qui pectora versat,
Nos sociavit amor, sed pun candida moris
(20) Regula corque tenax generosi semper honesti,
Me cupidum fecere tui, dum perdita quaero
Tempore funesto melioris signa metalli:
Non ahiter media quam surgens nocte viator
Obscuros lustrat cineres, tum forte micantem
(25) Scintiiiam rapit & toto fovet obvius ore.
Lam quid ego hic memorem quam tu non impiger unquam
Volvere divina fulgentem lege papyrum,
Quasque notas oriens diverso tramite signat,
Et quidquid docuit facundis Graecia verbis,
(30) Tum quae conducant populis exempla regendis,
Quo domitas gentes pacarint jure Quirites.
Nec tamen ut multis aevi monumenta vetusti
Exhausisse satis, sed saecli discere vultum,
Cura tibi & quantum nosier mutaverit orbis,
(35) Cernere; non tantis erroribus actus Ulysses
Aequavit profugus Troiani tempora belli.
Te Tamesis regnum, te dives Sequana novit,
Pannoniique amnes & primo gurgite Rhenus.
Non Itali mores animos flexere viriles,
(40) Non mite ingenium corrupit barbara Thrace.
Quam nunc dulce oculis quondam conspecta sagaci
Perlustrare animo atque alio te quaerere caelo!
Aut apud antiquae certantia moenia Romae
Byzantisque domos, rapidis ubi Bosphorus undis
(45) Distinet angusto coeuntes limite terras:
Aut qua se in ripas aestivo flumine tollit
Nilus ei a pluviis non pendent nubibus arva,
Ei vastae tenui consurgunt vertice moles:
Aut Syriae in campis, ubi limi glaeba rubentis
(50) Creditur humanam primum sumpsisse figuram.
Hic homo divino tentatus membra sopore,
Ut sibi donatum corpus de corpore vidit,
Ignotum penitus traxit vitalibus ignem.
Unde amor & gemini felix concordia sexus,
(55) Ne vita auxilio neu vita mundus egeret.
[p. 106]
Tene ego praeteream, sanctorum patria vatum,
Vagitasque deo cunas & flebile regnum:
Et quibus excedens posuit vestigia terris
Humani pastor gregis, & quibus iiie sub oris
(60) Sobria non genito mutavit pocula vino,
Laudavitque novo geniales munere taedas?
Idem ne dubita tua nunc haec foedera praesens
Approbat, hoc sponsore tibi tua ducitur Agnes
Aetatis fibs ilia suae, quam prospera fata
(65) Speratam multis, optatam pluribus, uni
Seposuere tibi. non ergo longius ignes
Dissimulat, solumque timet non grata videri.
Nunc juvat ambages durosque revoivere casus,
Postquam digna patent solacia; jaetior ipse est,
(70) Cum magno sibi constat amor. sic Persea casto
Andromede compiexa sinu vix certa salutis,
Dum pelagi meminit fremitum rictusque minaces
Pistris, ad invicti retulit se vindicis ora:
Forte etiam trepidis nequiquam exterrita somnis,
(75) Bracchia non ausa est caro substringere collo,
Vincula adhuc scopulumque timens. felicia corda
Constantes ambo, pariles in amoribus ambo,
Vos jam portus habet, nec vobis invidet ullus
Hac quam vestra fides meruit mercede potiri.
(80) At nos per medium mare quos crudelibus austris
Jactat amor longeque jubet discedere littus,
Incerti miseros quas tandem appellat ad oras,
Si non hoc etiam nimium est, a foedere vestro
Votorumque modum, fideique exempla petemus.



[p. 107]

EPITHALAMIUM

PHILIPPI GUILIELMI

Nassavii, Principis Arausionensium,

ET


HELIONORAE BORBONIAE.

QUaesierat geminis aequales aestibus umbras,
Fessus ut excuteret solisque suosque calores,
Nassavii ductor generis placidissimus, illum
Jam nemorum exuviis plenum, jam terga levantem
(5) Venatoris equi, densis sub frondibus herbae
Excipiunt. juxta sonipes, innoxia juxta
Tela nec humano maculatum sanguine ferrum
Fons illimis adest, tenues qui sparsus in imbres
Mulcet humum, somnosque vocat, dum murmurat unda,
(10) Respondetque comis superimpendentibus arbor,
Et tot veris aves. Illic & populus alno
Et platanis nubunt laurus amplexaque vitis
Gaudet amatores in se traxisse corymbos.
At recline caput regalia nomina, flores,
(15) Aggeribus fulsere suis crinemque jacentis
Sponte rosae subeunt, & tempora laeta coronant,
Omina fausta tori. Tum sensim crebrior ore
Spiritus in similes fragrans emittitur auras,
Accepitque locus, quos non generavit, odores.
(20) Quis, superi, fuit iste sopor? Vix contigit ullis
Principibus tam vera quies: seu bella pavescunt,
Seu cupiunt, hostis propior sedet intus, & atras
Advolvit nubes: tanto mens concita motu
Fluctuat, & nullo mutatur cura sereno,
(25) Sed turbat fastique diem, visisque tenebras.
At non magnanimi confuderat ora Philippi
Poena latens: suus ille sibi somnoque vacabat.
Talis Aricino nymphis conspectus in antro
Egeriae conjunx, cujus pax publica vultu
(30) Emicat, & clausi testatur limina Jani.
Talis & ipse pater; sed tunc, cum nobilis obses
[p. 108]
Continuit tanto securos pignore Gallos,
Tutaque finitimis* dedit otia gentibus, ipse
Pacis certa fides: vel cum Gandavica primum
(35) Foedera, si Belgis nossetis parcere, Divi,
Speratum tulerant finem civilibus armis.
Ergo ubi corporeae vires, sensusque relicti,
Dimisere animam, nec jam suus artubus usus,
Quos vapor unus habet, mens in se tota recessit
(40) Purior, & magni meruit commercia coeli.
Namque illi multo spectanda in lumine fulsit
Majestas immensa Deae, quam caerula velans
Carbasus aetherio textus flammaverat auro:
Quoque comae nodatur apex, non lectus in undis.
(45) Sed coelo satus ignis erat, nec plebe petitus
Siderea, sed qui fraternum praevius agmen
Instruit, atque idem mutato nomine Solem
Nunc fugitat, nunc ipse fugat. Mox talia fatur:
Clara patris magni soboles, in maxima fati
(50) Munera, tot casus, & tot dilate per annos,
Agnoscisne Deam? Venio tibi numen avitum:
Non quam Lemniacae damnavit fama catenae,
Et Phrygium nemus & nimium venator Adonis,
Attamen alma Venus. nec tu me sanguine cretam,
(55) Aut pelago spumante putes: mihi patria Coelum,
Et pater. ipsi orbes illic, & vitrea templa,
Quaeque manent bis sex, & quae septena vagantur
Sidera, & in Borean quantum procul exit & Austrum
Flammarum, pingitque feras, hominesque figurat,
Me duce conspirant. quin & gens corporis expers,
(60) Astriferae mentes, nostris sub legibus aevum
Perpetuosque agitant motus, ac foedere junctae
Pascuntur numeris, & amico carmine gaudent.
Ast homines, quamquam haud dubie caelestis origo
(65) Impulit erecto natales ore fateri,
Multum artus & vincla gravant mensesque reducens
Orbita, mortali spatio discrimen & astris,
Suppositos premit, ac superis confinibus arcet.
Pauca manent generis vestigia: namque ubi primum
Aetheriae pars ante animae delapsus ab alto
Spiritus irrepsit membris, habitusque caducos
[p. 109]
Induit, haeret adhuc conspectae lucis imago,
Et decor ille subit. Miseri bona perdita, tantum
Ut quaerant, meminere. Velut, cum vespere sero
Excipiunt fessos vada Calpetana jugales,
Non totum tegit umbra jubar, tenuemque relinquit
Admissa jam nocte diem. vel vertice qualis
Lapsus ab aërio totis fit gentibus amnis
Limes, & imponit regnorum nomina ripis.
Mox ubi jam terris se discedentibus infert
Tethis & invitant longinquas ostia classes,
Servat adhuc à fonte notas & pressus amaris
Fluctibus agnosci tamen extra litora pugnat.
Haud aliter demersa Chao sincerior aura
(85) Scintillat. Pars magna hominum caligine caeca
Fallitur, & pulchri mendacis imagine gaudet.
Felix qui densa radios sub nube sepultos,
Me monstrante, videt: non ilium informia regna
Captivum traxere: faces non ille profanas
(90) Concipiens sontes in corpora misit amores.
Sed non degeneres animos & pectora coeli
Hospita scrutatur, meliore Cupidinis oestro
Percitus, inque illis patriam reminiscitur aethram.
Nec tantum chalybis molitur pondera, mundum
(95) Qui simulat lapis, & parili se cardine versat,
Quantum cognata trahitur mens enthea mente,
Ceu partem mirata sui. placet arcta subire
Foedera, & impressis subter praecordia formis
Permutare animas. Neque non & sexibus olim
(100) Diversis ea cura venit, flammasque ministrat.
Quippe ubi virgineo pellucens corpore virtus
Indolis, ut liquido sub flumine purpureus flos,
Praecipue tamen os tenerum & fulgentia signat
Lumina, dulce viro, juvat illud & illa tueri:
Sed magis ardorem species movet abdita, cujus
Effigiem roseo meditatur gratia vultu.
Tum vero Cypriis etiam geniale pharetris
Jus damus: accitur nil peccatura Dione.
Haec est, aetherio quae quondam animata calore
(110) Bis geminos molem priscam digessit in artus,
Et terras pelago discrevit, & aëre flammas,
[p. 110]
Coniugiis vinctura novis. hinc plurima foetus
Copia, dum pauper metuit Natura videri.
Haec & graminibus sese, & radicibus altis
(115) Largior indulget, vitamque in semina fundit.
In mutos abit inde greges, & cogit amare,
Et similem ex simili generando quaerere prolem.
Celsior ex imo surgit gradus: ultima cura,
Et mecum communis, homo: qui mente perennis,
(120) Aequaevusque polo, non idem caetera, mortis
Legibus hanc etiam vellet subducere partem.
Ergo, ne, quicquid periit, periisset, & orbis
Aetas una feret, quos vis interna ligabat,
Horum etiam placidos quaerebant corpora nexus;
(125) Nempe animos imitata duces. hinc blanda sonare
Oscula, & amplexu cupidi livere lacerti,
Donec legitimis praelucens flammea taedis
Sanctus Hymen festa velavit limina fronde.
Hic felix amor, haec merito mansura voluptas,
(130) quam pia non uno stringit concordia nodo.
Quid tibi nunc thalamos laudem, quibus omnia debes,
Te quoque? Num referam, quoties excusserit iras
Gentibus, & dextras jungens in foedus inermes
Pronuba fax saevos tectis defenderit ignes:
(135) Aut male disjectos populos Hymenaeus in unum
Traxerit imperium? Cur nos externa morentur?
Inspice Nassavium decus, annalesque tuorum,
Ut genus à Lona veniens, & fontibus Istri
Implerit geminum Rheni latus, unde profectum
(140) Longius Oceanum & vicinas despicit Alpes.
Tot bene pro meritis unum Fortuna jugalis
Hoc poscit pretium, bene de te posse mereri.
At tu lentus adhuc, nec fratres cernis in hostem
Ardere, & patrias armare in proelia leges,
(145) Magnae avidos famae, quam, proh, generisque, suique
Immemores, vel morte petunt! tu primus ah ortu
Sanguis, & haud frustra pacem cui fata dederunt?
Progenie fraudabis avos, ut jura parentum
Externus rapiat populorum caedibus haeres?
(150) Quin age, quaere toros. nec te spes irrita ludet:
[p. 111]
Ipsa adero: tantum aude, animumque hoc omine firma.
Vallibus Elysiis vidi duo maxima bello
Pectora, concordes etiam dum vita manebat,
Exsultare duces: cognati hic ora ferebat
(155) Caesaris, ille novem magnos in sanguine reges.
Ambo manus nectunt, ambo genialia figunt
Serta comis, pulchramque nurum generumque loquuntur
Alterni; juvat in communia pignora binas
transfudisse domos. sobolem virtutibus aequam
(160) Optat uterque sibi: tantum meliora paternis
Tempora, jusque suum sine ferro posse tueri.
Sic ait, & vera percussit pectora cesto.
Textilis in cinctu jocus, & solventia curas
Alloquia, & centum pariter risere lepores.
(165) Tum, glauci quae forte sinus aurata gerebant,
Principis in placidos fluxerunt lilia vultus.
    Hic ubi fatidici perfusus imagine somni
Exsiliit, repetit visus, auditaque narrat
Saepe sibi, quaerens animo, quaenam illa superbis
(170) Tot virgo dotetur avis, quae gratia morum,
Quis decor auspicibus mereatur nubere Divis,
Nec, quid amet, novit, sed amat. jam dulce mariti
Nomen, & ante oculos series immensa nepotum.
    Est locus, Allobrogum qua se subducere montes
(175) Incipiunt, laeto qua sidere Gallica tellus
Detumet, & Latios meminit Provincia fasces;
Hic dites faecundat agros, non flumine primo,
Majoremve senex frustra luctatus in amnem,
Sed Rhodani jam totus Arar: ilium eminus undae
(180) Exspectant Ligures. at qua se ripa recondit
Interior, priscas insignis Arausio turres
Erigit, emeritae sedes asscripta Secundae.
Aegri vulneribus, fessi sudoribus aevi
Haec placuit merces. Illic quos struxerat arcus
(185) Clara triumphato Marii victoria Cimbro,
Et cavea apparet Romanis plausa cothurnis.
Has nunc ille domos, haec ille invisere gestit
Moenia, regnatamque diu maioribus urbem,
Ut, quas multa furens circum turbarat Enyo,
[p. 112]
(190) Restituat leges, & priscos afflet honores.
Dumque iter est illa, Francae decora omnia gentis
Noscere fert animus, quorum clarissima mundi
Regia sublimem variis se laudibus effert.
Te tamen ante alios fama monstrante requirit
(195) Inclute magnanimo juvenis generate Capeto,
Virtutum species purissima, postque penates
Sceptrigeros primum Gallis caput. Ecqua per orbem
Ignorat regio quantum tibi cesserit aetas?
Seu cum Maeonio praelusit carmine, seu cum
(200) In rerum causas & inenarrabile totum
Egit praecipites annos, pueroque videndam
Se natura dedit, pectusque inscripsit honesto,
Quod geminas tenui distinguit limite culpas.
Tunc etiam cum, tu latus ad regale ferocem
(205) Tundis equum roseo perfusus lumine, qualem
Cyllarus attonitis equitem monstrabat Amyclis,
In te plebs omnis genitorem, & turba senilis
Belligerum miratur avum. Tum forte meatus
Scrutans aetherios, quo turbine maximus orbes
(210) Orbis agat, via quae stellas traduxerit ipsi
Indeprensa Pharo, simul adventare Philippum
Borbonius vidit juvenis, non astra morantur,
Non polus: inceptae pereunt in pulvere formae.
Quas tum nobilibus permisti gaudia curis
(215) Sermonum coluere vices! cum quaereret alter,
Quis situs Hesperiae, quo Sol stridere profundo
Creditus & quo se Nereus molimine terris
Inserat, avulsi faciunt ubi litora montes:
Cur Tagus haud ultra pretiosis effluat undis:
(220) Aut quis nunc Rhenum Mavors tegat iraque regni
Divitis in magnum quanto ruat agmine fratrem:
Ille autem prima narraret ah usque juventa
Immeritos casus, ut belli & criminis insons,
Musarum gremio patriaeque abreptus Iberas
(225) Contigerit terras nequiquam jura fidemque
Inclamans, quam deinde gravis custodia capto,
Cum genitor motis natum jam quaereret armis.
Interea (namque e medio monet aethere Phoebus
Instaurare dapes, & finem ponere fandi)
[p. 113]
(230) En pariter thalamo gressum Trimolia mater
Et virgo Condaea ferunt. stans inter utramque
Laeta parens subolem tacito sua gaudia vultu
Comparat, & simili metitur fratre sororem.
Sic ubi numinibus geminis sedet, annua Cynthi
(235) Sacra nec Aegaeo quaerendam visere Delon,
It media, & centum late fumantibus aris
Ipsa uteri Latona sul miratur honores;
Hinc matrem Triviae vultus, hinc pulcher Apollo
Divisere sibi: facie nec cernit in utra
(240) Plus Jovis, aut cujus laudet magis illa pharetras.
At simul augustae conspexit virginis ora
Fulgentesque comas, arcanos concipit ignes
Pectore Nassavius, somnique in imagine visam
Sentit adesse Deam. nec jam cessare tuendo
(245) Sufficit. aspicitur totas super unica mensas.*
Hoc contra magis illa oculos in matre pudicos
Figit, & instantes metuit deprendere vultus,
Sed dum cura subit, cur soli blandior hospes,
Invitae rubuere genae. Coquit acrior usque
(250) Flamma virum; ac spatiis si quando exclusus iniquis
Vana sibi reddit notae simulacra figurae,
Tum vero pallere simul, gemituque profundas
Respirare faces. quam nunc & Arausio longe,
Et nemora, & faciles quacumque sub arbore somni?
(255) Nulla quies, nullus cordi labor: omnia turbat
Unum mentis opus. mediis quin saepe tenebris
Pervigil, agnosco, clamat, redeuntia fata:
En iterum captivus ego. nec vincula possum
Ista queri: procul Albanus, procul horrida bella.
(260) Praeda quidem, sed sponte feror. Cur questibus aulam
Infelix anime, & votis caelum omne movebas,
Si servire potes? Libertatisne reductae
Poenitet? an tanti est Hispani perdere munus?
O miser, & quando tandem meus? En erit umquam
(265) Ut videat nostros leviter miserata dolores
Illa, nec egregiae fallax dementia formae?
Haec secum: mora nulla, petat quin rursus amatum
Limen, & exoptet flamma propiore peruri;
Saepe rogans fratrem supplex, maternaque saepe
[p. 114]
(270) Pectora sollicitans dextramque amplexus utranque;
Ipsi quin etiam, licet haud inconscia multum
Dissimulet, vellet tantos facundior ignes
Promere, sed jussae nequeunt procedere voces,
Plusque tacens loquitur. Jam mollior illa rogari;
(275) Et placuisse placet: sed jura potissima Regi
Cognatae in thalamos; Regis tentanda voluntas.
Aggressus, (nam cogit amor, prohibetque vereri)
Salve, ait, ô non jam fato mutabilis ullo
Imperii bis facte parens, dum Marte tueris,
(280) Et dum pace foves: debes nam fortibus armis
Tu patriam, seque illa tibi: tantumque gubernas
Quantum dextra dedit, cinctus victrice corona
Ante decus Regale comas. Hoc respice vultu
Meme, oro, quo tot quondam subsidere gentes
(285) Vidisti bello domitas, nimiumque beatos
Te capiente duces, cui, quisquis poneret arma,
Civis erat. miserere, tua est haec propria virtus.
Vitam equidem veniamque rogo: non arma secutus
Hostica, nec Salias ausus contemnere leges:
(290) Sed miserum quem fecit amor. Non parva, fatebor,
Dona peto, nostros ne dedignetur adire
Helionora toros Lodoici sancta propago.
Nec vilis tamen, aut generosi sanguinis exsors
Foedera tanta precor. tu fortibus annue caeptis;
(295) Gallia sic toto mansuram corpore pacem
Accipiat, moresque tuos: sic arma pavescant
Extera, civiles concordia comprimat enses:
Sic faciles Mariae partus Lucina paterna
Majestate notet: sceptri sic duplicis haeres
(300) Gaudenti similes magna de matre nepotes
Ostentet, serusque tuas transsumat habenas.
Rector at haec contra: Bene te sperare jubebant,
Et tua quantumvis virtus meritura favorem,
Et pater: hunc olim vidi laetatus amicum:
(305) Et nunc agnovi subito frontemque verendam,
Oraque. talis erat. quam non alienus ab illo
Tempore Nassaviis, scit gens animosa Batavi,
Mauritiusque tuus, scit quem Colignia mater
Edidit, ingentes juvenis qui surgit in actus,
[p. 115]
(310) Fraternas agitans hostili in pulvere turmas.
Cur tibi non eadem fiducia? Sed quid amantem
Demoror? En dabitur. Domus haud incognita nobis
Quam miscere paras. generum Trimolia sumat
Gens, habet unde nurum. Titulos nanque inter avitos,
(315) Bosphorium juxta diadema, & sceptra canorae
Parthenopes, regnumque Paphi Cabilonia fulgent
Stemmata Sequanicis longe ditissima terris.
Hinc dominae genus: hinc vestri stirps alta Renati.
Tangit & iste meos sanguis: multumque beata
(320) Dat tibi Borbonidas genitoris taeda sorores,
Unde fluunt Galli proceres, Germania magnos
Exspectat nunc unde duces. nil segnior illo
Tu quoque, Condaeos atavis inferre nepotes
Nassaviis, nostras fraenent qui legibus urbes,
(325) Sis memor, & geminos partu fundare penates.
Quam tibi tum laeto trepidarint excita motu
Pectora; quisque tibi, voto properante marito,
Dictos stare dies felix incluserit unus,
Abscideritque moras, cum summa minorque potestas
(330) Ad pompam venere tuam, magnumque potentis
Concilium regni mensae videre jugales?
Quae nox ilia tibi, curis quae praemia lectus
Solverit; Aoniis cantabit Gallia dives
Ingeniis, seu cui maior persuaserit aestus
(335) Heroas animare tubas seu dulce Thaliam
Exercere jocis, & molles figere lusus.
Nec fas interea resides tacuisse Batavos:
Namque, ut praeteream patris fratrisque labores,
Per quos parta salus, legesque, & libera jura,
(340) Et patria, & quantum Batavi sumus: hic tua Breda
Nassavias ostentat opes: hic serpit inerti
Linga vado, lambitque tuos minor Isala campos,
Mentitusque amnem fraudato Lecca parente:
Maternas ubi casta tuo sub nomine terras
(345) Et populos germana regens, multum anxia, ne te
Invideat Rhodanus nobis, tamen urbibus ora
Spondet heri, dominisque parat nascentibus aulam.



[p. 116]

In discessum filiae Regis Britanniarum,
nuptae Principi Palatino.

FOrmosae Tamesi rigator orae,
Tu dic Oceano, quod ille narret
Jactanti Batavûm trophea Rheno,
Ut Rheno sibi nuntiante gaudens
(5) Majores Nicer aemuletur amnes:
Dic, cum solvere jam ratis pararet
Abreptura decus Britanniarum,
Regnorum proceres, piamque plebem,
Nullo non lachrymis madente vultu
(10) Expressisse gravem doloris aestum.
Sed tot millibus una causa flendi
Fleri se vetat ipsa, nec flet ipsa.
Certe cum patriam, suumque patrem,
Cum matrem videt, unicumque fratrem,
(15) Toto nomina separando ponto,
Arcanum gemit: ut tamen reflexis
Cernit luminibus suos amores,
Conturbata prius serenat ora.
At magnus pater: I, Deo juvante,
(20) I, dixit, mihi non neganda proles.
Te Germania norit, & Britannos
Ex te judicet aestimetque mores:
Scotorum genus, Anglicique sceptri,
Maternis etiam superba Cimbris;
(25) Ad dulcis gremium feres mariti
Bojo ex sanguine Caesarum nepotes.
At tu, spes bona Teutonum tuorum,
Fer tecum gener hanc: avisque dignas
Et dignas soceris capesse curas:
(30) Et quantum fuerit satis, memento.
Regum vota tibi dedisse regem.



[p. 117]

HELENAE

EPITALAMION,

Ex Theocrito Latine redditum, ut versus
versui respondeat.

SIc apud Ochalidas, & flavicomum Menelaum,
Crinibus aptantes hyacinthi serta puellae
Ante novum laetas thalamum duxere choreas,
Bissenae numero Spartanae gloria pubis,
(5) Cum minor Atrides, Helenae post grata cupitae
Foedera, sopitus sera sub nocte jaceret.
Sic pariter junctae pedibus per mutua nexis
Applausere modis, quod omnis reddidit aula.
    STERTERE sic igitur soltum tibi mollis amator?
(10) An quis es infirmis genibus nimis, inque soporem
Lubricus? an somno pariter vinoque sepultus?
Si libut dormire, prius dormire licebat.
At cum virginibus, cum cara matre, puella
Luderet in lucem: nanque es tibi propria conjunx;
(15) Totque dies mensesque tibi servatur, & annos.
Sponse, tibi quis in hanc venienti sternuit urbem,
Totque inter proceres felix dedit omen amoris?
Unus semideûm poteris gener esse Tonanti:
Unâ nata Jovis tecum sub veste tegetur.
(20) Qualis nulla nurus inter spatiatur Achivas.
Pignora magna dabit, referent si pignora matrem.
Nanque eadem nobis aetas, & more virili
Cursus ad Eurotan unctis fuit omnibus idem:
Viginti novies sumus aevi flore puellae,
(25) Nec tamen est, Helenae, quae sisi conferat, ulla.
Ut micat orta dies Aurorae lumine puro
Pos tenebras, ur ver tepidum post frigora brumae,
Aurea non aliter nos inter Tyndaris exstat,
Pinguior, & major. Seges in flaventibus arvis,
(30) Thessalus in curru sonipes, cupressus in hortis,
Tyndaris in tota Lacedaemone pulcra renides.
Nulla potest qualo tantos variare labores:
[p. 118]
Nulla puellarum radio subtemina ducit
Doctior ordiri stantes tibicine telas.
(35) Nulla fidis pulsu melius Laroida cantat,
Pectoris aut multa mirandam mole Minervam,
Quam tua, quae cunctos oculis includit amores.
    Dulcis at ô virgo, tu jam matrona vocaris:
Nos, ubi mane novum, procul in viridantia prata
(40) Ibimus, & carpemus olentes suave corollas.
Multa tui memores Helene, ceu mollibus agnis
Ubera lanigerae sitiuntur turgida matris;
Nos nascentis humi, nos primae, vincula loti
Nexa tibi gelida platani ponemus in umbra:
(45) Nos ex argento primae tibi flurnen odoris,
Nos tibi sub gelida platani libabimus umbra:
Unde legi possint, cortex tua scriptus habebit
Nomina: ME VENERARE; HELENIAE SUM NOBILIS ARBOR.
Gaudete, ô felix socero gener, & bona coniunx.
(50) Det Latona precor, Latona puerpera vobis
Det sobolem: Cypris pariles, Dea Cypris, amores:
Juppiter aeternas det opes, det Juppiter, olim
Nobilitas seros ut ditet avita nepotes.
    Alter in alterius spirantes pectus amorem’
(55) Dormite, &e memores mox surgite lucis Eoae;
Nos quoque mane redimus, ubi cervice comata
Lucis avis primae surgendi signa sonarit.
Hymen ô Hymenaee favens hoc foedere gaude.


OARYSTYS,

Ex eodem Theocrito.

DAPHNIS, NYMPHA.

D. PAstor & ipse Helenam rapuit Paris: alter ab illo
    Huic ego nunc Helenae merui plus pastor amari.
N. Ne placeas, Satyrisce, tibi: nihil oscula prosunt.
D. Oscula nil prosunt: sed in his quoque magna voluptas.
N. (5) Os quoque detrgo: ne sola vel oscula restent.
D. Os quoque detergis & da rursus, ut oscula sumas.
[p. 119]
N. Oscula virginibus cessa dare: quaer juventas.
D. Ne nimium: pereunt ut somnia, sic perit aetas.
N. Uva manet, sit passa licet: rosa marcida durat.
D. (10) His oleis succede tamen, quodqu expedit audi.
N. Non libet: antiquas sermonum novimus artes.
D. Hac tibi silvestris cantabit avena sub ulmo.
N. Me nihil ista juvant: te, si liber, affice cantu
D. Irritas Venerem virgo: vindicta parata est.
N. (15) Alma Venus valeat: faveat modo Delia nobis.
D. Parcius: injiciet captae tibi Cypria casses.
N. Ut libet, injiciat; dum rursus Delia solvat.
    Labra tibi pungam, nisi jam manus improba cesset.
D. Non tamen effugies, quem nulla effugit, amorem.
N. (20) Effugiam per Pana meum. Quo, perfide, tendis?
D. Pejori vereor ne sis nuptura marito.
N. Multi me petiere proci, sed nemo placebat.
D. Unu ego è multis tuus huc, pulcherrima, veni.
N. Et quid agam, si sunt connubia plena dolorum?
D. (25) Non mala, non luctus; solas fert taeda choreas.
N. Fama refert nuptis metuendos esse maritos.
D. Verius est parere viros: quem nupta timeret?
N. Horriferos partus, Lucinae tela, tremisco!
D. Haec eadem partus, quae vos quoque, Delia curat.
N. (30) Forma puerperio, meus est timor iste, peribit.
D. Si paries, paries dulces, nova gaudia, natos.
N. Si volo, quae thalamis das dona jugalia nostris?
D. Ista tibi, saltumque, gregemque & pascua dono.
N. Jura igitur, ne me viduam post foedera linquas.
D. (35) Non equidem, per Pana meum, licet ipsa fugares.
N. Ergo mihi thalamos struis, & struis atria. & aedes?
D. Et thalami fient, & grex tibi pascitur iste.
N. Ast ego, quae referam seniori verba parenti?
D. Audiat ipse meum fac nomen, & ipse probabit.
N. (40) Dic igitur: nam saepe juvat quoque nomen amantes.
D. Daphnis ego. Lycidâ natus patre, matre Nomaeâ.
N. Non tibi sum dispar tam clara gente creato.
D. Nec certe praelata: pater tibi nanque Menalcas.
N. Duc age me ad saltus, & textas vimine caulas,
D. (45) Cerne meas primo vernantes flore cupressus.
N. Ite: boves, dominumque boum sequor: ite capellae.
[p. 120]
D. Dum nemus hoc monstro dominae, vos pascite tauri.
N. Quid facis hic intus Satyrisce, quid ubera palpas?
D. Has juvat albentes primum tetigisse papillas.
N. (50) Obtestor per Pana: manum jam tolle: fatisco.
D. Parce metu mea vita, nimis formidine peccas.
M. Quid me agis in foveam? niveos foedabis amictus.
D. Sed paro molle tuis vellus subtexere peplis.
N. Ergo (quis hic furor est?) etiam cingula fovis?
D. (55) Hoc Paphiam primo placabo munere divam.
N. Desine: nescio quis venit huc: sonus attigit aures.
D. Cypressus aliis aliae tua foedera narrant.
N. En etiam pallam laceras: ego nuda relinquor.
D. A me palla tibi donabitur altera major.
N. (60) Omnia promittis, nec tantum forte daturus.
D. O possem si cuncta, vel hanc impendere vitam!
N. Parce precor Diana; fidem tibi dicta fefelli.
D. Et bove nos Veneri, & vitula faciemus Amori.
N. Foemina facta lares repeto quos virgo reliqui.
D. (65) Foemina, sed mater: nec, ut ante, puella, sed altrix.
        Sic hilares illi, sic carmina laeta sussurro
        Furtivos suadente toros alterna canebant:
        Altera dum surgens pecudes pastura relictas,
        Quamvis pectore laeta pudentibus iret ocellis;
        (70) Et laetus thalamis, armenta reviseret alter.


Continue
[p. 121]

ELEGIARUM LIBER I.

ELEGIA

AD

HENRICUM BORBONIUM,

primum Galliae Principem,

ANNO M D XCIIX.*

REgia progenies, quem Francica gentis origo
    Borboniis veteri stemmate nectit avis,
Aspice luminibus, Princeps Condaee, serenis
    Carmina sub Batavi sidere nata soli,
(5) Ingenio quae digna tuo quicumque negarit,
    Nil agit, atque reum qui fateatur habet.
Et tamen haec teneros defendi culpa per annos
    Quiverat exemplo si paterere tuo.
Nunc abs te veniam quo possim jure mereri,
    (10) Qua sperare fide quam tibi tute negas?
Namque tniumphatis naturae legibus annos
    Anticipans pueros non sinis esse rudes.
Hactenus aetatem segni praetendere culpae
    Fas fuit; auspiciis nunc decet ire tuis.
(15) Sed tamen est aliquid quod nos defendere possit,
    Istaque se impanitas quo tueatur habet,
Plebeios cupias tecum si passibus aequis
    Currere, deficient nec sine jure pedes.
An nihil est patriae dici spes altera terrae,
    (20) Tot proavos reges, tot numerare duces?
Non tantum dat regna genus famamque decusque,
    Magna sed ingenium stemmata majus habent.
Imbelles aquilae numquam genuere columbas;
    Nulla leonino sanguine cerva sata est.
(25) Emicat augustis penetralibus edita virtus,
    Duret ut aeterna nobiiitate genus.
Nos humiles animae privatis claudimur umbris;
    Obsita degenerum pectora torpor habet.
At tu, magne puer, cresces maioribus ipsis
    (30) Major, & excelsae gloria prima domus.
Plus tihi dehehunt quam donavere parentes,
    Hoc quo coepisti si pedefaustus eas.
Siqua fides vati, te Gallia principe sese
    Efferet, heu longis Gallia pressa malis!
(35) Quae nunc ille tuus positis rex sustulit armis.
    Saecula maiorem nulla tulere virum;
[p. 122]
Te videant ventura parem, tu proxime Regi
    Sanguis in illius tramite pone pedem:
[Utque tibi plus quam consanguinitate propinquus
    (40) Ipse sit, ingenium cernat habere suum.]
Ille tibi munivit iter, virtutibus ille
    Exemplum felix auspiciumque dedit.
Illius in causa meritum Fortuna secuta est,
    Noluit & caecae nomen habere deae;
(45) Tempore jam ex isto vobis sors prospera servit
    Fataque Borboniam sunt venerata domum.
Jam tibi tota cohors famuiari sponte deorum
    Incipit, ut vacuum suspicer esse polum.
Molle tibi ingenium moresque effingit Apollo,
    (50) Commodat & sociam docta Minerva manum.
[Tu quoque quantumvis properes, natura creatrix
    Eripuit munus, Pleiade nate, tuum.]
Quin, nisi falior, apes quondam nascentis in ora
    Dulcia Hymettaeis mella tuiere favis.
(55) Nunc etiam Musas festas agitare choreas
    Incluta discipuli principis aula videt.
[Suada decens divi ludit per compita Mauri
    Ternaque virgineos Gratia nuda pedes.]
Integer in terras adeo cum migret Olympus,
    (60) Interea caelum, Mars, tibi solus habe.
Forte tuis melius sacris operabitur olim
    Extera regahi tractus ad arma tubâ:
Cum Constantini Francis spohianda trophaeis
    Urbs erit (hunc metuas, perfide Turca, diem)
(65) Aut veteres Solymos & lamentabile regnum
    Asseret ense sibi vindice Gallus eques.
O si saeva semel capiat discordia finem
    Nec privata malus commoda quaerat Iber,
Quoque patet Christi divinum limite nomen
    (70) Europa interno hibera Marte foret,
Nil Scythici fastus, nil sit Saracena tyrannis
    Quaeque Muhammedes somnia finxit Arabs.
O mihi tam longae currant bona tempora vitae
    Ut videam clades, gens Otomanna, tuas,
(75) Sacraque Condaei victricia principis arma,
    Victaque inhumanae nomina barbariae;
Non mea Bargaeo concedat Musa cothurno:
    Tam celsos Syrias tollat ad astra modos.
Jordanes, te, parve, canam, cui languidus amnis
    (80) Prodiga palmiferis per vada serpit aquis,
Qualiaque umbrosae sudarint balsama valles
    Quamque Sionaei verticis aura juvet.
[p. 123]
Te feret incinctum laurum sacra tempora, Princeps
    Magne, coronatis currus eburnus equis.
(85) Quo feror, ut thyrso concussae pectora Bacchae?
    Quo rapiunt elegos fervida vota meos?
Sit satis: ut nôris quod te nescire negarim,
    Vivere mancipii me tibi jure tuum.
Atque utinam sicut satis est mea plena voluntas,
    (90) Non & monstrandi copia parva foret.
Nunc quia deficiunt vires, quod possumus unum,
    Mittimus exiguas carmina vatis opes.
[Quis scit an ingenii quae nunc est parva facultas
    Imperiis posset crescere fota tuis?
(95) Herculis Argolici virtus incensa tyranni
    Jussibus a Stygia cum cane venit aqua.
Absque foret Pelia quis lasona nosset in alto
    Fatidica ventis vela dedisse rati?
Utere me tantum; dederis ad sin gula vires
    (100) Ne pereant turpi pectora nostra situ.
Fertilis assiduis ager exercetur aratris
    Prodeat utfelix qua fuit herba seges.
Sic ego si nec adhuc vacuus nec inutilïs essem
    Ingenio poteram non latuisse meo.
(105) Exiguum est fateor; sed quod prius astra negarunt
    Astra darent domino gratificata tibi.
Sic tibi rexfaveat, sic illustrissima mater
    Gaudeat & natum te vocet illa diu;
Sic tua mox virtus titulos transcendat avitos
    (110) nec superet laudes fama paterna tuas;
Sis facilisfelixque mihi; tua proxima regi
    Aspirent precibus numinafausta meis.]


AD DOUSAM,

Pro sua Republica Batava Atheniensi
atque Romanae comparata.

DOusa, Pater Vatum, miraris credo, pedestris
    Serpserit ad vestros quod mea charta Lares,
Cumque ego Musarum te sim duce castra secutus,
    Dissidii fuerit quae mihi causa, rogas.
(5) Nocturni monitus, & somma proxima vero,
    Quae Cornu, fallax an mihi misit Ebur.
Crede, Deas vidi. Sed non quas pastor ab Ascrâ
    Viderat ingenio numina amica meo.
Prima tenens aequam librato pondere lancem,
    (10) Ex cultu potui discere, Graia fuit.
Picta inerant suggesta togae portusque salumque
    Et tua cum patruo pugna, Minerva, tuo.
Hinc dictis populus pendens, hinc Curia Martis,
    Hinc Cereris luctus Persephonaeque faces. is
(15) Nec sortes aberant, nec qui pensabat Honores
    Calculus, exstantes dum premit urna viros.
Cecropis aspexi vultus, & Thesea, & illos,
    Qui bene pro patria non metuere mor.
Et Periclem, & Persis horrenda Themistoclis ora,
    (20) Porticus, & quicquid gymnasiumque dedit.
Altera victrices aquilas, & pila gerebat
    Et fasces, Latias ore imitata nurus.
Romulus in veste stetit, & Numa pictus eadem,
    Magnaque Threicio pectora vota Deo,
(25) Fabricii Deciique, & nobile nomen
    Horati Byrsaque Scipiadum bis superata manu
[p. 124]
Rostratique Duces; hinc curia plena Triumphis,
    Inde tribunitiis plebs agitata dolis.
Mille trahebantur captorum corpora regum,
    (30) Uitima sed patriae victima Caesar erat.
Tertia lixivio flaventes iota capilios
    Ibat; in ore notae simpiicitatis erant.
Huic dabat ipse sui Neptunus jura tridentis
    Et famulas Nereus pone trahebat aquas.
(35) Ipse diu quaerens agnovi pilea tandem
    Calcatumque jugum Nassaviosque Duces
Et simul Heroas Batavos magnaeque nepotes
    Stirpis, ab antiqua nomina ducta domo.
Cum bene perspexi, Salve, mea patria! dixi.
    (40) lila nihil contra: patria tristis erat.
Mox tamen in geminas ocuiis invecta sorores,
    Infesto querulos prodidit ore sonos:
Iam satis hic vestris miles sudavit in armis,
    Cui debent aiiquid pallia, piura togae.
(45) Testis erit Felix, cum Caesare testis Aratus
    Et Cicero, ille tuum, Martia Roma, decus.
Ut taceam versus vestri sermonis, Athenae,
    Quos dedit, & Latiis carmina lusa modis.
Vos sjbi devinxit, sed nil dum praestitit uh,
    (50) Quam tetigit tenero corpore natus humum.
Hactenus induitum est: quae maxima poscimus, aetas
    Dum negat, & fern tam grave nescit onus.
Nunc humeris vires roburque accessit ab annis,
    Nunc dicam meus est iniiciamque manum.
(55) Sat piacuit Batavis Romana vel Attica Siren
    Auribus: illa tuis meta terenda rotis,
Libera qua currus victoria volvit ovantes
    Et res in roseis publica fulget equis.
Die Albae Parmaeque minas, & crimina regis,
    (60) Quae fuerint nostris causa facesque malis;
Dic socium Gallum tractosque in federa reges,
    Anglus, & in bellum quo duce miles eat.
Hinc tibi laus surgat: Batavum te littora credant
    Ultima, cum patriae nomine crescat honos.
(65) Palladis urbs pugnam pro se Marathonis in arvis
    Ceperat, & victas tot celebrare rates.
[p. 125]
Roma suis omnem subjectum legibus orbem,
    Imperii, & fines solis utramque domum.
Tum pariter cum regna tibi, cum bella placebunt,
    (70) Si sapis, a nobis, non aliunde petes.
Magnus amor patriae est, & gloria magna Quiritum;
    Laudat Erichthidum tempora fama vetus.
Haerebam dubius Paridisque exempla timebam:
    Juverit una licet, plus nocuere duae.
(75) Ite pares hinc, ite pares, me judice, Divae,
    Nobilis in scriptis triga futura meis:
Vosque valete, leves curanti seria nugae:
    Ordinibus Batavis hoc vigilatur opus.


DACTYLIOTHECA GORLAAEI.

ANnule Principii nusquam pereuntis imago;
    Et cui vel fnis nulla, vel ipse tibi:
Annule, qui Coeli specie redeuntis in orbem
    Telluris cohibes omniparentis opes:
(5) Annule, qui rigido lapidem redimite metallo,
    Fixa rtometheâ vincula rupe refers:
Annule, qui tribuis quod jus Natura negavit,
    Ingenuosque tuo solus honore facis:
Annule testis opum, quo plebs Romana carere
    (10) Cogitur, angustus quem sibi clavus habet:
Annule, Legati quem sacra, & judicis aequa,
    Et scutata manus Centurionis amat:
Annule, quem donant reges, quem donat amator,
    Quem fovet in tepido dulcis amica sinu,
(15) Annule, cui commissa penus, commissa supellex
    Servitii fures non metuêre manus:
Annule, qui missae signas arcana tabellae
    Legitimi sacrum pignus & arrha thori:
Annule, secreti vindex: custodia veri,
    (20) Qui perhibes pactis muneribusque fidem:
Annule, cui moriens, & villas credit, & agros,
    Tutelamque suae prolis, opesque pater:
Annule, qui pestem, faedumque arcere venenum
    Pectore, cui philtri credetis esse loco:
[p. 126]
(25) Annule, qui magicae non ferris inutilis arti,
    Cum tua sidereis est rota picta noris.
Annule, quo solo si cedit dextra sinistrae
    Pallitur: armillis est, puro, juris idem.
Annule, quem minimus digitorum gessit, & index:
    (30) (Scilicet hîc Achares, hîc Coriannos eras:)
Annule, quem poscit minimo qui proximus ungui est,
    Eque tuo digitus nomine nomen habet,
Annule, subtili vis ad praecordia vena
    Cujus inexplicita tradirur ire via:
(35) Annule: quem ferro procudit & aere verustas:
    Optimus, argenti non grave pondus eras:
Annule, sed cassum cui nunc vix sufficit aurum:
    Tale tamen prisci laeva Dialis habet:
Annule, qui totos minimo comprendere census,
    (40) Qui pretium fundi claudere parvus amas:
Annule, qui mistis etiam spectare metallis.
    Unaque quem totum gemma cavata facit:
Annule, qui Sarda fulges, qui vinctus Achate,
    Quem decet ex Arabum littore vectus Onyx:
(45) Annule Beryllo renitens, viridique Smaragdo:
    Cuique Adamas, & cui fulvus Iaspis adest:
Annule, qui toros hyberno Sole premebas
    Articulos, pretii cui modus, aestus erat:
Annule, per lusum cui mobile dextra sigillum
    (50) Ventilat, &gemmam vertit in orbe suo:
Annule, Pyrgoteles duro quem incidere ferro:
    Quemque Dioscorida: scalpere docta manus:
Annule, cuî scalpro quae saepe incisa figura est,
    Haec alias caeli munere tuber habet:
(55) Annule, materies in quo ne sola placeret.
    Saepe Triumphales adjiciuntur avi:
Annule, qui Sphingas, qui turpia corpora ranas,
    Sed tamen & magnos dignus habere Deos:
Annule, Caesareos qui fers in imagine vultus:
    (60) (Ah capital Paulo quam prope crimen eras!)
Annule, qui Gygi Lydorum sceptra dedisti.
    Qui re Perseae cassidis instar habet:
Annule, at Euphratis quem contrà ripa Seleuco
    Abstulit, & regni spem dedit esse ratam:
[p. 127]
(65) Annule, qui Samio jactura negata Tyranno,
    Quem miser, heu, nollet non periisse sibi:
Annule, Cannensis quo sanguinis indice, mensa est
    Carthago mediis Romula castra tribus:
Annule, Proscriptor Noni: quo Caepio Drusum
    (70) Odiit: & in Syllam se tulit ira Mari;
Annule, quem fatum docuit Demosthenis, & quem
    Annibalis, celerem mortis habere viam:
Annule, quem loculo valium qui condidit uno
    Romuleâ primus Scaurus in urbe fuit.
(75) Annule, quo Magni laurus ditata, Latinus
    Cum Mithridateas Juppiter hausit opes:
Annule, quem senis distinctum à Caesare thecis,
    Marmoreâ Genitrix vidit in aede Venus:
Annule, non unum quem sacra Palatia servans
    (80) Marcello acceptum pulcher Apollo refert:
Annule, te quicquid (nam non est omnia nostrum
    Dicere) quae sequitur charta fuisse docet:
Annule, qui quondam gemmis insignis, & auro,
    At nunc Gorlaei parva papyrus eris:
(85) Annule, quem gemmis, &e quem nunc praeferat auro,
    (Quisquis erit, veterum quem Monimema juvant:
Annule, priscorum vindex redivive dierum,
    Hei mihi, cur lucem nox premit atra tuam?
Annule, qui nobis Latium, qui reddis Athenas,
    (90) Hei mihi cur turpi conderis ipse situ?
Annule, Vir magnus prohibet, qui sorde remota
    Dat tibi candorem, quem neque gemma dedit.
Annule, si carie tamen & rubigine scabra
    Roderis, amiqui temporis ista nota est:
(95) Annule, ne pudeat: numerat non pondus, at annos,
    Qui sapit, & vitium diligit ille tuum.
Annule, quot longos senuisti marcidus annos,
    Gorlaeo totidem parte tenatus ages.
Annule, nunc te iterum procerum manus atteret, & tu
    (100) Nunc iterum dignum principe munus eris.
Annule, qui thecam poreras habuisie sepulchrum,
    Haec, natalis erit nunc tibi, theca, locus.


[p. 128]

EPISTOLA

JACOBAE BAVARAE

ad JOHANNEM PATRUUM,

Auctore Jano Dousa patre. Cui proxime
sequente epistola respondet Grotius.

INspicis? an tituli novitas vetat? inspice: non haec
    Mittitur a Tungris litera scripta tibi.
Durdrechti dominum princeps Iacoba saluto:
    Sed tamen urbs, memini, cum fuit ista mea.
(5) Omnia vertuntur: sic te Elisabetha maritum,
    Ludsenberga suum nunc vocat ora ducem.
Exclamare lubet: Quantum mutatus ab illo,
    Centronum ac Legiae qui modo praesul eras.
Ipsa ego, quam dominam agnoras, nunc spreta clienti
    (10) De patrua cogor asperitate queri.
Heu, terris spoliata meis, ac parte bonorum,
    Quae natae paulo liquerat ante Pater.
At non tantus eras, tibi cum patrona vocabar,
    Quum primum comitis nomen adepta fui.
(15) Tunc mihi spondebas operam, studiumque fidele,
    Et fore te addictum tempus in omne mihi.
Voce, manu: simul ipse Deos in vota vocabas:
    Et facere indubiam frons quoque visa fidem.
Quis non ex animo patruum haec vovisse putaret?
    (20) At tu (pro facinus) insidiator eras.
Scilicet haud uno quaesisti crimine palmam;
    In neptim patruus, in dominamque cliens.
Perfidiâ, impietate simul grassatus, & armis
Ausus & ipse tuam conscelerare domum.
(25) Scilicet hoc fuerat, propter quod praesul, iniquo
    Obsidio à Tungris cum premerere tuis,
Fratris ope, exemptus discrimine, redditus urbi es
    Ipse tuae, & poenas gens inimica luit:
Ipsius ut natam, vindex cui proximus esse
    (30) Debueras, armis persequerere tuis?
Esset ut officii mea tanti iniuria merces?
    Ah, nolim manes hoc meminisse patris.
[p. 129]
Quid precor? Ah, patrii meminerunt omnia manes,
    Teque reum jam nunc proditionis agunt,
(35) Ingratumque vocant, dignum nec honoribus illis,
    Expensos toties quos tulit ipse tibi.
Ipsa ego, quanta tibi, praeter legata parentum,
    Commoda, quos titulos gratificata fui?
Muneris est nostri denis quod millibus auctus:
    (40) Cum Leda Arkelius quod tibi servit ager.
Muneris est nostri, Belli quod nomine Montis
    Accessit titulis Hannonis ora tuis.
Scilicet auctus ope hac in nos uti cornua vortas
    Exitioque ipsi sint mea dona mihi.
(45) Sic insperato passa (heu) sum vulnus ab hoste,
    Natricem in proprio visa fovere sinu.
Quid tamen hoc mirum, patruo si credula neptis
    Falsaque flaminea faemina fraude fui?
Blanditiae id fecere tuae: me frontis honestas
    (50) Impulit & tutuli pontificalis apex.
Credidimus scriptis consignatisque tabellis,
    Pollicitis testes addiderasque Deos.
Teutonicam certe illa fidem promissa mereri
    Visa neque in patruum suspiciosa fui.
(55) Necdum etiam mentis violentae eruperat aestus;
    Heu, in perpetuum debuit ille premi.
Arkelium (memini) quum perfidiae ipse notares:
    Exemplis peccas turpius ipse tuis.
Quin grates etiam nobis (veterator) agebas,
    (60) Promam adeo extollens munificamque manum.
Fassus ad haec, quod spe plura & maiora dedissem,
    Nomine quo nobis debitor usque fores.
Heu, ubi avita fides dominae jurata Iacobae?
    Vae miserae quoties haec iteranda mihi.
(65) Hoc erat, hoc igitur, quod jam trieterida nonam
    Usque sacerdotis munia spreta tibi?
Ex quo Tungrorum delectus episcopus audis,
    Testatus titulos hos satis esse tibi.
Obsidii caussa illa tui Legiaeque rebellis -
    (70) Hei, quanto patri constitit illa meo!
Testis inundatus civili sanguine Mosa -
    Ah, nolim Tungros hoc meminisse tuos.
[p. 130]
Quos pater obsessa nisi summovisset ab urbe,
    Quis tibi defecto (quaeso) tulisset opem?
(75) At tu si incolumem voluissent fata Iacobam,
    Perpete debueras obsidione premi
Flaminiique vicem multo sufflamine stringi
    (Declivi usque adeo tramite) dignus eras.
Noluit hoc genitor fidei non immemor unquam,
    (80) Pontificem cathedrae restituitque suae.
Non quia tu dignus, sed enim quia candidus ipse:
    Quam dispar fratris moribus ille sui!
Te vacuum siquidem prava ambitione putavit,
    Nec cadere in fratrem tam grave posse nefas.
(85) Quamquam etiam tibi praesumptae, dum viveret ipse,
    Multa potestatis jam data signa forent.
Primum, quod sacris praesul dare nomina nolles:
    Hoc animi indicium sceptra petentis erat.
Flaminis at quanto satius te munia fungi
    (90) Et dare in augustos thura merumque focos.
Quam tot colla ducum ferro demessa virumque
    Millia tot nutu strata videre tuo?
Tunc, cum caesorum calcares victor acervos,
    Mosa cruentatis decolor iret aquis.
(95) Nam quid ego hic Wordae referam munimina, paullo
    Annuerat precibus quam pater ante tuis -
Hac lege, ut conclave inibi & nova tecta locares.
    Pro conclave sed arx aedificata tibi.
Nec tamen offensus tantae pater augmine molis,
    (100) Aemula Hagesteinae jam licet illa foret.
Contentus dicto te dimisisse iocoso,
    Tuta quidem hospitio tecta locata tibi,
Cauto opus esse tamen, sibi ne haec substructio porro
    Aut soboli accideret exitiosa suae.
(105) Vera pater monuit - mallem aedificare vetasset,
    Vel coeptum potius impediisset opus.
Una dies tantam potuit subvertere molem,
    Vix lustri spatio quae properata tibi.
Unius edicti tantum effectura potestas,
    (110) Germani ambitio sic reprimenda fuit.
Ille quidem prudens praevisa pericula pridem
    Consiliis studuit antevenire suis,
[p. 131]
Conventu indicto generi post funus acerbum;
    Deficit hoc uno nostra querela loco:
(115) Hostica quod facere ausa manus, mihi scribere mors est.
    Sic mihi, sed tecum mors properanda fuit -
Indicto conventu igitur se nempe putavit
    Sat sibi, sat natae consuluisse suae,
In sua si proceres jurati verba frequentes
    (120) Signarent scriptas publicitus tabulas.
Quarum summa fuit, ipsum si fata vocarent,
    Nullius subdi se ducis imperio
Passurus quam (Guillelmo quae nata) Iacobae:
    Quattor haec populis una futura satis.
(125) Ordo omnis juravit in haec maiorque minorque:
    Oppida, praetura, nobilitasque frequens.
Ille quidem haec cautae, sed enim quae cautio contra
    Insidias potuit cui satis esse tuas?
Quae tamen, o, te saeva animi fiducia, praesul,
    (130) Induxit nepti bella movere tuae?
Quaeve tibi attonuit aures Bellona flagello?
    Regis an haec quoniam res bene cessit avo,
Te quoque sperasti, viduam dum invadis & orbam
    Successu usurum post duo secla pari?
(135) Caussa mea est dispar: invitis civibus Ada
    Lossensi fuerat virgo jugata thoro.
Admissum quid tale mihi? Patria auspice nupsi
    Delphino, cui me tradidit ipse pater.
Quem nisi facta manu mors invidisset amanti,
    (140) Haud mihi jam patrui bella timenda forent.
Improbe, quid rides? Nisi me praesagia mentis
    Decipiunt, eadem te quoque fata manent.
At nihil ille mali meritus, tibi debita poena haec:
    Fas, noxam aequo animo qui meruere pati.
(145) Quid? Non audisti scelus hoc quae exempla sequantur?
    A patruo at poteras doctus id esse tuo!
Hunc etiam viduam Marte infestare parentem
    Imperii vecors exstimulavit amor.
Ille tamen victor (fateor), sed respice finem:
    (150) Eveniat nostris hostibus ille furor.
Scilicet Hamatorum & Asello nomina pisci
    Quae debet nostrae hinc factio nata domi.
[p. 132]
Quae tibi nunc cordi est; quam tu praeponere nepti
    Audes, Egmondis fretus & Herculeis.
(155) Queis mala tot nostri retulere accepta parentes,
    Imperio ut taceam tot data damna meo.
Horum ope Gorcomium portas tibi nocte reclusit,
    Captaque non aegre proditione sua est.
At non perfidia longum laetata suorum:
    (160) Di melius, ludus quos violare tibi est.
Ut meriti poenas certe hic solvere nocentes:
    Guillelmum ante alios scis cecidisse tuum;
Guillelmum frustra contra sua frena tenacem,
    Ultimus Arkelii nominis ille caput.
(165) Demens, quem non exilium, non arcta parentis
    Vincula fortunae commonuere suae.
Tu quoque vindicibus nostris dabis improbe poenas.
    Statura, hei, quanto perfidia ista tibi!
Nam tibi quem posthac ausis sperare fidelem,
    (170) Ipse nec exemplis anxius esse tuis,
Dum mihi juratos satagis corrumpere cives
    Nobiliumque animos conciliare tibi;
Hisque novas tabulas, illis addicere praedam,
    Hos prece & armatis sollicitare minis;
(175) Proscriptos trahere in partes, queis non modo inulta,
    At sua laudi etiam flagitia esse jubes,
Imperia his fascesque & publica munia mandans,
    Municipesque qrmqns in mea damna manus.
Iam constare tibi gratis coepere clientes,
    (180) Pollicitis dites quos facis esse tuis,
Aurea (militiae decus) his calcaria donans,
    Quidquid & aurati ferre solent equites.
De nostro largiris opes, largiris honores,
    De nostro miles, quae meret, aera capit;
(185) Hostica dum patrias circumfers arma per urbes,
    Iniicis & dominas in mea jura manus.
Omnibus insidians: nec te Goilandia, nec te
    Arx Wordae ulterius vel tua Narda capit.
Nec mitra venerandus ades (uti praesule dignum),
    (190) Nec nivea innocuos velat aluta pedes.
Principis in morem, turmis stipatus & armis
    Incedis, niveo conspiciendus equo,
[p. 133]
Et (tanquam comiti) tibi fulvae insignia clavae
    Praeferri, pompa te comitante, jubes.
(195) Haud aliter quam si, non ut nunc patruus, ipse
    Germano frater sed mihi jure fores.
Ornatusque meis (cornix Aesopica) plumis,
    Ostentas vires, ambitiose, tuas.
Quo (Lymphate) ruis? Sacra te celebrare decebat!
    (200) A sacris distant quam procul arma tuis?
At vidua es patre orba, inquis: scio, non nego: quid tum?
    Tutelaene igitur credor egere tuae?
Quid faceres, nisi, adhuc coleres dum sacra, profanae
    Tutelae tuus hic indiguisset apex?
(205) Iam pupillares aetas mea transiit annos,
    Hinc tutore mihi nil opus ese scias.
Utque sit, haud patruo mihi opus Tutore: Brabantum
    Malo ducem, nobis hic capiendus erit;
Vel patruo invito (faveat dum Roma), parentis
    (210) Germano genitus sit licet ille meae.
Nam quid agam potius genitore orbata viroque:
    Parte etiam regni jam viduata mei?
Expectemne, mihi dum te quaerente maritum,
    Contingat taeda principe dignus Hymen?
(215) Tene inquam, neptim quo non violentior alter
    jure thori atque opibus despoliare suis?
Idque fuit, cur depositis mitraque pedoque
    juncta tibi incestis Elisabetha thoris,
Cujus & ipse sacro sobolem de fonte levaras.
    (220) Quid facis? Ah, non sic uxor habenda tibi.
Connubii tabulas, dominam cum dote propinquis
    Redde suis: Nemesi vindice digna facis.
Nec vidua Antoni est Apicato digna marito,
    Nec gener hoc cuiquam more parandus erat.
(225) At tibi visa parum haec, nisi nostra in commoda pecces
    Insuper ac neptis impedias thalamos;
Brabanto infensus, qui me defendere, quique
    Flagitiis posset obvius ire tuis.
Vincla sed ambobus cognati sanguinis obstant.
    (230) Quid refert nova dum vincula nectat Hymen
Et mea Romanus firmet sponsalia praesul,
    Ultima quae patris vox morientis erat?
[p. 134]
Quae placuere patri non est mihi spernere honestum,
    Invidiam thalamis detrahit ille meis.
(235) Nec tanti mihi taeda, salus se publica tanti,
    Crimine quae pessum se dolet ire tuo,
Tempore jam ex illo postquam (auspice Sigismundo)
    Transiit in thalamos Elisabetha tuos,
Schismaticis dum consiliis & Caesare abutens
    (240) Arbitrii Papam non sinis esse sui,
Caesare ad imperii corpus post funera patris
    Persuaso sceptri res rediisse mei.
Scilicet Hollandi solii hunc non esse capacem
    Sexum. Quid mirum? Res agit ille tuas!
(245) Quo, nisi uti patruo mea praedae heredia cedant
    Et patriae nobis praeripiantur opes?
Hic scopus est, acies in quem tua diriget arcum,
    O, ego tanta negar posse videre mala.
I nunc, & sceleri tutelae obtendere velum
    (250) Perge tuo; & populo, non mihi verba dare,
Tune, cui gladios cui tela intendis & ignes;
    Huic, (rogo) vindiciis vis opus esse tuis?
Cujus in exitium curvis Iovis unguibus ales
    Imminet (impulsu concitus ille tuo),
(255) Pontificem exterrens, rebus ne causa novandis
    Assensum taedis commodet ille meis.
Frustra. etenim haud segnis viduis succurrere praesul.
    Dî melius, similis non erit ille tui.
Tutelam affectas? quid, si cum infante puellâ
    (260) Res tibi, vel vidua desipiente foret?
Tu tamen hoc aures fuco mulcere Batavas
    Ausus, & insidias dissimulare tuas.
Scilicet id fuerat, Leccae cum nuper ad oram
    Concilium indictum municipale mihi.
(265) Testis, quae Bellis urbs nomina ducit ab hortis:
    Legati a populis huc coïere tribus,
Huc proceres quantum est, cum nobilitate frequenti:
    Visus at hîc causae nemo favere tuae.
Excipe, jam ante tuis quae pars obnoxia justis;
    (270) Excipe & Egmundos Arkeliosque tuos.
Sic Patrui sic passa mei tutela repulsam,
    (Gratia Dîs) juris sic ego facta mei.
[p. 135]
Legitima Hannoniae a Batavis sic reddita princeps
    Auspiciisque meis res mea coepta geri.
(275) Nec cessare tamen placitum tibi: scaeva cupido
    Obstitit, & regni non moderatus amor.
Sic tibi Durdrechti patuerunt maenia primum,
    Personam fronti detrahit illa tuae.
Hanc tua proscriptis pietas patefecit asylum,
    (280) Damnarat frater quos capite ante tuus.
Ille quidem capitis sontes damnarat, at a te
    Non tantum his noxae gratia facta suae,
Sed nova tecum etiam sociatae in faedera dextrae;
    Faedera, fautores non habitura Deos.
(285) Hei mihi, quid dignum scelere hoc & talibus ausis,
    Aut tibi quid tanta pro feritate precer?
Quid, nisi uti pergas? Primo ut quoque tempore possis
    Praemia pro meritis aequa referre tuis.
Perge (uti coepisti) strages cumulare tuorum,
    (290) Perge animum nostris exsatiare malis.
Nil moror: in superos periurus, perfidus in nos,
    Impius, ingratus non potes esse diu.
Non potes, ultores homines habiture Deumque,
    Impia qui pariter, tum pia facta videt.
(295) Nec minus ultores manes habiture paternos,
    Hisque simul poenas & luiture mihi.
His, inquam, quos vel periurae crimine lingua,
    Perfidia placuit vel violare tibi.
Interea, (sponso dignas expraesule) neptis
    (300) Delitias facias Caesariana tibi.



Responsum Iohannis Bavari ad Iacobam.

[Antwoord op de brief van
Dousa.]

MItto, Iacoba, potes mihi quam debere, salutem
    Patruus, & quanquam non sinis ipsa, tuus.
Faemineos questus & verba minantia legi.
    Ista tui sexus scilicet arma moves.
(5) Stulta, quid insanis? quis curatoris egentem
    Te neget, haec ausam scribere verba viris?
His ego terrerer, quem non Arduenna rebellis
[p. 136]
    Terruit, excusso Mosa nec ipse jugo,
Condrusonumque ferox acies, Eburoque tumultus,
    (10) Contemtrixque necis Parvisiana manus?
Nunc tamen ecce tui Thuridres mea signa sequuntur.
    Tunc dubium Legiae Praesul, an exsul eram.
Exsul eram certè. Traiecti maenia testes,
    Obsidio sedes nobilitata meo.
(15) Nec tamen extremis animi fiducia rebus
    Defuit, aut sociae, quîs erat usus, opes.
Nam Nemetocernâ venit mihi miles ab urbe,
    Sequanicaeque mihi concinuêre tubae:
Nec miserum fratrem pietas Guilielma reliquit.
    (20) Dissimilis natae quam fuit ille pater?
Non pudet, & fateor: nec enim benefacta meorum.
    Noscere, more tuo, fastus & ira negat.
Si tamen huic merito, vel si quae plura fuerunt,
    Gratia par factis nulla relata meis,
(25) Umbra dabit veniam: quo me pia jura vocabant,
    Sanguinis oblatum munus obire vetor.
Saepe mihi frater lacrimis ita dixit obortis:
    Per proavos Boia nomina nata domo,
Per tibi quae casto caput infula velat amictu,
    (30) Per defensa mea Tungrica sacra manu,
Sit natae tibi cura precor, rerumque mearum,
    Cum cinis, & Batavis flebile funus ero:
Unica quae nobis sceptri tam divitis haeres,
    Quam vereor tantas ut bene servet opes.
(35) Nunc tamen, heu, vidua est, & tunc erit orba parente.
    Sed vidua auxilio ne sit & orba tuo.
Audiat hoc caelum: Non armis commoda sector.
    Quod mihi legatum vindico, cura tui est.
Quam bene sanctarum voluit prudentia legum,
    (40) Vivat ut arbitrio femina nulla suo!
Nam quota pars animi superest, ubi sola libido
    Imperat & pietas officiosa nocet?
Quid facerem? posco, quod jus dabat: arma moventur.
    Debitus an sperni se patietur honos,
(45) Aut apud agnatam plus me Brederoda valebit,
    Contemptusque mei testis inultus ero?
[p. 137]
At neque Dî voluêre: Ferox tuus ille momordit
    Pulveream multâ caede cruentus humum.
Ille ferox jacet, Egmundis sua regna Vianam
    (50) Ausus, & Herculeis aequiparare meis.
Digna quidem auctor habes civilis praemia belli,
    Et tua jam tanti constitit ira tibi.
Tu tamen infelix, & adhuc oblita tuorum
    Quattuor, heu, populis funera quanta paras!
(55) Quae scelus hoc olim non detestabitur aetas?
    Femina tutorem ne ferat, arma tulit.
Sume colum, lanamque manu. muliebria nescis
    Gesta, nec ad fusos, & tua fila redis?
Haec te cura decet, non fines Marte tuendi,
    (60) Publica nec moles, imperiique labos.
Ille nec Augustam passus regnare, nec Adam.
    Nunc Batavus leges audiet ergo tuas,
Zelandosque regent, & duros Hannonas, inter
    Pensa puellaris jura petenda chori?
(65) Nonne truces populos, & quod vicinia bellum
    Jam parat, & circum tanta pericla vides?
Accipe me socium, defensoremque salutis,
    Quae sine me nunquam tuta futura tibi est.
Quid mihi te tumido patronae nomine jactas,
    (70) Promissamque refers voce, manuque fidem?
Sive cliens tibi sum, tua me sine jura tueri:
    Sive tibi patruus, patris obire vicem.
Quid mihi perfidiae non cessas fingere crimen,
    Ingrataeque reum proditionis agis?
(75) At non talis eram, mea cum victoria priscus
    Iselsteiniacae concidit urbis honor.
Area nunc, vestris prius arx fuit aemula rebus,
    Egmundos nolim quod meminisse meos.
Tunc tibi praesidium, columen, tutela, receptus,
    (80) Exemplum fidei nobile solus eram.
Nunc ubi tot grates, blandumque sonantia verba?
    In Lethes tacitas an tulit auster aquas?
An quia proscriptae sum nobilitatis amator
    Invidiam nobis concitat ille favor?
(85) Principis egregii laus est succurrere lapsis,
    Supplicibusque suis ferre libenter opem.
[p. 138]
Exutaene bonis, & non aliena petentis
    Perpeterer turbae pondus abesse preci?
Non majoribus illud, avo nec Caesare dignum,
    (90) Saevitia ingenio nec facit illa meo.
Exsulibus favi, memor exsul & ipse fuisse,
    Meque mei quondam movit imago mali.
At te, quae miseris insultas fronte superbâ,
    Maxima fortunae vindicis ira manet.
(95) Quid faceres, siquam meruissent crimine poenam,
    Caussa nec aerumnae civica bella forent?
Non ita pacatum capiet discordia finem,
    Quae toties nostris tam male cessit avis.
Crudelis soboles magis, an magis impia mater?
    (100) Crudelis soboles: impia mater erat.
Vos etenim Valachri portus, & littora testes,
    Qua mare purpureis decolor ivit aquis.
Mosa peremptorum tantum non stratus acervis
    Visus ad aequoreos tardior ire sinus.
(105) Quin sensêre suas & Delphica moenia clades,
    Worcomiumque suas, Gorcomiumque suas.
Haec mala non ulli metuent me praeside cives.
    Dissidiis finem ponere culpa mea est.
Sive quis a Pisci, seu nomina traxit ab Hamo,
    (110) Ille, vel hic cura compare dignus erit.
Obiicis & taedas, mulier, tua crimina nobis.
    Ex animo, taedas tu scelus esse putas?
O utinam; neque enim nunc desolata marito
    Lugeres vidui tristia damna thori.
(115) Amplexus mors atra tuos livente veneno
    Abstulit: ille suum concidit ante diem.
Nonne vides? Fato non sunt tua gaudia cordi,
    Funestâque venit cum face dirus Hymen.
Tu secura tamen patriae connubia rursus
    (120) Sollicitas, & te jam novus urit amor,
Incestoque tuis certas imponere fulcris
    Federe, communis quem tibi jungit avus.
Regia progenies audax in bella Philippus
    Antoni fuerat, Margaridisque parens.
(125) Joanni pater est Antonius: at tibi mater
    Margaris, & fratri federe juncta meo.
[p. 139]
Proxima quam series, amitinaque jungit origo,
    Ducere fas illam Pontificale vetat.
An quia forma placet, quia te tenet improbus ardor,
    (130) Cedent sacra tuis jura cupidinibus?
Scilicet ut regnet Batavis Brabantus in arvis,
    Indigenasque jugo gens peregrina premat?
Avertat Deus, & terrarum magnus in orbe
    Curio divinas jussus obire vices.
(135) Signa canant potius. campis hastata vagentur
    Agmina: Durdrechti surgat in arma furor.
Herculidum ditio, & Wordenae nobile castrum,
    Et tu cum Goio milite Narda fave.
Fallor? an Oceano demersi conscia Mosae
    (140) Brila mihi, & famulis Rottera cedit aquis?
Cedit: & haec omnis comitem me sponte salutat,
    Submittitque meis fascibus ora caput.
Est aliquid caussae populos habuisse faventes:
    Caesaris affinem plus meruisse thorum.
(145) Quod cognata negat, thalamus dabit. Ibimus ergo,
    Ibimus, & Batavûm regna triumphus erunt.
At tu quae nostram sprevisti perfida curam,
    (Nam pudor est vilis jam tibi) quaere virum.
Dos tibi sit, sanguis; lecto sacra carmina, dirae:
    (150) Taeda, rogus patriae. sint rata vota precor.
Sint rata vota precor, facio quae patruus auspex.
    Bellona thalamum conciliante premas:
Coniugioque tuo sis non semel ipsa superstes,
    Oderis & peius quae male semper amas:
(155) Tunc quoque cum velles haec irrita federa, durent,
    Nec viduae nomen jam viduata feras:
Et quia vir tibi re nunc est pretiosior omni,
    Sis geminis uno tempore juncta viris:
Rursus &, o, rursus, tua, teque libidine perdas,
    (160) Et subito sit amans hostis, & hostis amans.
Plura petis? diro peragas in carcere vitam,
    Inque tuas clades, cum fugis inde, ruas.
Sit fortuna levis vultu semel usa benigno,
    Sitque Deae constans in tua damna fides.
(165) Denique cum terras consumpseris, aequora tentes,
    Sitque sali eventus, qui fuit ante soli.
[p. 140]
Pauper, inops lateas, rerumque & honoris egena:
    Umbra tui restes, & moriare diu:
Et tua plus solito ne non te principe possit
    (170) Terra queri, pelagi fluctibus arva natent.
Ipsa parens in te rerum natura rebellet,
    Adiuvet & fati tristia fila tui.
Si potes (ut summo claudatur epistola verbo)
    Haec ubi percipies vera, valere, vale.


