Hugo Grotius: Sophompaneas. Amsterdam, 1635.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton032630 - UBGent
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue

HUGONIS GROTII

TRAGOEDIA

SOPHOMPANEAS.

Accesserunt,

Tragoedia ejusdem

CHRISTUS PATIENS,

ET

SACRI ARGUMENTI

ALIA,
Ex editione anni M D CXVII recusa emendatiora.

AMSTERDAMI, Apud GUILIELMUM BLAEU, M D CXXXV.




[fol. A1v, p. 2: blanco]
[fol. A2r, p. 3]

GERARDO VOSSIO
historias artemque civilem docenti in
florentissima Amstelodami urbe
HUGO GROTIUS.

ID sim, quod minime volo, praestantissime Vossi, id est ingratus, si cum omnes chartae tuae plenae sint mei, ego amorem cultumque tui intra animi secreta claudam, neque curem, ut ad posteritatem, si tamen illa laboribus nostris speranda est, monumentum exstet indivulsae nostrae conjunctionis, quam tu in nostris rebus adversis, quales aut falsos animos nudare aut leves immutare solent, adeo non minuisti, ut etiam multis officiis auxeris. Si me eruditione tua plane singulari latissimeque diffusa adductum dixerim, ut te, quanti facio, facerem, id dicam, quod mihi cum sparsa per totum orbem literas amantium universitate commune est. Sed quo propius mihi mores tuos candidissimos & bonitatem clausam nemini nosse licuit, eo majore nexu conjungi semper tibi in felicitatis meae magna parte posui: ingens est vinculum omnium honestarum literarum commune stu- [fol. A2v, p. 4] dium: sed accessit & aliud, quod in disputationum Theologicarum aestu fervente saeculo te reperi prudentia & animi moderatione singulari, qui ab iis, quae ecclesiae ab Apostolis satae, & quae cum illis germanitate disciplinae cohaerebant, ut certa atque explorata tenuerunt, nunquam decederes: ab iis vero quae antiquitus liberam habuerunt disputationem, inhiberes decretorium stylum. Quod propositum quo teneres felicius, magna tibi duo auxilia aderant: ingens & quanta cuiquam homini fuit in evolvenda ecclesiae antiquitate diligentia, & limatum judicium: de quibus dubitare nemo poterit, qui historiam tuam Pelagianam legerit, per Galliam Britanniamque praedicatissimum opus. Tantis virtutibus tuis, & in me meritis, eximium aliquid muneris debebatur: sed cum disjectis hactenus chartis librisque meis sedem certam constituere nondum potuerim, eoque nec operum majoribus imponere ultimam & irrevocabilem manum; memor interim humanorum casuum, solvendo adhuc impar, pignore tamen vel exiguo dato, testari volui quantum quamque libenter deberem. Et tamen, si mihi concedis, quod sibi Horatius, pretium dicere muneri, tragoedia est quam adfero, scripti genus, ut optime tu scis Vossi, à quo post grammatices & eloquentiae praecepta, artem quoque [fol. A3r, p. 5] poeticam vivis coloribus expressam habemus, regale, tantaeque dignitatis, ut id Sophocles principe quem Athenis tenebat loco, Caesar autem Augustus animo totam vim Romani imperii complexo non inferius judicarint. Est & argumento sua commendatio, petito scilicet, non ex Graecorum mendacio inquinatis Trojae & Thebarum malis, sed ex intacta falso Mosis historia; & quidem, ni fallor, in divinis libris unico, quod duo illa habeat Aristoteli, viro & in hac parte, ut mecum tu judicas maximo, etiam singula ad tragoediae gratiam valere plurimum existimata, agnitionem insperatam, & rerum vices repentinas. Nam & Iosephus Israelis filius fratribus diu ignaris se patefacit, & fratres ipsi ex maximo metu in res maxime prosperas subito transferuntur: nisi forte futuri sunt qui reprehendent quod hujus tragoediae non tristis sit exitus: qui si errorem eum in cothurni ac socci discrimine nondum deposuerunt, legant aut Aeschyli Danaidas aut nostri Euripidis Alcestim, Iona, Helenam, & quam nuper Latine vertere mihi libuit, in Tauris Iphigeneam, aut, si id laboris nolunt sumere, tua illa, quae modo memoravi, legant de arte poetica praecepta. Quibus an haec, quae damus, satis congruant, non alium potius quam te ferimus judicem; non sane fiducia nostrorum conatuum, qui & fortunae [fol. A3v, p. 6] hactenus saevitia & ipsa decliviore aetate, quod tu prope solus non experiris, labascunt, sed tui judicii aequitate; quam tamen non ut amicus spero: neque enim corrumpere te volo ea re cujus ipse pretium debeo: sed ut is cui optime semper mereri de literis & literas amantibus fuerit propositum. Est in hoc argumento & aliud, quod an aliis placiturum sit nescio, maligno enim saeculo vivimus, tibi certe placiturum non dubito. Docuit me Philo, paulo minus quam Christianus, Mosem illum, quem & nos & Iudaei divino spiritu afflatum manifesta praesignificatorum fide credimus, sapientissimum autem legum conditorem celebrant viri sapientes & sapiente admodum nati saeculo, Siculus Diodorus, Romanus Trogus Pompeius, & Cappadox, sed judicio maximus, Strabo, cum nobis in legum sanctissimarum vestibulo dedisset exemplaria ad vitam privatam tria eximia, primi ejus, qui artium doctrinaeque excellentis auxilio à falsis Deis ad verum pervenisset, alterius cui ipsa nascendi sors & felix educatio tribuisset plurimum, tertii vero cui ad haec bona accessisset id, quod expertus vel maximum puto, per res duras exploratio; voluisse adjicere & viri in imperio versantis, virtutibus non tantum illis avitis atque domesticis, sed & publice profuturis egregii: quod quidem in Iosepho [fol. A4r, p. 7] ita praestitit, ut ipse, populi ductor, siquis unquam, futuri providus, infractus malis, justi tenax, modi per omnia observans, non aliam sibi formam, ad quam actiones suas post divina jussa componeret, quam Iosephi hujus vitam, videatur habuisse propositam: multum ab illis remotus pessimis, &, quod sequitur, pessimorum magistris, qui nobis quoties figurare virum principem volunt, ponere solent hominem ex dolis malis ac perfidia, Deique ac legum omnium, tum communium, tum cuique populo propriarum obdurato contemtu: qualis, ni fallor, animi constitutio, nisi per longam scelerum consuetudinem, obtineri non potest. Sed haec latius exsequi tuum est, à quo post libros indices judicesque optimos eorum qui Graece quique Latine annales condiderunt, summam quoque historiae universae omnes, veri rectique amantes, non dicam exspectamus, parum enim id est, sed flagitamus. Vale vir meo cordi proxime, & amissi (sic Deo visum) filii desiderium tot à te genitis perque Orbem totum emissis eruditionis tuae liberis solare. Francofurti, Idibus Iuliis anni M D CXXXIV.
[fol. A4v, p. 8]

SOPHOMPANEAS
TRAGOEDIA.

HIstoria exstat apud Mosem Genesios capitibus XLIV & XLV, adjunctis quae ibi connexa: in Psalmo CXXV: apud Philonem vita Iosephi: apud annalium Judaicorum conditorem Iosephum antiquae historiae libro II: partim & apud Iustinum ex Trogo Pompejo libro XXVI.


INTERLOCUTORES.

    Iosephus, qui & Sophompaneas.
    Chorus Aethiopissarum.
    Ramses curator domus Sophompaneae.
    judas,
    Ruben, fratres Iosephi.
    Nuntius.
    Simeon,
    Benjamin, fratres Iosephi.
    Pharao Aegypti rex.


        MUTAE PERSONAE.

Manasses Josephi filius.
Comites & satellites Josephi. Item regis.
Fratres alii septem Josephi.
                        SCENA EST MEMPHIDE.
[fol. B1r, p. 9]

ACTUS PRIMUS.

Iosephus.

