Horatius in het Nederlands tot 1800

Horatius: Gedichten, tot Ode II, 4 naar de uitgave van
Cornelius Schrevelius, Leiden 1653.
Van de inleidende teksten en de commentaar is hier alleen
de Vita afgedrukt. Gebruikt exemplaar: UBL 194 F 24.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.



In een apart document staan de vertalingen in het Nederlands door:

Cornelis van Ghistele, Dirck Volkertsz. Coornhert, Jan van Hout, Abraham vander Myl, In de Nederduytsche Helicon, Vertaler van Otho Vaenius, Johan van Heemskerck, Joost van den Vondel, Conradus Goddaeus, Jeremias de Decker, Jacob Westerbaen, Christoffel Pierson, Hendrick Bruno, J. van Someren, Catharina Questiers, Willem Sluiter, B. van Bergh, Andries Pels, Pieter Rabus, David van Hoogstraten, Joannes Antonides van der Goes, Elisabeth Koolaart, Janus van Bergen sive Montanus, Pieter Nuyts, Kornelis Boon, Anthony Janssen, Fl. de Bruin, Jacob Zeeus, Lucas Schermer, Coenraed Droste, Anoniem in Keurstoffen, J. van Hoven, A. Hoppestein, Johan de Haes, Joan Pluimer, Auteur van de Keurstoffen, Willem den Elger, Balthasar Huydecoper, Otho Reizius, Theodoor van Snakenburg, Anoniem in Godgeleerde vermakelijkheden, Kornelis Elzevier, J.T. la Fargue, Pieter le Clercq, Johan Moorman, Gerard Muyser, Everhard Kraeyvanger, Sine Labore Nihil, Pieter van Winter, Pieter Huisinga Bakker, J.C. van A., W.E. de Perponcher, Rhijnvis Feith, R. van Ommeren, Willem Bilderdijk, J. Houtman Thz., J. Voorduin, M.C. van Hall, Willem Outhuys en A.S.

Klik hier voor een gedetailleerd overzicht van Horatius’ gedichten in Nederlandse vertaling.



Aere perennius
Standbeeld van Horatius in Venosa, met omgewaaide kerstboom

Boek I, ode 1, ode 2, ode 3, ode 4, ode 5, ode 6, ode 7, ode 8, ode 9, ode 10, ode 11, ode 12, ode 13, ode 14, ode 15, ode 16, ode 17, ode 18, ode 19, ode 20, ode 21, ode 22, ode 23, ode 24, ode 25, ode 26, ode 27, ode 28, ode 29, ode 30.
Boek II, ode 1, ode 2, ode 3, ode 4, ode 5, ode 6, ode 7, ode 8, ode 9, ode 10, ode 11, ode 12, ode 13, ode 14, ode 15, ode 16, ode 17, ode 18, ode 19, ode 20.
Boek III, ode 1, ode 2, ode 3, ode 4, ode 5, ode 6, ode 7, ode 8, ode 9, ode 10, ode 11, ode 12, ode 13, ode 14, ode 15, ode 16, ode 17, ode 18, ode 19, ode 20, ode 21, ode 22, ode 23, ode 24, ode 25, ode 26, ode 27, ode 28, ode 29, ode 30.
Boek IV, ode 1, ode 2, ode 3, ode 4, ode 5, ode 6, ode 7, ode 8, ode 9, ode 10, ode 11, ode 12, ode 13, ode 14, ode 15.
Carmen Seculare.
Epode 1, epode 2, epode 3, epode 4, epode 5, epode 6, epode 7, epode 8, epode 9, epode 10, epode 11, epode 12, epode 13, epode 14, epode 15, epode 16, epode 17.
Satires, boek I satire 1, satire 2, satire 3, satire 4, satire 5, satire 6, satire 7, satire 8, satire 9, satire 10
Satires, boek 2 satire 1, satire 2, satire 3, satire 4, satire 5, satire 6, satire 7, satire 8
Epistolae, boek 1
Epistolae, boek 2
Ars poetica


[fol. *4r]
Q. HORATII FLACCI

VITA,

E vetusto quodam exemplari descripta.
QUINTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, & exactionum coactore: ut verò creditum est, salsamentario: quum illi quidam in altercatione exprobrasset, Quoties ego vidi patrem tuum brachio se emungentem? Bello Philippensi excitus à Marco Bruto imperatore, tribunus militum meruit: victisque partibus, venia impetrata, scriptum quaestorium comparavit: ac primo Maecenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo epigrammate,
            Ni te visceribus meis Horati
            Plus jam diligo, tu tuum sodalem
            Hinno me videas strigosiorem.
Sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio,
    Horati Flacci ut mei, esto memor. Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat, Antè ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum: nunc occupatissimus & infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, & nos in epistulis scribendis adjuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam suggerere destitit. Exstant epistulae, è quibus argumenti gratia pauca subieci, Sume tibi aliquid juris apud me, tamquam si convictor mihi fueris. Rectè enim & non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valitudinem tuam fieri possit. Et rursus, Tui qualem [fol. *4v] habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire, nam incidit ut illo coram fieret à me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque anthuperephanoumen. Praeterea saepe eum, inter alios jocos, purissimum penem, & homuncionem lepidissimum appellat: unaque & alterâ liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo credidit, ut non modo seculare carmen componendum injunxerit, sed & Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum: eumque coëgerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere. Post Sermones verò lectos quosdam, nullam sui mentionem factam ita sit questus, Iratum me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit quod videaris familiaris nobis esse? Expressitque Eclogam, cuius initium est,
            Quum tot sustineas & tanta negotia solus,
            Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
            Legibus emendes: in publica commoda peccem,
            Si longo sermone morer tua tempora Caesar.
Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis & à semet ipso in saturis in Satyris describitur, & ab Augusto hac epistula, Pertulit ad me Dionysius libellum tuum: quem ego (ne accusaem brevitatem) quantulus cumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quam ipse es: sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit ogkôdéstatos, sicut est ventriculi tui. Ad res venerias intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse disposita, ut quocumque respexisset, ibi ei imago coïtus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini: domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas & elegi sub ejus titulo, & epistola prosa oratione, quasi commendantis [fol. *5r] se Maecenati. Sed utraque falsa puto. nam elegi, vulgares: epistula etiam, obscura, quo vitio minimè tenebatur. Natus est VI. Id. Decemb. L. Cotta & L. Torquato consulibus. Decessit V. Kal. Decembr. C. Marcio Censorino & C. Asinio Gallo consulibus, post nonum & quinquagesimum anum: haerede Augusto palàm nuncupato, quum urgente vi valitudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus & conditus est extremis Esquiliis, juxta Maecenatis tumulum.



Q. HORATII FLACCI

CARMINVM

seu ODARUM

LIBER PRIMVS.

Ode I. Ad MAECENATEM.

Alios alia delectant: Horatius verò Poëtae nomen, praesertim Lyrici af-
    fectat, tanquam sibi honorificentissimum futurum; praesertim si eo
    dignus, vel ipsius Maecenatis judicio, censeatur.

MAECENAS atavis edite regibus,
O & praesidium, & dulce decus meum:
Sunt, quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat: metaque fervidis
(5) Evitata rotis, palmaque nobilis
Terrarum Dominos evehit ad Deos.
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus:
Illum, si proprio condidit horreo
(10) Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros: Attalicis conditionibus
Numquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(15) Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium, & oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rateis
Quassas, indocilis pauperiem pati.
    Est qui nec veteris pocula Massici
(20) Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus; nunc ad aquae lene caput sacrae.
    Multos castra juvant, & lituo tubae
Permixtus sonitus, bellaque matribus
(25) Detestata. Manet sub Iove frigido
Venator tenerae conjugis inmemor:
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
    Me doctarum ederae praemia frontium
(30) Dîs miscent superis: me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo: si neque tibias
Euterpe cohibet: nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton:
(35) Quodsi me Lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.



Ode II. Ad AUGUSTUM CAESAREM.

Deos omnes iratos esse Romanis, ob Caesaris caedem: unam imperii
    spem in Augusto constitutam: & pro ejus incolumitate, ut parentis
    patriae, vota facit.
JAm satis terris nivis, atque dirae
Grandinis misit Pater: & rubente
Dextera sacras jaculatus arceis
    Terruit urbem,
(5) Terruit genteis, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae, nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
    Visere monteis:
Piscium & summâ genus haesit ulmo,
(10) Nota quae sedes fuerat columbis:
Et superjecto pavidae natarunt
    Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
(15) Ire dejectum monumenta Regis,
    Templaque Vestae:
Iliae dum se nimiùm querenti
Iactat ultorem: vagus & sinistra
Labitur ripa, Iove non probante, U-
    (20) xorius amnis.
Audiet civeis acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent:
Audiet pugnas, vitio parentum
    Rara juventus.
(25) Quem vocet Divûm populus ruentis
Imperî rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
    Carmina Vestam?
Cui dabit parteis scelus expiandi
(30) Iuppiter? tandem venias precamur,
Nube candenteis humeros amictus
    Augur Apollo.
Sive tu mavis Erycina ridens,
Quam Iocus circum volat, & Cupido:
(35) Sive neglectum genus, & nepotes
    Respicis auctor,
Heu, nimis longo satiate ludo:
Quem juvat clamor, galeaeque leves,
Acer & Mauri peditis cruentum
    (40) Vultus in hostem;.
Sive mutata juvenem figura,
Ales in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari
    Caesaris ultor:
(45) Serus in caelum redeas, diuque
Laetus intersis populo Quirini:
Neve te nostris vitiis iniquum
    Ocior aura
Tollat. hîc magnos potius triumphos,
(50) Hîc ames dici pater, atque princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos
    Te duce, Caesar.



ODE III.

Ad Navim, VIRGILIVM Athenas vehentem.

Navi Virgilium Athenas vehenti, incolumitatem precatur. Deinde in
    hominum temeritatem, audaciammque vehementer insurgit: & na-
    turam humanam in vetitum niti, ostendit.
SIc te diva potens Cypri,
    Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
    Obstrictis aliis, praeter Iapyga,
(5) Navis, quae tibi creditum
    Debes Vergilium: finibus Atticis
Reddas incolumem, precor,
   , Et serves animae dimidium meae.
Illi robur, & aes triplex
    (10) Circa pectus erat, qui fragilem truci
Conmisit pelago ratem
    Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,
    Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti:
(15) Quo non arbiter Hadriae
    Major, tollere seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,
    Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum, &
    (20) Infamis scopulos Acroceraunia?
Nequiquam Deus abscidit
    Prudens Oceano dissociabili
Terras: si tamen inpiae
    Non tangenda rates transiliunt vada.
(25) AUDAX omnia perpeti
    Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus,
    Ignem fraude mala gentibus intulit:
Post ignem aetheria domo
    (30) Subductum, macies, & nova febrium
Terris incubuit cohors:
    Semotique prius tarda necessitas
Lethi, corripuit gradum.
    Expertus vacuum Daedalus aëra
(35) Pinnis non homini datis:
    Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est.
    Caelum ipsum petimus stultitiâ: neque
Per nostrum patimur scelus
    (40) Iracunda Iovem ponere fulmina.



ODE IV.

Ad L. SEXTIUM.

Ex Veris descriptione, occasione sumpta, & communi moriendi con-
    ditione ac vitae brevitate, ad carpenda gaudia hortatur Sextum.
SOlvitur acris hyems, grata vice veris, & Favonî:
    Trahuntque siccas machinae carinas:
Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni:
    Nec prata canis albicant pruinis.
(5) Iam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna:
    Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede: dum gravis Cyclopum
    Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
    (10) Aut flore, terrae quem ferunt solutae.
Nunc, & in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
    Seu poscat agna sive malit haedum.
PALLIDA mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
    Regumque turreis. ô beate Sexti,
(15) Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam,
    Iam te premet nox, fabulaeque manes,
Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis,
    Nec regna vini sortiere talis,
Nec tenerum Lycidan mirabere: quo calet juventus
    (20) Nunc omnis, & mox virgines tepebunt.



ODE V.

Ad PYRRHAM.

Horatius ex Pyrrhae illecebris, tanquam è naufragio enataverat, cujus
    amore irretitos affirmat esse miseros.
QUIS multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
    Grato, Pyrrha, sub antro?
        Cui flavam religas comam,
(5) Simplex munditiis? heu, quoties fidem,
Mutatosque Deos flebit: & aspera
    Nigris aequora ventis
        Emirabitur insolens,
Qui nunc te fruitur credulus aurea:
(10) Qui semper vacuam, semper amabilem
    Sperat, nescius aurae
        Fallacis? miseri, quibus
Intemptata nites. me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
    (15) Suspendisse potenti
        Vestimenta maris Deo.



ODE VI.

Ad AGRIPPAM.

Varius tragoediographus bella ab Agrippa gesta decantabit: Hora-
    tius verò conviviis tantùm, & amoribus describendis aptus est, &
    idoneus.
SCRIBERIS Vario fortis, & hostium
Victor Maeonii carminis alite,
Quam rem cumque ferox navibus, aut equis
    Miles te duce gesserit.
(5) Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Peleidae stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulysseï,
    Nec saevam Pelopis domum
Conamur tenues grandia: dum pudor,
(10) Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris, & tuas
    Culpa deterere ingenî,
Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troïco
(15) Nigrum Merionen? aut ope Palladis
    Tydiden superis parem?
Nos convivia, nos praelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium
Cantamus, vacui; sive quod urimur,
    (20) Non praeter solitum leves.



ODE VII.

Ad MUNATIUM PLANCUM Consularem.

Alii alias laudent civitates, & regiones: Horatius verò reliquis ante-
    Ponit Tybur, ubi natis est Plancus, quem ad diluendas vino curas
    Cohortatur.
LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mytilenen,
    Aut Ephesum, bimarisve Corinthi
Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos
    Insigneis aut Thessala Tempe.
(5) Sunt quibus unum opus est, intactae Palladis urbem
    Carmine perpetuo celebrare: &
Undique decerptam fronti praeponere olivam.
    Plurimus in Iunonis honorem
Aptum dicit equis Argos, diteisque Mycenas.
    (10) Me nec tam patiens Lacedaemon,
Nec tam Larissae percussit campus opimae,
    Quam domus Albuneae resonantis,
Et praeceps Anio, & Tiburni lucus, & uda
    Mobilibus pomaria rivis.
(15) Albus ut obscuro deterget nubila coelo
    Saepe Notus: neque parturit imbreis
Perpetuos: sic tu sapiens finire memento
    Tristitiam, vitaeque labores
Molli, Plance, mero: seu te fulgentia signis
    (20) Castra tenent: seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina, patremque
    Quum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona,
    Sic tristeis affatus amicos:
(25) Quò nos cumque feret melior fortuna parente
    Ibimus, ô socii, comitesque.
Nil desperandum Teucro duce, & auspice Teucro.
    Certus enim promisit Apollo,
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
    (30) O fortes, pejoraque passi
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:
    Cras ingens iterabimus aequor.



ODE VIII.

Ad LYDIAM.

Iuvenem Sybarin, Lydiae amore perditum, & voluptatibus collique-
    factum notat.
LYDIA dic, per omneis
    Te Deos oro, Sybarin cur properes amando
Perdere: cur apricum
    Oderit campum, patiens pulveris, atque solis?
(5) Cur neque militaris
    Inter aequalis equitet: Gallica nec lupatis
Temperet ora fraenis.
    Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
Sanguine viperino
    (10) Cautius vitat? neque jam livida gestat armis
Bracchia: saepe disco,
    Saepe trans finem jaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae
    Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Trojae
(15) Funera: ne virilis
    Cultus in caedem, & Lycias proriperet catervas?



ODE IX.

Ad THALIARCHUM.

Quo magis saevit hyems, eò magis voluptati indulgendum. Sic autem
    à Marone hyems genialis appellatur,
VIDES ut alta stet nive candidum,
Soracte, nec jam sustineant onus
    Silvae laborantes: geluque
        Flumina constiterint acuto?
(5) Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens: atque benignius
    Deprome quadrimum Sabina,
        O Thaliarche, merum diota;
Permitte Divis cetera: qui simul
(10) Stravêre ventos aequore fervido
    Depraeliantis, nec cupressi
        Nec veteres agitantur orni.
QUID sit futurum cras, fuge quaerere: &
Quem fors dierum cumque dabit, lucro
    (15) Appone: nec dulceis amores
        Sperne puer, neque tu choreas,
Donec virenti canities abest
Morosa. nunc & campus, & areae,
    Lenesque sub noctem susurri
        (20) Composita repetantur hora.
Nunc & latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo,
    Pignusque dereptum lacertis,
        Aut digito male pertinaci.



ODE X.

HYMNUS in MERCURIUM.

Quem laudat à facundia, à parentibus, à palestrae, & lyrae inventione,
    à maxima in furando calliditate, atque ab iis, quibus fungitur, mu-
    neribus.
MERCURI facunde, nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus, & decorae
    More palaestrae:
(5) Te canam magni Iovis, & Deorum
Nuntium, curvaeque lyrae parentem,
Callidum, quidquid placuit jocoso
    Condere furto.
Te, boveis olim nisi reddidisses
(10) Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra,
    Risit Apollo.
Quin & Atreidas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto,
(15) Thessalosque igneis, & iniqua Trojae
    Castra fefellit.
Tu pias laetis animas reponis
Sedibus: virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis deorum
    Gratus, & imis.



ODE XI.

Ad LEUCONOEN.

Hortatur Leuconoen, omissa futurorum cura, voluptati indulgere;
    argumento a vitae brevitate, & celeritate ducto.
TU ne quaesieris scire (nefas) quem mihi, quem tibi
Finem Dî dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Temptaris numeros, ut melius, quidquid erit, pati:
Seu pluris hyemes seu tribuit Iupiter ultimam,
(5) Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum. sapias: vina liques: & spatio brevi
Spem longam reseces, dum loquimur, fugerit invida
Aetas. carpe diem, quam minimum credula postero.



ODE XII.

Ad AUGUSTUM.

Collaudatis diis, virisque aliquot claris, tandem ad divinas
    Augusti laudes descendit.
QUEM virum, aut heroa, lyra, vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?
Quem Deum? cujus recinet jocosa
    Nomen imago,
(5) Aut in umbrosis Heliconis oris,
Aut super Pindo, gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae
    Orphea silvae,
Arte materna rapidos morantem
(10) Fluminum lapsus, celerisque ventos,
Blandum & auritas fidibus canoris
    Ducere quercus.
Quid prius dicam solitis parentum
Laudibus? qui res hominum, ac deorum,
(15) Qui mare, & terras, variisque mundum
    Temperat horis?
Unde nil majus generatur ipso:
Nec viget quidquam simile, aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit
    (20) Pallas honores
Praeliis audax neque te silebo
Liber: & saevis inimica virgo
Belluis: nec te, metuende certa
    Phoebe sagitta.
(25) Dicam & Alciden, puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem: quorum simul alba nautis
    Stella refulsit:
Defluit saxis agitatus umor,
(30) Concidunt venti, fugiuntque nubes,
Et minax (sic Dii voluêre) ponto
    Unda recumbit.
Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
(35) Tarquini fasces, dubito, an Catonis
    Nobile letum.
Regulum, & Scauros animaeque magnae
Prodigum Paulum superante Poeno,
Gratus insigni referam Camoena,
    (40) Fabriciumque.
Hunc, & incomtis Curium capillis
Utilem bello tulit, & Camillum
Saeva paupertas, & avitus apto
    Cum lare fundus.
(45) Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli: micat inter omneis
Iulium sidus, velut inter igneis
    Luna minores.
Gentis humanae pater atque custos
(50) Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo
    Caesare regnes.
Ille seu Parthos Latio imminentis
Egerit justo domitos triumpho:
(55) Sive subiectos Orientis oris
    Seras & Indos:
Te minor latum reget aequus orbem:
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes
    (60) Fulmina lucis.



ODE XIII.

Ad LYDIAM.

Molestè fert Telephum rivalem sibi à Lydia anteponi.
CUm tu, Lydia, Telephi
    Cervicem roseam, cerea Telephi
Laudas bracchia, vae meum
    Fervens difficili bile tumet iecur.
(5) Tum nec mens mihi nec color
    Certa sede manet, umor, & in genas
Furtim labitur, arguens,
    Quam lentis penitus macerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos
    (10) Turparunt umeros inmodicae mero
Rixae, sive puer furens
    Inpressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
    Speres perpetuum dulcia barbare
(15) Laedentem oscula, quae Venus
    Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter, & amplius
    Quos inrupta tenet copula nec malis
Divolsus querimoniis
    (20) Suprema citius solvet amor die.



ODE XIV.

Ad Rempublicam bellum civile reparantem.

Allegoria perpetua est in hac Ode, ut testatur Fabius, lib. 8. qui etiam
    navis nomine Remp. significari (quum alii potius Brutum intelli-
    gant) fluctuum tempestates pro bellis civilibus, portem pro pace
    atque concordia dici existimat.
O Navis, referent in mare te novi
Fluctus: ô quid agis? fortiter occupa
    Portum: nonne vides, ut
        Nudum remigio latus,
(5) Et malus celeri saucius Africo,
Antennaeque gemant? ac sine funibus
    Vix durare carinae
        Possint imperiosius
Aequor? non tibi sunt integra lintea:
(10) Non Dî, quos iterum pressa voces malo.
    Quamvis Pontica pinus,
        Silvae filia nobilis,
Iactes & genus, & nomen inutile:
Nil pictis timidus navita puppibus
    (15) Fidit. tu, nisi ventis
        Debes ludibrium, cave,
Nuper sollicitum, quae mihi taedium,
Nunc desiderium, curaque non levis,
    Interfusa nitentis
        (20) Vites aequora Cycladas.



ODE XV.

NEREI vaticinium de ruina Trojae.