HYEMIS COMMODA
Ad
POTTEIUM.

CRede mihi, Pottei, prodest & frigus amanti:
    Sum quoque quae nobis commoda praestet hyems.
Ver Florae proprium, Cereri sacra dicitur aestas,
    Vindicat autumnum Bacchus, Amorque gelu.
(5) Ecquid adhuc dubitas? inter fera frigora ponti,
    Aequoreasque hyemes, creditur orta Venus.
Scilicet expulsus fugit ad praecordia fervor,
    Brumaque vim calidi fomitis intus agit.
Inde Cupidineis agitantur pectora flammis
    (10) Acrius, atque ipso frigore crescit amor.
Cernis ut ipse foci gravius crepet ardor, & ignis
    Pugnet in obsessas spiritus ire vias?
Haec veterum nos scita docent, tu consule fastos:
    Si vacat, è fastis certior esse potes.
(15) Conveniunt soli genialia festa Decembri:
    Saturnalicios possidet ille jocos.
Novimus & Faunum, nutricem novimus Accam:
    Ultimus est horum qui sacra mensis habet.
Proximus est Iano, uqi nulla veste Lupercos
    (20) Aspicit, inque ipso corpora nuda gelu.
Sunt etiam generis Romana Charistia sacrum,
    Cum coit ad socias turba propinqua dapes.
Unanimes pariterque viri parirerque puellae
    Conveniunt, generis conciliante Deo.
(25) Vina juvanr, sanguisque juvat: ferturque Cupido
    Illo praecipue laetus adesse die.
[p. 141]
Quam bene cognati sub nomine nomen amantis
    Delitet! affinem diilige, tuta via est.
Nulla porest cogi charos odisse propinquos:
    (30) Hunc timet affectum carpere mater anus.
Ecce quod hyberno spectarur tempore caelum
    Huc facit, & quodvis sidus amare docet.
Quis fuit Aegoceros, nisi Pan Syringis amator
    Virginis? unde suum fistula nomen habet.
(35) Quid referam pisces, quorum haec Venus, ille Cupido est,
    Magna Syrae genti numina, magna mihi.
Improbe quid tentas? Latonia dixit; Orion
    Pro pretio stellas improbus ille tenet.
Bis Cephee tuos, quis Myrtile nescit amores,
    (40) Aut Ariadneae splendida serta comae?
Haec quoque quae superum sublimis possidet axem
    Sicca suum semper respicit ursa Jovem.
Juppiter Electramque polo, reliquaque sorores
    Imposuit: digna est res Jove; semper amat.
(45) Nunc taurus trepidam fert per vada salsa puellam,
    Nunc in Tyndarii conjuge ludit olor.
Haec vos scire decet, qui discitis aethera totum,
    Non hominum vana scribere fata manu.
Dicite Chaldaei, roseis cur vecta quadrigis
    (50) Tardior hyberno tempore surgat Eos?
Memnonis illa suum mater complexa maritum
    Dulcia productae gaudia noctis amat:
Jam matutini praesertim frigora coeli
    Dum timet, in tepidos & fugit usque sinus.
(55) Saepe Deae Phoebus, quid, ait, mea tempora perdis?
    Jam dudum repetunt sidera festa diem.
Saepe Aurora Deo, quid, ait, mea gaudia turbas?
    Quaere tibi Clymenen, me meus ignis habet.
Quid faceret, si jam Cephalo coniuncta jaceret,
    (60) Per quam Tithono non licet esse seni?
Quam juvat insomnem ventos audire gementes,
    Tutaque in angusto membra levare toro,
Et dominam fovisse sinu, si nocte suprema
    Frigidus hybernas moverit Auster aquas?
(65) Felices quibus ista licent: mihi bruma dierum
    Det bona; sunt animi vota modesta mei.
[p. 142]
Me focus aspiciat dominae circundare tergo
    Brachiolum, & furtim non referenda loqui:
Et prensare manus, & figere blanda labellis
    (70) Basia, & in gremio ponere molle caput.
Cedite, dicemus, mala frigora: duplice flamma
    Cingimur, hinc Veneris stat vir, & inde puer.
Tunc etiam noster sese felicibus alis
    Tollet, & ad coeli sidera surget amor,
(75) Cum mea lux glaciem mecum calcabit, & ibit
    Per veda nocturno contabulata gelu.
Quis putet? in glacie veros invenimus ignes.
    Fervor in astrictis frigore regnat aquis.
Quis juvenum primus ferrati vincla cothurni
    (80) Nexuit, & rapidis ocior ivit equis?
Quis docuit teneras iter hoc glaciale puellas,
    Composuitque manus, composuitque pedes?
Lubrica sulcatur ferro via, lubrica certe
    Est via ab insidiis parve Cupido tuis.
(85) Illo Mercurius posuit talaria viso,
    Plus Batavos ipsis fassus habere Diis:
Ipsa quoque ad sollers stupuit Cytherea repertum,
    Scilicet & dotes jussit adesse suas;
Dos Veneris, tarda est, & acutum missile, turba
    (90) Spargere per glaciem quae puerilis amat.
His aliquis tactus sero sua vulnera sensit,
    Vulnera nec soleis effugienda suis.
I puer, haec docto mea carmina defer amico,
    Me mea, me glacies, remigiumque vocant.


AD POTTEIUM

ELEGIA.

CArmina perlegi domino te digna locoque,
    Qualia Lugduno mittere Musa solet:
Quae nisi sollicito scirem dictata dolori,
    Tranquilli possem credere vatis opus.
(5) Sic etiam facili cecinit sua tristia versu
    Pulsus ad Euxini Naso sinistra freti.
Sed tamen Arctoi gelido sub frigore plaustri
    Nequitiae poenas pertulit ille suae:
[p. 143]
Te pietas, & fata premunt crudelia, nec sunt
    (10) Posteriora tibi carmina, causa prior.
Nam finem sibi damna negant semperque sequendo
    Crescit, & in cumulum proficit ipse dolor.
Scilicet ut possis animo delere sororem,
    Eripienda tibi jam quoque mater erat?
(15) Tu tamen his major fortunae pectora regno
    Subtrahis atque animo praecipis ipse tuo,
Triste negans quicquid nescit ratione caveri,
    Nec mala confessus posse nocere bonis.
Mens fuit aequata tecum pietate parentem
    (20) Exanimem lachrymis condecorare meis.
Mens fuit & tristes Eiegos donare, sed illud
    Officium laudes eripuere tuae.
Quis tibi det fletus nec discat justius abs te
    Fortiter ad caros posse dolere rogos:
(25) Nec natum praeferre viro donataque sanctis
    Manibus, hac saltem qua licet astra sequi.
Otia qui quondam poteras reperire Camoenis,
    Cum quateret matris viscera dira lues,
Et te teste mali jam desperata jaceret,
    (30) Summaque votorum cum foret una mori,
Quanto nunc melius spernes lugere sepultam,
    Parte tenet patrium quae meliore polum?
Crede mihi, tunc cum tot morbis pervia mater
    Languida vix aluit membra, cadaver erat.
(35) Vivere jam coepit caelo terraeque reliquit
    Exuvias tantum, sed nihil illa sui.
Nos miseri gens flenda sumus: lugere beatam
    Invidiae speciem desipientis habet.
Nil opus est sacris solatia promere libris,
    (40) Omnia quae memori condita mente tenes.
Humanae siquid poterunt tamen addere curae,
    Consilio sit, & huic quantulacunque fides.
Funereas moneo taedas mutare jugali,
    Sanguinis ut thalamo damna repenset amor.
(45) Jam desolatos reparet nova nupta penates.
    Haec soror, haec mater, plusque erit una tibi.


[p. 144]

EPISTOLA PALLADII
Ad
THAUMANTIAM
patri suo nubentem.

SUme, novercales sed si prius exuis iras.
    Est haec Palladii littera scripta manu.
Nec volo te falli, non est manus ista mariti:
    Spes tamen, heu memini, cum fuit ista mihi.
(5) Et fuerat fortasse tibi, nisi crimina tantum
    Perfidiae fictus dissimulavit amor.
Quid queror, aut quorsum? nec quid prodesse querelae
    Jam possint video, sed tamen aequa queror.
Perdidimus vires odii, solamen amoris:
    (10) Perdidimus pariter teque tuamque fidem:
Omnia consumsi: levis est jactura querelae,
    Sicui nil praeter verba perire potest.
Juro, tibi toties juratum numen Amoris,
    Juro tuam vitam, vita, tuumque caput,
(15) Blanditiasque tui vultus, oculosque loquaces,
    Et quicquid melius te meminisse putem.
Nec potui sperare nefas, nec credere possum,
    Sed videor somnis invigilare meis.
Ille recens luctus se non capit: omnia tento,
    (20) Indignor, dubito, deprecor, oro, queror.
Ah leve foemineum semper genus! illane quondam
    Basia dicta mihi qui ferat alter erit?
Atque utinam quivis non tam mihi proximus alter:
    In socio majus crimine crimen habes.
(25) Si libuit peccare tibi, sine patre licebat.
    Invidiâ causam praegravat ille tuam.
Hoc mihi quod nostros simul incestatis amores
    Hoc dolet, haec irae maxima causa meae.
Si tamen, o, possim satis hoc odisse quod odi.
    (30) Quid faciam, in tanto vulnere laesus amo.
Ipse dabit veniam pater, aut peccavimus ambo.
    Hoc ego rivali judice tutus ero.
[p. 145]
Compare judicio placuit tua forma duobus:
    Jure quidem melior causa prioris erat.
(35) At nunc ille meos oculos, mea vota secutus,
    Tantum degenerem non probat esse sibi.
Nil ego commisi, nisi quod constanter amavi:
    Haec quoque, si qua fuit, non mea culpa fuit:
Nam tua tam blandae quem non cepisset imago,
    (40) Et teneri risus, aptaque verba joco?
Quis non amplecti graciles desideret artus,
    Et tam purpureis basia ferre genis?
Adde, quod ingenio cunctis praelata puellis
    Haec quoque non stultis dote placere potes.
(45) Fecit & hoc ut amem, quod me quoque rebar amari:
    Heu nimium juvenes credula turba sumus.
At quis non lachrymis oculisque fatentibus ignem
    Crederet, & verbis muneribusque tuis?
Oscula non referam pressis haerentia labris,
    (50) Et niveum pectus, virgineosque sinus,
Pluraque quae vidi nondum bene visa parenti
    Praetereo: tangi vulnera nostra negant.
Iustior erroris fuit excusatio nostra,
    Quod mihi non soli sit simulatus amor:
(55) Conscia scit genitrix quae cum te saepe moneret
    Complexus fugeres, alloquiumque meum,
Cautior aut saltem, si non immitior esses,
    Audiit hoc unum, non patienter amo.
Quo gemitu nostras tuleris, qua fronte tabellas,
    (60) Scit soror, officiis fida ministra meis.
Me quoque felicem chari dixere sodales,
    Et placui vulgi suspicione mihi:
Nec tamen assensi, leviter mea vota negavi,
    Cumque alios vellem fallere, falsus eram.
(65) Est mihi, plus auro spectandum munus an arte,
    Quod demtum dextrae fert mea dextra tuae.
Tu mihi (nam poteras demi prohibere) dedisti.
    Tunc quoque, cum finxi reddere, tristis eras.
Forte puellares inter mihi juncta choreas,
    (70) Ausa palam pignus dissimulare tuum,
Hoc, ais, unde tibi? spolium, non ambigo, carae
    Virginis, aut cupidae munus amantis habes.
[p. 146]
Hoc ego sub vinclo socialia vincla recordor,
    Illaque quae tulerant brachia pacta mihi.
(75) Nec minor asscriptas servat mihi cura tabellas,
    Te fore pollicitas tempus in omne meam:
Has ego pro domina complector & oscula jungo,
    Has comites nostrum semper habebit iter.
Hei mihi quod pariter nequierunt verba teneri,
    (80) Voxque sibi gemitu testificata fidem.
Qua te non alios juvenis sperare lacertos,
    Primaque jurabas gaudia ferre mihi:
Tradita quae ventis & trans mare vecta Britannum
    Tam procul, heu, nullo sunt reditura die.
(85) Crede mihi, constant nulli periuria gratis,
    Crede mihi ultorem res habet ista Deum.
Audio jam vestros morbo flagrare penates,
    Et praetentatum funere virus ali:
Quod metuo dicam: sint omnia vana timori:
    (90) Perfidiae poenas exigit ista lues.
Parcite formosae, fatales parcite flammae:
    Non ego sum tanti; sit metuisse satis.
Cui tamen heu parco? quae me furiavit amantem,
    Simplicitas nuper cui mea ludus erat.
(95) Usque adeone tuis igitur res digna triumphis
    Figere de nostro corde trophaea fuit?
At puer & certe rudis haec ego miles ad arma,
    Nullus & a tanta proditione metus.
Vix dum terna mihi qumquennia fecerat aetas,
    (100) Iamque quid esset amans nescius, istud eram:
Insidiata mihi teneris tu protinus annis,
    Seu levis ille fuit, seu simulatus amor.
Perfida quid merui? tibi quod primordia flammae
    Laesaque non alio corda calore dedi?
(105) Hei mihi cur unquam Tungrorum venimus urbem,
    Conjugii festas concelebrare dapes?
Depositum fatale, meae Thaumantia curae
    Credita, nec solum nos sociavit iter:
Haerebam lateri comes, & tibi nostra vacabat
    (110) Lumina, te nostrae sustinuere manus.
Inde mali labes; in me sine fraude Cupido
    Integer, & praesens cum face venit Hymen.
[p. 147]
At tibi Tisiphone succendit corda veneno,
    Impressitque suas dira Megaera faces.
(115) Pallida me macies, gemitusque è pectoris imo
    Prodit, & injussae quae maduere genae.
Ingenii nec cura mihi, sed triste veternum
    Obsidet, & residis pectora torpor habet.
Tu prohibes animo solitas evolvere leges,
    (120) Juraque discentem sub tua jura vocas.
Noctes atque dies tua me, tua semper imago
    Opprimit: os nomen murmurat usqie tuum.
Tu tuoque dicebas sine me tibi rara venire
    Somnia: purpuerus tinxerat ora rubor.
(125) Complexus etiam similes, & proxima veris
    Oscula narrabas, spemque fidemque thori:
Omnia quae mentes poterant flexisse seniles,
    Et puto non aliis succubuisse patrem.
Dic age, quid tandem tibi me mutavit amantem,
    (130) Dic age, dissidii quae tibi causa fuit?
An quia conjugii dispar fortuna videtur,
    Hic tibi qui fuerat pectore cessit amor?
At nec opes, nec honos, generis nec gloria distat:
    Tota sed aequali pondera lance sedent.
(135) Sed tua quae levitas nato praeferre parentem
    Non dubitat, juvenem post posuisse seni.
Me certe terrere domus tamen omina vestrae
    Debuerant, caecus ni vetuisset amor.
Nescio quae totam gentem scelerata libido
    (140) Eexagitat: furiis hi placuere lares.
Nam cui non audita soror, funestaque raptus
    Crimina & infaustae saeva pericla fugae:
Inde novum semper scelus & trucis ausa mariti,
    Illaque certatum peior an ille foret?
(145) Fecimus exemplum cunctis memorabile saeclis;
    Affines isti dum juvat esse domo:
Pugna patri natoque fuit, communia cum quo
    Proscriptus generi nomina ferret Arabs.
Hos igitur propter genitor certavit amores,
    (150) Amplexusque sui maluit esse suos.
Nec tamen hunc cuplo (quis enim culparet amantem?)
    Debuerat quanquam non aliena sequi;
[p. 148]
Aut quasvis potius quam nati quaerere taedas,
    Et si non aliis parcere velle mihi:
(155) Tu magis una nocens, quae, si moda vera feruntur,
    Diceris ipsa meum sollicitasse patrem.
Expertus didici quae sint quibus uteris artes,
    Et quibus illecebris concilietur amor.
Non ego, non fueram satis in tua vulnera solus:
    (160) Pergis, & ex tota gente tributa petis.
Gratulor inventum qui me felicior esset,
    Nec quoscunque tibi displicuisse viros.
An non ipse tibi, sed opes, & luxus, & illa
    Marmora surgentis grata fuere domus?
(165) Et quod contibuos despectans culmine fontes
    Invidiae nimia mole laborat opus?
Qui matri properatus honos tibi cessit in usum:
    Illa tibi fecit, proh dolor, illa locum.
Sic mihi successit genitor, Thaumantia matri:
    (170) Ut viduus fierem, scilicet, orbus eram.
Consequor heu quantum genitricis morte dolorem,
    In nece materna plus mihi matre perit.
Me malefidus amor privignum fecit amantem,
    Et faciet patrem, quem potuisset avum:
(175) Nec pridem sperata nurus jam diceris uxor:
    Pro cara fratres tu mihi prole dabis:
Cumque puer nostra reptabit parvulus aulâ,
    Audiet, hic patri debuit esse nepos.
Haec ego si ferrem saxis & cautibus essem
    (180) Durior, hybernâ quas mare tundit aquâ.
Nec volo, nec possum. men’ ut praesente paternos
    Tu nova nupta premas & patiente thoros?
Injiciam nec jure manum? nec foedere noctem
    Evincam? pulchros involet ille sinus?
(185) Ergo novercalis nos pars aliquantula regni
    Imperium veteris triste feremus herae?
Ibimus atque Istri potius sulcabimus amnem.
    Non erit ingenio saevior ille tuo.
Nec metuo, quamquam metuo quoque, tela, nec undas:
    (190) Dum te non videam cuncta pericla placent.
Tum si forte tuas continget nuntius aures
    Ossa peregrino nostra jacere solo:
[p. 149]
Fac genitor jam morte mea securus amorum
    Gaudeat: hac illi nubere dote potes.
(195) Si me vita tamen cupiet servare dolori
    Haec mandata tui nuper amantis habe:
Me rogo, siqua manent veteris vestigia flammae,
    Quantum per thalami jura licebit ames.
Nec volo te Phaedram: satis est odisse novercâ
    (200) Parcius: heu voti sors miseranda mei!
Cum senis in thalamos fueris deducta mariti,
    Et vacuâ vidui parte recepta thori,
Dic rogo, sed leviter, prior est ubi noster amator
    Qui me jam poterat sic habuisse sibi?
(205) Sic te semper amet novus ille maritus, & illum,
    Heu, melius quam me tu quoque semper ames:
Sic quoque non fingas, qui non bene fingitur, ignem,
    Nec tuus hoc ipso more vacillet amor.
Sic mihi des fratres similes mihi, dispare fato:
    (210) Sic mihi sit de te, sed bene fida soror.
Deficio: maduere genae: stant vertice crines:
    Exanimi gelidus concutit ossa tremor.
Haec quoque scripta vides confusi signa doloris,
    Litteraque affectus exprimit illa meos.
(215) Da veniam. dictavit amor. facit ille, quod ipsa.
    Forte parum metuit libera charta loqui.
Plura velim, sed plura vetat reverentia patris,
    Irrita spes, animi fax vetus, ira recens.
Rectius abrumpam: vox finiat una tabellas,
    (220) Discessusque mei sit tibi summa. Vale.


In Pascha, qui natalis vigesimus tertius.

VEra Dei soboles, homines quem credimus una
    Nobiscumque hominem, cumque parente Deum,
Non modo, qui tristes sub iniquo judice poenas
    Luximus, & nigrum te moriente diem,
(5) (Seu puduit solem domino pereunte videri,
    Seu fuerat nostri criminis iiie color)
Oramus, jam parte tui dignare triumphi,
    Dum novus inferno victor ab hoste redis.
Mors sequitur captiva; jacent disrupta sepulchri
[p. 150]
    (10) Vincula: sidereae lam patuere fores.
Unguere quid Christum muliebris turba parabat?
    Illum, si nescis, unxerat ante Deus.
Thura quid hic facient, & quos affertis odores?
    Suffìmen patri gratius ipse fuit.
(15) Quaeritur in tumulo vitae lucisque repertor:
    Hoc peccata loco condita nostra jacent.
At quem vos clausum tam parva sede putatis,
    Non mare, non tellus, non polus ipse capit.
Surgit mane novum dum pulchrior iiie resurgit,
    (20) Et cum lucis ero lux reparanda venit.
Scilicet ut mortem tenebris signaverat aether,
    Sic comes in vitam debuit esse dies.
Aspicis ut primo radient convexa sereno,
    Floribus ut teneris luxurietur humus?
(25) En Christus pariter pariterque renascitur annus;
    Auctori plaudunt tempora laeta suo.
Tum rosa quae pratis late viridantibus ardet
    Forsitan innocui signa cruoris habet.
Me quoque cum domino simul & cum floribus ortum
    (30) Cur ego non ista gratulor esse die?
Isacidae Pharia domiti sub lege jacebant
    Ipsaque libertas sub pede regis erat;
Qui posset veteris patriae sperare quietem,
    Et Cananaea procul pascua, nemo fuit.
(35) Ista dies Mosern justas animavit ad iras,
    Cum raperet festas azyrna sacra dapes.
Fortes ite, yin; quas nunc tener occupat agnus,
    Quae mox conficient quantaque bella manus!
Exitium video regi quam triste parari,
    (40) Purpurea vobis cum mare stabit aqua.
Nil desperandi, sed nobis auctor Iesus
    Certior, exanimum qui modo corpus erat.
Frigida mem bra crucem referunt; quae vuinera mater
    Contigit, hostili vuinera facta manu.
(45) Quid tïbi tunc animi dicam, pia virgo, fuisse,
    Infelix, sub humum cum tuus iret amor?
Quo non iiie senex turpavit puiVere canos
    Qui reus aligero teste peractus erat?
Tertia lux omnem detergit corde dolorem,
[p. 151]
    (50) Tristitiae veteri nec sinit esse locum.
Custodes trepident, plebes pia gaudeat; ipse,
    Ipse remolitus pectore saxa venit.
Hoc jubar, hoc alba juvenes in veste loquuntur,
    Quos bonus aetherea misit ab arce pater.
(55) Sic quoque disiectis, quae nunc est forma, recurret
    Ossibus, & cineres vita secunda manet:
Debemusque nihil letho, nisi temporis usum:
    Altera pars nostri restat & ista redit.
Qualis cinnameo phoenix juvenescere busto
    (60) Creditur, in terris unica semper avis:
In veterem cuncti mundo flagrante figuram
    Ibimus, aetherea gens reparata tuba;
Tunc cum justiciae medius veniaeque sedebit
    Arbiter in clara praemia nube ferens;
(65) Consumptisque simui terris & fluctibus, ignis
    In se constituet fata suprema sibi;
Aeterni quae prima dies erit, ultima mundi.
    Felicem nobis hanc Deus esse velit:
Detque prius mentes quam corpora nostra renasci,
    (70) Et stet pro vita posteriore prior.
Non aliud purae spondent mysteria lymphae;
    Terque sacer pueri fusus in ore latex.
Quanquam etenim magnis vitiorum immergimur undis,
    Per Christum vitiis libera turba sumus.
(75) Haec ubi sic repeto, tum me quoque veris imago
    Immemorem veris non sinit esse mei.
Quam modo coepta ruit, quam mox abitura juventus?
    Hei rnihi, quot noctes, quot periere dies?
Apposuit geminos lustris mihi quattuor orbes
    (80) Per bissena regens sidera Phoebus equos;
Annum, qui sequitur cum primo flore genarum,
    Hunc tibi, summe parens, & tibi, Christe, dico.
Sanctior adveniat, quam retro volvitur aetas,
    Vindicet ex illa tempora plura labor.
(85) At tu, natalis, nostrorum prime dierum,
    Da veniam quod te non colo, sacra colo.
Non vacat a tantis in te descendere curis:
    Plus aliquid vita lux dedit ista mihi.
Ille meas habeat, qui me quoque possidet horas:
[p. 152]
    (90) Scilicet ille dedit te quoque posse frui;
Bisque suum fecit, cum me produxit in oras
    Luminis, & pretium cum fuit ipse mei.
Concelebrent alii genialis fercula mensae,
    Quos juvat, & secum nata Falerna bibant:
(95) Carminaque ingeminent lepidis applausa choreis:
    Nos trahit antiquae relligionis iter.
Nec jejuna tamen laeti solemnia sacri
    Ducimus aut epulis gaudia nostra carent.
Frangimus arcanum Christi sub imagine corpus;
    (100) Hae reparant animos fessaque corda dapes.
Nec tunc cum pastus senis in castra diebus
    Depluit, Hebraeis dulcior ille fuit.
Inde salutiferi libantur sanguinis haustus,
    Et sedant nostram pocula sacra sitim.
(105) Tradidit hos ritus humanis dedita noxis
    Victima jam poenas certa subire suas.
At pia posteritas morem servamus avitum,
    Jussa piatricem commemorare necem,
Carmina nec desunt gratam testantia mentem,
(110) cum junctae feriunt sidera summa preces.
Haec mihi, nam satis est, superet, pater alme, voluptas,
Et meus auspiciis talibus annus eat.


DE SUSANNA.

CUm decus Hebraidum Susanna, pudoris imago,
    Suplicii peteret jam moritura locum,
Ante deus vatis juvenis quam proderet ore
    Conjuratorum perfida facta senum:
Non poterat niveas (stringunt quia vincula) palmas,
    Lumina sidereo sustulit illa polo,
Lumina quae cunctas potetant inflectere mentes.
    Tam rutilum flagrant, tam juvenile micant.
Illa quidem lachrymas retinet, tamen usque retentae
    Prorumpunt, quali fons salit altus aqua:
Et poterant pariter pugnantia bina videri,
    Mirus honos animi, mirus in ore pudor.
Non pallor faciem vicina morte notavit:
    Perpetuo tenerae sed rubuere genae.
[p. 153]
Integra mens scelerum, letho nil mora futuro,
    Duntaxat famae tristia damna timet.
Venerat ad lapides: (ea poena parata jacebat)
    Flet populus: cunctis flentibus illa refert;
Vos primum, Proceres, laudo, quos incluta genti
    lsacidum posuit reddere jura Deus,
Quod paribus poenis hominum delicia piatis,
    Legifer ut Moses, ut Deus ipse jubet.
At melius, sceleris quamvis ego pura, peribo,
    Securum posthac quam scelus ulla ferat,
Quae violans promissa Deo, promissa matiro,
    Exuit infami fmdus adulterio.
Hoc igitur nostras crimen quoque personat urbes?
    Hocne piam gentem, sepositamque Deo,
Polluat ut toram patirer cum corpore mentem,
    Quae ferat Abramum faemina neptis avum?
Non hic sufficiunt laudes, non horridus ensis,
    Non crux, usturi non feta membra rogi,
Non sacri latices, moechas qui crimine damnent,
    Aut timidos purgant suspicione viros.
Spernere siqua Deum potuit, supponere prolem,
    Fallere conjugium, commaculare domum,
Quattuor ut possit culparum solvere poenas,
    Aequo jure quater debuit illa mori.
Nunc vos huc properate duo, faciantque cruentae,
    Perfida fecerunt quod prius ora, manus.
Exsatiate truces insonti sanguine motus:
    Vos ictus primi, vulnera prima vocant.
Sic castas tetigisse licet: spes improba vobis
    Quam male promisit, sic potienda datur.
Nam neque vos unquam nec quicquid ubique virorum est
    Sivit ad haec aliter membra venire fides.
Ut libet hanc frontem, malas, & labra ferite;
    Inprimis oculos vestra sed ira petat:
Hi sunt obscaenos vestris qui sensibus aestus
    Nuper & illicitas inseruêre faces.
Quantumvis populus, quantumvis curia vobis
    Credit, habet testes & mea causa suos.
Stat Deus hinc, stat mens nullius conscia culpae,
    Et jurant, istud crimen abesse mihi.
[p. 154]
Tu mihi, vir, salve, vitae lux unica nostrae,
    Spesque mihi, donec spes super ulla fuit.
O utinam saltem supremos ferre liceret
    Amplexus, & poli oscula pauca mori!
Arceat haec saltem nobis opprobria caelum,
    Ut vincant animum crimina falsa tuum.
Si bene te novi, quam tantum semper amasti,
    Credit in hac nullum mens bene fida nefas.
Nunc tibi, nunc animo communia vota repone,
    Et patiter coelum, quae petiere preces.
Pende, quod obsequium, reverentia quanta mariti,
    Ut tutata tuam sit mea cura domum.
Excubiae semper geminae mea corda tegebant,
    Hinc pietas, illinc connubialis amor,
Noctes atque dies animum servantibus istis,
    Dic, vetitis flammis quis locus esse potest?
Crede, tua ut virit, tua sic Susanna peribit:
    Jamque mihi posthac non adeunde vale.
Sed precor hoc unum: tumulum concede peremtae.
    Et versus, miseram quod juvet, adde duos.
Hospes, siste gradum: jacet isto foemina busto,
Quam dicit judex, vir negat esse ream.

Continue
[p. 155]

FARRAGINIS

LIBER I.

PAULO CHOARTO

BUZANVALLIO.

SI superest patriae nostraeque tuaeque vavanti,
    Dicere quod possis, magne Choarte, tuum,
Temporis illius fas sit mihi sumere partem,
    Audacem bonitas quem tua nota facit.
Quanquam sollicitant sapientes undique chartae,
    Exactoque subit digna labore quies,
Non minus & tua sunt aliorum seria rebus
    Otia, descendas ad mea dona, precor.
Quod reliquo reliquum est, hoc da mihi: lude legendo,
    Inspice: judicii res erit isla loco:
Nec meruam, ne quis nimium mea Carmina damnet;
    Si modo sunt oculos promeritura tuos.
Ipsa tibi credet, cui se tuaque omnia credit
    Gallia, plus nugas quam nihil esse meas.
Altior ille hominum vitiis liberque Thuani
    Spiritus, & nullo qui fuit ante minor,
Mensque Casauboni Totum complexa, videbunt
    Cum venia versus te praeeunte meos.
Dic tamen his, oro, tantum rudis orsa juventae,
    Er vix ingenio pubere nata dari.
Nec tamen hos ipsos Musis sacravimus annos,
    Aut adeo his studiis terra Batava favet:
Abreptos alias nos imperus egit in artes,
    Cum quibus Aonio foedera nulla choro.
Accessere graves curae justique dolores,
    Queis subigi robur posse virile putem.
Arma inter patriae pelagusque & rigora natum,
    Et quem fata solo deteriora premunt,
Hunc si quis fieri credit potuisse poëtam,
    Saltem non durus carmina nostra leget.



[p. 156]

COMASTES
Ex Theocrito, versus versui
redditus.

IBo meam visens Amaryllida, mente capellae,
Monte vagae pascunt. & agit mihi Tityrus illas.
Tityre, quo nullus potior mihi, pasce capellas,
Et potum pastas age, Tityre, & inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
O Amarylli decens, quin hoc. ut nuper, ad antrum.
Me transversa tueris amatoremque salutas?
An tibi nunc simus videor, promissaque longum
Est odio tibi barba! mori me denique coges.
Aurea mala decem tibi nunc, qua carpta volebas
Arbore, carpta fero: cras altera rursus habebis,
Cerne quibus maceres moeroribus: ô mihi tantum
Si fit apem fieri, atque tuum penetrare sub antrum.
Per filicemque, hederamque, quibus redimita refulges!
Nunc scio quid sit amor: gravis est Deus: ille leaenae
Uberibus nemorum propter querceta pependit;
Qui mihi nunc imis flagrans procul ossibus haeret.
Nigra superciliis, gratum quae Nympha tuetis,
Tota lapis, circum me plectere, ut oscula sumas.
Oscula vana quidem, sed ln his quoque multa voluptas.
Carpere me facies in centum frustra corollam:
Hanc Amarylli tibi servo: nanque ipfe plicavi.
Errantes hederas, apiique frequentis odorem.
Hei mihi quanta miser patior mala! tu nihil audis?
Ibo tamen, saliamque istas, sine veste, sub undas.
Olpis ubi longa piscatur arundine thymnos;
Et si non moriar, at te mala nostra juvabunt.
Nuper enim, memini, signis rimabat amorem,
Infelix folium strepitus non edidit ullos,
Sponte sed in teneris positum mihi marcuit ulnis.
Sed nec anus cribro me vaticinata fefellit,
Cum legeret spicas, & diceret, omnis in illam
Perditus incumbis, quae te fastidit amantem.
At tibi cum geminis servatur capra capellis,
Quas sibi fusca dati Memnonis Erithacis erat:
[p. 157] Et dabo: nam ludos faciunt tibi munera nostra.
En mihi nunc oculus dexter salit: an precor illam
Aspiciam? cantabo jacens sub tegmine pinus;
Fors erit, ut videat quoque me: nam ferrea non est.
Hippomenes fulvis rapidam Schoeneïda pomis
Dittulit, & cursu celer institit: at bona virgo
Ut videt, ut perit, ut totam gravis occupar ardor!
Egit & ipse boves Amythaone natus ab Orhry
In Pylon: at jacuit carum complexa Biantem
Pulcra futura parens laudabilis Alphesiboeae.
Et formosus oves propter juga pavit Adonis,
Quo succensa Venus traxit per membra furorem,
Mortuus à teneris nec secubat ille papillis.
Felix Iasion, felix sopor Endymionis.
His equidem invideo, si vera, puella, fatebor:
Nam bona tanta dari credant qui posse profani?
Jam doleo caput: at nihil hoc tibi; carmina sistam:
Hic nunc exanimis collabar, & esca luporum:
Dulcius hoc omni credo tibi melle futurum.


[p. 157]

ITER
CURRUS VELIFERI.

MIra canam, sed visa mihi, sed cognita multis,
    Et nisi visa, mihi non habitura fidem.
Quod patet occiduas Batavae telluris in oras
    Est latus, & Lateris pars ea nomen habet:
(5) Nos à caeruleis ubi dividit unda Britannis,
    Et praetexta maris fluctibus arva jacent.
Hîc pater Oceanus sitientes lambit arenas,
    Jamque vagas laxat, jamque coercet aquas.
Ipse sibi posuit fines Neptunus, & intra
    (10) Aggeris agnati moenia saevit hyems.
Proxima sunt Hagae Sceverinia littora nostrae,
    Aequoreis dives piscibus ille locus.
Hinc si Pettemum, Zypaeque novalia pergas
    Quaerere, bis septem millia pandet iter:
(15) Millia quae totidem vix Iphiclus ambulet horis,
    Aut Ladas celeri notus ab arte pedum.
[p. 158]
Haec Curru volitanda fuit via: sedimus omnes,
    Ante oculos caelum, littora, pontus erant.
Ut suspensa suis tumuerunt carbasa ventis,
    (20) Ut Pharus, ut naves, ut Sceverina perit.
Et velut indignans, quòd non sua pondera vectet,
    Nescio quo strepitu murmuris aura sonat.
Non aliter mugire solet, cùm mittimur arcu
    Gnossia Sauromatae torta sagitta manu:
(25) Aut cum Nassovius Rheni bellator ad undas
    Fulminat, & ferrum sulphuris aestus agit.
At simul avecti primas superavimus iras
    Flaminis, & certâ coepimus ire viâ,
Aequoreos inter fremitus, ventosque relictos,
    (30) Sensimus in rapidis frigora nulla rotis.
Amissos tepidi frustra quaesivimus austros,
    Vela noti celeres non potuere sequi.
Talis erat, quocunque cito raperemur ab axe,
    Qualis in aestivo langueat aura jugo.
(35) Orbita vix umbram simulat, nisi littore molli
    Si quando celerem tardat arena fugam.
Tunc & pulvereae nubes, Venerisque creatrix
    Spuma procellosis imbribus ora ferit.
Tunc pluit & conchas & mistum littore pontum;
    (40) Proximus est Libycis Syrtibus ille labos.
Prisca vetus servat Cattorum nomina pagus,
    Indicio referens posteritatis avos.
Huc nemore Hercynio missos venisse colonos
    Discimus; hinc Batavi gens animosa sumus.
(45) Hic Caji turris fuit, hic extructa Severo
    Horrea: nunc ingens omnia pontus habet.
Quid lapides periisse querar? periistis & amnes,
    Ostia nec Rheni cernimus esse super.
Navigat hac Currus, qua naves ante solebant,
    (50) Continuatque pari tramite littus iter.
Hinc ad Nordovicum fines, & Dousica regna
    Pergimus. ô magni patria vatis ave.
Respicere à tergo Santfordica templa volebam:
    Dum moror, à tergo jam mihi Vicus erat.
(55) Egmundae cineres, quibus incunabula debet
    Relligio, & magnis regibus orta domus:
[p. 159]
Vos quoque praeteriit votis velocibus arbor:
    Credibile est ipsos obstupuisse Deos.
Sic celer avectas quantumlibet ante carinas
    (60) Currus, & aequoreas effugiebat aves.
Credimus exemplo tumidi latrare Pelori
    Monstra: canes Batavum non minus aequor habet.
Quae Siculis Scylla est, nobis Honsbusca vocatur:
    Nomen naufragiis nobile nauta timet.
(65) Hic formidatum Silvae spumantis in auras
    It caput: aequoreis illa resistit aquis.
Terrarum damnis Nereus alimenta profundi
    Quaerit, ut in nostra luxurietur humo,
Non alibi Batavos propiora pericula tangunt:
    (70) Pro nullo facimus tam pia vota loco.
Structa manu moles tumidas nisi frangeret undas,
    Quod Pyrrhae fuerat tempore, terra foret.
Nunc quoque cum saxis, & quercubus unda dometur,
    Prostratae quercus, ipsaque saxa jacent.
(75) Sed nemus usque recens surgit, redivivaque rupes:
    Semper in his rauci gurgitis ira perit.
Sistimus hic: rumpitque viam transversus ab undis,
    Qui Pettema secat littora montis obex.
Littora Bajano quae nil cessura Lucrino,
    (80) Hoc unum debent Silva Canina tibi.
[Haec prope sicca jacet fraudato Zypa profundo,
    Experta Oceani saepe, solique vices.
Hîc, ubi squammigerum Proteus pecus egit in algâ,
    Nunc viret in segetes ingeniosus ager.
(85) Marsacium pelagus, collesque binominis Ogae
    Non procul, & Flaevi triste furentis aquae.
Nos hoc omne latus geminis confecimus horis,
    Tantillum est spatii quod ferus horret Iber.]


ODE

IN FILIUM

CASPARIS EUSEMII.

Ad avum

JANUM DOUSAM.

DOnate magnis parve parenrtibus
Puer futuri gloria saeculi,
    Seu Nienordo dignus haeres
        Et patriis imitantur actis,
[p. 160]
(5) Castris petendae natus adoreae
Paras Ibero funera, & ultimas
    Gades & Hispanum furorem
        Pectore adhuc tenero lacessis:
Te vagientem littore in ultimo
(10) Vesper tremiscet, te Tagus aurifer:
    Annosque crescentis juventae
        Hesperiae numerare matres
Discent paventes. Quantus adest equis
Virisque sudor, cu celeres fuga
    (15) Cervos, & acrem fessus aprum
        Praecipiti superare cursu,
Vires & aevi robora fortior
Vertes in hostem. Sive Helicon placet
    Phoebus, & regnata Dousae
        (20) Pierii juga sacra montis,
I perge felix. non alium sibi
Praeponet olim Pindarus & Maro,
    Magnoque mens vicina coelo
        Maeonidae, facilisque Naso;
(25) Cedet jocosi Musa Propertii.
Cedet Tibulli; non tibi Bilbilis
    Certabit, aut Verona docti
        Efferet ingenium Catulli,
Si docta paucis carmina versibus
(30) Amabis apto claudere cum joco.
    Sin te sibi quondam dicabit
        Romuei nova laus theatri,
Plauti sepultos è stygio sales
Regno reduces, & pede compari
    (35) Implebis aut soccum Terenti,
        Nobilis aut Senecae cothurnum.
Te Dousa, nostrae gesta Bataviae,
Nunquamque visi carmen avunculi,
    Suosque balbutire fastos
        (40) Audiat ipse senex nepotem.



[p. 161]

TRAGOEDIA
HEINSII.

QUis ille tanto pulpitum motu quatit,
Et insolenti tundit orchestram pede?
Quanquam furentem motibus fallax tegit
Persona vultum, faexque detonantia
(5) Furatur ora, non lates Heinsi tamen:
Te certus index prodis. augustum jubar
Dispellit atrae nubilum caliginis:
Centumque noctes luce perrumpit sua.
At nos parentis vana terrae pondera
(10) Frustra tenebris in dies victricibus
Luctamur: omnes ludit incassum labor:
Ut ille parvus ales abreptum fuga,
Et navigantem vasta inanis aequora
Sequi parentem sperat, & pennas quatit,
(15) Aurasque plausu captat, affectans iter,
Strepitque: tandem pronus in nidum cadit.
Tu Daedaleis ocyor volatibus
Poëta coeli scindis alatus vias,
Plebemque, & ipsos plebis obtutus procul
(20) Post te relinquis. Iam Sophoclen praeteris,
Euripidenque fultus ala remige:
Seque auctor olim triplicis Promethei
Victum fatetur, quique Cassandram dedit
Caeco furentem carminum volumine.
(25) Nec hos, nec omnes caeteros Jonici
Fastus theatri, longa quos nobis dies
Invidit, aevique impotens iniuria,
Procul tueri terga sectantes tua
Contentus, ultra tendis & caelo natas
(30) Sublimiori, deque summo vertice
Priscum Latinae despicis scenae decus;
Choragiumque praeter Annaei volas.
    O Cygne Flander, me simul tecum rape
Per candicantis caerulas aethrae vias.
(35) Ignava quanquam torpidum moles premit,
Et surgere ultro pondere obsessum vetat,
[p. 162]
Tua levatus quolibet dextra sequar,
Supraque nubes ibo, quas crassus vapor
In nos adurget. deligam spectaculo
(40) Propinquiores siderum metae foros,
Ubi serena semper, & purus dies.
Hic prisca cernam provocantem saecula
Prodire nostri temporis Tragoediam:
Non hanc Jephthae quae triumphales manus
(45) Caede immerentis inquinavit filiae,
Regisve mensis ora Baptistae dedit,
[Tacere verum nescia, ut falsum loqui:]
Sed Heinsianam, nata quae sero licet,
Retro tot annos laude praevertit novâ.
(50) Judex sedebit Dousa, judex Scaliger,
Haeres paterno destinatus muneri.
Heroa nostris hunc, & hunc felix Deus
Servavit annis, justa ne saeclo rudi
Nostris deessent vatibus praeconia.
(55) Vox una binis: victa Gandae Corduba.
Applaudit omnis maximi circi chorus.
Formae micantem celsioris lumine
Miratur ire magnus Alcides ducem,
Arausioque cedit, at nulli prius,
(60) Doletque rursum regis Hispani scelus.
Incedit alto parte ab Eoa poli
Princeps cothurno: nam tremit Vesper gradum,
Et sentit hostem. Nunquid Atride pudet?
Bis quinque Troja messibus constat tibi,
(65) Huic unus annus plus decem Trojis dedit.
Hoc par, scelestâ fraude quod victor cadis.
Vidit Mycena per scelus caesum ducem,
Vidêre Delphi. Patria ô quanto mades
Cruore! Non hoc eluat Rhenus nefas,
(70) Non Mosa vasto pronus incumbens mari.
Non qui propinquus menstruo motu tumens
Neptunus agris parcit Hollandis pater,
Seseque arenis arcet, atque hostes salo.
    Cerno Loisae Syrma. Talis Hectoris
(75) Conjunx, parensque: talis Alcmene fuit,
Amphytrionis uxor, & nurus prior.
Oeneis autem casta sanctae conjugis
Veretur ora, tollere & vultum simul
Formidat, omnis quae sui sexus cohors
(80) Transgressa leges: Noxium Aeetae genus,
Ledaeque proles, & noverca Virbii,
Materque Orestis, & viri mater sui,
Et ipsa Iuno. Stirpis antiquae decus
Materna parvum ducit Henricum manus.
(85) Alludit illi magnus Argivûm metus
Futurus Hector, Fata si vitam darent.
Alludit Hyllus, & coronati patris
Phocaea proles. Jam puer Philisthenes,
Jam meta Trojae Pyrrhus exspectat parem,
(90) Paeantiusque dira Cocyti vada,
Et aestuantes igne permisto lacus
Hispana Erynnis linquit, humanus sitim
Cui sedat unus sanguis: hoc illi merum est,
Haec pocla monstro, cerno pro taedis rogos,
(95) Cerno secures. Ipsa ad aspectum soror
Horret Megaera: defluit flagrum manu,
Fugitque tortis anguis implexus comis.
    At ille magni parricida Principis
Pone hic scelestum perfidus volvit gradum.
(100) Fuit Thyestes impia factus dape
Natis sepulcrum. segregem Theseus nova
Castum per agros filium sparsit nece:
Patrem cecidit, mistus est matri Oedipus:
Sed inscientes: primus hic sibi placet,
(105) Gaudetque quanto nullus erravit malo.
Quicunque famae punctus antiquae nota
Crudelis audis, patruus, frater, parens,
[Atreu, nepotes Patris heu dirum genus,]
Aegisthe, quique semper arentes aquas,
Semperque captas arboris faetae fugas,
(110) Gaudete: vestra majus absolvit scelus.
Inventus hic est, cujus unus patriam
Trajecit ictus: quis Dii tantum nefas
Ausus jubere? Non Lycus: Neuter Creon,
Non hoc Ulysses, saevus in parvos quoque
(115) Et in puellas: Ipse nec fluxâ fide
Amans Jason: Aurei sed velleris
Possessor alter. Ecquis immite hoc sacrum
[p. 164]
Aut caecus augur aut ferus Calchas docet?
[1605: Possessor alter. nec tua hoc, Calcha, licet
Cruenta semper praecinunt Oracula,
Senexve haruspex, caecus, aut Manto monet,
(120) Sed qui superbus Rupe Tarpeia sedet,
Et è Quiritum Collibus Septem tonat.]
Videsne? pulchram rasa Libertas comam,
Et pileata turpe proculcat jugum:
Sed pectus eheu saucium, vulnus gerit,
(125) Quod ante Princeps: Patriae raptum patrem
Seseque luget. Ora commendat dolor,
Decetque luctus. Eurytum sic filia
Cum lachrimaret, & parentales rogos,
Sibique lapsum patrii regni decus;
(130) Sic cum doleret vera se quondam nimis
Cantasse Phoebas, staret & jam Pergami
Supra ruinas, & cadaver regium
Sub his sepultum, Troico flagrans rogo;
Tamen placebat. Talis Electre fuit
(135) Caeso parente. Nata talis Oedipi
Caeco parente. Si quis est sensus super,
Curis nec umbras exuit mortalibus
Donata Divis manibus felicitas,
Restatque quod non atra Lethe sorbeat,
(140) Salve Batavis dux Arausiade tuis,
Ultore nato, vate felix Heinsio.


GRUTERI

INSCRIPTIONES.

ORbis supremi pignus, Aeterni sator
Immense serpens, ripa quem Nili colit
Squammas virentem semper, & tortos sinus,
Qui volvis agmen simplici flexum via,
(5) Tui relapsus in notas vestigii,
Certis & haeres pervicax exordiis,
Voluminumque lubricis anfractibus
In os reductam prodigus caudam voras,
Tui triumphans pandit aeratas fores
(10) Gruterus antri: propter annoso situ,
Quae sola crescit temporis dispendio,
Repit Vetustas ipsa consumtrix sui,
Trahique gaudet. Ille demorsos tibi
Reposcit annos, quaeque lustrorum parens
(15) Spelunca servat saecla decurrentibus
[p. 165]
Reddenda saeclis ducit in lucem manu,
Aevoque prisco donat ereptum diem.
Quicquid superbus ambit astrorum chorus,
Et illa signis picta testudo poli,
(20) Quicquid creatum siderum princeps Deus
Victrice noctis Phoebus illustrat face;
Fatale vulnus sentit, annorum vices;
Tempusque cuncta perdit, & primum perit.
Tam pulchra rerum forma res est unius
(25) Dies diei, dumque festinat mori
Occidit aetas. unda momenti rapax
Nunquam manentis, quicquid occurrit, gravis
Trahit fluenti mole, nec parcit sibi.
Excisa rupi saxa cano gurgite
(30) Ferocientis pulsa nequicquam sali,
Quae non voravit fluctus, absorbent dies.
Venis notatum marmor, & commercii
Mortalis Aurum pignus, & gemmae, satas
Quascunque concha littus Eoum vomit,
(35) Durusque terrae partus inventum neci
Lethale ferrum, deteruntur seculis:
Vitamque, coeli docta quam rectrix manus
Infudit aeri, temporum tollit mora.
Quid ista flemus parva, cum totae solo
(40) Aequentur urbes? Heu Quirites patriam
Efferte: Roma funus est tantum sui:
Urbisque, septem quae sedens in montibus
Sublimis orbi jura subjecto dabat,
Illinc diei sparsus, hinc noctis domum
(45) Tangit, nec ipsa clausus Europa, cinis.
In omne mundi se latus lapsu gravi
Ruina fudit. Tuque Graii sanguinis
Altrix, & omnis magna doctrinae parens,
Olim tuorum terra felix spiritu,
(50) Quam nulla restas! Dira fatorum lues,
Si nil profani, quamlibet magnum, tui
Ferale virus effugit contagii,
Et dehibutas peste Plutonis manus,
Tamen sepulchris parce. Sacras Manium
(55) Sedes, & illud siquid est, quod mortuis [p. 166]
Datur superstes esse, quod vivi colunt,
Lex universi terret, et rursum mori.
Virgo triformis orbis immensi novis
Dictata praedis semper, & rerum malo,
(60) Quid impotenter in tuas saevis opes,
Quid busta, cippos, & graves victoriae
Testes columnas, & trophaeorum struem
Deles, nec orcum liberas orci metu?
Umbrae silentes, vulgus inferni Jovis,
(65) Quibus quietem spondet aternam palus
Jurata Divis, hic quod amittant habent:
Postquam fuerunt, indices perdunt quibus
Fuisse constet: instat & mors nomini.
Fas est profecto, fas tamen Divos queri
(70) Minus minores: Inferis non est grave
Pati supernis numinum turmis idem.
Rex ipse Divum fulminis diri potens,
Et circinantis tota caeli civitas
Injurioso prorutas aevi pede
(75) Despectat aedes tristis. Ingentes morae
Cedunt colossi. Sol suos annos timet,
Et Luna menses. templa decrescunt situ.
Et ille sacris aemulus regum labos,
Impendiisque structa moles publicis,
(80) Census beati sola, durando perit.
Nam sive lata subjicit saxum basi
Acuminato pyramis fastigio
Tactura coelum, sive pons longus domat
Superbientes amnis objectus vias,
(85) Agris timendi sive jussu Principis
Palatiorum surgit excelsum decus,
Altumque jactant tecta culmen barbaris
Suffulta pilis, in suum finem ruunt.
Quicquid profundis destinatur saeculis,
(90) Haeredibusque postumis inscribitur,
Mox literarum lancinatis ductibus,
Vocumque membris sponte dissultantibus
Antiquitatis vindices perdit notas.
At tu supremum stirpis antiquae jubar,
(95) Alumne coeli, Caesaris magni genus,
[p. 167]
Qui das vetusta post futuris secula,
Bataviaeque gentis Eoae sonos,
Polumque terris, teque nobis, dum licet
Succurre mundi Scaliger damno. Tuum
(100) Te tempus audit. Te decet Lustris dare
Leges & annis. Ille felici manu
Ferventis aevi raptus ex incendio
Thesaurus, orbis naufragi lectae tua
Dextra tabellae, parque Velseri labos,
(105) Perosa dudum claustra privati laris,
Ibunt in auras, regna nec posthac ferent
Nocturna, seque mancipabunt publico.
Novo parentum maximorum foetui
Gruterus almam primus alluxit facem,
(110) Industriaeque munus obstetriciae
Promisit: ille tot virorum nomina
Invidit orco, totque laudes coelitum,
Postliminique jure luci reddidit.
Custos inertis ante Cocyti canis
(115) Cogente magno vidit Alcide diem,
Miratus ore triplici solem novum:
Vicarioque functa letho Thessala
Vita recepit lumen impensum viro.
Blandum sonante Ditis horrendas lyra
(120) Demulsit aures, conjugem qui perditam
Recepit Orpheus, & receptam perdidit.
Tenace mortis impeditum compede
Ars Aesculapî vindicavit Virbium,
Et absoluto jam colus penso semel
(125) Novata nentes fila lassarunt Deas.
Plus ille fecit, qui tot acti temporis
Res delitere non sinit mersas, Styge:
Per quem senectam nulla moles pristini
Persentit aevi, nec datum Lethes aquis
(130) Opus caduco regium sumptu perit:
Et mortuorum (quis putet?) manes suis
Vivunt sepulchris. Sint ut haec communia,
Gruterus ipsos solus aeternat Deos
Dt sacra servat. Est & haec laus propria:
(135) Vicere plures ante legem Tartari,
[p. 168]
Pro se nec unus; quosque vivos transtulit,
Omnes revexit morte confectos Charon.
At hic perenne nomen omni saeculo,
Quod Dis & umbris reddit, hoc servat sibi.


GRATULATIO

Ad

DOUSAM.

GRatulor, ô Batavi lux admiranda senatus
Cattiici Nortgaeque potens, quod reddere nostri
Digna tuis proceres sciverunt praemia fastis:
Quod Dea, quae tardo mergi vicina Boote
(5) Signa tenet, Dousaque Themis se fassa minorem,
Causarum strepitu felices liberat aures,
Emeritumque senem servat majoribus actis.
Scilicet agnovit sibi patria carius ipsi
Temporibus nihil esse tuis: nec enim illa perire
(10) Passa moratorum studiis, rixaque forensi,
Diffissoque die toties, et murmure inani,
Aut te difficiles inter canescere lites.
Attamen in dubiis siquando rebus egestas
Extremam sibi quaerit opem, te Dousa reposcent
(15) Judicia, atque tuo pendebit ab ore senatus:
Tuque tribunalis spes ultima, sacraque vasto
Anchora in Oceano stabis, cum turbida ponto
Surget hyems, tristesque furent immite procellae.
Ad tua confugiet tum demum oracula discors
(20) Curia, tu quoties sententia dissidet ipsis
Judicibus venies judex, punctoque sub uno
Res erit, et scisso prins in contraria fluctu,
Te domino discet vento cui pareat aequor.
Fortunate senex, non te sublime sedenti
(25) Causarum rectore forum clamoribus emptis
Mugiet, aut trepidi vendent perjuria testes:
Non genua attinget tibi sordida turba reorum,
Non tabulae ant haeres, non jam tua tempora perdet
Circumscripta dolis pueri male puberis aetas:
[p. 169]
(30) Non veterum leges, non interdicta Quiritum
Subripient tibi Dousa diem: non illa malorum
Sarcina: vindiciae pro libertate dabuntur:
Noster eris. Felix tandem successit Olympo
Lucifer, & Dousae Dousam dedit: ite labores.
(35) Fortunate senex, tu jam tabularia priscae
Dona manus, et tu tot in illis secula volves
Non alii servanda viro: tibi credita soli
Tot patriae secreta tuae, testesque papyri.
Tu canis et Floros Didricum genus, & Gulielmos,
(40) Jam tum saepe bono nomen fatale Batavo:
Tu canis Augustum comitem, domitosue rebelles
Cum Flandris Frisios, Wiltaque ab origine gentem:
Tu Velsi facinus, longeque abeuntibus annis,
Hannonas & Bojos, maternaque bella nefandis
(45) Decertata odiis: hinc seditionibus actum
Vulgus, & ultrices Furias, populisque timendam
Finitimis versam mox in sua viscera dextram.
Cernis ut ad solis radios, lucemque recentem
Diffugiat nocturna cohors, clarumque recusent
(50) Monstra diem, & nebulae turpes in inane recedant
Aurora veniente tua: molesque Gigantum
Centaurique abeant, & fabula prisca Chimaerae,
Scyllaque, nec se ausint manifesto credere coelo?
Ecce triumphali te falsis credulus error
(55) Invectum sequitur curru, & te judice primum
Carceribus damnata levis mendacia vulgi.
At tibi sunt comites, antiqui temporis aetas
Jam numero donata suo & veracibus actis,
Monstratique amnes, & Flaevus, & altera Rheni
(60) Ostia, & Ausoniis celebrata Batavia chartis,
Oceanusque parens, defensae fortiter urbis
Qui Lugdunensis tecum partitur honorem.
Sic melior nunc te poscit labor: aut ubi cogi
Tempus erit proceres, geminusque vocabitur ordo
(65) Concilium in magnum, patriae cui commoda curae,
Tu quoque primores inter fulgebis, & inter
Cognatos Equites, spectataque pectora bello,
Antiqua de gente nepos: Dousaeque sedentis
Consiliis vincatur Iber, qui Marte solebat:
[p. 170]
(70) Aut exercebit Batavi te cura Lycei:
Aut tu Nordovicem populum, sobolemque vetustam
Catthorum imperio moderaberis usus avito:
Sepositusque tui quacunque sub arbore regni,
Urbanis procul à curis, fremituque togatae
(75) Gentis Apollinea redimitus tempora lauru,
Dulcia pracipiti concedes otia vitae.
Ilicet accurrent comites ad gaudia Musae,
A puero tibi nota cohors: aqua Pegasis ultro
Affluet, & totis Helicon migrabit ab antris.
(80) Temporis interea partem servare memento
Heinsiadae, Grotioque, tuis: tibi Dousa laboris
Parvi primitiae, tibi se tener impetus aevi
Devovet, & quicquid perituris ludimus horis,
Conatusque leves. at tu crescentibus ausis
(85) Mitis ades, calidam nec dedignare juventam.
Impleat ingenuis sic ille nepotibus aulam
Steppo tuus. Multos sic vivere possit in annos
Conjugis & magni totidem numerare triumphos
Cara patris soboles, formosi mater Iuli.
(90) Sic socerum digno faciat te Jana marito.


IN SYMBOLUM

SCULTETI,

Vicisse voluptatem voluptas maxima.

PArs melior nostri divinae lucis imago,
Mens, alto cognata polo, & coelestibus auris,
Postquam corporeos artus moribundaque membra
Induit, & tenebris circumdata corporis atri,
(5) Exsilium vitae peregrinaque regna subivit,
Ingenti pelago rerumque involvitur undis
Naufraga. nunc raucae cireumsonat ira Maleae,
Nunc Scyllae rabies, nunc impacata Charybdis,
Et quidquid timuit victae post tempora Trojae
(10) Carmine Maeonio multum cantatus Ulysses.
Ignea namque animi vis excandescit in iram
Indomitas imitata feras, dirumque furorem
[p. 171]
Combibit, & caecos vindictae colligit ignes.
Tunc igitur Ciconum pugnas, tunc caede cruentos
(15) Infames patimur Laestrigonas, Antiphatemque.
Tunc & nos Siculo mandit Polyphemus in antro.
Illa quidem gravis est, gravior tamen altera pestis,
Quae juvat, & dulci scabiem prurigine velat:
Scilicet hace avido Lotos gustata palato
(20) Optatos patriae prohibet contingere fines:
Haec eadem, quanquam forma placitura Calypso
Contexta tabulis fuerat fugienda carina,
Haec eadem Circe molles effeminat artus,
Excantatque virum, mox et sub imagine porci
(25) Cogit in immundo grunnire Elpenora coeno.
At quibüs ingenii ratio moderatur habenas,
Empusasque leves cohibet, Proteique figuras,
Nos neque Trinacria nullo custode vagantes,
Titanis praedamur equos, nec fraude solutis
(30) Utribus adverso complemus inania vento:
Claudimus at surdas Sirenum cantibus aures,
Et fruimur, contra pellacis pocla veneni,
Non intellecto superorum munere moly.
Illud Hymettea tinetum dulcedine virus,
(35) Illecebrasque animi, rabidaeque cupidinis aestum
Vincimus, & magno perrumpimus astra triumpho.
Per lusus alii, fucataque gaudia tendunt
Ad Phlegetontaei flammantes ignis arenas,
Cocytique vadum, celebrataque tartara poenis.
(40) Nos Styge, & inferni superato limine Ditis,
Victores tandem in superas evadimus auras,
Tranquillaque Ithacae caelestis sede potimur,
Prima voluptatem quibus est vicisse voluptas.


DE PATRIA.

QUae te digna canam, sanctum & venerabile nomen,
Patria? vincis enim laudum fastigia, totos
Virtutum complexa choros: tibi copia fundit
Ruris opes, orbesque novos trans aequora pandit
(5) Arcano natura sinu. miramur olivae
Munera victrices inter sibi serpere laurus:
[p. 172]
Tu decus armorum, tu pignora cera triumphi
Nassavios sortita duces: hinc aurea mala
Hesperidumque hortos tibi mystica tradit Eleusis.
(10) Sic Latium sua pila dedit, sed juncta maniplo,
Imposuit cui sancta parens concordia nexus.
Stat virtus comes, & superi stat conscia mundi
Relligio, non quae titu bacchata profano,
Simplice sed cultu coeli meritura favorem.
(15) Te quoque venturos audax irrumpere casus
Tarda gradu sequitur prudentia, tutaque bello.
Sed belli secura quies, reverentia casti
Juris, & alma fides, & quanquam augusta potestas
Blanda tamen, tua tota cohors. Gensne ulla reperta est
(20) Quae victos servire vetet? tu Legibus aequas
Quos superas bello, regnataque pectora donas.
Jure sui. Pars prima boni, quo nascimur omnes,
Libertas, & in hoste placet. Constantia magni
Quanta animi, quod te nimium non prospera tollunt.
(25) Non adversa premunt: quod major clade resurgis
Cum fatis saevire vacat? viret ardua qualis
Palma sub irriguam Jordanis consita ripam.
Pondera felices multum torquentia ramos
Indignata sequi. Veteres tibi reddit Athenas
(30) Ingeniis redivivus honos: non ulla tot artes
Praestat humus: nosterque fidem tibi facta Apollo.


DE ITINERE SUO PER
res prolatas.

AMans quietis lene dum vadum Lingae,
Aestuque jam non turgidas peto ripas,
Et otiosum mitis oppidum Burae,
Vidi Camoenis sacra tecta Lugdunum,
(5) Veterisque Rheni stagna, cujus antiquum*
Caput Batavo litus invidet ponto,
Et ubi Quiritum signa fixit Alphenus,
Arcemque Wordae, Praesulis domum Boii,
Faces Enyo jecit unde civiles:
(10) Et Didericis longa bella Traiectum,
Antistitales ut retunderent fastus.
[p. 173]
Mox ut Sicambros proximavimus fines,
Ultraque Buram limiti pedem Geldro
Inferre juvit, illud, illud apparet
(15) Batavo durum, quae tot urbium princeps
Fuit, sed olim. Nunc ubi pares Romae
Quaeramus arces ambitusque murorum
Et plura divum templa quinquies denis?
O Lecca dives, tuque non procul Mosa
(20) Fluviique nostri Vahalis alterum cornu,
A voce fontis cujus unda desciscit,
Amnes beati Naiadumque felices
Salvete ripae, consciae vetustatis;
Vos cum frequento liber omnibus curis,
(25) Vobisque repeto testibus senes annos;
Solutiorque, doctiorque bis vivo.


In Carmina

MEURSII.

HActenus illa vacans alienis cura libellis
    Et persanato vulnere nota manus,
Desinit antiquis horas donare papyris
    Et cupit a versu nomen habere suo.
(5) Nuper, & in vulgum sapientibus edita chartis
    Hoc sibi, qua pergat, Gloria fecit iter.
Praeses ah Arnuipho dîum genus, accipe
    Meursi Carmina, natali carmina digna domo.
Accipe, Veenhusi, quantum maioribus arma,
    (10) Civiles tantum cui tribuere togae,
Battiadae nemus, & Nasonis sacra renati,
    Quo dominum donat munere verna liber.
Ipse movet celeres vitae formator
    Iambus Ad tranquilla sui judicis ora pedes.
(15) Spirat adhuc priscos lani nova charta labores
    Et veteris meriti pagina testis adest.
Cum trimetros miror tragica gravitate, videtur
    Ipse mihi Lycophron, sed sine nube, loqui.
Nec Plauti lepor ille deest, nec digna Catone
    (20) Scita, nec a Siculo quae sene Musa venit.
Nec sacra Arnobii cum maiestate venustas,
[p. 174]
    Nec quicquid Macrobi docta papyrus habet.
O elegia, meo nil concessura Tibullo!
    O quibus aequatur Bilbilis ipsa, ioci!
(25) O Graiae veteris saecli decus heroinae!
    Quis se, quis vobis postulet esse parem!
Quod legeret Ceyx, si jam superesset, haberet;
    Mittitur Alcyones litera scripta manu.
Gnossis ad Aegiden pelago jubet ire querelam,
    (30) Littoreas inter soJa relicta feras.
Nec numeros Nasonis amat, nec verba
    Catulli: lane, tuo posthac eligit ore loqui.
Procris adulterio nimium tentata mariti
    Mittit ah Actaeis scripta legenda jugis.
(35) Mileti soboles incestum signat amorem,
    Germano plusquam debet amica soror.
Myrrha parens fratris, patris uxor, succuba matris,
    Post tantum potuit crimen habere preces.
Proderet ut patrii Niseis fata capilli,
    (40) Hostilis miseram praecipitavit amor.
Caetera quae toto fulgent miracula libro
    Quid repetam? Praesens omnia numen habent.
Scilicet in versu Phoebus micat ipsaque, Meursi,
Gaudet in amplexus Musa venire tuos.
(45) Quemque canis crater, erat hic Aganippidos undae,
    Quaeque arbor meruit carmina, lautus erat.



AD GERNANDUM.

SAncte Nicer, Rheni Nymphis gratissimus hospes,
    Si quando tumidis laberis auctus aquis,
Jam cornu majore tuas ascendere ripas,
    Jam decet aestivam dissimulare sitim.
(5) Ille tuus, tuus ille puer Permesside lympha
    Potus, & aetherio nectare plenus adest.
Gernandi venerare diem: da serta capillis,
    Albaque purpureis lilia mista rosis:
Qualia crescenti tribuit Peneus Achilli,
    (10) Thessalicis quateret cum juga foeta fetrs;
Qualia Castalius quoque fons Pthone perempto
    Fertur Apollineis imposuisse comis.
[p. 175]
Da frondes ederae, da laurus virginis umbram:
    Convenit Aoniis illa vel illa choris:
(15) Da pingues oleas vigilatae praemia noctis:
    Palladias artis Palladis arbor amat.
Da quodcunque solet Latios ornare triumphos:
    Ille triumphato victor ab hoste redit.
Ille tuis quoties posuit vestigia ripis,
    (20) Lentius attonitas currere vidit aquas:
Audiit Orphea quiddam testudinie majus,
    Et stetit ad doctos mobilis unda sonos:
Dum nunc Cecropii repetit commenta magistri,
    Porticus & quicquid Gymnasiumque docent;
(25) Scitaque nodoso multum sudata Lyceo,
    In quibus & magnus pallet Aristoteles:
Monstra vel errorum domat, Ariique furorem,
    Subductusque solo celsior astra petit.
En quoties meruit victricis dona coronae.
    (30) Hei potuit tantum cur semel illa dari?
At tu, magne puer, (neque enim puer esse recusat,
    Ingenio quamvis anticipante senem,)
Qui jam Socraticos male pubes praecipis* annos,
    Et, canis potuit quod satis esse, sapis,
(35) Inclytus hic coeptis, quibus & finire fuisset
    Gloria, conspicui perge parentis iter.
Hunc tamen interea, tibi quem donavimus ausum,
    Ex animo pretium dantis habere puta.
Inferiora tuis Epinicia sume trophaeis:
    (40) Nam qui digna dates ipse, sed unus, eras.
Artifices nasci tecum non possumus omnes:
    Hoc est, naturae se superantis opus.


ANACREONTICUM

Ad

HEINSIUM.

MEdulla amoris, Heinsi,
Et corculum Cytheres
Robustiorque blandi
Anacreontis aetas,
[p. 176]
(5) Quid grande per theatrum
Gravi strepis cothurno,
Arausiique caedem
Scelusque Celtiberum
Mandas tragoedus aevi
(10) Sequentis ultioni?
Quid ista tam superba,
Quid ista digna cantas
Promissiore barba,
Horrentibus capillis
(15) Supercilique fastu?
Jam pone, pone laurum,
Et impedi capillos
Semper virente myrto
Rosaque semper uda
(20) Humore quem serenae
Noctis reliquit aura,
Incende corda, vates,
Vini calentis haustu,
Nardo caput perunge,
(25) Lanuginisque florem?
Lanuginis tenellae,
Quam Rossa semihulcis
Lambitque alitque labris,
Dulcique amoris igni,
(30) Et halitu Sabaeo
Priore cinnamomo,
Pubem fovet genarum.
Feroculum poetam.
Et arma jam sonantem
(35) Te blandulis ocellis,
Tenellulis papillis,
Rubellulis labellis,
Et osculo integello
Rossilla basiatum
(40) Abducet in triumphum.
Deus, Deus triumphe,
(Nam te vocant Iacchum
Et Liberum bimatrem)
Fave tuo poëtae,
(55) Qui victor est poëta
[p. 177]
Sed victus est amator.
Io, lo, triumphe.
At ille victus ille,
Furet, furet, furetque
(50) Musis, Amore, Baccho.


IN FILIUM GUILELMI MARTINII.