RUrsum fugata nocte formosum caput
    Sol promit orbi, qualis è thalamo novus
    Surgit maritus veste purpurea* nitens.
    Dies recurrens lege praescriptae vicis
    (5) Dominum fatetur: & datum cerni jubar
    Omni ebore & auro rectius monstrat Deum,
    Intelligendae lucis habitantem plagam.
    Rediere pariter cura & immitis labor
    Tantique regni quicquid à Meroë jacet
    (10) Adusque littus, brachiis quicquid suis
    Definit amnis, ille caelitibus suo
    A fonte notus, corde sollicito sedet.
    Miretur alius quas dedit Libanus trabes
    Maculisque varium marmor & silvas domi,
    (15) Et arte factas tot dapes, & piscium
    Ignota Nilo genera, & à medio die
    Quae nomen etiam nunc sibi quaerunt feras
    Longeque ab Arabum nemore fugitivas aves:
    Lanamque ramis Sere depexam manus,
    (20) Discriminavit docta quam Babylon acu;
    Niveasque baccas Indici donum maris,
    Circumque limen, corpus & circum, agmina.
    Sunt ista vana, & aerumnis leve
    Pretium ferendis. Grande curarum tegit
    (25) Onus hic tiaras: inter ea quae regiis
    Parenda jussi, fulgor est, qualem exigit
    Persona vitae: qui micans oculos tenet
    Animosque plebis: utor hoc ego, non fruor.
    Quanto fluebat vita liberior mihi,
    (30) Cum corde vacuo sequerer investis puer
    Ab Abrahami pecore demissum gregem,
    Ubi laeta Sicimûm pascua attondent oves
    Et amoena gemino clauditur tellus jugo.
    Cerêre victum, non sibi magno placens
    (35) Ambitio mensae, floribus sed se inserens
    Mandragora dulcis, & nihil quamvis gravi
    Onerata faetu palma. pellebat sitim
    Non rutila Meroes vina, non Nilotica
    Expressus humor fruge quem Zythum vocant:
    (40) Sed sponte saliens ex humo majoribus
    Potata nostris vena. pro sistris erat
    Compacta ceris canna, quae Syrios modos
    Aequans, canebat Orbis artificem Deum.
    Si tunc patris sub ore, germanos prope
    (45) Solos videntem, livor invênit tamen,
    Potentiaeque, sera quae vênit mihi,
    Nocturna imago tam fera innocuum in caput
    Concivit odia, nunc quid exspectem, advena
    Memphiticae telluris, in fastigio
    (50) Adeo eminente positus, ut cunctos premam?
    Et est Phari gens aspera, & cives quoque
    Cervice dominos saepe non facili ferens,
    Quo maior est haec fraena moderari labor.
    Peccant remissae, nec minus rigidae manus.
    (55) Vult mitis adici lenitas pondus sibi,
    Modestiaque comite majestas eget.
    Sunt ista per se gravia: sed gravius tamen
    Accedit aliud. Cum ratem pelago sua
    Fert aura, cursum regere mediocris valet
    (60) Puppis magister, artis eximiae est opus,
    Cum dubia ventos inter incertos hyems
    Flagellat undas vique nimborum vadis
    Commotum ab imis surgit in montes mare,
    Reperire fluctus per procellosos iter -
    (65) Qualis fatigat saeva tempestas tuos,
    Aegypte, fines, spem bis agricolae suo
    Mentita culmis fruge carituris seges -
    Periculosum semper imperiis malum.
    Retinere quippe nescit obsequium fames
    (70) Nullosque sentit vulgus impastum metus.
    Rerum parenti maximo grates ago
    Laudesque summas, quod Phari trepidis volens
    Consulere rebus me voluntati suae
    Legit ministrum fataque inscripsit meae
    (75) Ventura menti. Pensat ubertas prior
    Quod deest & annos larga nunc steriles alit.
    Nec munere una vivit Aegyptus meo:
    Et Syria nostram postulat supplex opem.
    Hanc summus Orbis dominus invenit viam,
    (80) Missis ut olim somniis faceret fidem.
    Bis fame subacti genua ad ignoti mea
    Cecidere fratres. Ipse miserandas preces
    Bis mihi per illos genitor allegat senex
    Et quae parentis implet extinctae vicem.
    (85) Ego illud astrum, cuius auratum jubar
    Hyades quaternae, Pleiades septem colunt,
    Inclinat & cui Luna cornigerum caput
    Titanque radios ipse submittit suos.
    Ego ira fratrum mihi quod intendit necem,
    (90) Meque illa mercem fecit & duram dedit
    In servitutem deleo ex animo omnia,
    Ad lenitatem natus, a sancto patre
    Ad eam institutus & malis exercitus.
    Sed ne quod illis sedeat in praecordiis
    (95) Male expiatum virus antiquum mali,
    Pia cura me remordet. Huc sollertia
    Tota advocanda est, cordis ut pateant mihi
    Arcana, multa tegere quae nubes solet.
    Huc pertinebat & quod hesternae dapis
    (100) Aetate minimus maximas partes tulit,
    Scire ut daretur ore & oculorum notis
    Ferrentne fratrem sanguine ex toto meum,
    An veteris odii pectore haereret cinis.
    Necdum satis liquebat; instandum amplius.
    (105) Servile fictum crimen atque inde imminens
    Puero periclum deteget siquid latet.
    Non recta semper sulcat adversum mare
    Carina; prodest saepe prolato pede
    Sinuare cursum & vela in obliquum dare.
    (110) Est & probandis usus interdum dolis.
    Spero reperiam - sin minus, faciam - bonos.
    Ades, Manasse; si tibi quondam viro
    Pars se aliqua regni credit, Aegyptus tibi
    Sit patria: sic est merita. Benefactis data
    (115) Remunerare. Proximum numen Deo
    Regem putato; prima sit legum illius
    Obsequia jussis pendere & rebus fidem.
    Tum fastus absit, mentis inflatae tumor.
    Res est potestas fragilis & regum favor.
    (120) Supermicantem ducibus in planum levis
    Tulit hora. Paulum saepe ab imperio interest
    Ad supplicantum verba & alienos pedes.
    Si dignitas tua laesa, si damnum datum,
    Da facile veniam. Prona gens labi sumus
    (125) Homines, quod olim primus ostendit sator,
    Furtiva vetita poma cum tetigit manu.
    Dat ipse se facilibus exorabilem
    Suaque lege quemque metitur Deus.
    Suprema virtus atque virtutum omnium
    (130) Perpetua custos & triumphatrix necis
    Pietas habenda est. Otium semper fuge,
    Vitiis amicum. Vult honos sese coli.
    Nam fulgor ex quo gentibus monstrat virum,
    Ut magna non sit fama, vitari nequit,
    (135) Sed sit decora an turpis, hoc in te situm est.
    At nunc eamus visere obscuros specus,
    Quibus urbs recondit magna Cereales opes,
    Mandata fidei ne qua pars nostrae labet.


Chorus.

FAcundis domini fessa profatibus,
    (140) Noctis damna die certa rependere,
    Asnethe nitido sola jacens thoro,
    Ne somnum strepitus turbet amabilem,
    Nos stare aerisonas hic jubet ad fores,
    Quas illi famulas misit ab ultimis
    (145) Nubarum populis quos Niger alluit,
    Rex Chusi genitus sanguine nobili,
    Torta, non acubus fluminis in modum,
    Sed Phoebi radiis conspicuas coma;
    Depressas patulis naribus & cutem
    (150) Signatas nimium contigua face;
    Crassis labra quibus sepibus obtegunt
    Candorem niveum dentis eburnei.
    Fortunata domus, quam parili fide
    Indivulsa regit copula coniugum.
    (155) Fert vultu soboles patris imaginem,
    Gaudet casta suo teste puerpera
    Nec vir barbaricae more potentiae
    Noctes multiplici federe dividit
    Litesque atque odium seminat in domum:
    (160) Unam totus amat. Pectore tam bono
    Externis locus est nullus amoribus,
    Quos pridem juvenis vincere noverat,
    Cum servus domina liberior sua
    Flagrantes oculos mentis adulterae
    (165) Nudatosque sinus verbaque mollia
    (At mox imperii jure minacia)
    Contemsit veluti dura solet silex
    Spumosos pelagi spernere vortices:
    Visne, inquit, triplici me scelere obligem,
    (170) Ut, matrona, tibi dedecus adferam
    Et frangam domino quam pepigi fidem
    Et sancita Deo federa polluam?
    O qui siderei tramitis arbiter
    Justa lege vices temporis ordinas,
    (175) Ut nunc purpureis ver niteat rosis,
    Nunc messem segeti Sirius excoquat,
    Nunc vini laticem palmite coerulo
    Autumnus pariat, nunc subjens hyems
    Tellurem gelido sidere temperet,
    (180) Idem cur pateris colla nocentium
    In sublime caput ferre, bonos premi?
    Stuprum corde ferens femina, corpore
    Insontis spolium, saeva libidine
    Frustrata juvenis vincla paciscitur
    (185) Translatoque virum crimine decipit
    Corrumpens animum judicis osculo.
    Illum, quem triplici muniit aggere
    Formae rara comes candida castitas,
    Saevus carcer habet, sanctus & innocens
    (190) Veros inter agit mixtus adulteros.
    Ast illic etiam, quanta sit edocet
    Leges connubii fallere faeditas.
    Miratur juvenis verba senilia
    Morataeque decus frontis & os probum
    (195) Atque iniecta oculis fraena pudentibus
    Vinctorum populus. Carceris occupat
    Consors officium judicis; illius
    Vitam quisque videns se peragit reum.
    Ut non tota fugit nos ratio Dei,
    (200) Sic nec tota patet; non habet is suos
    Laxe, non nimium molliter. Ut bonus
    Dux virtute sui militis utitur
    Indicitque operas, sic pater omnium
    Vult durare malis quos amat & cavet,
    (205) Ne marcore situm pectora contrahant.
    Verum non inopes interea tamen
    Solati patitur, dans animos suis
    Sustentansque hilari spe patientiam.
    Sic noster tenebras inter & horrida
    (210) Ferro claustra domus juris erat sui
    Servabatque alios: ante cupidine
    Intactus, trepidi tunc domitor metus.
    Qui pulchro dominam corpore ceperat,
    Captivos animi cepit honoribus
    (215) Custodemque loci. Plebs miserabilis
    Unius fidei creditur, accipit
    Hinc praesaga suis fascibus omina
    Regnumque in medio carcere possidet.
    Quo solis radii vix penetraverant,
    (220) Lux divina venit seque sub illius
    Puro corde locat; sontibus explicat
    Nocturnos monitus; commodat os Deo;
    Huic poenam, veniam nuntiat alteri.
    Sic fluxere dies temporis asperi,
    (225) Donec Rex pavidus noctis imagine
    Frustra Niligenas consuluit magos,
    Frustra quid struerent fata novi polo
    Inter sidereas quaesiit orbitas
    Vatemque immeritis suppliciis levans
    (230) Induxit manibus gemmea vincula
    Et byssi niveo tegmine vestiens
    Praefecit dominum gentibus alterum
    Et dextrum solio constituit suo.