Paridi praesertim multa mala denuntiat, suam mollitiem ei expro-
    brans.
PASTOR cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam:
Ingrato celeris obruit otio
    Ventos ut caneret fera
(5) Nereus fata. Mala ducis avi domum,
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias,
    Et regnum Priami vetus.
Eheu! quantus equis, quantus adest viris
(10) Sudor! quanta moves funera Dardanae
Genti! jam galeam Pallas, & aegida
    Currusque, & rabiem parat.
Nequicquam, Veneris praesidio ferox,
Pectes caesariem: grataque faeminis
(15) Imbelli cithara carmina divides:
    Nequicquam thalamo gravis
Hastas, & calami spicula Cnossii
Vitabis, strepitumque, & celerem sequi
Ajacem: tamen, heu, serus adulteros
    (20) Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden, exitium tuae
Genti, non Pylium Nestora respicis?
Urgent inpavidi te Salaminius
    Teucer, te Sthenelus sciens
(25) Pugnae, sive opus est imperitare equis,
Non auriga piger: Merionen quoque
Nosces. ecce furit te reperire atrox
    Tydides, melior patre.
Quem tu, cervus uti vallis in altera
(30) Visum parte lupum, graminis inmemor,
Sublimi fugies mollis anhelitu,
    Non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio,
Matronisque Phrygum classis Achillei.
(35) Post certas hyemes uret Achaïcus
    Ignis Iliacas domos.



ODE XVI. PALINODIA.
Veniam petit à puella, quam Iambis laeserat: culpamque transfert in
    iram, cujus vim indomitam describit.
O matre pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cumque voles modum
    Pones iambis: sive flamma,
        Sive mari libet Adriano.
(5) Non Dindymene; non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
    Non Liber aeque, non acuta
        Sic geminant Corybantes aera,
Tristes ut irae: quas neque Noricus
(10) Deterret ensis, nec mare naufragum,
    Nec saevos ignis nec tremendo
        Iuppiter ipse ruens tumultu.
Fertur Prometheus addere principi
Limo coactus particulam undique
    (15) Desectam, & insani leonis
        Vim stomacho apposuisse nostro.
Irae Thyesten exitio gravi
Stravêre, & altis urbibus ultimae
    Stetêre causae cur perirent
        (20) Funditus: imprimeretque muris
Hostile aratrum exercitus insolens.
Conpesce mentem: me quoque pectoris
    Temptavit in dulci juventa
        Fervor, & in celeres jambos
(25) Misit furentem. nunc ego mitibus
Mutare quaero tristia, dum mihi
    Fias recantatis amica
        Opprobriis, animumque reddas.



ODE XVII.

Ad TYNDARIDEM.

Invitat eam in Lucretilem, commendams ab amoenitate, nec non
    ostendens commoda, quae ex eâ percipiet.
VELOX amoenum saepe Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus: & igneam
    Defendit aestatem capellis
        Usque meis pluviosque ventos.
(5) Inpune tutum per nemus arbutos
Quaerunt latenteis, & thyma deviae
    Olentis uxores mariti:
        Nec virideis metuunt colubras,
Nec Martialis haediliae lupos,
(10) Utcumque dulci Tyndari fistula
    Valles, & Usticae cubantis
        Laevia personuêre saxa.
Dî me tuentur: Dîs pietas mea,
Et Musa cordi est. hic tibi copia
    (15) Manabit ad plenum benigno
        Ruris honorum opulenta cornu.
Hîc in reducta valle, Caniculae
Vitabis aestus, & fide Teïa
    Dices laboranteis in uno
        (20) Penelopen vitreamque Circen.
Hîc innocentis pocula Lesbii
Duces sub umbra: nec Semeleïus
    Cum Marte confundet Thyoneus
        Praelia, nec metues protervum
(25) Suspecta Cyrum, ne male dispari
Incontinentis iniciat manus,
    Et scindat haerentem coronam
        Crinibus, inmeritamque vestem.



ODE XVIII.

Ac QUINTILIUM VARUM.

Vinum moderatè sumptum exhilarat animum, at haustum immode-
    ratè, furorem concitat.
NULLAM, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis, & moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit: neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines,
(5) Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
    At ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
(10) Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam; nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur coecus amor sui:
(15) Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem:
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.



ODE XIX.

DE GLYCERA.

Se Glycerae amore ita uri dicit, ut non bella, sed amores tantum scri-
    bere possit.
MATER saeva Cupidinum,
    Thebanaeque jubet me Semeles puer
Et lasciva licentia
    Finitis animum reddere amoribus.
(5) Urit me Glycerae nitor
    Splendentis Pario marmore purius,
Urit grata protervitas,
    Et vultus nimium lubricus adspici.
In me tota ruens Venus
    (10) Cyprum deseruit nec patitur Scythas,
Et versis animosum equis
    Parthum dicere: nec quae nihil attinent.
Hîc vivum mihi cespitem, hîc
    Verbenas pueri ponite, turaque
(15) Bimi cum patera meri:
    Mactata veniet lenior hostia.



ODE XX.

AD MAECENATEM.

Invitat Maecenatem ad convivium, minimè somptuosum.
VILE potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi: datus in theatro
    Cum tibi plausus,
(5) Care Maecenas, eques: ut paterni
Fluminis ripae, simul & jocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
    Montis imago.
Caecubum, & praelo domitam Caleno
(10) Tu bibes uvam, mea nec Falernae
Temperant vites, neque Formiani
    Pocula colles.



ODE XXI.

In DIANAM & APOLLINEM.

Hortatur virgines & pueros, ad canendas eorum laudes.
DIANAM tenerae dicite virgines:
Intonsum pueri dicite Cynthium,
    Latonamque supremo
        Dilectam penitus Iovi.
(5) Vos laetam fluviis, & nemorum coma,
Quaecumque aut gelido prominet Algido
    Nigris aut Erymanthi
        Silvis aut viridis Gragi:
Vos Tempe totidem tollite laudibus
(10) Natalemque, mares, Delon Apollinis,
    Insignemque pharetra,
        Fraternaque humerum lyra.
Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem,
Pestemque à populo, & principe Caesare in
    (15) Persas, atque Britannos
        Vestra motus aget prece.



ODE XXII.

Ad ARISTIUM.

Vitae integritas & innocentia, ubique tuta est; idque suo exemplo
    probat.
INTEGER vitae, scelerisque purus
Non eget Mauris jaculis, neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
    Fusce, pharetra:
(5) Sive per Syrteis iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quae loca fabulosus
    Lambit Hydaspes.
Namque me silva lupus in Sabina,
(10) Dum meam canto Lalagen, & ultra
Terminum curis vagor expeditus,
    Fugit inermem.
Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit esculetis:
(15) Nec Iubae tellus generat, leonum
    Arida nutrix.
Pone me, pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura:
Quod latus mundi, nebulae, malusque
    (20) Iupiter urget:
Pone sub curru nimium propinqui
Solis, in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
    Dulce loquentem.



ODE XXIII.

Ad CHLOEN.

Non est cur Chloë viri contactem fugiat, quum sit jam viri potens &
    aetate matura.
VITAS hinnuleo me similis Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
    Matrem, non sine vano
        Aurarum & silvae metu.
(5) Nam seu mobilibus vitis inhorruit
Ad ventum foliis; seu virides rubum
    Dimovere lacertae;
        Et corde, & genibus tremit.
Atqui non ego te, tigris ut aspera,
(10) Gaetulusve leo, frangere persequor.
    Tandem desine matrem
        Tempestiva sequi viro.



ODE XXIV.

Ad VIRGILIUM, qui mortem Quinctilii
    deflebat immoderatè.

QUIS desiderio sit pudor, aut modus
Tam cari capitis? praecipe lugubris
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
    Vocem cum cithara dedit.
(5) Ergo Quintilium perpetuus sopor
Urget? cui Pudor, & Iustitiae soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas
    Quando ullum inveniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit:
(10) Nulli flebilior quam tibi, Vergili.
Tu frustra pius, heu, non ita creditum,
    Poscis Quinctilium Deos.
Quod si Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem:
(15) Non vanae redeat sanguis imagini:
    Quam virga semel horrida
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro conpulerit Mercurius gregi.
Durum: SED levius fit patientia,
    (20) Quidquid corrigere est nefas.



ODE XXV.

Ad LYDIAM, jam vetulans.

Insultat ei, quod jam vetula, meritò abamatoribus sternatur.
PARCIUS junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris iuvenes protervi
Nec tibi somnos adimunt: amatque
    Ianua limen:
(5) Quae prius multum facileis movebat
Cardines. audis minus, & minus jam:
Me tuo longas pereunte nocteis,
    Lydia, dormis?
In vicem moechos anus arroganteis
(10) Flebis, in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub interlunia vento:
Cum tibi flagrans amor, & libido,
Quae solet matres furiare equorum,
(15) Saeviet circa jecur ulcerosum,
    Non sine questu:
Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat, pulla magis atque myrto:
Aridas frondeis hyemis sodali
    (20) Dedicet Hebro.



ODE XXVI.

Ad MUSAM, de AELIO LAMIA.

Musarum cultores minus curis, & moeroribus esse obnoxios. Poëta
    suum Lamiam Musae Pimpleae commendat.
MUsis amicus, tristitiam & metus
Tradam protervis in mare Creticum
    Portare ventis, quis sub Arcto
        Rex gelidae metuatur orae,
(5) Quid Tiridaten terreat, unice
Securus: ô quae fontibus integris
    Gaudes, apricos necte flores,
        Necte meo Lamiae coronam
Pimplea dulcis. nil sine te mei
(10) Possunt honores: hunc fidibus novis,
    Hunc Lesbio sacrare plectro
        Teque, tuasque decet sorores.



ODE XXVII.
Ad convivas sodales suos de hilaritate, & ne inter po-
    tandum ridentur, & poculis ipsis pugnem,
    barbarorum more.
NATIS in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracum est: tollite barbarum
    Morem, verecundumque Bacchum
        Sanguineis prohibete rixis.
(5) Vino, & lucernis Medus acinaces
Immane quantum discrepat. inpium
    Lenite clamorem, sodales,
        Et cubito remanete presso.
Voltis severi me quoque sumere
(10) Partem Falerni? dicat Opuntiae
    Frater Megyllae, quo beatus
        Volnere, qua pereat sagitta.
Cessat voluntas? non alia bibam
Mercede. quae te cunque domat Venus,
    (15) Non erubescendis adurit
        Ignibus: ingenuoque semper
Amore peccas. quidquid habes, age
Depone tutis auribus. ah miser,
    Quanta laborabas Charybdi!
        (20) Digne puer meliore flamma.
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit Deus?
    Vix illigatum te triformi
        Pegasus expediet Chimaerae.



ODE XXVIII.
Inducitur Archytas Philosophus & Geometra, nautae cuidan respon-
    dens, quod omnibus sit moriendum, petensque à nauta, ne sinat
    corpus suum jacere in littore insepultum, sed aliquantulum arenae
    corpori injiciat.
TE maris & terrae, numeroque carentis arenae
    Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope litus parva Matinum
    Munera, nec quidquam tibi prodest
(5) Aërias tentasse domos, animoque rotundum
    Percurrisse polum morituro.
Occidit & Pelopis genitor conviva deorum,
    Tithonusque remotus in auras:
Et Iovis arcanis Minos admissus, habentque
    (10) Tartara Panthoïden iterum Orco
Demissum, quamvis clipeo Trojana refixo
    Tempora testatus, nihil ultra
Nervos, atque cutem morti concesserat atrae,
    Iudice te, non sordidus auctor
(15) Naturae, verique. SED omneis una manet nox,
    Et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
    Exitio est avidis mare nautis.
Mista senum, ac juvenum densentur funera: nullum
    (20) Saeva caput Proserpina fugit.
Me quoque devexi rapidus comes Orionis
    Illyricis Notus obruit undis.
At tu nauta vagae ne parce malignus arenae
    Ossibus, & capiti inhumato
(25) Particulam dare; sic quodcumque minabitur Eurus,
    Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae te sospite, multaque merces,
    Unde potest, tibi defluat aequo
Ab Iove, Neptunoque sacri custode Tarenti.
    (30) Negligis inmeritis nocituram
Postmodo te natis fraudem conmittere forsan.
    Debita jura, vicesque superbae
Te maneant ipsum. precibus non linquar inultis,
    Teque piacula nulla resolvent.
(35) Quamquam festinas, non est mora longa, licebit
    Injecto ter pulvere curras.



ODE XXIX.

Ad ICCIUM.

Mirum est, & monstri simile; Iccium Philosophum, studio intermisso,
    ad malitiam transisse, divitiarum cupiditate.
ICCI, beatis nunc Arabum invides
Gazis, & acrem militiam paras
    Non ante devictis Sabaeae
        Regibus, horribilique Medo
(5) Nectis catenas. quae tibi virginum
Sponso necato barbara serviet?
    Puer quis ex aula capillis
        Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
(10) Arcu paterno? quis neget arduis
    Pronos relabi posse rivos
        Montibus, & Tiberim reverti:
Cum tu coëmtos undique nobileis
Libros Panaeti, Socraticam & domum
    (15) Mutare loricis Iberis,
        Pollicitus meliora, tendis?



ODE XXX.

Ad VENEREM.

Rogat Venerem, ut in aedem Glycerae sibi dedicatam veniat.
O Venus regina Cnidi, Paphique,
Sperne dilectam Cypron, & vocantis
Ture te multo Glycerae decoram
        Transfer in aedem.
(5) Fervidus tecum puer, & solutis
Gratiae zonis, properentque Nymphae
Et parum comis sine te Iuventas
        Mercuriusque.



ODE XXXI.

Ad APOLLINEM.

Non divitias petit ab Apolline, sed tranquillam hilaremque vitam &
    ut sit mens sana in corpore sano.
QUID dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat, de patera novum
    Fundens liquorem? non opimas
        Sardiniae segetes feracis:
(5) Non aestuosae grata Calabriae
Armenta: non aurum, aut ebur Indicum:
    Rura, quae Lyris quieta
        Mordet aqua, taciturnus amnis.
Premant Calena falce, quibus dedit
(10) Fortuna vitem: dives & aureis
    Mercator exsiccet culillis
        Vina Syra reparata merce.
Dîs charus ipsis: quippe ter, & quater
Anno revisens aequor Atlanticum
    (15) Impune. me pascunt olivae,
        Me cichorea, levesque malvae.
Frui paratis & valido mihi
Latoë dones: at precor integra
    Cum mente, nec turpem senectam
        (20) Degere, nec cithara carentem.



ODE XXXII.

Ad LYRAM.

Alloquitur Lyram, eamque poscit, ut sibi adsit, & secum canere non
    desinat.
POSCIMUS, si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod & hunc in annum
Vivat, & plureis: age, dic Latinum
    Barbite carmen,
(5) Lesbio primum modulate civi:
Qui ferox bello, tamen inter arma,
Sive jactatam religarat udo
    Littore navim:
Liberum, & Musas, Veneremque, & illi
(10) Semper haerentem puerum canebat,
Et Lycum nigris oculis, nigroque
    Crine decorum.
O decus Phoebi, & dapibus supremi
Grata testudo Iovis, ô laborum
(15) Dulce lenimen, mihi cumque salve
    Rite vocanti.



ODE XXXIII.

Ad ALBIUM TIBULLUM.

Ne plus aequo doleat, sibi rivalem à Glycerâ indignè anteponi.
ALBI, ne doleas plus nimio, memor
Inmitis Glycerae, neu miserabilis
Decantes elegos, cur tibi junior
    Laesa praeniteat fide.
(5) Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor: Cyrus in asperam
Declinat Pholoën: sed prius Appulis
    Iungentur capreae lupis,
Quam turpi Pholoë peccet adultero.
(10) Sic visum Veneri: cui placet inpares
Formas, atque animos sub juga ahenea
    Saevo mittere cum joco.
Ipsum me melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
(15) Libertina, fretis acrior Adriae
    Curvantis Calabros sinus.



ODE XXXIV.

Ad se ipsum.

Quem poenitet, quòd Epicureos sequutus, parum studiosè deos co-
    luerit.
PARCUS Deorum cultor, & infrequens,
Insanientis dum sapientiae
    Consultus erro: nunc retrorsum
        Vela dare, atque iterare cursus
(5) Cogor relictos. namque Diespiter
Igni corusco nubila dividens,
    Plerumque per purum tonanteis
        Egit equos, volucremque currum:
Quo bruta tellus, & vaga flumina,
(10) Quo Styx, & invisi horrida Taenari
    Sedes, Atlanteusque finis
        Concutitur. valet ima summis
Mutare, & insignem attenuat Deus,
Obscura promens. hinc apicem rapax
    (15) Fortuna cum stridore acuto
        Sustulit: hic posuisse gaudet.



ODE XXXV.

Ad FORTUNAM.

Obsecrat eam, ut Caesarem conservet in Britannos iturum.
O DIVA, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
    Mortale corpus, vel superbos
        Vertere funeribus triumphos:
(5) Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus: te dominam aequoris,
    Quicumque Bithyna lacessit
        Carpathium pelagus carina.
Te Dacus asper, te profugi Scythae,
(10) Urbesque, gentesque, & Latium ferox,
    Regumque matres barbarorum, &
        Purpurei metuunt tyranni:
Injurioso ne pede proruas
Stantem columnam: neu populus frequens
    (15) Ad arma cessanteis, ad arma
        Concitet, imperiumque frangat.
Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabaleis, & cuneos manu
    gestans ahena: nec severus
        (20) Uncus abest, liquidumque plumbum.
Te spes, & albo rara fides colit
Velata panno: nec comitem abnegat,
    Utcumque mutata potenteis
        Veste domos inimica linquis,
(25) At vulgus infidum, & meretrix retro
Periura cedit: diffugiunt cadis
    Cum faece siccatis amici,
        Ferre iugum pariter dolosi.
Serves iturum Caesarem in ultimos
(30) Orbis Britannos, & juvenum recens
    Examen Eois timendum
        Partibus, Oceanoque rubro.
Eheu, cicatricum, & sceleris pudet,
Fratrumque. quid nos dura refugimus
    (35) Aetas? quid intactum nefasti
        Liquimus? unde manum juventus
Metu Deorum continuit? quibus
Pepercit aris? ô utinam nova
    Incude diffingas retusum in
        (40) Massagetas, Arabasque ferrum.



ODE XXXVI.

Ad POMPONIUM NUMIDAM.

Ob cujus ex Hispaniâ reditum, gaudio exultat, & hotatur eum ad lae-
    titiam.
ET ture, & fidibus juvat
    Placare, & vituli sanguine debito
Custodes Numidae Deos:
    Qui nunc Hesperia sospes ab ultima
(5) Caris multa sodalibus,
    Nulli plura tamen dividet oscula,
Quam dulci Lamiae: memor
    Actae non alio rege puertiae,
Mutataeque simul togae.
    (10) Cressa ne careat pulchra dies nota:
Neu promptae modus amphorae
    Neu morem in Salium sit requies pedum:
Neu multi Damalis meri
    Bassum Threicia vincat amystide:
(15) Neu desint epulis rosae,
    Neu vivax apium, neu breve lilium.
Omnes in Damalim putres
    Deponent oculos: nec Damalis novo
Divelletur adultero,
    (20) Lascivis ederis ambitiosior.



ODE XXXVII.

Ad Sodales.

Quos hortatur ad indulgendum Genio, ob victoriam Actiacam Au-
    gusti.
NUNC est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus: nunc Saliaribus
    Ornare pulvinar Deorum
        Tempus erat dapibus, sodales.
(5) Antehac nefas depromere Caecubum
Cellis avitis, dum Capitolio
    Regina dementis ruinas,
        Funus & imperio parabat,
Contaminato cum grege turpium
(10) Morbo virorum: quidlibet inpotens
    Sperare, fortunaque dulci
        Ebria. sed minuit furorem
Vix una sospes navis ab ignibus:
Mentemque lymphatam Mareotico
    (15) Redegit in veros timores
        Caesar, ab Italia volantem
Remis adurgens: accipiter velut
Mollis columbas, aut leporem citus
    Venator in campis nivalis
        (20) Aemoniae: daret ut catenis
Fatale monstrum: quae generosius
Perire quaerens, nec muliebriter
    Expavit ensem, nec latenteis
        Classe cita reparavit oras.
(25) Ausa & jacentem visere regiam
Voltu sereno, fortis & asperas
    Tractare serpenteis, ut atrum
        Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior;
(30) Saevis Liburnis, scilicet invidens,
    Privata deduci superbo
        Non humilis mulier triumpho.



ODE XXXVIII.

Ad MINISTRUM.

Vult famulum suum nihil aliud adhibere ad extremum vonvivii ap-
    paratum, quam myrtum.
PERSICOS odi, puer, adparatus,
Displicent nexae philyra coronae,
Mitte sectari, rosa quo locorum
    Sera moretur.
(5) Simplici myrto nihil adlabores
Sedulus curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta
    Vite bibentem.

Continue
[p. 92]

Q. HORATII

CARMINVM

SEU

ODARUM

LIBER SECUNDUS.

ODE I.

Ad C. ASINIUM POLLIONEM.

Pollionem monet, ut tragoediarum de bellis civilibus scripturam tan-
    tisper intermittitur, dum Respublica sit composita. Deinde commen-
    dat illius scripta.
MOTUM ex Metello consule civicum
Bellique causas, & vitia, & modos
    Ludumque Fortunae, graveisque
        Principum amicitias, & arma
(5) Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
    Tractas, & incedis per igneis
        Suppositos cineri doloso.
Paulum severae musa tragoediae
(10) Desit theatris: mox ubi publicas
    Res ordinaris, grande munus
        Cecropio repetes coturno,
Insigne maestis praesidium reis,
Et consulenti Pollio curiae:
    (15) Cui laurus aeternos honores
        Dalmatico peperit triumpho.
Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures: jam litui strepunt:
    Jam fulgor armorum fugaces
        (20) Terret equos, equitumque voltus.
Audire magnos, jam videor duces
Non indecoro pulvere sordidos:
    Et cuncta terrarum subacta,
        Praeter atrocem animum Catonis.
(25) Juno, & Deorum quisquis amicior
Afris, inulta cesserat inpotens
    Tellure: victorum nepotes
        Rettulit inferias Jugurthae.
Quis non Latino sanguine pinguior
(30) Campus sepulcris inpia proelia
    Testatur, auditumque Medis
        Hesperiae sonitum ruinae?
Qui gurges? aut quae flumina lugubris
Ignara belli? quod mare Dauniae
    (35) Non decoloravêre caedes?
        Quae caret ora cruore nostro?
Sed ne relictis, Musa, procax jocis
Ceae retractes munera naeniae:
    Mecum Dionaeo sub antro
        (40) Quaere modos leviore plectro.



ODE II.