GAude praecipiti quisquis das gaudia vitae
Et quamvis sero quos juvat esse patres,
Tuque hominum officiis non dum defuncta senectus:
Vindice Martinio causa probata tua est.
(5) Hanc celebret yates redeat si Teius horam,
Purpureis miscens lilia cana rosis.
Ipsa suos versus Peligni Musa recantet:
Forte senex miles, forte senilis amor.
Tu quoque Martinio, neque te debere negabis,
(10) Maeonide, debes: Zoilus ecce tacet,
Nestora nec ridet, dum tertia vivitur aetas,
Virgineo laten conseruisse latus.
Nec populum tardo Pniami de semine natum,
Hectore vix una prole probante virum.
(15) Plus igitur vernante valent lanugine cani,
Ultima nec vitae tempora perdit hyems,
Atque aliquid tandem perituris imputat annis
Et negat haec aetas dedidicisse marem.
Non minus Anchises potuit quam pulcher Adonis,
(20) Tithonus Cephali saepe peregit opus.
Hunc etiam laudat gravitas censoria morem;
(Quid cum Sileno cum Satyrisve mihi?)
Ipse Cato vetulis sit quanta potentia nervis
Exemplo dignum credidit esse suo.
(25) Quam bene Martinii sunt juncta vocabula
Marti, Et Veneris coniux quam bene nomen habet!
Proelia sunt illis - sed amorum proelia cordi.
Qualia Gradivus, qualia Cypris amat.
Hinc desperatae tandem tumuere papillae
(30) Totque annis menses plus valuere novem.
[p. 178]
Flere puellares nou jam mater honores:
Ereptae pretium virginitatis habes.
Poenitet exacti tam longum caelibis aevi
Et cuperes istos anticipasse thoros.
(35) Ecce voluptates, & gaudia prodidit index
Nec Paphios lusus dissimulare licet.
Hoc tenen fletus infantiaque ora loquuntur
Lucinaque tuus significatur hymen.
Fortunate senex, tot demum messibus actis,
(40) Ergone sementis jam tibi tempus erat?
Tu tamen Herculeum potuisti solvere nodum.
Tune igitur nomen dulce parentis habes?
Jam migrat in cunas melioris postumus aevi
Filius; hunc nuper nox vigilata dedit
(45) Servatumque diu latus, & non prodiga virtus
Et sine progenie non voluisse mor.
Gratulor haeredem parvum tibi serpere natum,
Gignere quem libuit, quem genuisse juvat.
At quantam sobolem segnis tibi perdidit aetas!
(50) Jam poteras proavus, qui potes esse pater.

Continue

FARRAGINIS

LIBER II.

EPITAPHIUM

FRANCISCI JUNII.

QUanquam nec veteris Mausoli saxa, nec audax
    Pyramidum Pharius surgit in astra labos,
Hoc tumulo plus rege jacet: tam nobile marmor
    Eoae quondam non habuistis opes.
(5) Ille diu toti nomen venerabile terrae
    Junius ex tota mortuus illud habet:
Non qui Tarquinios Tarpeja depulit arce:
    Non qui Caesareo sanguine tinxit humum.
Mitius ingenium fuit huic, cui candida virtus,
    (10) Cui placuit sanctae pacis amica quies,
[p. 179]
Sed tamen hunc etiam duri metuere tyranni.
    Hoc quoque libertas vindice tuta fuit.
Ille triumphato toties errore, quadrigis
    Invectus docuit relligionis iter.
(15) Victa superstitio divinae praemia laurus
    Et pietas illo praeside laeta dedit:
Orba parente domus, pubes sutdiosa magistro
    Quod dolet & lachrymat, ne putet esse suum,
Privati non sunt in tanto funere questus:
    (20) Humani generis publica cura perit.
Collachryment gentes, & fletus fletibus orbis
    Misceat: ad cunctos pertinet ille dolor.
Gallia ut ereptum digne lachrymaret alumnum,
    Contulit huc undas ipse Garumna suas:
(25) Hospitis exsequiae tristem traxere Lemannum,
    Cui Rhodanus sociâ sponte cucurrit aquâ.
Nec tantum tenui lachrymat Germania Nicro,
    Contentusve suo gurgite Mosa fuit:
In Rhenum fluxere simul, qum maxima luctus
    (30) Damna tenent ipsa proximitate mali:
Atque utinam posset Cattorum littore rupto
    In pelagus lachrymas exonerare suas.
Impendit totam vicina Britannia Tethin
    Sarmaticaeque procul tabuit unda nivis.
(35) Sufficiunt amnes? an coelo poscimus imbrem?
    Nil nimis est, & plus imputat ille polo.
Hunc merito Lethe meminisses ipsa dolorem,
    Et sua mors Stygiis crimina fleret aquis.


ANAPAESTI

IN

Morbum Fratris


FRANCISCI GROTII,

Ex quo Obiit.

THemidis gremio nata Tonanti,
Legis & aequi veneranda parens,
Cui contiguus face vicina
Versat senior plaustra Bootes,
[p. 180]
(5) Tibi si sobolem prisca dederunt
Saecula somnum, pariterque quies
Ab utroque venit; tibi bella silent,
Ponit rabies violenta minas,
Et compositas tranquilla tenent
(10) Otia mentes nec feralis
Populos in se mergit Enyo:
Premit indomitos iiie furores,
Membraque iongo jactata die
Lenis placida sub pace fovet,
(15) Vigilesque animi decoquit aestus:
Et quod parili lege coërcet
Genus humanum, redditque sibi
Genetricis habet.
Tibi perpetuos si nostra domus
(20) Servit in usus, tibi si Grotii
Gens sacra sumus, tua si quondam
Cecini parvus munera vates,
Et praecipiens nucibus positis
Orsa senectae ludente trocho
(25) Gente coaeva cepi Latias
Pectore leges, tibi prima dedi
Tempora nondum puberis aevi;
Tibi si fratris cura diurnas
Partita vices nunc pulvereo
(30) Docilis circumducere campo,
Et nunc minio pingere leges,
Miscens tereti jura cylindro
Didicit numeros lancesque tuas:
Et jam poterat (memini certe,
(35) Mens ista fuit)
In Socraticas ire palaestras,
Pactisque suas reddere leges.
At nunc (ô vis invida fati)
Tenet obsessum pectus Stygio
(40) Membra veneno depasta lues,
Et caeca vorat flamma medullas,
Neque depositos vita superstes
Sustinet artus, jacet ignavum
Thalamo pondus nullaque in illo
[p. 181]
(45) Species restat pristina vultus,
Decus hoc oris, decus hoc periit,
Indolis olim geniique notae:
Pallor turpis sedet & macies,
Longamque sibi lumina mortem
(50) Lapsa minantur. Novies roseis
Rediit bigis aurora polo;
Novies tenebrae rapuere diem,
Ex quo virus ferale mali
Ciet assiduos corde tumultus:
(55) Caetera torpent languore gravi,
Mens una fero concita motu
Nescit placidam ferre quietem.
Prope consumpto corpore demens
In se morbus perdidit iras,
(60) Vis laedendi laedendo perit
Consule damnis, studiisque tuis
Astraea, fave: non iste ferox
Ense reperto sociasque trahens
In bella manus polluit olim
(65) Sincera tui saecla metalli.
At nec rupto foedere rerum
Pelago terrae mutavit opes,
Purus morum certaque fide,
Metuens luxus & pacis amans,
(70) Multum veteri servat ab auro.
Quamquam auxiliium medicina negat,
Quodque supremum miseris, vix jam
Sperare licet, si forte tamen,
Si respiciat nos alma Salus,
(75) Et placato numine Pean
Aegrum melior servet alumnum,
Unumque caput tribuat Musis,
Mitique favens Panacea gradu
Comitem secum ducat hygiam;
(80) Praecipe Somno jure parentis
Veniat facilis, fessosque malo
Mulceat artus, & Cimmerio
Genitum saxo nocturna ferat
Virga papaver, tingatque levi
[p. 182]
(85) Tempora succo, quantum ex illo
Furata dies, tantum requies
Blanda reponat. Pellat tumidos
Pectoris aestus & vesanos
Animi fluctus, sopor ut reddat
(90) Mite serenum. Vires illi
Reparare datum, solique licet
Vincere durae tela sororis.
Dormi, dormi, frater, & acris
Saltem sensum lucrare mali.
(95) Quamcumque feret tranquilla quies,
Haec suppliciis hora peribit.
Pars cruciatus vigilare fuit,
Leviusque dolent quos torpor habet.
Preme securo lumina somno,
(100) Totumque oculis expelle diem;
Et cum certae nuntia lucis
Cristas iterum subriget ales,
Artus nullo torpore graves
Exue somno.
(105) Non interea turbet pavidum
Pectus imago: non vanus agat
Subdola Morpheus simulachra virum:
Non in species eat exanimes
Laetus inani Phantasus umbra:
(110) Non horribiles imitata feras
Variet fallax ora Phobetor:
Sed non vaga mens operata sibi
Repetat solitos pristina cursus.
Sin vis animi negat irrequies
(115) Intus caecam ducere noctem,
Tu monstrificos averte metus
Dea Melinoë; certa salutis
Faciles praestent omina somni;
Jubeat melius sperare sopor:
(120) Aut insolito vehat axe diem,
Cinctusque coma radiante caput
Sol Hesperus surgat ah undis:
Sacer aut aris, Epidaure, tuis
Medicas serpes offerat herbas.
[p. 183]
(125) Aut radenti tempora ferro
Verticis altus decrescat honos,
Messique cadat suva capilli
Videat laetam sua vota Deo
Ferre sororem, videat matrem,
(130) Fratresque duos.
Tantum miseri fugiat natum
Patris imago, qui festinae
Tristia moerens fata senectae,
Hoc praecipuum moeroris habet.
(135) Nos, nos socios habuisse mali,
Nec se tantum doluisse sibi.
Satis haec sanos lugere satis,
Satis haec totos meminisse dies.
Quos non ludos, Fortuna, facis?
(140) Premis excelsos humilesque levas;
Pensas totidem dona rapinis,
Propriumque nihil te dante fuit.
Non tam pelagi male certa fides,
Tunc cum primum tranquilla tument
(145) Aequora ab imis commota vadis,
Pacemque sali rumpit subitis
Nubibus Auster.
Nos onus ipsum nominis urget.
Nimio constat titulus magni,
(150) Nec in* invidiam durare suam
Fortuna sinit quodcumque beat
Nomine tanto mortale genus.
Quamquam seriem temporis acti
Longa vetustas repetat Magni
(155) Meruisse notam, nemo à fatis
Impune tulit.
Dederat domita prius Aurora
Procul Oceani visere fines
Macetum regi. perque triumphos
(160) In naturae currere fines:
Sed victori famulata diu
Fortuna, gravem distulit ictum.
Medio in cursu sortis amicae
Jacuit juvenis fraude suorum.
[p. 184]
(165) Flevit Babylon, mirata nefas
Tantum levibus licuisse Diis.
Alter populos vincere Eoos.
Parili tenuit qui lege datum,
Felix Latii cura senatus
(170) Per maturos vectus honores
Postquam lauri decus aequoreis
Quaesivit aquis, Phariumque tulit
Gentibus annum, contra socerum
Stare tyrannum sanctis patriae
(175) Jussus in armis, in Pharsaliae
Fata cucurrit: mox Lagaaeam
Mandante nefas puero, truncus
Pressit arenam.
Quid enim memorem tam crudeles
(180) Constantini Carolique neces,
Quibus in summum, quamlibet aevo
Vergente, diem, cum sponte sua
Jam depleri stamina possent,
Rupere tamen fila sorores,
(185) Et ut in vitam conquesta nihil
Licuisse sibi, facilem mortis
Violenta vicem fata negarunt.
Nos privati quos nec gladii
Metuere duces, nec rectores
(190) Vidit populus jura ferentes
Solaque faciunt nomina Magnos
Et siquid tu Musa dedisti,
Premimur nunquam cedente malo,
Totoque sali mergimur aestu.
(195) Tu quoque nimium clade recenti
Oneras nostram Francisce domum,
Ut jam pelagus puppe bibentes
Decimi fluctus quatit unda rates.
Heu Cornetti quondam proceres,
(200) Heu gens titulis Adrichema potens,
Belloque ferax Hemskercka virum;
Grotiique parens nominis Agnes,
Quorum paenitet esse nepotes,
Dum sic humiles fortuna premit
[p. 185]
(205) Vindexque Deus. Quo decidimus,
Sanguis claro degener ortu?
Sed quid veteres meminisse juvat?
Pone ex animo genus antiquum
Magnosque patres, clara juventus,
(210) Tandemque tuis succumbe malis.
Gravat hic luctum, nimiumque suae
Favet aerumnae, prius exactos
Qui dediscit segniter annos,
Nondum docilis nova fata pati,
(215) Miserumque gerit corde feroci.
Tamen in lacrymis etiam lacrymae
Solamen habent. Saepe dolorem
Satiasse juvat, nec turpe mihi,
Sic heu longas miserum, miserum,
(220) Tecum, frater, fallere noctes.



IN MORTEM
INFANTIS MARTINII.

POstquam marito scripta, postquam coelibi,
Postquam parenti, dentur orbo carmina.
Matri superstes ille, conjugii brevis
Unae reliquiae, patris heu moesti dolor,
(5) Solatiumque triste maternae necis
Illum reliquit, hanc securus mortuam.
Valete myrtus, & diu gratae mihi
Lauri corollae: rursus ad taxum vocor.
Joctura non te, Martini, simplex premit:
(10) Duo sunt in uno funera, effertur simul
Puerque raptus, raptaque in puero tibi
Pars magna matris: quippe dum viduum pater
Dediscis, animo cessit invito dolor,
Vultuque in isto speque maternae indolis
(15) Sese fefellit: nunc bona primum fide
Cunas inanes luges, & viduum torum.
Ubi ille fletus, atque vagitus rudes,
Nec semper irae, saepe festivus lepor,
Tenerique risus, & vacillanti sono
[p. 186]
(20) Imitata primum verba? solliciti patris
P S D S S T A S P B R J S F O D F N A N V I N M Q A P E C Et patre adempto lachrymas, quas accepit.



AD
GERNANDUM.

BEatus ille qui fugaces actibus
Reprendit annos, seque dante longius
Quam fata dederunt vixit, impubes senex.
Non hunc jacentem publicanus temporis [p. 187]
(5) Semisse vitae spoliat ignavus sopor.
Non hic amori, non gulae, non Libero,
Prostituit horas, durus exactor sui.
Non hunc juventae dulce torpedo malum
Effeminavit otiumve degener.
(10) Non ille morem gessit unquam moribus,
Sed quod negavit saeculo vitae dedit:
Pretiumque verum tempori dixit suo,
Avarus aevi, sed laboris prodigus.
Rarum est in orbe canus ingenio puer,
(15) Annos seniles qui repraesentat sibi.
Gernande talem te colit Germania
Paterque Rhenus. Omnis est in faenore
Dies, & ejus nulla pars quaestu vacat.
Sic tota ratio constat ut pereat nihil.
(20) Linguas in ipsis doctus incunabulis,
Quas poscit usus, exuisti infantiam:
Reptasti ad artes inde, properatus puer,
Et imbibisti quicquid est sapientiae
Cum lacte primo: Quid Deus, quis sidera
(25) Limes sequatur, qui rotent mortalia
Quantique casus, unde tam certas vices
Causae revolvant, septa quae virtutibus,
Veri quis index. Nunc ad aequi regulam
Legesque, domito Roma quas orbi tulit,
(30) Acclivis aevi prima vertis tempora:
Sic usque major cresce: quem te mox virum
Nicer videbit, quae senecta te manet,
Cunis senectam praecipit puertia.


IN NUPTIAS

D. DE KESSEL.

MUlciberum Batavis nuper sudare caminis
    Viderat ingenii more miserta Venus.
Incudis gemitus reddebat voce Pyracmon:
    Et Brontes quantum follis anhelus erat,
(5) Forcipe jam posita pictus fuligine vultum,
    Orabat Steropes otia parva Deum.
[p. 188]
At regina Paphi viduas quid ducere noctes
Cogeret, & studii quae nova causa rogat?
Ignipotens classem quae Flandrica vinceret arva,
(10) narrat & in pelago mille fuisse rates:
Mox bene mutatas Ostendae collibus urbes,
Et Valachris nullos jam superesse metus.
Kesselium nosti (quis enim celebratior?) inquit,
Quo duce non una dade fugatus Iber;
(15) Praecipue tune cum Nassavia castra reliquit
Respiciens Clusam captaque rostra Ligur.
Illi vulnificum nostra fornace metallum
Liquitur & jusso se tenet orbe chalybs,
Quo ruat in turmas, trepidum quo fulminet hostem,
(20) Cedat ut Hesperio massa recocta Tago.
Scis Batavis servire deos, caelique favorem
Totius Hornanae promeruisse genus.
At dea subridens: ’nil ultra; novimus, inquit;
Boxteliaeque tenet me quoque cura domus:
(25) Traiecti teneris radiat praelata puellis
Meria, Zavethemi sanguinis lila decus.
Qualis ubi niveos perstrinxit purpura vuitus,
Miratur similes Gratia jaeta rosas.
Hanc amat, hanc toto suspirat corpore secum:
(30) Et genus est certe formaque digna peti:
Quid properas adeo, coniunx, tua munera flammis
Urere? cui properas, uritur iiie magis.
Arma prius pereant & nomina vana triumphi,
Et siquid virtus Martia laudis habet,
(35) Quam rapiant hostes melius quae dantur amicae
Tempora; nec beliis est inimicus amor.
Fortior Aic ides in tauros ibat & angues
A Megara quoties venerat iiie sua.
Promeruit noctes Peilaei regis Amazon:
(40) Hac dominam tetigit qua tuut arma manu.
Quid vetat hunc etiam feiici foedere jungi?
I puer, & facibus pectora junge tuis.
Ne tamen hunc iilis, coniunx, precor, instrue teiis:
Nil opus est; nudis teia ministrat Amor.



[p. 189]

EPISTULA IOCOSA
Ad

HENRICUM DELMANHORSTIUM,

cum Medicinae Doctor crearetur.

BAccardus ad me quem secundis litteris
Misisse scribis, iiie non comparuit.
Sed frater ipso cognitus vultu mihi
Pergrato amicas tetigit aures nuntio:
(5) Laborioso nempe te Coi senis
Cursu peracto justa meritum praemia
Promissa doctis Aesculapi filiis.
Namque ipsa quamquam sufficit scientia,
Sibique satis est, attamen merito juvat
(10) Tot eruditis consequi suffragiis
Mentis peritae vera testimonia.
sed quando jam te scire morborum mala
Simul & medelas voce constat publica:
Est cur salubris artis experientiam
(15) A te vetustae jure amicitiae petam.
Passim in Batavis, hic sed Hagae maxime,
Quaedam vagatur natio mortailum;
Quam nescio quis tristis exagitat furor,
Sive ira divum est, iitigare ut gestiant
(20) Semper; nec ipsis posse rixari sat est,
Sed quosdam & alios aere conducunt suo
Homines togatos, non quidem per se malos,
Sed qui negare sustinent nummis nihil,
Clamare pro se quos dies totos jubent.
(25) nullum quietis est minus patiens malum.
Cursare videas paiiidos circum fora,
Circum tribunal, judicis nunc ad domum,
Nunc ad patroni. si quis est usquam lapis
Magno Galeno notus aut Arabum libris,
(30) Si qua est in hortis herba Lugdunensibus,
Quae pellere istam possit ex animo luem,
Operum hoc tuorum crede. Me certe tuum
Valde bearis namque nonnihil & mihi
[p. 190]
Genus hoc molestum est; quod nisi talis cohors
(35) A me fugaret illa Musarum sacra,
Dilecta quondam, non canendis laudibus
Tuis, Amice, defuisset haec manus.
Quam me juvaret dicere ingenti sono,
Qualem mariti fixa telis filium
(40) Puella dederit oscinis nigri rea,
Qui mox beatae cultus Epidauro Deus
Aequaret arte, vinceret barba patrem:
Quoties docere Pelei puerum volens,
Inferre natum, non mederi vulnera,
(45) Iratus imam torserit caudam senex:
Argolica quanti fecerint Machaonem
Fratremque castra, maxime si quis Phrygum
Sensisset arcus; quomodo multis diu
Collecta templis ligna voti nuntia,
(50) Et mentis aegrae somma artem fecerint;
Quae Graecia profecta mox Latium suam
Catone frustra praedicante brassicam,
Morbis replevit; inde Nabathaeos procul
Inter magistros haesit eius dignitas,
(55) Donec sub Arcto fulva quaerens vellera
Exorta gens est quae salem, quae sulphura,
Maiaeque sobolem voce barbarica sonans,
Incerta fecit cuncta quae bona fide
Crediderat orbis. haec ego atque alia insuper
(60) Eram paratus dicere haud humili pede,
Tuumque nomen ferre in aetherias domos,
Animo capaci dona qui complecteris
Utriusque Phoebi carmine atque herbis potens,
Nostrisque Batavis lunium praestas novum.
(65) Sed illa nunc me jurgia infelicia
Litesque revocant; ergo quod solum licet,
Pia vota peragam. prospere cedat dies
Tibi hic & aegris imperaturis tibi;
Quos inter esto si cui melius vacat.
(70) Mihi nunc quidem non otium est, quare tibi
Debere quidvis malo quam sanam cutem.
Alios valentes igitur ut facias, vale.
Dabantur Hagae postero Eidus Julias.
[p. 191]
Rossae poëtam, quaeso, Taciti interpretem,
(75) Et Martialis editorem Lentulum,
Pro me salutes, qui, velim, in dapibus tuis,
Rhenense nectar more majorum bibant.



EPITHALAMIUM
POTTEII.

I

TU jam purpureo sola cubans toro
Pictum languidulis subter odoribus
Ostrum, pulchra, jaces. non tibi gemmei
Cultus virgineas impediunt comas:
(5) Non cervice fluens divitiis tibi
Structum barbaricis syrma trahunt pedes:
Non suras cohibent vincula liberas.
Sed qualem docuit saepe recens dies
Materno tepidam surgere de sinu,
(10) Nulla veste lates: sola sed invidis
Non inclusa micant ora tapetibus.
Qualis, puniceum roscida cum jubar
Densa nube parens Memnonis extulit,
Cedunt astra polo nec facie minor
(15) Audet turba choros ducere Pleiadum:
Wachmannae teneras lumine sic novo
Perfudere genas, aut pudor, aut amor,
Aut utrunque simul. jam tibi palpitat
Pectus sub teneris molle papillulis,
(20) Et jam nuda sibi virginitas timet,
Nec multum lachrymis fidit inermibus.
Sed jam pone metus. Ducimus en tuum,
Potteium juvenes ducimus, & decem
Intacto tenerae corpore virgines,
(25) Flos lectus Batava pube, parem quibus
Spondent vota diem. Desine, fletuum
Ne mox ille suis sorbeat osculis
Humentes lachrymis simplicibus genas.
[p. 192]

II.

    Hic hic est, tuus ille, noster ille,
(30) (Qui totus nimio liquescit igne,
Et quanquam tacitus suique celans
Jam non dissimulat suos amores.
At nos illud iter novum novumque
Mirati sumus inscii sodales,
(35) Quid sub moenibus Amstelis lateret.
Et quali cuperet perire forma:
Dum te callidus ille & unus unam
Ridentem videt, & videt loquentem,
Et fulgentibus imminens ocellis
(40) Haurit tot Veneres, Cupidinesque:
Dum tu saucia molliore flamma
Docto pendula murmurantis ore
Omnes pectore combibis susurros
Index cordis & artifex amoris.
(45) Tantum si placuit loquela, crede,
Blandi plus sapit osculum mariti.


III.

    Ad te prosit vertisse preces,
O felices experta toros,
Non ignoto sanguine mater!
(50) Nam te virgo respicit unam,
Et tibi fletus imputat istos.
Miseram, miseram solare, parens:
Dic non tales instare metus.
Tibi commendat sua vota gener,
(55) Dominamque velis placare rogat.
Te namue suis facilem sensit
Persaepe malis: tu sueta viro
Flectere durae sensa puellae.
Noras etenim quam virtutum
(60) Foecunda foret Potteia domus:
Quibus ingenium moribus olim
Pia firmarit cura parentum,
Ne securos minus auderet
Saeclum contra tollere vultus,
(65) Quo non ullum metuente nefas
Heu virtuti jam rarus honos.
[p. 193]
At nec desunt exempla tamen
Judicis aequo. nam vera boni
Bona respectant. Vos non tantum
(70) Res ampla domo, divite censu,
(Qui nunc mos est vendere taedas,
Postquam coepit nomin amoris,
Excors vivium mentis avarae)
Nec maturi gravitas multum
(75) Sobria vultus, quanquam merces
Haec virgineae debita formae,
Quantom juvit sincera fides,
Rigidique capax pectus honesti,
Sanctaeque animi provida cura
(80) Et doctrinis satiata quies.
Non hic nostrae more juventae
It furtivas quaerer noctes:
Non alterius federa turbat:
In pacta sibi gaudia venit.
(85) Quare solio propiore sedens
Cum pulvinar geniale premes,
Summaque figes oscula natae,
Age dic Mariae, Mater, in aurem:
Jam cedendum de parte tori.
(90) Contrahe paulum juvenile latus,
Et sic spatio breviore jace;
Debes genero mea nata locum.


IV.

    Candida transmisso Phoebe rutilantes Olympi
Culmine praecipitat bigas, caeloque cadenti
(95) Invehitur. centum stellae, centum aurea circum
Sidera, languidulis quae luminibus scintillant,
Quae vestros procul ex alto speculantur amores,
Et prius aetherio nolunt decedere cursu,
Quam vos compositos suprema nocte relinquant.
(100) Sed nunc ite procul gens imperiosa puellae,
Et pueri procul ite, vacet nova nupta marito.
Claude marite fores, & dum deponis amictus,
Basiolis solare moras: tua tempora currunt.
Felix, quae patrios curvo de littore fundis
(105) Oceano regina sinus, urbs totius orbis
[p. 194]
Hospita, quam donis Oriens, supremus adorat:
Non quia mille tuae volitant super aequora puppes,
Non quia caerulea frontem redimita tiara
Mitrit odoriferas tibi decolor india messes:
(110) Sed quia non alibi formarum tanta superbit
Gloria. vincit enim praelato corpore, vincit,
Oppida tu quantum, tantum Wachmanna puellas.
Felix illa etiam, juga quam surgentia densis
Collibus & virides occultant undique silvae,
(115) Libertas tua sancta domus, non moenibus ullis,
Sed genio defensa loci, ubi currus & arma
Sunt ducis, & quo non audita sub axe trophaea;
His etenim legum studiis operata juventus
In patriae decus, & promissos crescit honores.
(120) Hic Potteius erat, similes cum degeret inter
Laetus amicicias, alternaque tempora vitae
Nunc illi veneranda domus, castique penates,
Nunc immite forum molli disponeret aevo;
Quem rosea toties in virgine suspirantem
(125) Deprendit tacitis nox evigilata tenebris.
At tu, quam circum sinuoso flumine ludunt
Scaldis, & illabens piscosas Mosa paludes,
Infelix, felixne magis, placidissima tellus,
Belgarum princeps, dum pax & jura manebant,
(130) Unde viro domus & cuna ula prima puellae?
Sed tamen haec olim. Pietatem cedere postquam
Jussit Iber, titulusque fugae fuit incluta virtus,
Omnes, nec querimus, fecit fortuna Batavos.


V.

            Age jam beate conjunx,
        (Tibi Gratiae, Venusque,
        (135) Tibi nam favent Amores)
        Simul in tuum cubile
        Rapido ferere saltu,
        Simul illa vela pandes
        Tua sub quibus quiescit,
        (140) Cave frigus aestuantem
        Grave vulneret puellam.
[p. 195]
        Adhibe tuos lepores,
        Tenerumque circumactae
        Rape basium puellae.
        (145) Resonent labella contra
        Resonentibus labellis,
        Neque tu genas omitte
        Iuvenile purpurantes.
        Quid enim genas omittas
        (150) Modo quas madere fletu
        Tuus ille jussit ignis?
        Neque flammeos ocellos.
        Quid enim reos amoris
        Patiare nunc inultos?
        (155) Niveos sed in lacertos
        Et eburna colla fusus
        Pete suaviis vicissim
        Oculos, genas, & ora.
        Bibat igneos odores,
        (160) Bibat halitus pudicos
        Et in ore jam natantem
        Animam trahat medullis.
        Sed & ipsa mox fideli
        Tepefacta cordis oestro
        (165) Referat subinde longas
        Tibi basiationes;
        Sed & ora semhiulcis
        Tibi vellicat labellis
        Imitata lene murmur
        (170) Ab amantibus columbis.
        Sed & inter osculandum
        Superest, marite, quiddam
        Meliusque dulciusque:
        Digiti sciunt procaces
        (175) Quid agant apud papillas,
        Ubi lacteas sorores
        Spatio brevi diremptas
        Premit horridum cacumen
        Referens rosae pudorem.
        (180) Scit & illa quid paretur;
        Gemina repente palma
[p. 196]
        Geminum prehendit uber;
        Negat ecce pernegatque.
        Neget usque pernegetque,
        (185) Ita nuptiale foedus
        Perhibet: licet negare,
        Licet & negata ferre.


VI.

            Nescio quis subito sonus auribus
        Accidit: an felix crepuit torus?
        (190) Agnosco tua sacra potens Amor
        Orgiaque & thyasos Amathunditis.
        En etiam noctem sine lumine,
        Quales ad tenebras olim Venus
        In complexibus haesit Adonidis,
        (195) O placidae pacis certamina,
        Tu quoque furtivis ô lectule
        Conscie deliciis; & jurgia,
        Totque voluptatis praeludia,
        Felix purpueris quae vos tulit
        (200) Aurea curriculis pernicior
        Hora, boni veniens gremio Jovis.
        At tu, tanta manent quem gaudia,
        Ne metuas audire, ferus, ferus.
        Impacata licet desaeviat,
        (205) Oraque formosis notet unguibus,
        In tua jura venis. casti pete
        Corporis exuvias: tibi nam tibi
        Devictus spolium debet pudor.
        Altera procedent mox tempora;
        (210) Suave micans tremulo cum lumine
        Vi tibi pro tali grates aget,
        Et vinci voluisse fatebitur.
        Interea flos dulcis, & abdita
        Virginitas lustris bene quatuor,
        (215) Heu subito moribunda, vale, vale.


       

VII.

            Jam fatiscentes amore
        Conjuges beatuli,
[p. 197]
        Dum pavent artus anhelis
        Languidi singultibus,
        (220) Et fragrans odore casto
        Dulce sudat lectulus,
        Sic amate, sic jacete.
        Nox, marite, nox tibi
        Invidet, possis amantem
        (225) Ne videre conjugem,
        Qua stupens se nescit ipsa,
        Zonulaeque conscia
        Inter amplexus solutae,
        Pallidum quiddam rubens,
        (230) Molle secretum fatetur:
        Jam recomponit latus,
        Jam caput pulchrum supinat,
        Imminens semper tibi,
        Teque semper irretortis
        (235) Vulnerans obtutibus.
        Talis in gemmante Prato,
        Quae serenum fulgurat,
        Lusus aureae parentis
        Et Cupidinum. rosa,
        (240) Educata rore noctis
        Osculisque Najadum,
        Solis ad comas tepentes
        Ipsa defluit comis,
        Inque luteum papaver,
        (245) Inque violas funditur.
        Quantus ignis in medullis!
        Quantus ardor vocibus!
        Quantus basiis voluptas!
        At quis ore blandulo,
        (250) Udulisque te labellis,
        B Bella, jussit ludere?
        O puella, nunc & uxor,
        Sive Potteium sinis
        Lacteo pendere collo,
        (255) Seu virili subditum
        Laeve cervici jubetur
        Brachium livescere,
[p. 198]
        Seu tuus dulcem maritum
        Dulcis exspectat sinus,
        (260) Sive mutuis placebit
        Implicari vinculis,
        Sicut indivulsa lentae
        Vitis haeret populo,
        Quisquis est, qui vos juvabit
        (265) Nexus, astringat fidem,
        Et vicissim conjugales
        Pectus exspiret faces,
        Donec halitus remistos
        Gratus invadat sopor.


       

VIII.

            (270) Candidis carum juvenem lacertis
        Comprimens dormi, nova nupta dormi:
        Dumque respiras placidam quietem,
        Pars tibi curae melior diurnae
        Coerulis somni revehatur alis.
        (275) Jamque marcenti tibi cor resultet
        Gaudio primam metuente noctem:
        Jamque luctantem gremio repellas,
        Dum pudor sanus sua quaerit arma,
        Nec satis totum patitur maritum.
        (280) Torqueant illum simili sub umbra
        Vana non fictae simulachra flammae.
        Nunc in amplexus ruat, & labellis
        Sponte in alternos patulis hiatus
        Osculi captet liquidi saporem.
        (285) Nunc manu castos fugientis artus
        Prendat, & dulci metuat rapinae.
        Inter has curas, animique lusus,
        Transeat majus spatium diei.
        llle nec, cristas ubi tollet ales
        (290) Nuntio cantu teneri soporis,
        Otium rumpat, mediusve Titan
        Turbet occlusos radiis ocellos:
        Nec prius tergat geminas puella
        Luminum gemmas, tunicamque poscat,
        (295) Sera quam summae cadet hora lucis
[p. 199]
        Mixta fulgori dubio tenebras,
        Cum jugo Phoebus petit exsoluto
        Barbaros Gades, nitidumque vesper
        Ordinat Lunae redeuntis agmen:
        (300) Nec tamen surgat, nisi discat ante,
        Visa nudatis melior papillis,
        Quid virum monstret, faciatque matrem.


IN NATALEM

PATRIS.

NOn ego, quantumvis nimia prope mole laborum
Impedior veteres semel intervisere Musas,
Dulcibus & studiis viridem exercere juventam,
Luce tua sileam, genitor. concedite leges;
(5) Prima piae soboli lex est placuisse parenti.
At te nunc variis jactatum saepe procellis,
Sortis & omnigenae memorem, declivior aetas
Accipit, atque actis utinam felicior annis.
En erit ut quondam post tot sua crimina canos.
(10) Erubeat fortuna tuos? quanquam horrida mentem
Cura premit, placidamque negat commissa quietem
Aula ducis, tamen haec mecum solatia sume,
Quae te sola juvant lustris plus quattuor, ex quo
Formasti teneras primo mihi tempore voces,
(15) Errorem discentis amans. tum protinus artes
lngenuas, quantum haec aetas permisit & ultra,
Exhausi duce te. Testor mea gaudia, famam,
Et quas nunc etiam non possum odisse Camoenas,
Septenasque artes, & sidera testor Arati,
(20) Fasque sacrum, totaque Deam tellure fugatam.
Si quid in orbe meum legitur, patris omnia, patris
Lector habes: didici quo solo audere magistro,
Et veniam sperare tuam. Quam spernere longas
Dulce dapes, mentemque animi non mergere Baccho,
(25) Nec juvenum novisse choros, sed saepe tenebras
Furari studiis, & nocte extendere vitam,
Monstravit genitor, dum corda inconscia culpae
Avertit saeclo, laudisque inflammat amore.
Plus hoc (ipsa dabit veniam natura fatenti)
[p. 200]
(30) Quam genuisse fuit. nam vitam & luminis auras
Non semel ille dedit, per quem superesse sepulchro
Possumus, & nostri memores sperare nepotes.
O saltem liceat, si non persolvere grates,
(Quod divinae opis est, hominum insuperabile votis)
(35) Certe aliquos fructus & dona rependere tantis
Muneribus. Satis ergo pater, satis ergo voluptas
Illa tibi, cum vel Libyci trans vasta profundi
Aequora, mecum una Batavûm ad miracula Gangem
Prospicis attonitum septeno se ore ferentem.
(40) Taprobanem contra, (totus fugit undique moesta
Puppe Tagi populus, veniunt ad foedera reges)
Vel cum res patriae, patriaeque extrema, tuentem,
Mauritium & multum sudantem in littore Flandro
Me scriptore vides! nec vis Cornelia fallit,
(45) Nec Crispi te sensa brevis. Juvat addere leges
Militiamque fori. Nostras tua dextera palmas
Computat, & similes jubet exorare triumphos.
Accpe & haec quae parva fero. quae vota dicabo,
Quasve preces? redeat gaudenti saepius iste,
(50) Lucifer, & trina videat te prole beatum,
Conjugioque hilarem. Me me tibi fata reservent
Dum placeo, & patrias possum prodesse mereri.
Sic matri se nata probet, moresque pudicos
Accipiat: sic ille puer praestantior annnis
(55) In tua se moveat vestigia, nec mihi cedat,
Acta sed à tergo longe fraterna relinquat.
Audi haec Omnipotens, puramque ante omnia mentem
Et coeli promitte fores, tum caetera firma.


IN
JOHANNIS MEURSII

De luxu Rom.

QUa stet fortunae nimius favor, impete quanto
    In se victa suo pondere magna ruant,
Invida fatorum majora exempla poterstas
    Queis dare non potuit, dat tibi charta brevis.
[p. 201]
(5) Quid prius hic miret? quo gens tua, Romule, venis
    A Tatti stipula, fictilibusque Numae?
Suspensi dubia fluitant in veste Quirites:
    Frangit odoratas Martia turba comas.
Luxus opes sequitur, civilis buccina belli,
    (10) Inque dies gliscens in sua damna furor.
Quid referam, ne non turbent patrimonia mensae,
    Quaesitas hominum non sine morte dapes:
Servorum totas acies, privataque regna:
    Crystallum, gemmas, citrea, marmor, ebur:
(15) Intra tecta lacus, & supra comina silvas,
    Inclusumque domo quicquid ubique fuit?
Ferrea Romanus tunc sacula vixit in auro,
    Non jam Saturni, nec Jovis ille memor.
Non erat hic populus, cui prisca Palilia saepe
    (20) Quaerendo dederant inter aratra duces.
Haeres Pergamidum, sector Carthaginis hic est,
    Et cui vectigal sola rapina fuit.
Quid miramur opes, magnum quas moribus istis
    Perdere flagitium: quaerere majus erat?
(25) Orbis enim, non urbis erant. quid denique tantum,
    Si dives mundo paupere Roma fuit?
Illa quidem dives: sed qui comprendere Romam
    Ingenio potuit, ditio ille mihi.
Quaedam corporibus tribuit Deus, omnia menti:
    (30) Hac homines facti conditione sumus.
Si meus in Roma totum dat Meursius orbem,
    Non orbem, non te maxima Roma velim.


IN JUSTI LIPSII

OBITUM.

SIquid adhuc hominis civili bella relinquunt:
    Et vinci officiis hostis ab hoste potest,
Orantem Batavum tandem, Brabante, videbis.
    Ille ferox, supplex incipit esse tuus.
(5) Nec sunt improba vota: brevis mora poscitur armis,
    Quae tutum vestro limite sistat iter.
Sic olim laceri venturus ad Hectoris artus,
    Dorica non timuit castra subire pater.
[p. 202]
Pone metum, ferrumque simul: veniemus inermes,
    (10) Et tantum lachrymas agmina nostra ferent.
Servat ubi doctos cineres monimentaque Lipsi
    Viventis nuper, notus ab ore locus.
Flebimus immixti pariter, solumque manebit
    Certamen, tangat quos magis iste dolor.
(15) Hic ne jaces, Lipsi? clamabimus. hoc tibi praestat
    Patria, tot chartis vivere jussa tuis?
At Rheni in ripa vacuus morbisque malisque,
    Plenus honore, tuus denique totus eras.
Cur male sperasti de libertate Batava?
    (20) Cur tibi vilis, opus, nostra juventa, tuum?
Debita Lugduno saltem fuit ista sepulchri
    Gloria: non alibi sanctior umbra foret.
Quo mihi centenis splendentia templa trophaeis,
    Hoc de me spolium si meus hostis habet?
(25) At vos, si gravius quid dictum, ignoscite, Belgae?
    Non sunt haec odii verba, sed invidiae.


IN FEUDA CORNELII NEOSTADII.

Gloria Gymnasii quondam, nunc magna senatus
    Portio, conspicuum nomen utraque toga,
Jura paludicolae domino maris edita donas,
    Oberti veteres ausus inire vias.
(5) Ille dat insubribus, tu nostris Feuda Batavis,
    Indelibati grande laboris opus?
Tu successorum morientia jura, diuque
    Oblitas leges priscaque pacta refers:
In quorum exitium jamdudum proficit aetas.
    (10) Res patriae quantas parva papyrus habet!
Te mores voluere ducem, tibi credidit usus,
    Et solita haec jurat, quae placuere tibi.
Haec docuisse puto Themis aut didicisse fatetur.
    Nam prius oraclis nil habet illa tuis.
(15) Astraeae genius, saecli lux hujus, & acti,
    Juris honos, patriae dextera, norma fori,
[p. 203]
Perge, Neostadi, tabulas proscribere, recte
    De plano possint omnibus unde legi.
Quod Romae bis quinque viri, Spartaeque Lycurgus,
    (20) Cecropiisque Solon, tu potes esse tuis.
Vive diu tantum, nec sit tibi visere manes:
    Tu Batavis Minos, & Rhadamanthus eris.


IN

OBSERVATIONES

Feudales

CORNELII NEOSTADII.

REs est laboris plena, nuptantis levi
Momenta causae, pendulas inter vices,
Trepidaeque lancis semper alternans onus
Librae subacto ponderare examine.
(5) Aequata dubiis jura partitum reis.
Et hoc, & hoc plus tu Neostadi jacis,
Priscos Batavae qui labores curiae
Inspersaque actis judicum suffragia
Censore libro promis, & causae statum,
(10) Summamque litis, atque controversiae
Apicos sagaci deprehendis spiritu.
Res judicatae plurimum debent tibi,
Quas erogati restitutor saeculi
Discis, docesque: latius quanquam tuum
(15) Pater tribunal, septa nec novit forum.
Et auctor ille veritatis calculus
Toto vagatur orbis auditorio
Archiva nostra publico jussus dare,
Sententiamque ferre de sententiis.

Continue
[p. 204]

FARRAGINIS

LIBER III.

ANAPAESTI

In mortem BEZAE.

O quae viridis margine ripae
Puri propter stagna Lemani
Urbs parva sedes, parva, sed altis
Ingens animis, felix nuper
(5) Vel ad invidiam totius orbis,
Dum Beza fuit, quis te tanto
Decore orbatam maerere vetet?
Non trux hostis, solitus quamquam
Tacitos etiam ferro vultus
(10) Flammaque sequi lachrymas ausit
Damnare tuas.
Nulla quiescant lumina fletus:
Imbre genarum lacus exundet,
Nec jam fluvio memor antiquam
(15) Servare fidem sibi turbatum
Misceat amnem Rhodanusque celer
Pelago salsas inferat undas.
Humida tundant ora lacerti:
Crebro manuum verbere discant
(20) Pectora saevum ferre dolorem.
Gemitu vasto mugiat aër
Cui nimbosum rigidus subdit
Jura cacumen; gelidisque sonans
Alpibus Echo nubes inter
(25) Canasque nives tantum planctus,
Tantum Bezae nomina reddat.
Nos interea, quos tam longe
Situs axis habet, tetigit vester
Dolor, Allobroges: quamquam cui non
(30) Funus licet hoc dixisse suum?
Bezam Batavi, gens nota salo
Notaque hello, Bezam remis,
[p. 205]
Ipsis Bezam plangimus armis;
Totidem fletus, totidem gemitus
(35) Nostris vestros cumulare juvat;
Vento tristes reddente sonos
Fremit Arctoum littus & ingens
Regia Nerei.
Luge Bezam, sacrata cohors,
(40) Quae mortales inter plus quam
Mortale sapis: templaque soli
Possessa Deo, quibus effigies
Verba magistri. Jacet ille, jacet
Cujus peragi publica sacris
(45) Vota Camoenis audiet aetas
Ultima, & orbi quae ventura est
Suprema dies. at tu justas
Agnosce Dei vindicis iras:
Gens flagitiis immersa tuis,
(50) Non in poenas jam sufficiunt
Barbarus hostis, quaeque agnatum
Sitiens acies bina cruorem
Patriam telis utrisque petit:
Non jam morbi satis in vulgus
(55) Vili tantum strage furentes:
Non subductis frugibus anni
Fecere famem; nova tela placent:
Tota Bezae morte ferimur.
Quis sollicitis posthac populis
(60) Responsa dabit? cujus verum
Fortius umquam charta loquetur?
Quod cor virtus sincera leget,
Quod nunc pietas dabit exemplum
Specimenque sui? cujus vitae
(65) Contra saecium signa sequemur?
Ne pugnacis rabies animi
Sibi doctrinae poscat honorem:
Ne quaesiti nubila vultus
Gravitas morum casta vocentur:
(70) Mala ne spec iem mentita boni
Cum divinis humana trahant.
Cecidit toti flebilis orbi
[p. 206]
Qui modo vivens in se totum
Traxerat orbem. Silet os iilud
(75) Quo sperasti Gallia solo
Te posse loqui.
Cecidit, cecidit dux saepe ducum,
Rector populi, cujus in omnes
Magna potestas sine fasce fuit,
(80) Cujus sapiens labor antiquos
Respicit annos, virtus nostros,
Fama sequentes.
At tu salve summumque vale,
Venerande parens; vis nos certe,
(85) Vis insano parcere luctu;
Imperiosum sed te contra est
Desiderium pertriste tui,
Solumque hoc est quod fas nobis
Esse putemus cum Beza vetet.
(90) Quidquid in omni nimium luctu est
Tibi, Beza, parum est, unusque modus,
Nullum lacrimis novisse modum.
Gaudet semet satiare dolor,
Nec solamen potuisse pati.
(95) Quamquam longi fessa laboris
Prope ab humani metis spatii,
Tua vita stetit, quamquam cernens
Ut melioris reliquum saecli
Te posteritas tua mirata est:
(100) Et vix olim quanta sepulto
Contigit ulli, non in mortem
Dilata tuam gloria verum
Tibi te monstrans comes annorum
Fida cucurrit, tanien beu nobis
(105) Immaturo funere raptus
Beza videris. quid enim mirum est
Hunc quem quondam sua cum legeret,
Numquam juvenem credidit aetas,
Etiam nobis numquam credi
(110) Potuisse senem?



[p. 207]

IN
JOSEPHI SCALIGERI
EUSEBIUM.

QUod per scripta tuos putamus annos,
Et quod nunc, ubi te snem repente,
Qualem credidimus diu, videmus,
Nondum pristina pensa deprecatus,
(5) Libro, Scaliger, explicas in uno
Unquam quod fuit, & fuit quod usquam.
Hoc pro munere quid tibi precemur,
Ingens gloria maxmi parentis,
Quem Verona suum videns nepotem
(10) Justas sideribus remittit iras?
Unum difficile est, tibi quod opto,
Tandem tempora digna consequaris,
Et gratos homines, piumque saeclum.
Quod ni flagitiis fugata nostris
(15) Totum gratia demigrasset orbem,
Cantarent populi, quibus vetustos
Verus digeris ordinator annos.
Laudes quisque sua tuas loquela,
Sed quam discere te docente debent.
(20) Te gens totius inquilina mundi
Judaei colerent, tibi sacrata
Laevis carmina scriberent figuris:
Nino te pariter Semiramique
Praeferret Babylon: Pharos, superbas
(25) De te Pyramidas loqui juberet
Non ignobilium notis ferarum:
Te cultor Libani, celerque Medus,
Te tortis niger Aethiops capillis
Aeternum celebraret, & beatae
(30) Frugis messor Arabs: magique Persae
Cum Mithra tua facta compararent.
Nam quid cum Latio loquar Pelasgos,
Quos jam emeritus puer fuisti?
Sed quemvis fidei bonae tot ista
[p. 208]
(35) Fiant nomina, debitorque mundus
Quaerat solvere quicquid imputasti,
Nunquam non remanebit obligatus.
Tantum posteritas nec ulla reddet,
Quin acceperit amplias vetustas.


AD
SCALIGERUM.

PRoles vera ducum, & ducibus majoris Iuli,
    Digne cui haud tantum Scoppius invideat:
Nobile sed quicquid, sed doctum quicquid ubique est,
    Doctrinae princeps, nobilitatis honos:
(5) Tene hi qui Latiae vendunt mendacia turbae
    Fraudatum tantae gentis honore volunt?
Aut potius tanto fraudatam nomine gentem,
    Per quod nobilior nobilitate sua est?
Nam poteras fieri magni tu sanguinis auctor,
    (10) Ni tibi per tantos stemma veniret avos:
Teque sibi proavum, quem nunc habuere nepotem,
    Mastini cupiant, belligerique Canes,
Et quocunque Athesis quondam rectore superbit,
    Conditaque Brenni moenia militibus.
(15) Nunc aliter visum superis, illustris ut in te
    Gens per tota decem saecula proficeret.
Non puduit claros post saevo Marte tyrannos
    Edere divinum Caesaris ingenium:
Nec stetit hac fini, nec spes fuit ultima Caesar;
    (20) Quin vites iterum est ausa novare suas.
Post te foecundos sed desiit illa labores:
    Ut quod jam majus gignere nil poterat.


Bona nihil mali.

EXsilia, morbos, damna, pauperiem, probrum,
Mala quisquis arbitratus, ipse est non facili turbine obveniunt bonus.
Namque illa facili turbine obveniunt foris,
Aut sortis inconstantia, aut motu levi
(5) Popularis aurae, nemo quae sapiens timet,
Cum nec timore, nec dolore digna sint.
Mala quisquis egit, patitur, artificem in suum
[p. 209]
Isthaec redundant, quaque nascuntur, manent.
Scelestus accusator insonti reo
(10) Multo est miserior, carnifex intus suus
Quem talionis lege damnat conscium,
Furiaeque torquent. Quicquid agites, hoc time,
Nec aude in alios ipse quod nolis pati.
Culpam sequetur poena. culpa ipsa est satis
(15) Poenae, superque. Sene, qui suffragia
Prius empta vendunt, serviuntque opibus suis,
Putent beatost? sunt mali. hoc quantum est malum!
Sunt alia forte, quae putes incommoda:
Haec fugere, siqua liceat, haud dissuadeo,
(20) Dum prima maneat cura, sapienter, pie,
Probeque vitae currere hoc stadium brevis.
Quin illa ab aliis quae venire dicimus,
Plerunque nostrae potius insipientiae
Sunt imputanda. Rarus est amor sui,
(25) Cum nemo amantem se sui non aestimet,
Et aestimetur. Regna non regnum modo,
Provinciaeque proximam provinciam
Bello lacessunt, vir virum, domus domum.
Homo ipse summus semper est hostis sibi.
(30) Quid, stulte,vitas castra, mare, turbas, forum?
Nescis, ubi omnia summa sit periculi:
Si vis tibi cavere, te primum cave.


IN NUPTIAS

JOHANNIS MILANDRI,
Domini de Poederoye,

ET

MARIAE HOHENLOIAE.

SIderei vultus & candida virginis ora,
    Mille petita procis, mille negata procis:
Luminaque Eois aequale nitentia gemmis,
    Et quicquid Mariae dulce Milander amat:
(5) Dum stupet ad vestrae populus mitacula formae,
    Votaque, sed meritis inferiora, facit,
[p. 210]
Gratulor ipse meo, decus hoc quod contigit aevo.
    Non est quod placeant saecula prisca sibi.
Hanc bene si Phrygia spestasset pastor in Ida,
    (10) Iussisset victas tres simul ire Deas.
Quin posses Paridi, posses ignoscere Trojae,
    Talem Ledaeus si genuisset olor.
Hanc si vidisset male dissimulatus Achilles,
    Nunc etiam virgo Deïdamia fores.
(15) Haec Tyriam Libyco fundasset littore gentem,
    Roma potens Teucros non numeraret avos.
Gratulor & Sponso: quid enim felicius illo,
    Cujus in amplexus tam bona forma venit?
Ille, diu magni dum Principis arma secutus
    (20) Commodat imperiis consiliisque fidem,
Longa quidem castris metitur herique triumphis
    Tempora, continuo factus honore senex:
Sed nunc en niveis iterum juvenescit in ulnis,
    Praeteritosque dies non putat isse sibi.
(25) Gemmantes oculi, roseisque impressa labellis
    Oscula quid possunt, virgineique sinus?
A domina recipit, domino quos imputat annos:
    Nunc fruitur vita, qua prius usus erat.


In mortem

JACOBI ARMINII.

SCrutator altae veritatis Armini,
Sublime pectus, anima foeta doctrinae,
Solertiaeque perspicacis exemplum,
Tu nunc ademtus saeculo tenebroso
(5) Et semicaecae palpitantium turbae,
Claros beatae lucis incolis campos:
Et, sive multum debuit tibi verum,
Seu parte in aliqua, more gentis humanae,
Et nescientis multa, forte naturae,
(10) Te cepit error; (judicent, quibus sacri
Juris potestas, visque tanta noscendi)
Certe suiperni codicis frequens lector,
In verba certe non adactus humana
Labi, timentis, nec rebellis in sese,
[p. 211]
(15) Fers teste caelo conscientiae laudem.
Ibi satur quiete, gaudii plenus,
Quaesita quondam discis, & vides, quanta
Involvat homines inscientiae nubes;
Quam nil sit illud, quod vocamus hic scire,
(20) Quo nos superbi tollimus caput caelo,
Calcamus alios, invicemque calcamur.
Hinc tanta bella saeviunt magistrorum,
Hinc odia plebis: inrerim fugit longe,
Nec se videndam dimicantibus praebet
(25) Amiga sanctae sancta Veritas Pacis.
Unde ista rabies, & libido pugnandi
Insedit animos? Cur placet Deus, belli
Materia? quo tot studia, tot novae partes?
An hostis atra nocte pestilens Christi
(30) Insparsit agro semen? an furor pugnax,
Mortalitatis ingenîque corrupti
Alimenta quaevis sumit, & Dei causae
Permiscet hominem? curiosus an mundus
Dum nil latere patitur, & sequi gaudet
(35) Sciri negata, jure senttr hanc poenam?
Ut illa quondam, dum viam parat coelo,
Structrix superbae molis, insolens turba,
In mille linguas abiit, atque aberranti
Sermone priscum vocis exuit foedus.
(40) Heu quid paramus? lectus orbe de toro
Grex ille parvus lancinamur heu foede,
Iterumque & iterum, scindimurque discordes,
Ridente Turca, nec dolente Judaeo.
Felix remota factionibus vulgi
(45) Religio simplex, arte non laborata:
Quae morte Christi certa dilui culpas
Hic spem fidemque ponit, & dari credit
Gratis salutem promerentibus poenam:
Structique amoris lene munus exercens
(50) Non curat altum sapere, nec nimis quaerit,
An lege cena veniat omne venturum,
Exsors nulorum quomodo malum nolit
Velitque Rector: summa quatenus causa
Potente num velle temperet nostrum.
[p. 212]
(55) Felix & ille, quisquis ambitu liber,
Nec vana captans lucra, nec leves plausus,
Coelestiores excitatus ad curas,
In astra tendit, & Deum studet nosse,
Qua se ipse pandit, ambulatque suspensis
(60) Periculosas gressibus per ambages,
Non mentientes fila persequens libri:
Cui caritate temperata libertas
Cercat manere diffidentibus concors:
Piaeque purus aequitatis affectus,
(65) Damnatus aliis, ipse neminem damnat;
Modestiaeque limitem premens, donat
Nunc verba vero, nunc silentium paci.
Haec saepe populo teste, saepe privatim,
Haec ipsa fato jam propinquus, Armini,
(70) Adhuc monebas, cum laboribus vitae
Longis sitiscens, saeculique pertaesus
Fastidiosi, pertinacis, ingrati,
Indigniore parte fractus, & languens,
Meliora sospes, illa millibus multis
(75) Monstrata per te regna totus arderes.
Et nunc paterno fidus additum templo
Deum precaris, det gregi suo lucem
Hic quanta satis est, hac det esse contentum:
Det non loquentes sua reperta doctores:
(80) Det consonantes semper omnium linguas,
Aut corda saltem: praepotente vi flammae
Caliginosas litium fuget sordes:
Ut spiret unum tota civitas Christi,
Vitamque terris approbet, fidem coelo.


IN PASCHA ANNI MDCXII.
Natalem tricesimum.

CHriste, tui quondam testis de morte triumphi,
    In lucem reduci uae tibi prima fuit,
Haec quoque nascentem me tot post secula vidit,
    Sancta piis semper, bis mihi sancta dies:
(5) Scilicet ut nequeam, geminato munere, donec
    Sum memor ipse mei, non memor esse tui.
[p. 213]
Olim, quindecimum cum sol mihi conderet annum,
    Ostendit mihi ver Gallia, vere meo.
Contigimus dextram, qua nulla potentior armis,
    (10) Quae quod regnabat debuit ipse sibi.
Nunc bis quindecimum luces mihi noctibus aequans
    Phryxeae Phaebus vellera lustrat ovis:
Natalisque meus me ditibus aspicit arvis,
    Quae Tamesis puro vitreus amne rigat.
(15) Vidimus hic illum, qui regno maximus, unus
    Est regum regno celsior ipse suo:
Qui postquam terris datus est, sapientia vera
    Privatum posthac se decus esse negat.
Hactenus ista. latet sors indeprensa futuri:
    (20) Scit, qui sollicitum me vetat esse, Deus.
Duc Genitor me magne: sequar quocunque vocabor,
    Seu tu laeta mihi, seu mihi dura paras.
Sistis in hac vita? maneo, partesque tuebor
    Quae dederis. revocas, optime? promptus eo.
(25) Post reges visos da regum cernere regem,
    Natalemque mihi, sed sine nocte, diem.


APOLOGUS.

CUm vis aperta non opimaret satis
ln oves avito Marte grassantes lupos,
Tum forte senior unus illorum gregis,
Cui dens edendo fractus, & niveum caput,
(5) Dixise fertur nobilem sententiam:
Parum profecto sapimus, ô fratres lupi,
Votoque nostro nostra simplicitas obest.
Quod non dedere bella, pax nobis dabit,
Sed ficta, sed mentita: non semper leo
(10) Sequendus, & professus irarum furor:
Sed est quod & docere nos vulpes queat.
Non haec in odia nos leves causae ferunt,
Patresque nostros. Scilicet stultum pecus,
Iners, inerme, villus & caulae tegent:
(15) Nos Martialis turba, bellipotens genus,
Semper trememus frigidum noctis Jovem,
Nudi per alta tesqua palantes loca.
[p. 214]
Tum pascet illos gramen & centum novis
Nominibus herbae, dira nos anget fames:
(20) Cum sit, vel ipso jure quod cunctis semel
Natura dixit, praeda majoris minor.
Sed quid juvabit arma nos justissimis
Cepisse caussis, si tegunt custodiae
Hostem, nec ullus patuit ad pugnam locus?
(25) Fraude est agendum. fraude Troiani jacent,
Et plus peregit una nox annis decem.
Haec ille satus concionem flexerat.
Quanquam fuere qui negarent haec satis
Pro decore gentis esse: majores suos
(30) Virtute decertasse, non cautis dolis.
Ergo ad bidentes mittitur legatio.
Quam cum videret suspicax ovium cohors,
Trepidare primo: ferre quin retro pedem.
Sed conspicatae protinus caduceum,
(35) Audire statuunt, quid lupi portent novi.
Hi sic profantur: Si tot armorum mala,
Inopia, clades, sanguis, ante oculos forent,
Cum saepe praeceps ira quam ratio magis
Decreta dictat, viverent pacatius
(40) Homines feraeque, nec necesse nunc foret,
Ut nos, feroces ante, pacem & foedera
Peteremus ultro. Sapere sed primum fuit:
Primo negato poenitere est proximum.
Permagna dedimus damna (quis verum neget?)
(45) Testimusque non minora. Sed fideliter
Expectorate pristinas injurias,
Salubre victis,inclutum victoribus.
Sic quae fuere bella, sic tandem omnia
Habuere finem. lege non alia datur
(50) Pax alma, magni maximum munus poli:
Per quam virescunt arva, crescunt moenia,
Enavigantur maria, pinguescunt greges.
Si par tenet vos cura, si sunt otia
Tranquilla cordi, coëat ut paci fides,
(55) Securitasque robur accipiat suum,
Illos prius fugare, qui pacem fugant,
Saevi tubicines Martis oricrepos canes.
[p. 215]
His esse vobis foederatos dum placet,
Qui nos quiete publicam ingressos viam
(60) Non persciendis allatrant convitiis,
Serentur odia semper ex odiis nova.
Haec prima belli causa, nunc pacis mora est.
Post hax recedunt, pariter ut deliberent
Oves, quid è republica summa foret.
(65) Sedere: dicunt arietes sententiam.
Nec mater agni vetula, nec vervex silet.
Vox una cunctis. maximum pacis bonum:
Suspecta merito bella: nec mirum, canes
Hoc nolle, rabies quos & infelicitas
(70) Aliena pascat: esurituros cito
Si sedeat ovibus & lupis concordia.
Sed hoc nec aequum, nec Diis gratum, in metu
Vitam perenni trahere sollicitas oves,
Et centies perire ne pereant canes.
(75) Fit pax. latrantum pervetusto foederi
Renuntiatur, addito, capital fore,
Ovile propter si videretur canis.
Sed infideles sanguinarii lupi
Simul remotos esse custodes vident,
(80) Mos quibus nox pervigil, sagax odor,
Et clamor index, per tenebras irruunt
Nou ante visi stabula. tum capiunt oves,
Captas trucidant, quamlibet fas & fidem
Frustra vocantes. una dum crudeliter
(85) Laceratur artus, O canes, inquit, canes,
O fida turba, melius hoc quanto fuit
Vos alere, partirique vobiscum metus,
Quam hic sub umbra credulae pacis trahi!


In Lexicum vetus Germanicum

ABRAHAMI MYLII,

O Patria salve lingua, quam suam fecit
Nec humilis unquam, nec superba Libertas,
Qam non subactis civibus dedit victor,
Nec adulteravit inquilina contages,
[p. 216]
(5) Sed casta, sed pudica, sed tui juris,
Germana priscae fortitudinis proles:
Lingua impetare nata, quae citos mentis
Sensus adaequas non minus brevi voce:
Cujus retenta parte, tot triumphatae
(10) Adhuc fatentur arma Teutonum gentes,
Franci potentis praeda ditior Gallus,
Et Longobardo victus Insuber mollis,
Gothique regnûm nundundinator Hispanus,
Legesque passus Anglosaxonum Britto.
(15) Quid semibelgas, semibarbaros Tauros,
Persasque referam nostra verba conantes?
Nec nos parentum gloria minor sanguis,
Invidia turba Martis atque Neptuni,
Quibus magistris civis ater Aurorae
(20) Canat Batavum voce tinnula carmen,
Dum suave olentes carpit impiger messes.
Nunc eruditum sume Mylii donum,
Arcana lustrans qui tuae vetustatis
Post multa reddit saecla desitos cultus:
(25) Quales habebas, antequam rudes Belgae
Duro Camoenas miscuere Mavorti.
Trucem parentum verba praeferunt vitam,
Et bellicosum masculae sonant voces.
His allocutus gentis inclutae Patres,
(30) Obductus ora crinibus, mens torvum,
Pulsura dominos sumsis arma Civilis.


In Feuda
BRONCHORSTII.

NArraram lachrymis madere ripam,
Deplorant, quibus axe devolutum
Aurigam temerarium Sorores,
Olim Brennus atrox subegit armis,
(5) Ausus limitibus novis Comatos
Alpes ulterius locare Gallos.
Sensit mox Latias Padus secures
Mundi portio parva servientis.
[p. 217]
Postquam Romuleas fovere vires
(10) Pertaesum Superos, & in minutas
Partes dissiliit superba moles,
Hic regnum posuit simulque nomen
Hirsuto ferus ore Langobardus,
Duri Martia Teutonis propago.
(15) Accepti domino jubente ritus,
Et Germanica jura pro Latinis.
Ergo in proelia militum ducumque
Conjurara manus. domus & agri,
Acti non leve praemium laboris
(20) Venturi pariter fuere pignus.
Hoc Bronchorstius, explicata paucis;
Virtutis rigidae magistra jura,
Ut nostram docuit diu juventam
ln sancta Batavae domo Minervae,
(25) Sic nunc dat populis videnda cunctis,
Famae judicium nec erubescit.
Qui priscum legis anxius Solonem,
Et scriptas hominum cruore leges,
Et quae mascula scita praestiterunt
(30) Securos sine moenibus Laconas,
Et bis quinque viris reperta quondam,
Sed bis sex tabulis notata verva.
Haec si discere non perinde curas,
Mirator nimius prioris aevi,
(35) Extorri vagus eruditione,
Quaeris dulcia, profutura nescis.


PASCHA ANNI MDCXIV,

qui natalis mihi XXXI.

AEterno soboles coaeva Patri,
Humani generis piamen unum,
Quem certamine redditum cruento
Victorem necis horridae salutat
(5) Festo carmine Christiana plebes,
Ver pulchrum quoties refulget orbi,
Et noctis spatium diebus aequat
[p. 218]
Nulla parte sui minuta Phoebe:
Te supplex veneror, reusque voti,
(10) Post bis Paschata quindecim paracta
Unum cum super additum recepi,
Has pro rure preces ad astra mitto.
Da fractum veteres dolore culpas.
Da vitare novas sagace cura.
(15) Da de tramite lubrtca juventae
Egressum pede firmiore niti:
Da mentem solidam, virile pectus:
Sit pax conjugio: meam parentes
Laudent, me pietas juvet meorum
(20) Res detur nec inops, nec invidenda,
Olim qua placide fruatur in spes
Non magnas nimis educata proles.
Unum te dominum professa constet
Libertas patriae. necesse fuso,
(25) Nec sit sanguine jus suum tueri.
Da nobis sacra pura, da magistros
Veri sollicitos, simulque pacis,
Concordem populum, pium senatum.
Quod si nostra manus tibi ministra
(30) Ulla in parte placet, nihil recuso:
Sed dum te valeam juvante clavum
Rectum per medios tenere fluctus:
Dum non ambitio levesquc plausus,
Non fulvi sitis inquies metalli,
(35) Sed me pro patria salute cogat
Forti cura jugum subire collo:
Solves emeritum, redemtor orbis,
Cum visum tibi: tunc Pharo relicta,
Agni sanguine tinctus innocentis
(40) Ibo vivere, gente cum piorum,
Sincera Azyma, Pascha sempiternum.



Continue
[p. 219]

EPIGRAMMATUM
LIBER I.

In Imaginem Principis
HENRICI NASSAVII.

NAssavium specta juvenem, quem longa vetustas
    Majorum sanctis donat imaginibus:
Nam quid Nassaviis spectat Germania majus,
    Aut Coligniacis Gallia nobilius?
(5) Gallia maternum, patrium Germania prisca
    Suppeditat clarum nobilitate genus.
Belgica, quae media est, juvenem miratur, avitis.
    Laudibus Heroum degenerare nihil.
Sic aetatis adhuc in limine puberis audet
    (10) Pro patria Fratrem relligione sequi.
Qui videt Henricum, sub imagine frontis eadem
    Maternum magno cum patre cernit avum.


In imagines equestres.

COrnipedem ut brevibus deceat compescere habenis,
    Spumanti aut frenum laxius ore dare,
Et modo per campum curvo contendere gyro,
    Et modo directis leniter ire viis:
(5) Quis gladiis usus, qua lancea parte minetur,
    Vulnera quae subito destinet igne globus:
Geinius haec pariter, quam Mavors ferreus ipse,
    Dicet in aere tibi tutius, & melius.


In imaginem Hagae.

HAga ego, (fama tuas etenim mea contigit aures)
    Qua non est toto laetior Orbe locus:
Me sacra prudentem celebrant suffragia Patrum,
    Hesperias toties fortiter ulta minas,
[p. 220]
(5) Me lites dubiae, venerandaque Jura Senatus,
    Me gemini celebrat causidicina fori.
Mauritiique Ducis sedes, cui machina Mundi
    Ad famam sedes non sats ampla patet.
Omnia quae, ne me corrumpant fata, merentur
    (10) Novissent meritum si tamen illa sequi!
Nunc ego contemptrix superantis caetera Fati,
    Geiniaca vivo perpetuata manu.


In imaginem Vanitatis.

O Hominum amentes mentes, nec inanium inanes,
    Quae, miseri misere dum pereunt, peteunt.


In imaginem equi capti in praelio ad
Neoportam.

PArs ego Flandriaci non contemnenda Triumphi,
    Praeda fui, fierem ne fugientis equus.


In eandem numerale.

HUnc dedit Austriaco tellus Hispana creatrix,
    Victorique dedit Flandria Mauritio.


In Orationem
NICOLAI KINSCHOTII.

CAra bono soboles non inficianda parenti,
    Ingenio certum testificata Patrem:
Quid tibi dicemus, duo qui miracula jungis,
    Singula quae possent exsuperare fidem?
(5) Dicis enim primo sub limine puberis aevi,
    Quae poterant ipsos condecorare senes.
Talis erat Cicero, tua nunc juvenilibus annis
    Quem nocturna terit, quemque diurna manus:
Qui conjuncta togae Demosthenis arma virili
    (10) Cum caperet, primo tempore magnus erat.
Sed non Mauritii laudes aetate sub ista
    Dixerat. haec uni gloria parte tibi est.
Mira quidem res est Naturae vincere leges:
    Plus tantum merita laude beare ducem.
[p. 221]
(15) Quis non attonitus haec, stupeatque revolvens,
    Tam bene, tam juvenem, dicere tam gravia?
Nam nec quid melius potuisset Principe dici,
    Nec melius quisquam dicere Kinschotio.


Ad Praesidem

VEENHUSIUM.

PUlipta, Veenhusi, Tragico quassata cothurno?
    Pluraque, quae tenuis sacra papyrus habet,
Accipe, & heu meritos restantia Carmina luctus,
Cunjugii cineres qua sacrat Ara tui.
    (5) Ne facies oculos turbaret prima legentes
    Hanc habet extremo pagina moesta loco.


AD PALUDANUM

de ejus Admirandis.

THesaurus Orbis, Totius compendium,
Arca universi, sacra Naturae penus,
Templumque Mundi, Panos hic sacrarium est,
Coeli quod instar unico penetralium
(5) Claudit recessu quicquid aër parturit,
Edaxque flamma nutrit, aut foecundior
Vis circulantis obstetricatur sali,
Puerperaeque fertilis Terrae labos.
Verum fatebor, ô Paludane, Isidos
(10) Magnae sacerdos, magne Mysta, singulis
Mens victa hebescit; quod simul miracula
Suat cuncta, vunctis majus hoc miraculum est.


In imaginem

GORLAEI.

GOrlaeus hic est aere sculptus, aes cui,
Argentum & aurum, Roma quod vel Graecia
[p. 222]
Signavit unquam, gemmaque, & carus lapis
Olim vetustis destinatus annulis,
(5) Perennitatis gratiam debent suae.
Nunc experitur. an metalla à saeculis
Qui vindicata tempori nostro dedit,
Ipsum futuris dent metalla saeculis.


AD

MYLANDRUM

pro Tragoedia.

INclyte, quo sese domino Poderoja, Mylander,
    Jactat, & Arquilios vix purat esse pares:
Conscius arcani dum tu, sociusque laborum,
    Non tremis invicti Principis arma sequi;
(5) Nos tragico nova cura pedes vincire cothurno
    Cepit, & ô utinam syrmate digna loqui.
Adami scelus infeli, epulasque rebelles,
    Exiliumque sacris scripsimus hausta libris.
Haec Grotii cape dona precor: sed fronte serena,
    (10) Qualia magnanimi sunt ducis ora tibi.