Continue

ACTUS SECUNDUS.

Ramses. judas. Ruben.

Ram. ET me tuae miserescit aetatis, puer,
    (235) Quem trahere magnos ad Sophompaneae lares
    Manibus revinctum cogor. At ratio imperi
    Non constat aliter nosque lex jussis heri
    jubet ministros esse, censores vetat.
Jud. Si patere, Ramse, pauca pro puero loquor.
    (240) Si non sat illum liberat tali probro
    Ingenua species oris atque animi doli
    Nondum capaces, pende quod factum dies
    Hesterna vidit. Hoc quod adstrictis boum
    Tergoribus aurum publica cusum nota
    (245) Abdiderat error vester, in Syria fuit,
    Ubi vindicare nemo nec poterat queri.
    Rettulimus ultro; munera addidimus soli
    Exigua, fateor, balsama & mortalium
    Imitata digitos poma & haud uni malo
    (250) Medicamen herbas quodque de myrrha fluit
    Apumque nectar atque amygdalinas nuces.
    Si majus isto ferre potuissent onus
    Nostrae quadrupedes, jam puto nos diceres
    Non esse avaros, improbos multo minus.
    (255) Ram.Inanis horas perdere in voces labor,
    Res quas fefellit. Quod datum pretium modo
    Pro Cerere clausum sarcinis vestris fuit,
    Omitto, plena talium nostra est domus.
    At patera, pueri juncta quae rebus fuit,
    (260) Est illa, dominus ipse qua vitis solet
    Libare laticem, cum preces rerum patri
    Pro se domoque fundit & pandi sibi
    Poscit futurae sortis e caelo notas.
    Nam magnus illum saepe dominator poli
    (265) Omnes latentis conscium arcani facit.
Iud. Si arcana novit, nos quoque haud dubje sciet
    Esse absque noxa. Ram. Pectoris vestri sinus
    Excutite. Verum rectius dicet tibi
    Quam tu ipse nemo. Sed cave te judices
    (270) Ex parte; vitae tota quanta illa est tibi
    Spectanda series. Non repraesentat sua
    Supplicia semper lentus irasci Deus,
    Sed vetera cernens vitia cumulari novis
    Gravitate poenae temporis pensat moram.
    (275) Impune scelera saeculi tulerant diu
    Veteris gigantes, antequam caelum mari
    Confudit undas & suas caelo mare
    Undas regessit summaque in juga montium
    Saliere nullis clausa littoribus freta.
    (280) Diu superba dicta & in superos minas
    Iactarat aetas illa, cui concordiae
    Rupere fedus vocis ignotae soni.
    Post multa sero facta saevitiae trucis
    Ultraque sexum Veneris inventas faces
    (285) Incendit urbes imbre sulfureo polus.
Iud. Ferale Dothan nomen & vasti specus
    Immane praeceps, tuque avara Arabum cohors
    Parata quidvis emere, quam nunc memoria
    Ad vos recurrit tristis, & cor verberat!
    (290) Rub. Monuisse memini saepe, ne tantum nefas
    Admitteretis. Haeret hoc animo recens
    Miserum rogantis vultus: illae nos premunt
    Caelo receptae fratribus surdis preces.
Jud. Alios monere facile; si propriam tibi
    (295) Inspicere vitam cura, non deerit nefas.
    Ram. Quis oris iste turbidi inter vos sonus?
Jud. Syriae repetimus clara quae nostri loca
    Tenuere patres omnibus circum inclita
    Bonitate noti, dexteras magni quibus
    (300) junxere reges & probaverunt fidem;
    Quorum hospitale pectus & mores probos
    Grata celebrat laude Iordanis vadum
    Quae terra & undas inter Euphratis jacet.
    Ram. At non propago semper in laudes patrum
    (305) Succrescit; est cum degener proles probro
    Libidinoso, perfidis pactis, fero
    Facinore turpat generis auctores sui.
Iud. O, pars nostri sanguinis, aevi
    Primo vernans in flore puer,
    (310) Donum infelix aetatis habes
    Nescire quibus mergare malis.
    O, dulce rubens gratia vultus,
    Permixta velut purpura lacti,
    Aut nascentis lux prima rosae.
    (315) Tuque, o Libyco concolor auro
    Coma, deliciae lenibus auris,
    Quis te diri stipitis ictus
    Aut, si poterit mors dura fugi,
    Horrida quae te specus exspectat?
    (320) Aut qua nobis & patre procul
    Regione jugum famulare feres,
    Heu, non tales natus ad usus,
    Regum sociis generatus avis.
    Non te varia veste decorum
    (325) Laetus cernet cursare pater.
    Non armentum pascere fessis,
    Cum sol medium transegit iter,
    Properata feres prandia nobis.
    Et forte aliquis (namque malignis
    (330) Tellus animis non ulla caret)
    In te rursus crimina finget,
    Cum te cernent inopem, externum,
    Vindice nullo.
Ram. Laudo propinquo sanguinis vinclo tibi
    (335) Quod amas ligatum. Discrepant mortalium
    In multa mores, scita sunt aliis locis
    Alia, ut voluntas sceptra tractantum aut sua
    Cuiusque patriae & gentis utilitas tulit.
    Lex ista ubique est, quae nec in tabulis cedri
    (340) Nec in aere pendet sculpta nec stat marmore,
    Sed corde in ipso est scripta communis manu
    Auctoris: illam qui fugit sese fugit.
    Ferae quoque ipsae genere consortes amant.
Iud. Ipsos dolores tangis, ut nequeas magis.
    (345) Sed ecce densis praeses Aegypti venit
    Stipatus armis ad laris limen sui.
    Quae nunc neganti quod putant certum fides?
    Quae confitenti venia? Vim sapientiae
    Mihi demit omnem nec sibi vultum sinit
    (350) Constare culpae conscius veteris pavor.


Ramses. Iosephus. judas.