Ad C. SALLUSTIUM CRISPUM

Proculejum laudat ob liberalitatem in fratres. Contemptus* pecuniae,
    cupiditatumque refraenatio, solum regem efftcit & beatum.
NULLUS argento color est, avaris
Abditae terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
    Splendeat usu.
(5) Vivet extento Proculejus aevo,
Notus in fratres animi paterni:
Illum aget pinna metuente solvi
    Fama superstes.
Latius regnes avidum domando
(10) Spiritum quam si Libyam remotis
Gadibus iungas, & uterque Poenus
    Serviat uni:
Erescit indulgens sibi dirus hydrops
Nec sitim pellit, nisi causa morbi
(15) Fugerit venis, & aquosus albo
    Corpore languor.
Redditum Cyri solio Prahaten
Dissidens plebi numero beatorum
Eximit Virtus populumque falsis
    (20) Dedocet uti
Vocibus, regnum, & diadema tutum
Deferens uni propriamque laurum,
Quisquis ingentis oculo inretorto
    Spectat acervos.



ODE III.

Ad DELIUM.

Moderate ferenda utraque est fortuna, & hilariter vivendum, quum
    omnibus impendeat aequa moriendi conditio.
AEquam memento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
    Ab insolenti temperatam
        Laetitia, moriture Deli,
(5) Seu moestus omni tempore vixeris,
Seu te in remoto gramine per dies
    Festos reclinatum bearis
        Interiore nota Falerni:
Quo pinus ingens, albaque populus
(10) Umbram hospitalem consociare amant
    Ramis, & obliquo laborat
        Lympha fugax trepidare rivo.
Huc vina, & unguenta, & nimium breveis
Flores amoenae ferre jube rosae:
    (15) Dum res, & aetas, & sororum
        Fila trium patiuntur atra.
Cedes coëmptis saltibus, & domo,
Villaque, flavos quam Tiberis lavit:
    Cedes, & exstructis in altum
        (20) Divitiis potietur haeres.
Divesne prisco natus ab Inacho,
Nil interest, an pauper, & infimae
    De gente sub dio moreris,
        Victima nil miserantis Orci:
(25) Omnes eodem cogimur, omnium
Versatur urna: serius, ocyus
    Sors exitura, & nos in aeternum
        Exilium inpositura cymbae.



IV
Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu: prius insolentem
Serva Briseis niveo colore
    Movit Achillem,
Movit Aiacem Telamone natum
Forma captivae dominum Tecmessae,
Arsit Atrides medio in triumpho
    Virgine rapta,
Barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo victore, & ademptus Hector
Tradidit fessis leviora tolli
    Pergama Grais.
Nescias an te generum beati
Phyllidis flavae decorent parentes;
Regium certe genus, & penatis
    Maeret iniquos.
Crede non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam neque sic fidelem,
Sic lucro aversam potuisse nasci
    Matre pudenda.
Bracchia, & voltum teretesque suras
Integer laudofuge suspicari
Cuius octavum trepidavit aetas
    Claudere lustrum.



V
Nondum subacta ferre iugum valet
Cervice, nondum munia conparis
    Aequare nec tauri ruentis
        In venerem tolerare pondus.
Circa virentis est animus tuae
Campos iuvencae, nunc fluviis gravem
    Solantis aestum, nunc in udo
        Ludere cum vitulis salicto
Praegestientis. tolle cupidinem
Inmitis uvae: jam tibi lividos
    Distinguet autumnus racemos
        Purpureo varius colore.
Iam te sequetur: currit enim ferox
Aetas, & illi quos tibi dempserit
    Adponet annos; jam proterva
        Fronte petet Lalage maritum,
Dilecta, quantum non Pholoe fugax,
Non Chloris albo sic umero nitens
    Ut pura nocturno renidet
        Luna mari Cnidiusve Gyges,
Quem si puellarum insereres choro,
Mire sagacis falleret hospites
    Discrimen obscurum solutis
        Crinibus ambiguoque voltu.



VI
Septimi, Gadis aditure mecum et
Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et
Barbaras Syrtis, ubi Maura semper
    Aestuat unda:
(5) Tibur Argeo positum colono
Sit meae sedes utinam senectae,
Sit modus lasso maris, & viarum
    Militiaeque.
Unde si Parcae prohibent iniquae,
(10) Dulce pellitis ovibus Galaesi
Flumen, & regnata petam Laconi
    Rura Phalantho.
Ille terrarum mihi praeter omnis
Angulus ridet, ubi non Hymetto
(15) Mella decedunt viridique certat
    baca Venafro,
Ver ubi longum tepidasque praebet
Iuppiter brumas, & amicus Aulon
Fertili Baccho minimum Falernis
    (20) Invidet uvis.
Ille te mecum locus, & beatae
Postulant arces: ibi tu calentem
Debita sparges lacrima favillam
    Vatis amici.



VII
O saepe mecum tempus in ultimum
Deducte Bruto militiae duce,
    Quis te redonavit Quiritem
        Dis patriis Italoque caelo,
Pompei, meorum prime sodalium,
Cum quo morantem saepe diem mero
    Fregi coronatus nitentis
        Malobathro Syrio capillos?
Tecum Philippos, & celerem fugam
Sensi relicta non bene parmula,
    Cum fracta virtus, & minaces
        Turpe solum tetigere mento:
Sed me per hostis Mercurius celer
Denso paventem sustulit aere,
    Te rursus in bellum resorbens
        Unda fretis tulit aestuosis.
Ergo obligatam redde Iovi dapem
Longaque fessum militia latus
    Depone sub lauru mea nec
        Parce cadis tibi destinatis.
Oblivioso levia Massico
Ciboria exple, funde capacibus
    Unguenta de conchis. quis udo
        Deproperare apio coronas
Curatve myrto? quem Venus arbitrum
Dicet bibendi? non ego sanius
    bacchabor Edonis: recepto
        Dulce mihi furere est amico.



VIII
Vlla si iuris tibi peierati
Poena, Barine, nocuisset umquam,
Dente si nigro fieres vel uno
    Turpior ungui,
Crederem: sed tu simul obligasti
Perfidum votis caput, enitescis
Pulchrior multo iuvenumque prodis
    Publica cura.
Expedit matris cineres opertos
Fallere, & toto taciturna noctis
Signa cum caelo gelidaque divos
    Morte carentis.
Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
Simplices Nymphae ferus, & Cupido
Semper ardentis acuens sagittas
    Cote cruenta.
Adde quod pubes tibi crescit omnis,
Servitus crescit nova nec priores
Inpiae tectum dominae relinquunt
    Saepe minati.
Te suis matres metuunt iuvencis,
Te senes parci miseraeque nuper
Virgines nuptae, tua ne retardet
    Aura maritos.



IX
Non semper imbres nubibus hispidos
Manant in agros aut mare Caspium
    Vexant inaequales procellae
        Usque nec Armeniis in oris,
Amice Valgi, stat glacies iners
Mensis per omnis aut Aquilonibus
    Querqueta Gargani laborant
        Et foliis viduantur orni:
Tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum nec tibi vespero
    Surgente decedunt amores
        Nec rapidum fugiente solem.
At non ter aevo functus amabilem
Ploravit omnis Antilochum senex
    Annos nec inpubem parentes
        Troilon aut Phrygiae sorores
Flevere semper. desine mollium
Tandem querellarum, & potius nova
    Cantemus Augusti tropaea
        Caesaris, & rigidum Niphaten,
Medumque flumen gentibus additum
Victis minores volvere vertices
    Intraque praescriptum Gelonos
        Exiguis equitare campis.


ODE X.
Ad LICINIUM.

Mediocritas & animi aequabilitas in utraque fortuna est ferenda.
RECTIUS vives, Licini, neque altum
Semper urgendo: neque dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
    Litus iniquum.
(5) AUREAM quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
    Sobrius aula.
Saepius ventis agitatur ingens
(10) Pinus, & celsae graviore casu
Decidunt turres feriuntque summos
    Fulmina monteis.
Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
(15) Pectus. informis hyemes reducit
    Iupiter: idem
Summovet. non, si male nunc, & olim
Sic erit. quondam cithara tacentem
Suscitat Musam: NEQUE semper arcum
    (20) Tendit Apollo.
Rebus angustis animosus, atque
Fortis appare: sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo
    Turgida vela.



XI
Quid bellicosus Cantaber, & Scythes,
Hirpine Quincti, cogitet Hadria
    Divisus obiecto, remittas
        Quaerere nec trepides in usum
(5) Poscentis aevi pauca. fugit retro
Levis iuventas, & decor, arida
    Pellente lascivos amores
        Canitie facilemque somnum;
Non semper idem floribus est honor
(10) Vernis neque uno luna rubens nitet
    Voltu: quid aeternis minorem
        Consiliis animum fatigas?
Cur non sub alta vel platano vel hac
Pinu jacentes sic temere, & rosa
    (15) Canos odorati capillos,
        Dum licet, Assyriaque nardo
Potamus uncti? dissipat Euhius
Curas edacis. quis puer ocius
    Restinguet ardentis Falerni
        (20) Pocula praetereunte lympha?
Quis devium scortum eliciet domo
Lyden? eburna dic age cum lyra
    Maturet, in comptum Lacaenae
        More comam religata nodum.




XII
Nolis longa ferae bella Numantiae
Nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus
    Aptari citharae modis
(5) Nec saevos Lapithas, & nimium mero
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuvenes, unde periculum
    Fulgens contremuit domus
Saturni veteris, tuque pedestribus
(10) Dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius ductaque per vias
    Regum colla minacium.
Me dulcis dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
(15) Fulgentis oculos, & bene mutuis
    Fidum pectus amoribus;
Quam nec ferre pedem dedecuit choris
Nec certare ioco nec dare bracchia
Ludentem nitidis virginibus sacro
    (20) Dianae celebris die.
Num tu quae tenuit dives Achaemenes
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae
    Plenas aut Arabum domos,
(25) Cum flagrantia detorquet ad oscula
Cervicem aut facili saevitia negat
Quae poscente magis gaudeat eripi,
    Interdum rapere occupet?




XIII
Ille, & nefasto te posuit die,
Quicumque primum, & sacrilega manu
    Produxit, arbos, in nepotum
        Perniciem opprobriumque pagi;
(5) Illum, & parentis crediderim sui
Fregisse cervicem, & penetralia
    Sparsisse nocturno cruore
        hospitis; ille venena Colcha
Et quidquid usquam concipitur nefas
(10) Tractavit, agro qui statuit meo
    Te, triste lignum, te caducum
        In domini caput inmerentis.
Quid quisque vitet, numquam homini satis
Cautum est in horas. navita Bosphorum
    (15) Poenus perhorrescit neque ultra
        Caeca timet aliunde fata,
Miles sagittas, & celerem fugam
Parthi, catenas Parthus, & Italum
    Robur: sed inprovisa leti
        (20) Vis rapuit rapietque gentis.
Quam paene furvae regna Proserpinae
Et iudicantem vidimus Aeacum
    Sedesque discretas piorum et
        Aeoliis fidibus querentem
(25) Sappho puellis de popularibus,
Et te sonantem plenius aureo,
    Alcaee, plectro dura navis,
        Dura fugae mala, dura belli.
Utrumque sacro digna silentio
(30) Mirantur umbrae dicere, sed magis
    Pugnas, & exactos tyrannos
        Densum umeris bibit aure volgus.
Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
Demittit atras belua centiceps
    (35) Auris, & intorti capillis
        Eumenidum recreantur angues?
Quin, & Prometheus, & Pelopis parens
Dulci laborem decipitur sono
    Nec curat Orion leones
        (40) Aut timidos agitare lyncas.     1




XIV
Eheu fugaces, Postume, Postume,
Labuntur anni nec pietas moram
    Rugis, & instanti senectae
        Adferet indomitaeque morti,
(5) Non si trecenis quotquot eunt dies,
Amice, places inlacrimabilem
    Plutona tauris, qui ter amplum
        Geryonen Tityonque tristi
Conpescit unda, scilicet omnibus,
(10) Quicumque terrae munere vescimur,
    Enaviganda, sive reges
        Sive inopes erimus coloni.
Frustra cruento Marte carebimus
Fractisque rauci fluctibus Hadriae,
    (15) Frustra per autumnos nocentem
        Corporibus metuemus Austrum:
Visendus ater flumine languido
Cocytos errans, & Danai genus
    Infame damnatusque longi
        (20) Sisyphus Aeolides laboris,
Linquenda tellus, & domus, & placens
Uxor, neque harum quas colis arborum
    Te praeter invisas cupressos
        Ulla brevem dominum sequetur.
(25) Absumet heres Caecuba dignior
Servata centum clavibus, & mero
    Tinguet pavimentum superbo,
        Pontificum potiore cenis.




XV
Iam pauca aratro iugera regiae
Moles relinquent, undique latius
    Extenta visentur Lucrino
        Stagna lacu platanusque caelebs
Evincet ulmos. tum violaria et
Myrtus, & omnis copia narium
    Spargent olivetis odorem
        Fertilibus domino priori,
Tum spissa ramis laurea fervidos
Excludet ictus. non ita Romuli
    Praescriptum, & intonsi Catonis
        Auspiciis veterumque norma:
Privatus illis census erat brevis,
Commune magnum; nulla decempedis
    Metata privatis opacam
        Porticus excipiebat arcton
Nec fortuitum spernere caespitem
Leges sinebant, oppida publico
    Sumptu iubentes, & deorum
        Templa novo decorare saxo.




ODE XVI. hypothetikè.
Omnes expetunt animi tranquillitatem, quae nec divitiis, neque ho-
noribus potest aquiri, sed cupiditates tantum coërcendo.
OTIUM divos rogat in patenti
Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit lunam neque certa fulgent
    Sidera nautis,
(5) Otium bello furiosa Thrace:
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis, neque purpura, ve-
    Nale, nec auro.
Non enim gazae neque consularis
(10) Submovet lictor miseros tumultus
Mentis, & curas laqueata circum
    Tecta volanteis.
VIVITUR parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum:
(15) Nec levis somnos timor, aut Cupido
    Sordidus aufert.
Quid brevi fortes jaculamur aevo
Multa? quid terras alio calenteis
Sole mutamus? patriae quis exsul
    (20) Se quoque fugit?
SCANDIT aeratas vitiosa naveis
Cura: nec turmas equitum relinquit,
Ocyor cervis, & agente nimbos
    Ocyor Euro.
(25) Laetus in praesens animus, quod ultra est
Oderit curare, & amara laeto
Temperet risu. NIHIL est ab omni
    Parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem,
(30) Longa Tithonum minuit senectus:
Et mihi forsan, tibi quod negarit,
    Porriget hora.
Te greges centum, Siculaeque circum
Mugiunt vaccae: tibi tollit hinnitum
(35) Apta quadrigis equa: te bis Afro
    Murice tinctae
Vestiunt lanae: mihi parva rura, &
Spiritum Grajae tenuem Camoenae
Parca non mendax dedit, & malignum
    (40) Spernere vulgus.




XVII
Cur me querelis exanimas tuis?
Nec dis amicum est nec mihi te prius
    Obire, Maecenas, mearum
        grande decus columenque rerum.
(5) A, te meae si partem animae rapit
Maturior vis, quid moror altera,
    Nec carus aeque nec superstes
        Integer? ille dies utramque
Ducet ruinam. non ego perfidum
(10) Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
    Utcumque praecedes, supremum
        Carpere iter comites parati.
Me nec Chimaerae spiritus igneae
Nec si resurgat centimanus Gyges
    (15) Divellet umquam: sic potenti
        Iustitiae placitumque Parcis.
Seu Libra seu me Scorpios adspicit
Formidolosus pars violentior
    Natalis horae seu tyrannus
        (20) Hesperiae Capricornus undae,
Utrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum: te Iovis inpio
    Tutela Saturno refulgens
        Eripuit volucrisque Fati
(25) Tardavit alas, cum populus frequens
Laetum theatris ter crepuit sonum:
    Me truncus inlapsus cerebro
        Sustulerat, nisi Faunus ictum
Dextra levasset, Mercurialium
(30) Custos virorum. reddere victimas
    Aedemque votivam memento:
        Nos humilem feriemus agnam.




XVIII
Non ebur neque aureum
    Mea renidet in domo lacunar,
Non trabes Hymettiae
    Premunt columnas ultima recisas
Africa neque Attali
    Ignotus heres regiam occupavi
Nec Laconicas mihi
    Trahunt honestae purpuras clientae.
At fides, & ingeni
    Benigna vena est pauperemque dives
Me petit: nihil supra
    Deos lacesso nec potentem amicum
Largiora flagito,
    Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die
    Novaeque pergunt interire lunae:
Tu secanda marmora
    Locas sub ipsum funus, & sepulcri
Inmemor struis domos
    Marisque Bais obstrepentis urges
Submovere litora,
    Parum locuples continente ripa:
Quid quod usque proximos
    Revellis agri terminos, & ultra
Limites clientium
    Salis avarus? pellitur paternos
In sinu ferens deos
    Et uxor, & vir sordidosque natos.
Nulla certior tamen
    Rapacis Orci fine destinata
Aula divitem manet
    Erum. quid ultra tendis? aequa tellus
Pauperi recluditur
    Regumque pueris, nec satelles Orci
Callidum Promethea
    Revexit auro captus. hic superbum
Tantalum atque Tantali
    genus coercet, hic levare functum
Pauperem laboribus
    Vocatus atque non vocatus audit.




XIX
Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem, credite posteri,
    Nymphasque discentis, & auris
        Capripedum Satyrorum acutas.
Euhoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
    Laetatur, euhoe, parce Liber,
        Parce gravi metuende thyrso.
Fas pervicacis est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis, & uberes
    Cantare rivos atque truncis
        Lapsa cavis iterare mella,
Fas, & beatae coniugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
    Disiecta non leni ruina
        Thracis, & exitium Lycurgi.
Tu flectis amnis, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis
    Nodo coerces viperino
        Bistonidum sine fraude crinis.
Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors gigantum scanderet inpia,
    Rhoetum retorsisti leonis
        Unguibus horribilique mala;
Quamquam choreis aptior, & iocis
Ludoque dictus non sat idoneus
    Pugnae ferebaris; sed idem
        Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum leniter atterens
    Caudam, & recedentis trilingui
        Ore pedes tetigitque crura.




XX
Non usitata nec tenui ferar
Pinna biformis per liquidum aethera
    Vates neque in terris morabor
        Longius invidiaque maior
(5) Urbis relinquam. non ego, pauperum
Sanguis parentum, non ego, quem vocas,
    Dilecte Maecenas, obibo
        Nec Stygia cohibebor unda.
Iam jam residunt cruribus asperae
(10) Pelles, & album mutor in alitem
    Superne nascunturque leves
        Per digitos umerosque plumae.
Iam Daedaleo notior Icaro
Visam gementis litora Bosphori
    (15) Syrtisque Gaetulas canorus
        Ales Hyperboreosque campos;
Me Colchus, & qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus, & ultimi
    Noscent Geloni, me peritus
        (20) Discet Hiber Rhodanique potor.
Absint inani funere neniae
Luctusque turpes, & querimoniae;
    Conpesce clamorem ac sepulcri
        Mitte supervacuos honores.

Continue

Q. HORATII

CARMINVM

SEU

ODARUM

LIBER TERTIUS.

ODE I
Vita beata non opibus, aut honoribus, sed animi tranquillitate efficatur.
ODI profanum vulgus, & arceo.
Favete linguis: carmina non prius
    Audita, Musarum sacerdos,
        Virginibus, puerisque canto.
(5) Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Iovis,
    Clari giganteo triumpho,
        Cuncta supercilio moventis.
Est ut viro vir latius ordinet
(10) Arbusta sulcis: hic generosior
    Descendat in campum petitor:
        Moribus hic, meliorque fama
Contendat: illi turba clientium
Sit maior: AEQUA lege necessitas
    (15) Sortitur insignis, & imos:
        Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
    Dulcem elaborabunt saporem:
        (20) Non avium, citharaeque cantus
Somnum reducent. somnus agrestium
Lenis virorum non humilis domos
    Fastidit, umbrosamque ripam,
        Non Zephyris agitata Tempe.
(25) Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare:
    Nec saevus Arcturi cadentis
        Impetus aut orientis Haedi:
Non verberatae grandine vineae,
(30) Fundusque mendax: arbore nunc aquas
    Culpante, nunc torrentia agros
        Sidera, nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt,
Iactis in altum molibus. huc frequens
    (35) Caementa demittit redemptor
        Cum famulis, dominusque terrae
Fastidiosus. sed timor, & minae
Scandunt eodem quo dominus: neque
    Decedit aerata triremi, &
        (40) Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis,
Nec purpurarum sidere clarior
    Delenit usus nec Falerna
        Vitis Achaemeniumque costum,
(45) Cur invidendis postibus, & novo
Sublime ritu moliar atrium?
    Cur valle permutem Sabina
        Divitias operosiores?



II
Angustam amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
    Condiscat, & Parthos ferocis
        Vexet eques metuendus hasta
Vitamque sub divo, & trepidis agat
In rebus. illum ex moenibus hosticis
    Matrona bellantis tyranni
        Prospiciens, & adulta virgo
Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum
    Tactu leonem, quem cruenta
        Per medias rapit ira caedes.
Dulce, & decorum est pro patria mori:
Mors, & fugacem persequitur virum
    Nec parcit inbellis iuventae
        Poplitibus timidoque tergo.
Virtus repulsae nescia sordidae
Intaminatis fulget honoribus
    Nec sumit aut ponit securis
        Arbitrio popularis aurae:
Virtus recludens inmeritis mori
Caelum negata temptat iter via
    Coetusque volgaris, & udam
        Spernit humum fugiente pinna.
Est, & fideli tuta silentio
Merces: vetabo, qui Cereris sacrum
    Volgarit arcanae, sub isdem
        Sit trabibus fragilemque mecum
Solvat phaselon: saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum;
    Raro antecedentem scelestum
        Deseruit pede Poena claudo.



ODE III.