In adventum

NICOLAI KINSCHOTII.

INter conspicuos, Kinschoti, prime sodales
    Gratulor ad patrium te rediisse Larem.
Gratulor incolumem quod te Germania misit
    Et Batavo Rheni reddidit unda solo.
(5) Est tamen, est unus super hic dolor: integra carpi
    Gaudia fatorum turbidus ordo vetat.
Nam prius amissa (tulerant sic vota sororum)
    Matre, peregrino tristis ab orbe redis.
Sed, reor, aut ratio vitae morumque magistra,
    (10) Aut potuit luctum vincere longa dies.
Dicis & ipse tibi: jam me praesente peribat
    Cumque mori dicta est, desiit illa mori.



[p. 223]

DE EPISTOLA

Scripta JACOBAE nomine.

LItera Durdrechthum dominae perarata Iacobae
    Venerat; hanc Patruo scripserat illa suo.
Quam cito perlatum Durdrechthi à moenibus Hagam
    Responsum Patrui triste Jacoba legit.
(5) Illas Nordovicum moderatrix dextra tabellas
    Scripserat: hae Grotii sunt juvenantis opus.
Has excusari satis est ex tempore lusas:
    Illas ingenii tollit, & artis honos.
Nasonique suo non par satis iste Sabinus:
    (10) At quis se Dousae postulet esse parem?


AD HEINSIUM.

GOrdunis lux magna tuis, ô carmine posthac,
    Te quoque cum superes, non habiture parem,
Heinsiade, quem Syrma decet, quem juncta cothurno
    Sceptra Poëtarum principe sumpta manu:
(5) Legimus Auriacum, Libertatemque Batavam,
    Hic ubi Mauritiam saucia poscit opem:
Legimus & Mores, & amicum munus Iambos,
    Hic ubi nulla mea pagina laude vacat.
Gratia magna tibi est. Alienae munere famae
    (10) Lectorisque tui credulitate fruar.
Scilicet esse aliquid Grotium peregrina putabit
    Turba, nec ignoto jam licet esse mihi.
Sed qui tanta meae leget hic praeconia Musae,
    Quam vereor, Musam ne legat ille meam.


In albo Heremitii.

ACcipe Heremiti deductum Carmen ab illo,
    Partem aliquam Libri quem cupis esse tui.
Carmine cum foedus nobis sociale jugetur;
    Certius haud potuit pignus habere fides.
(5) Affectu pariles sumus: at tu carmine major:
    Et meus hoc ipso plus tibi debet amor.


[p. 224]

De Officio Advocati.

QUi sancta sumis arma civilis togae,
Cui se reorum capita, fortunae, decus
Tutanda credunt, nomini praesta fidem
Juris sacerdos, ipse dic causam tibi
(5) Litemque durus arbiter praejudica.
Voto clientum jura metini time
Nec quod colorem patitur, id justum puta:
Peccet necesse est saepe, qui nunquam negat.


Epitaphium uxoris MARTINI!.

MArtinio conjunx Veenhusia nupta marito,
    Praeside germano nobilitata soror,
Heu nimium seros Lucinae passa dolores
    Non potui decimam condere olympiadem.
(5) Haec tamen in tumulum mecum solatia porto,
    Quod potui summum mater obire diem.
Claudere quae partus aliis solet, inchoat aetas,
    Atque eadem vitam claudit iniqua mihi.
Parcite tam longum thalamos differre puellae,
    (10) Ventilet infelix ne Libitina faces.
Morte dedi vitam, natales funere constant:
    Virque meus tanti non putat esse patrem.


AD RUDOLPHUM IMP.

Florum picturae dedicatio.

NOn tibi Mars tantum favet, invictissime ductor,
    Quem toties hostem barbara signa tremunt.
Plebs quoque te Superum donis veneratur, & illud
    A Zephyri munus conjuge, Caesar, habes.
(5) Ver Dea perpetuum Batavo praescripsit Apelli,
    Prataque pictrici vivere jussa manu.
Annuus Alcinoi decor est, & Adonidos hortis,
    Nec Pharias animat longior aura rosas.
[p. 225]
Prisca Semiramios jactat Pomona labores:
    (10) Alta tamen tecti culmina scandit hyems.
Quo tibi fluxus honos? Augustum serta Triumphum
    In quae temporibus nil licet, ista decent.


AD JOHANNEM

OLDENBARNEVELDIUM,

Hollandiae Advocatum.

NEptuno veterum commisit fama Minervam:
    Lis erat Actaei de ditione soli.
Rex Maris indoluit, quod equus cessisset olivae,
    Versaque in exitium judicis ira fuit.
(5) Consiliis victus damnat Deus Athida laevis
    Quid faciat Pallas? sunt rata facta Deûm.
Succurrit tamen illa malo, jussitque beatos
    Eventus stulte quamlibet orsa sequi.
Non ita res Batavûm sub te viget, optime rectos,
    (10) Successus felix jura nec error habet.
At tua fortunam nobis sapientia donat,
    Certaque ab eventu scita probare licet.
In te caelicolas compromisisse videmus.
    Qui rixae fieres arbiter, unus eras.
(15) Pro Batavis patruo certat Tritonia regnis:
    Nec quadrupes pretium litis, & arbor, erant.
Dotabat Batavas dominus Maris, aequore toto:
    Consiliis Pallas, belligeraque manu.
Inde tridens, hinc aegis erat. Sententia fertur
    (20) Non Paridos qualis Tiresiaeve fuit.
Aequavit censura Deos tua, prime Batavûm.
    Hinc patriae utilitas, hinc tibi partus honos.
Nos quoque sancta tuae colimus qui castra Minervae
    Te duce, tutelae pars aliquanta sumus.
(25) Accipe devotum tibi pectus, & accipe Musas.
    Has etiam comites Palals habere solet.


[p. 226]

AD

CORNELIUM MYLIUM,

de Epithalamio.

SPonse (tuae quid enim referam praeconia laudis?
    Hoc potius nomen postulat ista dies:)
Sponse, diem canit ista tuae non conscia noctis
    Pagina: nos thalami sistimur ante fores.
(5) Sacra profanamus nec Cypridos orgia verbis:
    Illa tibi & dominae mox celebranda tuae.
Non mea defensum tenebris, tacitoque cubilis
    Limine secretum Musa, movebit opus.
Quae claudenda putas, ego nec dicenda putavi.
    (10) Haec dominae possunt absque rubore legi.
Parcere virgineo viro studet ipsa pudori,
    Abstinet & solitis nostra Thalia jocis.
Gens rudis, ac auris castae damnata Batavi
    Non satis audemus verba Latina loqui.
(15) Scripta verecundo donamus seria cultu:
    Missa tibi, socero denique missa tuo.
Fescennina procul discede licentia linguae:
    Hic teneram frontem semper habere decet.


Ad Monavium, de eius scito.

IPSE FACIET.

IPse, soles, faciet, studiis exculte Monavi,
    Dicere: quid signet vox, precor, ista, refer.
An mihi Pythagorae repetis commenta renati,
    Et te discipulum secta Crotonis habet:
(5) Jussa quibus longi finire silentia lustri,
    Hae solitae voces, Ipse ait, Ipse negat?
Non reor, & nulli te juravisse magistro,
    Servitii impatiens mens animosa docet.
Deinde quid est Faciet? nam si facere hoc facis esse
    (10) Consilio ad finem ducere quaeque suum,
Ipsene adhuc faciet? Cujus prudentia major
    Quam tua? quem pluris Principis aula facit?
[p. 227]
Si facere est aliquid venturis tradere saeclis,
    Et dare quod cupiat postuma fama sequi,
(15) Quis potuit melius de posteritate mereri,
    Si dignam credas quae tua scripta legat?
Si facere appellat victuros condere versus
    Graecia, tu dici jure Poêta potes.
Si facere est, sacra ferre Deo, ritusque probatos,
    (20) Gratius est ulli nil pietate tua.
Ergo quid est illud? Fieri quodcunque vocatur?
    Respice, quando, precor, fiet, & Ipse quis est?
Nemo unquam faciet, quod tu facis ipse, Monavi:
    Ipse, quid est, faciet, dicere? Tute facis.


Epitaphium

JOHANNIS LUNGHII.

JOhannes situs hic properata Lunghius umbra,
    Magnanimi Cimbrum sanguinis ille genus:
Tota cui lustris non addita quattuor aestas.
    Quid tibi cum tanta Mars erat invidia?
(5) Ostendae fraterna ferens heu signa superstes
    Cruribus amissis non fuit ipse diu.
Vulnere sed misso periit, non cominus armis,
    Et pro quo jacuit nunc jacet ecce solo.


AD

JANUM GROTENHUSIUM.

ERgone adhuc tantum, nunquamne calesces,
    Teque levi semper vulnere stringet Amor?
Omnia qui laedit, cur in te deficit arcus,
    Cur pharetrae vires non habuere suas?
(5) Tu cui formosas fas sit mutare puellas,
    Et transferre faces pectoris, unus eris?
Securus poteris tu cernere, Jane, quod optas,
    Nec tanget loro de Cytherea suo?
Migret ad Astraeam potius vel Pallada caestus,
    (10) Quae Veneri elapsum sub sua jura tenent.
Transfuga castrorum, nec nomine dignus amantis,
    Cur tibi jus tanti dicere posse fuit?
[p. 228]
Scilicet ut, lassum cum te tua rostra remittunt,
    Turbaret somnos nulla puella tuos.
(15) Privato, satis est, viduos donavimus annos.
    Hactenus indultum, dum tibi salva quies.
Quae nunc est ratio, qua possis lente tueri,
    Quod toties audes perdere, quicquid amas?
Odisti curas? domus est minor urbe tuenda.
    (20) Esse cupis liber? jam famulare foro.
Quantillum fuerat partiri aequaliter horas?
    Quaeque die pateris jurgia, nocte pati?


DE

MELETEMATIS BARLICOMII.

SAlve pietas, sacraque Musa Barlicomi,
Salve meritis incluta, (nam decus benignum
Praesens tibi dat gloria, non in antecessum,
Sed continuans praemia saeculo sequenti.)
(5) Te non Helicon edidit, aut gemella rupes,
Et si quid adhuc fabula dat vetus Poëtis:
Sed caelifero ertice mons sacer Sionis.
Non Pegaseis labra rigas canora rivis,
Sed poscis aquae munera fonte de perenni,
(10) Unde aetherio pecora perluuntur imbri,
Pignusque poli mens bibit entheos furores.
Si Relligio maxima, magna laus Poëtae,
Quid majus erit dicere vate Christiano?
Nam res, pietas quaslibet erudita vincit:
(15) Res nulla pia rarior eruditione est.


ERUDITA IGNORANTIA.

QUi cutiosus postulat totum suae
Patere menti, ferre qui non sufficit
Mediocritatis conscientiam suae,
Judex iniquus aestimator est malus
(5) Suique naturaeque: nam rerum parens,
Libanda tantum quae venit mortalibus,
Nos scire pauca, multa mirari jubet.
Hic primus error auctor est pejoribus.
[p. 229]
Nam qui fateri nil potest incognitum,
(10) Falso necesse est placet ignorantiam.
Umbrasque inanes captet inter nubila
Imaginosae adulter Ixion Deae.
Magis quiescet animus, errabit minus,
Contentus eruditione parabili,
(15) Nec quaeret illam, siqua quaerentem fugit.
Nescite quaedam, magna pars Sapientiae est.

In librum suum de Moribus Atheniensium, Romanorum, Batavorum.

MArtia gens semper Batavûm, nec inhospita Musis,
    Et cui compertum nil prius esse fide,
Scribimus hic Mores, quibus ipsas vincis Athenas,
    Et tibi se cupiat Dardana Roma parem.
(5) Vos, urbis dominae socios fratresque Quiritum
    Et libertati pectora sacra cob,
Fraenator pelagi populus, spes una Philippi
    Et metus, Europae lumen, & orbis amor,
Ultima Taprobane quem jam veneratur, & mdi,
    (10) Cui socias regum dextera nectit opes.
Sacra tibi Genioque tuo gentique Batavûm
    Haec fero: tu felix ad mea vota veni.
Siquid id est, Batavi Batavo celebrantur honores
    Et sum materiae pars quotacumque meae.

(15) Civilem Batavi vestrumque legetis Erasmum -
    Vester hic ingenio maximus, ille manu
Atque alios quibus aut victorum praemia laurus
    Aut ederae rutilas implicuere comas.
Patria, da veniam quod non numeramur in illis,
    (20) Qui poterunt nomen ferre sub astra tuum:
Mars mihi displicuit; Musae placuere sibique
    Hoc levis angustum gloria fecit iter.
Est tamen, est aliquid fungi bene munere civis,
    Quaque datur patriae nolle deesse suae.
(25) Testor Arausiadae cineres natique labores,
    Qui tumidas Mosae jam tibi subdjt aquas,
Quod potui fecisse solique altoris honorem
    Officio nunquam destituisse meo.
[p. 230]
Non ego doctrinae, non duro Marte probati
    (30) Roboris exemplum, sed pietatis ero.


IN

PETRI BORRII

libros de primis Belgarum motibus.

QUod regni mala quaesiit cupido
Inventum populi furore bellum,
Quo tandem supera benignitate,
Spem vulgi super & metum Tyranni
(5) Libertas mediis refulsit armis,
Seros non patitur latere Belgas
Fida Borriacus labor papyro,
In cuasas referens, ducesque primos,
Martem perpetuo cruore nondum
(10) Post septem mala lustra judicatum.
Reges discite parcius jubere,
Et plebs regna pati. novare constat
Successu dubio; pati periclo,
Cum jus imperii, licentiaeve,
(15) Civili veniunt emenda ferro.


De itinere suo per res prolatas.

Dum jura multum litigata dimittit
Periculoso Sirius flagrans coelo,
Libet occupare per brevem fori pacem,
Libet mihi donare desides horas:
(5) In quas nec ullae jus habent clientelae,
Nec impiger consultor antelucanus
Sed Haga molles semper obsidet somnos,
Notasque prohibet exui locus curas.
Regis Guilielmi, carcer advocatorum,
(10) Valete turres: arbores Jacobeae,
Inutilesque tot negotiosorum
Umbrae valete, sub quibus calent omnes.
Valete & Aulae, Curiaeque discursus,
Et ambulanti semper obvium murmur,
(15) Valete: paucos, sed meos dies quaero.



[p. 231]

AD

DANIELEM HEINSIUM,

cum Adamum Exulem, suam, ei
offerret.

HEinsi vetustae restitutor orchestrae,
Ornas cothurno qui pedes Sophocleo,
Euripidum syrma qui tuo vincis,
Et Aeschyleas & Lycophronis faeces,
(5) Et quicquid unquam perditum tragoedorum,
Desideratumque hactenus repensasti;
Sume hoc amici, (nomen hoc inaequales
Si non recusat) sin minus, tu saltem
Poëma, in arrham quam sacae clientelae
(10) Postremus offert principi poëtarum:
Lecturus illud, ut beatus exultes,
Cum nos videbis velle, posse te solum.


In meditationes sacras

JOHANNIS MEURSII.

DUm veterum ingeniis doctos instaurat honores,
    Obligat & toties saecula prisca sibi:
Hinc animo Cyrrham dum provocat, in de Lyceum
    Meursius, ulterius jam videt esse nihil.
(5) Destituit noti juvenem via tota laboris.
    Quid faciat? coelo cura petetur, ait.
Ergo sacros aperit sublimi pectore motus,
    Ipsa per Isaïden dum juvat astra sequi.
Cernimus (en pietas) meditata prioribus annis,
    (10) Qualia vix canis otia sera ferunt.
Magne Deus, vitae peragit cui pensa juventus,
    Nescio quid faciet, sit tamen oro senex.



[p. 232]

IN LIBRUM.

JOHANNIS MEURSII

De funere & puerperio.

UNa papyrus habet supremaque primaque rerum,
    Naturae fines continet iste labor.
Lucinae pia sacra docet tibi nata recenter
    Pagina; non fetus duicior ille fuit.
(5) Funera tu recitas, Meursi, quae nulla libellis
    Opto tuis veniant nec nisi sera tibi.
Cernimus hic cunas atque addita nomina fatis
    Et bene soilicitos in duo vota patres.
Cum fletu tamen iiie rudi ventura fatetur,
    (10) Et non visa prius respicit astra puer.
En tumulos, en busta virum luctusque superbos,
    Quorum se pretiis excitat ipse dolor;
Hinc alias iterum lacrimas miserabilis urna
    Quas bibat & celso raptus ab igne cinis.
(15 In laudes vagire tuas tener incipit infan,
    Quis scit an & manes hic quoque tangat honos?
Omnes crede tibi populos, tibi dicere mundum:
    Qui sunt qui non sunt, tu facis esse tuos.



Ex Graeco Theocriti.

EPIGRAMMA,

cujus initium, Τà ῥóδα τà δροσóεντα.

SErpillum densis foliis praesigne, rosasque
    Rorantes divis pono Novensilibus.
Alticomam laurum, celebrat quam Delphica rupes,
    Accipe sacratam, Pythie Phoebe, tibi.
(5) At caper hic, qui nunc terebinthi brachia mordet
    Ultima, mox aras imbuet ille tuas.



[p. 233]

Aliud, cujus exordium,
Εὕδεις φυλλοστρῶτι πέδῳ.

DUm vari in summis stant montibus, aequore campi
    Frondibus instrato te sopor altus habet,
Daphni, pater Faunus te captat, & ipse Priapus,
    Tempora sub crocea cui titubant hedera,
(5) Et jam succedunt antro simul: effuge Daphni,
    Effuge, nec somno mergere, sed vigila.


Aliud, cujus exordium,
Τήναν τὰν λαύραν.

QUo via per quercus, pastor, te ducet, imago est
    Lignea; nuper adhuc, ut puto, ficus erat.
Monstrum informe, tripes, cum cortice, & auribus orbum;
    In Venerem foetum quod tamen inguen habet.
(5) Simplice quod cingit structum pietate sacellum,
    Et viret è saxo lapsa perennis aqua,
Lauribus, & myrtis, & odorifera cupressu,
    Quas circumplecti palmite vitis amat.
Illic & tremulis mulcentes vocibus aures
    (10) Congeminant merulae murmura, veris aves:
Flava nec adversum ramis philomela dolores
    Dulcisono cessat molliter ore queri.
Illic ergo sede supplex, facilemque Priapum
    Exora, ne me Daphnidis urat amor.
(15) Si datur hoc, praesens hoedi cruor imbuet aras;
    Daphnide sin potiar, victima terna cadet.
Tunc capro faciemus, ovisque sub ubere foetu,
    Et vitula: placeant sic mea vota Deo.


In statuam Pisandri, cujus exordium,
Τὸν τοῦ Ζανὸς ὅδε ὑμῖν.

AEterni sobolem Tonantis illum,
Et dextra & domito leone notum,
Vatum quotquot erant ubique, primus:
Pisander celebravit ex Camiro,
(5) Cujus sunt labor Herculis labores.
Hunc ipsum pia cura civitatis
[p. 234]
Hic, ut noveris, aereum locavit
Multis postea mensibusque & annis.


Ex Graeco Agathiae.

IN

LAPIDEM AJACIS.

ME petram Ajacis manibus sub pectus adactam
    Hectoreum frustra tollere quaeris humo:
Aspra quidem & nigra sum: sed magnus dicet Homerus
    Prostratum nostro pondere Priamidem.
(5) Nunc me vix possunt paullum tellure movere
    Isti homines, saecli turpia probra sui.
Tu me, hospes, potius terra tege, namque pusillis
    Jam me ludibrium dispudet esse viris.


IN
NAVIGATIONEM.

STat placidum ventis nigrum mare: littora nulla
    Insanis pulsat fluctibus aura Noti.
Unda nec in rupes saevis compulsa procellis
    Retro lapsa altum volvitur in pelagus.
(5) Sed spirant Zephyri, blandumque susurrat hurundo,
    Dum nidum aggestis construit è paleis.
Navita pone metum, seu sit tibi Syrtis aranda,
    Seu tibi Trinacrii est ora legenda sali.
Portunoque scarum, vel tubram ambutere bocam
    (10) Sis memor, hoc ut agas, dum nihil est quod agas.


AD

FRANCISCUM

VERIUM.

IN Neoportano sudatam littore pugnam,
    Magna Britannorum gloria gentis habe.
[p. 235]
Maxima spectacli pars illius accipe Veri,
    Quod ferat haec eadem quae tulit arma manus.
(5) Te primum, torvaque oculos in fronte micantes,
    Et praesensa animo vulnera, fugit Iber.
Flandria rursus erit virtutum certa tuarum
    Testis, & Oceani littora Pleumosii.
Hinc reducem lauru te cum victrice manebit
    (10) Obsidionalis graminis alter honos.


De Navigatione in

FLANDRIAM.

CUm modo Cottorum veteres invectus arenas
    Millena premeret puppe Batavus aquas:
I, mea gens, inquit Neptunus, & haec tua crede
    Regna, nec externas respice semper opes.
(5) Quid trepidas, invicta? tibi vicissse mereris:
    Te tua libertas, te tua fata vocant.
Quando erit ut magno redeuntia signa triumpho
    Aspiciam? poenas Flandria victa dabit.
Ipsa manu tot pone trahes castella, tot urbes,
    (10) Nervia qua Valachros respicit ora tuos,
Quo ferus iste fugit? nescis Hispane tueri
    Flumina, jamque novo sanguine castra madent,
Nondum etiam Flandri reginam littoris, ora
    Ferre subacta fame, captaque rostra vides?
(15) Quid miser in geminos actus te dividis? illi
    Quod menses, anni non potuere tui.


OSTENDA loquitur.

ARea parva ducum, totus quam respicit orbis,
Celsior una malis, & quam damnare ruinae
Nunc quoque fata timent, alieno in littore resto.
Tertius annus abit: toties mutavimus hostem:
(5) Saevit hiems pelago, morbisque furentibus aestas,
Et nimium est, quod fecit Iber. crudelior armis
In nos orta lues, nullum est sine funere funus,
Nec perimit mors una semel. Fortuna, quid haeres?
Qua mercede tenes mixtos in sanguine manes?
[p. 236]
(10) Quis tumulos moriens hos occupet hoste perempto,
Quaeritur, et sterili tantum de pulvere pugna est.


IN PORTUM
AD
SINUM FLACCIACUM.

FLacciades Nymphae, quarum largissimus urnis
    Effluit in falsas Mosa Batavus aquas,
Hic ubi velivolis statio jam fida carinis,
    Clauftra freti Vornae continuere duae:
(5) Huc properate choros; hanc conchis comite molem:
    Invidiam vestris detrahit illa locis.


ALTERUM.

QUod furit Hippotades ripis angustius istis,
    Et pelagi ridet murmura tuta ratis,
Munus id est Procerum, ni libera terra Tyranno
    Plusquam naufragiis altera regna forent.
(5) Extremis jam nauta redit securior Indis;
    Et faciles primo littore sentit heros.


IN
REGINALDI BREDERODII,
Praesidis obeservationes, De pactis dotalibus
CORNELII NEOSTADII,
ETRUMOLDI HOGERBETII,
Senatorum.

QUas Hymenaee tibi, quas, Juno pronuba, leges
    Describunt Batavi sidera terna fori,
Patria commendat vobis, ut munere quorum
    Humanum vivit perpete prole genus:
(5) Servet & hic meritos liber immortalis honores,
    Dum thorus, & dotes, & vix, & uxor erunt.



[p. 237]

ARX TEILINGA.

PRincipibus, quorum veneratur patria nomen;
    Arx placuit, solis haec metuenda feris,
Dum satis hoc visum, nondumque tenentibus arma
    Gratus in humano, sanguine ludus erat,
(5) Nec Batavûm tellus civiles passa furores
    Flebilis externo praeda jacebat hero.
Qui gradus in mundi quondam cervice locarat
    Sequanicam sobolem, Pannoniamque domum.
Tune melius veteres nemora haec saltusque tenebant,
    (10) Cattigena cincti nobibilitate duces:
Quorum ex antiqua supremus origine sanguis
    Teilingos habuit foemina Boja lares:
Hisque sub arborìbus, solio dejecta paterno,
    Vim contra flevit jura valere nihil.
(15) Arcis ob has de te quererer, fortuna, ruinas,
    Ni gravior dominae tanta ruina foret.


IN
EUSEBIUM SCALIGERI.

O Quem respiciunt fugiturae protinus artes,
    Substitit Aonius quo retinente chorus,
Cujus ad imperium nisi te fortuna vocasset,
    Non bene Scaligeras delstiituisset opes,
(5) Ambigimus merito, tu longius omnia vincas,
    Longius an curas ultima cura tuas,
Eusebii lacerum qua tot per secula funus
    In lucem genii reddidit aura tui:
Qualis Tantalides mensae pars ante paternae
    (10) Adstitit, ipse suum cum stupuisset ebur:
Aut qui membra solo monstris disjectus avitis
    Acceptum dominae Virbius e tulit.
Cum vita censura venit: sordentia purgas,
    Quod prope plus etiam quam revocasse fuit.
(15) Quis non invideat liber hoc? charta beatae
    Non cupiat dextrae promeruisse notam?
[p. 238]
Si conferre libet, quid tantum Pamphilus illi
    Praesitit? apparet non semel ille tuus.
Jure igitur nomen sumit majoris amici,
    (20) Et titulo gaudet nobiliore legi.


In obitum

JUSTI LIPSII.

HOc quoque fer totum, sed tristis, Fama, per orbem:
    Ille diu plausus deliciaeque tuae,
Quem populis unum cunctis narrare solebas,
    Occidit, & tantum vivit in ore tuo.
(5) Omnis ad exsequias, qua sol oriturque caditque,
    Hoc est qua legitur Lipsius, orbis eat.
Praecipue adspicies domini cum Thybridis arces,
    Fac septem resonet vox lachrymosa jugis:
Lipsius occubuit, cui quantum defuit aevi,
    (10) Tantum nescitur maxima Roma tui.

In natalem

BURCHII.

HIc tibi suspectum senibus qui terminat annum,
    Quali agitur vultu laeticiaque dies,
Talis saepe precor redeat, clarissime Burchi,
    Quem celebres doctas inter amicicias:
(5) Donec inoffensae traducto tempore vitae
    Natalem supera sede beatus agas.


IN

DISCESSUM ab AMICA.

DEmophoona, feris fugeret cum Phyllida velis,
    In Lemnum adversi poene tulere noti.
Miramur quod mille rates dimittere Chalchis
    Noluit; in cusa Laodamia fuit.
(5) Me quoque pro domina faciens velut admonet imber:
    Hoc potius caelo debuit illa peti.



[p. 239]

Libri an puellis dandi.

CRede nihil nostris, aut omnia crede puellis:
    Lectricis mores pagina nulla facit.
Qua casta est, totum leget incorrupta Catullum:
    Illi nil tutum est quae capit, & capitur.


AD

PAULUM CHOARTUM

BUZANVALIUM.

DUlcia privatae laudas quod commoda vitae,
    Ante diem longo fastus honore senex:
Et tibi non tanti est, Gallo subnixa favore
    Mittere trans orbes arma Batava novos:
(5) Ut nil nobilius, ruris caelestibus annos
    Tradere restantes, & tuus esse putes,
Buzanvalle, sapis: nec te latet, optime, quae nos
    Suspicimus quam sint fumus & umbra levis.
Hoc si Chrysippus potuit, durusque Cleanthes
    (10) Credere, nil miror: pauper uteruque fuit.
Abstinuisse bonis facile est sperare negatis,
    Et quae non possis, dicere, nec cupio.
Si dederis, quod damnum paucis contigit, amico
    Virtutumque bono judice, rege frui,
(15) Rege datis multus deberi plura fatente,
    Quis scit, num subito spiritus este cadat?
Ille vir est, à quo retulit fortuna repulsam,
    Inveniens clausos ad sua dona sinus.


IN

BUZANVALII

PERICULUM.

NObilium flos docte virûm, cui gratia regis
    Tanta patet quantum vatibus ipse faves,
[p. 240]
Si scelus istud aquae, tua dira pericula, quondam
    Vidisset felix carmine turba prior,
(5) Maeonides caneret, quod Ulyssi praestitit Ino,
    Hoc tibi jam patriae vota dedisse tuae.
Parcius optaret laudatam Pindarus undam:
    Nec solus crimen Naidos esset Hylas:
Ipsas quos Helicon, juga quas Parnassia fundunt,
    (10) Suspectas vates omnis haberet aquas.
Non faceret Pimple, non Pegasis unda poëtas,
    Sed tua pro cunctis fontibus ora forent.

Aliud.

LImpha lacu Stygio Letheque infamior ipsa,
    Et quam Cocytus non velit esse suam,
Propter quam nostris irata est Gallia ripis,
    Et patrias odit paene Batavu aquas,
(5) Tunc igitur nostrum voluisti extinguere lumen,
    Quod stabili gentes nectis amore duas?
Legatique sacrum media inter proelia nomen
    Materiam sceleri quaeris habere tuo?
Sclicet ut prae te pia sit Bellona, sibique
    (10) Quod negat & Mavors,adudeat unda nefas?
Te nostrae fugiant laurs, te mitis oliva;
    Solaque te taxus flebilis umbra tegat.
Arceat ipse suos à gurgite Phoebus olores,
    Nec volucrum norit carmina dira palus.
(15) Sed te jussa gravi repetents convivia limo
    Rana vetet sceleris non meminisse sui.

Aliud.

CUm jam videret impio premi stagno
Os, quo loquente se volebat audiri
Parens virorum Gallia atque virtutum,
Heu quid paratis, clamitat, nefas, Patreae?
(5) Revocate fusos. hactenus mihi vixit
Acer juventae, sue vigore confertos
Irrumpit hostes, fertque se obium bello,
Seu major annis jussa maximi reges
[p. 241]
Perfert, potentum luminum salutator,
(10) Concordiaeque sacra firmat interpres:
Explevit annos nempe, sed meos tantum:
Sui supersunt. Non iniqua poscenti
Parent sorores, redditur colo pensum:
Eidemque torro lana ducitur fuso.
(15) At tu Choarte, fruere coelitum dono:
Memor, peractam nil moratus aetatem,
Annos ab illo computare natali.

IN

AULICOS,

Urinae tributa petentes.

AT ille pravi pereat auctor exempli
Ductor Quiritum Flavia satus gente,
Qui sub tributum jussit ire vesicas.
Quid hunc sequi vos aulici juvat morem?
(5) Illum cupido suave olentis argenti,
Vos movis odium turpe olentis urinae.
Hoc ergo distat jus utrumque, quod nasus
Avarus illi, delicatus est vobis.

Alterum.

AUla merum donans, urinam jure recusat:
    Nam reddi nemo vult sua dona sibi.

In Poëmata

D. BAUDII.

CAndida posteritas, quae nec livore maligno
    Roderis, & melius quod fuit ante vides,
Ad te nota parum facundi pagina Baudî
    Provocat, in nullas ambitiosa preces,
(5) Sed quidvis contenta pati, nisi carmine lecto
    Ingrati, damnas saecula nostra nota.
Tutque adeo, quamvis tali veniente poëta
    Antiqui palmam vix tenuere tui,
Gaude Roma tamen: quod non jam sola lepores
    (10) Jactat & argutos Graecia docta sales,
[p. 242]
Quod veteris socci jocus, ultaque tela Lycamben,
    Additur ad laudes ultima summa tuas.
Baudi munus habes: debet cui turba bonorum,
    Quod modo securis non licet esse malis.

Aliud.

QUem legis & laudas si vis nobisse poëtam,
    Versibus & vita Baudius unus erat.
Vidimus hunc ipsum qualem tibi carmina monstrant:
    Ingenium domini laeta papyrus habet.
(5) Talis erat, seu cum fluitarent prospera, seu cum
    Immeritum premeret saevior aura caput:
Liber & intrepidus, nec qui concederet unquam
    Fortunae magnis regibus esse minor:
Nulli sponte nocens, & amabilis hostibus ipsis:
    (10) In quo, si nosses, perderet ira locum:
Infensus sceleri, sed non ut lege severa
    Viveret, antiquae simplicitatis amans:
Melle madens, & quo non incorruptior alter
    Miscuit innumeris seria multa jocis.
(15) Et si cuncta simul permittis dicere, vates
    Teïus arguto mistus Aristophani.

De ambitu.

REbus gerendis publicisque commodis
Natus petendis hun honoribus modum
Praescribe, temet ut offeras, non ingeras.
Ambire semper stulta confidentia est,
(5) Ambire nunquam deses arrogantia est.

De conatu hostis in transeundo Vahali.

DIves aquis regni Vahalis tutela Sicambri,
    Et quocunque fluis nomine Rhene pater,
Perge gravem nostris defendere finibus hostem
    Cujus ab inviso sanguine saepe rubes.
(5) Sic secuta tuis veniant commercia ripis
    Fontibus à primis ad maris usque vias,
Cuni procul à Belgis peregrino Marte fugato
    Candida pax populis libera jura dabit.



[p. 243]

In mortem

LUCAE TRELCATII patris.

PLebs tua cum patriae fines, & quidquid amatur,
    Linqueret, exsilio quaerere jussa Deum,
Os potuit tantae siccum praestare ruinae,
    Et gemitum est fatis ausa negare suis,
(5) quae nunc ccce tuo, Trelcati, percita luctu
    Fortis in hoc primum desinit esse malo.
Quas populi lacrimas, quos planctus cernimus urbis,
    Ut magis haud alium fleverit una domus.
Quis fueris constat; lacrimis agnosceris illis:
    (10) frater amore pio, sortis honore pater.
Te modici sanctique lares, te templa requirunt,
    Te schola, te verum discere quisquis amat.
Praecipue quae te profecit teste juventus,
    Miratur tantum jura valere necis:
(15) & quod tu scriptis toties, quod voce monebas,
    Exemplo vellet non didicisse tuo.
Heu miseri, nondumne igitur commissa fatemur,
    Tam fera quos caelo vindice damna premunt?
Nam nostrum decus ingrato qui sustulit aevo,
    (20) nos peragit tanti funeris iiie reos.


In mortem

ANGELI MERULAE.

STaret ad arsuros cum jam pater Angelus ignes,
    Damnarat cujus saecula voce Deus,
Squalentem senio, squalentem carcere vultum
    Sustulit immensis fortior ipse malis.
(5) Coeperat ad tantum facinus pallescere quisquis
    Fecerat; unus habet judicis ora reus.
Non, ait, hoc letum, non hanc, pater optime, flammam
    Deprecor; auspiciis vicimus ista tuis.
Ducere jam possim poenas & vivere centum
    (10) Mortibus & cjneres nempe videre meos
Pro me, Sancte, nihil: maneant, quae diximus oro;
    Sit tamen o quondam tutius ista loqui.
[p. 244]
Haec ubi conisus quantum vix posset ab annis
    Protulerat, sequitur spiritus ecce preces,
(15) Vitaque cum dictis pariter super astra recepta est;
    Labitur ante suos corpus inane rogos.
Eripuit sceleri mortem deus; impia turba
    Saeviciae queritur nil licuisse suae.
Quod superest, gelidos flammas inmittit in artus:
    (20) Et poenam cupiens poscere, Justa facit.


In Obitum

PAVLI CHOARTI
BUZANVALII.

ACcipe defuncti placido mea membra sepulcro,
    A Patria semper terra secunda mihi.
Hic ego, dum licuit domino servire tibique,
    Securos sensi molliter ire dies:
(5) Sollicitus tantum ne non sati undique tuta
    Vel tua libertas vel tua sacra forent.
Nunc quoque quod Batavos incerto in Marte relinquo,
    Crede mihi leto tristius esse malum.
Rex bone, praesidium miseris ultorque superbis,
    (10) Cui vitam debet Gallia tota suam,
Si nullas acies, si vulnera nulla refugi,
    Parsque tui belli si luit ista manus:
Si tot apud populos & tot sacra nomina, reges,
    Est tibi perpetuo nostra probata fides:
(15) Si ne jussa tibi peragam, quae sola potest, mors,
    Quod dolor & morbus non potuere, vetat,
Hanc mihi redde vicem: tumulum defende ministri,
    Ossa ferox olim ne mea calcet Iber.


In adventum

MARCHIONIS SPINULAE.

SPinula, virtutes cujus laudavimus olim,
    Tunc quoque cum nobis esset amare nefas,
Spes sit quanta tui, perculsi munere tanto
    Si taceant homines, flumina crede loqui.
[p. 245]
(5) Illi pro nostris vigilantes finibus amnes,
    Qui toties cursus sustinuere tuos,
Strati sponte jacent, aequataque tramite molli
    Pacis amatricem se probat unda tibi.
Nil tibi navigiis opus est, nil pontibus ullis,
    (10) Haec tantum armatos ferre recusat aqua.
Quin etiam caelum venienti serviit: ipsa
    Frigora tam longas cum posuere minas.
Quae tam triste gelu tam felix aura resolvit?
    Non solis, non est aëris illa, tua est.
(15) A te tam placidos sumpserunt tempora vultus:
    Bella cui debent cedere, cessit hiems.


IN
OCTAVII VENII
Emblemata Amatoria.

QUestus Amor nodum sua respondere triumphis
    Praemia, nec, famae quod satis, acta sequi;
Mille per artificum spatiatus millia, legit
    Octavi doctas aes animare manus.
(5) Ipse regit ferrum, vultus ipse imprimit aeri,
    Et gaudet duris durior ipse puer.
At laetus monumenta Dei victricia mundus
    Accipit, & plaudit cladibus ecce suis.
Ecce Cupidineas omnis jam dextra tabellas,
    (10) Et Paphios lusus jam sinus omnis habet.
Praeda puellarum juvenes, juvenumque puellae,
    Discite quid valeant tela potentis heri.
At vos ite procul, tanto quibus ista videre
    Spes erat, & pictus laedere novit Amor.


Ad pacem.

MItis filia maximi Tonantis,
Cujus jam Batavi cruenta septem
Per quinquennia nesciere nomen,
Da nobis veniam, quod ille alumnus
(5) Bellorum populus, sati sub armis
[p. 246]
Et quorum clypei fuere cunae,
Externis toties dolis petiti,
Quorum non meminisse tam suave est,
Quantum oblivia sunt periculosa,
(10) Securique diu timore solo.
Quam mens tota cupit petitque, nondum
Audemus tamen invocare pacem.
At tu semina disparata mundi
Certo foedere quae vetas perire,
(15) Belgis redde fidem, soloque fruges,
Cives moenibus, amnibusque merces:
Aut nondum bona tanta si meremur,
Illos vincere da, benigna, bello,
Qui belli sibi quaesiere finem;
(20) Illos da, dea, pessime perire,
Qui per foedera quaesiere bellum.


IN
OTTONIS VENII
Emblemata Horatiana.

QUale apud Ausonios veteri certamen in aevo
    Roscius ingenti cum Cicerone fuit:
Cum pater orchestrae, gestus digitosque loquaces,
    Opposuit tanti viribus eloquii:
(5) Aut Jovis ut magni quatientes sidera vultum,
    Et caput, & sacri verticis omne decus:
Maeoniae pugnant cum majestate Camoenae,
    Phidiacum Grajos cernere fecit ebur:
Omnia sic, doctas quibus implet Horatius aures,
    (10) Otto tuae nobis exhibuere manus.
Sic Romana fides caelo est aequata Batavo:
    Respondet numeris linea quaeque suis.
Viveret ô utinam regum Tyrrhena propago,
    Ferret ut hic etiam praemia digna labor.
(15) Tu quoque, Flacce, tuis debebas versibus illum
    Dicere, qui versus monstrat in aere tuos.
Quicquid de Thressa legitur testudine, credo:
    Ex quo etiam surdis scit tua Musa loqui.



[p. 247]

IN
Mortem SCALIGERI Epicedia.

IRet ad occasum cum lux clarissima mundi
    Scaliger, & sanctum conderet umbra caput,
Dicitur exemplo tu saevi funeris aether
    Territus, atque ipsi contremuisse poli.
(5) Te quoque perculsum, genitor radiate diei,
    Credibile est, viso sidera posse mori.
Non minus ille suo lustrabat lumine terram,
    Non minus in gemino cardine notus erat,
Sed non tu retro radios in saecula vertis,
    (10) Nec potes hesternum tu revocare diem:
Eripiret nocti qui saecla, diesque diei
    Redderet, ille fuit, qui tamen, ecce, fuit.


Aliud.

HUc ades, huc, hospes, seu per mare, sive per Alpes,
    Ad Batavos Brenni vectus ab urbe venis,
Non aliena tibi jacet his in sedibus umbra,
    A ducibus sanguis sed venit ille tuis.
(5) Hic situs hic ille est Josephus Scaliger, ipsa
    Quin hic Scaligerum gens tumulata jacet.
Nec tu sceptra tamen, regnique insignia quaere,
    Et quae quo libuit fors inimica tulit.
Imperium longe majus sibi condidit, & cui
    (10) Non Athesis finem, non Padus ipse facit:
Quod vix Oceanus, vix coelum terminat. I nunc
    Et magnos aliquid crede fuisse Canes.


Aliud.

HIc jacet & Gades super exauditus & Indos
    Scaliger, hic mundi publica lingua jacet.
Hunc velut amissum Memphis deploret Osirim:
    Divitis huic silvae munera mittat Arabs:
(5) Aethiopes portare legit quae gramina Phoenix:
    Et Solymi plena balsama ferte manu.
Hunc Syrus Euphrates, hunc Medus plangat Hydaspes,
    Et qua tu primum Nile crearis aqua,
[p. 248]
Graecis desertas Aganippes effeat undas:
    (10) Censeat hunc atrum Martia Roma diem.
Europam pariter, Libyamque, Asiamque per omnem,
    Per sola terrarum, per freta luctus eat:
Et dicant populi: Jacet in tellure Batava
    Hic qui pro populis omnibus unus erat.


Aliud.

UNica lux saecli, genitoris gloria nemo
    Quem puerum, nemo credidit esse senem:
Tam sibi par semper, quam cunctis celsior unus,
    Et qui se totum debuit ipse sibi,
(5) Exsuperans fama, quos aequat sanguine reges;
    Sceptigeris majus nomen adeptus avis:
Hic jacet ille capax immensi Scaliger aevi,
    Nec sibi mors unquam plus licuisse putet.
Quid querimur raptum? mens est qua vivitur: annos
    (10) Ille tot exegit mente, quot orbis habet.
Omnia dum retro mundi vestigia quaerit,
    Quaerentem retro destituere diei.
Emensus populos & dissona gentibus ora
    Ambierat, quantum lumine Phoebus obit.
(15) Testamur, natura, tibi non defuit ille:
    Tu gentes alias, saecula plura dates.
Ultra Scaligerum nihil est: nec Scaliger ultra.
    Ille tui finem reppetit, ille sui.


Aliud.
In effigiem
SCALIGERI in Biblio-
theca servatam.

INter mille libros (nec sedes dignior ulla)
    Quae tulit immensus Saliger, ora vides.
Mille libros hospes nimium ne respice, major
    Hic tibi quem monstro bibliotheca fuit.


Aliud.

Cum plutei doctis turgerent undique chartis,
    Quas velit aeterno fama fovere sinu,
[p. 249]
Exhaeredavit moriturus Scaliger orbem,
    Et vetuit posse se scripta videre diem.
(5) Heu nimium duras è miti pectore leges,
    Pro quibus impietas magna sit esse pium.
Digna sit hac poena praesens quae vivitur aetas,
    Nempe haec quae Titios Scoppiadasque tulit.
Sed quo posteritas meruit non posse doceri?
    (10) Aut quid fecerunt tam bona scripta mali?
Parce pater, si, nos recte tibi cuncta monenti,
    Credere, in hoc uno credimus esse nefas.
Publica sunt istaec. semel ut te fata dederunt
    Omnibus, inde potest jam nihil esse tuum.
(15) Sit tamen, ut mandas: nequeunt vel pressa latere,
    Quae tantum ex tanto nomine lucis habent.
Quicquid nescitur, foliis quaeretur in istis:
    Hinc sibi responsum maxima turba petet.
Quanta nec Euboicae celebravit virginis antrum,
    (20) Nec tripides medio quos habe orbe locus.
Quid juvat in populos has non dimittere chartas?
    Scaligeri circum scrinia mundus erit.



In effigiem SCALIGERI, paullo ante mor-
tem expressam; quae est apud V.N.
Cornelium vander Mylen,
Equitem.

HAec est Scaligeri mortem meditantis imago,
    Luminis heu tanti vespera talis erat.
In vultu macies, & tortor corporis hydrops,
    Sed tamen, & magni conspiciuntur avi.
Laeva tenet chartas Nabathaei munera caesi:
    Armatur calamo nunc quoque dextra suo.
Haec est illa manus, vitam cui tota vetustas
    Debet, & à primo tempora ducta die.
Quod si Scaligero meritis par vita daretur,
    Non nisi cum mundo debuit ille moti.



[p. 250]

In effigiem
JOHANNIS SAMOSCI,
Magni Poloniae Cancellarii, in auro expres-
sam, & Scaligero legatam.

PRima diu patriae tutela, decusque Samosci,
    Ex aequo gemina Palladis arte potens,
Sic oculos, sic tu frontem, sic ora ferebas.
    Cum pacatus eras, ut puto, talis eras.
Non hunc aspicio, Livonum quem saeva timebant
    Agmina, praecipiti quem Scytha fugit equo:
Sed duce qui posito Romam, qui Gecropis urbem
    Ausus es in media ponere Sarmatia.
Talis Scaligero voluisti nempe videri,
    Qualem te Musis Scaligeroque dabas.


In eandem.

MAteries aurum est. ductoris imago Samosci,
    Scaligero donum qui dedit, ille mihi.


In Ecclesiasten

APOLLONII SCOTI.

HUc ades & Scoti sapientes inspice chartas,
    Doctrinam quisquis cum pietate colis.
Non Aganippeo bibit hic de fonte poëta,
    Sed de Jordanis lene sonantis aqua:
(5) Non dedit hos aestus mendax parnassia rupes,
    Sed pia veridica nobilis arce Sion.
Non hic trita sequens veterum vestigia vatum
    Maeonide caeco sub duce carpit iter:
Rex operis ductor, rex qui simul omnia vidit,
    (10) Omniaque haec unum comperit esse nihil.
Non hic Troja tibi legitur, Thebanaque monstra,
    Sed Deus, atque Deo conciliandus homo.
Evitare cupis quisquis fallacia vitae
    Somnia, securos quisquis habere dies,
(15) Haec lege despectum calcantia carmina mundum:
    Quantum scire sat est, continet iste liber.



[p. 251]

IN

MEURSII LEXICON

Graeco-Barbarum.

ACcipe quem tibi dat, lector studiose, laborem
    Meursius: hac charta Graecia tota patet:
Non quae Socratico quondam sermone locuta est,
    Quae Macetum linguae fulmine fregit opes:
(5) Sed qualis moriens in regni sede superbi
    Singultus olim moestaque verba dabat,
Cum Byzantinos habuit nova Roma Quirites,
    Heu male vicinis praeda futura Getis.
Doctrinae cultusque parens, (quis credere possit?)
    (10) Graecia, qua demta barbarus orbis erat,
Huc cecidit, Graecos velit ut qui volvere libros,
    Debeat hinc Graecam discere barbariem.


AD

AELIUM EVERARDUM

VORSTIUM, Medicinae
Professorem.

SIc cedat quod ubique mali est, coëantque repente
    Vulnera, tam doctae quae tetigere manus.
Nullaque sit pestis, vis hausti nulla veneni,
    Quam tuus eximia mors acta potentibus herbis
(5) Et toties retro mors acta potentibus herbis
    Victori veniat non nisi sera suo:
Ut te praecipue, Vorsti, delector amico,
    Et juvat inprimis me placuisse tibi:
Non tantum quoniam, dum tu mihi prospicis, in me
    (10) Experior morbos juris habere nihil;
Ut nuper, cum saeva mihi quartana minata est
    In longum segnes maxima damn dies:
Sed quia, peste magis, magis occidente veneno,
    Odisti, virtus quicquid amara negat.
(15) Est aliquid, morbis, plus est mihi credere, mederi
    Moribus, atque animis ferre potenter opem.
Pessima sunt saecli contatiga. tot male sanos
    Inter, & aegrotos qui valet, ille valet.



[p. 252]

In morbum sponsae
JOHANNIS REIGERSBERGII.

[Tekst van het ms. in het
Album Radermacher]

HAec quae te potuit domare prima
Effrenesque diu ligare sensus,
Cepit, sed pariter puella capta est,
Et contagia traxit in medullas
(5) Flammae nec tenuis, nec ante notae.
Et jam pallida lectulo jacebat.
Imis visceribus faces anhelans,
Jactandoque suum fovebat ignem,
Quem stulti medici febrim putabant.
(10) Tum tu sedulus assides cubanti,
Et tangis digitos & ora mulces.
Solum te videt, audit illa solum,
Et lusus faciles jocosque molles
Tanti jam putat ut valere nolit.
(15) Sed mox fortior exsilit cubili,
Et formam recipit, suasque vires.
Quid mirum? gravis est Deus Cupido
Dum luctamur adhuc, levis sed idem
Cum victi dominum fatemur ultro.
(20) Sic nunc illa suo calore gaudet,
Et vitam putat hoc, quod ante morbum.


In Nuptias V.C.
JOHANNIS REIGERSBERGII.

ASpice cincta mari quem dat tibi terra tiumphum,
    Nata maris vasti fluctibus alma Venus.
Ille per innumeras elapsus saepe puellas
    Substitit, & tandem fraena momordit Amor.
(5) Post populos visos, haustasque fideliter artes,
    Post data sublimi Jura regena manu,
Hoc aberat votis. nam maxima sortis amicae
    Pars est, participem sortis habere suae.
Illa etiam felix, facibus quae debita veris
    (10) Spes non unius virginis una tenet.
[p. 253]
Cernitis, ut morbo nuper profecerit ipso,
    Ut bona nil possit de febre forma queri?
Aegrotantis herae magis aegrotabat amator,
    Et febris illius, sed dolor hujus erat.
(15) Haec tormenta tamen magna mercede placebant:
    Prospera non poterant fata probare fidem.
Eruibuit fortuna suum scelus, & Satis, inquit,
    Et plus, quam satis, est, hoc licuisse mihi:
Nunc mea tam maneant constantia semper in illos
    (20) Munera, quam constans pectora junxit amor.


In Album

JANI RUTGERSII.

PIctus Apollinea stellantia tegmina lauru,
    Qui domini vatis se probat esse liber,
Optime Rutgersi, non huc in plebe latentes,
    Sed notas toto quaerit in orbe manus,
(5) Quas longaeva manent constantis saecula famae,
    Omnis quas cupiat bibliotheca suas
Iste Casaubonos habat liber, iste Thuanos:
    Heinsiacas monstrat gentibus iste notas.
Aurea doctorum recitatrix charta virorum,
    (10) Nonmina quae tantum non moritura vehis,
Quid tibi nobiscum? quid nos prcul ordine vulgi
    Detrahis, & juxta sidera summa locas?
I tamen, & quaeret siquis, narrare memento
    Hoc tantum, domino me placuisse tuo.


In effigiem

HENRICI MAGNI,

Regis Galliarum: quae est apud V.N.
Cornelium vander Mylen,
Equitem.

QUantum aliis reges, tantundem regibus exstans,
    Est bello, & belli victor, et ipse sui.
Hic ille Henricus, quo Gallia dante recepit
Fracta decus, mores barbara, pauper opes.



[p. 254]

In effigiem

MARIAE MEDICEAE,

Reginae Galliarum; quae ibidem.

OMnia contulerat magno victoria Regi:
    Sed deerat soboles: hanc Medicea dedi:
Ut, quod non periit, conjunx tibi Galiia debet,
Sic mihi, quod poterit jam superesse tibi.


In effigiem

LUDOVICI

Regis Gallorum; quae ibidem.

VIvas, parve puer, sed sic quoque, maxime regum,
    Publica cum cujus juncta salute salus,
Et cito te patriis doleant virtutibus auctum,
    Qui scelere extinctum non doluere patrem.


In Tuningii

APOPHTHEGMATA.

Octo decemque tibi primos absumpserat annos,
    Tuningi, (vix est credere,) torpor iners,
Nobilis ingenii dispendia flere liceret;
    Sed facis, ut lucro sint tua damna tibi.
(5) Est grave sex annis Latiarem discere linguam:
    Hoc tua vis sexto mense peregit opus.
Veteris ad leges; citius quam discere cuiquam
    Contigit; has alios nec sine laude doces.
Otia quis credat tanto superesse labori?
    (10) Sed quorum fructus ista papyrus habet.
Graecia, Gallus, Iber, charta spectantur in una,
    Et gens quae nunc est Itala, quaeque fuit.
Tam nova quam veterum bene dicta jocosque tenere
    Hoc aliis studium, sed tibi ludus erat.
[p. 255]
(15) Nil hic de toto ratio desiderat aevo,
    Nec tibi nunc anni bis periere novem.
Nam ne de vita decedat inutile tempus,
    Vita sequens plus quam bis numeranda facit.


IN

ROCHI HONERDII

Senatoris, Tragoediam Thamaram.

HErculeus labor, & Soli fugienda Mycene
    Scilicet, & scelerum tot rea prima ratis,
Et nunquam Thebae sine crimine, & aspera fata,
    Quae Trojae victor, victave Troja tulit,
(5) Vatibus haec Graecis, haec declamata Latinis,
    Non male mentiri laus quibus una fuit.
Tu melius, sicut doctumque pium decebat,
    Conjugis Tragicos cum pietate modos.
Nec reris cantare nefas, quae credere fas est,
    (10) Nec tibi relligio est, relligiosa sequi,
Qui numeros, qui verba capis, qui pondera rerum
    Suspicis, ut vacuae nobile mentis opus.
Tu fervente foro, mediis in litibus ipse,
    Secessu dignum carmen, Honerde, facis.
(15) Sancta senatoris gravitas in carmine lucet,
    Et domini mores seria charta probat.
Ipsa pudore rubens trepidat scribentis ad ora
    Regia fatidico nata parente Thamar:
Et metuens ne quid possit peccasse videri,
    (20) Vatis verba, notas judicis esse putat.


In praetoria quaedam Regia Anglia.

NONSWICH.

LUstranti silvas & devia tesqua Jacobo
    Nonswichi praeses casta Diana fave:
Sanguinis humani manus hoc tam parca meretur,
    Armatam in solas quam juvat esse feras.



[p. 256]

HAMPTINCOURT.

SIquis opes nescit (sed quis tamen ille?) Britannas,
    Hamptincurta tuos consulat ille Lares.
Contulerit toto cum sparsa palatia mudo,
    Dicet, ibi reges, hic habitare deos.


WINDSOOR.

EXcelsis Windsora sedens in collibus, astris
    Vicinum regem quo licet usque facit.
Subter at arva beans Tamesis lienissimus amnis
    Sic similes domino se probat esse suo.


RICHEMONT.

IN Richemontano jam jam moritura cubili
    His adiit verbis Elisabetha Deum:
Haeredi moresque suos, mentemque relinque:
    Fortnam atque annos da, Pater Alme, meos.


In organum motus perpetui, quod est penes
Maximum Britanniarum Regem.

PErpetui motus indelassata potestas,
    Absque quiete quis, absque labore labos,
Contigerant coelo, tunc cum Natura caducis
    Et solidis unum noluit esse locum:
(5) Et geminas partes Lunae dispescuit orbe,
    In varias damnans inferiora vices.
Sed quod nunc Natura suis è legibus exit,
    Dans terris semper quod moveatur opus:
Mira quidem res est, sed non nova, maxime regum:
    (10) Hoc fieri docuit mens tua posse prius.
Mens tua quae semper tranquilla & torpida nunquam
    Tramite constanti per sua regna meat.
Ut tua mens ergo motus coelestis imago est,
    Machina sic haec est mentis imago tuae.



[p. 257]

In Flores missos

BARCLAIO.

HOs tibi, flos juvenum, dat nostra Batavia flores,
    Et, ne displiceant munera parva, rogat.
Telluri tam multa dedit natura Britannae,
    Possit ut hinc vobis nil nisi vile dari:
(5) Si tamen adjiciant donis quid vota, precabor
    Ut triplici partu sit tibi foeta domus:
Et domina pueros, domino pariente libellos,
    Hortus & ipse suas edere certet opes.


IN
DANIELIS HEINSII
Poëmata.

IN diversa diu diversas pectora dotes
    Contulit, & parce larga Camoena fuit.
Quisque sui vates coluerunt carminis artem,
    Singulaque ad laudem dona fuere satis.
(5) Non epos est Flacco. lyra nec tentata Maroni,
    Nec tetigit tragicos ille vel ille modos.
Nec tibi Naso, tibi nec credita plectra Properti,
    Sed neque Bilbilici vos decuere sales.
Romani solum Senecam novere cothurni
    (10) Si velit hic elegos scribere, nullus erit.
Sunt & quos sylvae, sunt quos epigrammata laudant:
    Justa quidem famae causa, sed una tamen.
Nunc congessit opes, atque in te, nobilis Heinsi,
    Effudit totos prodiga Musa sinus.
(15) Tu tandem inventus par donis omnibus unus:
    In tot sufficeres qui bona, solus eras.
Tu lyricos cantus, elegos, epigrammata, sylvas,
    Tu tragicum carmen, tu grave pangis epos.
Itala te pariter celebrat, te Graja Camoena,
    (20) Tertiaque in partes nostra Batava venit.
I nunc, & jacta tua nomina magna vetustas.
    Ponimus hoc contra tot tua saecla caput.
[p. 258]
Haud equidem quenquam, qui singula rectius ista
    Praestiterit, vel qui tam bene cuncta, dabis.


Aliud.

En redit hic ad te, vatum pia gaudia, lector,
    Quo nullus toto notior orbe liber.
Sed nova mundities cultusque accessit herilis,
    Cumque recente vetus munere munus habes.
(5) Non, recte scripsisse, sat est: meliora reponit:
    Et quod fama probat, non probat auctor opus.
Vicerat antiquos, & cui concurrere posset
    Heinsius, haud quenquam saecula nostra dabant.
Repperit ecce parem. contra se currere coepit.
    (10) Siqua fides, jam se post sua terga videt.
Desine nunc operum, studiis clarissime vates,
    Et coeli saltem jus imitare tui.
Omnia qui claudit, cum se quoque clausit, Olympus,
    Hunc finem statuit reus, & ipse sibi.


In imaginem BUIESII, Senatoris.

ILle pie doctus, docte pius, & modo primum
    Linquentis Batavos simpicitatis amans,
Quo sacra Bujesius, quo commoda publica rexit,
    Quo res privatas, hoc datur ore tibi.
(5) Nil optare queam majus tibi, patria, multos
    Quam tales habeant curia, templa, forum.


AD
POLYANDRUM,
Theologiae Professorem.

AUrea pax turbae nimium sapientis abhorrens
    Jurgia Palladia dum struit urbe fugam,
Ingenii, Polyandre, tui mirata serenum
    Substitit, & tales fudit ab ore sonos:
(5) Aut ego cum tanta recte pietate morabor:
    Aut mihi jam nullus restat in orbe locus.


[p. 259]

Album
PHILIBERTI VERNAT.

AUrum qui videt hic, & uniones
Quales vix pelagi rubentis ora
Miratur teneris nitere conchis,
Ne credat domino placere libri
(5) Haec quae prima solet putare vulgus:
Illi deliciae severiores
Sunt quas interior liber recondit,
Sanctae nomina dedicat famae,
Et cultu studii pares amici,
(10) Quorum gloria sicut aequat aurum,
Sic mens candida vincit uniones.


DE
CASU TURONENSI,
Ad Reginam, Regis Galliae Matrem.

MAgni magna parens Regis, qua sospite nostris
    Non surdum votis credimus esse Deum,
Quod te stante domus traxit pars alta ruinam,
    Hoc etiam coeli non leve munus habes.
(5) Nam quae cura fores Superis, ostendere mundo
    Imperturbati non potuere lares.
Quin aliis quoque te propter Fortuna pepercit,
    Quos trabs praecipites, sed sine morte, dedit.
Exarmat tua sic omnes praesentia casus;
    (10) Agnoscit fatum Gallia nostra suum:
Quod stetit illius, per te stetit: hoc quoque regni
    Quod cadit, illaesum te relevante manet.


In Orationes
DANIELIS HEINSII.

POst dignum Latio pedem cothurno
Post Rossae teneras amationes,
Scriptas carmine, quale Naso, quale
[p. 260]
Romanus cuperet suum Philetas,
(5) Post Flacci citharam, tubam Maronis,
Post tantae trimetros severitatis,
Ut rugas superent Catonianas,
Jam Demosthenicae sititor undae,
Linquis Pegaseos, amice, fontes,
(10) Regnans eloquio solutiore,
Dum nunc ingenii fluentis aestum
Libertas tibi Tulliana laxat,
Nunc facundia Plinium secuta
Constringi studet arctiore gyro,
(15) Nunc docti Senecae refert acumen
Densis pagina seminata gemmis.
Heinsi, vive diu, diuque de te
Certet Suada potens novemque Musae.
Quicquid nominibus prioris aevi
(20) Aeternam potuit parare famam,
Hoc in te liceat stupere solo.
Millenis facibus superba nox est;
Astrum sufficit unicum diei.


AD

BENJAMINUM AUBERIUM,

MAURERIUM Regis Galliae legatum.

DEbeo multa tibi, quantum vix patria nostra,
    Quantum vix etiam Gallia vestra potest,
Optime Maureri: tamen isto pagina libro
    Nulla est in laudes officiosa tuas.
(5) Quid facerem? canerem tibi quae reverentia sceptri,
    Casibus & nullis cedere certa fides;
Aut tibi quam constent sapientibus otia chartis,
    Quas scripsit Latium; quas dat Achiva manus?
Succumbant oneri tenerae Pimpleïdes. ista
    (20) Dicere, da veniam,vix satis ipse potes.
In reliquos aliquid liceat mihi, nomina tanta
    Rectius est tacita religione coli.


[p. 261]

In honorem
JACOBI DYCKII.
Regis Sueonum Legati.

SI fastidia plebis & potentum
Morosas, Liber, oscitationes
Te perferre piget, dabo receptum.
Hic quà limine conspirandae primo
(5) Urbes ductibus aemulans aquarum
Campis se leviter sequestrat Haga,
Aeterna trabe nobilique saxo
Surgit magna domus minor struente,
Pulsis ipse foro suos penates
(10) Jussit perfugium patere Musis,
Cujus consiliis gubernat aulam,
Quoque interprete noscitur Batavis
Rex qui sub gelido timendus axe
Binos Sauromatas fatigat armis.
(15) Nullis laetior aedibus Thalia:
Lauro festa domus: strepunt superbi
Postes carminibus, sed Heinsianis.
Quod si judice Dyckio probaris,
Et tam docta tibi vacabit auris,
(20) Ultra jam nihil est, Liber, quid optes,
Res est regia talibus placere,
Ostedunt sibi quos placere Reges.


In Mortem uxoris

JABOCI AUGUSTI THUANI.

CUm fera civiles Discordia redderet enses,
    Et bellum nullo sumeret host furor,
[...]
[p. 262]

JANO RUTGERSIO,
Suecorum, &c. Regi à Consiliis,
in Sueciam abeunti.

VOs quae caeruleo nescitis gurgite tingi,
[p. 263]

AD
PETRUM SCRIVERIUM.

VItam quae faciant beatiorem
Cantando tuus ille Martialis,
Tu multo melius doces agendo,
Scriveri, redivive Martialis.
(5) Quicquid Graecia, Roma quicquid olim
Fama condidit arbitra probatum
Uno compositum tenere tecto,
Nulli pendere temporis tributum,
Sed pro iure suo diebus uti
(10) Ignaris domini, nec elocatis:
Si quando libuit, vetusta vatum
Dulci saecula provocare versu:
Aut priscos patriae novare fastos,
Norit posteritas ut omnis, auctu
(15) Quo se protulerit Batava virtus,
Quae secura sui nihil pavescens
Iam longe positos tuetur Indos:
Aut doctas veterum polire chartas,
Quas Mars, quas sibi Terminus sacravit.
(20) Et votis sitientibus petitum,
Qualem Stella legebat, aut Secundus,
Talem nunc redhibere Martialem:
Hae sunt (audiat ipse Martialis)
Vitam quae faciunt beatiorem.

Continue
[p. 264]

EPIGRAMMATUM
LIBER II.

EPIGRAMMATA
IN
Illustrissimi Principis
CURRUS VELIFEROS,
AD
PRINCIPEM MAURITIUM.

Epigramma I.

MAxime florentis patriae pater, optime vindex,
    Ille novi domitor quem tremit orbis Iber,
A Batavis, Princeps, animum demittere curis
    Si vacat, & menti si datur ulla quies:
(5) Haec de Velivolo quae sunt mihi condita Curru
    Scripta legas versu supplice charta rogat.
Tempus erit, grandi nixus sublime cothurno,
    Oppida sub leges cum tot iisse tuas,
Cumque triumphatas in Flandro littore gentes,
    (10) Et Turenthoutani Martis opima canam.
Interea tenero praelusi carmine: Princeps
    Da veniam, propero quod placuisse tibi.

II.

DIvûm posteritas amica, currus
Versu disce brevi: Deûm parentem
Vexerunt Berecynthiam leones,
Et sacri socium furoris Attyn.
(5) Deducunt aquilae Jovem per auras,
Delphines pelagi per alta Consum.
It Phoebe gemino superba cornu
Mulis Endymionis ad cubile.
Captivos agitat Diana cervos,
[p. 265]
(10) Cygnos alma Venus, (sed & columbas)
Et cum Pieriis Apollo Nymphis.
At Sol gaudet equis, & ipse Mavors.
Gallus Mercurio dicatus ales.
Angues sub juga vomeris repertor
(15) Misit Triptolemus, Proserpinaeque
Mater flebilis, Aesculapiusque
Primaevusque sator fugacis anni.
Pavûm biga trahit Jovis sororem.
Indorum rapuit per arva tigris
(20) Vinctum tempora pampino Lyaeum,
Et mistam Satyrûm choro procaci
Cinctam nebride Maenadum cohortem.
Unum Mauritium tulêre Venti.

III.

FAssus Iber Batavos domito regnare profundo
    Inter subactos caeruli fluctus sali,
At terra vincetur, ait, tamen; illa nec austro,
    Nec intumenti carbaso patet via.
(5) Falleris, ô demens, spe circumventus inanì,
    Et illa nostra est: nil reliquimus tibi.
Si non Lugduni satis es memor, aspice Currum:
    Genti Batavae, cum placet, tellus mare est.

IV.

HActenus immensum Batavi decurrimus aequor,
    Oceani nobis invia nulla via est.
Vidêre Amstelias vada Calpetana carinas,
    Vidit in opposito littore fuscus Arabs:
(5) Quaque Magellanum cohibent freta fervida Mundum,
    Quaque procellosas Java colorat aquas;
Quaque ruit Ganges cognato turbidus auro
    In mare, & Arctoo qua riget unda gelu;
Nerea Cattorum soboles consumpsimus omnem.
    (10) Iam nihil est ultra: velificatur humus.

V.

CUm ratis aequor arat ventos sibi nacta ferentes,
    Oppositas rapidis motibus urget aquas:
[p. 266]
Altius insurgunt adversis fluctibus undae,
    Et liquidi tardant objice montis iter.
(5) Dum rapiunt flatus, vis se sublimior effert
    Gurgitis: ipsa rati sic facit aura moram.
Viderat hoc Princeps (quid non videt ille, parentis
    Viscera qui Terrae novit, & astra poli?)
Viderat, & ventos non ultra passus inertes,
    (10) Hoc dedit excelsae nobile mentis opus.
Imposuit plaustro vectantem carbasa malum,
    An potius navi subdidit ille rotas?
Velificans currus Batavam praelabitur oram,
    Nec bene scit quanto pondere pressus eat.
(15) Puppe sedens Princeps medius terramque salumque
    Despicit, imperii censor utrinque sui:
Et modo visurus spatium post terga relictum,
    Vertit ad emensas lumina sacra vias:
(Nec tamen immiti littus licet omne procellâ
    (20) Personet, adversus verberat ora notus:
Ille quidem poterat vultus metuisse videri,
    Sed currus ventos effugit ipse suos:)
Et modo vicinas oculos cum flectit in undas,
    Miratur triplo tardius ire rates.
(25) Scandit aquas navis, currus ruit aëre prono:
    Et merito dicas, hic volat, illa natat.

VI.

QUi videt in Batavo volitantem littore currum,
    Refluus aequoreae dum fugit aestus aquae,
Qua via vix angusta patet (nam caerula Tethis
    Hinc premit, hinc alto surgit arena jugo:)
(5) Attonitus flabris tolli felicibus alnum
    Cernit, humi tenues vix superesse notas.
Quid foret ingentis si vasta per aequora campi
    Indefinito calle pateret iter?
Tunc etiam latus ambiguis stringentibus auris
    (10) Audeat obliquo carbasus ire noto:
Aut adverso etiam, si navita more Batavûm
    Flectat in alternos lintea versa sinus.
Quis non Mauritii miretur seria, cujus
    Tanta vel hic unus seria lusus habet?

[p. 267]

VII.

QUi Scyllam veterem, & Lyciae portenta Chimaerae,
    Quique Ixionidas, semivirumque bovem,
Vera negas, posthac ne sis incredulus, istud
    Materiae dium cerne biformis opus.
(5) Cerne sinus, axem, capsum, carchesia, clavum,
    Apsida, paxillum, stamina, rostra, foros;
Flamineque antennam stringi, sufflamine currum:
    Seque ratim coelo ferre, rotamque solo.

VIII.

DEfensor patriae, patrisque vindex,
Quem miratur Eos, tremitque Vesper,
Pulsum fluctibus aequoris Batavi
Littus navigat insolente curru,
(5) Et raptis celeri repente velo
Sulcat Cattigenûm rotis arenas.
Vi mistus Zephyri tepentis Auster
Implet carbaseos sinus: locorum
Vanescunt spatia, essedumque velox
(10) Vectum remigio fugacis aurae
Semper littoreas novas, novasque
Et cernit simul, & relinquit Alpes.
Vidi: quattuor & decem duabus
Terrae millia permeantur horis:
(15) Et trabs fluctibus impedita nullis
Aequat paene suos citata ventos.
Quicquid praepetibus levatur alis,
Quicquid per liquidas movetur undas,
Hic Currus superat? sed una Currum
(20) Vincit Mauritiae quadriga Famae.

IX.

NOn ita, cum jacuit major prope littora cetus
    Hic ubi Cattorum nomina vicus habet,
Obstupuit Batavi Neptunius accola Ponti,
    Quam cum velivolas vidit abire rotas.
(5) Hancne, ait, hanc Argo posset quae vincere molem,
    Palladis est patruo gratificata manus?
[p. 268]
Hocne, ait, invecto nuper per littora Curru
    Rege maris, sensit terra Tridentis onus,
Cum pavidi, atque animo metuentes ultima rerum
    (10) Fundamenta soli vidimus ima quati?
Fallor? an aspicio Nymphas, & aplustre sub ipsum
    Tritonis rauco murmure concha sonat?
An Zephyrum Chloris, Borean vocat Orithyîa,
    Et vehitur flabris ille, vel ille suis?
(15) An magis Hippotades collatis utribus illuc
    Res sibi Neptunum jussit habere suas?
Omnia mentitur dubius sibi, verus in uno,
    Quod dominos Currus credidit esse Deos.