    Ram. DEprensa noxa est. salva res. illum penes
    Sacrifica latuit patera quem vinctum vides.
    Unum retraxi; sponte grex fratrum it comes
    Monstratque luctum vestibus ruptis suum.
    (355) Ios. Quae vos cupido misera, quae fiducia
    Ad hoc adegit facinus? An vobis ego
    Ignotus adeo, plenus afflatu Dei
    Cui monstrat animus quicquid abstrusum latet
    Et alia vates, perspicax prudentia?
    (360) jud. Magnanime princeps, proximum regno caput,
    Ad tua voluti genua, quae jam possumus
    Reperire pro re verba, quem fandi modum,
    Quo nos tueri teste, quos peragit reos
    Deus ipse? Sed tu, gentium domitor, doma,
    (365) Quod maximum, iram, nec velis quantum potes.
    Munus tuum tuere, quam contra famem
    Vitam dedisti rursus ex poena eripe.
    Hominem facit res una contiguum Deo.
    Servare lapsos. Sume nos nexos tibi,
    (370) Hunc patera sub quo sedit & fratres decem.
Ios. Mos ille multos tenuit & multos tenet
    Populos Eoi generis, ut poenas vetent
    Intra nocentes stare, sed contagio
    Patres eodem, liberos, fratres trahant
    (375) Et quinque culpae non suae involvant domos.
    Me praeside aliud jus in Aegypto viget
    Et ut per omnes vigeat aetates, precor:
    Sibi quisque peccat, longius non it metus
    Quam facinus, haeres nemo suppliciis venit.
    (380) In quo repertum est crimen, is servus meum
    In jus abito. Ceteri immunes malo
    Repetite qui vos avidus exspectat, patrem.
Jud. Quanquam loqui me terret & noster status
    Et oris illud specimen augustum tui
    (385) Regi secundum, si vales in nos graves
    Suspendere iras, pauca non dura precor
    Ut aure capias verba, contemtus, miser
    Quae fundo, sed quod ad preces satis est, homo.
    Quo tempore ad te prima nos duxit fames,
    (390) Interroganti nostra respondi tibi
    Nos patre genitos qui supra humanae modum
    Aetatis annis vinceret saeclum senex.
    Illi esse natum nos decem praeter novo
    In flore vitae, gaudium & lumen patris,
    (395) Quippe editum curricula cum circum ultima
    Senis iret aetas deque genitrice unicum,
    Carente pridem luce quem quondam alterum
    Idem pepererat uterus. Hunc duci tibi
    Puerum imperabas, ut foret quem tam potens
    (400) Benignitate gratiae impleres tuae.
    Ad ista nobis profuit contra nihil
    Dixisse, vitae fila rupturum patri
    Divortium animo pignoris cari suo.
    Nam tu negabas copiam nobis tui
    (405) Nisi adveniret ille conspectus dari.
    Quae dura postquam verba percepit senex,
    Sedit silens lachrymansque, caniciem sacram
    Et ora faedans pulvere ac turpi luto.
    Consumta cum jam tota deficeret Ceres
    (410) Quam ripa Nili dederat & trepidi invicem
    Obverteremus ora, vicina fame
    Iremus alias quaerere Aegypto dapes
    Senior monebat usque. Nos obtendere
    Tua jussa non flectenda: si parvus domi
    (415) Frater maneret spem cibi nullam super.
    At moestus ille: Filios peperit duos
    Nostro fidelis socia coniugio Rachel.
    Horum prior de latere discessit meo
    Nunquam videndus: eius, heu, miseri truces
    (420) Ita nuntiastis, membra lacerarunt ferae.
    Si nunc ab oculis alterum rapitis meis
    Et aliquid illi eveniat (in multos enim
    Humana casus vita perpetuo patet)
    Respicite canis, oro, quid fiet meis.
    (425) Luctu peresus tabe tristitiae fluens
    Abibo luce eiectus ad mortis loca.
    Nunc te per illum quaeso, si fas est, senem
    (Fuit & tibi olim genitor) atque animam illius
    Quae tota puero pendet ex isto, levi
    (430) Fugitura motu siquid inciderit grave,
    Causam senilis mortis asscribi tuis
    Ne patere titulis, magne regnator Phari.
    Vicarium me sume servitii, precor;
    Onus domorum est tener & invalidus puer,
    (435) Mea maior opera; me patri feci vadem.
    Ne cogar illum aspicere violata fide,
    Ne me gemitibus atque lachrymarum imbribus
    Accuset et, cum fuerit in terrae sinum
    Condendus, ipse crimen ibi condam meum.
    (440) Ios. Nec cuncta quae tibi dicta nec credo nihil.
    Qui constituere properat, ingreditur viam
    Ad poenitendum; videro mox amplius.
Iud. Felix nimis, Iosephe; si exstinctus jaces,
    Quod ista jam non patere nobiscum mala;
    (445) Si vivis, ipse quod tuas iniurias
    Non sinit inultas aetheris magni parens.


Chorus.

QUa nascentes solis radios
    Videt Aegyptus, tellus juxta
    Phoenissa jacet, quam gens hominum
    (450) Meritis partes novit in ambas,
    Dubiam magis an prosit an obsit.
    Pulchra inventis fama Taautae
    Quicquid pelagus tellusque vident,
    Quicquid caeli mobilis orbes
    (455) Et qui Totum colligat aër,
    Quicquid Toti par mens hominum
    Reperire valet, quater id senis
    Omne legendum praebere notis.
    Sed gens eadem, quasi non morbi
    (460) Satis atque ferae raperent hominum
    Quique obsedit latro Niliacas
    Crocodilus aquas, genus addentes
    Ad fata novum, rate coeperunt
    Fragili fluctus sulcare maris
    (465) Nec conspicuum radere littus,
    Sed qua medium pelagus terras
    Effugit austros Helicenque sequi.
    Non ut populis posset longe
    Ferre remotis quae naturae
    (470) Pauca petentis postulat usus,
    Sed ut aequoreos tincta cruores
    Humeris regum lana niteret,
    Ut gramineum dites ornans
    Digitos vomeret gemma virorem.
    (475) Facit haec auri malesana sitis.
    Haec quae docuit spernere caeli
    Pontique minas tenuique animam
    Credere ligno dira cupido,
    Hominem in quae non crimina cogit?
    (480) Hinc illiciti licitique procul
    Discrimen abit. Nulla rapinas
    Prohibet pietas; placet ex omni
    Quaesita loco praeda nec ipsis
    Parcitur aris.
    (485) Felix aetas prima parentum,
    Cum divitiae fraga fuerunt
    Et quos manibus consita nullis
    Sponte sapores protulit arbor.
    Lex una fuit, nescire nefas
    (490) Vitaque simplex & casta satis
    Corpore nudo.
    Postquam vallum facta pudori
    Tunica & jam vi pendere fruges
    Terra coacta est, fas ruperunt
    (495) Sanguinis irae. Praescidit aevi
    Cursum fratri fraterna manus.
    Non hic hominum constituit audax
    Labor, ima fodi sensit trepidans
    Viscera tellus meliusque latens
    (500) Duri chalybis vena reperta est.
    Non trux ultra singula carpsit
    Corpora caedes. Ferrum magnos
    Una populos messuit hora
    Et vis scelerum, belli titulo,
    (505) Tanta secuta est, quantam haud ultra
    Tolerare valens maris in se undas
    Terra voravit; nec minus illo
    Aliud caelo mare delapsum est,
    Quali sese fremitu Pharius
    (510) Cautibus altis deiicit amnis.
    Sed nec succum profuit uvae
    In spumantes pressisse lacus.
    Damna accepit tunc magna pudor,
    Natis patrum risa senectus,
    (515) Peperit patri nata nepotes.
    Quid non reperit faeda voluptas?
    Tibi gens Mesoris multum & nostro
    Gratulor aevo, cuius culpas
    quam datur arcto fine coercet
    (520) Dux egregius, vitium resecans
    Lege severa. Sed & ipse suo
    Magis exemplo certat sanctos
    Reddere mores.
    Placet hic morari. Magna res coepta est; libet
    (525) Videre tandem quem sit habitura exitum.

Continue

ACTUS TERTIUS.

Nuntius. Iosephus.