Iustum, & tenacem propositi virum
Non civium ardor prava iubentium,
    Non voltus instantis tyranni
        Mente quatit solida neque Auster,
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Iovis:
    Si fractus inlabatur orbis,
        Inpavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux, & vagus Hercules
Enisus arcis attigit igneas,
    Quos inter Augustus recumbens
        Purpureo bibet ore nectar,
Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili iugum
    Collo trahentes, hac Quirinus
        Martis equis Acheronta fugit,
Gratum elocuta consiliantibus
Iunone divis: Ilion, Ilion
    Fatalis incestusque iudex
        Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
    Castaeque damnatum Minervae
        Cum populo, & duce fraudulento.
Iam nec Lacaenae splendet adulterae
Famosus hospes nec Priami domus
    Periura pugnaces Achivos
        Hectoreis opibus refringit,
Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit: protinus, & gravis
    Iras, & invisum nepotem,
        Troica quem peperit sacerdos,
Marti redonabo. illum ego lucidas
Inire sedes, discere nectaris
    Sucos, & adscribi quietis
        Ordinibus patiar deorum.
Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus, qualibet exsules
    In parte regnanto beati;
        Dum Priami Paridisque busto
Insultet armentum, & catulos ferae
Celent inultae, stet Capitolium
    Fulgens triumphatisque possit
        Roma ferox dare iura Medis.
Horrenda late nomen in ultimas
Extendat oras, qua medius liquor
    Secernit Europen ab Afro,
        Qua tumidus rigat arva Nilus.
Aurum inrepertum, & sic melius situm,
Cum terra celat, spernere fortior
    Quam cogere humanos in usus
        Omne sacrum rapiente dextra,
Quicumque mundo terminus obstitit,
Hunc tanget armis, visere gestiens,
    Qua parte debacchentur ignes,
        Qua nebulae pluviique rores.
Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
    Rebusque fidentes avitae
        Tecta velint reparare Troiae.
Troiae renascens alite lugubri
Fortuna tristi clade iterabitur
    Ducente victrices catervas
        Coniuge me Iovis, & sorore.
Ter si resurgat murus aeneus
Auctore Phoebo, ter pereat meis
    Excisus Argivis, ter uxor
        Capta virum puerosque ploret.
Non hoc iocosae conveniet lyrae.
Quo, Musa, tendis? desine pervicax
    Referre sermones deorum et
        Magna modis tenuare parvis.


ODE IV.
titel.

DEscende caelo, & dic age tibia
Regina longum Calliope melos,
    Seu voce nunc mavis acuta,
        Seu fidibus citharave Phoebi.
(5) Auditis? an me ludit amabilis
Insania? audire, & videor pios
    Errare per lucos, amoenae
        Quos, & aquae subeunt, & aurae.
Me fabulosae Volture in Apulo
(10) Nutricis extra limina Pulliae
    Ludo fatigatumque somno
        Fronde nova puerum palumbes
Texere, mirum quod foret omnibus,
Quicumque celsae nidum Aceruntiae
    (15) Saltusque Bantinos, & arvum
        Pingue tenent humilis Forenti,
Ut tuto ab atris corpore viperis
Dormirem, & ursis, ut premerer sacra
    Lauroque conlataque myrto,
        (20) Non sine dis animosus infans.
Vester, Camenae, vester in arduos
Tollor Sabinos, seu mihi frigidum
    Praeneste seu Tibur supinum
        Seu liquidae placuere Baiae.
(25) Vestris amicum fontibus, & choris
Non me Philippis versa acies retro,
    Devota non extinxit arbor
        Nec Sicula Palinurus unda.
Utcumque mecum vos eritis, libens
(30) Insanientem navita Bosphorum
    Temptabo, & urentis harenas
        Litoris Assyrii viator,
Visam Britannos hospitibus feros
Et laetum equino sanguine Concanum,
    (35) Visam pharetratos Gelonos
        Et Scythicum inviolatus amnem.
Vos Caesarem altum, militia simul
Fessas cohortes abdidit oppidis,
    Finire quaerentem labores
        (40) Pierio recreatis antro;
Vos lene consilium, & datis, & dato
Gaudetis, almae. scimus, ut inpios
    Titanas immanemque turbam
        Fulmine sustulerit caduco,
(45) Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, & urbis regnaque tristia,
    Divosque mortalisque turmas
        Imperio regit unus aequo.
Magnum illa terrorem intulerat Iovi
(50) Fidens iuventus horrida bracchiis
    Fratresque tendentes opaco
        Pelion inposuisse Olympo.
Sed quid Typhoeus, & validus Mimas
Aut quid minaci Porphyrion statu,
    (55) Quid Rhoetus evolsisque truncis
        Enceladus jaculator audax
Contra sonantem Palladis aegida
Possent ruentes? hinc avidus stetit
    Volcanus, hinc matrona Iuno et
        (60) Numquam umeris positurus arcum,
Qui rore puro Castaliae lavit
Crinis solutos, qui Lyciae tenet
    Dumeta natalemque silvam,
        Delius, & Patareus Apollo.
(65) Vis consili expers mole ruit sua,
Vim temperatam di quoque provehunt
    In maius, idem odere viris
        Omne nefas animo moventis.
Testis mearum centimanus Gyges
(70) Sententiarum, notus, & integrae
    Temptator Orion Dianae
        Virginea domitus sagitta.
Iniecta monstris Terra dolet suis
Maeretque partus fulmine luridum
    (75) Missos ad Orcum; nec peredit
        Inpositam celer ignis Aetnen
Incontinentis nec Tityi iecur
Reliquit ales, nequitiae additus
    Custos; amatorem trecentae
        (80) Pirithoum cohibent catenae.


V
Caelo tonantem credidimus Iovem
Regnare: praesens divus habebitur
    Augustus adiectis Britannis
        Imperio gravibusque Persis.
Milesne Crassi coniuge barbara
Turpis maritus vixit, & hostium
    Pro curia inversique mores!
        Consenuit socerorum in armis,
Sub rege Medo Marsus, & Apulus,
Anciliorum, & nominis, & togae
    Oblitus aeternaeque Vestae,
        Incolumi Iove, & urbe Roma?
Hoc caverat mens provida Reguli
Dissentientis condicionibus
    Foedis, & exemplo trahenti
        Perniciem veniens in aevum,
Si non periret inmiserabilis
Captiva pubes: signa ego Punicis
    Adfixa delubris, & arma
        Militibus sine caede dixit
Derepta vidi, vidi ego civium
Retorta tergo bracchia libero
    Portasque non clausas, & arva
        Marte coli populata nostro.
Auro repensus scilicet acrior
Miles redibit: flagitio additis
    Damnum. neque amissos colores
        Lana refert medicata fuco
Nec vera virtus, cum semel excidit,
Curat reponi deterioribus;
    Si pugnat extricata densis
Cerva plagis, erit ille fortis,
Qui perfidis se credidit hostibus,
Et Marte Poenos proteret altero,
    Qui lora restrictis lacertis
        Sensit iners timuitque mortem.
Hic unde vitam sumeret inscius,
Pacem duello miscuit: o pudor!
    O magna Carthago probrosis
        Altior Italiae ruinis!
Fertur pudicae coniugis osculum
Parvosque natos ut capitis minor
    Ab se removisse, & virilem
        Torvus humi posuisse voltum,
Donec labantis consilio patres
Firmaret auctor numquam alias dato
    Interque maerentis amicos
        Egregius properaret exul.
Atqui sciebat, quae sibi barbarus
Tortor pararet: non aliter tamen
    Dimovit obstantis propinquos
        Et populum reditus morantem,
Quam si clientum longa negotia
Diiudicata lite relinqueret
    Tendens Venafranos in agros
        Aut Lacedaemonium Tarentum.


VI
Delicta maiorum inmeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
    Aedisque labentis deorum et
        Foeda nigro simulacra fumo.
(5) Dis te minorem quod geris, imperas.
Hinc omne principium, huc refer exitum:
    Di multa neglecti dederunt
        Hesperiae mala luctuosae.
Iam bis Monaeses, & Pacori manus
(10) Inauspicatos contudit impetus
    Nostros, & adiecisse praedam
        Torquibus exiguis renidet;
Paene occupatam seditionibus
Delevit urbem Dacus, & Aethiops,
    (15) Hic classe formidatus, ille
        Missilibus melior sagittis.
Fecunda culpae saecula nuptias
Primum inquinavere, & genus, & domos:
    Hoc fonte derivata clades
        (20) In patriam populumque fluxit.
Motus doceri gaudet Ionicos
Matura virgo, & fingitur artibus
    Iam nunc, & incestos amores
        De tenero meditatur ungui.
(25) Mox iuniores quaerit adulteros
Inter mariti vina neque eligit
    Cui donet inpermissa raptim
        gaudia luminibus remotis,
Sed iussa coram non sine conscio
(30) Surgit marito, seu vocat institor
    Seu navis Hispanae magister,
        Dedecorum pretiosus emptor.
Non his iuventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine Punico
    (35) Pyrrhumque, & ingentem cecidit
        Antiochum Hannibalemque dirum,
Sed rusticorum mascula militum
Proles, Sabellis docta ligonibus
    Versare glaebas, & severae
        (40) Matris ad arbitrium recisos
Portare fustis, sol ubi montium
Mutaret umbras, & iuga demeret
    bubus fatigatis, amicum
        Tempus agens abeunte curru.
(45) Damnosa quid non inminuit dies?
Aetas parentum peior avis tulit
    Nos nequiores, mox daturos
        Progeniem vitiosiorem.


VII
Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
Primo restituent vere Favonii
    Thyna merce beatum,
        Constantis iuvenem fide
(5) Gygen? ille Notis actus ad Oricum
Post insana Caprae sidera frigidas
    Noctis non sine multis
        Insomnis lacrimis agit.
Atqui sollicitae nuntius hospitae,
(10) Suspirare Chloen, & miseram tuis
    Dicens ignibus uri,
        Temptat mille vafer modis.
Ut Proetum mulier perfida credulum
Falsis inpulerit criminibus nimis
    (15) Casto Bellerophontae
        Maturare necem refert,
Narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens,
    Et peccare docentis
        (20) Fallax historias movet,
Frustra: nam scopulis surdior Icari
Voces audit adhuc integer. at tibi
    Ne vicinus Enipeus
        Plus iusto placeat cave,
(25) Quamvis non alius flectere equum sciens
Aeque conspicitur gramine Martio
    Nec quisquam citus aeque
        Tusco denatat alveo.
Prima nocte domum claude neque in vias
(30) Sub cantu querulae despice tibiae
    Et te saepe vocanti
        Duram difficilis mane.


VIII
Martiis caelebs quid agam kalendis,
Quid velint flores, & acerra turis
Plena miraris positusque carbo in
    Caespite vivo,
(5) Docte sermones utriusque linguae:
Voveram dulcis epulas, & album
Libero caprum prope funeratus
    Arboris ictu.
Hic dies anno redeunte festus
(10) Corticem adstrictum pice dimovebit
Amphorae fumum bibere institutae
    Consule Tullo.
Sume, Maecenas, cyathos amici
Sospitis centum, & vigiles lucernas
(15) Perfer in lucem: procul omnis esto
    Clamor, & ira.
Mitte civilis super urbe curas:
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
    (20) Dissidet armis,
Servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena,
Iam Scythae laxo meditantur arcu
    Cedere campis.
(25) Neglegens, ne qua populus laboret,
Parce privatus nimium cavere et
Dona praesentis cape laetus horae:
    Linque severa.


ODE IX.

Donec gratus eram tibi
    Nec quisquam potior bracchia candidae
Cervici iuvenis dabat,
    Persarum vigui rege beatior.
(5) Donec non alia magis
    Arsisti neque erat Lydia post Chloen,
Multi Lydia nominis
    Romana vigui clarior Ilia.
Me nunc Thressa Chloe regit,
    (10) Dulcis docta modos, & citharae sciens,
Pro qua non metuam mori,
    Si parcent animae fata superstiti.
Me torret face mutua
    Thurini Calais filius Ornyti,
(15) Pro quo bis patiar mori,
    Si parcent puero fata superstiti.
Quid si prisca redit Venus
    Diductosque iugo cogit aeneo,
Si flava excutitur Chloe
    (20) Reiectaeque patet janua Lydiae?
Quamquam sidere pulcrior
    Ille est, tu levior cortice, & inprobo
Iracundior Hadria,
    Tecum vivere amem, tecum obeam lubens.


X


Extremum Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
Porrectum ante foris obicere incolis
    Plorares Aquilonibus.
(5) Audis, quo strepitu ianua, quo nemus
Inter pulcra satum tecta remugiat
Ventis, & positas ut glaciet nives
    Puro numine Iuppiter?
Ingratam Veneri pone superbiam,
(10) Ne currente retro funis eat rota:
Non te Penelopen difficilem procis
    Tyrrhenus genuit parens.
O quamvis neque te munera nec preces
Nec tinctus viola pallor amantium
(15) Nec vir Pieria paelice saucius
    Curvat, supplicibus tuis
Parcas, nec rigida mollior aesculo
Nec Mauris animum mitior anguibus:
Non hoc semper erit liminis aut aquae
    (20) Caelestis patiens latus.


XI
Mercurinam te docilis magistro
Movit Amphion lapides canendo
Tuque testudo resonare septem
    Callida nervis,
Nec loquax olim neque grata, nunc et
Divitum mensis, & amica templis:
Dic modos, Lyde quibus obstinatas
    Adplicet auris,
Quae velut latis equa trima campis
Ludit exsultim metuitque tangi
Nuptiarum expers, & adhuc protervo
    Cruda marito.
Tu potes tigris comitesque silvas
Ducere, & rivos celeres morari;
Cessit immanis tibi blandienti
    Ianitor aulae;
[Cerberus, quamvis furiale centum
Muniant angues caput ejus atque
Spiritus taeter saniesque manet
    Ore trilingui;]
Quin, & Ixion Tityosque voltu
Risit invito; stetit urna paulum
Sicca, dum grato Danai puellas
    Carmine mulces.
Audiat Lyde scelus atque notas
Virginum poenas, & inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo
    Seraque fata,
Quae manent culpas etiam sub Orco:
Inpiaenam quid potuere maius?,
Inpiae sponsos potuere duro
    Perdere ferro.
Una de multis face nuptiali
Digna periurum fuit in parentem
Splendide mendax, & in omne virgo
    Nobilis aevom,
Surge quae dixit iuveni marito,
Surge, ne longus tibi somnus unde
Non times detur; socerum, & scelestas
    Falle sorores,
Quae velut nactae vitulos leaenae
Singulos eheu lacerant: ego illis
Mollior nec te feriam neque intra
    Claustra tenebo.
Me pater saevis oneret catenis,
Quod viro clemens misero peperci,
Me vel extremos Numidarum in agros
    Classe releget:
I pedes quo te rapiunt, & aurae,
Dum favet nox, & Venus, i secundo
Omine, & nostri memorem sepulcro
    Scalpe querelam.


XII
Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala
    Vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera
    Linguae.
Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas operosaeque
    Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor
    Hebri,
Simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, eques ipso
    Melior Bellerophonte, neque pugno neque segni pede
    Victus,
Catus idem per apertum fugientis agitato grege cervos
    Iaculari, & celer arto latitantem fruticeto excipere
    Aprum.


XIII
O fons Bandusiae, splendidior vitro,
Dulci digne mero non sine floribus,
    Cras donaberis haedo,
        Cui frons turgida cornibus
Primis, & venerem, & proelia destinat
Frustra, nam gelidos inficiet tibi
    Rubro sanguine rivos
        Lascivi suboles gregis.
Te flagrantis atrox hora Caniculae
Nescit tangere, tu frigus amabile
    Fessis vomere tauris
        Praebes, & pecori vago.
Fies nobilium tu quoque fontium
Me dicente cavis inpositam ilicem
    Saxis, unde loquaces
        Lymphae desiliunt tuae.


XIV
Herculis ritu modo dictus, o plebs,
Morte venalem petiisse laurum
Caesar Hispana repetit penatis
    Victor ab ora.
Unico gaudens mulier marito
Prodeat iustis operata sacris
Et soror clari ducis, & decorae
    Supplice vitta
Virginum matres iuvenumque nuper
Sospitum; vos, o pueri, & puellae
Iam virum expertae, male nominatis
    Parcite verbis.
Hic dies vere mihi festus atras
Exiget curas: ego nec tumultum
Nec mori per vim metuam tenente
    Caesare terras.
I pete unguentum, puer, & coronas
Et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum siqua potuit vagantem
    Fallere testa.
Dic, & argutae properet Neaerae
Murreum nodo cohibere crinem:
Si per invisum mora ianitorem
    Fietabito.
Lenit albescens animos capillus
Litium, & rixae cupidos protervae:
Non ego hoc ferrem calidus iuventa
    Consule Planco.


XV
Vxor pauperis Ibyci,
    Tandem nequitiae fige modum tuae
Famosisque laboribus;
    Maturo propior desine funeri
Inter ludere virgines
    Et stellis nebulam spargere candidis.
Non, siquid Pholoen satis,
    Et te, Chlori, decet: filia rectius
Expugnat iuvenum domos,
    Pulso Thyias uti concita tympano.
Illam cogit amor Nothi
    Lascivae similem ludere capreae:
Te lanae prope nobilem
    Tonsae Luceriam, non citharae decent
Nec flos purpureus rosae
    Nec poti vetulam faece tenus cadi.


XVI
Inclusam Danaen turris aenea
Robustaeque fores, & vigilum canum
Tristes excubiae munierant satis
    Nocturnis ab adulteris,
Si non Acrisium virginis abditae
Custodem pavidum Iuppiter, & Venus
Risissent: fore enim tutum iter, & patens
    Converso in pretium deo.
Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius
Ictu fulmineo; concidit auguris
    Argivi domus ob lucrum
Demersa exitio; diffidit urbium
Portas vir Macedo, & subruit aemulos
Reges muneribus; munera navium
    Saevos inlaqueant duces.
Crescentem sequitur cura pecuniam
Maiorumque fames: iure perhorrui
Late conspicuum tollere verticem,
    Maecenas, equitum decus.
Quanto quisque sibi plura negaverit,
Ab dis plura feret: nil cupientium
Nudus castra peto, & transfuga divitum
    Partis linquere gestio,
Contemptae dominus splendidior rei,
Quam si quidquid arat inpiger Apulus
Occultare meis dicerer horreis,
    Magnas inter opes inops.
Purae rivos aquae silvaque iugerum
Paucorum, & segetis certa fides meae
Fulgentem imperio fertilis Africae
    Fallit sorte beatior.
Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes
Nec Laestrygonia Bacchus in amphora
Languescit mihi nec pinguia Gallicis
    Crescunt vellera pascuis,
Inportuna tamen pauperies abest
Nec, si plura velim, tu dare deneges.
Contracto melius parva cupidine
    Vectigalia porrigam,
Quam si Mygdoniis regnum Alyattei
Campis continuem. multa petentibus
Desunt multa: bene est cui deus obtulit
    Parca quod satis est manu.


XVII
Aeli vetusto nobilis ab Lamo
Quando, & priores hinc Lamias ferunt
    Denominatos, & nepotum
        Per memores genus omne fastus
Auctore ab illo ducit originem,
Qui Formiarum moenia dicitur
    Princeps, & innantem Maricae
        Litoribus tenuisse Lirim
Late tyrannus: cras foliis nemus
Multis, & alga litus inutili
    Demissa tempestas ab Euro
        Sternet, aquae nisi fallit augur
Annosa cornix: dum potes, aridum
Conpone lignum: cras genium mero
    Curabis, & porco bimenstri
        Cum famulis operum solutis.


XVIII
Faune, Nympharum fugientum amator,
Per meos finis, & aprica rura
Lenis incedas abeasque parvis
    Aequus alumnis,
Si tener pleno cadit haedus anno
Larga nec desunt Veneris sodali
Vina creterrae, vetus ara multo
    Fumat odore.
Ludit herboso pecus omne campo,
Cum tibi nonae redeunt Decembres;
Festus in pratis vacat otioso
    Cum bove pagus;
Inter audacis lupus errat agnos,
Spargit agrestis tibi silva frondes,
Gaudet invisam pepulisse fossor
    Ter pede terram.


XIX
Quantum distet ab Inacho
    Codrus pro patria non timidus mori,
Narras, & genus Aeaci
    Et pugnata sacro bella sub Ilio:
Quo Chium pretio cadum
    Mercemur, quis aquam temperet ignibus,
Quo praebente domum, & quota
    Paelignis caream frigoribus, taces.
Da lunae propere novae,
    Da noctis mediae, da, puer, auguris
Murenae: tribus aut novem
    Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui Musas amat imparis,
    Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates; tris prohibet supra
    Rixarum metuens tangere Gratia
Nudis iuncta sororibus:
    Insanire iuvat: cur Berecyntiae
Cessant flamina tibiae?
    Cur pendet tacita fistula cum lyra?
Parcentis ego dexteras
    Odi: sparge rosas. audiat invidus
Dementem strepitum Lycus
    Et vicina seni non habilis Lyco.
Spissa te nitidum coma,
    Puro te similem, Telephe, Vespero
Tempestiva petit Rhode:
    Me lentus Glycerae torret amor meae.


XX
Non vides, quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
Dura post paulo fugies inaudax
    Proelia raptor,
Cum per obstantis iuvenum catervas
Ibit insignem repetens Nearchum,
Grande certamen, tibi praeda cedat,
    Maior an illa.
Interim, dum tu celeris sagittas
Promis, haec dentis acuit timendos,
Arbiter pugnae posuisse nudo
    Sub pede palmam
Fertur, & leni recreare vento
Sparsum odoratis umerum capillis,
Qualis aut Nireus fuit aut aquosa
    Raptus ab Ida.




XXI
O nata mecum consule Manlio,
Seu tu querellas sive geris iocos
    Seu rixam, & insanos amores
        Seu facilem, pia testa, somnum,
Quocumque lectum nomine Massicum
Servas, moveri digna bono die
    Descende Corvino iubente
        Promere languidiora vina.
Non ille, quamquam Socraticis madet
Sermonibus, te neglegit horridus:
    Narratur, & prisci Catonis
        Saepe mero caluisse virtus.
Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro, tu sapientium
    Curas, & arcanum iocoso
        Consilium retegis Lyaeo,
Tu spem reducis mentibus anxiis
Virisque, & addis cornua pauperi
    Post te neque iratos trementi
        Regum apices neque militum arma.
Te Liber, & si laeta aderit Venus
Segnesque nodum solvere Gratiae
    Vivaeque producent lucernae,
        Dum rediens fugat astra Phoebus.




XXII
Montium custos nemorumque, virgo,
Quae laborantis utero puellas
Ter vocata audis adimisque leto,
    Diva triformis,
Imminens villae tua pinus esto,
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquom meditantis ictum
    Sanguine donem.