X.

DUm ruit hic currus, spectans in littore nuper
    Nauta suae nimium vela propinqua Pharo,
Omnia, ait, periere, ferus tenet omnia Pontus,
    Quodque fuit spatium littoris, aequor habet.
(5) Falleris: est illic Batavûm tutela salusque,
    Patria quo sospes sospite semper erit.

XI.

AUrae jugales, & quadriga ventorum,
Late patentes quae per aëris campos,
Vastumque inane, spiritus vago cursu
Servis Batavae gentis imperatori;
(5) Ite, ite ad astra sede fulta sublimi,
Collegioque nuntiate coelesti,
Nassaviorum stirpis inclitum germen
Vicisse forti Martis impetu terras;
Vicisse fluctus, atque jura Neptuni:
(10) Nunc & subacto patris Aeoli regno
Dictare leges impotentibus flabris.
Flammata coeli templa, & aureos ignes
Restare tantum: namque & illa debentur.
At nos precamur Civitas Batavorum
(15) Ne jura Olympi vindicet, nisi sero:
Sed hic moretur, differatque, contentus
Cepisse coelum mente, dum vias Phoebi,
Lunaeque motus, siderumque permensus
[p. 269]
Ausus profundos aemulatur Euclidis,
(20) Solertiaeque acumen Archimedeae,
Pelusiosque subiicit sibi fastus.
Hîc voce malit plebis, & senatorum*
Princeps paterque patriae salutari:
Hîc saepe fusis gentis Asturum turmis
(25) Victrice lauri vinciat coma frontem,
Istoque curru gaudeat triumphali.

XII.

SAecla forent veterum tanto ditata reperto,
    Deucalioneas quis metuisset aquas?
Claude pice, & multo defende bitumine currum,
    Iam poterit pariter navis obire vicem,
(5) Perque salum, perque ire solum: vada naufraga cessent
    Si velis tellus curritur, unda rotis.

XIII.

HIc poterat currus mundo praestare theatrum:
    Hunc mihi si dederis, Sarmata factus ero.

XIV.
CURRUS LOQUITUR.

DA mihi sidereos in coelo juppiter ignes:
    Non ego primus ero, sunt ibi Plaustra duo.
Me quoque in Arctoa ponas regione licebit,
    Ne mihi pulvereas abluat unda rotas.
(5) Iam didici vitare salum, dum littora curro,
    Iam didici longum carpere siccus iter.
Sic ego quae fugio nunquam Tartessia tangam
    Flumina, & Hesperio tam procul orbe ferar.
Da mihi, quae Delphin etiam, quae munera Taurus,
    (10) Quae tulit aurato vellere dives Ovis.
Plus erit Europen, vel Ariona ferre, vel Hellen,
Quam Ducis invicti jussa, manumque pati?
Nec solo vectore (sat est tamen) haec mihi posco
    Praemia? sit cursus ista corona mei:
(15) Non mihi praeripiat palmae victricis honorem
    Aut Aquila, aut Ledae gratus adulter Olor,
[p. 270]
Aut patrium findens talaribus aethera Perseus,
    Aut celer invicti Bellerophontis Equus.
Sidus Erichthonio celeres meruêre quadrigae.
    (20) Hic honor in ventis invidiosus erit?
Fulget in aethereis Pegaseïa sedibus Argo,
    Humentes tantum docta secare vias:
Seu das, sive negas, nil Pindo, nil opus Ossa:
    Me meus in stellas Axis & Aura ferent.

XV.

BIs tulit iste decem sessores Currus, & octo
    Scilicet & numerus quod stupeamus habet.
Justius ipsa tamen miremur pondera; puppi
    Mauritius coeli maxima cura sedet.
(5) Mauritio Cimbri germanus, & alter ab ipso
    Henricus nostris spes nova rebus adest:
Nassaviique Duces alii, gens cognita bello,
    Pluraque Teutonica nomina nata domo.
Tu quoque Gallorum certissima Regis imago,
    (10) Buzanvale, decus praesidiumque meum:
Et Pictum genus, & Celtarum Heroica turba
    It comes, & Batavae nobilitatis honos.
Testis adest captivus Iber, cui Cantabra circum
    Littora, & Hesperii paruit unda freti.
(15) Nec minimum hoc inter Batavae spectacula terrae
    Legati referant, quod tibi, Caesar, habent.
Nam quid ego aurigas referam, clavique magistros,
    Quique regunt curae credita vela suae?
Quod nisi nostra loqui post nomina tanta vererer,
    (20) Vectorum Grotius pars quotacunque fui.

XVI.

REgius Arragonum sanguis, quem Bructera tellus
    Horruit, & Rheni prima bicornis aqua,
Captus in hostili traheris, Mendoza, Triumpho,
    Quam subito fastus detumuere tui!
(5) Te tenet Aeolius carcer, te littore nostro
    Velifero in curru mobilis aura rapit:
Qualem Pleumosiûm si tunc habuisset arena,
    Victorem poteras anticipasse fuga.

[p. 271]

XVII.

UNus erat nuper volitans sine compare Currus;
    Nunc tota classis navigat.

XVIII.

PHoebe quid attonitus nos aspicis? aspice vero:
    Hoc curru poteras accelerare diem.

XIX.

De inventore.

VEntivolam Tiphys deduxit in aequora navim;
    Juppiter in stellas aethereamque Domum.
In terrestre solum virtus Stevinia: nam nec
    Tiphy tuum fuerat, nec Jovis istud opus.

XX.

De imagine.

ALter in antìquo Cattorum littore Currus,
    Alter in hac tabula visitur, arte pares.
Illum, qui numeros & rerum pondera novit,
    Qui fluxum aequorea comperit unus aquae,
(5) Et motus terrae varios, Stevinius auctor
    Jussit arenosae credere vela viae.
Egregius veri simulator Geynius istum
    Spectandum magnis regibus aere dedit.
Jam puto decepti venient ad suppara venti:
    (10) Hoc scio, per terras non minus iste volat.

XXI.

De eadem.

ARtifici formata manu spumantia Nerei
    Caerula, & obliquis aequora torta vadis,
Crispatasque vides undas, ubi gurgite vasto,
    Marmoreisque sali fluctibus acta sonat.
(5) Subdola sollicitae diffundunt retia cymbae,
    Et secat immensum picta phaselus iter.
Exspectant dominum captivi in littore pisces,
    Invitaque maris praeda novella gulam.
[p. 272]
Delicias Batavûm, nondum miracula cernis:
    (10) Hactenus est oculis indubitata fides.
Intercepta volant celeri vectabula vento,
    Et rapidis tangi littora summa rotis
Orbita persuadet: palantes colligit auras,
    Et per inane vetat flabra perire sinus.
(15) Propter anhelantes sudantibus undique membris
    Turgida nequicquam vela sequuntur equi.
Deficit ipsa canum venatica turba, negatque
    Fessa graves aestus posse sitimque pati.
Spectantes animo pendent procul, & sua vertunt
    (20) Si semel à Curru lumina, Currus abest.
Omnia quae doctis imitatus in aere figuris
    Conspicuus celi Geynius arte dedit.
Quid valeant voces? eadem videt omnia Lector,
    Et timet haec eadem credere: Musa tace.

XXII.
De ichnographia Currus.

Icarios hospes noli trepidare volatus:
    Praescripto poteris Daedalus esse modo.


EPIGRAMMATA

de rebus gestis ductu

PRINCIPIS MAURITII.

TETRASTICHA.

Classis Hispanica, depulsa
ANNO M D LXXXVIII.

QUae metus orbis erat, vectores sparsa per orbem
    Disjicit, & pictos Classis Ibera Deos.
Naufragium Tellus divisit, & Ignis & Unda.
    Uno non poterat tanta perire modo.



[p. 273]

BERGA AD ZONAM obsidione liberata.

SPerabas nostrae tibi propubnacula Bergae:
    Proditus hoc pretium proditionis habes.
Desine quas etiam Batavi jam novimus artes,
    Aut si quos falles, Itale, falle tuos.


BREDA victa.

ASpicis Iliacam (quid enim discriminis) arcem.
    Nonne vides? laxat claustra virosque Sinon.
Prima Neoptolemi fuit haec victoria nostri:
    Pelide major mox erit ille suo.


Eadem.

Hollandos non immerito mirabitur hospes
    Ad Vulcani usum caespite posse frui.
Dic mihi jam quanto melius mirabitur idem,
    Perficere Hollandos caespite Martis opus?


Eadem.

Arx Bredae munita satis: sed causa tenenti,
    Quae minimentis fortior una, deest.
Quid juvat excubiis non recte parta tueri?
    Pro justis dominis excubat ipse Deus.


Eadem.

Falleris hanc duci qui credis ab hoste carinam:
    Fata ratim nobis semper amica trahunt.
Illa subit, mediaeque mnans illabitur Arci:
    Scilicet haec hosti cymba Charontis erit.


Eadem.

Tu quae saepe alias improvida capta fuisti,
    Nunc quoque sic domino reddita Breda tuo es,
Res cessit semel ista tibi feliciter: at tu
    Disce tuis etiam cautior esse bonis.



[p. 274]

ZUTPHANIA capta.

Accessit titulis etiam Zutphania nostris,
    Non nisi Mauritio Principe digna capi.
Spe nihil est citius, tamen haec Victoria vicit:
    Obsedisse grave est credere, victor erat.



DAVENTRIA capta.

Tu quoque militibus superata Daventria nostris
    Subtrahis Hesperio libera colla jugo.
Nil tibi profuerunt duplicatis moenia muris.
    Mentior? an victae potuit esse tibi?



Praelium ad CNODSENBURGUM.

Duplicis Hesperiae populus dedisce furorem:
    Incipe jam Batavis Mauritioque mori.
Quid facies, contra non stabunt agmina campis,
    Si nostras alvus non potes esse fuga?



HULSTA capta.

Non sine victoris vinci quae clade putatur,
    Hulsta tamen minimo victa labore tibi est.
Maxima res, Princeps: quamvis urbs capta fuisset
    Scilicet, ut rursum posset ab hoste capi.



NEOMAGUM captum.

Quantumvis tot saecla tibi Neomage putentur,
    Una tot est saeclis laetior illa dies,
Qua tu Nassavios auxisti capta triumphos.
    Quin potius nunc es libera, capta prius.



STENOVICUM captum.

Obsidio, Princeps, Stenovici (audacia tanta
    Est animi) clauso, vulnus ab hoste capis.
Cum Mavorte tibi facit hoc commune vetustas:
    Sed laesum victisoarcere posse, tuum est.



[p. 275]

COVORDIA capta.

Mauritio major non crevit gloria, quam cum
    Victa prius nulli victa Covorda fuit.
Quippe nec huicce duci similis locus obtigit unquam
    Passus erat similem nec locus ille ducem.



GERTRUDISBERGA capta.

Ingenio munita loci, virtute Philippe
    Desperata tibi Gertrudeberga capi,
Empta fuit nummis: nobis virtute recepta.
    Et numeros & plus scis periisse tibi.



COVORDIA obsidio liberata.

Mauritius victam levat obsidione Covordam,
    Robur id est socii, quod prius hostis erat.
Materies nostris poteritne deesse triumphis,
    Laurea si ex uno bina petita loco est?



GRONINGA capta.

Tempore quod multo vinci Fortuna Groningam
    Noluit, hoc Princeps, gratificata tibi est.
Scilicet hoc ipso, quod tot per saecula nulli
    Cesserat, annorum foenore crevit honos.



Supplicium de parricida sumtum.

Vendere Mauritii sacrum caput ausus Ibero
    Hesperius pretium triste Pothinus habet.
Sic pereant, quotquot nolunt te vivere, Princeps:
    Quam bene tot constet mortibus una salus!



GADES expugnatae.

Occidui census praedata Brittannia Phoebi
    Et Gaditanas nauta Batavus opes,
Rostra refert patriae Tirio ditata triumpho.
    Non aliter vinci Punica regna solent.



[p. 276]

Itinera Indicana.

Sidera sub pedibus positum quae pingitis axem;
    Haec procul Arctoo classis ab axe venit.
Libera gens: nomen Batavi: spes sola laborque,
    Unum ne dominum norit uterque polus.



Navigatio maris Cronii.

Hic inter terrae nives glaciemque profundi
    Parrhasis ignotas educat ursa feras.
En solem Batavi post terga reliquimus ipsum.
    Hic quo nos unda venimus, unda petit.



ad TURNHOUTAM feliciter pugnatum.

Hactenus invictâ satis est pugnasse dolabrâ:
    Debetur nobis major ab hoste cruor.
Qui Martem prae pace petit, damnabitur illo
    Judice: nos facient praelia nulla reos.



BERCA AD RHENUM capta.

Berca sequi neutras partes juraverat, atqui
    Hesperias partes Berca secuta fuit.
Quas agitas fortuna vices? felicius unum
    Restitit; has partes Berca coacta sequi.



MURSIA capta.

Mursia Mauritii cessura valentibus armis
    Praecipiti Rhenum currere vidit aquâ.
Rhenus ait; Mosae jam nuncius ibo triumphi;
    Mox quoque communi sub ditione fluam.



GROLLA capta.

Grolla quid ostentas praecinctam moenibus urbem,
    Et foveis? nobis, non tibi, fortis eris:
Aut quia Libertas sociis te vindicat armis,
    Jam simul & nobis, & tibi fortis erit.



[p. 277]

BREFORDIA capta.

Dum licet oblatae Brefordia foedera pacis
    Suscipe, res urget, suscipe tempus abit.
Ah, quae vos vestri tenuit fiducia? quantum
    Fortibus, ah, vobis esse, nec esse, nocet?



OLDENZALIA capta.

Antiqui Salii generis primordia nostri,
    (Nam Francos etiam nos muneramos avos)
Suscipite imperium sobolis: si credimus, Alba
    Cum Romana fuit, libera visa sibi est.



LINGA capta.

Linga quid expectas? cernisne ut Pricipis armis
    Submittat famulâ cornua Rhenus aquâ?
Cede cito, captis jam ter tribus urbibus, una
    Digna tuo fies meta laboris hero.



Cetus in littore expositus.

Exul aquae longo porrectus littore cetus
    Spectandum Cattis corpus inane jacet.
Tu quoque quae nostris inhias gens Baetica regnis,
    Non fert Oceanus monstra Batavus, abi.



BOMMELA defensa.

Insula quam Vahalis, quam Mosa faventibus undis
    Circuit, Hispano vota laborque fuit.
Vota, sed & sumptus, operamque & tempus, & urbem
    Perdidit. ecquid adhuc? se quoque perdat Iber.



CANARIA insula expugnata.

Fortunata vocor Maurorum proxima terrae
    In Vespertinis insula dives aquis.
Fortunata mihi tu verius insula Rheni,
    Fortunae spoliis insula laeta meae,



[p. 278]

WACHTENDONCKA capta.

Wachtendoncka tuos hyberno frigore muros
    Nassaviae subito perdomuere manus.
Felices nimium quibus omnis militat annus,
    Permittit sterili bruma nec esse sibi.



Munimentum Andreanum captum.

Miles, ait Princeps, castri cui tradita cura est,
    Hoc tu, ne cogar cogere, trade mihi.
Istud ab hoste mihi castrum, tibi debita merces:
    Si capis, istud & hanc tu dabis & capies.



Ad NEOPORTAM praelio felici certatum.

Aequata virtute diu trepidavit Enyo,
    Hic ubi nunc Flandri littoris ora rubet.
Commendare suum voluit victoria donum:
    Mauritio casu vincere, non satis est.


Navis praetoria apud ANTWERPIAM capta.

Lintribus à nostris capitur Praetoria puppis:
    Velivolo vehitur carcere victa cohors.
Ipse pater Scaldis favit tam fortibus ausis,
    Et strepitum remi dissimulavit aqua.



BERCA recepta.

Abstulerat Bercam sociatis foedere Belgis
    Ardoris gemini perniciosa lues.
Rhene pater gaude: magni Ducis hoc fuit hosti
    Dextera, quod nobis pestis & ignis erant.



OSTENDA fortiter defensa.

Qui Batavûm numeras partos tot ab hoste triumphos,
    Ostendam ponas hac quoque parte rogo.
Cladibus immensis & sumptibus & tribus annis.
    Hoc non lucrari; perdere, non capere est.



[p. 279]

GRAVIA capta.

Gravia jam nobis petitur, Mendosa; videsne?
    Hoc tanto cinctus milite, nempe vides?
Cur? nisi quod vetus est, urbes jam tradere: pugnâ
    Sed plusquam satis est succubuisse semel.



CLUSA capta.

Vulnere cum nullo vallum potuisset & incus
    Multa manus, Clusam tradidit una fames.
Cur non Lugdunum potuit prius? altera res est
    Esurit haec dominis: esurit illa sibi.



Ad CALPEN navali praelio feliciter pugnatum.

Clausit Ibere tuas calpe quae najraga poenas,
    Te doceat pacem, sed sine frande pati.
Farce tibi posthac, Batavos neu vincere cogas:
    Cernis ut ipse regat, quae dedit, arma Deus.


ALIA.
De expeditione in Flandriam.

FLandria, si nondum periisti tota, nec idem
    Qui domuit vires pectora fregit Iber
Heu famulaturos saltem miserare nepotes.
    Quid causae dubitas ipsa favere tuae?
(5) Militat invictis tibi tota Batavia castris:
    Et Valachrus sociam trans mare mittit opem.
Haec amissa tibi Libertas obtulit arma;
    Nequicquam: quaerunt, proh dolor, arma manum.
At tibi servitium civili sanguine constat,
    (10) Atque emitur magno nil nisi regna pati.
Perpetuum posthac tellus ingrata valeto,
    Digna vel hoc ipso, verl graviore jugo.


Clades ante Praelium Flandricum acceptae.

Thermopylas inter regem comitata ruentem
    Persarum victrix, dum cadis ipsa, cohors;
[p. 280]
Calphurnique manus, quae vincere fessa laboras
    Haeredem patriam mortis habere tuae,
(5) Et Cariovaldae veteri spectata Cherusco
    Funera, (nam Batavos justius ista loqui:)
En socios laudis, quorum pereuntia nuper
    Corpora Baeticolis opposuêre moram.
Quanquam aliis vidicta datur, pelagusque cruentum
    (10) Caedibus, & signis dispoliatus Iber,
Plus tamen his actum: reliquis victoria praesens
    Traditus: his pretio sanguinis empta fuit.


Quae praelium Flandricum antecesserunt.

Tempus adest pugnae, poscunt sibi praelia dextras:
    Utraque pars alacri tendit ad arma manu.
Solvere Mauritius jubet omnes littore naves,
    Exitio nobis ne foret ista salus.
(5) Claudimur hic utrinque malis, ait, hoste, marique.
    Aequor enim hinc: illinc aequore pejor Iber.
Aut bibet Hesperium gladii gravis ira cruorem,
    Aut vos lethiferas ore bibetis aquas.
O quam certa fuit victoria, Principe tali,
    (10) Per quem spes certae non fuit ulla fugae.


De praelio Flandrico.

Nassavii manes & Magni Principis umbra,
    Suscipite Hesperii sanguinis inferias.
Si neque jamdudum Neomagi ad moenia caesa,
    Nec prope Turnoutum corpora sufficiunt,
(5) Sint satis haec quae nunc Neoporta cadavera vidit.
    Pro geminis unum fama loquatur opus.
Hactenus in numero vicoria constitit; at nunc
    Vix numero poterunt, qui cecidere capi.
Unius insontis quam multo foenore caedem
    (10) Persolvit vindex Mauritiana manus?
Ecquem non habuit populum pro teste triumphus
    Principis? in speculis Belgia tota fuit.
Hîc Gallo Germanus adest, junctusque Britanno
    Perfidiae exemplum Scotus Ibere tuae.



[p. 281]
(15) Vox diversa sonat: sed vox est militis una,
    Sit mihi dux similis semper, & iste diu.


De eodem numerale.

Vincitur Albertus Quintilis sole secundo:
    Mauritius vincit, belligerante Deo.


Spolia ex praelio Ordinibus offeruntur.

Qui vobis didicit sperare, timere, magistris,
    Doctrinae haec, Proceres, praemia mittit Iber.


Symbolicum.

Aurea Libertas uno commissa maniplo
    Astrnigit nodis Belgia pila suis:
Dumque Aquila Austriadum curvis divellere tentat
    Unguibus, indomitus vindica ilste Leo.
(5) Rex avium dicare licet, pugnare Leoni
    Non poteris. si vis salvus abire, vola.


De induciis.

Armorum pacisque potens, sed pacis amator
    Magne Deus, solum quem pia vota colunt,
Quando ita nos meriti, spes ut sit ademta vel armis
    Vincere, vel certa posse quiete frui,
(5) Et tua justiciae bonitas permista severae
    Ambiguis hinc spem temperat, inde metum:
Non tamen interea tua fas benefacta sileri,
    Foederibus partes cum coiere duae:
Si non arma simul, simul omnes ponere curas,
    (10) Oblitoque diu vivere more datur:
Sed non oppositis hortebunt littora signis,
    Nec face percurret rura tremendus eques:
Castra nec ad portas, in portis altera castra
    Et capti frangent & capientis opes:
(15) Quodque nefas dudum, pacem laudare licebit,
    Atque odiis aliquem ponere velle modum.
Ne tamen insidiis marcentia corda paterent,
    Bella cupit metui ceu reditura Deus.
Convenit, ô, nobis haec quam bene regula, quae nos
    (20) Esse jubet cautos, & vetat esse feros.



[p. 282]

EROTOPAEGNIA
CATULLIANA.
Dedicatio.

NUper cura gravis, sed nunc mihi summa voluptas,
    Quam vera possum dicere voce meam,
Aspice quos pellecta tuae dulcedine formae
    Pertulerit motus saucia mens animi,
(5) Carmina nequiquam spero dum posse mederi
    Pectoris aegroti sollicitudinibus
Quas tu, pulchra, tuo sedasti lumine sola
    Detergens omnem cordis amaritiem.
Ergo nauta velut longinquis sospes ab oris
    (10) Aequora devotas intulit in tabulas,
Neptuno quas solvit & Inoo Melicertae,
    Quique alii saevis fluctibus imperitant,
Sic ego, te postquam nostri, formosa, misertum est,
    Hanc tibi do exacti temporis effigiem.
(15) Dicat ut in nostris suspirans versibus olim
    Eodem tacta animum vulnere posteritas:
Felix ille tamen qui milia multa laborum
    In dominae dulci deposuit gremio.


Acus.

Aurea, sed quovis, acus, ô pretiosior auro,
    De dominae pulchro rapta capillicio,
Quod tibi formosos non est distinguere crines,
    Fulgere & celso vertice conspicuam,
(5) Ne nimium luge: nam non tui furis avari
    Praeda, nec hostiles te rapuere manus,
Sed miser indomitae quaerens solatia flammae
    Hinc, ubi se amisit, te sibi cepit amans.
Risit adhaec certe festivus furta Cupido,
    (10) Et dixit telis nil opus esse suis.
Fertur enim raptor spolio spoliatus ab ipso,
    Et tantum aspecta cuspide vulut habet.



[p. 283]

Desperatio.

Non amo, non possum, qua spes est posse potiri,
    Quamque amo, spes nulla est, hac miser ut potiar.
Alma Venus, quin huc ubi spes est mittis amorem,
    Aut facis ut sperem, quam meus optat amor?
(5) Dura negas? quid nunc faciam, quid non, mihi quando
    Nec sperare illic, hic nec amare licere?
Optio difficilis. tamen huc descendere certum est.
    Adsit amor sine spe; spes sine amore, vale.


Speculum.

Hoc speculum toto quo nullum est pulchrius orbe,
    Sed tunc, cum tua te monstrat imago tibi,
Te pone intuitus video quid nescio tale,
    Quale rosae flagrant, quale micant violae.
(5) At simul accedens propius mox totus inhaesi,
    Nil praeter pallorem invenio & maciem.
Tum mihi, quid facies, inquam, misera omnia tecum
    Qui fers, & veniens omnia pulcha fugas?


Lachrima.

Felices lachrimae longis solatia flammis,
    Sola relicta mae gaudia tristiciae,
Felices equidem, si tam vos quae facit illa
    Diligeret, quam qui perpetuo patior.
(5) Sed nunc, cum duros silices emolliat unda,
    Illa meis contra fletibus obriguit.
Vos tamen ô ne me miserum, lachrimae, linquatis,
    Quin faciles moesto semper adeste mihi,
Donec deficiat vultus, dominaeque superbae
    (10) Ante oculos damnatam effleat hanc animam.


Oculi.

Moesta refert quoties oculos mihi mentis imago
    Crudelesque tuos, heu miserosque meos,
Miror quod tam saeva mei patiuntur ab illis,
    Quos magis ipse meis semper amavi oculis.
(5) Aut si tantum odium est, iram quin exseris omnem,
    Et moribundam aciem luce tua obtenebras?
[p. 284]
Sed quamvis invisa premas haec lumina nocte,
    Nn tamen effugies quin ego te videam:
Namque animus nisi se nil cernens, te tamen unam
    (10) Quaeret, & impressam in corde suo inveniet.


Salve.

Sic mea tu sis salva, cui licet, ut mihi dulce est
    Quod salvere jubes me, mea cara salus:
Sed qui sim salvus, quem tunc cum tute salutas
    Perdis, & heu modo non funditus exanimas?
(5) Dixisses, pereas, poteram parere jubenti:
    Nunc isto salve nescio quid faciam.
An non sat similem tibi te fore, saeva, putasti,
    Vivere quem non vis, si patererer mori?


Invidia.

Est quidam, nec enim scio quid velit, hoc scio tantum,
    Nos dominae, nobis invidet aut dominam.
Non ego me ulcisci diris crudelibus opto;
    Hoc cupio tantum, quod precor, esse ratum:
(5) Sic amet, ut nullus, vir, femina nulla sit, illi
    Qui dominum, qui illum quae invideat dominae.


Somnia.

Somnia sollicitae pars securissima vitae,
    Quae sensi toties esse miserta mei,
Si licet & fas est & tutum vera fateri
    Plus vobis, ipsi debeo quam dominae.
(5) Nam dominam per vos debeo facilemque bonamque,
    Et qualem speret vincere fidus amor.
Sed talem ipsa negat se, quin irascitur ista,
    Qualiacunque ex se gaudia quod capio.
Invidia, quid nostrae possunt tibi demere noctes,
    (10) Cum liceat saeva non minus esse tibi?
At foret in terris nil me felicius uno,
    Si quod dormire est hoc vigilare foret.


Papillae.

O quas frustra oculis sperem vidisse papillae,
    Aut leviter tenerâ tangere posse manu,
[p. 285]
Sed radiis quas acta videt penetrabilibus mens,
    Et meus invitatâ tangit amor dominâ,
(5) Credo ego vos duras, cum nil sit durius illa,
    Et niveas, cum sit vel nive frigidior.
Nec miror: nam quicquid erat sub pectore flammae,
    Transfusum in nostro pectore nunc habitat.


Absentia.

Hei mihi non liceat cum te formosa tueri,
    Oraque mellitis jungere suaviolis,
Mens tamen haec ad te tam longis millibus ardet
    Sepositam & terras ire per & maria.
(5) Hic tua mens nunquam nostrae fuit obvia menti,
    Quin etiam retro, cum venit ista, fugit:
Et tamen infausto nimium certamine gaudet,
    Quam magis illa fugit, tam magis ista sequi.
Atque utinam prendat: fugitivam vincla tenebunt,
    (10) Quae loca non dirimant, nec terat ulla dies.


Silentium.

Si nihil hoc coelum nisi sola silentia laudant,
    Atque ipsum taciti cernimus ire diem:
Si nondum summos dolor est, solatia vocis
    Qui capit, & partem codis in ore gerit:
(5) Sive ego te aspicio, qua nil perfectius exstat,
    Seu me, quo miserum nil magis esse potest,
Cum tua laus, mea sors, supetent genus omne loquendi,
    Da veniam quaeso, lux mea, quod taceo.


AD
JOHAN. REIGERSBERGIUM,

ex Vero navigantem.

Cum modo me ignoto praeceps audacia ponto,
    Te tua in exitium ferret, amice, fides,
[p. 286]
Et tot penderent mediis de fluctibus anni,
    De fusis Lachesi jam dubitante suis;
(5) Credibile est, pro me teneras mea vota Camenas
    At pro te cunctos excubuisse Deos;
Dum promissa tibi certantis munera caeli
    Subdita tam duris casibus esse vident.
At pelago Venus orta Metu desistite, dixit,
    (10) Non erit in nostris tam grave crimen aquis:
Nam tantum à nobis utriusque in pectore flammae est,
    Extingui ut toto non queat Oceano.


Suburbanum Reigersbergiorum.

    Sedes amoena nobilis suburbani,
Qua nil Valacris delicatius campis
Purae nitentes Veriae videns turres,
Laboriosus otium, quies fessis,
(5) Labor quietis, grata cura securis:
Et tu beatis additus tumor campis
Antiqua moles, cujus ad jugum currens
Zelandus olim compulit gregem pastor,
Ubi aestuans Neptunus & sui plenus
Terris negarat litus & modum ponto,
Sed nunc virore laeta, floribus turgens,
Foecunda ramis undique ambitu toto
Pelagus secantes sicca despicis puppes:
Et vos odorae veris areae cultu
Et non avaro silva dives autumno,
Virete semper, vireat & domus tota,
Domus illa vestra domina, vestra regnatrix,
Et vos, pios, & illa sentiat flatus
Faventis aurae, floreatque vobiscum
Foecunda honorum, nec minus ferax prolis,
In multa crescat saecla populus haeredum,
Semperque dignos afferat loco mores
Dignosque vultus, transeatque cum fundo
Avita virtus atque avita fortuna.



[p. 287]

HUGONIS GROTII

INSTRUMENTUM DOMESTICUM:

Sive epigrammata ad imitationem apo-
phoretôn Martialis.

Ad Lectorem.
FIne libellorum qui disticha vatis Iberi
    Perlegis, hos similes, si vacat, adde jocos.
Haec Batavus lusit semper diversus Ibero
    Instrumenta suae non pretiosa domus.
Roma vetus sileat. quid enim peregrina moramur,
    Priscaque? nostra magis hos hodierna juvant.
Et si cur tituli mutarim nomina quaeris,
    Rara dat Hollandus munera, rara capit.
Mos bonus & simplex alternis pascere damnis
Imperat. haec etiam qui legis, empta legis.
Arma.
Arma domus Batavae numeratur prima supellex.
    Haec & Civilis regia tota fuit.
Ensis.
Otia qui gemino pendens agit ensis in unco,
    Ivit in Albani militis ille latus.
Gladius Toletanus.
Unda Tagi non est uno celebranda metallo:
    Utilis in cives est ibi lamna suos.
Bombarda.
Certius haec tangunt inimicas tela cohortes.
    Fallor? an hinc didicit Juppiter esse Tonans?
Emporetica.
Retia quae fuerant, sunt faeda segestria chartae.
    Si deerunt, merces pagina nostra tegat.
Charta.
Nunc aurata comas, & sicco pumice laevis
    Charta, senis scabri fascia nuper eram.

[p. 288]
Memoriale.
Pagina succurret madido gypsata cerebro.
    Haec oblivisci non nisi jussa potest.
Pluteus.
Scrinia perlatas fervant mihi mille salutes:
    Si modico possem vendere, dives eram.
Penna.
Cum penna moriens in nos sua carmina cygnus
    Transtulit: hac nobis remige fama volet.
Pyxis arenaria.
Pulveris aurati pluvia fit sparsa papyrus:
    Rescribet Danaë sollicitata,Veni.
Abacus lapideus. Schrijf-leyde.
Haec, quae mensa polos, (hominumne audacia tanta est)
    Sesta Promethea rupe tabella venit.
Membrana tenuissima.
Da chartas aliis: tenerae cum scribis amicae,
    Caesonis vituli filia dicat, Ave.
Calculi argentei.
Calcule fac nostris faveas argentee lucris:
    Si deerunt nummi, tu quoque nummus eris.
Libella. Goud-wicht.
Vile potest carae tibi detrimenta monetae
    Exploratricis prodere lancis onus.
Atramentarium eboreum.
Illo candidius nihil est: nihil atrius illis:
    Pocula pennarum dens elephantis habet.
Liber rationum.
Conturbare potes, vincet si pagina pejor,
    Teque liber nomen dixerit esse malum.

[p. 289]
Saccus litigatorius. Pleyt-sack.
Sacculus hic litis discordia continet arma:
    Alter caussidicis gratior aera dabit.
Calendarium. Almanach.
Annua charta notat tota cum prole calendas:
    Non aliam malles saepius esse tuam.
Cochlear arenarium è concha.
Perlemoer-lepel.
Baccis orba parens hîc se quoqne mersat arenis,
    Candida quae rubro littore concha venit.
Cera.
Rus alat aërias parvo sub rege volucres:
    Est aliquid praeter mella, quod inde peras.
Crumena discriminata. Stock-beurse.
Cum mihi multiplici varietur imagine nummus,
    Totque geram loculos, una crumena vocor.
Charta lusoria.
Numina Pythagoraea, chlamys, stola, purpura, mista:
    Sexcentos lusus haec tibi charta dabit.
Lignum alatum. Volet.
Alterno vulucris suspenditur aëre buxus,
    Deprensusque novo verbere nescit humum.
Noveni scrupuli. Negen-steck.
Disjectos perimi te scrupea belle decebant,
    Fortius & junctis viribus esse nihil.
Terni scrupuli. Dry-steck.
Nolim Paeonidas semper pubnare Camoenis:
    Sirenum certet cum grege trina charis.

[p. 290]
Ludus duodenorum scrupulorum. Jeu de dames.
Scrupea bella vides, Danaumque & Memnonis arma:
    Vicisse est, hostes transiliisse suos.
Fritillum. Ticktack-bert.
Calculus ad numeros migrare jubetur eburnos,
    Ingenio casum temperat iste labor.
Ludus anseris. Jeu des oyes.
Sorte quidem varia, metam tamen imus ad unam:
    Votaque mors rumpit: quis putet esse jocum?
Turbo cum scutica. Ad puerum.
Quid meruit turbo, quem tu vibice fatigas?
    Haec natibus fuerant debita flagra tuis.
Turbo. Werp-tol.
Vertitur orbe brevi puerili missus habena,
    Et moritur turbo deficiente manu.
Trochus. Houp.
Hic est ille celer totam qui circuit urbem
    Immiti domino terga premente Trochus.
Pila palmaria.
Deponi sub fune jubes nil credis. en optas
    Fallere? me certe ludis, habesque pilam.
Reticulum.
Reticulis opus est: per compita ludat inermis
    Quam nec dura queant laedere rastra manus.
Pila clavaria.
Clava pilam feriat, palum pila: non ibi semper
    Sufficiunt vires, sit nisi docta manus.

[p. 291]
Solea ferrata. Schaetsen.
Quae Batavûm miratur hyems, sola ferrea cernis,
    His per aquas nec aquas ire nec ire licet.
Perspecillae.
Vix spectas vitteis jam luscitiosus ocellis.
    Haec si perdideris lumina, caecus eris.
Speculum.
Quid juvat ad speculum raros ornare capillos?
    Hoc ipsum, quod habes, confule: dicet anum.
Clepsammidium. Reveille matin. Sand-looper.
Ne penetrante gelu glacies tua tempora perdat,
    Certius hybernum dicet arena diem.
Excitatorium. Reveille matin.
Morgen-wecker.
Amplexus dominae quamvis tibi somnia donent,
    Haec tibi clamabunt pondera, surge thoro.
Pyxis nautica. Zee-compas.
Plura tibi, pyxis ventorum nomina dicet,
    Quam solet Ausonius mensis habere dies.
Sciatheras. Sonne-wijser.
Dant medios soles contractae gnomonis umbrae:
    At mihi, pro tali gnomone, venter erit.
Sphaera coelestis.
Sidereos vultus, cantataque vatibus astra,
    Non opus est coelo quaerere; quaere domi.
Sphaera terrestris.
Terrarum, magnique vides compendia ponti,
    Suntque simul Boreas, Hesperus, Auster, Eos.

[p. 292]
Campana.
Sacra, sepulturas, motus, incendia, leges,
    Cum jubeor; Batavûm praelia sponte loquor.
Horologium.
Nuntius horarum, dimensi temporis index,
    Aemulor alterno pondere Solis iter.
Tintinnabulum. Bel.
Janua Campano, qua panditur, incubat aeri.
    Improbe fur, quid agis? proditor astat. abi.
Sistra.
Vagitus cohibet crepitacula: comprimit infans
    Ora, nec irato longius esse vacat.
Periamma.
Sibilat, & dentes, & linguam purgat, & aures;
    Et tamen est unum, (quis mihi credat?) ebur.
Veru automatum.
Patrocle, ne magnum sudes prope tostus ad ignem;
    Verset Achilleum machina jussa vero.
Piscium excipulus. Visch-spaen.
Tollitur ichthyagra piscis, defunditur unda:
    Hic tibi centeni luminis Argus erit.
Arma mensaria.
Fuscinulis armate manus, & vindice cultro;
    Sic decet in rigidas cominus ire feras.
Calcatorium. Aentrecker.
Aptanda predibus ne quid de pelle queraris,
    Haec tibi dant Cauchi cornua dura boves.

[p. 293]
Follis.
Si cupies animas nascentibus addere flabris,
    Incendent pigrum frigora nostra focum.
Forceps.
Qui populis bifidi monstravit forcipis usum
    Primus inexperto laeserat igne manus.
Culcita.
Mollis olorina satiatur culcita pluma?
    Ut jaceant homines nempe jacetis aves.
Batillus lectarius. Bedde-pan.
Igne, sed incluso, si quid tua fila biberunt,
    Decoque, ne lectus sudet, & ipse tremas.
Suppedaneum nocturnum. Juffrouw in ’t bedde.
Qui gelidas metuis tenebras noctemque Decembrem,
    Solamen thalami caelibis istud habe.
Foculus mensarius. Chauffoir.
Juscula ne comedas, & lanci creditus humor
    Congelet, in mensa praestat habere focum.
Suppedaneum diurnum. Stoof.
Lignea sub pedibus diffundunt scamna vaporem:
    Si male servaris, & focus igni erit.
Camisia. Chemise.
Rustica nescivit lini bona prima vetustas,
    Quae potuit duro vellere membra tegi.
Muccinium.
Utere linteolo, ne guttis ebria tecum
    Judicio suillae barba cadentis agat.

[p. 294]
Collare lineum. Kraegh.
Caerula triticeus pingit collaria suecus.
    Non alimur tantum farre, sed induimur.
Index lintarius. Linde-tafel.
Lintea ne redeat minor insolata suppellex,
    Huis tabulae credes nil periisse tibi.
Praelum lintarium. Linde-pers.
Usurpata terunt inhonori lintea sulci:
    Tu preme, ne rugis mappa laboret anus.
Digitus ferreus. Lobb’-ijser.
Ferrea foemineos sinuant collaribus orbes
    Tela: puto Marti debuit ista Venus.
Larva puellaris. Masque.
Pulver sordidior vultus, cute nigrior Iuda
    Quid timet? an larvae non satis ipsa fuit?
Ventrale. Verdugade.
Diffusam late tunicam qui sustinet orbis,
    Saepe puellarum condere furta solet.
Fascia cruralis.
Vix fuit undantes caligas compescere tanti.
    Vulnerat extremum fascia dura femur,
Cucullus. Kap.
Cappa vocor: per me ventos, imbresque, geluque
    Effugis, & Monachos nil sapuisse putas;
Umbella. Stroyen-hoedt.
Invideant niveos soli quae tegmina vultus,
    Accipe candoris parca puella tui.

[p. 295]
Mantellum impluviatum.
Si sapis, Hagana quoties spatiabere silva,
    Eludes pluvias impluviatus aquas.
Pallium muliebre.
Arte pari positis vestitu foemina rugis,
    Cui caput, atque nates quae tegat, una toga est.
Torques foemina.
Prostituit summas torques demissa papillas:
    ut videas aurum, cernis & illud ebur.
Armilla puellaris.
Si mihi, brachiolum claudit quae parva sinistrum,
    Armillam dederis, annulus esse potest.
Annulus ex alcis ungula.
Pars quondam metuenda ferae, nunc annule sacram
    Corporis humani pellis ab arce luem.
Annulus pronubus purus. Trou-ringh.
Pignus habes fidei nullis violabile gemmis.
    Hoc illud vetus est Aurea simplicitas.
Quansillus. Naey-kussen.
Nere negant Batavae, discun sarcire puellae:
    Lanea sordescunt: linea sola placent.
Digitale. Vinger-hoedt.
Argentum, digito sed candidiore, puella,
    Indue, ne retro te quoque pungat acus.
Pulvillus reticularius. Spelwerck-kussen.
Composito radiis quod servat acicula filo,
Nobile virgineae nascitur artis opus.

[p. 296]
Hoplotheca foeminea. Estuy.
Lemniades pereant, & Amazones: arma puellis,
    Arma quibus vincant ista pharetra dabit.
Pigentarium. Blanquet-doos.
Cum surgis thalamo, positosque resumis amictus,
    Induis & formam: capsaque pulchra tua est.
Acicularis pulvillus.
Spinula ne pereat (levis est jactura, frequensque)
    Figere qui curat, nil agit, an satagit?
Flabellum.
Quanquam dissimulas, non aestu, virgo, calescis:
    Sed juvenis, ventum qui facit, ille facit.
Pila smegmatica. Hand-bal.
Plebeios furfur digitos, vel smegmata mundent.
    Poscit amygdalinas aulica dextra pilas.
Pila aromatica. Rieck-bal.
Mollcies tenero cu se tua prodat odore,
    Illane, quam quaeris, te putet esse virum?
Pecten plumbeus.
Pecteris, & plumbo. Plumbo? cur pecteris ergo?
    Non haec res juvenem, non decet illa senem.
Fictile Sinense. Porcelaines.
Extremis veniunt qua: Porcellanea Sinis
Ante tui proavi tempora nata vides.
Vitrea pocula.
Materies fragilis commendat pocula vitrum.
    Est aliquid, fieri tam cito posse nihil.
Poculum ex concha.
Ardeat Hesperio Neptunia concha Lyaeo.
Nam sitit ipse suas nemo Batavus aquas.

[p. 297]
Calix aureus.
Non fortuita dabis pretioso vina metallo:
    Sed pro Mauritii digna salute bibi.
Calix cum alea.
Qui post te sitiat, dum tu bibis, alea quaerit,
    Haeredemque sui nuncupat ipse calix.
Pocula cerevisiaria. Bier-glasen.
His bibitur cyathis pretiosior unda Lyaeo.
    Quis putet? annonam nostra flagellat aqua.
Frigidarium. Koel-vat.
Nec mihi sit Rheno Bacchum miscere, nec imbres:
    Hanc amo, quae gelidum dat mihi lympha meram.
Candela.
Pervigiles oculos tenuis candela lacessit.
    Tam miserum est, pinguem non habuisse bovem.
Emunctor candelarius. Snuyter.
Cum depasta fuis carpes ellychnia flammis,
    Discutiens fumos, officiosus eris.
Laerna cum obice.
Est quae te reddat toties laterna tenebris,
    Deprendi quoties nocte silente times.
Funaliae.
Cum non sint Duilli, quo tot funalia nobis?
    An debellato praemia tanta mero?
Funialia picata. Turiten.
I procul, & piceum longe fuge faemina fumum,
    Nn tanti est, artes prodat ut ille tuas.

[p. 298]
Cereus vincatus. Wasse-kaers
met Maegde-palm.
Vinca solet nobis geniales cingere ceras.
    Hanc, quod virgineam dicimus, oro quid est?
Faces.
Ebrius ire cupis, metuisque reliquere mensas:
    Sic tibi contanti quot periere faces?
Lupatum.
En tibi quadrupedum quod manditur ore lupatum.
    Hoc domitore ferum dedidicistis equi.
Chirotheca odorata.
Vaginam manibus cupio de pelle canina,
    Sed quae Sibethae stercora fellis olet.


PARAPHRASIS TITULI
INSTITUTIONUM,
De rerum divisione, & acquirendo
eorum dominio.

HActenus in primo personis addita jura
Carmine disposui, servosque & libera dixi
Corpora, quique sui juris foret, aut alieni:
Qui detur tutor puero, aut curator adulto.
Pergite Pierides, medio nec calle vagantem
(5) Linquite me, qua nulla pedum vestigia ducunt,
Nulla rotae currus testantur signa priores.
Sunt quae constituant hominum patrimonia; sunt quae
Nec dominum norunt, nec possunt propria dici.
Multa etenim natura parens communia fecit
(10) Omnibus; & quaedam populi de nomine vere
Publica dicuntur; multis collegia multos
Efficiunt dominos; privatis plurima parent;
Res alia: rursum gaudent nullius haberi.
[p. 299]
Vix aliqua in terris communia Diva creatrix
(15) Servat, & antiqui mores jam perdidit auri,
Nam communis humus, ceu lumina solis, & aurae,
Ut foret, instituit mundo Natura recenti,
Haec mea sunt, nemo poterat tunc dicere: nemo
Fur erat, at cunctis pariter dabat omnia tellus.
(20) Verum ubi jam pejor soboles, pejorque secuta est,
Coeperunt rigidos partiti limite campos;
Et quae cunctorum fuerant, sua quisque vocavit,
Pauca tamen prisci remanent vestigia moris,
Namque aër pelagusque, cavisque aqua prodita venis,
(25) Ac simul insano confinia littora ponto,
Agnoscunt dominos naturae legibus omneis.
Nemo itaque accessu bibulae prohibetur arenae.
Si tamen à domibus positisque in littore villis,
Et nocturna viae quae stant monimenta marinae;
(30) Abstineat dextram. Namque haec communia non sunt
Ur pelagus, populisve patent obnoxia cunctis,
Sed manet is dominus qui rite exstruxerat aedes.
Publica sed pariter discreta voce vocamus
Fluminaque portusque maris: nam publicus horum
(35) Omnibus est usus: nec quisquam jure vetatur
Flumine in undoso, munitove aggere portu,
Claudere squamigeros macularum vimine pisces,
Aut celare cibis curvos fallacibus hamos.
Littoris aequorei quae sit mensura, docebit
(40) Tullius, & Gangem super exauditus & Indos
Eloquio Latio, tuque ô doctissime Juris
Galle Aquili: his geminis auctoribus acta putatur,
Quo vagus excurrit furibundo ex aequore fluctus,
Cum pelago hybernae Atlantides absconduntur.
(45) Publicus est etiam ripae, ceu fluminis, usus.
Sic etenim statuit cunctis jus gentibus unum.
Namque licet passim nullo discrimine cunctis
Praecipitem celeri fluvium sulcare carina,
Aut reduces siccis proras advenere ripis:
(50) Arboribusque fatis duros religare rudenteis,
Aut onus in prima tutum deponere terra.
Proprietas sed enim riparum respicit illum,
Quisquis ei late confines possidet agros,
[p. 300]
Publicus est etiam Jure isthoc litoris usus,
(55) Ipsiusque sali: neque enim peccasse putatur
Siquis in aequorea magalia struxit arena,
Quae membra excipiant pelagi defuncta periclis,
Aut siccare plagas velit, atque educere ponto.
Sed non proprietas etiam data litoris ulli:
(60) Conditio huic eadem, quae falsi gurgitis undis,
Quaeque superfuso velatur arena profundo.
Esse adeo quaedam sua quae collegia dicant
Diximus: hacc etiam privatos nosse recusant.
Haec puto quae toti parent communiter urbi,
(65) Ut quae marmoreas exornant pulpita scenas,
Metaque ferventi circumvolitanda quadrigae,
Quaeque alia unanimes recreant spectacula cives.
Res sanctaeque, sacraeque, & rclligione ligatae,
Ignara domini, patrimonia nullius augent:
(70) Sed proprium servant divini Juris honorem.
Sed sacra dicuntur, vel magni numinis aedes
Pontificis sacrata manu, vel munera voto
Damnatis tepidam quae suspenduntur ad Aram.
Haec alienari, vel pignore posse teneri,
(75) Caesaris acta negant: nisi per fera praelia captus
Symmystes domino fuerit redimendus ab hoste.
Si privatus homo propria vitute sacrarit
Quod factum esse cupit, nil proficit: illa profana
Res manet, & sacri nequicquam nomine gaudet.
(80) Sed locus ille, cui templi structura cohaesit,
Aut flammis aedes, aut si periere ruina,
Augustus manet, & divinum servat honorem.
Atque ita rescripsit vir servantissimus aequi,
Quem malus horribili feriit Caracalla securi.
(85) Sed diversa nimis, licet haud diversa videtur,
Conditio illorum est quae Relligiosa vocantur:
Namque haec jura Iocis tribuit privata voluntas,
Mortua cum solidae mandantur corpora terrae.
Estque nefas ullum socio nolente cadaver
(90) In puro tumulare loco: sed corpora fas est,
Invitis aliis communi inferre sepulchro.
Quin locus ille alii si debeat usumfructum,
Non poterit dominus, nisi si consentiat alter,
[p. 301]
In propria tenues cineres componere terra.
(95) Si quis in alterius quemquam tellure recondit,
Atque herus hoc ipsum facienti assenserit, aut rem
Jusserit esse ratam post gesta secuta voluntas,
Relligio factum rite est subitura sepulchrum.
Urbibus in cunctis sanctas intellige portas,
(100) Tutaque tutrigeri qui cingunt oppida muri.
Haec utcunque otiam divini Juris habentur,
Et bona nullius propriis accessibus augent.
Ut tamen hoc recte videas cur sancta vocentur
Moenia, te moneo capital committere, cujus
(105) Impia pinnatos violavit dextera muros,
Poenaque sacrilegam sequitur deterrima culpam.
Hanc Remus ob causam (veteri si gratia famae est)
Purpureo tinxit fraternas sanguine fossas.
Utque nihil dubites, partes in legibus illae,
(110) Noxia quae rigidas statuunt in crimina poenas,
Sanctio dicta fuit: simili quod fonte videmus
Effluere, atque una manare ab origine verbum.
Sed res diversis privato acquirere caussis,
Et varia ratione licet: sanctissima multos
(115) Multorum dominos rerum natura creatrix
Efficit, & populis cunctis communia Jura:
Multos civilis ratio legesque Quiritum.
Unde mihi sumam tantarum exordia rerum,
Unde mihi magni decurret carminis ordo,
(120) (Omnia nam scitis simul & memorare potestis)
Dicite Pierides. Certum est, à Jure vetusto
Incipere, & primas Naturae dicere leges.
Namque suas leges rebus Natura creatis
Indidit, & primi formavit origine mundi
(125) Pectora, non aliter quam fictrix dextera curvat
Molle lutum, speciesque jubet gestare cupitas,
Aut capiunt faciles simulacra nitentia cerae.
Tunc etiam, infantis post incunabula mundi,
Consueti in sylvis, vel aperto vivere campo,
(130) Degebant solis Naturae legibus aevam
Mortales homines divûm genus: inde ubi senlim
Crescenti advenit mundo maturior aetas,
Tempore creverunt & saecula bruta animantum,
[p. 302]
Herbaeque plantaeque, & sacros quicquid in usus
(135) Ipsa suo Natura parens donavit alumno:
Crevit & ipse hominum numerus, qui sponte relictis
Excessere agris, excisaque arbore rutas
Exstruxere domos, vivoque habitacula saxo,
Ne semper pluvias & fulmina dira timerent,
(140) Raptoremque lupum, & crudelia lustra ferarum:
Quin etiam junxere lares, aedesque per orbem
Contiguas sancti cinxerunt aggere muri,
Civilesque sibi coeperunt scribere leges,
Proque magistratu missum in suffragia vulgus.
(145) Ergo ferae quotquot vasta in tellure vagantur,
Quaeque secant volucres celeri aetheris alta volatu,
Quique secant pisces celeri aequoris alta natatu,
Quae mare, quae tellus, quae maximus educat aër,
Ejus erunt, primus qui ceperit: hoc ita jussit
(150) Natura omniparens, ratioque probabilis aequi:
Namque ejus (res est justissima) qui sibi princeps
Occupat, haec fieri, quae nullius ante fuerunt,
Quid vetat, atque operaï impensae cedere lucrum,
Alteriusque alios nullo ditescere damno?
(155) Nolim ego distingui propria: seu per sola terrae,
Sive quis alterius quicquam in tellure capessat:
Si tamen intrantem dominus conspexerit illum,
Quadrupedem ut catulis capiat, laqueisve volucrem,
Quis neget accessum venienti posse negari?
(160) Hactenus illius manet haec, qui ceperit illam,
Bestia, dum captam custodia fida coërcet:
Sin semel eluso prorupit carcere in auras,
Et libertatis sibi pristina jura recepit,
Desinit esse ejus qui nescit parta tueri:
(165) Forsan & hanc capiens melius servaverit alter.
Reddita censetur naturae munere primum
Insita libertas, domini si lumina cursu
Vicerit, & nequeat jam longe elapsa videri,
Aut si spes iterum capiendi nulla supersit,
(170) Quamlibet aspectu possit radiante prehendi.
Hic video veteres legum dubitasse magistros,
Sitne etiam nostrum, nostro quod vuluere tardum
Posse labore capi nullo jam jamque videtur.
[p. 303]
Esse tibi nostrum video placuisse, Trebati.
(175) Assensere aliqui, nostrumque manere putarunt,
Dum male firma cito sequimur vestigia gressu.
Sin nos forte sequi pigeat, praedamque patentem
Negligere & coepto placeat desistere cursu,
Posse capi hoc aliis, nostrumque haud amplius esse,
(180) Cajus, & quorum melior sententia menti,
Posse prius nostrum, quam cepimus, esse negarunt.
Quod merito à magno laudatum est Caesare, quando
Multa cadunt inter calicem, supremaque labra.
Est etiam, est apibus quaedam natura volucris,
(185) Ingeniumque ferum: quare tua quamlibet illas
Hospitiis teneat pulchrum viridantibus arbos,
Ni vel corticibus, vel flexo vimine claudas,
Nec tuae erunt, tibi nec facient redolentia mella:
(Namque nisi impedias aditum, mihi jure licebit
(190) Exemisse favos ramis, cerasque tenaces)
Verum alius si forte cavos construxerit alveos,
Illius dulci replebunt nectare cellas.
Nam neque, ni capias manibus, tua dicitur esse
Ille tua volucris quae fecit in arbore nidos.
(195) Si tua discussis glomeratim alvearia pennis
Liquerit examen, dum nec tua lumina, nec spem
Fugerit, haud alius poterit concludere septo;
Ulterius capientis erit. Junonius ales
Creditur esse ferus, Dodoniadesque columbae,
(200) Effugiant quanquam notos, repetantque penates.
Namque & apes illud faciunt, quas nemo negarit
Natura esse feras, possunt licet arte domari.
Quis neget esse feros, imbellia pectora, cervos?
Et tamen imperiis assuetum, teste Poëta,
(205) Sollicita cervum nutrivit Sylvia cura.
Ille manum patiens, mensaeque assuetus herili,
Errabat sylvis, rursumque ad limina nota
Ipse domum fera quamvis se nocte ferebat.
Verum in iis, tecto quae sese efferre relicto,
(210) Atque redite solent, servari haec regula debet:
Ut tua permaneant dum mens ea permanet illis,
Ut cupiant iterum mox sub tua tecta reverti:
At reditus curam cum deposuisse videntur,
[p. 304]
Esse tuae ut nolint, capienti cedere debent.
(215) Sed reditus curam tune deposuisse videntur,
Quum tandem ad priscum mutato more feruntur
Ingenium, & malunt sub libera jura reverti,
Spesque exspectantis domini frustrantur inanes.
Sunt & gallinae, sunt qui capitolia servant
(220) Cicuris ingenii: species nam cena vocatur
Gallina agestris, quam Gallinaria misit
Infula, quam Ligurum vitrea mare verberat unda,
Et fruitur proprio cognomine rusticus anser.
Quare siqua tuae gallina assueta cohorti
(225) Mirificis commota modis, aut urbicus anser
Non vulgare furens ultra tua tecta volarit,
Quo sint cunque loco, neque tu jam cernere possis,
Esse tuae haud cessant; lucrique illectus amore
Si quis detineat, furtum committere certum est.
(230) Esse mea haec, mihi quae victo rapiuntur ab hoste,
Jura jubent cunctas inter communia gentes.
Imo etiam quicunque est hostica vincula passus,
Servus erit qui liber erat. Sed si tamen idem
Effugiat nostras vites, fueritque reversus
(235) In dulcem patriam, jam pristina jura recepit.
Si quis in extremo visos Oriente lapillos
Inveniat, gemmasve satas felicibus undis,
Divitias illi tribuit Natura repertas.
Illa etiam voluit merito, tibi cedere quicquid
(240) Ex animante tua dias prodivit in oras.
Saepe aliis etiam domino sublata priori
Accrescunt, donante Pado, vel fluminis undâ
Arterias. Sic jura jubent communia terris.
Dicitur alluvio haec, cum non dignoscere promtum est,
(245) Adjiciat quantum quovis sub tempore gurges,
Et crevisse vides, nec crescere praedia cernis.
Nam si forte novis crescens accessibus amnis
Vi majore tuo partem detraxerit agro,
Vicinoque solo dederit, tua permanet illa:
(250) Si per longa tamen vicino tempora fundo
Haeserit, & secum quam pars ea traxerit, arbos
Egerit in fundom radicem, tempore ab illo
Vicino acquisita bona ratione videtur.
[p. 305]
Insula in aequoreo fuerit si nata profundo
(255) (Quod licet est rarum, fieri non posse negamus)
Ingredientis erit: nam nullius esse putatur.
Nata sed in fluvio, (fieri quod saepe videmus)
In media si parte jacet, communis eorum est
Praedia qui retinent geminae confinia ripae,
Pro ratione modi quem frons sibi vindicat agri:
(260) Insula si parti fuerit vicinior uni,
Cedet iis, parti queis proxima praedia parent.
In geminas quod si partes discesserit amnis
Scissus, & incluso rursum fluat unicus agro,
Conditio domini non est mutata prioris.
(265) Deserto fluvius si forte cucurrerit alveo
Quem princeps natura dedit, fossamque recentem
Induerit, calles aussus mutare vetustos,
Alveus ille prior, liquit quem lubricus amnis,
Cedet iis, quorum sunt praedia proxima ripae,
(270) Quatenus ipsius frontis mensura patebit.
Sed foveae illius per quam tunc labitur unda
Publicus usus erit. fluvius nam publicus ipse est.
Sin iterum veteres repetant vada concita cursus,
Dum prisco migrasse loco piget, alveus ille,
(275) Tempore quem medio rapidae percurrit aquae vis
Transfuga, vicinis accrescet jure colonis.
Verum alia est longe ratio, cum spumeus amnis
Fertur in arva furens cumulo, & no multa morantem
Proluit insano contorquens vertice campum.
(280) Nam fera diluvies faciem non mutat agelli.
Ergo ubi jam posíta rabie deferbuit undae
Ira minax, seseque in pristina castra recepit,
Nudus ager domino, qui perdidit ante, redibit.
Si speciem alterius quisquam construxerit usus
(285) Materiâ, num qui fecit rem vindicet, an qui
Materia est dominus, dubitari posse videtur.
Scilicet (exemplis ut res clarata patescat)
Alterius plenas sumpsi de vitibus uvas,
Calcavi duris pedibus, praeloque coëgi,
(290) Ut caperem fusi spumantia pocula Bacchi:
Aut est pressa meis Sicyonia bacca trapetis,
Ur possint flavae larices prodire Minervae:
[p. 306]
Aut alii natas mea messes area trivit,
Farraque distinxit: vel vas mea dextcra fecit.
(295) Argento alterius, ferrove, vel aere, vel auro:
Juncta vel ad mulsum est dulci Mellona Lyaeo:
Aut emplaftra mihi trivi, aut collyria levi,
Non herbis composta meis: vel pallia feci,
Demissasve togas, alienae vellere lanae:
(300) Aut pelago aptavi pinum, aut armaria struxi;
Aut quae marmoreas decorant subsellia scenas:
Quid Juris foret, & ratio quid postulet aequi,
Certavit Proculi cum prisco secta Sabino.
Caesarea his certum fecit sententia foedus,
(305) Concilians tractas procul in contraria mentes.
Ad faciem nam si species confecta priorem,
Materiamque rudem poterit resoluta reduci,
Materiae dominus rem vindicat: obtinet illud
Cum non è proprio sunt vasa exstructa metallo.
(310) Sin illi facies nequeat mutata reverti,
(Nam neque pampineas Bacchus mutatur in uvas,
Nec redit ad priscas Tritonidos humor olivas,
Nec duo compositum discernit corpora mulsum,
Nec norunt priscas frumenta resumere spicas)
(315) Artifici merito dicta est res cedere dextrae.
Sin idem ille novae speciei sedulus auctor
Materiae dederit partem, ut si vellere partim
Alterius, partimque suo sibi navus abollam
Fecerit, aut mixtis cataplasmata triverit herbis,
(320) Miscueritve suo non propria mella Lyaeo,
Non dubium est illum dominum, qui fecerit esse,
Materiae cum parte suam qui praestitit artem.
Si quis erit, qui forte fuis, quas ipse pararat,
Vestibus insuerit satiatam murice 1anam,
(325) Exsuperet viles quanquam sacra purpura vestes
Attamen accedet reliquis, appendicis instar:
Verum illius hero conceditur actio furti,
Furtivamque potest sibi rem condicere ab ipso,
Qui vestes fecit, vel qui modo possidet illas.
(330) Nam licet exstinctas nemo res vendicet, isthaec
Actio personam sequitur, nec tollitur una.
Sed si materies fuerit confusa duorum
[p. 307]
Consensu illorum, corpusque redacta sub unum
Communis fiet cumulus communis utrique:
(335) Ut confusa cadus si cepit vina duorum,
Sive duas massas duo conflavere metalli.
Disparilis natura etiam si juncta fuisset
Materiae, speciesque ex his confusa duobus,
Ut mulsum ex vino si factum & mellibus esset,
(340) Aut nitido argento conflatum electron & auro,
Juris idem est: neque enim dubium est commune creari.
Imo ut nulla foret dominoram juncta voluntas,
Fortunae arbitrio duo sed commista fuissent,
Sed varii generis, sive una praedita forma,
(345) Cur eadem ratio non obtentura putetur?
Si rua farra meis nostro commista fuissent
Arbitrio, (namque hic aliud miscere vocamus,
Atque aliud laticem aut liquidas confundere massas)
Singula grana prius quae propria utrique fuerunt,
(350) Consensu gemino communia facta putantur.
Sin fortuna duos farris conjungit acervos,
Non sunt communes: quia singula corpora durant.
Nam neque (si simili rem declarare licebit)
Si mea juncta tuis pecora & commista fuissent,
(355) Grex communis erit: neque enim periêre bidentes.
Sed si tu retinere velis communia farra
Actio frumenti dabitur pro partibus IN REM.
Sedulus at Judex aeque perpendere debet,
Qua tibi frumentum fuerit bonitate, mihique.
(360) Materia alterius si quis construxerit aedes
In tellure sua,dominum hunc jubet esse sacrum Jus.
Namque solo cedunt, quascunquc imponimus aedes.
Non tamen idcirco, neque te seduxerit error,
Materiae dominum, dominum amplius esse negamus.
(365) Rem tamen interea non vendicat, aut agit, ut qui
Struxerit EXHIBEAT, siquidem vetat illud aperte
Lex bis quinque vitum bis sex commissa tabellis.
Quae cavet, alterius ne quisquam ligna, suisve
Aedibus injunctum cogatur demere tignum,
(370) Sed quanti fuerit duplum sibi poscere possit;
Actio ab INJUNCTO fumit quae nomina tigno,
(Nomine sed tigni totum comprenditur illud,
[p. 308]
Materiae quod nomen habet, quo testa parantur)
Ne quis structarum disturbet tecta domorum,
(375) Diruta si fuerint ullis habitacula causis,
Aut dederint subitam temerari tecta ruinam,
Jam dominus, duplum nisi fors acceperit, ut res
Exhibeatur agit, sibi vel sua vendicat ipsi.
Sed si materia quis non aliunde petita
(380) Struxerit alterius nixos tellure penates,
Tellurem, fundumque domus tabulata sequuntur,
Ipsaque proprietas ligni discedit ab illo,
Materiamque alii tacite donasse videtur.
Si non esse suum jam prima ab origine fundum
(385) Noverit, & quanquam manibus, vel tempore facto
In terram excidio ruerint, non vendicat aedes.
Non dubium est, si qui construxerit ipse penates
Possideat, dominusque soli sibi vendicet illos
Solvere mercedes, nolens, post ligna, fabriles,
(390) Quando objecta doli est exceptio, posse repelli.
Haec ita, si falsus mentem deceperit error;
Et debet prodesse fides bona Possessori.
Namque solum alterius si sciverit elle, bonäi
Jam non est fidei. nulla est exceptio: quippe
(395) Aedificare solo, tectumque imponere, cujus
Te dominum non esse putes, temeraria culpa est.
Alterius qui forte suo plantavit in agro,
Aut quercum, aut summo nutantem vertice pinum,
Se dominum reddit planta: sed propria fundo,
(400) Insita non proprio cum fructu perditur arbos,
Haec ita si lentis fundo radicibus haesit:
Sin nullos radix traxit male vivida succos,
Qui dominus fuerat, dominus manet. hoc ita verum est,
Radicem solam dominum discerrere plantae,
(405) Ut mea vicino sit concessura, propinquam
Quae terram premit & radices inserit arbos.
Namque solo cedit quod tota alimenta ministrat.
Atque adeo positae propter confinia plantae,
Si se vicino radix inseverit agro,
(410) Communes dominis fient ex jure duobus.
Verum uti quae coepere solo coalescere plantae,
Sic eriam altrici cedunt sata farrea terrae.
[p. 309]
Sicut in alterius fundo qui struxerit aedes,
Si dominus petat, excipiet de fraude doloque,
(415) (Quod prius ut scires nostrae fecêre Camoenae)
Sic etiam quisquis consevit praedia navus
Impensis aliena suis errore coactus,
Hunc faciet de fraude doloque exceptio tutum.
Scripta etiam auraris quanquam signata figuris
(420) Pergameae superant pelles, tenuesque papyri,
Non secus atque solo constructa & consita cedunt.
Incluta sic igitur docti monumenta laboris
In chartis conscripta tuis, seu condita certis
Verba modis fuerint, gestarum aut praemia rerum
(425) Historiae, aut promtâ trepides oratio lingua
Servatura reos, aut sancti dicta Lycei,
Tu dominus fies, non scripti sedulus auctor.
O miserum cujus culti, pia cura, libelli
Indoctas subitura manus, non debita reddunt
(430) Nomina scriptori, nec erit qui dicere possit,
Ille liber doctus, doctus qui fecerat auctor
Forsitan & calidae faciet servire culinae
Alter herus, manibusque haud justis scripta terentur.
Dî precor hanc nostro pestem prohibete libello.
(435) Res tamen ut nequeat minus haec injusta videri,
Si tibi membranas cupias, niveosque libellos
Restitui, scriptura: impendia solvere nolis,
Possideatque suum scriptor sine fraude volumen,
Excipiet, seseque DOLO defendet INIQUO.
(440) At quanto melius (ferme pictoribus illud
Invideam) tabulam picturae cedere jussit
Justianeae sollers sapientia mentis,
Quamqnam adversa foret nostri sententia Pauli.
Scilicet absurdum Caesar, dignumque cachinno
(445) Censuit, aut Venerem Cous quam pinxit Apelles
Aut quae: Parrhasius fecit simulacra Lyaei
Cedere vili aceri: quare cum possidet ille,
Qui dominus tabulae est, petit is qui pinxit in illa,
Ni pretium cupiat tabulae persolvere, juste
(450) Excipiet dominus, circum se fraude veniti:
Sin pictor tabulam jam possidet, actio danda
Utilis est domino, qui si quoque damna recuset
[p. 310]
Solvere picturae, pictori exceptio parta est,
Ipse bonae fidei possessor si foret: at si
(455) Pictor hic, aut alter furto laetatus inani,
Subripuit tabulas, domino datur actio furti.
Nunc alias species (quia sic tulit ordo) canamus.
Absque malae fidei culpa rem Maevius emit:
Non erat hic dominus qui vendidit: esse sed emptor
(460) Credidit hunc dominum; nullius conscius ipse
Criminis, aut alia sibi rem ratione paravit.
Naturae suasit ratio, quos percipit ille
Inde sibi fructus, cultrici cedere curae:
Si dominus veniens fundum sibi vendicat, aut rem,
(465) Non ab eo poterit consumtos poscere fructus.
Sed quicunque fide prava possederit agrum
Praedo, etiam fructus absumtos reddere debet.
Ille ad quem fundi quoque pertinet ususfructus,
Non faciet fructus, nisi si perceperit illos,
(470) Esse suos: quamquam & matura messe relinquat
Aethereas auras, nihil hinc lucrabitur haeres,
Omnia sed Domino, cui res est propria, cedent.
Ferme eadem in curvo licuit dixisse colono.
In pecudum fructu quaedam censentur haberi,
(475) Ut foetus, lanaeque, pilusque, & lacteus humor.
Sic sue progeniti porcelli,* & equina propago,
Et vituli nondum metuenda fronte minaces,
Lanigerique agni, atque haesuri rupibus hoedi,
Pleno hunc, cui fructus debetur, jure sequentur,
(480) Quod lex Naturae, haud tabulae sanxere Quiritum.
Partus in ancillae fructu tamen esse negatur,
Atque illi domino, propria est cui foemina, cedit.
Omnia namque hominis caussa Natura paravit,
Absurdumque foret, qui fructibus imperar unus
(485) Omnibus, hunc fructus sub nomine posse prehendi.
Vidit & hoc Brutus: placuit sententia Bruti
Prudenti Tyrio, quem Caesar & ipse secutus.
Si quis erit qui forte habeat gregis usumfructum,
Ille novas pecudes è foetibus in loca vita
(490) Functorum è numero capitum summittere debet,
(Ut docuit prisci qui nomine gaudet Iuli)
Vitibus & vites, plantis submittere plantas
[p. 311]
Cogitur, ut docti semper didicere coloni.
Namque etiam hic similem curam ratio aequa requirit.
(495) In proprio si quis dites invenerit agro
Thesauros, absconsum argenti pondus, & auri,
Inventoris erant. Trajani hoc incluta proles
Ex justa posuit ratione probabilis aequi.
Jus & idem statuit, sacra si forsan in aede,
(500) Aut monumento aliquis Fortunae haec numera cepit.
Si quis in alterius fundo numerosa talenti
Pondera reppererit, quae non speraverat ante,
(Namque operam quicunque dedit, caret augmine lucri)
Dimidium dominus, reliquumque inventor habebit.
(505) Hinc etiam sequitur, (quod eodem ex fonte profectum est
Si quis in Augusti tellure invenerit aurum,
Hanc inventons partem fore, Caesaris illam.
Quin quoque lex eadem simili ratione vigeret,
Si locus aut urbis, fiscive, aut publicus esset.
(510) Traditione etiam Natura acquirere jussit.
Nam nihil aequius est, rata quam servetur ut ejus,
Qui cupit in quemquam quod habet transferre,voluntas.
Sic igitur merito tradi omnia corpora possunt,
Traditaque incipiunt domino parere recenti:
(515) Nec tantum Italici gaudent quae nomine fundi,
Verum etiam quaecunque tenet Provincia, sive
Quae populo armato pendent stipendia, sive
Quae fisco impositum debent numerare tributum.
Sustulit haec siquidem sapiens discrimina Princeps.
(520) Sive quis haec fido fuerit largitus amori,
Sive his ipse pater gnatae connubia donet,
Aut alio quocunque modo retinere recuset,
Tradita si fuerint, merito translata videntur.
Vendita sed quanquam fuerit res tradita, si non
(525) Vendenti pretium, quod debet, solverit emptor,
Nec vel praede satis, vel pignore fecerit illi,
Non fiet dominus, quod quanquam lege Quiritum
Bissenis sanctum est tabulis, manare videtur
Jure magis prisco, primosque hinc ducere rivos,
(530) Emptoris nisi forte fidem foret ille secutus:
Protinus emptoris nam tunc res facta fuisset.
Sed nihil intererit rem dextera tradat herilis,
[p. 312]
An domini jussu, quisquis possederit alter.
Quare etiam domini si cuncta negotia quisquam
(535) Servomum è numero domino cupiente ministret,
Accipientis erunt, quas res hic tradidit emptas.
Nuda etiam domini sine traditione voluntas
Sufficit interdum: nam si tibi corporis usum,
Aut gratis dominus dedit, aut mercede locavit,
(540) Deposuitve tuae quidquam penetralibus aulae;
Poftea pro pretio tibi rem, vel munere cessit,
Aut pro dote dedit, quanquam non tradidit ille;
Esse tuum passus, proprium tibi fecit haberi,
Et nihil illum opus est juncta tibi tradere dextra.
(545) Vendiderit si quis quas vexit in horrea merces,
Tradideritque tibi clavem, qua janua claustro
Excutitur, res tota in te translata videtur.
Saepe & in incertum domini collata voluntas
Transtulit, & propriam ignorans rem fecit adepto.
(550) Vidi ego Pratorem, vidi qui fasce superbit,
Missilia in cupidum late dispergere vulgum:
Scilicet immemores fati, sortiíque futurae,
Cum retinere tamen, quod quisque receperit, optent,
Protinus efficiunt dominos sua munera nactos.
(555) Perdit & haec dominus, quae tanquam vilia temnens
Amplius in numero rerum haud sinit esse suarum,
Et facit hunc dominum, qui non sibi vilia cepit.
Causa alia est, quoties laxâ compage carinae
Accipiunt inimicum aequor, rimisque fatiscunt:
(560) Horridus & nautis gelidos tremor occupat artus,
Ante oculos pontus, pontoque haud mitior aër,
Saeva peregrinae jactantur in aequora merces:
Si qua forte queant navem exonerare periclo,
Et pelagi saturare minas: non nauta recusat
(565) Divitias ferrare extremo Oriente petitas,
Sed contemnit opes prae solo munere vitae.
Ergo si quis eas insano ad litora fluctu
Occupet expulsas lucri succensus amore,
Aut medio in pelago capiat pro piscibus aurum,
(570) Nec domino reddat, dicam committere furtum.
His etiam censenda pari ratione videntur,
Quae domino ignaro benna per compita vecto
Praecipitante rota celeri ceci dere ruina.
Continue
[p. 313]

Consolatoria Oratio ad patrem super morte

FRANCISCI FRATRIS.