Nun. Quae pars feroces maxime populos habens
    Rubrum vetat coire Carpathio mare,
    Tota est in armis; quisque jus dicit sibi
    Spretoque magni regis imperio furit.
    (530) Ios. Grave, sed frequens jam gentibus Phariis malum.
    Sed non medenti sufficit quali lues
    Flammetur aestu nosse, quam partem premat
    Quibusque sese suscitet stimulis dolor.
    Noscenda morbi causa. Tu nobis quoque
    (535) Edissere ex quo fonte manarit malum.
Nun. Prima a nomarchis causa, qui jussis tuis
    Inobsequentes, dum nimis lucro student
    Pretioque magno farra trans finem vehunt,
    Parce dederunt ruris habitanti loca
    (540) Alimenta plebi, deinde mox minus & minus.
    Vitam diu protraxit aliena fame
    Opulentus emptor; tradidit panem manus
    Egena: tanto maior erat auri fames.
    Postquam per agros tota defecit Ceres,
    (545) Pecori invidere coepit & stratum solo
    Virgulta & herbas vulgus in ventrem tulit.
    Nec in eo videbat turba quid faceret mali;
    Nam vacua simulac terra graminibus fuit,
    Periere nigra tabe lanigeri greges
    (550) Bovesque & hominum quicquid in pastus dedit
    Natura. Miseri ruris excubias, canes,
    Ibimque & alia foeda contactu quoque
    Vertere in epulas. Quis putet? Multi aspides
    Venantur & venena prudentes edunt.
    (555) Stat turpis ore pallor & fluitat cutis
    Abactaque intus lumina atque artus hiant.
    Pressit querelas gemitus infelix diu.
    Tandem unus alterque otio soliti pigro
    Traducere aevum laevaque ausi etiam prius
    (560) Iacere in potentes verba, dum vesper polo
    Obducit umbras, dum color rebus perit;
    Colligere coetus atque ibi veteres novis
    Aggerere culpas, aut ubi thura, ut pios
    Faciunt miseriae, populus adolebat Deo
    (565) Captare turbam: Quem sibi esuries modum
    Haec sperat?, ajunt. Nostrane hoc patientia
    Exspectat, ut sit pugna quis cuius prior
    Discerpat artus, natus ut patris veru
    Coquatur atque redeat in matrem puer?
    (570) Potentiam timetis? Haec nihil est nisi
    Inane nomen, quod parit segrex pavor.
    Quicunque terret singulos cunctos timet!
    Haec quisque semel audita quoquo advenerat
    Profert & auget. Parva pars ad te preces
    (575) Suasere mitti, victa quorum auctoritas.
    Pars magna ut oestro tacta plus motoribus
    Insanit ipsis. Impetu quanto ruunt
    Per inane venti, montis & rupti latus
    Iactant & alta robora excutiunt solo,
    (580) Sic conglobata rapitur agrestis cohors,
    Sudes praeustas saxaque & fracti ferens
    Partes aratri; mille vox linguis sonat:
    Petenda Coptos sede dominantum potens;
    Ibi panis, ibi vindicta. Capit exercitus
    (585) Vires eundo. Plurimi qua transitus
    Numerum stupent faciuntque. Cum ventum prope
    Et urbs in oculis, claustra portarum petunt
    Flammante taeda. Traxit acre incendium
    Abjes & ingens Eurus adiuvit faces.
    (590) Sparsus propinquas ignis invasit domus,
    Volitant favillae, piceus it caelo globus,
    Dumque urbis illuc populus accurrens parat
    Remedia flammae, ruris hoc usa agmina
    Pavore muri parte neglecta irruunt
    (595) Statimque rapta publicis penetralibus
    Arma induuntur & vibrant enses manu.
Ios. Solos nomarchas ista seditio petit?
    An latius vagatur & discrimine
    Sontes remoto miscet innocuo gregi?
Nun. (600) Rabies in ipsos prima rectores furens
    In frusta multos carpsit atque horum nihil
    Tumulo reliquit. profuit paucis fuga,
    Quos nunc ferarum deviae latebrae tegunt.
    Mox horrea invasere. Quae potuit Ceres
    (605) Servata recte temporis longi famem
    Arcere populo, rapta sine lege ac modo,
    Mali diebus attulit paucis moram.
    Primordia haec fuere; sed non vis stetit
    Qua coepit, ire in peius ut morbi solent.
    (610) Quae clara pendent dona templorum tholis,
    Quae publici usus gaza, privatis sua
    Quos arca census servat in praedam venit.
    Nec ignis avidas arcet inhiantum manus:
    Diripitur ardens Coptos; ingenuam quoque
    (615) Pubem virosque nobiles captos trahunt
    Pretioque servos barbaro mittunt solo.
Ios. Quis ausus emere liberi juris genus?
Nun. Arabum regentes arva bisseni duces.
Ios. Gens ista mores Agaris iniustos refert.
    (620) Sed in urbe capta nunc quis imperii modus?
Nun. Non una mansit forma; ductorem sibi
    Legere summo jure; displicuit cito.
    Impositus armis alius & vincta additis
    Sociis potestas. Sed nec hoc mansit diu
    (625) Datumque turbae regimen. Ibi sententiae
    Clamore certant imperatque audacia.
    Contenta verbis nec manet discordia:
    Vulneribus agitur. Ipse conflictum trucem
    Motasque vidi mutuam in caedem manus.
Ios. (630) Spondent paratam quae refers victoriam!
    Ramse, properiter quot potes turmas rape
    Cincturus urbem. Fecero justae brevi
    Adsint cohortes & per infernos specus
    Qui moenia intra militem obscurum locent.
    (635) Nec deerit aries horrido incussu gravis
    Nec capite tecto vineae serpens opus.
    Per haec potitus urbis, armatum gregem
    Imbuere Phario sanguine aut praeda cave.
    Exspectet a me commoda & pretium suo
    (640) miles labori; sufficit rex omnibus,
    Ne civium dolore sibi quaestum parent.
    Civile regimen da nec opulentis nimis,
    Qui multa habentes semper in majus tamen
    Sua vota mittunt tamque nil parentium
    (645) populo volunt licere quam nil non sibi;
    Nec contra egenis, quippe cor quorum exedit
    Inimicus aequo livor insociabilis,
    Aliena cernens lumine infesto bona.
    Quod civitatem continet medium est genus,
    (650) luxu remotum, sorde contemta vacans.
    Hinc, quae per omnes lance distribuas pari,
    Alimenta mittam. Quicquid aspiciens Cyprum
    Littus rubentes inter & fluctus situm est,
    Qua parte Pharius limes extrema sedet
    (655) tellure, denso militum obtentu tege.
    Venient favente tempora aetherio patre
    Meliora, cum gens sentiet vires Phari
    Nabataea, nostris quae frui gaudet malis.
    Tenebricosus servet imperio male
    (660) usos nomarchas carcer atque illos simul,
    Quibus inquinata caede rectorum manus,
    Quamvis nocentum, more non tolerabili
    Et hoste pacis. Illa terrebunt magis
    Supplicia quae non ira constituet recens,
    (665) sed amica gravibus tarda consiliis mora.
    Veniam ferunto qui satis delinquere
    Habuere tantum, jusserat quantum fames,
    Non quorum avarus sese in alienas opes
    Immersit animus. At quibus popularium
    (670) Ludibrio quaestuque libertas fuit,
    Nunc jura poenis sentiant ipsi suis
    Quae reppererunt: terra viventes premat.
    Ibi per laborem tempora erepta die
    Dimetientes compedem duram trahant.
    (675) Sed & hi tamen pascantur & quam facinore
    Laesere diro patriam exemplo juvent
    Spectaculoque miseriae prosint diu.
    Fac ista cures. Quae domum spectant meam
    Iam pauca ego intus coniugi fidae loquar.


Iudas. Simeon.