XXIII
Caelo supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,
    Si ture placaris, & horna
        Fruge Lares avidaque porca,
Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis nec sterilem seges
    Robiginem aut dulces alumni
        Pomifero grave tempus anno.
Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter, & ilices
    Aut crescit Albanis in herbis
        Victima, pontificum securis
Cervice tinguet; te nihil attinet
Temptare multa caede bidentium
    Parvos coronantem marino
        Rore deos fragilique myrto.
Inmunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia,
    Mollivit aversos Penatis
        Farre pio, & saliente mica.     1




XXIV
Intactis opulentior
    Thesauris Arabum, & divitis Indiae
Caementis licet occupes
    Terrenum omne tuis, & mare publicum:
Si figit adamantinos
    Summis verticibus dira Necessitas
Clavos, non animum metu,
    Non mortis laqueis expedies caput.
Campestres melius Scythae,
    Quorum plaustra vagas rite trahunt domos,
Vivunt, & rigidi Getae,
    Inmetata quibus iugera liberas
Fruges, & Cererem ferunt
    Nec cultura placet longior annua
Defunctumque laboribus
    Aequali recreat sorte vicarius.
Illic matre carentibus
    Privignis mulier temperat innocens
Nec dotata regit virum
    Coniunx nec nitido fidit adultero;
Dos est magna parentium
    Virtus, & metuens alterius viri
Certo foedere castitas,
    Et peccare nefas, aut pretium est mori.
O quisquis volet inpias
    Caedis, & rabiem tollere civicam,
Si quaeret pater urbium
    Subscribi statuis, indomitam audeat refrenare licentiam,
    Clarus postgenitis, quatenus, heu nefas,
Virtutem incolumem odimus,
    Sublatam ex oculis quaerimus invidi.
Quid tristes querimoniae,
    Si non supplicio culpa reciditur,
Quid leges sine moribus
    Vanae proficiunt, si neque fervidis
Pars inclusa caloribus
    Mundi nec Boreae finitimum latus
Durataeque solo nives
    Mercatorem abigunt, horrida callidi
Vincunt aequora navitae,
    Magnum pauperies opprobrium iubet
Quidvis, & facere, & pati
    Virtutisque viam deserit arduae?
Vel nos in Capitolium,
    Quo clamor vocat, & turba faventium,
Vel nos in mare proximum
    Gemmas, & lapides aurum, & inutile,
Summi materiem mali,
    Mittamus, scelerum si bene paenitet.
Eradenda cupidinis
    Pravi sunt elementa, & tenerae nimis
Mentes asperioribus
    Formandae studiis. nescit equo rudis
Haerere ingenuus puer
    Venarique timet, ludere doctior,
Seu Graeco iubeas trocho
    Seu malis vetita legibus alea,
Cum periura patris fides
    Consortem socium fallat, & hospites
Indignoque pecuniam
    heredi properet. scilicet inprobae
Crescunt divitiae, tamen
    Curtae nescio quid semper abest rei.





XXV
Quo me, Bacche, rapis tui
    Plenum? quae nemora aut quos agor in specus
Velox mente nova? quibus
    Antris egregii Caesaris audiar
Aeternum meditans decus
    Stellis inserere, & consilio Iovis?
Dicam insigne, recens, adhuc
    Indictum ore alio. non secus in iugis
Exsomnis stupet Euhias
    Hebrum prospiciens, & nive candidam
Thracen ac pede barbaro
    Lustratam Rhodopen, ut mihi devio
Ripas, & vacuum nemus
    Mirari libet. o Naiadum potens
Baccharumque valentium
    Proceras manibus vertere fraxinos,
Nil parvum aut humili modo,
    Nil mortale loquar. dulce periculum est,
O Lenaee, sequi deum
    Cingentem viridi tempora pampino.




XXVI
Vixi puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria:
    Nunc arma defunctumque bello
        barbiton hic paries habebit,
Laevom marinae qui Veneris latus
Custodit: hic, hic ponite lucida
    Funalia, & vectis, & arcus
        Oppositis foribus minacis.
O quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,
    Regina, sublimi flagello
        Tange Chloen semel arrogantem.     1




XXVII
Inpios parrae recinentis omen
Ducat, & praegnans canis aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino
    Fetaque volpes;
Rumpat, & serpens iter institutum,
Si per obliquom similis sagittae
Terruit mannos. ego cui timebo
    Providus auspex,
Antequam stantis repetat paludes
Imbrium divina avis imminentium,
Oscinem corvum prece suscitabo
    Solis ab ortu.
Sis licet felix, ubicumque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas
Teque nec laevos vetet ire picus
    Nec vaga cornix.
Sed vides, quanto trepidet tumultu
Pronus Orion? ego quid sit ater
Hadriae novi sinus, & quid albus
    Peccet Iapyx.
Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri et
Aequoris nigri fremitum, & trementis
    Verbere ripas.
Sic, & Europe niveum doloso
Credidit tauro latus, & scatentem
Beluis pontum mediasque fraudes
    Palluit audax.
Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae
Nocte sublustri nihil astra praeter
    Vidit, & undas.
Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten, patero relictum
Filiae nomen pietasque dixit
    Victa furore!
Unde quo veni? levis una mors est
Virginum culpae. vigilansne ploro
Turpe conmissum an vitiis carentem
    Ludit imago
Vana, quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? meliusne fluctus
Ire per longos fuit an recentis
    Carpere flores?
Siquis infamem mihi nunc iuvencum
Dedat iratae, lacerare ferro et
Frangere enitar modo multum amati
    Cornua monstri.
Inpudens liqui patrios penates:
Inpudens Orcum moror. o deorum
Siquis haec audis, utinam inter errem
    Nuda leones;
Antequam turpis macies decentis
Occupet malas teneraeque sucus
Defluat praedae, speciosa quaero
    Pascere tigris.
Vilis Europe, pater urget absens,
Quid mori cessas? potes hac ab orno
Pendulum zona bene te secuta
    Laedere collum.
Sive te rupes, & acuta leto
Saxa delectant, age te procellae
Crede veloci; nisi erile mavis
    Carpere pensum
Regius sanguis dominaeque tradi
Barbarae paelex. aderat querenti
Perfidum ridens Venus, & remisso
    Filius arcu.
Mox ubi lusit satis, abstineto
Dixit irarum calidaeque rixae,
Cum tibi invisus laceranda reddet
    Cornua taurus.
Uxor invicti Iovis esse nescis.
Mitte singultus; bene ferre magnam
Disce fortunam: tua sectus orbis
    Nomina ducet.     1




XXVIII
Festo quid potius die
    Neptuni faciam? prome reconditum,
Lyde, strenua Caecubum
    Munitaeque adhibe vim sapientiae.
Inclinare meridiem
    Sentis et, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo
    Cessantem Bibuli consulis amphoram?
Nos cantabimus invicem
    Neptunum, & viridis Nereidum comas:
Tu curva recines lyra
    Latonam, & celeris spicula Cynthiae:
Summo carmine, quae Cnidon
    Fulgentisque tenet Cycladas, & Paphon
Iunctis visit oloribus,
    Dicetur merita Nox quoque nenia.




XXIX
Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
    Cum flore, Maecenas, rosarum et
        Pressa tuis balanus capillis
Iamdudum apud me est: eripe te morae,
Ne semper udum Tibur, & Aefulae
    Declive contempleris arvom et
        Telegoni iuga parricidae.
Fastidiosam desere copiam et
Molem propinquam nubibus arduis:
    Omitte mirari beatae
        Fumum, & opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices
Mundaeque parvo sub lare pauperum
    Cenae sine aulaeis, & ostro
        Sollicitam explicuere frontem.
Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, iam Procyon furit
    Et stella vesani Leonis
        Sole dies referente siccos;
Iam pastor umbras cum grege languido
Rivomque fessus quaerit, & horridi
    Dumeta Silvani caretque
        Ripa vagis taciturna ventis:
Tu civitatem quis deceat status
Curas, & urbi sollicitus times,
    Quid Seres, & regnata Cyro
        Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus
    Ridetque, si mortalis ultra
        Fas trepidat. quod adest memento
Conponere aequos: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
    Cum pace delabentis Etruscum
        In mare, nunc lapides adesos
Stirpisque raptas, & pecus, & domos
Volventis una, non sine montium
    Clamore vicinaeque silvae,
        Cum fera diluvies quietos
Inritat amnis. ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
    Dixisse vixi. cras vel atra
        Nube polum pater occupato
Vel sole puro; non tamen inritum
Quodcumque retro est efficiet neque
    Diffinget infectumque reddet
        Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax
    Transmutat incertos honores,
        Nunc mihi nunc alii benigna.
Laudo manentem: si celeris quatit
Pinnas, resigno quae dedit, & mea
    Virtute me involvo probamque
        Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
    Decurrere, & votis pacisci,
        Ne Cypriae Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari:
Tunc me biremis praesidio scaphae
    Tutum per Aegaeos tumultus
        Aura feret geminusque Pollux.



ODE XXX.

Ad MELPOMENEM MUSAM.

Horatius Lyricos versus scribendo, aeternam gloriam est zonsecutus.
EXEGI monumentum aere perennius,
Regalique situ Pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
(5) Annorum series, & fuga temporum.
Non omnis moriar: multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine Pontifex.
(10) Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps, Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
(15) Quaesitam meritis, & mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Continue

Q. HORATII

CARMINUM

SEU

ODARUM

LIBER QUARTUS.

ODE I.

Ad VENEREM.

Intermissa, Venus, diu
    Rursus bella moves? parce precor, precor.
Non sum qualis eram bonae
    Sub regno Cinarae. desine, dulcium
Mater saeva Cupidinum,
    Circa lustra decem flectere mollibus
Iam durum imperiis; abi,
    Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domum
Pauli purpureis ales oloribus
Comissabere Maximi,
    Si torrere iecur quaeris idoneum.
Namque, & nobilis, & decens
    Et pro sollicitis non tacitus reis
Et centum puer artium
    Late signa feret militiae tuae,
Et quandoque potentior
    Largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
    Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus
    Duces tura lyraque, & Berecyntia
Delectabere tibia
    Mixtis carminibus non sine fistula;
Illic bis pueri die
    Numen cum teneris virginibus tuum
Laudantes pede candido
    In morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina nec puer
    Iam nec spes animi credula mutui
Nec certare iuvat mero
    Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur heu, Ligurine, cur
    Manat rara meas lacrima per genas?
Cur facunda parum decoro
    Inter verba cadit lingua silentio?
Nocturnis ego somniis
    Iam captum teneo, iam volucrem sequor
Te per gramina Martii
    Campi, te per aquas, dure, volubilis.


ODE II.

PINDARUM quisquis studet aemulari,
Iüle, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis, vitreo daturus
    Nomina ponto.
(5) Monte decurrens, velut amnis imbres
Quem super notas aluêre ripas,
Fervet inmensusque ruit profundo
    Pindarus ore’
Laurea donandus Apollinari,
(10) Seu per audacis nova dithyrambos
Verba devolvit numerisque fertur
    Lege solutis:
Seu deos, regesque canit, deorum
Sanguinem, per quos cecidêre justa
(15) Morte Centauri, cecidit tremendae
    Flamma Chimaerae:
Sive quos Elea domum reducit
Palma caelestis: pugilemve equumve
Dicit, & centum potiore signis
    (20) Munere donat:
Flebili sponsae juvenemve raptum
Plorat, & vireis animumque, moresque
Aureos educit in astra: nigroque
    Invidet Orco.
(25) Multa Dircaeum levat aura cycnum;
Tendit, Antoni, quotiens in altos
Nubium tractus: ego apis Matinae
    More, modoque,
Grata carpentis thyma per laborem
(30) Plurimum, circa nemus uvidique
Tiburis ripas, operosa parvus
    Carmina fingo.
Concines majore Poëta plectro
Caesarem, quandoque trahet feroceis
(35) Per sacrum clivum, merita decorus
    Fronde Sygambros:
Quo nihil majus meliusve terris
Fata donavêre, bonique divi:
Nec dabunt, quamvis redeant in aurum
    (40) Tempora priscum.
Concines laetosque dies, & urbis
Publicum ludum, super inpetrato
Fortis Augusti reditu, forumque
    Litibus orbum.
(45) Tum meae, si quid loquar audiendum,
Vocis accedet bona pars, & ô sol
Pulcher, ô laudande, canam recepto
    Caesare felix.
Teque dum procedis, Io triumphe,
(50) Non semel dicemus, Io triumphe,
Civitas omnis, dabimusque divis
    Tura benignis.
Te decem tauri, totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus relicta
(55) Matre qui largis juvenescit herbis
    In mea vota:
Fronte curvatos imitatus igneis
Tertium Lunae referentis ortum,
Qua notam duxit, niveus videri;
    (60) Caetera fulvos.


ODE III.

Ad Melpomenem.

Natus est Horatius ad artem Poëticam, cujus beneficio immortalem
    gloriam est consecutus.
QUEM tu, Melpomene, semel
    Nascentem placido lumine videris:
Illum non labor Isthmius
    Clarabit pugilem, non equos impiger
(5) Curru ducet Achaïco
    Victorem: neque res bellica Deliis
Ornatum foliis ducem,
    Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio:
    (10) Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt,
Et spissae nemorum comae,
    Fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
    Dignatur soboles inter amabileis
(15) Vatum ponere me choros,
    Et jam dente minus mordeor invido.
O testudinis aureae
    Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas!
O mutis quoque piscibus
    (20) Donatura cycni, si libeat, sonum!
Totum muneris hoc tui est,
    Quod monstror digito praetereuntium
ROMANAE fidicen lyrae:
    Quod spiro, & placeo, si placeo, tuum est.


ODE IV.

Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in avis vagas
    Permisit expertus fidelem
        Iuppiter in Ganymede flavo,
Olim iuventas, & patrius vigor
Nido laborum propulit inscium
    Vernique iam nimbis remotis
        Insolitos docuere nisus
Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,
    Nunc in reluctantis dracones
        Egit amor dapis atque pugnae,
Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
    Iam lacte depulsum leonem
        Dente novo peritura vidit:
Videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici; quibus
    Mos unde deductus per omne
        Tempus Amazonia securi
Dextras obarmet, quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia; sed diu
    Lateque victrices catervae
        Consiliis iuvenis revictae
Sensere, quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
    Posset, quid Augusti paternus
        In pueros animus Nerones.
Fortes creantur fortibus, & bonis;
Est in iuvencis, est in equis patrum
    Virtus neque inbellem feroces
        Progenerant aquilae columbam.
Doctrina sed vim promovet insitam
Rectique cultus pectora roborant;
    Utcumque defecere mores,
        Indecorant bene nata culpae.
Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen, & Hasdrubal
    Devictus, & pulcher fugatis
        Ille dies Latio tenebris
Qui primus alma risit adorea,
Dirus per urbis Afer ut Italas
    Ceu flamma per taedas vel Eurus
        Per Siculas equitavit undas.
Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, & inpio
    Vastata Poenorum tumultu
        Fana deos habuere rectos,
Dixitque tandem perfidus Hannibal:
Cervi, luporum praeda rapacium,
    Sectamur ultro quos opimus
        Fallere, & effugere est triumphus.
Gens, quae cremato fortis ab Ilio
Iactata Tuscis aequoribus sacra
    Natosque maturosque patres
        Pertulit Ausonias ad urbis,
Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
    Per damna, per caedis ab ipso
        Ducit opes animumque ferro.
Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem
    Monstrumve submisere Colchi
        Maius Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulcrior evenit;
Luctere, multa proruet integrum
    Cum laude victorem geretque
        Proelia coniugibus loquenda.
Carthagini iam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit
    Spes omnis, & fortuna nostri
        Nominis Hasdrubale interempto.
Nil Claudiae non perficient manus,
Quas, & benigno numine Iuppiter
    Defendit, & curae sagaces
        Expediunt per acuta belli.



ODE V.

Ad AUGUSTUM.
Ut tandem in urbem redeat.
DIVIS orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes jam nimium diu:
Maturum reditum pollicitus patrum
    Sancto concilio, redi.
(5) Lucem redde tuae, dux bone, patriae.
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit, populo gratior it dies;
    Et soles melius nitent.
Ut mater juvenem, quem Notus invido
(10) Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo
    Dulci detinet a domo,
Votis ominibusque, & precibus vocat,
Curvo nec faciem littore demovet:
(15) Sic desideriis icta fidelibus
    Quaerit patria Caesarem.
Tutus bos etenim rura perambulat:
Nutrit rura Ceres, almaque Faustitas:
Pacatum volitant per mare navitae:
    (20) Culpari metuit fides:
Nullis polluitur casta domus stupris:
Mos & lex maculosum edomuit nefas:
Laudantur simili prole puerperae:
    CULPAM poena premit comes.
(25) Quis Parthum paveat? quis gelidum Scythen?
Quis, Germania quos horrida parturit
Fetus, incolumi Caesare? quis ferae
    Bellum curet Hiberiae?
Condit quisque diem collibus in suis,
(30) Et vitem viduas ducit ad arbores:
Hinc ad vina redit laetus, & alteris
    Te mensis adhibet deum.
Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris; & Laribus tuum
(35) Miscet numen, uti Graecia Castoris
    Et magni memor Herculis.
Longas ô utinam, dux bone, ferias
Praestes Hesperiae, dicimus integro
Sicci mane die: dicimus uvidi,
    (40) Cum sol Oceano subest.



ODE VI.

Dive, quem proles Niobaea magnae
Vindicem linguae Tityosque raptor
Sensit, & Troiae prope victor altae
    Pthius Achilles,
Ceteris maior, tibi miles inpar,
Filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
    Cuspide pugnax
Ille, mordaci velut icta ferro
Pinus aut inpulsa cupressus Euro,
Procidit late posuitque collum in
    Pulvere Teucro;
Ille non inclusus equo Minervae
Sacra mentito male feriatos
Troas, & laetam Priami choreis
    Falleret aulam,
Sed palam captis gravis, heu nefas, heu
Nescios fari pueros Achivis
Ureret flammis, etiam latentem
    Matris in alvo,
Ni tuis flexus Venerisque gratae
Vocibus divom pater adnuisset
Rebus Aeneae potiore ductos
    Alite muros:
Doctor argutae fidicen Thaliae,
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
    Levis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
Carminis nomenque dedit poetae:
Virginum primae puerique claris
    Patribus orti,
Deliae tutela deae, fugacis
Lyncas, & cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique
    Pollicis ictum,
Rite Latonae puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum celeremque pronos
    Volvere mensis.
Nupta iam dices ego dis amicum,
Saeculo festas referente luces,
Reddidi carmen docilis modorum
    Vatis Horati.


ODE VII.

Veris adventu, & aequa omnibus moriendi conditione, sine spe revi-
    viscendi, omniumque rerum mutatione & vicissitudine proposita,
    invitat ad hilariter jucundeque vivendum.
DIFFUGERE nives, redeunt iam gramina campis,
    Arboribusque comae.
Mutat terra viceis, & decrescentia ripas
    Flumina praetereunt.
(5) Gratia cum Nymphis, geminisque sororibus, audet
    Ducere nuda choros.
IMMORTALIA ne speres, monet annus, & almum
    Quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris: ver proterit aestas;
    (10) Interitura, simul
Pomifer autumnus fruges effuderit: & mox
    Bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia Lunae:
    Nos ubi decidimus
(15) Quo pius Aeneas, quo Tullus dives, & Ancus,
    Pulvis & umbra sumus.
QUIS scit an adjiciant hodiernae crastina summae
    Tempora Dî superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
    (20) Quae dederis animo.
Cum semel occideris, & de te splendida Minos
    Fecerit arbitria,
Non Torquate genus, non te facundia, non te
    Restituet pietas.
(25) Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
    Liberat Hippolytum
Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
    Vincula Pirithoo.


ODE VIII.

DONAREM pateras, grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus;
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessuma munerum
(5) Ferres, divite me scilicet artium
Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
Hic saxo, liquidis ille coloribus
Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non haec mihi vis, nec tibi talium
(10) Res est aut animus deliciarum egens:
Gaudes carminibus; carmina possumus
Donare, & pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus, & vita redit bonis
(5) Post mortem ducibus, [non celeres fugae
Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae
Non incendia Karthaginis inpiae
Eius qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit] clarius indicant
(10) Laudes quam Calabrae Pierides, neque
Si chartae sileant quod bene feceris,
Mercedem tuleris. quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli?
(5) Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
Virtus, & favor, & lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
[dignum laude virum Musa vetat mori]
Caelo Musa beat. sic Iovis interest
(10) Optatis epulis inpiger Hercules,
Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus ratis,
[ornatus viridi tempora pampino]
Liber vota bonos ducit ad exitus.


ODE IX.

NE forte credas interitura quae
Longe sonantem natus ad Aufidum
    Non ante volgatas per artis
        Verba loquor socianda chordis:
(5) Non, si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent
    Ceaeque, & Alcaei minaces
        Stesichorique graves Camenae,
Nec, siquid olim lusit Anacreon,
(10) Delevit aetas; spirat adhuc amor
    Vivuntque conmissi calores
        Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri
Crinis, & aurum vestibus inlitum
    (5) Mirata regalisque cultus
        Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu, non semel Ilios
    Vexata, non pugnavit ingens
        (10) Idomeneus Sthenelusve solus
Dicenda Musis proelia, non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
    Excepit ictus pro pudicis
        Coniugibus puerisque primus.
(5) Vixere fortes ante Agamemnona
Multi; sed omnes inlacrimabiles
    Urgentur ignotique longa
        Nocte, carent quia vate sacro.
Paulum sepultae distat inertiae
(10) Celata virtus. non ego te meis
    Chartis inornatum silebo
        Totve tuos patiar labores
Inpune, Lolli, carpere lividas
Obliviones: est animus tibi
    (5) Rerumque prudens, & secundis
        Temporibus dubiisque rectus,
Vindex avarae fraudis, & abstinens
Ducentis ad se cuncta pecuniae,
    Consulque non unius anni,
        (10) Sed quotiens bonus atque fidus
Iudex honestum praetulit utili,
Reiecit alto dona nocentium
    Voltu, per obstantis catervas
        Explicuit sua victor arma.
(5) Non possidentem multa vocaveris
Recte beatum; rectius occupat
    Nomen beati, qui deorum
        Muneribus sapienter uti
Duramque callet pauperiem pati
(50) Pejusque leto flagitium timet,
    Non ille pro caris amicis
        Aut patria timidus perire.