TRistes exsequias juvenis pompamque Lycei
Vidimus atratam, longumque ex ordine funus.
Hoc summum, Francisce, tibi quod possumus unum
Fecimus officium, quod sanguis amorque jubebant.
(5) Ductor ego, & felix nimium puer; ille nec olim
Viderat, infirmos cum flamma perureret artus,
Et mens vesano ferretur concita motu;
Nec nunc cum exanimes artus, & frigida membra,
Dissimilesque sui vultus oculosque notaret,
(10) In fletus abiit, nec fratrem sensit ademptum.
Non aeris rauci sonitus, non triste feretrum
exuit aetatis munus, nescire dolorem.
At postquam terram subiit condique cadaver
Coepit humo, totumque ocuiis se abscondere nostris,
(15) Jam damni manifesta fides, numquamque videndus
Excussit frater lachrymas: nec turba sepulchro
Circumfusa suos fletus gemitusque negavit,
Cum pueri maduere genae: miserabilis aetas
Jus & in externos habuit, peregrinaque corda.

Hoc, inquam, ego cum Guilelmulo nostro ductavi funus. ET quis me justius? nam si in luctu amiciciae damna censentur, parentes ipsius gradus inaequalitas, sororem sexus, Guilelmulum aetas a defuncto segregabat. Ego illi cognationis pari necessitudine conjunctus aetate quantillum gemino aberam? Deinde studia eadem materiam mutui officii dabant & poterat mihi ille hoc nomine non minus carus esse, quam quod frater erat. Haec eo dico, ne cum te consolor, putes sanum aegro consilium dare. Habes eum qui dolorem tecum sociat; luctu etiam certat: & tamen audet non se modo solari, sed quid ipse adversus moerorem prodesse sensit, in aliis experiri. Primo videbo, an non metuendum mihi sit, ne vulnus nimium recens nondum obducta cicatrice refricem, dum praeproperis remediis accurro. Non equidem arbitror. nam & virum allo- [p. 314] quor & patrem, quem mos ipse patriae nostrae vetat ultra sepulturam luctum producere. Quippe parentes non tam, ut vulgus putat, graviores dolendi caussas, quam dedolendi habent: & hoc ipso, quod genuerunt, reperiunt solacium. Magnum illud illius sed a Natura profectum: Sciebam me genuisse mortalem. Imponimus nobis, si non quotidie illud cogitamus, non semper futuros, qui sine nobis numquam fuissent. Vide quanta sit haec ingenii humani perversitas. Carere iiberis durum non est, nisi his qui habuerunt. Et tamen non est minor coelibum & ceterorum orbitas: sed luctum non habet. Quid igitur est quo minus sine lachrymis amittimus, quod sine lacrimis non habere poteramus? Multa sunt vitiorum patrocinia; nec tantum avaricia & ambitio & luxus veniunt isto nomine, sed etiam qui rationem excessit dolor. Superstitem mihi illum ex ordine Naturae optaveram; doleo quod comperta ejus pietate diutius uti fruique non licuit; amisi eum, cujus opera & patriae auxilio, & mihi potuit esse solatio. Hae sunt voces faventium miseriae suae; haec est ingeniosa calamitas.

(20) Arboribus sua poma cadunt, truncusque superstes
Despicit exanimem, sed sicco cortice, prolem.
Nec tamen infelix, quod non prius occidit ipsa,
Dicitur. Heu miseros homines, quos falsa doloris
Argumenta juvant! qui nati funera luget,
(25) Hoc ipsum lacrimat, quod non lacrimatur ab illo.

Bonum filium amisisti: Melius est quam malum habuisse. Educationis operam perdidisti: Compensationem tibi objiciam gaudii, quod ex illius pietate cepisti. Sed hoc quoque jam periit idque te male habet. Si sapis, appone lucro quod habuisti potius quam damno quod perdidisti. Praeteriti boni fructus in tuto est: hoc nec auferri nec desinere unquam potest, solumque est extra invidiam fati. Ejusdem non est, quod parum diu contigerit dolere; quod tamen contigerit non gaudere. Vide ergo, quanto sis illis felicior qui filium nunquam habuerunt: & tamen isti non lugent. At si filios in bonis ponimus, & sunt certe pars praecipua, melius est non diu habuisse quam nunquam. Nam etiam cum ipsi auferuntur memoria manet, magnum [p. 315] grati animi oblectamentum. Vides ergo parentibus minimum esse cur doleant, si non ex vulgi opinione, sed ipsa ratione luctum aestimemus: praeterquam quod majestas patriae potestatis & sacrosanctum illud naturae regnum aegre fert eo se demitti, ut eum lugeas mortuum, cui ipse vitae auctor extiteris, ut ei submittas affectus tuos, cujus tu affectibus imperare jussus es. Etiam atque etiam vide ne quid facias indignum eo fastigio patrii nominis, in quo te Deus & Natura collocarunt: in quam tamen conferre libet culpam nostrae impatientiae: nec ulla est tam parata etiam muliebris luctus defensio, quam Natura procedere. Atqui calumniae manifesto tenemur, cum nostrum crimen illi impingimus. Omnes nobis dolere permittimus, plerique etiam imperamus; adeo hoc gratum est, quo tamen nihil ingratius. Nemo est miserior, quam ipse credidit, nec minus dolor, quam caetera, ex opinione suspensus est. Meremur autem premi dolore, si non ipsum premimus.

Auditur vitulum stabulis mugire peremptum
Vacca parens; sed enim mutuum lux una dolorem
Consumit. matrem celerum nec vidit equorum
Postera per silvas orbatam Aurora vagari,
(30) Jactantemque jubas toto discurrere campo.
Cum catulos sectata fera est, perque avia multum
Quadrupedante abiit cursu, totiesque recurrit,
Et toties frustra deserta cubilia vidit:
Includunt primae luctum rabiemque tenebrae.
(35) Vidi cum nidos circumfremuisset inanes,
Et pullos multo volucris stridore vocasset,
Mox tamen ad solitos iterum rediisse volatus.
Unus homo sua damna fovet fletumque lacessit,
Moerori dum fautor adest, dumque esse putamus,
(40) Nos facimus miseros: non est vis aequa doloris
Omnibus; humanos animos tenet impare motu:
Quantum mentis abest, tantum occupat: inscia veri
Barbaries tumulo insanos affectat honores,
Parte sui dum trunca sibi manet ipsa superstes,
(45) Non ita quas ratio doctrinaque conscia recti
Formavit gentes & cultu pectora finxit.*
Foemineis resonant praecordia pulsa lacertis,
[p. 316]
Et vacat ad planctus crebros manus: ubera palmis
Maternis lanianda patent, solvuntur in imbres
(50) Lumina, & attonitis trepidant singultibus ora.
Tristitia est sedata viris: discrimina sexus
Cui facit, hanc noli Naturae ascribere culpam,
Quae gentes sub lege pari tenet omnibus una.
Denique longa dies moerentia corda serenat.
(55) Non cedit natura morae. si tempore reddi
Pax animo tranquilla potest, tu sperne morari:
Qui sapiet, sibi tempus erit; quisquamne dolere
Desinit invitus, gaudetque ad gaudia cogi?
Inter rationes quae lugere mortuum dissuadent, ista vel prima est, parcendum dolori irrito, qui nos mortuis adjicere potest, reducere illos nobis non potest. Desinat dolor, qui si non desinat, tamen perit. Citius nobis lachrymae, quam lachrymandi materia deerit, quam universum hoc continuo suggenit: cumque iccirco nihil illis carius esse deberet, nec temere profundendae, quarum usus tam late patet: contra in nullam rem aeque prodigi sumus, & quidem cum minimum caussae est. Multa sunt mala quae hominem improvisa occupant. morte sua aut suorum nihil certius. fiere factum non debemus quod futurum non ignoravimus. quid est quod nobis toties iiie aeris funesti sonus denuntiat quam nulli naturam necessitatis suae gratiam facere? alieni nos casus cottidie admonent eos esse communes, & tamen cum praeter oculos nostros tot ducantur exsequiae, cum tot hominum funera sequamur, spes longas incohare audemus tamquam immunes legis aeternae nec pariter cum omni natura in lubrico positi. & hinc est, quod feriunt magis ista nos tela, quia minus praevisa sunt. quin ergo desinimus de fati iniquitate conqueri, qui non nescimus cottidie aliquos percuti sed omnes peti? at si, ut oportet, cogitaremus saepe quod semper videmus, periSset vis praesentibus malis, dum futura prospicimus. quid mirum est esse mortuum quem tam multi praecesserunt & sequentur omnes? Possem hic multa tibi eorum exempla adducere, & quidem magnorum virorum qui liberos perdiderunt, sed in hoc fortunae regno longe esset difficilius invenire non auquo incommodo insignes domos aut quae omnibus sui [p. 317] partibus constiterint ad exitum. veteres etiam hoc solacii genen usos reperio, eodem nos ire quo totus hic orbis & rerum natura, nihil aeternum; ad hanc conditionem cuncta gigni ut quod coepit & desinat, nec unam domum sine impotenti arrogantia ruinae subtrahi quam mundus expectet. periisse quaecumque vocamus miracula, clarissimas etiam urbes, quarum tamen vita humana est longior. Est quidem hoc aliquid, nolle privatim sibi dolorem vindicare, cujus caussa sit publica, & cornmuni mortalitati luctum submittere, sed jonge maiora dat nobis solacia animorum immortalitas, quam certa tide percepimus. non eripitur nobis, sed recipitur a deo quem iiie nobis precario dederat & commodati titulo. Habebat filius cujus esset magis quam tuus. Deus tibi ilium educandum, non mancipio dederat. redde depositum, scis quo pacto cum ilio contraxeris; dicta erat conditio, ut cum visum esset restitueretur, nec ad satietatern tuam usus tibi concessus sed ad illius legem. bonus paterfamilias pecuniam quae in diem incertam data est semper in promptu habet. quis ille tam ingratus est debitor, qui appellanti convicium facit & aegre fert usum sibi non concedi diutius rei gratuitae nec in aliam legem datae quam ut aliquando rediret unde devenerat? Quod eo etiam dictum volo, ne hoc effugium occupet dolor, quod non aetate maturior a te iiie reposcitur. non repetit praepropere qui & potuit non dare, & si ilium spectamus qui lugetur, non quamdiu vixerit interest sed quam bene; eius autem rei nos testes sumus. optime vixerit necesse est qui ita moritur. optime moriatur necesse est qui ita vixerit. aiienos annos omnes computamus, cum nostrum sit datos benigne aestimare nec ad illa respicere quae ad nos non pertinent. Potuit diutius vivere’. immo non potuit. haec illius senectus fuit. tot tantum annos habuit. plures non accepit. quid querimur? nostra est culpa, qui praeterito tempore numquam contenti sumus, nec reputamus nisi praesentia, hoc est momentanea. tantundem sunt hodie anni tui circiter quinquaginta & illius octodecim. si celeritatern temporum respicirnus, nemo diu vivit; si miseriam, nemo non nimis diu. vitam hanc peregrinationem esse etiam [p. 318] Philosophi prodiderunt. gratulemur illi, cui monstratum est itineris compendium.

Litore Threïcii degunt animalia ponti,
(60) Ut nos Naturae docuit studiosa vetustas,
Et signata suis posuit miracula fastis,
Natali moritura die; non amplius unâ
Luce datum vitae; noctis suprema fugante
Tempora lucifero vitales accipit auras.
At so! ex aequo cum vespere distat & ortu,
Illi aetas matura ferae viget; ultima lucis
Sub spatia & nondum manifesta nocte senescit.
Hic cursus brevis est, haec meta vohubilis aevi.
Si linguam vocemque dares quae mane rubenti
Occidit, abruptae quereretur stamina vitae.
Quaeque die medio contractas cerneret umbras,
Ad Stygium nondum satiata recederet amnem;
Sub tenebras tandem vix non invita periret,
Sponte sua confessa senem; non ihiud in horis
Bissenis positum, sed quod conferre libido est
Omnia, nam nostri detur si terminus aevi,
Poscat adempta tamen vivax sibi saecula cornix.
Respicimus quivis sibi proxima: tolie beatos;
Nemo sibi miserandus erit. sapientia magna est,
Quae data sunt aiiis ut non sua posse tueri.
Quis scit Cui filium malo parens ille providus subduxerit? quam multorum interversa ingenia procul a spe quam excitaverant concidere; quot hodie labes, quae corrupteiae! etsi ista de jib augurari nefas, tamen gaudendum, quod non modo extra periculum sed & extra metum est. habebat iiie carnificem suum paene cotidianum dolorem colicum, qui non contentus semper torquere ahquando ilium confecisset. Si cum exercitu iisset, quae discrimina iblum expectassent! sapiens Syri vox, cuivis potest accidere quod cuiquam potest. ob ocuhos tibi pone truncos homines & sepultos jam sui parte, medicorum haniatus qui iegunt ossa viventibus, quae omnia quis non morte peius exhorreat? sed sumamus quod minimum est. cecidisset tamen procui a dulcissimae matris aspectu. simul & morbum & mortem inaudiissemus; non [p. 319] licuisset nobis pectus praeparare damno, non ipsi auxilio esse aut soiacio. dubitaremus etiamnum quo animo mortem tubisset, quod ego praecipuum arbitror. Haec sunt mala quae primis cogitationibus ingeruntur. at nos dementes si vel nostro exempio nondum edocti sumus quanto piura & graviora sint quae nec opinantibus superveniunt. Multis, pater, multis ilium incommodis eripuit mors matura, & si non aliis certe senectuti. Hoc etiam vide, quanto tibi solacia mors ipsa suppeditet. mortuus est aetate lubrica, nec subito malo sed lento, ut jamdudum se sentiret mori, quod tu forte in miseriae, ego in felicitatis parte pono, praesertim cum dolor acutus abfuerit; ita enim fit ut non modo corpus ipsum edometur sed & quantum illi deperit, tantum accedat animo; sequatur vitae fastidium desideriumque felicitatis aeternae. utinam tu quidem vidisses ilium atque audisses, quanta fortitudine mortem provocaret. Desperatio hujus, quam nos optavimus salutis fecit illi maioris fidem. Amplius dicam: non sine miracub ilium ad se vocavit deus. tenebatur mens delirio & corporis affecti contagium etiam animum occupaverat. tamen quotienscumque mortis, salutis, dei admoneretur, tamquam hoc unum ad se pertineret, ita respondebat, ut singularum dictionum constaret ratio. nihil sapiebat rerum praesentium; o nos miseros, si ita ilium bona valetudo deprehendisset! Semel tamen iniectum est nescio quid spei, quod ut fateris, te gravius habet. nimirum experimentum in illo fecit Deus, an ne sic quidem vita minus allubesceret. at pius adolescens totum se eius voluntati dedidit in utrumque paratus. Quantum est beneficium quod nos eius rei testes advocavit deus! quod nos ilium vidimus incusantem fati moras & invicto pectore velut hoc ipsum proclamantem:
Vixi & quem dederat cursumfortuna peregi!
At ipsa mors, inquies, dura est, nec omnino verum illud veterum naturae esse non poenae. primum illud qualecumque est, praeteritum est. ubi non est, luctum quaerit qui dolet suos miseros fuisSe. nihil tam naturae convenit quam mali fine gaudere. ’Quid autem, quid si ne malum [p. 320] quidem est mori? At hoc etiam Philosophis creditum. Ultra imus Christiani, & audemus cum Paulo dicere: Cupio dissolvi & esse cum Christo. Haec una est ad aeternam vitam janua. Haec illa est de qua opima tulit ille, primitiae mortuorum. itaque audimus apostolum etiam stimulum ejus habere contemptui. ut vaieamus venena bibimus & quidquid naturae adversum est: quid ut perpetuum simus extra valetudinis vices? fortiter ergo, fortiter toleremus & mortem & amicorum jacturam. nullus est Christianis luctus color, nisi quod nos ipsos lugemus, qui illos amisimus, immo praemisimus. Et hic ipse quam turpis & indecorus! quis ilie est tam curans sua, tam amicorum fel icitati invidus, ut beatos revocet in miseriae partem? si quid vis flu tui causa facere, siqua mamum eius habenda est ratio, hoc fac quod illum velle putas, si quid uh curae esset rerum humanarum. nimirum iiie te torqueri sua causa aequo animo ferret qui positus extra fortunae ludibria res humanas ex alto despicit?
Ilium jam patrii mirantem limina caeli
Pax aeterna tenet; non ilium publica clades,
Non privata premit, qui spemque metumque futuri
Dedidicit: non est innoxia vita sub ictu.
At postquam implevit vero se lumine, ridet
Has sub nocte dies, & inania nomina rerum.
Et haec quidem in universum dicta sunt. sunt aliae etiam rationes plurimae quas tibi privatim facile dictabis. Sulpicium vide scribentem Tullio: COGITA quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit; ca nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent. hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit, aut qui non ita rebus illis exercitatus animus callere jam debet atque omnia minoris aestimare?

Tot mala quae poterant animum durare, ferendo
perdidimus, nondum miseri si discimus esse.
hinc quoque fructus adest, juvat assuevisse dolori.

Continue
[p. 321]

HUGONIS GROTII
CHRISTUS PATIENS,
TRAGOEDIA.

Interlocutores.

Iesus.
Chorus Iudaearum mulierum.
Petrus.
Pontius Pilatus.
Caïaphas.
Iudas.
Turba Iudaeorum.
Nuntius prior.
Chorus Romanorum militum.
Iosaphus Arimathensis.
Nicodemus.
Ioannes.
Maria Mater Iesus.

__________________________________

ACTUS PRIMUS.

Iesus.

O Qui futurae sortis immense arbiter
Rerum potente fata moliris manu,
Supreme mundi genitor, & genitor meus.
Mundo prioris, omnia aequavi hactenus
(5) Imperia factis: si quid ulterius jubes,
Paratus alio: cuncta quae timeo feram:
Hac lege veni. Quem tamen finem gravi
Statuis labori? Nulla me vidit dies
Secura: crevit ipse dum fertor labos,
(10) Maloque patuit semper in pejus via.
Paterna summi templa deserui aetheris,
Nec natus exul. pauperem pressi casam
[p. 322]
Stabulique prima turpis incunabula
Male notus infans: parvus, infelix, miser
(15) Jam dignus hostis rege Iudaeo fui.
Nondum annus alter ierat, aetati parum,
Nimium tyranno; dirus Ephratias nurus
Orbavit ensis: turba puerorum cadit,
Dum quaeror unus, meque dilapso fuga
(20) Cruentus error perdidit tantum nefas.
Centum per orbem cognitus miraculis
Patrem probavi. Livor adversum furit,
Et ipsa virtus pejus Herode nocet.
Pater, quid istud? semper agnoscor tuus,
(25) Semper recusor. Persa me coluit magus,
Et ante parvos jacuit infantis pedes,
Suoque Mithrae praetulit sidus meum.
At Abrahami gens ab aeternis tibi
Seposita saeclis, priscaque Isacidûm domus,
(30) Excussit omnem mente degeneri Deum.
Hinc contumaces bella Pharisaei movent
Pietate fallax turba: at hinc in me trahit
Legum magistros dira pontificum cohors:
Illinc profani secta Sadoci minax
(35) Regalis aulas purpura invisum premit.
Fidei quid ultra restat? ad nutus meos
Natura rerum cessit & fassa est Deum.
Undae liquentis ebrios potus bibit
Galilaea pubes. depuli alienam famem;
(40) Meam subegi: bisque vicenos dies
Jejuna nullis ora violavi cibis.
Inter secantes dexteras crevit Ceres.
Satiatus ingens populus, & toto tamen
Plus est relictum. flabra compressit notus,
(45) Et aestuantis ira detumuit freti.
Durata siccos unda transmisit pedes.
Ferale morbi virus & membris grave
Arti negatum cedere humanae malum
Vox medica vicit. longa caligo fugit,
(50) Meaeque caecus dexterae debet diem.
Auditur ilIe qui nec audivit prius,
Silentiumque rumpit in laudes meas.
[p. 323]
Quid illa sanctis semper adversa & Deo
Hostilis Erebi dira pallentis lues
(55) Non pulsa nostris legibus mortalum
Habitata linquit pectora & vocem tremit?
Post opera tanta non satis Christo fuit
Prodesse vivis. victor ingenti manu
Fregi silentum regna, & inferum chaos.
(60) Terris & astris & triumphato mari
Restabat orcus: per sepulchrales specus,
Per operta terris jura & umbrarum domos
Imperia misi. funeris laceri calor
Animavit artus: mortis expulsum gelu,
(65) Retroque in auras manibus patuit via.
Renatus ipso vivis ex tumulo cinis,
Meumque munus spirat. at Mors arctius
Regnare jussa, nec solens damnum pati,
Queritur retexi fata; nec census sui
(70) Constare numerum. pro tot umbrarum grege
Egomet reposcor victima horrendae neci.
Ergone tristis hora venisti tamen,
Qua pereat orbis auctor, & lethum premat
Vitae datorem? ruit in exitium meum
(75) Ferale tempus, quaeque nunc umbrat polum
Nox, dum citatos agitat astrorum choros,
Breves fugacis invidet vitae moras.
Quaecunque tandem vim parat capiti meo
Sors dura, parcat trahere, ducentem sequor.
(80) Impensa generi post tot humano mala,
Post frigus, aestum, lachrimas, luctus, famem,
Accedat unum, moriar: alienae reus
Culpae peractus spiritum fessum exuam,
Castusque terras tingat ingratas cruor.
(85) Jam vaenit ingens anima: jam mortem meam
Mercatur atrox infularum factio,
Scelerique pretium dicit. Exacta est mei
Bona pars laboris: omne praesensi malum,
Et quicquid atra nox tegit vidi tamen.
(90) Mens ante corpus pendet. horresco nefas,
Pressumque venis sanguinem exsudat timor.
Quo priscus ille cordis abscessit vigor
[p. 324]
Diumque robur? feror in aerumnas, feror.
Heu morte dura durius mortis genus,
(95) Animique tristis languor, an totus perii,
An spes salutis restat? Atque utinam patrem
Liceat precari. Lachrimis certe meis
Nihil negare solitus aliquantam mali
Partem remittat. fas sed aeternum Dei,
(100) Et praestitutus ordo venturi vetat.
Tot ante saeclis fixa totque oraculis
Cantata vatum nescit in finem ruens
Flecti voluntas. Sed quid infernae moror
Calcare echidnae virus, & torti vagum
(105) Draconis agmen terere sublimi pede?
Primi parentis morte sanandum est scelus.
Morbum furentem sanguinis largus mei
Piabit imber. Gaudeat dira nece
Genus superstes: gaudeat mortalium
(110) Quodcunque busto restat, & gentis piae
Cineres sepulti. viximus viventibus.
Moriamur in commune. Non possunt meae
Perire clades. cuncta debemus mala
Promissa terris, vincula & flagra & crucem
(115) Titulumque sacrae mortis, & fastidium
Gentis superbae. Turbine infesto tonet
In me parentis ira, dum parcat meis.
Ne pereat orbis, pereo: terrarum omnium
Succedo poenis. Quisquis extremum colis
(120) Utriusque Phoebi littus, aut recta face
Aestiva medius regna quae torret dies,
Quique in remota noctis immensae plaga
Glaciale plaustri sidus Arctoi vides,
Favete sacro. Poscor aris hostia,
(125) Et majus agno Pascha. nostro sanguini
Donabit iras caede placandus pater.
Jam plena sacrum Luna post vernae citat
Aequata lucis spatia: plus aliquid die
Dies tamen videbit & perdet diem.
(130) Excors Juda, tu licet valida manu
Venias Quiritum cinctus & noctis metu
Adversus unum, non tuis capior dolis:
[p. 325]
Prodis scientem: sponte festino mori.
At vos magistro lecta socialis cohors
(135) Adhuc fidelis turba, post festas dapes
Lymphasque heriles, mystico carmen sono
Sacrate: dumque ad nota properamus loca,
Ubi multa tacitis leniter suspiriis
Respondet arbor, quas ego ad sedes vocer,
(140) Quae lex amoris, quam favens vobis Deus
Audite euntes. interim vigiles meam
Durate noctem: cedat ex oculis sopor,
Caelo supremas donec admoveo preces.



Chorus Iudaearum Mulierum.
JAm vehit praeceps per aperta noctem
(145) Mundus, & pronae properant tenebrae
Auream coelo redhibere lucem.
Non tamen ductor celeris choreae
Phosphorus clarum revocavit agmen,
Mane nec primi roseum rubentis
(150) Buccinae signum crepuere nostrae.
Nos apud magni penetrale templi
Noctis insomnes vigilamus horas,
Discat ut sanctis precibus piatum
Crastinam pectus celebrare Phoeben,
(155) Qua jubet fruges meminisse raptas
Memphidos regi metuendus exul.
Hoc sacrum totas viduabit urbes,
Quaque Jordanes toties novatos
Ambitu certat satiare cursus,
(160) Quaque se ripis negat & solutus
Stagna piscosae sibi miscet undae.
Ire mirarur Solymam colonos
Dactylis foetum nemus & fragrantis
Balsami ferrum fugiente vena,
(165) Unde non longe lituis avorum
Sponte concussi cecidere muri,
Monsque nimbosum caput aequat astris
Conscius saxo senis irreperti.
Perdidit cives prius orbe merso
[p. 326]
(170) Cepheos regnum, sacra fabulosae
Dercetus mutans meliore ritu.
Huc Palaestinas properare gentes
Vidit Azotus, geminaeque Jamnes.
Non Idumaeos Caparorsa clausit,
(175) Non suos Lyddae tenuere muri,
Non decem princeps populis Damascus,
Non brevi nobis sociata regno
Impii nutrix generis Sebaste.
Venit & dictus populis dedisse
(180) Prima scriptorum monumenta Phoenix,
Quem Tyros regum pretiosa luxu
Edit in lucem genitrixque Sidon.
Venit & siquis Syrus inter amnes
Audet intactos violare pisces,
(185) Nec vagae numen metuit columbae:
Belus & quorum vada concolori
Turbidus vitro lavat, & vetustis
Finium bellis dubitatus Arnon:
Et quibus limo vada sulphurato
(190) Pestifer donat lacus. hic inertes
Spiritus nullos patiuntur undae.
Non tulit pinnas pelago natantes,
Non tulit remos mare verberatum.
Odit hoc omnes animas profundum
(195) Et vetat mergi, nec odore quicquam
Saevius vastum minitatur aequor.
Ille depastus segetem veneno
Praeripit messes: abit in favillas
Omnis autumnus: cinis hausit arva,
(200) Nequa non olim meminisset aetas
Vindicem flammam, piceoque coeli
Imbre damnatas periisse gentes,
Cum sale infelix mulier gelato
Sensit in saxum riguisse venas
(205) lmpie caros miserata muros.
Misit aeternam sine prole gentem
Littus Essenum, quibus una virtus
Foeta commendat viduum cubile.
Omnis in culpa Venus: omne lucrum
[p. 327]
(210) Aequa paupertas. nimis ô beatus,
Qui suum nunquam numeravit aurum,
Publico tantum vigil. ille nostris
Major aerumnis, vitiisque major,
Lege communi socialis aulae
(215) Postulat partem famis & laborum.
Quot fugis sparsos in utrumque solem
Posteros, sero patris Abrahami
Colliget vesper? tamen heu triumphi
More solennem feriemus agnum:
(220) Ipsa libertas semel ut recessit,
Quam dies primus dedit Azymorum,
Non redit, quanquam jugulo petita.
Pars tenet Batti steriles arenas
Corniger gentes ubi fallit Ammon:
(225) Pars, ubi Nili Macetes ad amnem
Victor aurorae stetit. an tacebo
Carcerem nostri generis vetustum
Coctili cinctam Babylona muro,
Culta vel Tauri, dominumve Tybrim?
(230) Quisquis extorris decora alta gentis
Nescit oblitus, neque saecla confert
Immemor, longo* mala mollit usu.
Justius sortem queritur malignam,
Qui domi servit. miserae tenemus
(235) Semper Aegyptum, patriamque nunquam.


ACTUS SECUNDUS.

Petrus.

INimica nostro Romuli pubes Deo,
Profaniorque turba sacrifici gregis,
Quaeque innocentes non refugistis manus,
In me venite vincula. en ultro reum
(240) Vereque sontem. quicquid est actum hactenus,
Merui videndo: si quid est ultra mali,
Merui timendo. me petenti non face
Vincenda nox est, non Latina unum in scelus
Miscenda templi cum satellitio manus,
(245) Non dux emendus, perfidoque amplexui
[p. 328]
Ponenda merces: dabitur hoc gratis caput.
Huc huc adeste: stabitis, nec turbine
Collapsa subito terga percutient solum,
Dabo retorta sponte nodis brachia,
(250) Et ipse plagis vultus occurret suis.
Saevire jam vacabit, an solae placent
Cum scelere poenae? segnis est vester furor
Nisi in immerentes? ratio constat criminum
Utrinque: vobis, facta quod fateor mea,
(255) Mihi, quod negavi. Iudices sancti, quibus
Jurata testes venditant mendacia,
Audire facinus. Gente Galilaea satus
Terras reliqui mariaque ut Iesum sequar.
Proles Tonantis vera res mortalium
(260) Haeres memo missus imperio regit,
Adestque caelo liberator patriae
Captivus ille vester, & sceptri potens,
Quem judicastis. impium agnosco genus
Ferosque mores stirpis & proavos truces.
(265) Sic providae quietis & fati reus
Benignioris impias fratrum manus
Et dira pavidus ora respexit puer,
Qui mox vocanti Nilon impositus solo
Utrisque saevam depulit terris famem.
(270) Sic lapsa ab astris mella & aetherias dapes
Pertaesa fixis rupe Sinaea patrum
Seditio castris praetulit Mosi Pharum
Et servirutem. nemo vates entheo
lmpune per vos corde concepit Deum:
(275) Se nemo inultus. Memphis, & rabies locis
Inclusa vastis, inque se armatae tribus
Adeo exciderunt. mox peregrini jugi
Mutata toties jura, & Assyriae domus,
Aquilaeque Magni, rupta cum templi sacra,
(280) Mediaque victor aede Romanus stetit.
Pejora restant. haec ministerio manus
Utinam placeret. vertere infidas libet
Sedes, & omni sueta sceleri viscera
Eruere ferro. Testor infaustum nemus,
(285) Cui luctuosas Christus affudit preces,
[p. 329]
Quaesisse caedem, mixtus ut vestro Cedron
Iret cruore. tela compressit mea
Cui tela tenui, verbaque exemplo juvans
Sanavit hostem. pavidus, ut partem sui
(290) Sine se jacentem sensit, huc vertit faces,
Visaque Malchus aure, vindicta minax,
Et saeva quatiens vincula, incurrit manum
Notam medelis: tactus aufugit cruor,
Rediitque trunco pristinum capiti decus.
(295) Nocuisse Christo profuit mutum. Sed ô
Scelerata turba, vulneranti parcitis,
Trahitis medentem. Tu quid omnes per reos
Te, Petre, differs? si magistrum vindicas,
A te inchoandum est. Ille tu semper ferox,
(300) Cunctas lacessens pectore invicto minas,
Primos ad ictus, cumque fortuna fugis.
Rebellis & desertor & fluxa fide
Quid non patrasti? Robori quisquis suo
Spes credit altas, nec dolos animi timet
(305) Frustra placentis, perfidis sed viribus
Incumbit, huc respiciat, exemplum grave
Sortis caducae, quamque sint fragili loco
Humana: primos usque sed punit suus
Error suberbos. Quid meis restat malis?
(310) Abominando scelere faedavi dapes
Potus & undas, hoc ne quod tantum nefas
Jurare potuit, ore gustavi impio
Veneranda mensae sacra? Proh pietas, & hos
Ergo fugaces Christe lavisti pedes?
(315) Quis me nivosis despuens Libani jugis
Gemino citatas capite Jordanes aquas
Satis piarit? Tune Callirhoes liquor?
An vos alumnum poscitis patrii lacus?
Non ipse Nereus quem super Nilus ruens
(320) Caerulea turbat ore septeno vada;
Non illud olim quod stetit proavis fretum
Rubente crimen abluat fluctu meum.
A me petendus imber. Heu cessant adhuc
Lamenta? lachrimis contumax vultus fluat.
(325) Sic sic eundum est. verbere illiso sonet
[p. 330]
Crudele pectus. hi decent ictus manum.
Miserande debes haec tuis Cepha malis:
Quid das magistro? non ferunt luctum parem
Quae facio, quaeque patior. ut totam occupet
(330) Nox ista vitam, seque flendam per meos
Dispenset annos, spiritus medios tamen
Gemitus relinquet, nec satisfaciet* malis,
Interque luctus anima deficiet suos.
Jam fletis oculi? flere vos decuit modo,
(335) Tunc cum precandi tempus: at vos languide
Captos veterno vetitus oppressit sopor:
Certe priusquam staret hostile ad forum,
Ac ter negantis ora respiceret reus,
Alesque lucis crimina occineret mea.
(340) Quae me recondet regio? qua moestum diem
Fallam latebra? quaero nigrantem specum,
Qua me sepeliam vivus, ubi nullum videns,
Nulli videndus lachrimas foveam meas.


Pontius Pilatus. Caiaphas.

TArpeje superum rector, & magni pater,
(345) Mavors Quirini, quosque nunc melius colit
Urbs domina rerum, gentis eversae Phrygum
Prisci Penates, quando contingit mihi
Vestras ad aras trahere votivos greges;
Ubi recta coelo paria & auratas trabes
(350) Gemmis rigentes, quaeque plausu personat
Populus subactis jura qui populis dedit
Theatra cernam, teque terrarum arbitrum
Magnanime Caesar, sive praesentem colit
Tua Roma supplex, proque toto quem dedit
(355) Te poscit orbe, seu togatis coetibus
Te molliora regna Teleboûm negant.
Ego nunc amicis heu procul, patria procul,
Honestus exul jubeor invisam polo
Fraenare gentem, quae superbo nomine
(360) Pietatis odium moris humani tegit,
Scelerisque mundum damnat, & falso metu
Unius omnes pariter abjurat Deos.
[p. 331]
Lex una, legem nolle: non patitur regi
Infensus aliis error & discors sibi,
(365) Simul rebellis turba jactavit jugum.
Tam sueta vinci quam domari nescia.*
Non sponte nostra, testor & fas & fidem,
Toties per urbes fluxit Hebraeus cruor:
Sed vim proterva gens & insociabilis
(370) Ni patitur audet. regna tractantes manus
Saevire ratio saepe & invitas docet.
Sed ibo visum quid sacerdotum velit
Sibi turba, quorum trepida relligio sacro
Instante nostris pollui tectis timet.
(375) Quis ille, quem tot vincla totque homines premunt,
Ipso verendus ore nec fontem ferens?
Tu fare Solymi Caiapha princeps chori:
Quae nuntiatis scelera, quod fertis nefas?
    Cai. Custos Latinae pacis, à summo duce
(380) Nobis secundum nomen, adduxit sacer
Reum senatus. scimus, haud nostrum putas
Objicere poenis posse non meritum caput.
Sed hic magistra quos vetustas edidit
Ritus, retroque longa defendit dies
(385) Convellere ausus intulit mores novos:
Nec illud almae sedis arcanum timens,
Templo ruinam cantat, & plenis Deo
Minatur adytis. Septimae lucis sacram
Turbat quietem; fasque de coelo datum,
(390) Totumque Mosem legibus calcat suis.
Nec stetit in illis: sidera incessit furor
Summumque numen, plebe cum vili satus
Palam Tonantem vindicat patrem sibi.
Haec sunt, piari morte quae vates jubet
(395) Qui jura tabulis scripsit in geminis decem.
    Pon. Postquam ira belli mater atque auri fames
Artes nocendi reperit, & placidos suo
Praestare poterat nulla securos quies,
Infirma per se vita communi metu
(400) In fedus homines traxit, alternam docens
Opem pacisci: moenia amplecti domos
Coepere: majus inde praesidium bonis
[p. 332]
Subiere leges: poena respondet suae
Aequata culpae: redit ad auctorem malum:
(405) Justicia ab ipso crimine exemplum petit
Damno rapinas ulta, caedem sanguine,
Ut facere metuat quisque quod metuit pati.
Majora poenis peccat humanis, Deum
Quisquis lacessit: magnus hunc vindex manet
(410) Quem laedit: ipse fulminanti dextera
Tremendus orbi cur suas mortalibus
Mandaret iras? esse nec datur impio
Impune: vecors mentis attonitae pavor
Exagitat illum: sentit ipsum quod negat,
(415) Et cogitur timere vim non creditam.
Non peragit unus tale supplicium dies.
In hoc jubetur vivere, ut nomen necis,
Necique siquid restat, horrescat diu:
Sin patria quiddam jura diversum sonant,
(420) Commissa vestrae vocis arbitrio luat.
    Cai. Quamvis avorum placita quod nobis manent,
Donum fatemur esse Romanum, tamen
Omnis redacta juris est nostri necem
Citra potestas, tu, cui magnus suas
(425) Tradit secures gentis Ausoniae pater,
Jus imperii tuere. Quem trahimus reum,
Modo jam relicta sede natalis soli,
Ubi servat unda Caesaris nomen tui,
Haec usque ad urbis tecta populorum agmine
(430) Stipatus ibat,vulgus in bellum ciens,
Nefasque clamans liberam Latio premi
Gentem tributo. carminis magici nefas
Stygiumque fedus astruit fraudi fidem.
Nihil quietum patitur: excantat rogos,
(435) Et ipsa turbat busta ferali sacro:
Queis capta monstris turba novitatum sequax
Dominum salutat, illius laudes canit,
Praefertque eunti nobilem palmae comam.
His ille studiis fretus addicit sibi
(440) Possessa quondam sceptra Davidis domo.
Motu ex rebelli, quid nisi caedes viros,
Flammae penates, vastitas agros manet,
[p. 333]
Cum iustus in nos saeviet Romae dolor?
Unum perire satius, an populum putas?
(445) Quin hic piamen omnium culpae datus
Cruore gentis redimat exitium suo.
    Pon. Ambigua prudens causa consilium expetit.
Intro est eundum. Vos foris, quando libet,
Restate. vinctum milites sistent, ubi
(450) Auditus à me ura pro factis ferat.


Chorus Iudearum
mulierum.

SOlymae turres regnumque vetus,
Cui victa tulit terra tributum,
Quae Niliaci finibus Isthmi
Procul Assyrium tendit ad amnem,
(455) Cum procubuit tibi fuscus Arabs,
Mirata tuus cum venit opes
Decolor ustae regina plagae:
Tua certarunt federa magni
Ambire duces, celsa Canopi
(460) Qui sceptra tenent, & Chaldaei
Late domini gentis Eoae,
Virtusque mari Sarrana potens:
Nunc heu quali sub servicio
Nihil, externis nisi praeda, jaces?
(465) Uni tellus desponsa Deo
Quoties quoties mutavit heros,
Ex quo auspiciis non coepta bonis
Nova creverunt moenia templi,
Populusque inter vincula natus
(470) Secum rediens sua fata tulit!
Scelus Anriochi patrumque nefas
Sedet in nostra cervice, sedet.
Aetas quid enim dira refugit,
Quae caelestis potuit flammae
(475) Prima silentes spectare focos,
Fusoque suum sanguine fecit
Sacra iratum meritura* Deum?
Ergo Ionios scelerata hominum
Commenta Deos turis acervo
[p. 334]
(480) Placans jacuit nostra juventus?
Fratrum post haec tempora caedes,
Toxica manibus mista maritis,
Matrumque dolos, & quae nemo
Credere posset Judaea tulit.
(485) Bis Romanis cessimus armis,
Bis victores nostros victor
Perculit alter: dominis tantum
Fortuna levis, nos iam toties
Transit eosdem.
(490) Deerat nostris hoc nempe malis,
Juga cognatos diversa pati,
Dum pars Italas metuit virgas,
Partes alias regnat uterque
Fratrum proavis domita nostris
(495) Ortus Idume.
Tu spes lapsis unica rebus,
Columen patriae, genus Abrami,
Quem fatidico pius ore parens
Sperare suum jussit Iudam,
(500) Quem regis avi nablia cantant,
Vindex populi tibi sacrati,
Clausure tuos non frangenda
Pace triumphos, tunc cum leges
Feret unius Judaea tuas
(505) Inter famulas libera gentes,
Quando nobis, quando toties
Promissus ades?
Si nos vatum, quorum miseris
Constat multa iam clade fides,
(510) Nunquam in laetis carmina fallunt,
Non tu longe. Per te sancti
Limina templi, per juratum
Patribus nomen, quod lingua loqui
Nostra veretur, consanguineos
(515) Respice luctus, propera, propera,
Sancte precamur, votisque piis
Tandem praesens disce vocari.



[p. 335]

ACTUS TERTIUS.
Iudas. Caiaphas.

QUicunque puras scelere servatis manus
Me fugite longe. fugiat & qui non nisi
(520) Credenda peccat. Iste vultus polluet
Etiam nocentes. Vos quibus fas & nefas
Discreta, quos non tota migravit fides,
Quibus est amicus, filius, frater, piae
Quos mentis ullo nomine affectus tenent,
(525) Occludite aures. nesciat commercia
Tam dira mundus, solus hoc norit nefas
Qui vendidit quique emit. Ubi nunc pontifex,
Ubi dicta sacris turba, digni qui suis
Mactentur aris? Impium cerno gregem
(530) Quo pejus aether me vides demto nihil.
Audite vocis praesules notae sonos:
Gratis loquemur: sive testem quaeritis,
Habete verum: sive sontem quaeritis,
En confitentem. prodidi vobis ego
(535) Animam immerentem, prodidi sanctum caput,
Plusquam magistri. scelere non possum manus,
Praeda levabo: munus ad dominos redit:
Habete lucro perfidi pretium doli.
    CAI. Meritone culpes temet ac peragas reum,
(540) Te stabit intra cura. nec nos crimina
Aliena tangunt: nec tibi partas opes
Recipimus: à se nam cruentos respuit
Quaestus sacrato gaza Corbanae* sinu.
    Jud. Hoc fas & aequum vestra si pietas docet,
(545) Probare facinus, execrari praemium,
Ibo ibo ad aras, & nefando munere
Templum impiabo, nil ibi frustra Deum
Pro me precabor: vos sed ut culpa pares
Par poena teneat. debita haud ultra moror
(550) Supplicia: dirae mortis ad nigros specus
Dux ille vester praeeo, vos aequum est sequi.
Coeli imperator, si nec ignavus vides
Humana, nec te fulmine armatum truci
[p. 336]
Frustra timemus, terra quid meruit tua,
(555) Quod tale monstrum portat, aut Sol, quod videt?
Si vetera credi genera poenarum jubes,
Accedat unum. litus eripiant mihi
Demissi coelo maria, me fluctus premant,
Et fiat hominis poena quae mundi fuit.
(560) Liquefacta taedas astra sulphureas vomant,
Quantumque coelo est ignis, hoc una caput
Feriat ruina. quinque non tantum nefas
Fecere populi. pandat arcanos sinus
Et inferorum claustra magnum justius
(565) Non ulta Mosem terra. Jam quicquid mali est,
Tuus in minora scelera consumsit furor
In vindicando filio lentus pater,
Exitia machinare terrifica, horrida,
Nondum reperta. Facis? an haec faciet manus
(570) Quod tu recusas? Dira coeligenûm exulum
Feralis acies* nata punire impios
Et facere, quid me hostile circumsistitis,
Quid territatis? Jamne apud manes mea
Decreta poena est? venio. quam partem sui
(575) Mihi saevus aperit carcer? hanc, ubi sontium
Pater ille, cujus non litanti dextera
Frater recentis quarta pars mundi jacet?
An illa poscit regio, nostrorum ducum
Ubi turba major, quos super mole eminet
(570) Socer infidelis, qui suo ferro incubans
Invidit hosti regiae caedis decus?
Placet ante cunctos ille, qui rapto patri
Solio superbus, perdidit moriens humum,
Ultrice rutilas arbore implicitus comas.
(585) En digna sese monstrat ad lethum via:
Sequor hunc: Jesum praeeo: supplicio pari
Anima anteverte sceleris eventum tui.


Pontius Pilatus. Turba Iudaeorum.

HOrresco totus: nec quid aut sileam aut loquar
Decernit animus: liberant leges reum;
(590) Invidia damnat. Fateor, offensam timens
Plebis patrumque crimen optavi datum,
[p. 377]
Nullum repertum est. quicquid objecit sua
Satis ipsa prodens odia conjuratio
Silentio revicit. En illa incluta
(595) Pharisaei pietas: quia sub exesi fame
Pallore vultus & supercilio gravi
Vano, canentes ambitu ac cupidos opum
Animos retexit, sit nocens, spretor Dei,
Sacrigelus: hinc tot illa scelerum nomina
(600) Regnique crimen. Scilicet maris accolae
Inops inersque vulgus, & Galilaïdum
Grex feminarum, spiritus facient duci
Tantos? ad istas Roma trepidabit manus?
At ipse regem se negat terris datum.
(605) Regem fatetur, unde non ullas sibi
Pugnasse dextras, cum lacertos stringeret
Popularis hostis: sed feris mortalium
Odiis patentes traditas partes sibi
Verum tuendi: studia quos eadem juvant,
(610) Paucos magistrae vocis imperium sequi.
Seu vera sunt haec, liceat impune eloqui;
Seu temere jactat falsa, quis mendacium
Capite expiavit? seu furit, poena est furor,
Sed & ipse; quem nunc annui cultrix sacri
(615) Structum parent traxit ad templum dies,
Qui juncta fini regna Agenoreo tenet,
Famae stupenda facta narrantis fidem
Frustra requirens, imperî civem sui
Habuit satis sprevisse, nec ludibrium
(620) Damnavit ultra: dictus Herodi aemulus,
Fulgente ab ipso cultus ornatu redit,
Sed innocentem bis repertum saevior
Premit ira, metuens, credo, nequicquam scelus
Quaerens in illo, ne suum amittat scelus.
(625) Animo semel praecepta proh quantam movet
Vindicta rabiem! talis ereptam furit
Recipere praedam notus in silvis leo.
Pudet, at metus subegit aequum ut fraudibus
Vellem tueri, jusque furarer dolis:
(630) Ceu contumacis impetum pelagi timens
Obliqua fluctus navis oppositos secat.
[p. 338]
**** Mos est vetusto, si qua Iudaeis fides,
Veniens ab aevo, liberum quo turgidas
Aestate ripas fugit Iacobi genus,
Quoties renato vere Titanis soror
Pleno refulsit orbe, populi gratiae
Unum e nocenti plebe donari caput.
Ego jam soluta non merenii vinculae
Spe destinabam: sed meae clementiae
Elusit artes vis sacerdotum effera:
Quorum incitatu turba latronis petit
Vitam Barabbae. prima miscendo manus
Semper tumultu, sanguine humano calens;
Insontis odio factus insons, publicum
Meruit favorem. Nunc & ancipitem metu
Non vana carae visa turbant conjugis,
Quam nocte tota tenuit irrequies sopor:
Meque illa jam per sacra, per superos rogat
Ne jura violem, nilque peccantem hostium
Gratificer odiis. Ergone Hebrzaeos patres,
Et studia temnam traditae gentis mihi,
Et una vilis anima tot subito mea
Benefacta perdet? clausa nunc his moenibus
Iudaea tota est: advenas quos ultimo
Ab axe misit orbis, haud capiunt domus.
Quid si arma vulgus sumit, & coeptas semel
Non ponit iras? scilicet judex pius
Magnum merebor pace turbata decus.
Meliusne morti dabitur? at culpa vacat:
Quin ista magna est culpa, quod fieri potest
Materia belli: ne periclo succubent
Imperia, saepe valuit in crimen timor.
Spes una restat: terga jussis milites
Secuere flagris, si truci spectaculo
Se forte plebis satiet iratae furor.
En qualis adstat? singuine & vibicibus
Rubent lacerti: vulnere exhaustum latus;
Humeros cruentos concolor vestis tegit
Mendacis ostri: proque serto regio
Utrunque tempus asperae sentes premunt.
Spectate miserum. TUR. Tolle & hoc purga solum
Visu nefando: fige devotum cruci.
PON. Vestrumne regem? TUR. Nulla consortem sui
Patitur potestas. juris humani arbitrum
Quem Roma monstrat, colimus: unum Caesarem
Dominum fatemur: Caesari regnum eripit
Regnare quisquis sperat: atque adeo tuas
Res intuere. quam fidem praestas hero,
Si te timendum praeside exemplum incipit,
Impune magni laesa maiestas ducis?
    PON. Crescit tumultus: saeviunt procerum simul
Plebisque voces: murmur incertum fremit,
Littorea qualis saxa ventorum fragor
Primus pererrat, cum procellas parturit
Coeli latentis ira, diffidit polo
Totoque trepidus nauta decedit mari.
Notus mihi iste strepitus. haec subitam mala
Poscunt medelam. Vos piatrices aquas
Huc ferte famuli. Testor hos puros ego
Undae liquores, & meas testor manus,
Quas sordis expers imbre persuadit latex,
Nil sponte facimus: quod carens culpa perit,
Mea culpa non est. Iste vos teneat cruor.
    Tur. Securus esto. quicquid huius pendere,
Caedes meretur sentiat nostrum caput,
Nostrique generis sera posteritas luat.
    Pon. Ergo hic, ubi inter nobilis crustas soli
Surgit tribunal, juris augusti locus,
Sedens profabor. Trahite damnatum cruci:
Servile rex Iudaeus exitium ferat.



CHORUS IUDAEARUM
MULIERUM.
IESUS.
TE te miserum plangimus omnes,
Tibi cum fletu lamenta damus:
Seu tu nigrae cura volucris
Raptus in altum flammante rota
Sentis dominos rursus iniquos:
Seu captivae quondam patriae
Sero nimium credite vates
Lachrimas fatis reddis iisdem:
Seu qui nuper, post Iordanis
Puro lotas flumine gentes,
Nihil incestos veritus regum
Culpare toros, morte luisti
Saltatricis vota puellae:
Seu priscorum quicunque virum
Idem atque alius redditus orbi
Merso vitiis consilliis aevo,
Sanctus certe; tua quod virtus
Et facta probant. non tu posthac
Denso comitum stipante choro.
Niveos mores & clara poli
Regna loqueris: non te aspiciet
Caecus sibi vix credulus ipsi,
Vultu ignotum cernente diem:
Non clementes fugiet tactus
Omnibus herbis invicta lues,
Non te vires praebente tuas
Auctu tacito totidem panes
Hominum totidem millia pascent.
Vera exacti regula moris,
Prope plus vita quam voce docens,
Modo sectatrix quem turba premens
Angusta nimis littora questa est,
Montesque sua plebe minores.
Modo cui vestes, cui vincentes
Pondera ramos substravit ovans
Festo cantu nostra juventus,
(Quid non possunt fortuna levis
Rerumque vices? ) deserte tuis,
Prodite saevo duceris hosti,
Vindice nullo.
Non ita dudum spes afflictis,
Unaque cunctis medicina malis
Vinctae loro cessere manus.
Per quem muti potuere loqui,
Nunc ecce taces. Repetit plagae
Aperitque novo verbere sulcos,
Nobisque suas venditat iras
Romana cohors. en membra fluunt:
Nulli proprius dolor est parti,
Sed confusos abit in rivos
Unum toto corpore vulnus.
Fatine etiam tute minister
Poenaeque tuae portiror ibis?
Quis migrantes habitare domos
Consuetus Arabs, regnansve cava
Rupe tyrannus tam dira jubet?
Necet o utinam pressum ligni
Feralis onus, membra fatiscant,
Rumpatque labor tenui haerentem
Limite vitam. votum fuerat
Sic posse mori. quantis eheu
Servare malis? Fers ipse Crucem.
Quae te quae miserande feret.
    IES. Ne Iudaeae ne me nimium
Plangite matres. vestro generi,
Vobisque istas Solymae lachrymas
Servate nurus, quibus exitium
Triste minatur funesta dies.
Venient annis tempora paucis,
Cum faecundos uteri mulier
Questa rumores, dicet solas
Esse beatas, quas maternos
Nulla liquores pignora poscunt,
Cupiet tota cum rupe tegi
Misera & magnos sidere montes.
    CH. Ebeu dirae victima morti,
Non nos iterum visurus abis.
Non te lethi porta remittet,
Qualis nuper tibi clamatus
Sensit sensus esse reversos,
Venasque tua voce solutas
Iterum ferme riguisse metu,
Simul oblitum venit in orbem
Nigro surgens Lazarus antro:
Cum Sadoci domus errores
Malesana suos certo vidit
Teste refelli,
Pauci raro munere coeli
Potuere aliis reddere vitam,
Se nemo sibi.
Continue

ACTUS QUARTUS.

NUNTIUS PRIOR. CHORUS IU-
DAEARUM MULIERUM, NUN-
TIUS ALTER.