    (680) PRoh, qualis iste, Simeo, vir! quam provide
    Cuncta ordinavit; quam peraequavit bene
    Supplicia meritis, juris ac recti tenax!
Sim. Talem diu jam video, pro vobis ego
    Dum servor obses. Saepe conspectus mihi
    (685) sedere & aequus partis utriusque arbiter
    Audire patiens dicta nec verbo levi
    Nec ore motus prodere indicium sui.
    Valebat illo testium sub judice
    Fides magis quam numerus & testis locum
    (690) Implebat ante vita quae fuerat rei.
    Legum studebat persequi normam, nisi
    Suaderet aliquid tristibus clementia
    Detrahere poenis - non tamen sic lenitas
    Nimis ut soluta demeret vitiis metum.
    (695) Iud. Quid esse dicam, quod Sophompaneas heri
    Nos hospitali largus excipiens dape
    Hoc quem dedit natura disposuit loco?
Sim. Mihi crede, quod tu, frater, eximium putas,
    Minimum est in illo. Magna vis illum Dei
    (700) Inspirat & quae non valet mens assequi
    Mortalis intus spiritu aetherio monet.
Iud. Quae se ista tanto porticus spatio explicat
    Amplexa totam latere tergemino domum?
Sim. Istam petitis littore usque ab Ionio
    (705) Fieri columnis jussit in amicum suum
    Rex non avarus. jud. Intus aspicere an licet?
Sim. Licet & juvabit; namque & hic multo litas
    Colore tabulas, opera sollicitae manus,
    Rex jussit addi, quae Sophompaneae decus
    (710) Et acta monstrent hospitum conspectibus,
    Ut ipse famae vivus intersit suae.
Iud. Eamus ergo; ne time, non, Beniamin,
    Te deseremus; non tuos fratrum chorus
    Effugiet oculos ilicetque aderit tibi
    (715) Simulatque magni praesidis cardo strepet.
Sim. Haec opera visu quam potes propero rape!
Iud. Quid ista sibi vult femina iratum rubens,
    Quae crine vulso lacera & humectans genas
    Chlamydem simul fugientis à tergo rapit?
    (720) Sim. Matrona forma simul & imperio potens
    Stimulis negati saevit in castum stupri
    Regeritque crimen scelereque obvelat scelus
    Mendacioque pignore hoc quaerit fidem.
Iud. Video nigrantem carceris saevi domum.
    (725) Sim.Hoc ille clausus crimen alienum luit.
Iud. Quis de racemo triplice tres uvas premens
    geniale regis fundit in phialam merum?
Sim. Non gesta res est, sed Sophompaneae fuit
    Qui vinculorum socius hanc somno datus
    (730) imaginem conspexit & Phoebi jubar
    Simul extulisset tertiam coelo facem
    Se rursum ut ante regiae poclis fore
    Mensae ministrum didicit illo interprete.
    Vocem secutus exitus vatem probat.
    (735) Heu, quam brevis memoria factorum bene!
    Ex carcere illo pristinum indeptus locum
    Insignis opibus, gratia clarus, potens
    honore, mansit cultae amicitiae prius
    Praesagiorumque & sui pacti immemor,
    (740) donec suum bis signa per bis sex iter
    Sol explicaret & Phari sapientibus
    obscura regis quaereret vatem quies.
Iud. Est alia tetra tristis in caligine
    Species. Canistra plena regalis tria
    (745) mensae paratu lancinant rostris aves
    Epulasque dulces unguibus faedis trahunt.
Sim. Et ista somni forma quam vidit miser
    Captivus, olim regiae structor dapis,
    Sicutque vatis dixerat vox praescia,
    (750) cum tertio purpurea curriculo diem
    Proferret Eos, horrida pendens cruce
    Avidas volucres artubus pavit suis.
Iud. Septem superbas corpore eximio boves
    Niliaca profert unda, quas ripam gravi
    (755) pede metientes graminum pascit viror.
    Sequuntur aliae pigra quas genuit palus
    Macie juvencae squallidae numero pari,
    Quae simul ad eadem repserant aegre loca
    Illas opimas lurido rictu vorant.
    (760) Septem beatae pondere in terram suo
    Vergunt aristae; flavus est illis color.
    Totidem sed alios video contiguos solo,
    Sitiente culmos mergite exsuccos leves,
    Quos aestuosus solis exhausit vapor,
    (765) & virus horum nobiles spicas necat.
    Quis iste in ostro talia aspectat jacens?
Sim. Rex ipse. Namque huic fruge felici uberes
    Septem atque septem segetis infaustae notat
    Annos latente noctis effigie Deus.
    (770) Sed nemo nodos potuit hos evolvere,
    Nisi ille quem rex carcere eductum horrido
    ob id secundum culmini fecit suo.
Iud. Agnosco pictum byssino cultu; trahit
    Eburnus illum currus; in laeva micat
    (775) radiatus adamas, torquis insigne aureum
    Dependet humeris; pronus in faciem jacens
    Adorat illum populus & laudes canit.
    Sed quae illa triplici classe distincta agmina?
    Succincta tunicis prima pars, pars altera
    (780) sudat sub armis, carbaso pars tertia
    A capite ad imos candida tegitur pedes.
Sim. Quoscunque populos claustra regnorum Philae
    Cohibent & ingens Nilus & Nili mare,
    hos docuit ille in genera partiri tria
    (785) & distributas singulis artes novis
    Auxit repertis. En aratores habet
    Sors prima & operas vita quarum usu viget.
    Monstravit ille spumeam vim fluminis
    Attollere in sublime circuitu rotae
    (790) non constituro mobilis vestigio.
    En rursus alii, hospitibus admirabile,
    tractant farinam pedibus & manibus lutum.
    Secundus ordo miles; hunc alto otio
    Agitare bellum docuit. Hi vallum ferunt,
    (795) currunt in armis alii & in palum graves
    Meditantur ictus. Pars equi non mitibus
    urgent lupatis ora & in gyrum trahunt.
    Currus at aliis regere falcigeros labor.
    Pars justa castris spatia dimensi parant
    (800) munire fossis & superiecto aggere.
    Hos contus ingens armat; his nervo sonans
    Sinuatur arcus; hi securigera manu
    ferire discunt. Cernis in dextram modo,
    Modo in sinistram tota versari agmina?
    (805) Modo explicatur frons, modo in cuneum coit.
    Dicata sacris tertia est hominum cohors,
    Quam gaza regis oneris exsortes alit,
    Nec hos Sabaeos crede tantum altaribus
    Adolere odores. Quin Sophompanea duce
    (810) quaerunt vagantes quid retro stellas agat,
    Cur Cancri ad orbem longior soli mora,
    Idemne semper ursa destiterit polo;
    Quae causa coelum siderum partu novo
    faecundet & consilia rimantur Dei
    (815) per omne Mundi, quanta natura est, opus.
    Formas quoque illas pulveri inscriptas vides?
    Ibi triquetrus disputant quantum ambitus
    Contineat aequor, orbe sit quanto minor
    Quae media fines linea attingit duos.
    (820) Tum quicquid egit fortiter bello Pharos
    Aut pace placide; quicquid Aegypto utile
    Sanxere leges, Memphide & regnantium
    A Mesore primo nomina & populi truces
    Motus in alta mole pyramidum notant,
    (825) rerum exprimentes signa, non vocum sonos.
Iud. Quid illa sibi vult tabula, generosi ducis,
    ubi plebs ad aulam pallida ac trepidans coit?
Sim. Res magna regis agitur. Ut primum fidem
    Segeti abnegavit annus esurie exciti
    (830) Mancipia vendunt Cerere, quam rex horreis
    Dum larga messis fuerat abdiderat suis,
    Hoc vate monitus. Saevior postquam fames
    Momordit artus, adferunt pretium boves
    Et quicquid herbis pascitur laetis pecus;
    (835) At mox & agros, deinde jus etiam sui.
    Sic cuncta magnus arva quae Nilus videt,
    Demtis sacrato dicta quae fuerant choro,
    hominumque venit turba sub regis manum,
    Quos ille (namque id columen imperii fore
    (840) Dux aestimavit) linquere à proavis diu
    habitata jussit arva, & aliena in loca
    Misit colonos. Iud. Proh viri sapientiam,
    Sive illa ab usu, sive de coelo data est.
    Sed ne illa nobis obsit, haud frustra mihi
    (845) Cor timet; ab ipso multa nesciri velim.
Sim. Spatium quod ultra porticus tergum domus
    Spectans recedit, nil habet te quod juvet
    Inspicere. Saeclis cuncta quae populo Phari
    Venient, futuris fata mens ibi praescia
    (850) Disposuit. Illa mersa nunc caligine
    Intelligentur, cum fidem faciet dies.
    Et jam diu nos pavidus exspectat puer.


Chorus.

    NIle, seu Siris potius vocaris,
    Sive te nostri melius parentes
    (855) Astapum dicunt, vaga cuius unda
    fontis ignoto veniens ab ortu,
    Vasta qua squallent loca se profundas
    Abdit in terras hominique nata
    Rursus emergit scopulique ab alti
    (860) Lapsa bis saxo violenta murmur
    Iactat horrendum, bifidoque cursu
    Lambit Aegyptum latere ex utroque,
    Donec immensis procul evoluta
    ostiis findit mare; quid profabor
    (865) Virgo, doctorum grege dissidente
    Saepe qui magni ducis advocati
    Ad dapes aures tetigere nostras?
    Quas tibi dicam nocuisse causas,
    Quod Pharum quondam solitus rigare
    (870) Imbris ut fusi nihil indigeret,
    Sirio quamvis toties vocante
    Vincere octonos cubitos recusas?
    Solis an junctis veniens ab astris
    In modum crevit calor auctiorem
    (875) Et sitim tellus mea sentit altrix
    Nec suas amni pluvias refundit?
    An tuos natum vegetare cursus
    Mercuri velox hebetavit astrum
    Stella Saturni pigra? num gelatus
    (880) Occidens vernos Zephyros retentat,
    Qui tuum toto pelago retundunt
    Flumen, & cogunt superare ripas?
    An cadens in se vetera abnegavit
    In tuos cursus alimenta tellus,
    (885) Dum quod Atlantis juga pulsat omnem
    Ambiens Mundum mare per cavernas
    Abditas caeco vetat ire fluctu,
    Aut via labi prohibet latente
    Qui tibi furtim sociantur amnes?
    (890) Ista, ni fallor, nimium periti
    Quaeritis frustra. Deus orbis auctor
    Ipse, cum terris male mixtus humor
    Littore & ripis didicit teneri,
    Fecit & Nilum propriaque vinxit
    (895) Lege, quam culpas hominum perosus
    Mutat, & monstris mala saecla terrens
    Tentat in rectum revocare gentes.