ODE X.

Ad LIGURINUM puerum speciosum.

Futurum dicit, ut Lugurinum suae adversus amatores arrogantiae po-
    niteat, cum flos aetatis suae exaruerit.
O CRUDELIS adhuc, & Veneris muneribus potens,
Insperata tuae cum veniet pluma superbiae,
Et quae nunc humeris involitant, deciderint comae:
Nunc & qui color est puniceae flore prior rosae,
(5) Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam;
Dices, heu (quotiens te speculo videris alterum)
Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit?
Vel cur his animis incolumes non redeunt genae?



ODE XI.

Ad PHYLLIDEM.

Die natali Maecenatis, qui erat Id. Aprilis, invitat eam ad epulas.
EST mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus: est in horto
Phylli, nectendis apium coronis,
    Est ederae vis
(5) Multa, qua crinis religata fulges.
Ridet argento domus: ara castis
Vincta verbenis, avet immolato
    Spargier agno.
Cuncta festinat manus. huc & illuc
(10) Cursitant mistae pueris puellae:
Sordidum flammae trepidant rotantes
    Vertice fumum.
Ut tamen noris, quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendae:
(15) Qui dies mensem Veneris marinae
    Findit Aprilem:
Iure sollemnis mihi, sanctiorque
Pene natali proprio; quod ex hac
Luce Maecenas meus adfluenteis
    (20) Ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavit,
Non tuae sortis iuvenem, puella
Dives & lasciva tenetque grata
    Compede vinctum.
(25) Terret ambustus Phaëthon avaras
Spes: & exemplum grave praebet ales
Pegasus, terrenum equitem gravatus
    Bellerophontem:
SEMPER ut te digna sequare, & ultra
(30) Quam licet, sperare, nefas putando,
Disparem vites, age, iam meorum
    Finis amorum,
(Non enim posthac alia calebo
Foemina) condisce modos, amanda
(35) Voce quos reddas. minuentur atrae
    Carmine curae.



ODE XII.

Ad VIRGILIUM.

Iam veris comites, quae mare temperant,
Inpellunt animae lintea Thraciae,
Iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
    hiberna nive turgidi.
Nidum ponit Ityn flebiliter gemens
Infelix avis, & Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras
    Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula
Delectantque deum, cui pecus, & nigri
    Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Vergili.
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, iuvenum nobilium cliens,
    Nardo vina merebere.
Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque
    Curarum eluere efficax.
Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Inmunem meditor tinguere poculis,
    Plena dives ut in domo.
Verum pone moras, & studium lucri
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:
    Dulce est desipere in loco.



ODE XIII.
XIII
Audivere, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus;, & tamen
    Vis formosa videri
        Ludisque, & bibis inpudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas: ille virentis et
    Doctae psallere Chiae
        Pulcris excubat in genis.
Inportunus enim transvolat aridas
Quercus, & refugit te, quia luridi
    Dentes, te quia rugae
        Turpant, & capitis nives.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae
Nec cari lapides tempora, quae semel
    Notis condita fastis
        Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus, heu, quove color, decens
Quo motus? quid habes illius, illius,
    Quae spirabat amores,
        Quae me surpuerat mihi,
Felix post Cinaram notaque, & artium
Gratarum facies? sed Cinarae brevis
    Annos fata dederunt,
        Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen,
Possent ut iuvenes visere fervidi
    Multo non sine risu
        Dilapsam in cineres facem.



ODE XIV.
XIV
Quae cura patrum quaeve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
    Auguste, virtutes in aevum
        Per titulos memoresque fastus
Aeternet, o qua sol habitabilis
Inlustrat oras, maxime principum,
    Quem legis expertes Latinae
        Vindelici didicere nuper,
Quid Marte posses. milite nam tuo
Drusus Genaunos, inplacidum genus,
    Breunosque velocis, & arces
        Alpibus inpositas tremendis
Deiecit acer plus vice simplici,
Maior Neronum mox grave proelium
    Conmisit immanisque Raetos
        Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio
Devota morti pectora liberae
    Quantis fatigaret ruinis,
        Indomitas prope qualis undas
Exercet Auster Pleiadum choro
Scindente nubis, inpiger hostium
    Vexare turmas, & frementem
        Mittere equum medios per ignis.
Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni praefluit Apuli,
    Cum saevit horrendamque cultis
        Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu
    Primosque, & extremos metendo
        Stravit humum sine clade victor,
Te copias, te consilium, & tuos
Praebente divos. nam tibi quo die
    Portus Alexandrea supplex
        Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus
    Laudemque, & optatum peractis
        Imperiis decus adrogavit.
Te Cantaber non ante domabilis
Medusque, & Indus, te profugus Scythes
    Miratur, o tutela praesens
        Italiae dominaeque Romae.
Te fontium qui celat origines
Nilusque, & Hister, te rapidus Tigris,
    Te beluosus qui remotis
        Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae
Duraeque tellus audit Hiberiae,
    Te caede gaudentes Sygambri
        Conpositis venerantur armis.



ODE XV.
Phoebus volentem proelia me loqui
Victas, & urbis increpuit lyra,
    Ne parva Tyrrhenum per aequor
        Vela darem. tua, Caesar, aetas
Fruges, & agris rettulit uberes
Et signa nostro restituit Iovi
    Derepta Parthorum superbis
        Postibus, & vacuum duellis
Ianum Quirini clausit, & ordinem
Rectum evaganti frena licentiae
    Iniecit emovitque culpas
        Et veteres revocavit artis,
Per quas Latinum nomen, & Italae
Crevere vires famaque, & imperi
    Porrecta maiestas ad ortus
        Solis ab Hesperio cubili.
Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis exiget otium,
    Non ira, quae procudit ensis
        Et miseras inimicat urbis;
Non qui profundum Danuvium bibunt
Edicta rumpent Iulia, non Getae,
    Non Seres infidique Persae,
        Non Tanain prope flumen orti;
Nosque, & profestis lucibus, & sacris
Inter iocosi munera Liberi
    Cum prole matronisque nostris
        Rite deos prius adprecati
Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis
    Troiamque, & Anchisen, & almae
        Progeniem Veneris canemus.



CARMEN SAECVLARE
Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper, & culti, date quae precamur
    Tempore sacro,
Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,
    Dicere carmen.
Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis, & celas aliusque, & idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
    Visere maius.
Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari
    Seu Genitalis:
Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
    Lege marita,
Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata
    Nocte frequentis.
Vosque, veraces cecinisse Parcae,
Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
    Iungite fata.
Fertilis frugum pecorisque Tellus
Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus, & aquae salubres
    Et Iovis aurae.
Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
Siderum regina bicornis, audi,
    Luna, puellas.
Roma si vestrum est opus Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare lares, & urbem
    Sospite cursu,
Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus
    Plura relictis:
Di, probos mores docili iuventae,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
    Et decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, iacentem
    Lenis in hostem.
Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
Iam Scythae responsa petunt, superbi
    Nuper, & Indi.
Iam Fides, & Pax, & Honos Pudorque
Priscus, & neglecta redire Virtus
Audet adparetque beata pleno
    Copia cornu.
Augur, & fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
    Corporis artus,
Si Palatinas videt aequos aras,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
    Prorogat aevum,
Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curat, & votis puerorum amicas
    Adplicat auris.
Haec Iovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus, & Phoebi chorus, & Dianae
    Dicere laudes.


EPOD. I

EPODON LIBER I.
I
Ibis Liburnis inter alta navium,
    Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum
    Subire, Maecenas, tuo:
Quid nos, quibus te vita si superstite,
    Iucunda, si contra, gravis?
Utrumne iussi persequemur otium
    Non dulce, ni tecum simul,
An hunc laborem, mente laturi decet
    Qua ferre non mollis viros?
Feremus, & te vel per Alpium iuga
    Inhospitalem, & Caucasum
Vel occidentis usque ad ultimum sinum
    Forti sequemur pectore.
Roges, tuum labore quid iuvem meo
    Inbellis ac firmus parum?
Comes minore sum futurus in metu,
    Qui maior absentis habet,
Ut adsidens inplumibus pullis avis
    Serpentium adlapsus timet,
Magis relictis, non, ut adsit, auxili
    Latura plus praesentibus.
Libenter hoc, & omne militabitur
    bellum, in tuae spem gratiae,
Non ut iuvencis inligata pluribus
    Aratra nitantur meis
Pecusve Calabris ante sidus fervidum
    Lucana mutet pascuis
Neque ut superni villa candens Tusculi
    Circaea tangat moenia.
Satis superque me benignitas tua
    Ditavit, haud paravero
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
    Discinctus aut perdam nepos.


EPOD. II

Vitae Rusticae Laudes.
BEATUS ille, qui procul negotiis,
    Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis;
    Solutus omni foenore
(5) Neque excitatur classico miles truci,
    Neque horret iratum mare:
Forumque vitat, & superba civium
    Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
    (10) Altas maritat populos:
Inutileisque falce ramos amputans,
    Feliciores inserit:
Aut in reducta valle mugientium
    Prospectat errantis greges
(15) Aut pressa puris mella condit amphoris
    Aut tondet infirmas oveis.
Vel cum decorum mitibus pomis caput
    Autumnus agris extulit:
Ut gaudet insitiva decerpens pyra,
    (20) Certantem, & uvam purpurae!
Qua muneretur te, Priape, & te pater
    Silvane tutor finium.
Libet jacere modo sub antiqua ilice:
    Modo in tenaci gramine.
(25) Labuntur altis interim ripis aquae:
    Queruntur in silvis aves
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
    Somnos quod invitet leveis.
At cum tonantis annus hibernus Iovis
    (30) Imbris niveisque comparat;
Aut trudit acreis hinc, & hinc multa cane
    Apros in obstantis plagas:
Aut amite levi rara tendit retia;
    Turdis edacibus dolos:
(35) Pavidumque leporem, & advenam laqueo gruem,
    Iucunda captat praemia:
Quis non malarum, quas amor curas habet,
    Haec inter obliviscitur?
Quodsi pudica mulier in partem juvet
    (40) Domum, atque dulcis liberos,
(Sabina qualis aut perusta solibus
    Pernicis uxor Appuli,
Sacrum vetustis exstruat lignis focum,
    Lassi sub adventum viri)
(45) Claudensque textis cratibus laetum pecus,
    Distenta siccet ubera;
Et horna dulci vina promens dolio,
    Dapes inemptas apparet;
Non me Lucrina juverint conchylia,
    (50) Magisve rhombus, aut scari,
Si quos Eois intonata fluctibus
    Hiems ad hoc vertat mare:
Non Afra avis descendat in ventrem meum:
    Non attagen Ionicus
(55) Iucundior, quam lecta de pinguissimis
    Oliva ramis arborum:
Aut herba lapathi prata amantis, & gravi
    Malvae salubres corpori:
Vel agna festis caesa Terminalibus,
    (60) Vel haedus ereptus lupo.
Has inter epulas, ut juvat pastas ovis
    Videre properantis domum,
Videre fessos vomerem inversum boves
    Collo trahenteis languido,
(65) Positosque vernas, ditis examen domus,
    Circum renidenteis Lareis!
Haec ubi locutus faenerator Alphius,
    Iam jam futurus rusticus,
Omnem redegit Idibus pecuniam,
    (70) Quaerit Kalendis ponere.



Epode III
Parentis olim siquis inpia manu
    Senile guttur fregerit,
Edit cicutis alium nocentius.
    O dura messorum ilia.
Quid hoc veneni saevit in praecordiis?
    Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit? an malas
    Canidia tractavit dapes?
Ut Argonautas praeter omnis candidum
    Medea mirata est ducem,
Ignota tauris inligaturum iuga
    Perunxit hoc Iasonem,
Hoc delibutis ulta donis paelicem
    Serpente fugit alite.
Nec tantus umquam siderum insedit vapor
    Siticulosae Apuliae
Nec munus umeris efficacis Herculis
    Inarsit aestuosius.
At siquid umquam tale concupiveris,
    Iocose Maecenas, precor,
Manum puella savio opponat tuo
    Extrema, & in sponda cubet.



Epode IV
Lupis, & agnis quanta sortito obtigit,
    Tecum mihi discordia est,
Hibericis peruste funibus latus
    Et crura dura compede.
Licet superbus ambules pecunia,
    Fortuna non mutat genus.
Videsne, sacram metiente te viam
    Cum bis trium ulnarum toga,
Ut ora vertat huc, & huc euntium
    Liberrima indignatio?
Sectus flagellis hic triumviralibus
    Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi iugera
    Et Appiam mannis terit
Sedilibusque magnus in primis eques
    Othone contempto sedet.
Quid attinet tot ora navium gravi
    Rostrata duci pondere
Contra latrones atque servilem manum
    hoc, hoc tribuno militum?



Epode V
At o deorum quidquid in caelo regit
    Terras, & humanum genus,
Quid iste fert tumultus? aut quid omnium
    Voltus in unum me truces?
Per liberos te, si vocata partubus
    Lucina veris adfuit,
Per hoc inane purpurae decus precor,
    Per inprobaturum haec Iovem,
Quid ut noverca me intueris aut uti
    Petita ferro belua?
Ut haec trementi questus ore constitit
    Insignibus raptis puer,
Inpube corpus, quale posset inpia
    Mollire Thracum pectora,
Canidia brevibus inplicata viperis
    Crinis, & incomptum caput
Iubet sepulcris caprificos erutas,
    Iubet cupressos funebris
Et uncta turpis ova ranae sanguine
    Plumamque nocturnae strigis
Herbasque quas Iolcos atque Hiberia
    Mittit venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta ieiunae canis
    Flammis aduri Colchicis.
At expedita Sagana per totam domum
    Spargens Avernalis aquas
Horret capillis ut marinus asperis
    Echinus aut currens aper.
Abacta nulla Veia conscientia
    Ligonibus duris humum
Exhauriebat, ingemens laboribus,
    Quo posset infossus puer
Longo die bis terque mutatae dapis
    Inemori spectaculo,
Cum promineret ore, quantum exstant aqua
    Suspensa mento corpora;
Exsecta uti medulla, & aridum iecur
    Amoris esset poculum,
Interminato cum semel fixae cibo
    Intabuissent pupulae.
Non defuisse masculae libidinis
    Ariminensem Foliam
Et otiosa credidit Neapolis
    Et omne vicinum oppidum,
Quae sidera excantata voce Thessala
    Lunamque caelo deripit.
Hic inresectum saeva dente livido
    Canidia rodens pollicem
Quid dixit aut quid tacuit? o rebus meis
    Non infideles arbitrae,
Nox, & Diana, quae silentium regis,
    Arcana cum fiunt sacra,
Nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
    Iram atque numen vertite.
Formidulosis dum latent silvis ferae
    Dulci sopore languidae,
Senem, quod omnes rideant, adulterum
    Latrent Suburanae canes
Nardo perunctum, quale non perfectius
    Meae laborarint manus.
Quid accidit? cur dira barbarae minus
    Venena Medeae valent,
Quibus superbam fugit ulta paelicem,
    Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus inbutum, novam
    Incendio nuptam abstulit?
Atqui nec herba nec latens in asperis
    Radix fefellit me locis:
Indormit unctis omnium cubilibus
    Oblivione paelicum.
A a, solutus ambulat veneficae
    Scientioris carmine.
Non usitatis, Vare, potionibus,
    O multa fleturum caput,
Ad me recurres nec vocata mens tua
    Marsis redibit vocibus:
Maius parabo, maius infundam tibi
    Fastidienti poculum,
Priusque caelum sidet inferius mari
    Tellure porrecta super,
Quam non amore sic meo flagres uti
    bitumen atris ignibus.
Sub haec puer iam non, ut ante, mollibus
    Lenire verbis inpias,
Sed dubius unde rumperet silentium,
    Misit Thyesteas preces:
Venena magnum fas nefasque, non valent
    Convertere humanam vicem.
Diris agam vos: dira detestatio
    Nulla expiatur victima.
Quin, ubi perire iussus exspiravero,
    Nocturnus occurram furor
Petamque voltus umbra curvis unguibus,
    Quae vis deorum est Manium,
Et inquietis adsidens praecordiis
    Pavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc, & hinc saxis petens
    Contundet obscaenas anus.
Post insepulta membra different lupi
    Et Esquilinae alites
Neque hoc parentes, heu mihi superstites,
    Effugerit spectaculum.



Epode VI
Quid inmerentis hospites vexas canis,
    Ignavus adversum lupos?
Quin huc inanis, si potes, vertis minas
    Et me remorsurum petis?
Nam qualis aut Molossus aut fulvos Lacon,
    Amica vis pastoribus,
Agam per altas aure sublata nivis,
    Quaecumque praecedet fera;
Tu, cum timenda voce complesti nemus,
    Proiectum odoraris cibum.
Cave cave, namque in malos asperrimus
    Parata tollo cornua,
Qualis Lycambae spretus infido gener
    Aut acer hostis Bupalo.
An si quis atro dente me petiverit,
    Inultus ut flebo puer?



VII
Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
    Aptantur enses conditi?
Parumne campis atque Neptuno super
    Fusum est Latini sanguinis,
Non ut superbas invidae Karthaginis
    Romanus arces ureret
Intactus aut Britannus ut descenderet
    Sacra catenatus via,
Sed ut secundum vota Parthorum sua
    Urbs haec periret dextera?
Neque hic lupis mos nec fuit leonibus
    Umquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus an rapit vis acrior
    An culpa? responsum date.
Tacent, & albus ora pallor inficit
    Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt
    Scelusque fraternae necis,
Ut inmerentis fluxit in terram Remi
    Sacer nepotibus cruor.



VIII
Rogare longo putidam te saeculo,
    Viris quid enervet meas,
Cum sit tibi dens ater, & rugis vetus
    Frontem senectus exaret
Hietque turpis inter aridas natis
    Podex velut crudae bovis.
Sed incitat me pectus, & mammae putres,
    Equina quales ubera,
Venterque mollis, & femur tumentibus
    Exile suris additum.
Esto beata, funus atque imagines
    Ducant triumphales tuum
Nec sit marita quae rotundioribus
    Onusta bacis ambulet.
Quid, quod libelli Stoici inter Sericos
    Iacere pulvillos amant:
Inlitterati num minus nervi rigent
    Minusve languet fascinum?
Quod ut superbo provoces ab inguine,
    Ore adlaborandum est tibi.



IX
Quando repostum Caecubum ad festas dapes
    Victore laetus Caesare
Tecum sub altasic Iovi gratumdomo,
    beate Maecenas, bibam
Sonante mixtum tibiis carmen lyra,
    hac Dorium, illis barbarum?
Ut nuper, actus cum freto Neptunius
    Dux fugit ustis navibus
Minatus urbi vincla, quae detraxerat
    Servis amicus perfidis.
Romanus eheuposteri negabitis
    Emancipatus feminae
Fert vallum, & arma miles, & spadonibus
    Servire rugosis potest
Interque signa turpe militaria
    Sol adspicit conopium.
At huc frementis verterunt bis mille equos
    Galli canentes Caesarem
Hostiliumque navium portu latent
    Puppes sinistrorsum citae.
Io Triumphe, tu moraris aureos
    Currus, & intactas boves?
Io Triumphe, nec Iugurthino parem
    bello reportasti ducem
Neque Africanum, cui super Carthaginem
    Virtus sepulcrum condidit.
Terra marique victus hostis punico
    Lugubre mutavit sagum,
Aut ille centum nobilem Cretam urbibus
    Ventis iturus non suis,
Exercitatas aut petit Syrtis Noto
    Aut fertur incerto mari.
Capaciores adfer huc, puer, scyphos
    Et Chia vina aut Lesbia,
Vel quod fluentem nauseam coerceat
    Metire nobis Caecubum.
Curam metumque Caesaris rerum iuvat
    Dulci Lyaeo solvere.



X
Mala soluta navis exit alite
    Ferens olentem Mevium.
Ut horridis utrumque verberes latus,
    Auster, memento fluctibus;
Niger rudentis Eurus inverso mari fractosque remos differat;
Insurgat Aquilo, quantus altis montibus
    Frangit trementis ilices;
Nec sidus atra nocte amicum adpareat,
    Qua tristis Orion cadit;
Quietiore nec feratur aequore
    Quam Graia victorum manus,
Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio
    In inpiam Aiacis ratem.
O quantus instat navitis sudor tuis
    Tibique pallor luteus
Et illa non virilis heiulatio
    Preces, & aversum ad Iovem,
Ionius udo cum remugiens sinus
    Noto carinam ruperit.
Opima quodsi praeda curvo litore
    Porrecta mergos iuverit,
Libidinosus immolabitur caper
    Et agna Tempestatibus.



XI
Petti, nihil me sicut antea iuvat
    Scribere versiculos amore percussum gravi,
Amore, qui me praeter omnis expetit
    Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti
    Inachia furere, silvis honorem decutit.
Heu me, per urbemnam pudet tanti mali
    Fabula quanta fui, conviviorum, & paenitet,
In quis amantem languor, & silentium
    Arguit, & latere petitus imo spiritus.
Contrane lucrum nil valere candidum
    Pauperis ingenium querebar adplorans tibi,
Simul calentis inverecundus deus
    Fervidiore mero arcana promorat loco.
Quodsi meis inaestuet praecordiis
    Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat
Fomenta volnus nil malum levantia,
    Desinet inparibus certare summotus pudor.
Ubi haec severus te palam laudaveram,
    Iussus abire domum ferebar incerto pede
Ad non amicos heu mihi postis, & heu
    Limina dura, quibus lumbos, & infregi latus.
Nunc gloriantis quamlibet mulierculam
    Vincere mollitia amor Lycisci me tenet;
Unde expedire non amicorum queant
    Libera consilia nec contumeliae graves,
Sed alius ardor aut puellae candidae
    Aut teretis pueri longam renodantis comam.



XII
Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
    Munera quid mihi quidve tabellas
Mittis nec firmo iuveni neque naris obesae?
    Namque sagacius unus odoror,
Polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,
    Quam canis acer ubi lateat sus.
Qui sudor vietis, & quam malus undique membris
    Crescit odor, cum pene soluto
Indomitam properat rabiem sedare neque illi
    Iam manet umida creta colorque
Stercore fucatus crocodili iamque subando
    Tenta cubilia tectaque rumpit,
Vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:
    Inachia langues minus ac me;
Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum
    Mollis opus. pereat male quae te
Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,
    Cum mihi Cous adesset Amyntas,
Cuius in indomito constantior inguine nervus
    Quam nova collibus arbor inhaeret.
Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae
    Cui properabantur? tibi nempe,
Ne foret aequalis inter conviva, magis quem
    Diligeret mulier sua quam te.
O ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris
    Agna lupos capreaeque leones.