TAndem execranda barbara, infanda, impia
Facinora fugi, nec satis fugi tamer:
Quodcunque vidi sequitur, & totum scelus
Oculis oberrat. CH. Testis an certus venis
Supplicia vatis dira Galilaei ferens?
    N.P. Si qua est sub ora: gens relegata ultimas,
Quae coelum & astra mariaque & terras Dei
Ignara cemit, pellit ubi caedes famem
Et mensa similes ponit epulanti dapes,
Non ista faceret. CH. neminem insontis viri
Igitur misertum est: nemo ad haec gemuit mala?
    N.P. Sane misertum est: sed magis fera non fuit
Saevitia quam dum parcit. Urgebat nimis
Exangue corpus pondere attrirum suo
Infamis arbor, morsque jam steterat prope:
Sed lenis ille militum populus vetat
Miserum perire. socius aerumnae datur
Libyes creatus urbe Theraea Simon.
Non illum armata ruris angusti quies
Descendit: urbis vitia fugientem premunt
Urbis furores: tractus ergo non suo
Succedit oneri, nequis ambigeret trahi
Et immerentes. CH. Pande jam totam simul
Faciem malorum. fare quis paenae modus,
Quas vis dolorum rupit in voces. cupit
Animus quod horret scire. ne parce auribus.
Timor ipse finxit quicquid audiri potest.
    N.P. Quae pars ab urbe frigidis Boreae Patet
Projecta flabris, cognitum bellis iter
Et certa semper cladibus nostris via,
Haec ipsa dirum Golgothae tollit jugum.
Non flore collem pingit herbescens humus,
Non laeta obumbrat arbor: albens ossibus
Taboque sordens squallet humano solum.
Iacent nocentum non sepultae corporum
Putres reliquiae. quisquis aut ferro impius
Iugulum parentis hausit, aut matri suos
Foetus regessit, quisquis in fratris necem
Legit venena, quisquis ignotum hospitem
In nemore solo pabulum posuit feris,
Hanc morte sedem meruit: agnoscunt suos
Tot scelera manes. Haec ubi infausta in loca
Vir Nazarenus languidum erexit gradum,
Praebetur aegri pectoris solatium
Qui lachrimosis editus myrrhae comis
Latex amarus dulce condivit merum.
At vix Iësus ore dignatus suo
Inane munus, respuit poenae moras
Luctuque forti totus incumbit malis.
Iamque ecce ruptis pervios venis pedes
Ferrum premebat: brachia in partes duas
Diducta: gemino vulnere adstrictae manus.
Dum tanta patitur monstra, dum tellus abit
Surgente trunco, deque sublimi rubens
Destillat imber, nulla tormentis viri
Donata vox est, donec infixus solum
Stipes momordit. Tum, velut coelo suo
Sic propior, ora pariter atque oculos levat,
Et positus inter tanta (quis credat?) mala
Miseratur alios, & magis flendos putat
Quibus ista licuit facere, proque ipsis timet,
Reusque veros falsus absolvit reos:
Ignosce, clamans: magna delinquunt, pater,
Sed inscientes. Militum interea ferox
Et sueta praedae turba, non visu trucis
Poenae moveri: nescius flecti rigor
Expulerat hominem. spolia nunc etiam petunt:
Nec operiri fata morituri vacat:
Viventis & cernentis exuvias juvat
Secare:magna pars voluptati ferae
Spectator ipse est. ludit in parvo furor,
Virique cultus pauperes in quattuor
Luere dominos, une textu simplici
Quae se tenebat, dividi vestis negans,
Adiudicanda sorte, casus arbitri
Munus pependit. Non minus poena fuit
Et hoc, tueri compares poenae duos,
Quos saepe sera nocte praedonum duces
Timuit viator devio abfstrusos specu.
Hos inter ipse positus ambiguum facit,
Illisne maior debeat populus necem,
An sibi salutem. signat illos caedium
Numerosus index. tale de medio nihil
Cum turba legeret, quaerit & scire expetit,
Quod culpa nomen, poena quem titulum ferat.
Stabat super pendentis obliquum caput
Triplices tabella vocis ostentans notas,
Inscripta quales charta quae Solymos docet
Caeleste sacrum, crescit in dextrum latus,
Quibusque sollers Graecia in famam suas
Dimisit artes, & quibus leges datas
Mundus Latinae praeda virtutis tremit.
His sensus idem: nomen & patriam ferunt,
Ipsumque regem gentis Hebraeae vocant.
Postquam dolentis ore se pavit diu,
Huc torsit oculos saeva gens antistitum,
Et reperit aliquid tanta patienti mala
Quod invideret. tollat adscriptum decus
Praeses rogatur, ne vel ipsa vindicet
In morte regnum, seque privatum neget
Occidere verbo factus imperii potens.
Atille durus perstat, atque hominis modo
Donare vitam facilis, hoc tandem negat.
    CH. Dum misera longos vita cruciatus trahit
Quo populus adstat ore, qui circum sonus?
    N.P. Non una facies: dissonae voces strepunt.
Pars moesta vultu ac corde defixo stupet:
Pars morte lenta fruitur, & quantum potest
Extendit iras. motuum discordia
Alit ipsa motus: nanque miranda vice
Tristes acerbos lachrima: risus movent,
Risusque lachrimas. Fine Galilseo procul
Comites secutae limen ad templi sacrum,
Modo quas ministras vita, nunc testes habet
Mors saeva amici, quo licet solo, fidem
Praestant, dolendo. Lacerat haec vestis sinus,
At haec capillos, alia nudis ubera
Plangit lacertis: illius longe cavis
Resultat antris gemitus: hanc fletus rigant.
Stat ante cunctas moris exemplum pii
Pudica mater, lachrimas cuius tenet
Cernique prohibet dolor ineluctabilis.
Quo vertat oculos nescit: an figat solo?
Qua misera mente sanguinem aspiciat suum
Terra fluentem? levet in altum lumina?
Dira videbit peste convelli ac trahi
Quos peperit artus. cernere alterutrum timens
Utrumque cernit, seque permittit malis.
Propius parabat ire & amplecti arborem,
Sed haeret aegrum corpus, & medios gradus
Pedes relinquunt: Ipsa vox frustra exitum
Quaerit, potestque prope videri tristior
Pendente nato. claudit huic sanctum latus
Bis sex sodales inter adamatus pio
Iuvenis magistro. Triste ut aspexit jugum,
Animasque dulces non minus vita sibi
Dum vita mansit, sentit ille aliam crucem,
Graviusque torquet ille spectatus dolor.
Sed utroque tandem fortior longi moras
Rumpit silenti. Sume depositum meum
Uterque: natum mater hunc oro me tibi
Posthac adopta. tuque Zebedaei puta.
Qua fuit amici nunc tuam martem puta.
Hace fatus iterum flexit in penam caput.
At parte in alta verticem miles quatit,
Nostraeque gentis vulgus & gentis patres.
Tunc ille, clamant, qui sacram rueret manu,
Idemque terna luce relocares domum?
Ostende vires. Ipse si tanti facit
Suamque sobolem magnus agnoscit pater,
Nunc opifer adsit, spesque confirmet tuas.
Per te data aliis ecquid auctorem suum
Salus refugit? rumpe ferrum & vincula,
Descende trunco: petitur haec regni fides:
Iam te sequemur. Nec satis scindi probris
Astante turba fuerat. Est qui stipite
Suspensus, animum nunc quoque homicidam probat,
Nec fieri in ipsa desinit poena nocens,
Ac sic profatur: ille si credi cupis
Quem Deus Hebraae gentis elegit ducem,
Nos teque serva. Non tulit vocem impiam
Culpae necisque socius, & tandem ferum
Ponens latronem: nondum, ait, discet Deum
Et fas vereri, justa uem legis sacrae
Vindicta deprehendit? Et peccas adhuc
Iterum luenda? Nostra debent crimina
Quodcunque patimur. Iste quid fecit mali?
Versusque ad ipsum: parce, te, misero, precor,
Mihi rex, mihique dominus, & laetum tua
Cum te tenebit aula, sis nostri memor.
Ille annuit benignus, eque ipsa cruce
Largitur astra: Mecum, ait, mecum sacros
Tenebis hortos, veris aetemi loca,
Beatus hospes, antequam lucis parens
Aurora referat crastinum terris jubar.
    CH. Quid hoc? repente subsilit motu solum,
Et stare tellus nescit. auratos tegens
Sol ipse vultus limite ignoro fugit,
Et saeculorum lege contemta diem
Abrumpit aether, noxque luci debiras
Invadjt horas. Dira quas portant minas
Prodigia? quanto est omnibus majus malum
Quod nec sui meminisse naturam sinit?
Sed feriit aures cursus haud longe pedum.
Tu quisquis ille es, quem satis nosci vetat
Caligo mundi, tam graves imple metus,
Aut solve. N.A. Periit, habuit eventum fit.
Damnatus astris, quemque, si possit, velit
Et terra sugere. CH. Nil queror. Lucem tibi
Coelum remitto. Tu tamen, quando loqui
Nobis relictum est, mortis effare ordinem.
    N.A. Ut crescere umbras jussit, & medio aetheris
Cursu peracto longius Titan suos
Respexit ortus, igneae sensim comae
Periere: nulla nube praeductum caput
In se recessit. quarta restabat polo
Iam pars diei, si tamen fuit hoc dies.
Audita vox pendentis, hand qualem halitus
Inter necem vitamque deprensus daret,
Sed fortis & sonora: Quid Deus o tuum
Me derelinquis? turba crudeli ioco
Hoc ultimum fruitura, Thesbitae peti
Auxilia vatis ore mentitur fero,
Iamque adfuturum quantus aut ignem aut aquas
Coelo poposcit. Ille sed contra nihil:
Tantum cruore exhaustus & fractus malis
Sitim fatetur. Vase defusus latex
Amarus avidos spongiae laxat sinus:
Premit fluentem purus hyssopi viror,
Quem levat in altum dextera adstantis viri
Protenta arundo. Tincta fer ali mero
Ille ora rursus aperit & clarum intonat:
Habuere finem cuncta: nunc animam hanc tibi,
Tibi hanc ego animam magne commendo parer.
Haec dum profatur, spiritus verbis comes
Prorumpit una, nilque sensuros cruci
Artus relinquit. Ille jam liber tenet
Quamcunque sedem fortiter miseris Deus
Adscripsit. at nos perdito orbis sidere
Infamia agirant monstra: nos peragunt reos
Superi inferique. namque & umbrarum vaga
Cursat per urbem turba, quam sedis suae
Incerta tellus intimo eiecit sinu.
Laxata hiatu saxa deformi pateant,
Larumque functis fecit ad vivos iter
Compage rupta tumulus: unum manibus
Coelum sepulchrum est. rediit antiquum chaos:
Non legis aequae gnara, non patiens vicis,
Sed qualis ante conditam lucem fuit,
Nox atra populos intulit terris suos.
    CH. Sed inter haec portenta quae circum crucem
Mens plebis? Ecquis vultus astautum fuit?
    N.A. Lamenta fletu mixta femineo sonant.
Tum siquis ipsi notus & vitae comes
In morte adhaesit, ingemit tenebris diu
Piasque coelo tendit erepto manus,
Queriturque tantum facere dum licuit nefas,
Mansisse solem. magna nec vitae satis
Sibi certa turba est: parsque se, pars mortuum,
Pars luget orbem. cecidit Aulsoniae furor
Saevus catervae: pacis ignarae manus
Torpent, & arma gelidus excussit pavor.
Dux ipse centum solitus imperio viros
Fraenare, iniqua jurat extinctum nece
Heroa, cujus ipsa se tellus neget
Perferre poenas horrido motu gemens,
Quem luce cassum lucis aeternae fuga
Caelumque moerens afferant coeli genus.
    CH. Quis iste turbae cursus ad limen sacrum?
Nam causa in illis quaelibet credi potest
Nisi sola pietas. hisne tam impuris Deo
Litare sperant manibus? N.A. Horrendum, nova
Prodigia & istuc vulgus attonitum trahunt.
Nanquc ille pendens trabibus auratis tapes
Multiplicis ostri, scissus in partes duas
Totus recessit: prodita est sacri fides,
Vacuumque Hebraeae gentis arcanum patet.
Fatalis illa gentium quondam tremor
Sacrata Mosi cista, cui denas datum
Servare leges, gemina quam volitans super
Umbrabat ales, quemque secundo cibum
ln castra rore fudit exemplo novo
Docens quietem septima nubes die,
Et virga cuius flore compresso ambitu
Sibi victor Aron cidaris asseruit decus,
Templi illa vereris decora quae fuerant prius,
Periere dudum: magno in adyto cernitur
Nil praeter adytum: quicquid ignotum magïs
Timuere saecla, panditur: flammis micans
Facibusque templum parte seposita sui
Admisit oculos, sive relligio feros
Pertaesa mores fugit & cerni dedit
Penetrale nudum, sive contemto loci
Horrore sola mente vult numen coli.
    CH. Positone poenis fine quem mors attulit
Natura tandem valuit, & tellus parens
Exanima placido corpora exspectat sinu?
An nuda pendent membra, & aspectu impio
Sacrae profanant vesperam noctis ducem?
    N.A. Animes feroces sera relligio subit
Ne non paratos praevia insignis sacrï
Deprendait hora. Pontium accedunt ducem:
Laceros cruentis deripi crucibus rogant
Artus, priusquam victima Aegypti memor
Festaque puras poscerent epulae manus.
Reis duobus, media queis vitae ac necis
Haerebat anima, crura saevis ictibus
Illisa, dirus ossium mugit fragor,
Simulque tenues spiritus rumpit vias.
Nec magis Iesu fata jam functo sua
Cohors pepercit Latia, sed vita vacans
Tremente miles lancea incursat latus.
Patuere ferro viscera & apertis aquas
Venis micantes mixtus effudit cruor.
Sublata postquam corpora & vacuae cruces
Stetere, vultu turba non uno fugit,
Pars moesta, pars attonita. quo mitis viri?
Mactandum ad agnum? vilis haec nimium hostiae est:
Mactastis hominem. CH. Fallit ambiguus dies,
An triste vulgus tueor, & muliebribus
Laniata palmis pectora & flentes genas?
At inde tardo miles Ausonius gradu
Trepidans ad altos praesidis tendit lares.
CHORUS ROMANORUM
MILITUM.
O Qui perpetua vectus in orbita
Curru flammifero tempora dividis,
Ad cujus radios noctivagus chorus
Vultu diffugiunt sidera pallido,
Qua nunc parte poli luminis arbiter
Interceptus abes? quae tenebris viae?
Quis surgit medio vesper ab aethere?
Nondum te Tyriis navita Gadibus
Stridentem Hesperiis fluctibus audiit:
Non coelo rutilas surripuit comas
Nubes imbriferis faeta madoribus:
Non interpositis Luna jugalibus
Fraternis hodie visibus obstitit,
Quae furtiva procul lumina colligens
Pleno circuiit cornua circulo.
An captum magico carmine Thessalae
Te vinxere nurus? quis Phaeton novus
Ignaris manibus frena regens equos
Egit signifero tramite devios?
Quod factum scelus est, quo meruit diem
Nondum nocte data perdere saeculum?
Ut cum visceribus viscera condidit,
Implevitque suis pignoribus patrem
Ieiuni soboles efferaTantali:
Aut cum sacrificae filius Iliae
Terrarum domini conditor imperii
Cum vita pariter funera perdidit,
Divisus lacero corpore centies.
An praescripta polo tempora finiit
Natalis superum qui fuerat dies,
Et quo stare prius desierant loco
Hinc nunc astra negant currere longius?
Quae natura tui poena placer tibi?
Quo moles rapitur tanta? quis exitus?
Seu terras iterum fluctibus obruis,
Seu flammis dabimr vasta licentia,
Ibit quo pelagus quod feret omnia?
Supremos cineres quis cinis hauriet?
Quodcunque est solitum quod novat ordinem
Non est hoc hominis, non populi malum:
Aut mundus patitur triste periculum,
Aut mundi dominus. Rursus an impia
Titanum rabies fulmina provocat?
An Pythone malum saevius exstitit,
Lernaeaque draco peste feracior
Caelo vipereas opposuit minas?
Ecquis nunc patrio fletur in aethere
Pressus morte Deus progenies Dei,
Donatore meti largior Evio,
Prosternente feras fortior Hercule,
Intonso medicus maior Apolline?
Nobis praecipue nox gravis incubat.
Gratus quippe Deo sanguis & innocens
His fluxisse locis creditur. hoc fuit
Quod tellus tremuit, quod puduit diem.
At tu summe parens aetheris artifex,
Iratus vitiis, nec rigidus tamen
Confessos venia pellere supplices,
Humani generis crimine perditum
Mundo redde diem. Par semel omnibus
Unam flagitiis quaere piaculum,
Quod non Threiciae relligio Sami,
Intellecta feris non cecinit lyra,
Non glebae soboles fatidicus puer
Tyrrhenos monuit doctor aruspices.
Idem nostra cruor crimine diluat
Quem nullo meritum crimine fudimus.
Hoc placatus ades sanguine mitior,
Et pro tot populis fontibus unicum
Insons sume caput. non potuit dari
Aris ulla tuis dignior hostia.
ACTUS QUINTUS.
IOSEPHUS ARIMATHENSIS.
NICODEMUS.
SPectate cives: Pontii munus fero:
Ut condat hominem terra & humanae manus,
Prece obtinendum est. nescit Ausonia indoles
Vel sponte recte facere, vel gratis male.
Omne est in usu facinus: his mortem imputant,
Illis sepulchrum. NIC. Parce vanis vocibus,
Iosephe, vel, si justa tam dulce est queri,
Dimitte Romam, quaere propiores reos.
Quem plangis hunc non Romuli occidit genus,
Sed Abrahami. Vera quis sensa explicet
Oraculorum & legis e coelo datae,
Quem mente tota major inspiret Deus,
Quis dux perennes certior monstret domos,
Pilatus ista curat? an Latio innocens
Sub teste cecidit? criminis falsi artifex
Italum senatus an sacerdotum fuit?
Iudicio in isto Caesarine an Caiaphae
Obtemperatum est? transferas culpam licet,
Iudaea certe corda & ora, oculi quoque
Homicidum fecere: quod superest nefas
Hoc est Quiritum. Quam bene Hebraeis Deus
Manibus pepercit? hoc quoque Italo militi
lnvidit aliquis, & scelus mallet suum.
Servire adhuc nos querimur? en caedem impiam
Impune licuit facere. quid facere, inquio?
Licuit jubere. IOS. Nicodeme unis ego
Devoveo diris Iliae & Sarae genus.
Pereant utrique. Tam diu quid fulmina
Cessant & imbcr piceus & mare pestilens?
Quid Sodoma tandem meruit? Haud ultra tui
Me patria miseret. Saevior Babylonio
Victore victor veniat, & castris premat
Urbem cruentam. bella si non sunt satis,
Foecunda morbos seminet morbis lues
Interque damna crescat. accedat fames;
Nullos recuset impotens rabies cibos:
Cunis in ipsis vagiens ferrum tremat
Infans paternum: redeat in matrem puer.
Dum verberantur moenia incussu gravi
Quaeratur hostis intus, & discors sibi
In se arma vertat populus, in templum faces:
Cognata dirimat agmina obsessor ferus,
Flammisque & ense Solyma vastet moenia,
Trahatque domina compede Isacias nurus:
Nec vincla solvant septies anni decem:
Populos per omnes miser & immiserabilis
Captivus erret populus: hunc juris sui
Nulla ora, reducem nulla conspiciat dies.
Haec firma maneant vota. nil moror hoc solum,
Quod ne premam ultra, nulla tam gravis est fuga
Quam non capessam: vel si Hyperboreo procul
Subiecta plaustro littora extorrem vocent,
Quae refuga fluctu Thetis ambiguo ferit.
Erit ille patria qui patet vero locus.
    NIC. Hic inter alios foedus humanum genus
Insedit error. facta quis culpat sua?
Aliena quis non? magna pars non crimina
Damnat, sed homines, dispai sententia,
Aliis severi judices, faciles sibi.
Nos, quia profana voce non addiximus
Morti immerentem, jura nec contra & fidem.,
Scripsit cruentum nostra decretum manus,
Nobis placemus, magna ceu virtus forer
Non esse magni conscium sceleris sibi.
At si fatemur vera, quis forti virum
Defendit ore, quisve corrupta arguit
Livore saevo judicum suffragia?
Quis commodavit legibus vocem suam?
Sic victa pietas fasque, dum sanctum caput
Illi loquendo, nos tacendo prodimus.
Cum nil timentes seminae illius palam
In nomen irent, nos magistrum agnoscere
Segnes pavori noctis umbram obtendimus.
Iosephe, tandem nostra sese aperit fides,
Sed in peremtum. IOS. Vera tu, fateor, mones.
Sed ille rapiens redditum vesper diem
Cura peragere justa nos vigili jubet.
Non longe ab ipso Golgotha infamis jugo
Subter virentes arborum tegitur comas
Purum recensque rupis excisiae cavum,
Nondum occupata manibus sacris domus.
Tumulum senectae nuper electum meae
Nunc melior hospes habitet. insignis viri
Notet sepulchrum magnus hiscenti lapis
Oppositus antro. Quis scit an mox sanctior
Adveniat aetas, turba cum hanc sedem frequens
Et flexa regum capita pro templo colant,
Dignamque credant & mari & ferro peli?
    NIC. Aqua pura fontis, vosque odoriferae plagae
Cari liquores, saeva quos tumuli fugit
Tabes edacis, tingite hos vultus pios,
Intrate penitus ora. Non Deus hoc sinat,
Non fata, morti liceat ut quicquam amplius
Istos in artus. Si qua relligio inferis,
Non foeda tabes ossibus nudis fluet,
Nec corpus illud ulla dissolvet dies.
IOHANNES. MARIA MATER
IESU.
VEneranda virgo, certa progenies ducis:
Sub jura cuius ivit Euphratis vadum
Quicquid rubentes inter & fluctus jacet,
Utcunque casus asperi mentem premunt,
Evince luctus, sume avitos spiritus
Regum ille sanguis. Fata te in tuto locant.
Fortuna vires ipsa consumpsit suas
Toties nocendo. post patrum raptas opes
Translataque olim sceptra in externas manus,
Quod te vetaret esse securam fuit
Res una, natus. ille te absolvit metu:
Timere jam nil orba paupertas potest.
    MA. Lugere vobis forte lohannes novum est:
Ego nata in hoc sum: ter decem annis amplius
Non aliud egi. nulla me species mali
Fefellit: ex quo casta coelesti satu
Detumuit alvus, dira mihi, dira omnia
Cecinere vates: vidit me Simeon senex,
Imaque in anima vulnus aspexit meum.
Cum lancinatos inter infantum greges
Peteretur unus regio ferro puer,
Nondum ille tantis fecerat miraculis
Sese invidendum: perfidos nondum dolos,
Et ficta quicquid turba Pharisaei tegunt
Ipse arguendo traxerat caput in suum:
Spretor sacrorum, civica armorum tubae
Nondum audiebat: una adhuc erat illius
Culpa esse natum. non tamen me terruit
Ferus ille dominus & suis etiam nocens:
Non similis haeres, cuius instruxit dapes
Cervix recisa vatis, & amor impio
Donatus oculos pavit incestos cruor:
Non plebs recusans liberas voces patî
Et mille manibus saxa jaculatus furor.
Instare nullum credidi nobis malum
Quo majus esse poterat. exemplo carens,
Quod nulla genitrix timuit, hoc solum fuit
Ego quod timerem. Misera, num voces meo
Quaeram dolori, potius an luctus premam?
O magne (nanque hoc credo nunc etiam) Deus
Cur a minora regna venienti mea
Tibi placuit alvus? cur ego ad poenam tibi
Electa mater? nulla certe femina
Quae peperit hominem, quae virum fecit patrem,
Tam saeva passa est, nulla progeniem parens
Melius adepta est, nulla peius perdidit.
    IOH. Quis major aures planctus assuetas ferit?
Quod corpus istud Tyria quod velo tegit
Candente sidon? ille quis venas senex
Adhuc fluentes imbre odorato rigat?
Quis adstat alter? impetu quanto ruit
Muliebre vulgus? Fallor, & moestos genis
Subito micantes lachrimae vultus gravant,
An vera video? Mater, illi artus tui,
Tuus ille sanguis. i, rape extrema oscula:
Imple parentem: filii hoc restat tibi.
    MAR. Anima heu longis defessa malis
In maiores suffice luctus,
Dum crudeles apud exequias
Suprema dolor munera solvit.
Liceat niveum tollere peplum,
Carosque semel cernere vultus.
Tune ille miser? a talemne tuus
Mihi te populus nate remittis?
Talem Solyme spectare jubet,
Solyme cordi dilecta tuo?
Video fossum mucrone latus,
Et trajectas vulnera palmas,
Et qui ferro patuere pedes.
Melius melius Phoebe latebas:
Quid ad haec nobis monstranda redis?
Gens aetherei conscia motus,
Vosque inprimis, quorum pietas
Partus olim venerata meos,
Coeli in versas cernite leges:
Illum mecum lugete magi,
Quem signavit nova lux genitum,
Tenebrae occisum docuere novae.
Spes afflictae sola parentis,
Quo non piguit vivere vivo,
Nobis rediit modo rapta dies,
Te demersum nox alta premit.
Utinam planctus, utinam notas
Matris lachrimas nate videres.
Ego sum thalamis intacta parens,
Quae te verbo foecunda tuli,
Onus ignotum cum virginei
Stupuere sinus, mirique novem
Crevere tuo pondere menses.
Ego sum cuius jam maturo
Ventre labores lare sub tenui
Regis proavi patria vidit.
Hoc tibi fluxit de fonte liquor.
Hoc sedisti sarcina collo
Pelusiacis advena regnis,
Pharos exiliis cum fida tuis
Veteris culpae probra redemit.
Iudae soboles Memphide peior,
Si jam sinem cepit rabies
Et te nostri imiserere potest,
Longas mortis mihi deme moras:
Aut si natus nondum satis est,
Adjice matrem,
O nate nate, quicquid hic oculi vident,
Hoc quod pependit, quod mori potuit meum est,
Meumque totum: nullus in partem venit
Genitor, nec alter vindicat quicquam tui.
Ergo omnis uni pectori incumbit dolor
Quod te aluit & te gessit. Ingratus bona
Nescivit orbis, damna nec sentit sua.
Inops & indefensus obiisti necem,
Et nunc jaces inultus. ex illis quoque
Te dante gressus qui receperunt suos
Nemo accucurrit: ipsa nec turba aureae
Ignara lucis ante contactus tuos
Ad te videndum venit: atque aliquis cui
Per te redivit vita te patirur mori.
    IOH. Vera ista quereris vera. nos toto cohors
Electa mundo filii comites tui
En unde, quo decidimus? in nobis scelus
Omne est repertum, noster est qui vendidit,
Et qui eieravit: nec nota quisquam vacat:
Fugere cuncti. Doctor o veri unice,
Amore nobis frater, imperio parens
Ignosce lapsis: ille ego ante alios tuus,
Ego quem sacrato nox recumbentem sinu
Hesterna vidit, si quid affectus habes
Veteris per illum, domine, te affectum rogo:
Perque hanc parentem cuius in curam tibi
Ego dictus haeres. hanc ego ex aequo miser
Solandus ipse solor ut possum tamen.
Iam parce mater luctibus justis quidem
Sed temperandis, & tuis fulci bonis
Animum labantem. Laudibus crevit tuis
Antiqua vatum charta: te caram Deo
Terras per omnes nulla non aetas canet.
Senioris aevi decora, quam longe tibi
Cessere matres? nulla sic genuit parens,
Et nulla tantum. Foeta in aetate ultima
Quae temere risi sensit oracli fidem,
Et illa genitrix, cuius in Pharia puer
Proiectus alga vincere undarum minas
Iam didicit infans, prole non certans tibi.
Exigua loquimur. Ipse te observat polus:
Festae tenebras noctis irradians face
Coelestis aulae turma patienti adstitit,
Cunasque adorans igneus superum chorus
Genitale cecinit carmen, & nixus sacros
Imitatus aether astra parturiit nova.
    MA. Fugiunt dolores. laetior praecordia
Subit ille motus, quem pudico pectore
Puella sensi, cum mihi interpres Dei
Spopondit uterum, fataque extimuit diu
Tam magna, matrem gerere vix docilis, pudor.
Maior jam prospicio, & ante oculos meos
Omne est futurum. Nate tu vadis pias
Nunc inter animas maior: assurgit tibi
Sanctus parentum populus & coelum suo
Debet nepoti. Iam tuos mors pallida
Sequitur triumphos, dum remolito novus
Exis sepulchro. non diu terris tamen
Spectandus, en mox totus ad patrem redis.
Inde ex superna sede pacatis bonus
Das jura populis: mille te linguae colunt:
Nec meta regno: trans & Oceanum tonat
Phoebumque nomen: ferrum & hostiles nihil
Nocent furores: vincis, ac magni duces
Augusta pedibus sceptra subjiciunt tuis.
Quin tempus illud meta saeclorum prope est,
Cum nube in alta tot sedebis gentium
Quaesitor, orbe cum reformato manet
Nox una sontes, una purgatos dies.

[p. 358]
[...]


IOSEPHI SCALIGERI, IN

Martianum Capellam ab HUGONE
GROTIO castigatum.

HUgo soboles Grotius optimi parentis,*
Qui limina nondum tetigit puberis aevi,
Sed mente senili teneros praevenit annos:
Magnum meditans, auspiciis noluit illis
(5) Praeludere, quae vesticipum postulat aetas,
Sed maluit à grandibus inchoare coeptis.
Nam qui penus est, omnis & arca disciplinae,
Sed quem horridulum iniuria squallore vetustas
Omni studiorum nitido abdicarat usu,
(10) Illius ab incude profectus, atque amoeno
Splendore micans, purpurea veste decorus,
[p. 359]
Cultusque novo pumice Martianus exit.
Cernisne ut ovantem lepido flore juventae,
Commendet eum gratia luminis recentis?
(15) Quam sive habuit, restituit Grotius illi:
Seu non habuit, contulit hanc Grotius illi.


Ejusdem ad
HUGONEM GROTIUM.

QUos gravida ingeniis aetas tulit ista poëtas
    Paucis nativo contigit ore loqui:
Larga quibus passim torrentia divite vena
    Carmina non tacitae grandinis instar eunt:
(5) Sed veteris genii frigent defecta calore,
    Aut referunt aevi semina prava sui.
At quicunque tuos, Groti divine, libellos
    Sola moraturos lumina docta leget,
Versiculos illos vel saecula prisca tulisse,
    (10) Saecula vel rursus prisca redisse putet.


Iani Douzae carmen in
HUGONEM GROTIUM.

MAgne puer, Magni dignissima cura parentis:
    Nonine sis, dubito, major, an ingenio.
Grande quidem, sed enim debes majoribus illud:
    Maior at ingenio laurea parta tibi.
(5) Omnia principiis certe tam grandibus insunt.
    Fallor? an & talis noster Erasmus erat?
Credo equidem: neque me fallunt praesagia: tam nil
    Vel puerile sapis corde, vel ore sonas.
Quodque aliis aetas per taedia mille laborum,
    Hoc Natura ultro gratificata tibi est,
Undecimae vixdum egresso confinia brumae:
    Uno in te Leges ausa migrare suas.
Quid dignum tanta precer indole? perge Iuventae
    Exemplo, et Genii luce praeire tui.
Et Lugdunensi jam nunc assuesce Theatro,
    Et Patriae in laudes crescere perge tuae.
Tempus erit, quum te mox mirabuntur adultum
    Certare antiquis, exsuperare novos.
[p. 360]

Ejusdem in
HUGONIS GROTII
Adamum exulem, Tragoediam.

QUi Sophoclem, Senecamque legis; quid prater Homeri
    Somnia, res fictas, & mera monstra legis?
Quam satius tragicis digna argumenta Camoenis
    Volvere de sacris hausta voluminibus;
(5) Artificesque novo suras vincire cothurno?
    Eveniat nobis hic aliquando furor.
Qualem de tenero meditatus Grotius ungue,
    Aethereo plenum numine syrma trahit.
Hic Sphinx nulla tibi, nulla hic miracula Scyllae
    (10) Occurrent: hominem Grotia Musa sonat.
Mortiferum hîc vetita decerptum ex arbore pomum,
    Adami lapsus, exsuliumque leges,
Nunc primum en Latio donati atque urbe Quiritum:
    Debita quae civi gloria sola meo:
(15) Qui Phoebo Delphisque suis, nec consule tantum
    Patre, sed & magni nomine dignus ovat.
Macte! inquis: quid si ordo tibi, si spiritus ac vis,
    Si vocum ac rerum pondera nota forent?
Quae simul ac nôris, peream, nisi mirabundus,
    (20) Mox clames: fastus Scotia pone tuos.
Ardua res, Jephthen scenae ostentasse Latinae.
    (Plus matri numquam debuit illa suae.)
Majus opus, primos paradiso eduxe parentes.
    Hei mihi, quam dispar huic status ille fuit!


APOLLONII SCOTII,

Senatoris, de filiolo

HUGONIS GROTII,

paucis diebus postquam natus esset
vita functo.

QUem frons ipsa bono prognatum patre ferebat,
    Esset vita, minus non fore patre bonum,
[p. 361]
Occupat infantem mors invida, nec sinit illum
    Vel circum cunas ludere posse suas.
(5) Hoc rata; meta Pater si qua patet ulla sciendi
    Venit, adhuc nulla veste notante genas,
Hunc tandem ante etiam venturum tempora fandi,
    Et nondum puerum jam fore forte senem.
At sibi mortales data sic eludere jura,
    (10) Queis justum ante obitum vita perennis erit.


JANI GROTII, patris, HUGONI GRO-
TIO, filio, & MARIAE REIGERS-
BERGIAE
, Epithalamium.

PRima patri Soboles, primum genitricis ab alvo
Cui prodire dedit mundi sator atque hominum rex,
Hugo, sacrate Deo fili; mea maxima cura
Quae fuit, a teneris supremo ut fine beatas
(5) Caelicolum sedes & regna parerna revisas,
Huc animi vires mecum intendisse fereris.
Namque monendo pqter, parendo filius, ambo
Fecimus officium pariter: nunquam tamen ejus
Clarius exemplum emicuit, quam munere nuper,
(10) Quando novo Batavi cura est tibi credita fisci.
Tunc haud immerito sociam tibi quaerere suasi
Participem curae, quae scilicet arbitra rerum
Quas domus exigeret, patriae tu totius esses.
Quin & Grotiadas patruumque patremque juvandos
(15) Prole nova, cujus semper dulcedinis expers
Ille, sed hic fato Francisci tristior orbus.
Unica namque soror, cum sit tibi, frater & unus,
Hanc aliena sacra excipient, nomenque referre,
Si quando eveniat, series nequit ulla nepotum.
(20) Parte alia videas Guilielmulus intervallo
Quam longo distet: quamvis vestigia fratris
Sponte premat, jam nunc laudum & vitrutis amator.
Nam puer undenos natus non amplius annos
Spem longam jubet esse. mihi pars quantula vitae
(25) Rerstat, ut illius thalamos, taedasque jugales
Opperiar? Queis tu monitis, matrisque rogatu
[p. 362]
Numinis aeterni legem, sacrosque hymenaeos
Concepisti animo, membris & mente jugandus
Dilecta merito Mariae: cui dicere dudum,
(30) Tu mihi sola places, poteras; jamque illa vicissim,
Tot juvenes inter mihi non dilectior alter.
Atque utinam vivat nunc Reigersbergius, olim
Non Verios tantum, sed publica commoda semper
Juratus curare; neget quid laetius unquam,
(35) Aut magis evenisse sibi gratum omine fausto.
Quin & gratetur patriae, mistisque Zelandis
Rectores Batavos firmidissima vincula laudet.
Felices animae, fili, & lectissima conjunx,
Vivite concordes, & Avi, date, voce saluter.


Ejusdem
JANI GROTII carmen in natalem
HUGONIS GROTII, filii sui primo-
geniti.
ANNO M DC XV.

QUando oblita mihi nunc carmina, vox quoque vatem
Deficit ipsa, patri novus est successor habendus,
Natalem celebrare tuum qui possit, & una,
Hugo Groti, meritas Christo persolvere grates.
(5) Namque hodie meminisse juvat, redivivus ab orco
Ut rediens omnes laeta nos sede bearit.
Ergo parens summus natum genuisse professus
Constituit regem populis: regat ille meosque,
Atque tuos, hora fili qui natus eadem es.
(10) Quae nunc prosequerer, nisi jam cantare pararem
Funeris ipse mei lessum. Pia gaudia luctu
Haud temerare meum est: affectans tristia, laetos
Concedam, Guilielme, tibi conscribere versus.
Incipie nate, premensque tui vestigia fratris,
(15) Hoc quoque digna cane: at cum respondentia Christi
Haud unquam possis meritis nec quicquid ubique est
Gentis Christiadum, magnum quae sparsa per orbem,
Aude aliquo prodire tenus, si non datur ultra.
Tuque prior fratrum natorum maxime, noli
(20) Temnere, more patris si quid sermone pedestri
[p. 363]
Germanus quandoque dabit. sic omnia votis
Respondere tuis videas, sic parvulus infans,
Sic Corneliadum par longos vivat in annos,
Sic nati natorum, & qui nascentur ab illis.


JOHANNIS PISCATORIS,
Theologi, carmen
Ad
HUGONEM GROTIUM,
cum Martianum Capellam ederet.

MAgnus es ingenio, doctrina magnus es idem,
    Nominis & magni magna cupido tibi est.
Non temere ergo tibi, sed cum ratione, locuta
    Cognomen Groti Belgica lingua dedit.


Ad eundem,
BONAVENTURAE VULCANII.

SEu canis heroas, seu Mauritiana trophaea,
    Sive aliud docto armine condis opus;
Abdita seu veterum scriptorum sensa recludis,
    Graecia quos orbi protulit, aut Latim:
(5) Omnia, nec sextam egressus trieterida, praestas
    Dia Camoenarum, quae probet ipse pater.
Nil mirum. Delphis etenim nutritus in ipis
    Plenum Phoebaeo numine pectus habes.
Tota pater cortina tibi, & sacraria Phoebi.
    (10) Perge ita, Groti; ipsus sic mihi Phoebus eris.


Eidem &
DANIELI HEINSIO,
incomparabili juvenum pari.
DOMINICUS BAUDIUS.

O Par gemellum amoris, antiqua fide,
Morum nexu, heroicisque laudibus,
Quas aestimare non valet proles virum
Qui nunc fruuntur lucis almo munere,
[p. 364]
(5) Praeter duosve tresve selectos duces
Antistitesque litterariae rei:
Quos inter & nos forte nomen haud malum
Feremus olim, si bonos ad exitus
Exorsa mentis ducet efficax labos.
(10) Damnandus atro crimine ingrati forem,
Si noster hic libellus exiret foras
Non conspicandus luce vestri nominis:
Amore quorum pectus incendor magis,
Quam vel decorus ille Cliniae puer,
(15) Vel Phaedrus ussit igne honesto Socratem.
Juvenes beati, queis pacisci nil queo
Majus, nec ipsi seculo exoptatius,
Quam faustitatem rite norit ut suam,
Deique dona pendat aequo examine,
(20) Tales quod omni laude conspectos ferat.
Votis abunde sufficit meis honos,
Quod vestro amore dignor, ô soles duo
Volventis aevi. forsan inde Baudio
Ventura quondam gens favebit, quod vires
(25) Assiduus usque cultor haesit inclutis.
Ut hedera nisu surgere impotens suo
Stantes columnas stringit amplexu tenax,
Nec indecora fronde vestit, hac ope
Tollit se ad duras, atque fert coelo comam:
(30) Sic imbecillae conscius sortis mihi,
Quos aemulando aequare summates viros
Non est, honore amplector integer probro
Livoris atri; qualibus monstris scatet
Hoc triste seclum, & ferreum ferro magis.


Ejusdem in eundem
GROTIUM, & HEINSIUM.
Ad DAN. HEINSIUM.

DIvine vates, ipse cui dotes suas
Apollo Phoebus contulit plenu sinu,
Dextraque nil parcente, si nostri memor
Gens posterorum vivet, haud ulla magis
[p. 365]
(5) Virtute gloriaque censeri volo,
Quam te quod atque Grotium, saecli duo
Soles, amore prosecutus sum meo:
Amore sancto, nulla quem sequens dies
Expunget aevo. dum deus suum piis
(10) Constabit, atque litteris honos erit.
Flos ô juventae, parque cui nullum parem
Produxit aetas ulla virtutum ferax,
Ut vos libens amplector! aureae super
Propago gentis, orta coelo pectora!
(15) Non haec enim miracla mortalis labos
Proferre possit. patria est vobis polus,
Parens Apollo. Non marini me Tethis
In lucis oras patre Peleo tulit:
Vocem tamen profabor haud obnoxius,
(20) Quam fatus olim est ille Neri nepos.
Detestor Orco pejus atque abominor,
Qui septuoso cordis occultat sinu
Diversa ab istis ore quae promit suo.
Nil gratae do, nil ad ambitum loquor.
(25) O dulce mentis contubernium meae,
Non estis ambo fluxa quos tuentibus
Figura monstrat, quosque contrectat manus.
Terrestrae corpus terra vindicat sibi,
Sed totus ofbis non capit germen poli.
(30) Vos estis ille mentis igneus vigor,
Ille animus ingens hospes angusti latis,
Qui mortis è contagione nil trahit,
Nil & caduceis imputat parentibus.
Vobis Dei favore nomen obtigit
(35) Livore majus & senecta templorum,
Exsorsque lethi. Parca nullum jus habet
In saecla vatum; quos Perennitas sacrat.
Coelestis aura morte deleri nequit,
Nec interire sanguis heroum potest.
(40) Nihil precari majus aut vobis licet,
Aut saeculo, quam possit ut diu frui
Tanto Deorum munere. O cultum mihi
Par, & colendum semper antiqua fide;
Sublime coelo laetus efferam caput,
[p. 366]
(45) Votisque nulla summa desiet meis,
Si me benignus eruditorum chorus,
Conseneiensque postumae gentis favor,
Tali jugo accensere tertium velit.


DANIELIS HEINSII

Ad

HUGONEM GROTIUM

carmen, cum ei Silium suum offerret.

NOminis, & patriae sublimis gloria terrae,
    Cui nil Batavi caerulus regni pater,
Qua validis circum Cybelen complectitur ulnis,
    Pontique lambit aestuantis ostia,
(5) Cattigenisque suis domitum defendit Iberum,
    Aequale quicquam, par nihil quicquam videt;
Accipe praeclaro victurium sanguine Paulum,
    Totasque Cannas morte pensantem sua
Annibalis fugientem animam, Rapiumque morantem;
[...]

Ejusdem ad eundem, cum ab eo donatus esset
Adamo Exule tragoedia.

TAndem renatae maxime orchestrae pater,
Ingens cothurni splendor & scenae decus,
Qui syrma voce regia sacrum trahis;
Ignosce fasso: cogitur retro tuus
[p. 367]
Pedem referre cultor, & suavibus
[...]
At illa rerum magna culpanda est tibi
Natura nutrix, obstetrixque, quae prius
Noverca cunctis, Grotio mater fuit,
Senex ephebus ille, quem Batavia
Miratur omnis, optat Hetruscus sibi,
Omnisque Gallus, ille, dum puer fuit
Vir esse coepit: namque relliqui, viri
Tandem fuere: Grotius vir natus est.


Ejusdem Epithalamium in nuptias
HUGONIS GROTII
ET
MARIAE REIGERSBERGIAE.

VIderat armorum vacuas incedere gentes,
Et Batavas cessare manus, complexaque Martem
Cypris, & aeternos aspirans vultibus ignes,
Hactenus his, inquit, satis en considere telis;
(5) Quod superest, concede meis. gens omnis Amorum
Risit, & auratas manibus strinxere sagittas.
Caetera gestat humus: medio Cytherea resedit
Gramine. formosus socios Hymenaeus Amores
Claudit, & extinctos paulatim suscitat ignes,
(10) Auspicium solenne sui. Nemus arbore multa
Surgit, & Haganam gremio cmplectitur urbem.
Illic sollicitos deponit Curia vultus,
Et tristes lachrimas & noxia verba reorum
Abripit, & lenes Zephyrus diffundit in auras.
[p. 368]
(15) Venerat huc blandis Mariae complexibus haerens
Innocuus Vates. illam trans aequor ponti
Nereidumque domos patriaeque è littore terrae
Vexerat, aspirans faciles Cythereïa ventos,
In Batavos: huc fata vocant, huc vellera ducunt
(20) Quae triplices nevere manus. aspexit euntem
Pulcher, & è Divûm numero praestantior omni,
Nec vulgo metuendus Amor. bisque omnia tela
Bis pharetrae concussit onus, bis singula lustrat,
Et patrias percurrit opes. Pars ferrea tota est,
(25) Et non dissimilem ferro promittit amorem.
Hinc gemitus tristisque dolor, lachrimaeque sequuntur
Semper, & ad surdos dominae convicia postes.
Sunt & odoratis Libani quae caedere sylvis
Festivus consuevit Amor. pars ultima tantum
(30) Cuspide munitur: sed quae, si dicere verum est
Vatibus, & quicquam pudor est novisse Deorum,
Crinali non major acu, tamen ossibus ipsis
Haeret, & attonitam percurrit, vulnere mentem.
Praeterit has omnes, nec enim tum cura, sagittas,
(35) Aut opus esse videt, geminasque educit ab alto
Humentes vatum lachrimis. Has Thracius Orpheus
Senserat, incumbens deserto languidus Haemo,
Et non oblitos fato transmisit amores.
Senserat has casto juvenis quem perculit igne
(40) Asteris: & si quem taedis felicibus ussit,
Aut famae donavit Amor. pars humida multo est
Ambrosiae succo, semperque virentibus herbis,
Quas Cyrrhae producit apex. pars triste venenum,
Et non innocui praetendit spicula ferri.
(45) Arripit extemplo quae visa est pulchrior harum,
Eque oculis acres accendit mollibus ignes
Ridentis Mariae: volucremque hoc igne sagittam
Imbuit, & totos juveni dimittit in artus.
Pertentatque animae latebras. Ille inscius, ora,
(50) Et risus faciles, nec duram in virgine formam,
Diligit, incipiens, & adhuc securus amorum;
Nollet abesse tamen. Batavis discedere certa est
Finibus, & rursus patrias defertur in oras.
Aspicit absentem, totusque in imagnie formae
[p. 369]
(55) Vertitur, & ventos animo metitur & undas.
Paullatim gemitus, paulatim vota sequuntur,
Et quicquid plebs laesa solet. mox carmina manant,
Et doctae lachrimae: lachrimae ac vulnere manant,
Victurusque dolor. Sic quondam Cous & Umber,
(60) Et si quem Veneri laesum dilexit Apollo,
Flevit, & has seros lachrimas dimisit in annos.
Ergo omnes Mariae complentur nomine cerae,
Felicem tabulae Mariam chartaeque loquuntur.
Coeperat infelix majores volvere curas,
(65) Et Tragicos tentare modos: ter pulpita Cypris
Fregit, & audaces fluxerunt crinibus hydri,
Delapsisque hederis frontem junctissima myrtus
Circuit, & Paphiae velarunt tempora vittae.
Ah quoties moestos ad laeta negocia vultus
(70) Transtulit, & coecos celando prodidit ignes,
Ardoresque suos, turbataque civibus ora,
Et gestus quos suasit Amor! jam displicet illi
Si quae visa fuit reliquis praestantior olim;
Et formae subeunt fastidia. vota relinquunt
(75) Finitimas urbes, patriaeque excedit imago
Sensibus attonitis. pelago mens errat, & undae
Fluctibus abripitur, propriosque in pectore versat.
Quid faciat? duris cessantem curia nodis
Alligat, & vinclis mentem gravioribus urget.
(80) Plus dominae promittit humus. Sic Sestus Abydum
Traxit, & una duos facies conjunxit amantes,
Quos crudelis hyems, quos saevum discidit aequor.
Littera quae tristes domini facies denunciet aestus
Mittitur, & docto pinguntur carmine curae,
(85) Spemque fovet juvenis. nondum tamen omnibus illa
Flectitur obsequiis, & adhuc sine conjuge noctes
Et matris praefertur amor. Quid dura negare,
Aut differe potes quantum tibi contigit uni?
Illius attonitae sperarunt oscula matres
(90) Virginibus cessura suis. quos sola recusas,
Qualibet amplexus emissent dote puellae.
Stet licet haec virtus, Boreas ubi frigore duro
Saevit, & humanae nequeunt mitescere mentes;
Accurrent soceri. soli tibi fata dederunt,
[p. 370]
(95) Quicquid saeva negant. Utinam, si dura fuisti,
Nec formosa fores: poteras contempta videri
Quae dilecta noces. Seu te laus aemula tangit
Vatibus antiquis, seu non delebile fato
At cum Phoebeo diffusum lumine nomen;
(100) Consule quos ortu populos, quos lumine sero
Spectat pulchra dies: seu te facundia major
Et plausu populi crescentis copia linguae;
Cedentem toties divinis vocibus Hagam
Aspice, cum justis causarum fortis in armis
(105) Staret, & adversas premeret sub judice partes.
Accessit sublimis honos, majorque videri
Purpura. Quanquam ô si teneris succumbere posses
Vatibus, & nostras nimium non spernere Musas!
Post rabidas tigres, post tristia corda leonum,
(110) His pudor est non posse capi. quis cedere nollet
Laudibus, & famam venturi admittere saecli?
Interea tristes augeri pectore curae,
Nec se flamma capit. subit ire, & quaerere ponto
Eximios vultus: tantum praetextus eundi
(115) Quaeritur, ut salva stet majestate Cupido.
Hunc quoque pulchra Venus lepido concedit amanti.
Ergo iter insistit, finisque Valacria voti
Et tellus petitur Neptunia. solus eunti
Jungitur & vatis sequitur vestigia vates.
(120) Sic quondam dubius fraternis ignibus autor
Astitit Amphion: sic vidit lumina Phoebes.
Et fratri exhibuit geminam Leucippida Pollux.
Ipsa manu faustum genitrix Aeneïa puppim
Appulit, & laeti senserunt omnia nautae.
(125) Totaque tum primum terris praelata Batavis
Risit, & excelsas erexit Veria turres.
At vero, ut vidit speratae lumina Divae,
Speratos orbes oculorum, & virginis ora,
Haesit, & infelix incerto palluit aestu;
(120) Haec illi vox prima fuit: gemitusque subinde
Ad partes venere suas. haec semper amanti
Sufficit, & primas peragit facundia causas:
Dum sensim dubiae sederunt pectoris undae,
Tempestasque animi coecusque evanuit horror.
[p. 371]
(125) Tum pariter vires mens ingeniosa Venusque,
Commisere suas. tum, qualis ubique videri,
Quantaque consuevit facundae gloria linguae,
Adfuit, & partes sese diffudit in omnes.
Non tot sollicitum diversos Protea vultus
(130) Assumpsisse ferunt, cum tristibus undique vinclis
Cingeret Atrides, arctoque includeret orbe.
Nec toties alios admittunt alba colores
Vellera, cum nondum Tyrium duxere venenum.
Paullatim dat victa manum, metuitque videri
(135) Ferrea, nee veterum patitur meminisse laborum.
Quis tanto Batavas damnavit judice formas?
Cur vilis tibi terra tua est? cur postera discet
Exemplo peccare tuo, quaeretque juventus,
Fluctibus & saevis aliquid debere procellis,
(140) Nec tuto flagrare domi? saltem addite, Divi,
Annorum seriem, caussasque involvite nocte:
Aut si nulla latent discrimina, me quoque fata
Adjungant comitem: ne sim prudentior ullo,
Quem Valachris blando Nympha inflammavit amore,
(145) Et noctu faciles solatur pectoris aestus.
Felices animae, vobis nunc Hesperus Oetam
Deserit, & faustam promittunt sidera noctem.
Felices animae, toti jam destinat orbi
Grotiadem Natura suum. stat praescia rerum
(150) Et teneras expassa manus, quae tollat alumnum,
Obvia Calliope. quicquid ridebitur illi,
Et primum male facundo tentabitur ore,
Carmen erit: donec patriae se vindicet uni,
Et justa Batavum moderetur voce Senatum.



Εἰς γάμον του
ΥΓΩΝΟΣ ΓΡΩΤΙΟΥ.

[Griekse tekst]
[p. 327]
[Griekse tekst]

            GERSON BUCERUS, Pastor Ecclesiae
                        Verianae in Valachris.



[p. 373]

GERARDI JOH. VOSSII

Ad

HUGONEM GROTIUM.

O Quam te memorem, optimi patentis
Proles maxima, ter-beate Groti!
Tu Pharsalica bella detonantem
Vitae restituis: tuum est quod aeger
[...]
[p. 374]

GUILIELMI GROTII

Epigramma in Poëmata fratris
à se edita.

SI quis forte roget, quantum mihi debeat hospes,
    Cum praefixa libro nomina nostra leget,
[p. 375]
[...]

Ejusdem in Silvarum libros tres.

[...]

Ejusdem pro libro Elegiarum fratris.

Ejusdem in Faraginum libros tres.

[p. 376]

Ejusdem in Epigrammatum librum
primum.

[...]

Ejusdem in libri Epigrammatum secundi partem
priorem, quae Currus velivolis & victo-
rias Pr. Mauritii continet.

[p. 377]

Ejusdem in secundi Epigrammatum libri partem
posteriorem, quae
INSTRUMENTUM
DOMESTICUM inscribitur.

NOn erit haec, hospes, nimium pretiosa supellex,
    Non gemmas, non hic aurea vasa leges.
Obvia namque volunt Batavi, parvoque paranda
    Instrumenta suae, sed tamen apta, domus.
Non pretium pretium facit his, sed commodus usus,
    Quem si non habeas, prosit habere nihil.


Ejusdem in Tragoediam
CHRISTUM PATIENTEM.

VOs, ô Christocolae, patientem cernite Christum:
    Scribitur haec vestro pagina sancta gregi,
Graja superstitio falsorum facta deorum
    Fortia, & heroum gaudia vana canat:
Affingatque Jovi, quae lex humana coërcet,
    Germanae thalamos, exiliumque patris:
Furtaque Mercurii referat, Martemque cruentum,
    Et scenas superum foedet adulteriis.
Non fatum insontis canimus miserabile: nobis
    Una salus, Christo cum patiente pati.

Continue

HUGONIS GROTII

SOPHOMPANEAS

TRAGOEDIA.


Eerste druk bij
books.google

HIstoria exstat apud Mosem Geneseos capitibus XLIV & XLV, adjunctis quae ibi connexa: in Psalmo CXXV: actuum Apostolicorum capite VII: apud Philonem vita Josephi: apud annalium Judaicorum conditorem Josephum antiquae historiae libro II: partim & apud Justinum ex Trogo Pompeio libro XXVI: exstitit & apud Astapanum ex Alexandri Polyhistore, & apud Demetrium, quorum loca videre est apud Eusebium praeparatione ad Evangelium.



[p. 378]

INTERLOCUTORES.

    Iosephus, qui & Sophompaneas.
    Chorus Aethiopissarum.
    Ramses curator domus Sophompaneae.
    Judas,
    Ruben, fratres Iosephi.
    Nuntius.
    Simeon,
    Benjamin, fratres Iosephi.
    Pharao Aegypti rex.


        MUTAE PERSONAE.

Manasses Josephi filius.
Comites & satellites Josephi. Item regis.
Fratres alii septem Josephi.
                        Scena est Memphide.



ACTUS PRIMUS.

Iosephus.

RUrsum fugata nocte formosum caput
    Sol promit orbi, qualis è thalamo novus
    Surgit maritus veste purpurea* nitens.
    Dies recurrens lege praescriptae vicis
    (5) Dominum fatetur: & datum cerni jubar
    Omni ebore & auro rectius monstrat Deum,
    Intelligendae lucis habitantem plagam.
    Rediere pariter cura & immitis labor
    Tantique regni quicquid à Meroë jacet
    (10) Adusque littus, brachiis quicquid suis
    Definit amnis, ille caelitibus suo
    A fonte notus, corde sollicito sedet.
    Miretur alius quas dedit Libanus trabes
    Maculisque varium marmor & silvas domi,
    (15) Et arte factas tot dapes, & piscium
    Ignota Nilo genera, & à medio die
[p. 379]
    Quae nomen etiam nunc sibi quaerunt feras
    Longeque ab Arabum nemore fugitivas aves:
    Lanamque ramis Sere depexam manus,
    (20) Discriminavit docta quam Babylon acu;
    Niveasque baccas Indici donum maris,
    Circumque limen, corpus & circum, agmina.
    Sunt ista vana, & aerumnis leve
    Pretium ferendis. Grande curarum tegit
    (25) Onus hic tiaras: inter ea quae regiis
    Parenda jussi, fulgor est, qualem exigit
    Persona vitae: qui micans oculos tenet
    Animosque plebis: utor hoc ego, non fruor.
    Quanto fluebat vita liberior mihi,
    (30) Cum corde vacuo sequerer investis puer
    Ab Abrahami pecore demissum gregem,
    Ubi laeta Sicimûm pascua attondent oves
    Et amoena gemino clauditur tellus jugo.
    Cerêre victum, non sibi magno placens
    (35) Ambitio mensae, floribus sed se inserens
    Mandragora dulcis, & nihil quamvis gravi
    Onerata faetu palma. pellebat sitim
    Non rutila Meroes vina, non Nilotica
    Expressus humor fruge quem Zythum vocant:
    (40) Sed sponte saliens ex humo majoribus
    Potata nostris vena. pro sistris erat
    Compacta ceris canna, quae Syrios modos
    Aequans, canebat Orbis artificem Deum.
    Si tunc patris sub ore, germanos prope
    (45) Solos videntem, livor invênit tamen,
    Potentiaeque, sera quae vênit mihi,
    Nocturna imago tam fera innocuum in caput
    Concivit odia, nunc quid exspectem, advena
    Memphiticae telluris, in fastigio
    (50) Adeo eminente positus, ut cunctos premam?
    Et est Phari gens aspera, & cives quoque
    Cervice dominos saepe non facili ferens,
    Quo maior est haec fraena moderari labor.
    Peccant remissae, nec minus rigidae manus.
    (55) Vult mitis adici lenitas pondus sibi,
    Modestiaque comite majestas eget.
[p. 380]
    Sunt ista per se gravia: sed gravius tamen
    Accedit aliud. Cum ratem pelago sua
    Fert aura, cursum regere mediocris valet
    (60) Puppis magister, artis eximiae est opus,
    Cum dubia ventos inter incertos hyems
    Flagellat undas vique nimborum vadis
    Commotum ab imis surgit in montes mare,
    Reperire fluctus per procellosos iter
    (65) Qualis fatigat saeva tempestas tuos,
    Aegypte, fines, spem bis agricolae suo
    Mentita culmis fruge carituris seges,
    Periculosum semper imperiis malum.
    Retinere quippe nescit obsequium fames
    (70) Nullosque sentit vulgus impastum metus.
    Rerum parenti maximo grates ago
    Laudesque summas, quod Phari trepidis volens
    Consulere rebus me voluntati suae
    Legit ministrum, fataque inscripsit meae
    (75) Ventura menti. Pensat ubertas prior
    Quod deest & annos larga nunc steriles alit.
    Nec munere una vivit Aegyptus meo:
    Et Syria nostram postulat supplex opem.
    Hanc summus Orbis dominus invenit viam,
    (80) Missis ut olim somniis faceret fidem.
    Bis fame subacti genua ad ignoti mea
    Cecidere fratres: ipse miserandas preces
    Bis mihi per illos genitor allegat senex
    Et quae parentis implet extinctae vicem.
    (85) Ego illud astrum, cuius auratum jubar
    Hyades quaternae, Pleiades septem colunt:
    Inclinat & cui Luna cornigerum caput
    Titanque radios ipse submittit suos.
    Ego, ira fratrum mihi quod intendit necem,
    (90) Meque illa mercem fecit, & duram dedit
    In servitutem, deleo ex animo omnia,
    Ad lenitatem natus, à sancto patre
    Ad eam institutus & malis exercitus.
    Sed ne quod illis sedeat in praecordiis
    (95) Male expiatum virus antiquum mali,
    Pia cura me remordet. huc sollertia
[p. 381]
    Tota advocanda est, cordis ut pateant mihi
    Arcana, multa tegere quae nubes solet.
    Huc pertinebat & quod hesternae dapis
    (100) Aetate minimus maximas partes tulit,
    Scire ut daretur ore & oculorum notis,
    Ferrentne fratrem sanguine ex toto meum,
    An veteris odii pectore haereret cinis.
    Necdum satis liquebat; instandum amplius.
    (105) Servile fictum crimen atque inde imminens
    Puero periclum, deteget siquid latet.
    Non recta semper sulcat adversum mare
    Carina: prodest saepe prolato pede
    Sinuare cursum & vela in obliquum dare.
    (110) Est & probandis usus interdum dolis.
    Spero reperiam - sin minus, faciam - bonos.
    Ades, Manasse; si tibi quondam viro
    Pars se aliqua regni credit, Aegyptus tibi
    Sit patria: sic est merita. Benefactis data
    (115) Remunerare. Proximum numen Deo
    Regem putato; prima sit legum illius
    Obsequia jussis pendere & rebus fidem.
    Tum fastus absit, mentis inflatae tumor.
    Res est potestas fragilis & regum favor.
    (120) Supermicantem ducibus in planum levis
    Tulit hora. Paulum saepe ab imperio interest
    Ad supplicantum verba & alienos pedes.
    Si dignitas tua laesa, si damnum datum,
    Da facile veniam. Prona gens labi sumus
    (125) Homines, quod olim primus ostendit sator,
    Furtiva vetita poma cum tetigit manu.
    Dat ipse se facilibus exorabilem
    Suaque lege quemque metitur Deus.
    Suprema virtus atque virtutum omnium
    (130) Perpetua custos & triumphatrix necis
    Pietas habenda est. Otium semper fuge,
    Vitiis amicum. Vult honos sese coli.
    Nam fulgor ex quo gentibus monstrat virum,
    Ut magna non sit fama, vitari nequit,
    (135) Sed sit decora an turpis, hoc in te situm est.
    At nunc eamus visere obscuros specus,
[p. 382]
    Quibus urbs recondit magna Cereales opes,
    Mandata fidei ne qua pars nostrae labet.


Chorus.

FAcundis domini fessa profatibus,
    (140) Noctis damna die certa rependere,
    Asnethe nitido sola jacens thoro,
    Ne somnum strepitus turbet amabilem,
    Nos stare aerisonas hic jubet ad fores,
    Quas illi famulas misit ab ultimis
    (145) Nubarum populis quos Niger alluit,
    Rex Chusi genitus sanguine nobili,
    Torta, non acubus fluminis in modum,
    Sed Phoebi radiis conspicuas coma;
    Depressas patulis naribus & cutem
    (150) Signatas nimium contigua face;
    Crassis labra quibus sepibus obtegunt
    Candorem niveum dentis eburnei.
    Fortunata domus, quam parili fide
    Indivulsa regit copula coniugum.
    (155) Fert vultu soboles patris imaginem,
    Gaudet casta suo teste puerpera
    Nec vir barbaricae more potentiae
    Noctes multiplici federe dividit
    Litesque atque odium seminat in domum:
    (160) Unam totus amat. Pectore tam bono
    Externis locus est nullus amoribus,
    Quos pridem juvenis vincere noverat,
    Cum servus domina liberior sua
    Flagrantes oculos mentis adulterae
    (165) Nudatosque sinus verbaque mollia
    (At mox imperii jure minacia)
    Contemsit veluti dura solet silex
    Spumosos pelagi spernere vortices:
    Visne, inquit, triplici me scelere obligem,
    (170) Ut, matrona, tibi dedecus adferam
    Et frangam domino quam pepigi fidem
    Et sancita Deo federa polluam?
    O qui siderei tramitis arbiter
[p. 383]
    Justa lege vices temporis ordinas,
    (175) Ut nunc purpureis ver niteat rosis,
    Nunc messem segeti Sirius excoquat,
    Nunc vini laticem palmite coerulo
    Autumnus pariat, nunc subjens hyems
    Tellurem gelido sidere temperet,
    (180) Idem cur pateris colla nocentium
    In sublime caput ferre, bonos premi?
    Stuprum corde ferens femina, corpore
    Insontis spolium, saeva libidine
    Frustrata juvenis vincla paciscitur
    (185) Translatoque virum crimine decipit
    Corrumpens animum judicis osculo.
    Illum, quem triplici muniit aggere
    Formae rara comes candida castitas,
    Saevus carcer habet, sanctus & innocens
    (190) Veros inter agit mixtus adulteros.
    Ast illic etiam, quanta sit edocet
    Leges connubii fallere faeditas.
    Miratur juvenis verba senilia
    Morataeque decus frontis & os probum
    (195) Atque iniecta oculis fraena pudentibus
    Vinctorum populus. Carceris occupat
    Consors officium judicis; illius
    Vitam quisque videns se peragit reum.
    Ut non tota fugit nos ratio Dei,
    (200) Sic nec tota patet; non habet is suos
    Laxe, non nimium molliter. Ut bonus
    Dux virtute sui militis utitur
    Indicitque operas, sic pater omnium
    Vult durare malis quos amat & cavet,
    (205) Ne marcore situm pectora contrahant.
    Verum non inopes interea tamen
    Solati patitur, dans animos suis
    Sustentansque hilari spe patientiam.
    Sic noster tenebras inter & horrida
    (210) Ferro claustra domus juris erat sui
    Servabatque alios: ante cupidine
    Intactus, trepidi tunc domitor metus.
    Qui pulchro dominam corpore ceperat,
[p. 384]
    Captivos animi cepit honoribus
    (215) Custodemque loci. Plebs miserabilis
    Unius fidei creditur, accipit
    Hinc praesaga suis fascibus omina
    Regnumque in medio carcere possidet.
    Quo solis radii vix penetraverant,
    (220) Lux divina venit seque sub illius
    Puro corde locat; sontibus explicat
    Nocturnos monitus; commodat os Deo;
    Huic poenam, veniam nuntiat alteri.
    Sic fluxere dies temporis asperi,
    (225) Donec Rex pavidus noctis imagine
    Frustra Niligenas consuluit magos,
    Frustra quid struerent fata novi polo
    Inter sidereas quaesiit orbitas
    Vatemque immeritis suppliciis levans
    (230) Induxit manibus gemmea vincula
    Et byssi niveo tegmine vestiens
    Praefecit dominum gentibus alterum
    Et dextrum solio constituit suo.

Continue

ACTUS SECUNDUS.

Ramses. judas. Ruben.

Ram. ET me tuae miserescit aetatis, puer,
    (235) Quem trahere magnos ad Sophompaneae lares
    Manibus revinctum cogor. At ratio imperi
    Non constat aliter nosque lex jussis heri
    Jubet ministros esse, censores vetat.
Jud. Si patere, Ramse, pauca pro puero loquor.
    (240) Si non sat illum liberat tali probro
    Ingenua species oris atque animi doli
    Nondum capaces, pende quod factum dies
    Hesterna vidit. Hoc quod adstrictis boum
    Tergoribus aurum publica cusum nota
    (245) Abdiderat error vester, in Syria fuit,
    Ubi vindicare nemo nec poterat queri.
    Rettulimus ultro; munera addidimus soli
    Exigua, fateor, balsama & mortalium
[p. 385]
    Imitata digitos poma & haud uni malo
    (250) Medicamen herbas quodque de myrrha fluit
    Apumque nectar atque amygdalinas nuces.
    Si majus isto ferre potuissent onus
    Nostrae quadrupedes, jam puto nos diceres
    Non esse avaros, improbos multo minus.
    (255) Ram.Inanis horas perdere in voces labor,
    Res quas fefellit. Quod datum pretium modo
    Pro Cerere clausum sarcinis vestris fuit,
    Omitto, plena talium nostra est domus.
    At patera, pueri juncta quae rebus fuit,
    (260) Est illa, dominus ipse qua vitis solet
    Libare laticem, cum preces rerum patri
    Pro se domoque fundit & pandi sibi
    Poscit futurae sortis e caelo notas.
    Nam magnus illum saepe dominator poli
    (265) Omnes latentis conscium arcani facit.
Iud. Si arcana novit, nos quoque haud dubje sciet
    Esse absque noxa. Ram. Pectoris vestri sinus
    Excutite. Verum rectius dicet tibi
    Quam tu ipse nemo. Sed cave te judices
    (270) Ex parte; vitae tota quanta illa est tibi
    Spectanda series. Non repraesentat sua
    Supplicia semper lentus irasci Deus,
    Sed vetera cernens vitia cumulari novis
    Gravitate poenae temporis pensat moram.
    (275) Impune scelera saeculi tulerant diu
    Veteris gigantes, antequam caelum mari
    Confudit undas & suas caelo mare
    Undas regessit summaque in juga montium
    Saliere nullis clausa littoribus freta.
    (280) Diu superba dicta & in superos minas
    Iactarat aetas illa, cui concordiae
    Rupere fedus vocis ignotae soni.
    Post multa sero facta saevitiae trucis
    Ultraque sexum Veneris inventas faces
    (285) Incendit urbes imbre sulfureo polus.
Iud. Ferale Dothan nomen & vasti specus
    Immane praeceps, tuque avara Arabum cohors
    Parata quidvis emere, quam nunc memoria
[p. 386]
    Ad vos recurrit tristis, & cor verberat!
Rub. (290) Monuisse memini saepe, ne tantum nefas
    Admitteretis. Haeret hoc animo recens
    Miserum rogantis vultus: illae nos premunt
    Caelo receptae fratribus surdis preces.
Jud. Alios monere facile; si propriam tibi
    (295) Inspicere vitam cura, non deerit nefas.
Ram. Quis oris iste turbidi inter vos sonus?
Jud. Syriae repetimus clara quae nostri loca
    Tenuere patres omnibus circum inclita
    Bonitate noti, dexteras magni quibus
    (300) junxere reges & probaverunt fidem;
    Quorum hospitale pectus & mores probos
    Grata celebrat laude Iordanis vadum
    Quae terra & undas inter Euphratis jacet.
Ram. At non propago semper in laudes patrum
    (305) Succrescit; est cum degener proles probro
    Libidinoso, perfidis pactis, fero
    Facinore turpat generis auctores sui.
Iud. O, pars nostri sanguinis, aevi
    Primo vernans in flore puer,
    (310) Donum infelix aetatis habes
    Nescire quibus mergare malis.
    O, dulce rubens gratia vultus,
    Permixta velut purpura lacti,
    Aut nascentis lux prima rosae.
    (315) Tuque, o Libyco concolor auro
    Coma, deliciae lenibus auris,
    Quis te diri stipitis ictus
    Aut, si poterit mors dura fugi,
    Horrida quae te specus exspectat?
    (320) Aut qua nobis & patre procul
    Regione jugum famulare feres,
    Heu, non tales natus ad usus,
    Regum sociis generatus avis.
    Non te varia veste decorum
    (325) Laetus cernet cursare pater.
    Non armentum pascere fessis,
    Cum sol medium transegit iter,
    Properata feres prandia nobis.
[p. 387]
    Et forte aliquis (namque malignis
    (330) Tellus animis non ulla caret)
    In te rursus crimina finget,
    Cum te cernent inopem, externum,
    Vindice nullo.
Ram. Laudo propinquo sanguinis vinclo tibi
    (335) Quod amas ligatum. Discrepant mortalium
    In multa mores, scita sunt aliis locis
    Alia, ut voluntas sceptra tractantum aut sua
    Cuiusque patriae & gentis utilitas tulit.
    Lex ista ubique est, quae nec in tabulis cedri
    (340) Nec in aere pendet sculpta nec stat marmore,
    Sed corde in ipso est scripta communis manu
    Auctoris: illam qui fugit sese fugit.
    Ferae quoque ipsae genere consortes amant.
Iud. Ipsos dolores tangis, ut nequeas magis.
    (345) Sed ecce densis praeses Aegypti venit
    Stipatus armis ad laris limen sui.
    Quae nunc neganti quod putant certum fides?
    Quae confitenti venia? Vim sapientiae
    Mihi demit omnem nec sibi vultum sinit
    (350) Constare culpae conscius veteris pavor.


Ramses. Iosephus. judas.

Ram. DEprensa noxa est. salva res. illum penes
    Sacrifica latuit patera quem vinctum vides.
    Unum retraxi; sponte grex fratrum it comes
    Monstratque luctum vestibus ruptis suum.
Ios. (355) Quae vos cupido misera, quae fiducia
    Ad hoc adegit facinus? An vobis ego
    Ignotus adeo, plenus afflatu Dei
    Cui monstrat animus quicquid abstrusum latet
    Et alia vates, perspicax prudentia?
Jud. (360) Magnanime princeps, proximum regno caput,
    Ad tua voluti genua, quae jam possumus
    Reperire pro re verba, quem fandi modum,
    Quo nos tueri teste, quos peragit reos
    Deus ipse? Sed tu, gentium domitor, doma,
    (365) Quod maximum, iram, nec velis quantum potes.
    Munus tuum tuere, quam contra famem
[p. 388]
    Vitam dedisti rursus ex poena eripe.
    Hominem facit res una contiguum Deo.
    Servare lapsos. Sume nos nexos tibi,
    (370) Hunc patera sub quo sedit & fratres decem.
Ios. Mos ille multos tenuit & multos tenet
    Populos Eoi generis, ut poenas vetent
    Intra nocentes stare, sed contagio
    Patres eodem, liberos, fratres trahant
    (375) Et quinque culpae non suae involvant domos.
    Me praeside aliud jus in Aegypto viget
    Et ut per omnes vigeat aetates, precor:
    Sibi quisque peccat, longius non it metus
    Quam facinus, haeres nemo suppliciis venit.
    (380) In quo repertum est crimen, is servus meum
    In jus abito. Ceteri immunes malo
    Repetite qui vos avidus exspectat, patrem.
Jud. Quanquam loqui me terret & noster status
    Et oris illud specimen augustum tui
    (385) Regi secundum, si vales in nos graves
    Suspendere iras, pauca non dura precor
    Ut aure capias verba, contemtus, miser
    Quae fundo, sed quod ad preces satis est, homo.
    Quo tempore ad te prima nos duxit fames,
    (390) Interroganti nostra respondi tibi
    Nos patre genitos qui supra humanae modum
    Aetatis annis vinceret saeclum senex.
    Illi esse natum nos decem praeter novo
    In flore vitae, gaudium & lumen patris,
    (395) Quippe editum curricula cum circum ultima
    Senis iret aetas deque genitrice unicum,
    Carente pridem luce quem quondam alterum
    Idem pepererat uterus. Hunc duci tibi
    Puerum imperabas, ut foret quem tam potens
    (400) Benignitate gratiae impleres tuae.
    Ad ista nobis profuit contra nihil
    Dixisse, vitae fila rupturum patri
    Divortium animo pignoris cari suo.
    Nam tu negabas copiam nobis tui
    (405) Nisi adveniret ille conspectus dari.
    Quae dura postquam verba percepit senex,
[p. 389]
    Sedit silens lachrymansque, caniciem sacram
    Et ora faedans pulvere ac turpi luto.
    Consumta cum jam tota deficeret Ceres
    (410) Quam ripa Nili dederat & trepidi invicem
    Obverteremus ora, vicina fame
    Iremus alias quaerere Aegypto dapes
    Senior monebat usque. Nos obtendere
    Tua jussa non flectenda: si parvus domi
    (415) Frater maneret spem cibi nullam super.
    At moestus ille: Filios peperit duos
    Nostro fidelis socia coniugio Rachel.
    Horum prior de latere discessit meo
    Nunquam videndus: eius, heu, miseri truces
    (420) Ita nuntiastis, membra lacerarunt ferae.
    Si nunc ab oculis alterum rapitis meis
    Et aliquid illi eveniat (in multos enim
    Humana casus vita perpetuo patet)
    Respicite canis, oro, quid fiet meis.
    (425) Luctu peresus tabe tristitiae fluens
    Abibo luce eiectus ad mortis loca.
    Nunc te per illum quaeso, si fas est, senem
    (Fuit & tibi olim genitor) atque animam illius
    Quae tota puero pendet ex isto, levi
    (430) Fugitura motu siquid inciderit grave,
    Causam senilis mortis asscribi tuis
    Ne patere titulis, magne regnator Phari.
    Vicarium me sume servitii, precor;
    Onus domorum est tener & invalidus puer,
    (435) Mea maior opera; me patri feci vadem.
    Ne cogar illum aspicere violata fide,
    Ne me gemitibus atque lachrymarum imbribus
    Accuset et, cum fuerit in terrae sinum
    Condendus, ipse crimen ibi condam meum.
    (440) Ios. Nec cuncta quae tibi dicta nec credo nihil.
    Qui constituere properat, ingreditur viam
    Ad poenitendum; videro mox amplius.
Iud. Felix nimis, Iosephe; si exstinctus jaces,
    Quod ista jam non patere nobiscum mala;
    (445) Si vivis, ipse quod tuas iniurias
    Non sinit inultas aetheris magni parens.


[p. 390]

Chorus.

QUa nascentes solis radios
    Videt Aegyptus, tellus juxta
    Phoenissa jacet, quam gens hominum
    (450) Meritis partes novit in ambas,
    Dubiam magis an prosit an obsit.
    Pulchra inventis fama Taautae
    Quicquid pelagus tellusque vident,
    Quicquid caeli mobilis orbes
    (455) Et qui Totum colligat aër,
    Quicquid Toti par mens hominum
    Reperire valet, quater id senis
    Omne legendum praebere notis.
    Sed gens eadem, quasi non morbi
    (460) Satis atque ferae raperent hominum
    Quique obsedit latro Niliacas
    Crocodilus aquas, genus addentes
    Ad fata novum, rate coeperunt
    Fragili fluctus sulcare maris
    (465) Nec conspicuum radere littus,
    Sed qua medium pelagus terras
    Effugit austros Helicenque sequi.
    Non ut populis posset longe
    Ferre remotis quae naturae
    (470) Pauca petentis postulat usus,
    Sed ut aequoreos tincta cruores
    Humeris regum lana niteret,
    Ut gramineum dites ornans
    Digitos vomeret gemma virorem.
    (475) Facit haec auri malesana sitis.
    Haec quae docuit spernere caeli
    Pontique minas tenuique animam
    Credere ligno dira cupido,
    Hominem in quae non crimina cogit?
    (480) Hinc illiciti licitique procul
    Discrimen abit. Nulla rapinas
    Prohibet pietas; placet ex omni
    Quaesita loco praeda nec ipsis
    Parcitur aris.
    (485) Felix aetas prima parentum,
[p. 391]
    Cum divitiae fraga fuerunt
    Et quos manibus consita nullis
    Sponte sapores protulit arbor.
    Lex una fuit, nescire nefas
    (490) Vitaque simplex & casta satis
    Corpore nudo.
    Postquam vallum facta pudori
    Tunica & jam vi pendere fruges
    Terra coacta est, fas ruperunt
    (495) Sanguinis irae. Praescidit aevi
    Cursum fratri fraterna manus.
    Non hic hominum constituit audax
    Labor, ima fodi sensit trepidans
    Viscera tellus meliusque latens
    (500) Duri chalybis vena reperta est.
    Non trux ultra singula carpsit
    Corpora caedes. Ferrum magnos
    Una populos messuit hora
    Et vis scelerum, belli titulo,
    (505) Tanta secuta est, quantam haud ultra
    Tolerare valens maris in se undas
    Terra voravit; nec minus illo
    Aliud caelo mare delapsum est,
    Quali sese fremitu Pharius
    (510) Cautibus altis deiicit amnis.
    Sed nec succum profuit uvae
    In spumantes pressisse lacus.
    Damna accepit tunc magna pudor,
    Natis patrum risa senectus,
    (515) Peperit patri nata nepotes.
    Quid non reperit faeda voluptas?
    Tibi gens Mesoris multum & nostro
    Gratulor aevo, cuius culpas
    Quam datur arcto fine coercet
    (520) Dux egregius, vitium resecans
    Lege severa. Sed & ipse suo
    Magis exemplo certat sanctos
    Reddere mores.
    Placet hic morari. Magna res coepta est; libet
    (525) Videre tandem quem sit habitura exitum.

Continue

[p. 392]

ACTUS TERTIUS.

Nuntius. Iosephus.

Nun. Quae pars feroces maxime populos habens
    Rubrum vetat coire Carpathio mare,
    Tota est in armis; quisque jus dicit sibi
    Spretoque magni regis imperio furit.
Ios. (530) Grave, sed frequens jam gentibus Phariis malum.
    Sed non medenti sufficit quali lues
    Flammetur aestu nosse, quam partem premat
    Quibusque sese suscitet stimulis dolor.
    Noscenda morbi causa. Tu nobis quoque
    (535) Edissere ex quo fonte manarit malum.
Nun. Prima a nomarchis causa, qui jussis tuis
    Inobsequentes, dum nimis lucro student
    Pretioque magno farra trans finem vehunt,
    Parce dederunt ruris habitanti loca
    (540) Alimenta plebi, deinde mox minus & minus.
    Vitam diu protraxit aliena fame
    Opulentus emptor; tradidit panem manus
    Egena: tanto maior erat auri fames.
    Postquam per agros tota defecit Ceres,
    (545) Pecori invidere coepit & stratum solo
    Virgulta & herbas vulgus in ventrem tulit.
    Nec in eo videbat turba quid faceret mali;
    Nam vacua simulac terra graminibus fuit,
    Periere nigra tabe lanigeri greges
    (550) Bovesque & hominum quicquid in pastus dedit
    Natura. Miseri ruris excubias, canes,
    Ibimque & alia foeda contactu quoque
    Vertere in epulas. Quis putet? Multi aspides
    Venantur & venena prudentes edunt.
    (555) Stat turpis ore pallor & fluitat cutis
    Abactaque intus lumina atque artus hiant.
    Pressit querelas gemitus infelix diu.
    Tandem unus alterque otio soliti pigro
    Traducere aevum laevaque ausi etiam prius
    (560) Iacere in potentes verba, dum vesper polo
    Obducit umbras, dum color rebus perit;
[p. 393]
    Colligere coetus atque ibi veteres novis
    Aggerere culpas, aut ubi thura, ut pios
    Faciunt miseriae, populus adolebat Deo
    (565) Captare turbam: Quem sibi esuries modum
    Haec sperat?, ajunt. Nostrane hoc patientia
    Exspectat, ut sit pugna quis cuius prior
    Discerpat artus, natus ut patris veru
    Coquatur atque redeat in matrem puer?
    (570) Potentiam timetis? Haec nihil est nisi
    Inane nomen, quod parit segrex pavor.
    Quicunque terret singulos cunctos timet!
    Haec quisque semel audita quoquo advenerat
    Profert & auget. Parva pars ad te preces
    (575) Suasere mitti, victa quorum auctoritas.
    Pars magna ut oestro tacta plus motoribus
    Insanit ipsis. Impetu quanto ruunt
    Per inane venti, montis & rupti latus
    Iactant & alta robora excutiunt solo,
    (580) Sic conglobata rapitur agrestis cohors,
    Sudes praeustas saxaque & fracti ferens
    Partes aratri; mille vox linguis sonat:
    Petenda Coptos sede dominantum potens;
    Ibi panis, ibi vindicta. Capit exercitus
    (585) Vires eundo. Plurimi qua transitus
    Numerum stupent faciuntque. Cum ventum prope
    Et urbs in oculis, claustra portarum petunt
    Flammante taeda. Traxit acre incendium
    Abjes & ingens Eurus adiuvit faces.
    (590) Sparsus propinquas ignis invasit domus,
    Volitant favillae, piceus it caelo globus,
    Dumque urbis illuc populus accurrens parat
    Remedia flammae, ruris hoc usa agmina
    Pavore muri parte neglecta irruunt
    (595) Statimque rapta publicis penetralibus
    Arma induuntur & vibrant enses manu.
Ios. Solos nomarchas ista seditio petit?
    An latius vagatur & discrimine
    Sontes remoto miscet innocuo gregi?
Nun. (600) Rabies in ipsos prima rectores furens
    In frusta multos carpsit atque horum nihil
[p. 394]
    Tumulo reliquit. profuit paucis fuga,
    Quos nunc ferarum deviae latebrae tegunt.
    Mox horrea invasere. Quae potuit Ceres
    (605) Servata recte temporis longi famem
    Arcere populo, rapta sine lege ac modo,
    Mali diebus attulit paucis moram.
    Primordia haec fuere; sed non vis stetit
    Qua coepit, ire in peius ut morbi solent.
    (610) Quae clara pendent dona templorum tholis,
    Quae publici usus gaza, privatis sua
    Quos arca census servat in praedam venit.
    Nec ignis avidas arcet inhiantum manus:
    Diripitur ardens Coptos; ingenuam quoque
    (615) Pubem virosque nobiles captos trahunt
    Pretioque servos barbaro mittunt solo.
Ios. Quis ausus emere liberi juris genus?
Nun. Arabum regentes arva bisseni duces.
Ios. Gens ista mores Agaris iniustos refert.
    (620) Sed in urbe capta nunc quis imperii modus?
Nun. Non una mansit forma; ductorem sibi
    Legere summo jure; displicuit cito.
    Impositus armis alius & vincta additis
    Sociis potestas. Sed nec hoc mansit diu
    (625) Datumque turbae regimen. Ibi sententiae
    Clamore certant imperatque audacia.
    Contenta verbis nec manet discordia:
    Vulneribus agitur. Ipse conflictum trucem
    Motasque vidi mutuam in caedem manus.
Ios. (630) Spondent paratam quae refers victoriam!
    Ramse, properiter quot potes turmas rape
    Cincturus urbem. Fecero justae brevi
    Adsint cohortes & per infernos specus
    Qui moenia intra militem obscurum locent.
    (635) Nec deerit aries horrido incussu gravis
    Nec capite tecto vineae serpens opus.
    Per haec potitus urbis, armatum gregem
    Imbuere Phario sanguine aut praeda cave.
    Exspectet a me commoda & pretium suo
    (640) Miles labori; sufficit rex omnibus,
    Ne civium dolore sibi quaestum parent.
[p. 395]
    Civile regimen da nec opulentis nimis,
    Qui multa habentes semper in majus tamen
    Sua vota mittunt tamque nil parentium
    (645) Populo volunt licere quam nil non sibi;
    Nec contra egenis, quippe cor quorum exedit
    Inimicus aequo livor insociabilis,
    Aliena cernens lumine infesto bona.
    Quod civitatem continet medium est genus,
    (650) Luxu remotum, sorde contemta vacans.
    Hinc, quae per omnes lance distribuas pari,
    Alimenta mittam. Quicquid aspiciens Cyprum
    Littus rubentes inter & fluctus situm est,
    Qua parte Pharius limes extrema sedet
    (655) Tellure, denso militum obtentu tege.
    Venient favente tempora aetherio patre
    Meliora, cum gens sentiet vires Phari
    Nabataea, nostris quae frui gaudet malis.
    Tenebricosus servet imperio male
    (660) Usos nomarchas carcer atque illos simul,
    Quibus inquinata caede rectorum manus,
    Quamvis nocentum, more non tolerabili
    Et hoste pacis. Illa terrebunt magis
    Supplicia quae non ira constituet recens,
    (665) Sed amica gravibus tarda consiliis mora.
    Veniam ferunto qui satis delinquere
    Habuere tantum, jusserat quantum fames,
    Non quorum avarus sese in alienas opes
    Immersit animus. At quibus popularium
    (670) Ludibrio quaestuque libertas fuit,
    Nunc jura poenis sentiant ipsi suis
    Quae reppererunt: terra viventes premat.
    Ibi per laborem tempora erepta die
    Dimetientes compedem duram trahant.
    (675) Sed & hi tamen pascantur & quam facinore
    Laesere diro patriam exemplo juvent
    Spectaculoque miseriae prosint diu.
    Fac ista cures. Quae domum spectant meam
    Iam pauca ego intus coniugi fidae loquar.