Continue

ACTUS QUARTUS.

Iosephus.    Iudas.    Benjamin.

Ios. ABripite puero vincula, ut respondeat
    Liberius; & vos, corporis comites mei
    (900) Et fida famuli turba, vosque ô Nubides,
    Abstate. Sunt quae solus hospitibus loquar.
    Vivitne genitor ille, quem dixtis, senex?
Iud. Vivum reliqui, regna cum peterem Phari.
Ios. Quot ejus aetas annuos cursus habet?
Iud. (905) Orbes peregit prope ter & decies decem.
Ios. Aetasne tam declivis à morbo vacat?
Iud. Maerore demto nullum habet morbi genus.
Ios. Hunc ergo puerum moeret abductum sibi?
Iud. Est alius etiam qui senem torquet dolor.
Ios. (910) Licetne scire? nam senex pater & mihi est.
Iud. Dixisse memini. filium amissum dolet.
Ios. Quae saeva patri filium sors abstulit?
Iud. Id scire oportet cuncta cernentem Deum.
Ios. Testem invocasti rite quem fugiat nihil.
Iud. (915) Certum docere nemo nos hominum potest.
Ios. Permulta saepe ignota detexit dies.
Iud. O, si ulla praestet hoc quod optamus dies!
Ios. Velletis illum forte restitui patri.
Iud. Si liceat emere hoc morte non faciam moram.
Ios. (920) Adeone patris proximus cordi fuit?
Iud. Ut nullus ullum genitor adamarit magis.
Ios. Animo probo quod esset, & nulli invidens?
Iud. Et quia bonam spem dederat egregia indoles.
Ios. Quid visa vobis regna pollentis Phari?
Iud. (925) Nihil illa cedunt optimis Syriae locis.
Ios. Etiamne regimen placet & imperii modus?
Iud. Miranda vero cuncta, te imprimis duce.
Ios. Velletis & vos his locis considere;
Iud. Ob multa; primum ne ingruat rursum fames.
Ios. (930) Et vos quid ergo cogit hinc discedere,
Iud. Domi relictus non relinquendus pater.
Ios. An huc & ipse posset adduci senex?
Iud. Illius est statuere; parere est meum.
Ios. Amore forte filii huc posset trahi.
Iud. (935) Nam carus illi fuit & hic semper puer.
Ios. Quod nomen illi genitor imposuit? rogo.
Iud. Jussu vocari Benjamin patrio solet.
Ios. Dextrae potentis omen isto in nomine est.
Iud. Quid hoc? Hebraeae percipis linguae sonum?
Ios. (940) Et ipse vestris adfui quondam locis.
Iud. Huc quae tulit te causa, si fas quaerere est?
Ios. Iniquus in me livor, inclemens fera.
Iud. Non illa nostro pestis ignota est solo.
Ios. Vendine & illic liberum corpus solet?
Iud. (945) Hoc mos & acri scita supplicio vetant.
Ios. Sed multa fieri video quae leges vetant.
Iud. Sed quae nisi homines puniant, punit Deus.
Ios. Jam dic quod illi nomen amisso fuit.
Iud. Josephus. hoc egregius imposuit parens.
Ios. (950) Vestri quid illud voce sermonis notat?
Iud. Significat incrementa felicis domus.
Ios. Res saepe respondere nominibus solet.
Iud. Sed hoc inane nomen eventus docet.
Ios. Ne temere desperare. nil durum Deo.
Iud. (955) Utinam, sed insperata, det nobis Deus!
Ios. Dedit, & dabit. Respicite me, fratres mei.
    Josephus ego sum. nomen Aegyptus mihi
    Imposuit aliud. quam meam sortem auxerit
    Fautor Deus, videtis. Ex animo procul
    (960) Dothan, minaeque mortis, & tristis specus,
    Et Arabes, abeant. Somniis constat fides.
    Satis hoc: nec aliud majus à vobis volo.
Iud. Generose praeses: non enim fratrem audeam
    Vocare, quia nos conscius culpae pudor
    (965) In te arguit fecisse fraternum nihil:
    Iterum voluti, supplices, miserabiles,
    Ad tua jacemus genua, non ut te fami
    Nostrae, sed ut te tumet opponas tibi.
    Ignosce. longis fessus aerumnis pater
    (970) Hoc ipse, si vis, postulat: si vis rogat.
Ios. Abiicite curas. poscitis sera prece
    Quod impetratum est. Hoc quoque est nimium leve,
    Donare culpam. frater ut fratres amo,
    Cum Beniaminem video sincera fide
    (975) Vobis amari, scire quod noster diu
    Per flexuosas quaerit ambages labor.
    Ne cruciet hoc vos, exitus felicitas
    Meretur. Est cur gratias vobis agam,
    Per quos honores proximos regno tuli.
    (980) Qui cuncta fecit, cuncta qui vigili Deus
    Oculo intuetur nilque sine cura sinit,
    Et eminus consilia disponit sua,
    Vobis futurum sospitatorem ac patri
    Praemisit huc me. Quod Pharum torquet fames
    (985) Alique Pharia fruge qui circum solent
    Populi, secundae tempus aestatis fugit.
    Aliae supersunt quinque non steriles minus.
    Ite ergo, patri fata deflenti mea
    Portate laeti nuntium insperabilem,
    (990) Quem credidit periisse, non me vivere
    Tantum, sed alta sede sublimem, inclutum
    Sedere, lateque opibus aggestis frui.
    Potentiae omnes esse participes meae;
    Felicitatem referat acceptam mihi,
    (995) Cui debeo ortum, veniat & videat parens
    Desideratum pectori natum suo.
    Opima vestris pascua armentis dabo
    Herbisque Phariis crescet Isaci pecus.
    Quam vestra, fratres! colla, non visi mihi
    (1000) Totos per annos bis decem, amplecti libet:
    Tuasque similes Beniamin cerae comas
    Contingere, innexumque cervici manu
    Haerere utraque: gaudio manant genae,
    Hilarisque fletus vocis occlusit viam.
Benj. (1005) Salve, Rachelis dividens mecum genus,
    Reperte frater mihi nec optanti quidem:
    Tuere me, puerum vir, afflictum potens:
    Quali Pharum regis arte, germanum rege:
    Et hos amoris, quaeso, non ficti indices
    (1010) Permitte fletus collo ut infundam tuo.
Ios. O mihi nunquam sperata dies,
    Gaudia per te quam magna fero!
Benj. Jam me nec iter longum Sicimis
    Vectum ad Nili poenitet urbes,
    (1015) Nec percussum crimine falso
    Vincla innocua gessisse manu.
Ios. Fratrum in te animus mihi non certo
    Notus in hos me compulit astus.
    Doleo tibi quod mala, quodque metum
    (1020) Tulit illorum spectata fides.
Benj. Magnum est, fratres purgasse suos.
    Isto pretio mihi cuncta placent.
Ios. Iam vita mihi dulcior, ex quo
    Fratres licuit reperire pios.
    (1025) Non illa mihi tam laeta dies,
    Quo deserui carceris umbram,
    Quo me patrem rex ipse suum
    Memphisque simul tota vocavit.
Benj. Bona cum specto tua, mi frater,
    (1030) Sentio laetos pectore motus.
Ios. Mea quae cernis, tua sunt, frater.
Benj. Haec quam noster gaudeat una
    Spectare senex!
Ios. Veniet, veniet: nec longa mora est.
    (1035) Ibitis illuc cum magnifica
    Missi pompa, ducis excelsi
    Quae legatos fratresque decet.
    Sed his fruendi gaudiis longum satis
    Tempus sequetur. hora nunc mea me vocat,
    (1040) Qua soleo regi dicere affatu brevi
    Quae digna sciri quaeque portavit dies.
    Adeste, nostrum quos amat comites latus.