XIII
Horrida tempestas caelum contraxit, & imbres
    Nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,
    Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.
    Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
    Reducet in sedem vice. nunc, & Achaemenio
Perfundi nardo iuvat, & fide Cyllenaea
    Levare diris pectora sollicitudinibus,
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
    Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
    Findunt Scamandri flumina lubricus, & Simois,
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae
    Rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
    Deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.



XIV
Mollis inertia cur tantam diffuderit imis
    Oblivionem sensibus,
Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos
    Arente fauce traxerim,
Candide Maecenas, occidis saepe rogando:
    Deus, deus nam me vetat
Inceptos olim, promissum carmen, iambos
    Ad umbilicum adducere.
Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo
    Anacreonta Teium,
Qui persaepe cava testudine flevit amorem
    Non elaboratum ad pedem.
Ureris ipse miser. quodsi non pulcrior ignis
    Accendit obsessam Ilion,
Gaude sorte tua: me libertina nec uno
    Contenta Phryne macerat.



XV
Nox erat, & caelo fulgebat Luna sereno
    Inter minora sidera,
Cum tu, magnorum numen laesura deorum,
    In verba iurabas mea,
Artius atque hedera procera adstringitur ilex
    Lentis adhaerens bracchiis,
Dum pecori lupus, & nautis infestus Orion
    Turbaret hibernum mare
Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
    Fore hunc amorem mutuum,
O dolitura mea multum virtute Neaera:
    Nam siquid in Flacco viri est,
Non feret adsiduas potiori te dare noctes
    Et quaeret iratus parem,
Nec semel offensi cedet constantia formae,
    Si certus intrarit dolor.
Et tu, quicumque es felicior atque meo nunc
    Superbus incedis malo,
Sis pecore, & multa dives tellure licebit
    Tibique Pactolus fluat
Nec te Pythagorae fallant arcana renati
    Formaque vincas Nirea,
Heu heu, translatos alio maerebis amores,
    Ast ego vicissim risero.



XVI
Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
    Suis, & ipsa Roma viribus ruit.
Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
    Minacis aut Etrusca Porsenae manus
Aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer
    Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera caerulea domuit Germania pube
    Parentibusque abominatus Hannibal:
Inpia perdemus devoti sanguinis aetas
    Ferisque rursus occupabitur solum;
Barbarus heu cineres insistet victor, & urbem
    Eques sonante verberabit ungula;
Quaeque carent ventis, & solibus ossa Quirini,
    Nefas videredissipabit insolens.
Forte quid expediat communiter aut melior pars,
    Malis carere quaeritis laboribus.
Nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum
    Velut profugit exsecrata civitas
Agros atque lares patrios, habitandaque fana
    Apris reliquit, & rapacibus lupis,
Ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas
    Notus vocabit aut protervos Africus.
Sic placet? an melius quis habet suadere? secunda
    Ratem occupare quid moramur alite?
Sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint
    Vadis levata, ne redire sit nefas;
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
    Padus Matina laverit cacumina,
Im mare seu celsus procurrerit Appenninus
    Novaque monstra iunxerit libidine
Mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,
    Adulteretur, & columba miluo,
Credula nec ravos timeant armenta leones
    Ametque salsa levis hircus aequora.
Haec, & quae poterunt reditus abscindere dulcis
    Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege; mollis, & exspes
    Inominata perpremat cubilia.
Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
    Etrusca praeter, & volate litora.
Nos manet Oceanus circumvagus: arva beata
    Petamus, arva divites, & insulas,
Reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
    Et inputata floret usque vinea,
Germinat, & numquam fallentis termes olivae
    Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis
    Levis crepante lympha desilit pede.
Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae
    Refertque tenta grex amicus ubera,
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile
    Nec intumescit alta viperis humus;
Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
    gregem aestuosa torret inpotentia.
Pluraque felices mirabimur, ut neque largis
    Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glaebis,
    Utrumque rege temperante caelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus
    Neque inpudica Colchis intulit pedem;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
    Laboriosa nec cohors Ulixei.
Iuppiter illa piae secrevit litora genti,
    Ut inquinavit aere tempus aureum,
Aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum
    Piis secunda vate me datur fuga.



XVII
Iam iam efficaci do manus scientiae,
Supplex, & oro regna per Proserpinae,
Per, & Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,
Canidia, parce vocibus tandem sacris
Citumque retro solve, solve turbinem.
Movit nepotem Telephus Nereium,
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum, & in quem tela acuta torserat,
Unxere matres Iliae additum feris
Alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
Postquam relictis moenibus rex procidit
Heu pervicacis ad pedes Achillei;
Saetosa duris exuere pellibus
Laboriosi remiges Ulixei
Volente Circa membra; tunc mens, & sonus
Relapsus atque notus in voltus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum, & institoribus:
Fugit iuventas, & verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida,
Tuis capillus albus est odoribus;
Nullum a labore me reclinat otium,
Urget diem nox, & dies noctem neque est
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina
Caputque Marsa dissilire nenia.
Quid amplius vis? o mare, & terra, ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore nec Sicana fervida
Virens in Aetna flamma: tu, donec cinis
Iniuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis?
Quae finis aut quod me manet stipendium?
Effare: iussas cum fide poenas luam,
Paratus expiare, seu poposceris
Centum iuvencos, sive mendaci lyra
Voles sonare: tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensus vice
Fraterque magni Castoris victi prece
Adempta vati reddidere lumina:
Et tu potes nam solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus
Neque in sepulcris pauperum prudens anus
Novendialis dissipare pulveres;
Tibi hospitale pectus, & purae manus
Tuusque venter Pactumejus, & tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera.
Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotytia
Volgata, sacrum liberi Cupidinis,
Et Esquilini pontifex venefici
Inpune ut urbem nomine inpleris meo?
Quid proderat ditasse Paelignas anus
Velociusve miscuisse toxicum?
Sed tardiora fata te votis manent:
Ingrata misero vita ducenda est in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater
Egens benignae Tantalus semper dapis,
Optat Prometheus obligatus aliti,
Optat supremo conlocare Sisyphus
In monte saxum; sed vetant leges Iovis.
Voles modo altis desilire turribus,
Modo ense pectus Norico recludere,
Frustraque vincla gutturi nectes tuo
Fastidiosa tristis aegrimonia.
Vectabor umeris tunc ego inimicis eques
Meaeque terra cedet insolentiae.
An quae movere cereas imagines,
Ut ipse nosti curiosus, & polo
Deripere lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos
Desiderique temperare pocula,
Plorem artis in te nil agentis exitus?
Continue

SERMONVM
LIBER PRIOR

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentis?
O fortunati mercatores gravis annis
(5) Miles ait, multo iam fractus membra labore;
Contra mercator navim iactantibus Austris:
Militia est potior. quid enim? concurritur: horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.
Agricolam laudat iuris legumque peritus,
(10) Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felicis viventis clamat in urbe.
Cetera de genere hocadeo sunt multaloquacem
Delassare valent Fabium. ne te morer, audi,
(15) Quo rem deducam. si quis deus en ego dicat
Iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
Quid statis? nolint. atqui licet esse beatis.
(20) Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
Percurramquamquam ridentem dicere verum
(25) Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
(30) Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvolanam exemplo estmagni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
(35) Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, & illis utitur ante
Quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
(40) Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuvat inmensum te argenti pondus, & auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
Quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
At ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
(45) Milia frumenti tua triverit area centum:
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
Reticulum panis venalis inter onusto
Forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. vel dic quid referat intra
(50) Naturae finis viventi, iugera centum an
Mille aret? at suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
(55) Vel cyatho, & dicas magno de flumine mallem
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. eo fit,
Plenior ut siquos delectet copia iusto,
Cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
(60) Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso
Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas sis:
Quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
(65) Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Fluminaquid rides? mutato nomine de te
(70) Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians, & tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, vini sextarius, adde
(75) Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
(80) At si condoluit temptatum frigore corpus
Aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
Non uxor salvum te volt, non filius; omnes
(85) Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
(90) Infelix operam perdas, ut siquis asellum
In campo doceat parentem currere frenis?
Denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus, & finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
(95) Ummidius quidam; non longa est fabula: dives
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non umquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
(100) Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
Ut Nomentanus? pergis pugnantia secum
Frontibus adversis conponere: non ego avarum
Cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
(105) Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
Se probet ac potius laudet diversa sequentis,
(110) Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat neque se maiori pauperiorum
Turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
(115) Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, & exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
(120) Iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
Conpilasse putes, verbum non amplius addam.


Satyra II

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
Quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
(5) Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coemens obsonia nummis,
(10) Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
[dives agris, dives positis in fenore nummis]:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque
(15) Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili
Sub patribus duris tironum. maxime quis non
Iuppiter exclamat simul atque audivit? at in se
Pro quaestu sumptum facit hic? vix credere possis,
(20) Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.
Siquis nunc quaerat quo res haec pertinet? illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
(25) Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui
Inguen ad obscaenum subductis usque; facetus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:
Nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste,
(30) Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
Quidam notus homo cum exiret fornice, macte
Virtute esto inquit sententia dia Catonis;
Nam simul ac venas inflavit taetra libido,
Huc iuvenes aequom est descendere, non alienas
(35) Permolere uxores. nolim laudarier inquit
Sic me mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operae pretium, procedere recte
Qui moechis non voltis, ut omni parte laborent
Utque illis multo corrupta dolore voluptas
(40) Atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
Hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
Ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
Praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
(45) Accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
Demeterent ferro. iure omnes: Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
Libertinarum dicoSallustius in quas
Non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,
(50) Qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
Dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat, & laudat: matronam nullam ego tango,
(55) Ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
Qui patrium mimae donat fundumque laremque,
Nil fuerit mi inquit cum uxoribus umquam alienis.
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde
(60) Personam satis est, non illud, quidquid ubique
Officit, evitare? bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno
(65) Nomine deceptus, poenas dedit usque superque
Quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
Huic si muttonis verbis mala tanta videnti
Diceret haec animus quid vis tibi? numquid ego a te
(70) Magno prognatum deposco consule cunnum
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira?
Quid responderet? magno patre nata puella est.
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suae, tu si modo recte
(75) Dispensare velis ac non fugienda petendis
Inmiscere. tuo vitio rerumne labores,
Nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
(80) Nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos
Sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
Rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,
(85) Iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
Inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
Quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
(90) Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
Quae mala sunt, spectes. o crus, o bracchia. verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronae praeter faciem nil cernere possis,
(95) Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdatanam te
Hoc facit insanum, multae tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
Ad talos stola demissa, & circumdata palla,
(100) Plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. an tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante
(105) Quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,
Cantat, & adponit meus est amor huic similis; nam
Transvolat in medio posita, & fugientia captat.
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
(110) Atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
Quaerere plus prodest, & inane abscindere soldo?
Num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
(115) Pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
Pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
Ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
Continuo fiat. malis tentigine rumpi?
Non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.
(120) Illam post paulo sed pluris si exierit vir
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
Stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.
Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit quam dat natura videri.
(125) Haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,
Ilia, & Egeria est; do nomen quodlibet illi.
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Ianua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
(130) Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est, & pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.


SATYRA III.

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut numquam inducant animum cantare rogati,
Iniussi numquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
(5) Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret io Bacchae modo summa
Voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
(10) Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri, & toga, quae defendere frigus
(15) Quamvis crassa queat. deciens centena dedisses
Huic parco, paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi quid tu?
(20) Nullane habes vitia? immo alia, & fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, heus tu
Quidam ait ignoras te an ut ignotum dare nobis
Verba putas? egomet mi ignosco Maenius inquit.
Stultus, & inprobus hic amor est dignusque notari.
(25) Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus, & illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis
(30) Naribus horum hominum; rideri possit eo quod
Rusticius tonso toga defluit, & male laxus
In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
(35) Concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim
Natura aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praevertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec
(40) Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus, & isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
Ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
Siquod sit vitium non fastidire. strabonem
(45) Appellat paetum pater, & pullum, male parvos
Sicui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum
Balbutit scaurum pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus
(50) Et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
Postulat ut videatur; at est truculentior atque
Plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
Caldior est: acris inter numeretur. opinor,
Haec res, & iungit iunctos, & servat amicos.
(55) At nos virtutes ipsas invertimus atque
Sincerum furimus vas incrustare. probus quis
Nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
(60) Cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis, & est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
(65) Aut tacitum inpellat quovis sermone: molestus,
Communi sensu plane caret inquimus. eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
Qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
(70) Cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
(75) Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
(80) Siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
Semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
Maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
(85) Quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
Odisti, & fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto iugulo historias captivus ut audit.
(90) Conminxit lectum potus mensave catillum
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
Sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
(95) Prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, iusti prope mater, & aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
(100) Mutum, & turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus, & pugnis, dein fustibus atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
(105) Oppida coeperunt munire, & ponere leges,
Ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos venerem incertam rapientis more ferarum
(110) Viribus editior caedebat ut in grege taurus.
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
(115) Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti
Et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit
Regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
(120) Nam ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
Furta latrociniis, & magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. si dives, qui sapiens est,
(125) Et sutor bonus, & solus formosus, & est rex,
Cur optas quod habes? non nosti, quid pater inquit
Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. qui?
Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
(130) Optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
Abiecto instrumento artis clausaque taberna
Sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex, solus sic rex. vellunt tibi barbam
Lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
(135) Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis, & latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, & mihi dulces
(140) Ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
Inque vicem illorum patiar delicta libenter
Privatusque magis vivam te rege beatus.


SATYRA IV.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
(5) Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus conponere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
(10) Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me provocat accipe, si vis,
(15) Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro, & perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras
(20) Usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
Delatis capsis, & imagine, cum mea nemo
Scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
(25) Culpari dignos. quemvis media elige turba:
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
(30) Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
Fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.
Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
(35) Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
Et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
Gestiet a furno redeuntis scire lacuque
Et pueros, & anus. agedum pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
(40) Excerpam numero: neque enim concludere versum
Dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
(45) Idcirco quidam comoedia necne poema
Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. at pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
(50) Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis,
(55) Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, & quod prius ordine verbum est
Posterius facias praeponens ultima primis,
(60) Non, ut si solvas postquam Discordia taetra
Belli ferratos postis portasque refregit,
Invenias etiam disiecti membra poetae.
Hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
(65) Suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
Ambulat, & Caprius, rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
(70) Non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
Nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
(75) Scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus. inanis
Hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. laedere gaudes
Inquit, & hoc studio pravus facis. unde petitum
(80) Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, conmissa tacere
(85) Qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
E quibus unus amet quavis aspergere cunctos
Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit praecordia Liber:
(90) Hic tibi comis, & urbanus liberque videtur
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Lividus, & mordax videor tibi? mentio siquae
De Capitolini furtis iniecta Petilli
(95) Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit, & incolumis laetor quod vivit in urbe;
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
(100) Fugerit: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
Aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut siquid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. liberius si
Dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
(105) Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce frugaliter atque
Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
Nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
(110) Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit. a turpi meretricis amore
Cum deterreret: Scetani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
Possem: deprensi non bella est fama Treboni
(115) Aiebat. sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit aetas
(120) Membra animumque tuum, nabis sine cortice. sic me
Formabat puerum dictis et, sive iubebat
Ut facerem quid, habes auctorem, quo facias hoc
Unum ex iudicibus selectis obiciebat,
Sive vetabat, an hoc inhonestum, & inutile factu
(125) Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille? avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
(130) Perniciem quaecumque ferunt, mediocribus, & quis
Ignoscas vitiis teneor. fortassis, & istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. rectius hoc est;
(135) Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
Inprudens olim faciam simile? haec ego mecum
Conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
Inludo chartis. hoc est mediocribus illis
(140) Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniat manus, auxilio quae
Sit mihinam multo plures sumus, ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.



SATYRA V.

Egressum magna me accepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi
Differtum nautis cauponibus atque malignis.
(5) Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, cenantis haud animo aequo
Exspectans comites. iam nox inducere terris
(10) Umbras, & caelo diffundere signa parabat:
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere: huc adpelle; trecentos inseris; ohe,
Iam satis est. dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
(15) Avertunt somnos; absentem cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta atque viator
Certatim; tandem fessus dormire viator
Incipit ac missae pastum retinacula mulae
Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
(20) Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus
Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
(25) Milia tum pransi tria repimus atque subimus
Inpositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus atque
Coccejus, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti conponere amicos.
(30) Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Inlinere. interea Maecenas advenit atque
Coccejus Capitoque simul Fontejus, ad unguem
Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
(35) Linquimus, insani ridentes praemia scribae,
Praetextam, & latum clavum prunaeque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
(40) Plotius, & Varius Sinuessae Vergiliusque
Occurrunt, animae, qualis neque candidiores
Terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
O qui conplexus, & gaudia quanta fuerunt.
Nil ego contulerim iucundo sanus amico.
(45) Proxima Campano ponti quae villula, tectum
Praebuit, & parochi, quae debent, ligna salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
Namque pila lippis inimicum, & ludere crudis.
(50) Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
Quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores, & quo patre natus uterque
Contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
(55) Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
Ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te
Esse feri similem dico. ridemus, & ipse
Messius accipio, caput, & movet. o tua cornu
Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum
(60) Sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix
Saetosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
(65) Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam
Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
Nilo deterius dominae ius esse; rogabat
Denique, cur umquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
(70) Prorsus iucunde cenam producimus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Paene macros arsit dum turdos versat in igni.
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Volcano summum properabat lambere tectum.
(75) Convivas avidos cenam servosque timentis
Tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
Incipit ex illo montis Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus, & quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
(80) Villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
Intentum veneri; tum inmundo somnia visu
(85) Nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti, & milia raedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est: venit vilissima rerum
Hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
(90) Callidus ut soleat umeris portare viator.
Nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
(95) Carpentes iter, & factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis
Iratis exstructa dedit risusque iocosque,
Dum flamma sine tura liquescere limine sacro
(100) Persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
Non ego; namque deos didici securum agere aevom
Nec, siquid miri faciat natura, deos id
Tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.



SATYRA VI.

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit finis, nemo generosior est te,
Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
Olim qui magnis legionibus imperitarent,
(5) Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
(10) Multos saepe viros nullis maioribus ortos
Et vixisse probos amplis, & honoribus auctos;
Contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non umquam pretio pluris licuisse, notante
(15) Iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
Saepe dat indignis, & famae servit ineptus,
Qui stupet in titulis, & imaginibus. quid oportet
Nos facere a volgo longe longeque remotos?
Namque esto: populus Laevino mallet honorem
(20) Quam Decio mandare novo censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
Non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
(25) Sumere depositum clavom fierique tribuno?
Invidia adcrevit, privato quae minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, & latum demisit pectore clavom,
Audit continuo quis homo hic est? quo patre natus?
(30) Ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
Et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
Iniciat curam quaerendi singula, quali
Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
Sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
(35) Imperium fore, & Italiam, delubra deorum,
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnis mortalis curare, & quaerere cogit.
Tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
Deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?
(40) At Novius collega gradu post me sedet uno;
Namque est ille, pater quod erat meus. hoc tibi Paulus
Et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
Concurrantque foro tria funera magna, sonabit,
Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
(45) Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
(50) Iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Praesertim cautum dignos adsumere, prava
Ambitione procul. felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
(55) Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus
Infans namque pudor prohibebat plura profari
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,
(60) Sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
Pauca; abeo, & revocas nono post mense iubesque
Esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
Non patre praeclaro, sed vita, & pectore puro.
(65) Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprendas corpore naevos,
Si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
Obiciet vere quisquam mihi, purus, & insons,
(70) Ut me collaudem, si, & vivo carus amicis,
Causa fuit pater his; qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
(75) Ibant octonos referentes idibus aeris,
Sed puerum est ausus Romam portare docendum
Artis quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. vestem servosque sequentis,
In magno ut populo, siqui vidisset, avita
(80) Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnis
Circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
(85) Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
Laus illi debetur, & a me gratia maior.
Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
(90) Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. longe mea discrepat istis
Et vox, & ratio. nam si natura iuberet
A certis annis aevum remeare peractum
(95) Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
Optaret sibi quisque, meis contentus honestos
Fascibus, & sellis nollem mihi sumere, demens
Iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(100) Nam mihi continuo maior quaerenda foret res
Atque salutandi plures, ducendus, & unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregre[2ve]2
Exirem, plures calones atque caballi
Pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
(105) Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
Obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
Te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
(110) Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
Milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,
Incedo solus, percontor quanti holus ac far,
Fallacem circum vespertinumque pererro
Saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
(115) Ad porri, & ciceris refero laganique catinum;
Cena ministratur pueris tribus, & lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
(120) Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
Aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
(125) Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. haec est
Vita solutorum misera ambitione gravique;
(130) His me consolor victurum suavius ac si
Quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.



SATYRA VII.

Rixam Rupilii cognomento Regis cum Graeculo quodam Persio de-
    scribit. Proscriptus enim ab Augusto Rex, fugit adBrutm, ubi
    Horatio tunc tribuno militum ignobilitatem exprobrasse ferunt,
    qui nunc eam contumeliam ulcisci velit.

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus, & lippis notum, & tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
(5) Clazomenis, & iam litis cum Rege molestas,
Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
(10) Convenithoc etenim sunt omnes iure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
(15) Summa fuit: duo si Discordia vexet inertis
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
Muneribus missis: Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili, & Persi par pugnat, uti non
(20) Conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,
Solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
(25) Appellat comites excepto Rege; Canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
(30) Vindemiator, & invictus, cui saepe viator
Cessisset magna conpellans voce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: per magnos, Brute, deos te
Oro, qui reges consueris tollere, cur non
(35) Hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.