[p. 396]

Iudas. Simeon.

    (680) PRoh, qualis iste, Simeo, vir! quam provide
    Cuncta ordinavit; quam peraequavit bene
    Supplicia meritis, juris ac recti tenax!
Sim. Talem diu jam video, pro vobis ego
    Dum servor obses. Saepe conspectus mihi
    (685) Sedere & aequus partis utriusque arbiter
    Audire patiens dicta nec verbo levi
    Nec ore motus prodere indicium sui.
    Valebat illo testium sub judice
    Fides magis quam numerus & testis locum
    (690) Implebat ante vita quae fuerat rei.
    Legum studebat persequi normam, nisi
    Suaderet aliquid tristibus clementia
    Detrahere poenis - non tamen sic lenitas
    Nimis ut soluta demeret vitiis metum.
Iud. (695) Quid esse dicam, quod Sophompaneas heri
    Nos hospitali largus excipiens dape
    Hoc quem dedit natura disposuit loco?
Sim. Mihi crede, quod tu, frater, eximium putas,
    Minimum est in illo. Magna vis illum Dei
    (700) Inspirat & quae non valet mens assequi
    Mortalis intus spiritu aetherio monet.
Iud. Quae se ista tanto porticus spatio explicat
    Amplexa totam latere tergemino domum?
Sim. Istam petitis littore usque ab Ionio
    (705) Fieri columnis jussit in amicum suum
    Rex non avarus. Iud. Intus aspicere an licet?
Sim. Licet & juvabit; namque & hic multo litas
    Colore tabulas, opera sollicitae manus,
    Rex jussit addi, quae Sophompaneae decus
    (710) Et acta monstrent hospitum conspectibus,
    Ut ipse famae vivus intersit suae.
Iud. Eamus ergo; ne time, non, Beniamin,
    Te deseremus; non tuos fratrum chorus
    Effugiet oculos ilicetque aderit tibi
    (715) Simulatque magni praesidis cardo strepet.
Sim. Haec opera visu quam potes propero rape!
Iud. Quid ista sibi vult femina iratum rubens,
    Quae crine vulso lacera & humectans genas
[p. 397]
    Chlamydem simul fugientis à tergo rapit?
Sim. (720) Matrona forma simul & imperio potens
    Stimulis negati saevit in castum stupri
    Regeritque crimen scelereque obvelat scelus
    Mendacioque pignore hoc quaerit fidem.
Iud. Video nigrantem carceris saevi domum.
Sim. (725) Hoc ille clausus crimen alienum luit.
Iud. Quis de racemo triplice tres uvas premens
    Geniale regis fundit in phialam merum?
Sim. Non gesta res est, sed Sophompaneae fuit
    Qui vinculorum socius hanc somno datus
    (730) Imaginem conspexit & Phoebi jubar
    Simul extulisset tertiam coelo facem
    Se rursum ut ante regiae poclis fore
    Mensae ministrum didicit illo interprete.
    Vocem secutus exitus vatem probat.
    (735) Heu, quam brevis memoria factorum bene!
    Ex carcere illo pristinum indeptus locum
    Insignis opibus, gratia clarus, potens
    Honore, mansit cultae amicitiae prius
    Praesagiorumque & sui pacti immemor,
    (740) Donec suum bis signa per bis sex iter
    Sol explicaret & Phari sapientibus
    Obscura regis quaereret vatem quies.
Iud. Est alia tetra tristis in caligine
    Species. Canistra plena regalis tria
    (745) Mensae paratu lancinant rostris aves
    Epulasque dulces unguibus faedis trahunt.
Sim. Et ista somni forma quam vidit miser
    Captivus, olim regiae structor dapis,
    Sicutque vatis dixerat vox praescia,
    (750) Cum tertio purpurea curriculo diem
    Proferret Eos, horrida pendens cruce
    Avidas volucres artubus pavit suis.
Iud. Septem superbas corpore eximio boves
    Niliaca profert unda, quas ripam gravi
    (755) Pede metientes graminum pascit viror.
    Sequuntur aliae pigra quas genuit palus
    Macie juvencae squallidae numero pari,
    Quae simul ad eadem repserant aegre loca
[p. 398]
    Illas opimas lurido rictu vorant.
    (760) Septem beatae pondere in terram suo
    Vergunt aristae; flavus est illis color.
    Totidem sed alios video contiguos solo,
    Sitiente culmos mergite exsuccos leves,
    Quos aestuosus solis exhausit vapor,
    (765) Et virus horum nobiles spicas necat.
    Quis iste in ostro talia aspectat jacens?
Sim. Rex ipse. Namque huic fruge felici uberes
    Septem atque septem segetis infaustae notat
    Annos latente noctis effigie Deus.
    (770) Sed nemo nodos potuit hos evolvere,
    Nisi ille quem rex carcere eductum horrido
    Ob id secundum culmini fecit suo.
Iud. Agnosco pictum byssino cultu; trahit
    Eburnus illum currus; in laeva micat
    (775) Radiatus adamas, torquis insigne aureum
    Dependet humeris; pronus in faciem jacens
    Adorat illum populus & laudes canit.
    Sed quae illa triplici classe distincta agmina?
    Succincta tunicis prima pars, pars altera
    (780) Sudat sub armis, carbaso pars tertia
    A capite ad imos candida tegitur pedes.
Sim. Quoscunque populos claustra regnorum Philae
    Cohibent & ingens Nilus & Nili mare,
    Hos docuit ille in genera partiri tria
    (785) Et distributas singulis artes novis
    Auxit repertis. En aratores habet
    Sors prima & operas vita quarum usu viget.
    Monstravit ille spumeam vim fluminis
    Attollere in sublime circuitu rotae
    (790) Non constituro mobilis vestigio.
    En rursus alii, hospitibus admirabile,
    Tractant farinam pedibus & manibus lutum.
    Secundus ordo miles; hunc alto otio
    Agitare bellum docuit. Hi vallum ferunt,
    (795) Currunt in armis alii & in palum graves
    Meditantur ictus. Pars equi non mitibus
    Urgent lupatis ora & in gyrum trahunt.
    Currus at aliis regere falcigeros labor.
[p. 399]
    Pars justa castris spatia dimensi parant
    (800) Munire fossis & superiecto aggere.
    Hos contus ingens armat; his nervo sonans
    Sinuatur arcus; hi securigera manu
    Ferire discunt. Cernis in dextram modo,
    Modo in sinistram tota versari agmina?
    (805) Modo explicatur frons, modo in cuneum coit.
    Dicata sacris tertia est hominum cohors,
    Quam gaza regis oneris exsortes alit,
    Nec hos Sabaeos crede tantum altaribus
    Adolere odores. Quin Sophompanea duce
    (810) Quaerunt vagantes quid retro stellas agat,
    Cur Cancri ad orbem longior soli mora,
    Idemne semper ursa destiterit polo;
    Quae causa coelum siderum partu novo
    Faecundet & consilia rimantur Dei
    (815) Per omne Mundi, quanta natura est, opus.
    Formas quoque illas pulveri inscriptas vides?
    Ibi triquetrus disputant quantum ambitus
    Contineat aequor, orbe sit quanto minor
    Quae media fines linea attingit duos.
    (820) Tum quicquid egit fortiter bello Pharos
    Aut pace placide; quicquid Aegypto utile
    Sanxere leges, Memphide & regnantium
    A Mesore primo nomina & populi truces
    Motus in alta mole pyramidum notant,
    (825) Rerum exprimentes signa, non vocum sonos.
Iud. Quid illa sibi vult tabula, generosi ducis,
    Ubi plebs ad aulam pallida ac trepidans coit?
Sim. Res magna regis agitur. Ut primum fidem
    Segeti abnegavit annus esurie exciti
    (830) Mancipia vendunt Cerere, quam rex horreis
    Dum larga messis fuerat abdiderat suis,
    Hoc vate monitus. Saevior postquam fames
    Momordit artus, adferunt pretium boves
    Et quicquid herbis pascitur laetis pecus;
    (835) At mox & agros, deinde jus etiam sui.
    Sic cuncta magnus arva quae Nilus videt,
    Demtis sacrato dicta quae fuerant choro,
    hominumque venit turba sub regis manum,
[p. 400]
    Quos ille (namque id columen imperii fore
    (840) Dux aestimavit) linquere à proavis diu
    Habitata jussit arva, & aliena in loca
    Misit colonos. Iud. Proh viri sapientiam,
    Sive illa ab usu, sive de coelo data est.
    Sed ne illa nobis obsit, haud frustra mihi
    (845) Cor timet; ab ipso multa nesciri velim.
Sim. Spatium quod ultra porticus tergum domus
    Spectans recedit, nil habet te quod juvet
    Inspicere. Saeclis cuncta quae populo Phari
    Venient, futuris fata mens ibi praescia
    (850) Disposuit. Illa mersa nunc caligine
    Intelligentur, cum fidem faciet dies.
    Et jam diu nos pavidus exspectat puer.


Chorus.

    NIle, seu Siris potius vocaris,
    Sive te nostri melius parentes
    (855) Astapum dicunt, vaga cuius unda
    Fontis ignoto veniens ab ortu,
    Vasta qua squallent loca se profundas
    Abdit in terras hominique nata
    Rursus emergit scopulique ab alti
    (860) Lapsa bis saxo violenta murmur
    Iactat horrendum, bifidoque cursu
    Lambit Aegyptum latere ex utroque,
    Donec immensis procul evoluta
    Ostiis findit mare; quid profabor
    (865) Virgo, doctorum grege dissidente
    Saepe qui magni ducis advocati
    Ad dapes aures tetigere nostras?
    Quas tibi dicam nocuisse causas,
    Quod Pharum quondam solitus rigare
    (870) Imbris ut fusi nihil indigeret,
    Sirio quamvis toties vocante
    Vincere octonos cubitos recusas?
    Solis an junctis veniens ab astris
    In modum crevit calor auctiorem
    (875) Et sitim tellus mea sentit altrix
    Nec suas amni pluvias refundit?
    An tuos natum vegetare cursus
[p. 401]
    Mercuri velox hebetavit astrum
    Stella Saturni pigra? num gelatus
    (880) Occidens vernos Zephyros retentat,
    Qui tuum toto pelago retundunt
    Flumen, & cogunt superare ripas?
    An cadens in se vetera abnegavit
    In tuos cursus alimenta tellus,
    (885) Dum quod Atlantis juga pulsat omnem
    Ambiens Mundum mare per cavernas
    Abditas caeco vetat ire fluctu,
    Aut via labi prohibet latente
    Qui tibi furtim sociantur amnes?
    (890) Ista, ni fallor, nimium periti
    Quaeritis frustra. Deus orbis auctor
    Ipse, cum terris male mixtus humor
    Littore & ripis didicit teneri,
    Fecit & Nilum propriaque vinxit
    (895) Lege, quam culpas hominum perosus
    Mutat, & monstris mala saecla terrens
    Tentat in rectum revocare gentes.

Continue

ACTUS QUARTUS.

Iosephus.    Iudas.    Benjamin.

Ios. ABripite puero vincula, ut respondeat
    Liberius; & vos, corporis comites mei
    (900) Et fida famuli turba, vosque ô Nubides,
    Abstate. Sunt quae solus hospitibus loquar.
    Vivitne genitor ille, quem dixtis, senex?
Iud. Vivum reliqui, regna cum peterem Phari.
Ios. Quot ejus aetas annuos cursus habet?
Iud. (905) Orbes peregit prope ter & decies decem.
Ios. Aetasne tam declivis à morbo vacat?
Iud. Maerore demto nullum habet morbi genus.
Ios. Hunc ergo puerum moeret abductum sibi?
Iud. Est alius etiam qui senem torquet dolor.
Ios. (910) Licetne scire? nam senex pater & mihi est.
Iud. Dixisse memini. filium amissum dolet.
Ios. Quae saeva patri filium sors abstulit?
Iud. Id scire oportet cuncta cernentem Deum.
[p. 402]
Ios. Testem invocasti rite quem fugiat nihil.
Iud. (915) Certum docere nemo nos hominum potest.
Ios. Permulta saepe ignota detexit dies.
Iud. O, si ulla praestet hoc quod optamus dies!
Ios. Velletis illum forte restitui patri.
Iud. Si liceat emere hoc morte non faciam moram.
Ios. (920) Adeone patris proximus cordi fuit?
Iud. Ut nullus ullum genitor adamarit magis.
Ios. Animo probo quod esset, & nulli invidens?
Iud. Et quia bonam spem dederat egregia indoles.
Ios. Quid visa vobis regna pollentis Phari?
Iud. (925) Nihil illa cedunt optimis Syriae locis.
Ios. Etiamne regimen placet & imperii modus?
Iud. Miranda vero cuncta, te imprimis duce.
Ios. Velletis & vos his locis considere;
Iud. Ob multa; primum ne ingruat rursum fames.
Ios. (930) Et vos quid ergo cogit hinc discedere,
Iud. Domi relictus non relinquendus pater.
Ios. An huc & ipse posset adduci senex?
Iud. Illius est statuere; parere est meum.
Ios. Amore forte filii huc posset trahi.
Iud. (935) Nam carus illi fuit & hic semper puer.
Ios. Quod nomen illi genitor imposuit? rogo.
Iud. Jussu vocari Benjamin patrio solet.
Ios. Dextrae potentis omen isto in nomine est.
Iud. Quid hoc? Hebraeae percipis linguae sonum?
Ios. (940) Et ipse vestris adfui quondam locis.
Iud. Huc quae tulit te causa, si fas quaerere est?
Ios. Iniquus in me livor, inclemens fera.
Iud. Non illa nostro pestis ignota est solo.
Ios. Vendine & illic liberum corpus solet?
Iud. (945) Hoc mos & acri scita supplicio vetant.
Ios. Sed multa fieri video quae leges vetant.
Iud. Sed quae nisi homines puniant, punit Deus.
Ios. Jam dic quod illi nomen amisso fuit.
Iud. Josephus. hoc egregius imposuit parens.
Ios. (950) Vestri quid illud voce sermonis notat?
Iud. Significat incrementa felicis domus.
Ios. Res saepe respondere nominibus solet.
Iud. Sed hoc inane nomen eventus docet.
[p. 403]
Ios. Ne temere desperare. nil durum Deo.
Iud. (955) Utinam, sed insperata, det nobis Deus!
Ios. Dedit, & dabit. Respicite me, fratres mei.
    Josephus ego sum. nomen Aegyptus mihi
    Imposuit aliud. quam meam sortem auxerit
    Fautor Deus, videtis. Ex animo procul
    (960) Dothan, minaeque mortis, & tristis specus,
    Et Arabes, abeant. Somniis constat fides.
    Satis hoc: nec aliud majus à vobis volo.
Iud. Generose praeses: non enim fratrem audeam
    Vocare, quia nos conscius culpae pudor
    (965) In te arguit fecisse fraternum nihil:
    Iterum voluti, supplices, miserabiles,
    Ad tua jacemus genua, non ut te fami
    Nostrae, sed ut te tumet opponas tibi.
    Ignosce. longis fessus aerumnis pater
    (970) Hoc ipse, si vis, postulat: si vis rogat.
Ios. Abiicite curas. poscitis sera prece
    Quod impetratum est. Hoc quoque est nimium leve,
    Donare culpam. frater ut fratres amo,
    Cum Beniaminem video sincera fide
    (975) Vobis amari, scire quod noster diu
    Per flexuosas quaerit ambages labor.
    Ne cruciet hoc vos, exitus felicitas
    Meretur. Est cur gratias vobis agam,
    Per quos honores proximos regno tuli.
    (980) Qui cuncta fecit, cuncta qui vigili Deus
    Oculo intuetur nilque sine cura sinit,
    Et eminus consilia disponit sua,
    Vobis futurum sospitatorem ac patri
    Praemisit huc me. Quod Pharum torquet fames
    (985) Alique Pharia fruge qui circum solent
    Populi, secundae tempus aestatis fugit.
    Aliae supersunt quinque non steriles minus.
    Ite ergo, patri fata deflenti mea
    Portate laeti nuntium insperabilem,
    (990) Quem credidit periisse, non me vivere
    Tantum, sed alta sede sublimem, inclutum
    Sedere, lateque opibus aggestis frui.
    Potentiae omnes esse participes meae;
[p. 404]
    Felicitatem referat acceptam mihi,
    (995) Cui debeo ortum, veniat & videat parens
    Desideratum pectori natum suo.
    Opima vestris pascua armentis dabo
    Herbisque Phariis crescet Isaci pecus.
    Quam vestra, fratres! colla, non visi mihi
    (1000) Totos per annos bis decem, amplecti libet:
    Tuasque similes Beniamin cerae comas
    Contingere, innexumque cervici manu
    Haerere utraque: gaudio manant genae,
    Hilarisque fletus vocis occlusit viam.
Benj. (1005) Salve, Rachelis dividens mecum genus,
    Reperte frater mihi nec optanti quidem:
    Tuere me, puerum vir, afflictum potens:
    Quali Pharum regis arte, germanum rege:
    Et hos amoris, quaeso, non ficti indices
    (1010) Permitte fletus collo ut infundam tuo.
Ios. O mihi nunquam sperata dies,
    Gaudia per te quam magna fero!
Benj. Jam me nec iter longum Sicimis
    Vectum ad Nili poenitet urbes,
    (1015) Nec percussum crimine falso
    Vincla innocua gessisse manu.
Ios. Fratrum in te animus mihi non certo
    Notus in hos me compulit astus.
    Doleo tibi quod mala, quodque metum
    (1020) Tulit illorum spectata fides.
Benj. Magnum est, fratres purgasse suos.
    Isto pretio mihi cuncta placent.
Ios. Iam vita mihi dulcior, ex quo
    Fratres licuit reperire pios.
    (1025) Non illa mihi tam laeta dies,
    Quo deserui carceris umbram,
    Quo me patrem rex ipse suum
    Memphisque simul tota vocavit.
Benj. Bona cum specto tua, mi frater,
    (1030) Sentio laetos pectore motus.
Ios. Mea quae cernis, tua sunt, frater.
Benj. Haec quam noster gaudeat una
    Spectare senex!
[p. 405]
Ios. Veniet, veniet: nec longa mora est.
    (1035) Ibitis illuc cum magnifica
    Missi pompa, ducis excelsi
    Quae legatos fratresque decet.
    Sed his fruendi gaudiis longum satis
    Tempus sequetur. hora nunc mea me vocat,
    (1040) Qua soleo regi dicere affatu brevi
    Quae digna sciri quaeque portavit dies.
    Adeste, nostrum quos amat comites latus.


Iudas. Ruben. Benjamin

Jud. QUamquam carere me jubent omni metu
    Pietas benigni fratris & constans fides:
    (1045) Tamen innocentis vultus ipse habiti male,
    Animusque diri facinoris nondum immemor,
    Adeo stupori tradidit me exterritum,
    Ut verba post non multa, quae vix extudi,
    Nihil valuerim tempore in tanto loqui.
    (1050) Nunc te precamur, ille quem imprimis amat,
    Unius uteri germen insontem, probum:
    Illum propitium fratribus praesta, & pium
    Placamen esto. te ille respiciens, tibi
    Favens, peracti fida bibat oblivia.
Rub. (1055) Quae verba Judas dixit, ea crede omnium.
    Si quid tibi unquam fecimus fratres boni,
    Id nunc repende: munus hoc facile est tibi,
    Magnumque nobis. da quod aeternum juvet
    Meminisse. sic te videat incolumis pater.
Benj. (1060) Nihil est opus, ceu video; sed nostram tamen
    Desiderari fratribus caris opem
    Non patiar: ita me instituit abeuntem pater.
    O nate, nullos oderis: sed ames tamen
    Summe, inquiebat, sanguine advinctos tibi.
    (1065) Hos ut retineas fac, nec officiis modo,
    Sed & ferendo. Patruus talis fuit
    Lotho Abrahamus: quippe quem captum ut fero
    Eximeret hosti, praelio objecit caput
    Et spolia regum quattuor retulit domum:
    (1070) Litemque fugiens finium, toto procul
    Ortu relicto petiit occiduum latus.
[p. 406]
    Sic Ismaëlem ventre servili satum
    Sibi gravem patienter Isacus tulit.
    Ut me quoque addam, cum truce ingenio minax
    (1075) Jugulo immineret frater Esavus meo,
    Totos per annos bis decem erravi vagus,
    Extorris, exul, temporis longi ut mora
    Lassaret iras & redux quanquam innocens.
    Donis & humili lenii tumidum prece.
    (1080) Haec monita patris optimi non memoria
    Tantum fideli colere sed factis volo.
Iud. Egregia certe pignora enixa est Rachel.


Chorus

    RUmor candidus ad meas
    Aures protinus advolans
    (1085) Inventos modo praesidi
    Fratres nuntiat undecim.
    Gaudet pontificum genus,
    Magni filia Putiphrae,
    Claram nosse viri domum
    (1090) Ortam sanguine nobili:
    Quorum olim veteres avi
    Illis progeniti locis,
    Euphrates ubi diluens
    Glebae sumen, & alitis
    (1095) Teli praeveniens fugam
    Tigris bis sociant aquas.
    Illa sumpserat ex humo
    Limum, quem Deus ad suam
    Ductum finxit imaginem,
    (1100) Patrum qui fieret pater,
    In quo gens hominum sui
    Census terminat ordinem.
    Tunc senos operis dies
    Clausit, rebus & ultimam
    (1105) Factis imposuit manum,
    Majus nil meditans Deus.
    Illi namque animum suo
    Flatu largus & os dedit
    Quod caelestia cerneret.
[p. 407]
    (1110) Mox, ut progenies diu
    Multa in saecula viveret,
    Partem de latere eripit:
    E qua se exhibuit viro
    Pulchri foemina corporis.
    (1115) Hanc cernens, simul ut sopor
    Mollis membra reliquerat,
    Flammari sibi vir novis
    Sensit corda caloribus.
    Hinc est conjugii fides,
    (1120) Omni federe sanctior,
    Proles unde venit, patri
    Semper nomen amabile,
    Maternoque bibens puer
    Venam lactis ab ubere.
    (1125) Fratrum proximus est amor,
    Ortus semina quos ligant
    Quales comparibus suis
    Colludunt celeres equi:
    Aut commune jugum trahunt
    (1130) Nexu individuo boves.
    O si me impositum suis
    Pennis cinnama olentibus
    Coeli pura per aequora
    Phoenix avehat, unica
    (1135) Mundo semper avis, ferens
    In Solis nimia face
    Succensa Aethiopum loca,
    Fratres ut videam meos.
    Sed ecce ditis dominus Aegypti venit
    (1140) Et solis aequat igne praelato jubar.

Continue

ACTUS QUINTUS.

Pharao. Iosephus. Iudas. Chorus.

    TIbi gratulatus, nunc & uxori tuae
    Affinitatis decore cumulatam domum
    Volo gratulari. Nulla par meritis tuis
    Potest referri gratia: auxilio tuo
    (1145) Curis levatus libere regno fruor.
[p. 408]
    Tibi salutem debet Aegyptus suam,
    Et ego quietem. cuncta quod non à viris
    Deserta squallent arva, quod terris nova
    Spes manet aratri, muneris totum tui est.
    (1150) Ideoque honores ad tuos addi volo,
    Ut more Eoae gentis astriferae plagae
    In spatia venias nominis titulo tui,
    Grandisque meriti grande monumentum ferat
    Agricola taurus arce siderea micans,
    (1155) Sicut propinquas arietis stellas tenet
    Inscriptus Hammon Mesoris antiqui pater.
Ios. In me tot atque tanta congessit tua,
    Rex magne, bonitas, ut magis demi velim
    Quam pondus addi. Cur adhuc aliquid tamen
    (1160) Cogar precari causa sunt fratres mei,
    Et, quem relicto fine telluris Syrae
    Optem huc venire fratribus comitem, pater.
    Agitare pecudes patrius est illis labor.
    Non procul ab urbe cui suum nomen sator
    (1165) Dedit diei, laeta graminibus jacet
    Regio, virensque pabulo semper novo:
    Gosena vocitant accolae Pelusii.
    Haec tota periit usibus mortalium
    Huc usque tellus, inde quod populi tui
    (1170) Displiceat animis cura versandi gregis.
    Haec vacua nostro prata si generi dabis,
    Promitto id ipsis utile ac Phariis fore.
    Jamque ecce & ipsos, quod ego te verbis rogo,
    Gestu rogantes corpora instratos solo.
Iud. (1175) Vivat beatus dominus opulentae Phari.
Pha. Surgite: dabuntur herbidi sedes soli;
    Et qui parentem, qui domum totam vehant
    Currus quadrijuges, quosque iter poscit cibos,
    Quaeque optima edit arborum partu ferax
    (1180) Niliaca tellus, dono longaevo seni.
Ios. Patere hoc ut addam. Liberos homines vides,
    Qui sponte veniunt in potestatem tuam.
    Ne sacra patribus tradita & generis sui
    Mutare ritus, longa quos aetas probat,
    (1185) Cogantur unquam. Tum, migrare his finibus
[p. 409]
    Si libeat, aut quod aliquid acciderit grave,
    Aut quod vocet spes melior, id nemo vetet.
    Ita purus aër semper Aegyptum beet,
    Justumque servet Nilus augmenti modum,
    (1190) Multaque matres prole tellurem impleant,
    Et sceptra nunquam posteris abeant tuis.
Pha. Juro potentem cuncta moderari Deum,
    Meumque caput hoc obligo, & seros mei
    Generis nepotes, semper Hebraeis sui
    (1195) Arbitria ritus, exitus tutos fore.
    Hanc siquis olim rex Phari rumpat fidem,
    Nilus cruentas turbidus spumas agens
    Pelagus coloret: turpis animantum lues
    Nascatur, undis pariter & terrae gravis.
    (1200) Morbi furentis virus exanimet greges:
    Herbis viror decedat: urantur sata:
    Nec arbor umbras ulla, nec fructus ferat.
    Ulceribus homines torridis vexet dolor;
    Obsideat atra, quantaque infernae est plagae
    (1205) Caligo, coelum: noxque, non medio die,
    Noctem sequatur. Prole populata, domos
    Eat per omnes luctus. id si non sat est,
    Nereus quoque ipse legis exsorti vado
    Ruat, atque totos sorbeat populos mare.
Ios. (1210) Non erit Hebraeos hospites nullum tibi
    Habuisse pretium, terra locupletis Phari.
    Nam dum pium Deoque dilectum genus
    Clemens fovebis, cuncta tibi votum fluent
    Supra, tuisque se dabit famulam usibus
    (1215) Natura. Venient saecla, cum nostra incliti
    De gente reges Memphidos fedus colent,
    Inque Israëlis sceptra matre Aegyptia
    Nascetur haeres. rursus in regnum Phari
    Stirpe ex Hebraea, moenia implentes nova,
    (1220) Aderunt coloni. Post ubi lapsus polo
    Tot ille vatum dictus ante oraculis
    Reparator orbis atque pietatis parens
    Mortalium res viset, hic tutos sibi
    Quaeret recessus, fidaque exsilio loca.
    (1225) Leges Hebraeis ille communes meis
[p. 410]
    Nilique populo ponet & miscens sacra
    Docebit uno more venerari Deum.
Cho. Veniet & ad nos tam grande bonum:
    Et coelestis melior Phoebo
    (1230) Calor Aethiopum corda perurat.

Continue

Baptizatorum puerorum
INSTITUTIO
alternis interrogationibus & re-
sponsionibus.
Ex Belgicis rhythmis, quot in carcere Hagiensi
HUGO GROTIUS fecerat, ab
auctore Latine reddita.

SCis, mi nate, sacro quondam te flumine lotum?
    Istud recordor saepe narratum, pater.
Scis ne etiam ritus tali quis voce notetur?
    Perfudit artus purus undarum liquor.
(5) Quis fuit ille autem sacrum qui tale peregit?
    Praeco supernae legis, interpres Dei.
Quis locus antiquo vidit te more piatum?
    Gens pia sacratis quern celebrat coetibus.
Quod sonuit carmen? quae nomina dicta lavacro?
    (10) Summi parentis filiique & spiritus.
Tresne Deos igitur tingendi ritus adorat?
    Quin noster unum nescit aequalem Deus.
At quibus indiciis agnoscitir ista potestas?
    Sermo loquentem, mundus auctorem docet.
(15) Quid Deus est, tenta brevibus mihi dicere verbis?
    Mens recta, simplex, perpes, immutabilis.
Cur Deus hic unus terna tibi voce notatur?
    Papyrus illum sacra sic nosci jubet.
Quae ratio suadet tres ut credantur in uno?
    (20) Distat carenti fine quod fines habet.
Artificas nusquamne sui spectatur imago?
    Sol, lux calorque, trina sunt, unum tamen.
Nil hominum natura jubet nos tale tueri?
    Vigere, sapere, velle in uno sunt tria.
(25) Suntne pares Genitor Natusque & Spiritus insons?
    Commune regnum est, unus aeternus vigor.
[p. 411]
Quid proprium summo fas est adscribere Patri?
    Quod capit ab ipso quicquid est exordium.
Quid Deus ante fui fecit primordia mundi?
    (30) Ut nil sit extra, sufficit numen sibi.
Ede mihi, coeptis fuerit quae rebus origo?
    Coelum folumque fecit ex nihilo Deus.
Materiam duplicem quae distinxere figurae?
    Herba, arbor, aqua, lux, sidera, animantes, humus.
(35) Quo genus humanum lucem conspexit ab ortu?
    Terrestre corpus, mens data est divinitus.
At quos ille opifex hominem produxit in usus?
    Deum colens beatus ut semper foret.
An facile hoc homini, divina capessere jussa?
    (40) Certe, creato quippe ad exemplum Dei.
Unde igitur labes aegrotis mentibus haeret?
    Primi Satoris crimine: at nostro quoque.
Resne Deus lapsu volvi permittit inani?
    Extat manetque nil nisi ejus numine.
(45) Cur mala committi patitur si cuncta gubernat?
    Bonus atque sapiens utitur recte malis.
Estne Deo quidvis faciendi plena facultas?
    Quicquid decorum est, unde cunctipotem vocant.
Vera Dei soboles die quando duxerit ortum.
    (50) Homo ille in aevo natus, ante aevum Deus.
Quid fuit ille Dei prius omni filius aevo?
    Imago, ratio, sermo, consilium patris.
Estne aliquid, nati quo sit testata potestas?
    Factus per ipsum mundus: absque ipso nihil.
(55) Unde animam humanam mortalesque induit artus?
    Foecunda, virgo Spiritus peperit satu.
Quod tulit, ede mihi, divina puerpera nomen
    Stirps Abrahami Maria, Davidis genus.
Ergo Deo diversus homo binique fuere?
    (60) Erat unus idem, quique homo, quique & Deus.
Permixtumne fuit cum non pereunte caducum?
    Convenit impermixta natura utraque.
Afferrine potest res hoc quae foedus adumbret?
    Existit homo sic unus animo, & corpore.
(65) Natus at ille Dei cur nomine dictus Iesu?
    Vox ista Solymis Sospitatorem notat.
[p. 412]
Nomine, cur illum Christi pia turba celebrat?
    Mos regem inungi: fecit hunc regem pater.
Qua vero peperit nobis ratione salutem?
    (70) Vita, atque morte, deinde vita reddita.
Illius ex vita quos est tibi carpere fructus?
    Docet illa verbis, monstrat exemplo viam.
Perspicua, quicquid docuit, complectere summa.
    Nosse atque pura mente venerari Deum.
(75) Quas cupit ista sibi pietatis regula partes?
    Has, poenitere, credere, & bene vivere.
Dic quid significet pars isto ex ordine prima.
    Commissa flere, flenda non committere.
Quaenam vera fides certam paritura salutem?
    (80) Deo loquenti credere, & confidere.
At cui nos opus est imprimis credere dicto?
    Gratis quod homines crimine absolvit Deus.
Quid benefacta igitur, quae lex praescribit amoris?
    Sunt ista fidei fructus, ad vitam via.
(85) Sanctior aura Dei quos nobis dictat amandos?
    Deum ante cuncta, proximeque hominem alterum.
An privata cupit Deus, an communia vota?
    Vult utraque Genitor singulorum atque omnium.
Quid cupit à nobis divina potentia posci?
    (90) Quod gloriae ipsi, quodque nobis usui est.
Quid bene cessurum divino optetur honori?
    Laus atque regni decus & obsequentia.
Utile quid nobis precibus deposcere fas est?
    Alimenta, veniam, deinde depulsum mali.
(95) Quo se more jubet numen coeleste vocari?
    Pure, modeste, spe bona, nullo ambitu.
Fasne Deum juxta est alios in vota vocare?
    Fert ille graviter aemulum apponi sibi.
An Deus ulla sibi patitur simulacra locari?
    (100) Spernis figuras aspici vultus negans.
An lethi reus est si quis mendacia jurat?
    Sane; sed & qui jurat ubi non est opus.
Concelebrare pios coetus quae caussa fubegit?
    A qua coena, cantus, munera, auditus, preces.
(105) Quid fidus populo debet recitare magister?
    Legis vetustae paginam & foedus novum.
[p. 413]
Quo nos usque tenent devinctos verba docentis?
    Oracla nobis quatenus produnt Dei.
Quam sibi sacra debet praescibere normam?
    (110) Tacita Deo tacere, quae loquitur loqui.
Quod summum decus est ornamentumque magistro?
    Sincera vira crimine & probro vacans.
Debita doctori quae sunt à plebe vicissim?
    Subsidia vitae, caritas, reverentia.
(115) Pro quibus officiis expectant praemia nati?
    Ament parentes, & colant, & audiant.
Quid de se genitis jus est praestare parentes?
    Victum ministrent, aetheris monstrent viam.
Cur patriae patres tanto Deus auxit honore?
    (120) Ut sint bonis tutela, terrendo malos.
A grege subjecto ducibus quae jussa rependi?
    Obsequium, honos, tributa, vestigal, metus.
Munera dic etiam quae sint injuncta marito?
    Rem curet, adamet conjugem, & placide ferat.
(125) Quis decet ornatus florenti aetate puellas?
    Non ficta virtus, castus in vultu pudor.
Qua poterit ratione Deo matrona placere?
    Viro minorem se gerat, prolem educet.
Quid viduo deserta toro curare jubetur?
    (130) Orare, luxum fugere, adesse egentibus.
Imperium quale in famulos laudatur herile?
    Quod aequitate temperet vires suas.
At famulus domino quid sit, quod debeat, ede.
    Industria, & non blandiens oculis fides.
(135) Quid docuit Christus vetita siib caede notari?
    Livoris atrum virus, atque odii faces.
Quid vero si forte prior nos laeserit alter?
    Det ille veniam facile, cui venia est opus.
Ergo nec ulcisei contemptum & damna licebit?
    (140) Quin alia potius perferenda injuria est.
Nonne bonis lex sacra jubet nos efle benignos?
    Sed & his, malo facinore qui nobis nocent.
Quis dedit exemplum prodesse nocentibus ipsis?
    Bonos malosque Sole qui illustrat suo.
(145) Dic, sub adulterii titulo quae culpa notetur.
    Quaeque jugale foedus excedit venus.
[p. 414]
An satis est Christo, factum si tale cavetur?
    Et ori, & oculis imperatur castitas.
Conjugii melior sors est, an caelibis aevi?
    (150) Innupta Christum vita liberius colit.
Offenduntne Deum socialis foedera lecti?
    Quin ipse thalami jura sacravit Deus.
An contracta semel possunt connubia folvi?
    Deserere stupro corpus intactum nefas.
(155) Quanto igitur potior thalami sine foedere vita?
    Imperia sexus vincere haud cuivis datum.
An nihil, unde habeas refers, sed oportet habere?
    Qui parat opes non jure, furti se alligat.
Ergo satis praestat manus impolluta rapinis?
    (160) Rea & cupiditas quae sui nescit modum.
Non & divitibus coelestis porta patescit
    Arctum intrat aegre, si quis est distentior.
Quid Deus indicit quibus est opulentior arca?
    Removere fastum, munerari largiter.
(165) Pauperibus collata Deus quae munera laudat?
    Laete data homini, non honori, aut gratiae.
Sed metus est largos ne sera sequatur egestas.
    Sufficere debent vestis, alimentum, domus.
Quem mihi sponsorem das haec non defore nobis?
    (170) Qui passeres alit, atque vestit lilia.
An non prospicere est aequum quae vita requirit?
    Nostra in diem sit cura, de reliquo Dei.
Mentiri an vetitum Christi praecepta secutis?
    Etiam cavenda jurgia, & loquacitas.
(175) Permittitne jocos exactae regula vitae?
    Obscoena dicta maximus Censor notat.
Quae nostris igitur linguis concessa voluptas?
    Praeclara monita, vox Dei, carmen pium.
Arguiturne etiam nonnunquam culpa tacentis?
    (180) Si prodat hominis jura vel honorem Dei.
Quod manet intra animi fines an lege solutum est?
    Consilia cordis prava condemnat Deus.
Quae tres decipiunt mortalia pectora pestes?
    Fastus, & aviditas, & voluptas corporis.
(185) At per quos delapsa gradus peritura ruit mens?
    Parit cupido facinus, id mortem parit.
[p. 415]
Quod caput est rerum, quas lex praescripsit Iesu?
    Crucem subire, semet à se abdicere.
Qualis homo est, Christus quem praedicat esse beatum?
    (190) Moerens, misericors, purus, esuriens, inops.
Quid placidi, mites, ob Jesum saeva ferentes?
    Hos par vetustis vatibus merces manet.
Ede, quis adstabit regnanti dexter Iësu?
    Qui visit, operit, excipit, nutrit, rigat.
(195) Quae tqrba officiis recte inulcebitur istis?
    Capta, aegra, nuda, externa cui sitis aut fames.
Quos habuit testes Christi doctrina magistri?
    Patremque, Christumque, utriulque & spiritum.
Qui potuit Genitor Natum laudare docentem?
    (200) Clare professus, Hic mihi demum placet.
Qua se veridicum Christus ratione probavit?
    Verbo docentis vita fuit exactior.
Unde fidem Christo fecit caelestior aura?
    Miraculorum ingente testimonio.
(205) Qualia, dic, Christi nobis ostenta fuerunt?
    Aegris salutem, mortuis vitam dedit.
Exemplumne igitur vitae debemus Iësu?
    Eadem foventem praestitit nobis Deum.
Ad mortem qua deinde via pervenit Iësus?
    (210) Popularium odio per Latinum praesidem.
Is necis immeritae judex quo nomine dictus?
    Hunc Pontium monumenta Pilatum vocant.
Quae probra funt illi scelerato impacta furore?
    Irrisus, alapae, sputa, fustigatio.
(215) Quis tot poenarum tandem fuit exitus, adde?
    Pedes manusque foditur affixus cruci.
Egressamne animam Christi de corpore constat?
    Dies diem quaesivit, intremuit solum.
Jam locus exanimos narra quis ceperit artus?
    (220) Corpus sepulchri conditum jacuit specu.
Corporis an solos persenserat ille dolores?
    Maeror quoque animum presserat luctu gravi.
Cur pater insontem voluit tam tristia ferre?
    Per ista nobis venia parta est sontibus.
(225) Nulla ne pax pretio nisi sanguinis empta patebat?
    Justicia sic se summa patefecit Dei.
[p. 416]
Cunctorum culpis an victima sufficit una?
    Certe haec, ab omni parte quae culpa vacat.
Qualis erat Christus suprema imitandus in hora?
    (230) Patiens, modestus, hominum amans, Patri obsequens
Morte semel functus, mansitne obnoxius Orco?
    Imo recepit tertio vitam die.
Quid nos edocuit Christo quae reddita vita est?
    Certam probavit maximi prolem Patris.
(235) Nonne hominem vincit Cherubinae gloria turmae?
    Ilium superna castra venerantur ducem.
An nostri meminit coelesti sede receptus?
    Est noster illic pontifex, & rex simul.
Aetheria: nobis quid praestat in aede sacerdos?
    (240) Fusi cruoris obsecrat pretio patrem.
Quae bona Regali nobis demittit ab arce?
    Manu tuetur subditos, hostes fugat.
Ergo inconspicuus sublimi in sede manebit?
    Dum reddat illum pristinis nubes locis.
(245) Cur igitur Christus telluris regna reviset?
    Ut mortuis jus dicat, & viventibus.
Spiritus ille quis est quem tertia sancta notat vox?
    Vis unica atque unanima Patris & Filî.
Virgineone prior fuit ista potentia partu?
    (250) Vatum entheata quippe movit pectora.
Praecipuum Christus bis sex quid spondet amicis?
    Majora dona, jusque donandi alteros.
Qui radii ex isto fluxerunt igne micantes?
    Medicina, linguae, oracula, furiarum fuga.
(255) Quid sanctum nunc stamen agit cessantibus istis?
    Adhuc docet nos, & juvat solatio.
Nonne satis verum nobis sacra pagina monstrat?
    Torpet papyrus destituta spiritu.
Non opis est nostrae, documentis credere Christi?
    (260) Sine ejus aura nemo eum dominum vocat.
An non ingenii sibi sufficit ipsa facultas?
    Superna non admittit huic vitae studens.
Spiritus ergo suo perfundit lumine mentem?
    Sane; & refingit insuper praecordia.
(265) Ecquid opem pietasjam non incredula poscit?
    Et velle, & agere donat adjutor Deus.
[p. 417]
Humani prosuntne Dei post coepta labores?
    Ita est: requirens reperit, orans accipit.
Quid fiet, si dura animum certamina vexent?
    (270) Vigili & precanti dat Deus victoriam.
Spiritus ille animis quae dat solatia nostris?
    Deum esse nobis velle perpetuo Patrem.
Ast ubi repperies hanc sancti numinis auram?
    Coetu in piorum cujus ipsa est vinculum.
(275) Ille Dei populus quâ se regione coërcet?
    Cuncta implet orbis spatia qua Christus sonat.
Nonne Deus Solymos proprio sibi foedere junxit?
    Olim: sed ista septa Christus diruit.
An non lex igitur, Mosi quae tradita, durat?
    (280) Priora scita foedus antiquat novum.
Sabbata nunc, ubi nunc signum genitale remansit?
    His abdita umbris ipsa res nobis data est.
Sanctorum quae sunt hominum communia nosti?
    Bona hujus aevi, sed magis coelestia.
(285) Hujus militiae numeros quae tessera signat?
    Christi innocentis corpus, & fusus cruor.
Hisne datur tanto post mortem tempore vesci?
    Vini atque panis scilicet sub imagine.
Quid par corpus habent & sanguis, & esca, merumque?
    (290) Quod ista corpus, illa mentem nutriunt.
Et cur una Ceres, cur vinum sumitur unum?
    Ut sic patescat, esse nos concorpores.
Estne Dei, in populo teneros spectare rudesque?
    Hos ferre oportet, & docere comiter.
(295) Quid si res nostras, si famam denique laedant?
    Unum advoca duosque, plures postea.
Quid si pertendant, vel aperto crimine peccent?
    Tunc segregentur à piorum coetibus.
Semper an abstenti divina à plebe manebunt?
    (300) Donec dolere crimen ostendant sibi.
Judicii in partem num vis est hujus utramque?
    Simul ipse damnat, simul & absolvit Deus.
Permissum quo more novos inscribere cives?
    Tinctu sacrati laticis ingressus patet.
(305) Cur igitur mersamus adhuc de matre recentes?
    Ut consecrentur rite quam primum Deo.
[p. 418]
Nonne fidem praemittit aquis divina papyrus?
    Fides parentum & vota prosunt liberis.
Quae bona signantur venerandi fluminis unda?
    (310) Venia, ortus alter, vita de tumulo redux.
Dic, aqua cur veniam sancit diffusa per artus?
    Maculas ut aufert unda, sic culpam Deus.
Quaeritur an mentis haec indulgentia nostris?
    Dat hanc sua bonitate permotus pater.
(315) Nemo igitur nobis peperit ta, grandia dona?
    Insons Iësus imputato sanguine.
Qui sunt prisca Deus quorum peccata remittit?
    Qui se reos fatentur, & quos poenitet.
Quem peccasse pudet, veniae sibi conscius ergo est?
    (320) Si pollicenti credit, & fidit Deo.
Estne iterum lapsis veniae fpes ulla superstes?
    Est, si patrati sceleris ex animo piget.
Sed quid habet lymphis commune recentior ortus?
    Ut mersus undis Christianus interit.
(325) Vivere at hunc ipsi tamen & spirare videmus.
    Non ille culpae vivit, aut etiam sibi.
Quae vita induitur meliori luce renato?
    Ad ejus instar quem Deo propter placet.
Nil illi posthac superest curaeve metusve?
    (330) Manet usque sensus praelium & mentis bonae.
Brutam animi partem quae nobis arma coërcent?
    Fides, Dei vox, pax, preces, jejunium.
Correctis jam nulla manent vestigia culpae?
    Haec ipsa magna est culpa, blandiri sibi.
(335) Ergo quid est in quo vincit nova vita vetustam?
    Quod vitia debellata sine regno jacent.
Lapsantesne Deum possunt retinere faventem?
    Labis reliquias donat ob Christum pater.
Lympha revicturum qua signat imagine corpus?
    (340) Surgemus, urinator ut pelago solet.
Quae loca, die, animas sunt exceptura piorum?
    Christo manebunt ultimum junctae diem,
llle dies quis erit? quos illucescet in usus?
    Cineres citabit civis aetherii tuba.
(345) Et cur infernis ex sedibus ossa resurgent?
    Ut aequa factis praemia aut paenas ferant.
[p. 419]
Qua statuit Christus poena damnare rebelles?
    Flamma perenni, & morte quae nescit mori.
Atque dona piis bonitas divina paravit?
    (350) Non desitura gaudia animi & corporis.
Exsurgente iterum dilapsa cadavera tabo?
    Ita excitantur farra corrupto satu.
Quale prius fuerat corpus, num tale redibit?
    Non: sed perenne, fulgidum, aetheriaum, veges.
(355) Ullane erit thalami potusve cibive cupido?
    Fruemur horum nescii, aevo coelitum.
Lustrabitne oculos aut Sol aut cornua Lunae?
    Unam jubat divini majestas erit.
Qualis erit nobis ibi, quae promissa voluptas?
    (360) Qualem nec auris, nec oculus, nec mens capit.
Illuc ut venias, ex normâ vive lavacri.
    Adjutor adsit ille qui jussit Deus.


SILVA,
Ad
FRANCISCUM AUGUSTUM
THUANUM,

JAC. AUGUSTI. F.

CErta patris sancti soboles, quam nostra, sed unum,
Opposuit vitiis late grassantibus aetas,
Exemplumque dedit, quo sine obnoxia nulli
Rebus laeta suis posset procedere virtus;
(5) Ereptum decus & patria mihi limine magno
Pensasset Fortuna, bona si luce modesta
Fulgentes oculos venerandaque Regibus ora
Cernere, si magni coram responsa Thuani
Percipere, & dextram dextrae sociare dedisset:
(10) Quae pridem in nostris fuerat pars optima votis,
Dum florens domus, & longe timor omnis, ut exsul
Borbonias arces & Gallica regna viderem.
Sed nec parva fero duri solatia casus,
[p. 420]
Quod te conspicio, tanti qui nominis imples
(15) Mensuram, patriaque negas à laude relinqui,
Multum instans, frustra sese excusantibus annis.
Sic tenet, & nondum gestator fulminis ales
Haud prius expertis jam nubila cedere pennis
Cogit, & ardentem contra fert lumina Solem.
(20) Jam quos fama probat mano certamine, vates
Commendant se quisque tibi. Jam Troïus heros
Sacra patremque ferens tibi se & fumantia monstrat
Pergama: magna subit mentem pietatis imago.
Jam legis undantes civili sanguine campos
(25) Aemoniae, superum, poenas cum Caesaris, ita
Distulit, ut caderet superato victima Magno;
Sanctaque Libertas Romanis undique pulsa
Finibus, invicti consedit mente Catonis.
Quin & prisca novas subeuntia corpora formas
(30) Demulcent oculos: quae tanta licentia vatum,
Miraris: nec te temeratrix prima profundi
In stellas abitura ratis, nec noxia fallit
Oedipodae domus, & septem pulsantia portas
Agmina, nec Stygio fugiens Proserpina curru.
(35) Nec Latium satis est. etiam te Graja vetustas
Poscit & Ascraeo cantatas carmina laudat
Ruris opis: magis ille tuas labor avocat aures
Major, Achilleis pendens à curribus Hector,
Et multum pelago monstrisque agitatus Ulysses:
(40) Et quatitur rapto qui caligantia Sole
Pulpita, & alipedum cursus qui cantat equorum
Insemel inceptos redituro carmine gyros.
Ast alios, quorum citharas exercet inertes
Mollis amor, seponis adhuc, dum justior aetas
(45) Permittat castos thalami sub legibus ignes.
Jamque ignara tui spatiosa per atria ludit,
Aut pulchros vario distinguit flore capillos
Dulce rubens virgo, clarum de sanguine nomen
Quae trahit, & mores quales tua mater habebat:
(50) Felix quae magna populi stipante caterva
Tot procerum genti veniet nurus: unde Thuanos
Expectat domus had unquam moritura nepotes.
Ah quantum placido mitique in pectore regnat
[p. 421]
Illa Venus quam junxit Hymen: seu conditor Orbis
(55) Atque homines sancte genituri foederis auctor
Hunc, quo disposuit volventem sidera mundum,
Quoque elementa ligat, thalamis aspirat amorem;
Seu nosci fugiens penitus vis insita rebus,
Qualis quae chalybi secreta potentia gemmam
(60) Conciliat Getici spectantem verticis ignes,
Diversos propiore jugat ub foedere sexus;
Seu virtutis idem studium cognataque morum
Temperies adimas imo sub pectore miscet.
Hoc tuus ille docet genitor: mens, lubrica vitae
(65) Egressa & quicquid potuit Fortuna minari,
In quam nil habuit juris vel blanda voluptas
Vel metus, erepta miserandum conjuge vulnus
Sensit, & hoc solo minor est inventa dolore.
Ipsa domus, torus ipse, & quicquid cernere gratum
(70) Quondam erat, accendit luctum moerentis: ubique
Uxor, & in vultu dulcis pudor, & simul alta
Majestas, sermo destillans melle, virilis,
Auxilium curae, prudenta rara, suoque
Semet fine tenens, sed par majoribus actis.
(75) Non aliter Ciconum solis in montibus Orpheus
Unam te plectris, unam te voce canebat
Eurydice, Eurydice; crescebant fletibus amnes
Dejecere comas silvae quoque; nulla volantum
Gaudia: quin ipse planxerunt pectora tigres.
(80) Nos quoque, si quisquam, multum debere fatemur
Conjugio. memini, post tot tua vota precesque,
Cynthia cum nonum capto mihi volveret orbem,
Qualem te primum, conjux fidissima, vidi
Carceris in tenebris: lachrymas absorpserat ingens
(85) Vis animi, neque vel gemitu te luctus adegit
Consentire malis. rursus nova vincula, sed quae
Te socia leviora tuli, dum milite clausos
Nos Mosa & tristi Vahalis circumstrepit unda.
Heic patriam toties & inania jura vocanti
(90) Et proculcatas in nostro corpore leges,
Tu solamen eras. heic jam te viderat alter,
Et post se media plus parte reliqueat annus,
Cum mihi jura mei per te, solere reperto,
[p. 422]
Reddita. tu, postquam jam caeca acceperat alvus
(95) Dulce onus, oppositis libabas oscula claustris:
Atque ita semoto foribus custode locuta es.
Summe pater, rigido si non adamante futurum
Stat tibi, sed precibus potis es gaudesque moveri,
Hoc quod nostra fides lucem servavit in istam
(100) Accipe depositum, tantisque exsolve periclis.
Conjugii testor sanctissima jura, meaeque
Spem sobolis, non huc venio pertaesa malorum,
Sed miserata virum: possum sine conjuge, possum
Quamvis dura pati. si post exempla ferocis
(105) Ultima saeviciae nondum deferbuit ira,
In me tota ruat: vivam crudele sepulchrum:
Me premat & triplicis cingat custodia valli,
Dum meus aetheriae satietur pastibus aurae
Grotius, & casus narret patriaeque suosque.
(110) Dixerat, atque oculis fugientia vela secutis
Addit: Abi conjunx, neque te nisi libera cernam.
Quod mea si auderet famam spondere Camoena,
Accipiret quantis virtutem laudibus istam
Posteritas? nomen non clarius illa teneret,
(115) Admeto regina suos quae tradidit annos,
Quaeque super cineres jecit se arsura mariti,
Dignaque tam Bruti thalamis quam patre Catone
Porcia, & in letum magno comes Arria Paeto.
Sed mea Cyrrhaeos tam longa adversa recessus
(120) Praeclusere mihi. nullis sordentia curis
Pectora Phoebus amat tibi, quem Fortuna benigna
Aspicit, & nunquam cupiat rogo fallere, vultu,
Antra Deum Francisce parent. te sponte coronat
Laurus, & aetatis donat perrumpere leges,
(125) Nec plebeja tibi, sed ab interioribus undis
Pocula, quo genitor quondam se proluit haustu,
Cum rapidas volucres alto pendentia caelo
Proelia miranti monstravit prima Sororum.
Nec tibi sat doctos inter decurrere vates:
(130) Libera dat laudes alias facundia, seu te
Graeca exempla juvant, formidatumque Philippo,
Ambiguas in se quod traxit fulmen Athenas,
Seu, te quem saevus tremuit Catilina, loquentem
[p. 423]
Per sua Romanus ducit vestitigia Consul.
(135) Saepe etiam brevibus nodis undantia verba
Contrahis, & certis in sedibus arte Lycei
Argumenta locas: scis quo Chrysippus acervo
Fallat, & ancipiti quae sint in voce latebrae.
Ipsa parens rerum puero tibi pandere gaudet
(140) Arcanos Natura sinus, quae semina Mundo,
Quis sal miscuerit pelago, quis fundat in arva
Impetus aestivo turgentem sidere Nilum,
Pabula quae ventis, varios trahat unde colores
Nubes qui medias discriminat imbrifer arcus,
(145) Viscera quid terrae moveat, quae formet origo
Crinita specie metuendum regibus ignem,
Telluri quibus arbitriis de littore certans
Oceanus reperat donata, & rapta reponat.
Singula seu penetrare libet, tibi digerit omnes
(150) Partes terra sui, veterum quae nota papyro
Nomen habet triplex, & quam populatur Ibera
Classis, & extremo quaerit quam nauta sub austro,
Nosti quae gelidis regio subjecta pruinis,
Quae soles damnata pati, quibus una sub oris
(155) Nox atque una dies succedens impleat annum:
Quis duo conjungi tenuis vetet aequora limes,
Quae medius terris faciat divortia pontus.
Scis ad odoriferis fragrantes messibus agros
Quam longum deducat iter: quae linea vasti
(160) Nereos adspectum gemini disterminet axis.
Sidereis etiam reddis sua nomina formis.
Heic serpens geminas inter longissimus Arctos
Sibilat: heic Austrum gladio defendit Orion:
Haec ignota prius reperit Vespucius astra.
(165) In medio lucet bissenis orbita signis:
Aspicit hinc sontes non aequo lumine terras,
Laudatumque nefas, maculataque tempora ferro
Justicia: at quoties fictam meliore metallo
Cernit, & antiqui decoratam moribus aevi
(170) Advenire animam, qualis cui miris Oliva,
Aut cui mansurum virtus dedit Hospita nomen;
Ipsa fores aperit, depurgatumque caducis
Artubus aetheria convestit luce Thuanum.
[p. 424]
Non te caussa, latet, Lunae quae cornua caelo
(175) Subtrahit aut Phoebi cogit pallescere vultum.
Quaeris & an septem Mundi nitantur in ortus.
Sidera praecipites contra luctantia motus.
An nequeant raptata sequi, doleantque relinqui,
An magis implicitis occurrant lapsibus orbes,
(180) Seu cursus lex ista data est ab origine prima,
Sive regunt propriae coelestia corpora mentes:
An potius tellus etiam neget ipsa quietem
Ferre, sed interius spatio breviore voluta
Ipsa diem faciat deserto reddita Soli.
(185) Saepe libet tenues Megarensi in pulvere ductus
Pingere: scrutaris quot vincat partibus aequis
Circulus hoc filum pariles quod destinet arcus.
Saepe vel in ternos vel plures area sulcos
Spargitur, & quantum pateat dissecta fatetur.
(190) Accedunt numeri. sic illos solvere norat,
Sic Samius vincire senex, aut mensor arenae.
Perge, nec istarum captus dulcedine rerum
Siste pedem. sunt, vita sibi quas postulat, artes,
Quasque juvat didicisse, sed ut spectentur agendo.
(195) Quas video lites? hunc te facunda propago
Socraticae non una domus, hunc torva vocabit
Porticus: hinc placido recubans Gargettius horto.
Tu magis audi omnes, neque te uni addicere turbae
Aut partes fecisse velis. male judicat ille
(200) Qui favet: officiunt auctorum nomina vero.
Quaere, sed ips tuus, sola ratione magistra,
Quae natura boni, solidumne id constet honesto,
An laudes & opes & sani corporis usum
Felicis deceat vitae momenta vocari.
(205) Jam duo diversis procedunt agmina castris:
A dextra recti memores, pia turba, sorores.
Una graves oculos hunc huc, nunc dirigit illuc
Venturum multo ante videns. tenet altera saevam
Sub pedibus mortem, nulloque evicta dolore
(210) Pascitur adversis. est quae moderamine certo
Morum fraena tenet: sequitur captiva voluptas.
Ast alia exspecta quo vergant pondera lancis,
Nil ipsa adjiciens: namque ira & gratia longe.
[p. 425]
Sed poenis aliquid demit Clementia: pugnant
(215) Leniter & tanquam quae nollent vincere, leges.
Illi dextra fluit rutilanti largior Hermo,
Sed census conare cupit, non perdere. cirum
Laeta choros agitat ridenti Gratia vultu.
Est etiam sibi quae oblatos amittit honores,
(220) Seque putat tanti. stat saxum immobile servans
Sancta Fides, neque fictus Amor: motusque relegans.
Pectoris aequa sibi Constantia, qualis Olympi
Summus apex infra tonitrus stridentia audit
Nubila, nec jactos horrescit fulminis ignes.
(225) At parte ex alia terrae patientia figit
Ora Metus: lacero subeunt examine Curae,
Mendacesque Doli. rapto super incubat auro
Insatiata Fames, & Amor malesanus habendi:
Deliciisque modo contemnens ponere Luxux
(230) In sua damna furit: fasces praedatur emitve
Ambitus: in praeceps effusa Audacia fertur:
Prostrato stat jure Nefas, moestusque secundis
Livor, & indomitis turgentes aestibus Irae.
Horribilies adstant furiae, trtisque flagellant
(235) Anguibus, & Stygiis urunt praecordia taedis:
Non tenebris, non luce quies: ita conscius horror
Exagitat nunquam parcenti verbere mentem.
Hoc quoque discendum, deceat quis flexus habenas
Imperii, queis subsidiis firmanda potestas:
(240) Seu sceptrum tenet una manus sacrata, deoque
Proxima, habet quaels olim tua Gallia Reges,
Ex quo crinigeros veneratur Sequana Cauchos:
Seu rerum dominis ostentat curia Patres;
Qui mos ariacis inclusae fluctibus urbi,
(245) Et nostris (maneatque utinam per saecla) Batavis:
(O patria, ô vasti regnatrix magna profundi,
Civem agnosce tuum:) seu patens omnibus omnes;
Quale suis regimen cernunt in moenibus Alpes.
Praeterea sapiens veterum te charta docebit,
(250) Quid pacem excutiat populis, quos frangere fluctus,
Cedere quis melius, quos morbos tempora sanet,
Quae contra exiguis soleant mala gliscere causis.
Hos usus tibi lecta dabit, quacunque Latinis
[p. 426]
Aut etiam Graecis scripta est annalibus aetas.
(255) Sed tu praecipue patris pervolvere chartas
Sis memor. ille unus decora interrupta, diuque
Amissas laudes in saecula nostra reduxit.
Libera simplicitas nulla non parte refulget,
Nec studiis corrupta fides. industria veri
(260) Anxia totum orbem centumque excurrit in annos.
Gaude posteritas. non illo certior auctor,
Qui docet, ipse suis nil motus cladibus exsul,
Grajugenûm versas in mutua vulnera vires,
Quique ferum subigit Mario vincente Jugurtham,
(265) Quoque Antenoridum tellus se jactat alumno,
Aut obscoena notat Capreae qui saxa, magisque
Infamem caeso Seneca quam matre Neronem.
Hos tamen ecce libros, certant ubi pondera rerum,
Sermonisque nitor, (quae nos tam barbara cernunt
(270) Tempora?) degeneri livor sparsisse veneno
Ausus: adhuc ne aliquis scriptis impendere vitam
Sustinet, & pretium canto sperare labori?
Haec tibi pervecto sua mox sacraria pandet
Cana Themis: cernes quae duro scita Lycurgo
(275) Condita praestiterint tutam sine moenibus urbem,
Mollierit quae jura Solon, quid cura Quiritum
Bis sex addiderit tabulis, totumque per orbem
Sparserit, objiciat Proculi quid secta Sabino,
In quo Romanas emendet Gallia leges.
(280) Artibus humanis divina oracula junge:
Fecit & hoc genitor, cujus dat carmine poenas
Immanies scelerum caelestis perfuga regni,
Quales Caucasea suspirans rupe Prometheus
Cecropium movit species miseranda theatrum.
(285) Illo vate malis invictus civis Idumes,
Cui populata domos totoque in corpore nullum
Corpus erat, metuit cognatae praemia palmae:
Et novus è vasto veniens pistricis hiatu
Terrendo Assyrtiae populos sanavit Ionas.
(290) Istud ad exemplum crebram tibi pagina lasset
Sacra manum: pater illa piis. sed saepius annis
A nostris oculos ad saecula prisca retorque,
Cum rudis & simplex nondum se fecerat artem
[p. 427]
Relligio: nondum titulum pietatis habebat
(295) Fulmineus Mavors & sceptri dira cupido:
Cum brevis hoc totum melior quo vita paratur
Regula dictabat, non solis nota magistris,
Sed populi commune bonum: neque docta serebant
Jurgia diffidium, sec certabatur amando:
(300) Omnibus idem ardor verum defendere, tantum
Morte sua; nullusque alieni sanguinis usus.
Acta per has curas cum jam processerit aetas,
Non ultra privata fluet. gaudente Senatu
Purpureos sumes habitus. pia jura malisque
(305) Moribus oppressae surgent te judice leges:
Perque gradus celsi venies ad culmen honoris,
Quo patet & proavus, vel, quod sublimius exstat,
Quo conscendit avus, nullique secundus Achilles
Virtutis monstrare viam, nec clausa teneri
(310) Mens excelsa foro poterit: sed publica regni
Consiliis etiam ipsa tuis incumbere moles
Quaeret: ad arbitrium belli pacisque vocatus,
Hoc precor, hoc moneo, si qua datur elige pacem:
Hoc etiam genitoris habe. te praeside siqua
(315) Heu misero medicina potest succurrere saeclo,
Libera sidereos attollet Gallia vultus
Regis amore calens, & cum Pietate sorore
Ostendet populis niveam Concordia pallam.
Sed quamvis magnis te censibus utraque donat
(320) Linea, mox claras etiam Fotuna curules
Ingeret, auxilium rebus ne sperne sodales.
Amphitryoniadae monstris satis una domandis
Dextra, sed Aegide gaudebat teste laborum.
Aeacides Jove clarus avo, divaque superbus
(325) Matre, Menoetiaden non aspernatus amicum est.
Et patri nihil ipsa tuo natura negarat,
Et quod largiri natura nequiverat artes
Addiderant, & magna quidem. (quid enim amplius optes?)
Sed meritis fortuna minor: tamen aurea vere
(330) Pectora, subsidium vitae Bossizius illi
Et Putanus erant: quorum nunc ille paterno
Te fovet amplexu, juvenique senilia verba
[p. 428]
Instillat, moresque suos: dat mortuus alter
Fida tibi geminos pro se solatia natos,
(335) Quos tibi commendat cognati sanguinis ortus,
Sed magis ingenii vigor & respectus honesti.
Sunt tibi, sunt alii plures: ut libera virtus
Cordesii, dignumque suo quem nomine Florens
Editit aeternae metitus praeconia famae;
(340) Et duo Labbaei fraterni semper amoris
Dulce jugum, & Regis non gemmas illa nec aurum,
Sed, melior quae gaza, libros servare Rigalti
Lecta fides; qualis Phariam Demetrius aulam
Ornabat libris per saecula multa legendis,
(345) Dignus & ipse legi, quique omnem mente capaci
Possidet Ausoniam simul & Pandionis arces;
Jam par Scaligeris aetas cum tanta supersit,
(Nequicquam: quid enim superest quod discere possit?)
Optimus interpres veteris Salmasius aevi.
(350) Huic rogo me ascribas, juvenum clarissime, turbae,
Quem tibi magnanimus Genitor transmisit amicum,
Multum aliis animi foecunda dote minorem,
Sed praestare fidem sinceraque corda paratum.
Sic, ubi Atlanteo vela explicuere profundo
(355) Eoum Batavis referentes portubus annum
Armigerae naves, communes detinet Euros
Cymba brevis, cernique in eisdem fluctibus audet.


EXCUSATIO
SILVAE.

SI mihi vis esset, quae vellem, carmina certe
    Pauca, THUANE, tibi, sed potiora darem.
Nunc mea non posset cum pondere Musa probari,
    Restabat, versus annumerare tibi.

FINIS.




Continue

Appendix



HUGONIS GROTII
in Viri eximii
GERARDI VOSSII
de Arte Grammatica libros
EPIGRAMMA.

In: Gerardi Ioannis Vossii Aristarchus, sive de arte grammatica libri septem.
Editio secunda. Amsterdam, Ex Officina Ioannis Blaeu, M D C LXII.
UBL 608 E 24.

Grammatice verbis quae nata est ponere leges
    Nota diu populis, sed sine lege fuit.
Quippe rudis tantum fuit indigestaque moles,
    Principium rerum quale Poëta facit.
Deinde loqui pure quanam ratione doceret,
    Docta parum purè cùm foret ipsa loqui?
Ordinis & pure dicendi maximus auctor
    Occurit gemino VOSSIUS ecce malo:
Idem qui nobis Ciceronis tradidit arma,
    Et censum veteres egit in historias.
Prudentes fecisse viros, fecisse disertos
    Non satis. & pueros jam vetat esse rudes.

Continue

INCOMPARABILIS VIRI HUGONIS GROTII
PATRIS PATRIAE ALLOQUIUM
AD
ARCAM,
Quâ è carcere elatus est,
Editum ex Museo JOACHIMI MORSII.

[Sine loco & dato, 1621?]
KBH 3169 H 7; UBA Br. B.f.30; 8 p. 4°
[TMD 132; herdr. in TMD 133-136, 749, 919-921,
en in Brandt - Cattenburgh I, p. 259-260].
Nederlandse vertaling in TMD 133.

DUlces latebrae, temporis domus parvi
Angusta, laxo quae viam facis coelo,
Clausum parumper Spiritum manumittens;
Opus [= Onus] quod aegrè congregum manu multa
(5) Interquiescens pertulit ferus miles,
Tandemque coecum tradidit rati pignus,
Lati vehendum Vahalis impetu prono;
Quas Arca grates, quas tibi feram laudes?
Tibi fugata victa servitus cessit,
(10) Tolerata septem post bjennium menses.
Quod celsa tueor ostia libero vultu,
Quod durus aures non ferit serae stridor,
Obicesque multi, barbarique custodes:
Sed laeta turba comiter salutantum [= salutantium],
(15) Blandique amici, tincta [= uncta] litteris corda,
(Qualis [= Quales] THUANO quo probatior nemo
PUTEANUS, & mens erudita TILENI)
Fastidiosas ire non sinunt luces:
Tibi haec, & aliud si quid est boni nobis,
(20) Et si quid ultra restat, Arca, debemus.
Quae merita verbis si liberet aequare,
Opus tot esset, ferre quot soles, libris.

EIUSDEM SCAZONTES DE CARCERE SUO.

QUos matris alvus carcer edit in lucem,
Queis corpus animum more carceris vincit,
Quos morte functos terra carcer exspectat,
Nunquam nimis timere carcerem debent.
Continue

Tekstkritiek:

p. 315, vs. 46 finxit. er staat: finxit