Iudas. Ruben. Benjamin

Jud. QUamquam carere me jubent omni metu
    Pietas benigni fratris & constans fides:
    (1045) Tamen innocentis vultus ipse habiti male,
    Animusque diri facinoris nondum immemor,
    Adeo stupori tradidit me exterritum,
    Ut verba post non multa, quae vix extudi,
    Nihil valuerim tempore in tanto loqui.
    (1050) Nunc te precamur, ille quem imprimis amat,
    Unius uteri germen insontem, probum:
    Illum propitium fratribus praesta, & pium
    Placamen esto. te ille respiciens, tibi
    Favens, peracti fida bibat oblivia.
Rub. (1055) Quae verba Judas dixit, ea crede omnium.
    Si quid tibi unquam fecimus fratres boni,
    Id nunc repende: munus hoc facile est tibi,
    Magnumque nobis. da quod aeternum juvet
    Meminisse. sic te videat incolumis pater.
Benj. (1060) Nihil est opus, ceu video; sed nostram tamen
    Desiderari fratribus caris opem
    Non patiar: ita me instituit abeuntem pater.
    O nate, nullos oderis: sed ames tamen
    Summe, inquiebat, sanguine advinctos tibi.
    (1065) Hos ut retineas fac, nec officiis modo,
    Sed & ferendo. Patruus talis fuit
    Lotho Abrahamus: quippe quem captum ut fero
    Eximeret hosti, praelio objecit caput
    Et spolia regum quattuor retulit domum:
    (1070) Litemque fugiens finium, toto procul
    Ortu relicto petiit occiduum latus.
    Sic Ismaëlem ventre servili satum
    Sibi gravem patienter Isacus tulit.
    Ut me quoque addam, cum truce ingenio minax
    (1075) Jugulo immineret frater Esavus meo,
    Totos per annos bis decem erravi vagus,
    Extorris, exul, temporis longi ut mora
    Lassaret iras & redux quanquam innocens.
    Donis & humili lenii tumidum prece.
    (1080) Haec monita patris optimi non memoria
    Tantum fideli colere sed factis volo.
Iud. Egregia certe pignora enixa est Rachel.


Chorus

    RUmor candidus ad meas
    Aures protinus advolans
    (1085) Inventos modo praesidi
    Fratres nuntiat undecim.
    Gaudet pontificum genus,
    Magni filia Putiphrae,
    Claram nosse viri domum
    (1090) Ortam sanguine nobili:
    Quorum olim veteres avi
    Illis progeniti locis,
    Euphrates ubi diluens
    Glebae sumen, & alitis
    (1095) Teli praeveniens fugam
    Tigris bis sociant aquas.
    Illa sumpserat ex humo
    Limum, quem Deus ad suam
    Ductum finxit imaginem,
    (1100) Patrum qui fieret pater,
    In quo gens hominum sui
    Census terminat ordinem.
    Tunc senos operis dies
    Clausit, rebus & ultimam
    (1105) Factis imposuit manum,
    Majus nil meditans Deus.
    Illi namque animum suo
    Flatu largus & os dedit
    Quod caelestia cerneret.
    (1110) Mox, ut progenies diu
    Multa in saecula viveret,
    Partem de latere eripit:
    E qua se exhibuit viro
    Pulchri foemina corporis.
    (1115) Hanc cernens, simul ut sopor
    Mollis membra reliquerat,
    Flammari sibi vir novis
    Sensit corda caloribus.
    Hinc est conjugii fides,
    (1120) Omni federe sanctior,
    Proles unde venit, patri
    Semper nomen amabile,
    Maternoque bibens puer
    Venam lactis ab ubere.
    (1125) Fratrum proximus est amor,
    Ortus semina quos ligant
    Quales comparibus suis
    Colludunt celeres equi:
    Aut commune jugum trahunt
    (1130) Nexu individuo boves.
    O si me impositum suis
    Pennis cinnama olentibus
    Coeli pura per aequora
    Phoenix avehat, unica
    (1135) Mundo semper avis, ferens
    In Solis nimia face
    Succensa Aethiopum loca,
    Fratres ut videam meos.
    Sed ecce ditis dominus Aegypti venit
    (1140) Et solis aequat igne praelato jubar.

Continue

ACTUS QUINTUS.

Pharao. Iosephus. Iudas. Chorus.

    TIbi gratulatus, nunc & uxori tuae
    Affinitatis decore cumulatam domum
    Volo gratulari. Nulla par meritis tuis
    Potest referri gratia: auxilio tuo
    (1145) Curis levatus libere regno fruor.
    Tibi salutem debet Aegyptus suam,
    Et ego quietem. cuncta quod non à viris
    Deserta squallent arva, quod terris nova
    Spes manet aratri, muneris totum tui est.
    (1150) Ideoque honores ad tuos addi volo,
    Ut more Eoae gentis astriferae plagae
    In spatia venias nominis titulo tui,
    Grandisque meriti grande monumentum ferat
    Agricola taurus arce siderea micans,
    (1155) Sicut propinquas arietis stellas tenet
    Inscriptus Hammon Mesoris antiqui pater.
Ios. In me tot atque tanta congessit tua,
    Rex magne, bonitas, ut magis demi velim
    Quam pondus addi. Cur adhuc aliquid tamen
    (1160) Cogar precari causa sunt fratres mei,
    Et, quem relicto fine telluris Syrae
    Optem huc venire fratribus comitem, pater.
    Agitare pecudes patrius est illis labor.
    Non procul ab urbe cui suum nomen sator
    (1165) Dedit diei, laeta graminibus jacet
    Regio, virensque pabulo semper novo:
    Gosena vocitant accolae Pelusii.
    Haec tota periit usibus mortalium
    Huc usque tellus, inde quod populi tui
    (1170) Displiceat animis cura versandi gregis.
    Haec vacua nostro prata si generi dabis,
    Promitto id ipsis utile ac Phariis fore.
    Jamque ecce & ipsos, quod ego te verbis rogo,
    Gestu rogantes corpora instratos solo.
Iud. (1175) Vivat beatus dominus opulentae Phari.
Pha. Surgite: dabuntur herbidi sedes soli;
    Et qui parentem, qui domum totam vehant
    Currus quadrijuges, quosque iter poscit cibos,
    Quaeque optima edit arborum partu ferax
    (1180) Niliaca tellus, dono longaevo seni.
Ios. Patere hoc ut addam. Liberos homines vides,
    Qui sponte veniunt in potestatem tuam.
    Ne sacra patribus tradita & generis sui
    Mutare ritus, longa quos aetas probat,
    (1185) Cogantur unquam. Tum, migrare his finibus
    Si libeat, aut quod aliquid acciderit grave,
    Aut quod vocet spes melior, id nemo vetet.
    Ita purus aër semper Aegyptum beet,
    Justumque servet Nilus augmenti modum,
    (1190) Multaque matres prole tellurem impleant,
    Et sceptra nunquam posteris abeant tuis.
Pha. Juro potentem cuncta moderari Deum,
    Meumque caput hoc obligo, & seros mei
    Generis nepotes, semper Hebraeis sui
    (1195) Arbitria ritus, exitus tutos fore.
    Hanc siquis olim rex Phari rumpat fidem,
    Nilus cruentas turbidus spumas agens
    Pelagus coloret: turpis animantum lues
    Nascatur, undis pariter & terrae gravis.
    (1200) Morbi furentis virus exanimet greges:
    Herbis viror decedat: urantur sata:
    Nec arbor umbras ulla, nec fructus ferat.
    Ulceribus homines torridis vexet dolor;
    Obsideat atra, quantaque infernae est plagae
    (1205) Caligo, coelum: noxque, non medio die,
    Noctem sequatur. Prole populata, domos
    Eat per omnes luctus. id si non sat est,
    Nereus quoque ipse legis exsorti vado
    Ruat, atque totos sorbeat populos mare.
Ios. (1210) Non erit Hebraeos hospites nullum tibi
    Habuisse pretium, terra locupletis Phari.
    Nam dum pium Deoque dilectum genus
    Clemens fovebis, cuncta tibi votum fluent
    Supra, tuisque se dabit famulam usibus
    (1215) Natura. Venient saecla, cum nostra incliti
    De gente reges Memphidos fedus colent,
    Inque Israëlis sceptra matre Aegyptia
    Nascetur haeres. rursus in regnum Phari
    Stirpe ex Hebraea, moenia implentes nova,
    (1220) Aderunt coloni. Post ubi lapsus polo
    Tot ille vatum dictus ante oraculis
    Reparator orbis atque pietatis parens
    Mortalium res viset, hic tutos sibi
    Quaeret recessus, fidaque exsilio loca.
    (1225) Leges Hebraeis ille communes meis
    Nilique populo ponet & miscens sacra
    Docebit uno more venerari Deum.
Cho. Veniet & ad nos tam grande bonum:
    Et coelestis melior Phoebo
    (1230) Calor Aethiopum corda perurat.

Continue