SATYRA VIII.
Priapum deum, custodem hortorum, inducit querentem de Canidia
    & Sagana veneficis, & quae ab illis in occulto fierent describentem.
OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Quuum faber, incertus scamnum, faceretne Priapum,
Maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido. nam fures dextra coërcet,
(15) Obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
Ast inportunas volucres in vertice harundo
Terret fixa vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis eiecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca;
(10) Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
(15) Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum,
Cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
Hunc vexare locum curae sunt atque labori
Quantum carminibus quae versant atque venenis
(20) Humanos animos: has nullo perdere possum
Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
(25) Cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
Fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
Unguibus, & pullam divellere mordicus agnam
Coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manis elicerent animas responsa daturas.
(30) Lanea, & effigies erat altera cerea: maior
Lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
Iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres
(35) Infernas errare canes Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
Corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius, & fragilis Pediatia furque Voranus.
(40) Singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
Umbrae cum Sagana resonarint triste, & acutum
Utque lupi barbam variae cum dente colubrae
Abdiderint furtim terris, & imagine cerea
Largior arserit ignis, & ut non testis inultus
(45) Horruerim voces furiarum, & facta duarum?
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
Excidere atque herbas atque incantata lacertis
(50) Vincula cum magno risuque iocoque videres.



                       

SATYRA IX.

Describit cujusdam, in quem fortè inciderat, importunam & pertina-
    cem garrulitatem, quae jactabundè quaedam, nunnula impudenter,
    omnia stultè deblaterans, diu invitum detinuerit, & propemodum
    enecavit.
IBAM forte via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.
Accurrit quidam, notus mihi nomine tantum;
Arreptaque manu, Quid agis dulcissime rerum?
(5) Suaviter, ut nunc est, inquam: & cupio omnia quae vis,
Quum assectaretur: Numquid vis? occupo. At ille,
Noris nos, inquit: docti sumus. Heic ego, Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. misere discedere quaerens
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
(10) Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos. o te, Bolane, cerebri
Felicem aiebam tacitus, cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
Nil respondebam, misere cupis inquit abire:
(15) Iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
Persequar hinc quo nunc iter est tibi. nil opus est te
Circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.
Nil habeo quod agam, & non sum piger: usque sequar te.
(20) Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me scribere pluris
Aut citius possit versus? quis membra movere
(25) Mollius? invideat quod, & Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat est tibi mater,
Cognati, quis te salvo est opus? haud mihi quisquam.
Omnis conposui. felices. nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
(30) Quod puero cecinit divina mota anus urna:
Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
(35) Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei
Praeterita, & casu tum respondere vadato
Debebat: quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit, paullum hic ades. Inteream, si
Aut valeo stare, aut novi civilia jura:
(40) Et propero, quò scis. Dubius sum, quid faciam, inquit:
Téne relinquam, an rem. Me sodes. Non faciam, ille:
Et praecedere coepit. ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. Maecenas quomodo tecum?
Hinc repetit. paucorum hominum, & mentis bene sanae.
(45) Nemo dexterius fortuna est usus. haberes
Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
Summosses omnis. non isto vivimus illic,
Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
(50) Nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus. magnum narras, vix credibile. atqui
Sic habet. accendis quare cupiam magis illi
Proximus esse. velis tantummodo: quae tua virtus,
(55) Expugnabis:, & est qui vinci possit eoque
Difficilis aditus primos habet. haud mihi dero:
Muneribus servos corrumpam; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. nil sine magno
(60) Vita labore dedit mortalibus. haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, & illum
Qui pulchre nosset. consistimus. unde venis et
Quo tendis? rogat, & respondet. vellere coepi
Et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
(65) Distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus
Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. memini bene, sed meliore
Tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu
(70) Curtis Iudaeis oppedere? nulla mihi inquam
Relligio est. at mi: sum paulo infirmior, unus
Multorum. ignosces; alias loquar. huncine solem
Tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
Sub cultro linquit. casu venit obvius illi
(75) Adversarius, & quo tu, turpissime? magna
Inclamat voce, & licet antestari? ego vero
Oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
Undique concursus. sic me servavit Apollo.



SATYRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male factos
Emendare parat versus, hoc lenius ille,
Quo melior vir, & est longe subtilior illo,
(5) Qui multum puer, & loris, & funibus udis
Exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,
Grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:
Nempe inconposito dixi pede currere versus
(10) Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
(15) Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris;, & est quaedam tamen hic quoque virtus.
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Inpediat verbis lassas onerantibus auris,
Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
(20) Defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. ridiculum acri
Fortius, & melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
(25) Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum, & doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis graeca latinis
Miscuit. o seri studiorum, quine putetis
(30) Difficile, & mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? at sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.
Cum versus facias, te ipsum percontor, an, & cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
(35) Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis.
Atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,
(40) Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis inplere catervas.
Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
(45) Diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
(50) Unus vivorum, Fundani, Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
(55) Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
(60) Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
Quid vetat, & nosmet Lucili scripta legentis
(65) Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, & euntis
Mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci
(70) Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
Comis, & urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis, & Graecis intacti carminis auctor
(75) Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, & in versu faciendo
Saepe caput scaberet vivos, & roderet unguis.
(80) Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. an tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
(85) Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius, & Varius, Maecenas Vergiliusque,
(90) Valgius, & probet haec Octavius optimus atque
Fuscus, & haec utinam Viscorum laudet uterque
Ambitione relegata. te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule, & Servi, simul his te, candide Furni,
(95) Conpluris alios, doctos ego quos, & amicos
Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
Adridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
(100) I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.



SERMONVM
LIBER ALTER

SATYRA I.

Sunt quibus in satura videar nimis acer, & ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
Conposui pars esse putat similisque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam? praescribe. quiescas. ne faciam, inquis,
Omnino versus? aio. peream male, si non
Optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. cupidum, pater optime, vires
Deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
Aut labentis equo describit volnera Parthi.
Attamen, & iustum poteras, & scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. haud mihi dero,
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, & odit.
Quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris neque, si male cesserat, usquam
Decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem, & me veluti custodiet ensis
Vagina tectus: quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? o pater, & rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
Qui me conmoritmelius non tangere, clamo,
Flebit, & insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur, & urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, siquid se iudice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem: nil faciet sceleris pia dexteramirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos,
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat seu mors atris circumvolat alis,
Dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
Quisquis erit vitae scribam color. o puer, ut sis
Vitalis metuo, & maiorum nequis amicus
Frigore te feriat. quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis conponere carmina morem
Detrahere, & pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequos virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a volgo, & scaena in secreta remorant
Virtus Scipiadae, & mitis sapientia Laeli,
Nugari cum illo, & discincti ludere, donec
Decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, & fragili quaerens inlidere dentem
Offendet solidonisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. equidem nihil hinc diffindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
Iudiciumque. esto, siquis mala; sed bona siquis
Iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?
Solventur risu tabulae, tu missus abibis.



SATYRA II.

Sub Ofelli persona, luxui deditos insectatur. De eo loquens qui gulae
    servit, eum dicit non certo judicio, sed opinione quadam stultè con-
    cepta delitias in nonnullis cibis consectari. Atque ut incommoda
    recenset quae comitantur hunc, qui circa victum & luxum, sic com-
    moda quae tenui & frugali insunt, enumerat.
QUae virtus, & quanta, boni, sit vivere parvo
(Nec meus hic sermo est; sed quem praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva)
Discite non inter lanceis mensasque nitenteis,
(5) Quum stupet insanis acies fulgoribus, & quuum
Acclinis falsis animus, meliora recusat;
Verum heic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. MALE verum examinat omnis
Corruptus judex. leporem sectatus, equove
(10) Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia assuetum Graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem:
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco.
Quum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
(15) Sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. foris est promus, & atrum
Defendens pisceis hiemat mare. cum sale panis
Latrantem stomachum benè leniet. unde putas, aut
Quî partum? Non in caro nidore voluptas
(20) Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere
Sudando: pinguem vitiis, albumque, neque ostrea,
Nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
(25) Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis, & picta pandat spectacula cauda:
Tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
(30) Inparibus formis deceptum te petere esto:
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
Captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
(35) Ducit te species, video: quo pertinet ergo
Proceros odisse lupos? quia scilicet illis
Maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
Ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
Porrectum magno magnum spectare catino
(40) Vellem ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
Praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
(45) Pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
(50) Donec vos auctor docuit praetorius. ergo
Siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana iuventus.
Sordidus a tenui victu distabit Ofello
Iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
(55) Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennis oleas est, & silvestria corna
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
(60) Ille repotia, natalis aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur, & horum
Utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
(65) Mundus erit, qua non offendat sordibus atque
In neutram partem cultus miser. hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,
Saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
(70) Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
Adferat. in primis valeas bene; nam variae res
Ut noceant homini credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
(75) Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
Lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
Cena desurgat dubia? quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una
Atque adfigit humo divinae particulam aurae.
(80) Alter ubi dicto citius curata sopori
Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
(85) Accedent anni, tractari mollius aetas
Imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
Quam puer, & validus praesumis mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
(90) Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens vitiatum commodius quam
Integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset.
Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
(95) Occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus. adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. iure inquit Trausius istis
(100) Iurgatur verbis: ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. ergo,
Quod superat non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quisquam te divite? quare
Templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae
(105) Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res,
O magnus posthac inimicis risus. uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
(110) An qui contentus parvo metuensque futuri
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum
Quam nunc accisis. videas metato in agello
(115) Cum pecore, & gnatis fortem mercede colonum
Non ego narrantem temere edi luce profesta
Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
(120) Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
Post hoc ludus erat culpa potare magistra
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
(125) Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:
Quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris erum natura nec illum
(130) Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
Illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
(135) Nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.


SATYRA III.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
(5) Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
Dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
Culpantur frustra calami inmeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poetis.
Atqui voltus erat multa, & praeclara minantis,
(10) Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relicta?
Contemnere miser. vitanda est inproba Siren
(15) Desidia, aut quidquid vita meliore parasti
Ponendum aequo animo. di te, Damasippe, deaeque
Verum ob consilium donent tonsore. sed unde
Tam bene me nosti? postquam omnis res mea Ianum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo
(20) Excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
Quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
Callidus huic signo ponebam milia centum;
Hortos egregiasque domos mercarier unus
(25) Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
Inposuere mihi cognomen compita. novi
Et miror morbi purgatum te illius. atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Traiecto lateris miseri capitisve dolore,
(30) Ut lethargicus hic cum fit pugil, & medicum urget.
Dum nequid simile huic, esto ut libet. o bone, ne te
Frustrere: insanis, & tu stultique prope omnes,
Siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
(35) Solatus iussit sapientem pascere barbam
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit, & cave faxis
Te quicquam indignum. pudor inquit te malus angit,
(40) Insanos qui inter vereare insanus haberi.
Primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultitia, & quemcumque inscitia veri
Caecum agit, insanum Chrysippi porticus, & grex
(45) Autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
Excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
Desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
Insano posuere. velut silvis, ubi passim
Palantis error certo de tramite pellit,
(50) Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
Error, sed variis inludit partibus: hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
Qui te deridet caudam trahat. est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
(55) Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
Alterum, & huic varum, & nihilo sapientius ignis
Per medios fluviosque ruentis: clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
Hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!
(60) Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
Mater, te appello clamantibus. huic ego volgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo:
(65) Integer est mentis Damasippi creditor? esto.
Accipe quod numquam reddas mihi si tibi dicam:
Tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
(70) Nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Cum rapies in ius malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
Si male rem gerere insani est, contra bene sani:
(75) Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
Dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
Audire atque togam iubeo conponere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuria tristive superstitione
(80) Aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
Dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris:
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro,
(85) Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. sive ego prave
Seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi: credo,
Hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
(90) Sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
Pauperiem vitium, & cavit nihil acrius, ut, si
Forte minus locuples uno quadrante perisset,
Ipse videretur sibi nequior. omnis enim res,
(95) Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent; quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, iustus. sapiensne? etiam, & rex
Et quidquid volet. hoc veluti virtute paratum
Speravit magnae laudi fore. quid simile isti
(100) Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
In media iussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. uter est insanior horum?
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
(105) Nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
Si scalpra, & formas non sutor, nautica vela
Aversus mercaturis: delirus, & amens
Undique dicatur merito. qui discrepat istis,
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
(110) Conpositis metuensque velut contingere sacrum?
Siquis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum
Ac potius foliis parcus vescatur amaris;
(115) Si positis intus Chii veterisque Falerni
Mille cadisnihil est: tercentum milibus, acre
Potet acetum; age si, & stramentis incubet unde
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(120) Nimirum insanus paucis videatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
(125) Unguere si caules oleo meliore caputque
Coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
Si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
Undique? tun sanus? populum si caedere saxis
Incipias servosve tuos, quos aere pararis,
(130) Insanum te omnes pueri clamentque puellae;
Cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
Incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
Nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente
(135) Ac non ante malis dementem actum Furiis quam
In matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
Quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
Nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
Non Pyladen ferro violare aususve sororem
(140) Electran, tantum maledicit utrique vocando
Hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus, & auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
(145) Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Iam circum loculos, & clavis laetus ovansque
Curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
Effundi saccos nummorum, accedere pluris
(150) Ad numerandum: hominem sic erigit; addit, & illud:
Ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.
Men vivo? ut vivas igitur, vigila. hoc age. quid vis?
Deficient inopem venae te, ni cibus atque
Ingens accedit stomacho fultura ruenti.
(155) Tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.
Quanti emptae? parvo. quanti ergo? octussibus. eheu,
Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?
Quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
Stultus, & insanus. quid, siquis non sit avarus,
(160) Continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
Non est cardiacus Craterum dixisse putato
Hic aeger. recte est igitur surgetque? negabit.
[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]
Non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
(165) Hic porcum Laribus; verum ambitiosus, & audax:
Naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
Dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
Antiquo censu, gnatis divisse duobus
(170) Fertur, & hoc moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum: postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare, & ludere vidi,
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
Extimui, ne vos ageret vesania discors,
(175) Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per divos oratus uterque Penatis
Tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
Quod satis esse putat pater, & natura coercet.
Praeterea ne vos titillet gloria, iure
(180) Iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
Vestrum praetor, is intestabilis, & sacer esto.
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in circo spatiere, & aeneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
(185) Scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
Astuta ingenuum volpes imitata leonem?
Nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
Rex sum nil ultra quaero plebejus., & aequam
Rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
(190) Dicere quod sentit permitto. maxime regum,
Di tibi dent capta classem redducere Troia.
Ergo consulere, & mox respondere licebit?
Consule. cur Aiax, heros ab Achille secundus,
Putescit, totiens servatis clarus Achivis,
(195) Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
Per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.
Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
(200) Ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
Rectum animi servas? quorsum? insanus quid enim Aiax
Fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
Uxore, & gnato; mala multa precatus Atridis
Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
(205) Verum ego, ut haerentis adverso litore navis
Eriperem, prudens placavi sanguine divos.
Nempe tuo, furiose? meo, sed non furiosus.
Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur atque
(210) Stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
Stas animo, & purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
Siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
(215) Huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
Destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
Praetor, & ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
(220) Integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age luxuriam, & Nomentanum arripe mecum.
(225) Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
(230) Mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,
Verba facit leno: quidquid mihi, quidquid, & horum
Cuique domi est, id crede tuum, & vel nunc pete vel cras.
Accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.
In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
(235) Cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.
Segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
Sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
Unde uxor media currit de nocte vocata.
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
(240) Scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
Diluit insignem bacam: qui sanior ac si
Illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
Nequitia, & nugis pravorum, & amore gemellum
(245) Luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
Quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
Aedificare casas, plostello adiungere muris,
Ludere par inpar, equitare in harundine longa
Siquem delectet barbatum, amentia verset.
(250) Si puerilius his ratio esse evincet amare
Nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
Mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
(255) Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est inpransi correptus voce magistri?
Porrigis irato puero cum poma, recusat;
Sume, catelle: negat; si non des, optet. amator
(260) Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, & haeret
Invisis foribus? nec nunc, cum me vocet ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret. ecce
(265) Servos, non paulo sapientior o ere, quae res
Nec modum habet neque consilium, ratione modoque
Tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
Pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
Mobilia, & caeca fluitantia sorte laboret
(270) Reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
Insanire paret certa ratione modoque.
Quid? cum Picenis excerpens semina pomis
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
Quid? cum balba feris annoso verba palato,
(275) Aedificante casas qui sanior? adde cruorem
Stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
Cerritus fuit? an commotae crimine mentis
Absolves hominem, & sceleris damnabis eundem
(280) Ex more inponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat, & unum,
Quid tam magnum? addens, unum me surpite morti!
Dis etenim facile est orabat, sanus utrisque
(285) Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
(290) Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
In Tiberi stabit. casus medicusve levarit
Aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
In gelida fixum ripa febrimque reducet,
(295) Quone malo mentem concussa? timore deorum.
Haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
Arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.
(300) Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
Qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
Insanire putas? ego nam videor mihi sanus.
Quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
Gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?
(305) Stultum me fateorliceat concedere veris
Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
Aegrotare putes animi vitio. accipe: primum
Aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis, & idem
(310) Corpore maiorem rides Turbonis in armis
Spiritum, & incessum: qui ridiculus minus illo?
An, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
Tanto dissimilem, & tanto certare minorem?
Absentis ranae pullis vituli pede pressis
(315) Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Belua cognatos eliserit: illa rogare,
Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
Maior dimidio. num tanto? cum magis atque
Se magis inflaret, non, si te ruperis, inquit,
(320) Par eris. haec a te non multum abludit imago.
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
Quae siquis sanus fecit, sanus facis, & tu.
Non dico horrendam rabiem iam desine. cultum
Maiorem censu teneas, Damasippe, tuis te.
(325) Mille puellarum, puerorum mille furores
O maior tandem parcas, insane, minori.


SATYRA IV.

Unde, & quo Catius? non est mihi tempus, aventi
Ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.
Peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
(5) Interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
Quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
Utpote res tenuis, tenui sermone peractas.
(10) Ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.
Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut suci melioris, & ut magis alba rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
(15) Cole suburbano qui siccis crevit in agris
Dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam musto mersare Falerno:
(20) Hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
Natura est; aliis male creditur. ille salubris
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
(25) Mendose, quoniam vacuis conmittere venis
Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius. si dura morabitur alvus,
Mitulus, & viles pellent obstantia conchae
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
(30) Lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
Sed non omne mare est generosae fertile testae:
Murice Baiano melior Lucrina peloris,
Ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
(35) Nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara piscis averrere mensa
Ignarum, quibus est ius aptius, & quibus assis
Languidus in cubitum iam se conviva reponet.
(40) Umber, & iligna nutritus glande rotundas
Curvat aper lances carnem vitantis inertem;
Nam Laurens malus est, ulvis, & harundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edulis.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
(45) Piscibus atque avibus quae natura, & foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam,
Ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
(50) Quali perfundat piscis securus olivo.
Massica si caelo suppones vina sereno,
Nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
(55) Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis, & Afra
Potorem coclea; nam lactuca innatat acri
(60) Post vinum stomacho; perna magis, & magis hillis
Flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
Quaecumque inmundis fervent allata popinis.
Est operae pretium duplicis pernoscere iuris
Naturam. simplex e dulci constat olivo,
(65) Quod pingui miscere mero muriaque decebit
Non alia quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
Pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
(70) Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
Nam facie praestant, venucula convenit ollis;
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus, & allec,
Primus, & invenior piper album cum sale nigro
(75) Incretum puris circumposuisse catillis.
Inmane est vitium dare milia terna macello
Angustoque vagos piscis urgere catino.
Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
(80) Sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
Consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
Ten lapides varios lutulenta radere palma
Et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
(85) Oblitum, quanto curam sumptumque minorem
Haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
Quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
(90) Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
Non tamen interpres tantundem iuveris. adde
Voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
Non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
Non mediocris inest, fontis ut adire remotos
(95) Atque haurire queam vitae praecepta beatae.




SATYRA V.

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
Responde, quibus amissas reparare queam res
Artibus atque modis. quid rides? iamne doloso
Non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
(5) Adspicere? o nulli quicquam mentite, vides ut
Nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
Aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
Et genus, & virtus, nisi cum re, vilior alga est.
Quando pauperiem missis ambagibus horres,
(10) Accipe qua ratione queas ditescere. turdus
Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
(15) Qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
Utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
Me gessi, certans semper melioribus. ergo
(20) Pauper eris. fortem hoc animum tolerare iubebo;
Et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
Divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.
Dixi equidem, & dico: captes astutus ubique
Testamenta senum neu, si vafer unus, & alter
(25) Insidiatorem praeroso fugerit hamo,
Aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
Magna minorve foro si res certabitur olim,
Vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
Qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
(30) Defensor; fama civem causaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
Quinte puta aut Publigaudent praenomine molles
Auriculaetibi me virtus tua fecit amicum.
Ius anceps novi, causas defendere possum;
(35) Eripiet quivis oculos citius mihi quam te
Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
Nequid tu perdas neu sis iocus. ire domum atque
Pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
Persta atque obdura: seu rubra Canicula findet
(40) Infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.
Nonne vides aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?
Plures adnabunt thynni, & cetaria crescent.
(45) Sicui praeterea validus male filius in re
Praeclara sublatus aletur, ne manifestum
Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut, & scribare secundus
Heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
(40) In vacuom venias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere, & tabulas a te removere memento,
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera velit versu; solus multisne coheres,
(55) Veloci percurre oculo. plerumque recoctus
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem
Captatorque dabit risus Nasica Corano.
Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?
O Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
(50) Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.
Tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Aenea, tellure marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
(65) Filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
Ut legat orabit; multum Nasica negatas
Accipiet tandem, & tacitus leget invenietque
Nil sibi legatum praeter plorare suisque.
(60) Illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
Adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
Expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
(65) Laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade. putasne
Perduci poterit tam frugi tamque pudica,
Quam nequiere proci recto depellere cursu?
Venit enim magnum donandi parca iuventus
(70) Nec tantum veneris quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
De sene gustarit tecum partita lucellum,
Ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
Me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
(75) Ex testamento sic est elata: cadaver
Unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
Scilicet elabi si posset mortua; credo,
Quod nimium institerat viventi. cautus adito
Neu desis operae neve immoderatus abundes.
(80) Difficilem, & morosum offendet garrulus: ultra
Non etiam sileas; Davus sis comicus atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
Cautus uti velet carum caput; extrahe turba
(85) Oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
Inportunus amat laudari: donec ohe iam
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te servitio longo curaque levarit,
(90) Et certum vigilans quartae sit partis Ulixes
Audieris heres: ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?
Sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
Gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
(95) Permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
Egregie factum laudet vicinia. siquis
Forte coheredum senior male tussiet, huic tu
Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
(100) Imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.



SATYRA VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, & tecto vicinus iugis aquae fons
Et paulum silvae super his foret. auctius atque
Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
(5) Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque maiorem feci ratione mala rem
Nec sum facturus vitio culpave minorem,
Si veneror stultus nihil horum o si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
(10) O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento qui mercennarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
Pingue pecus domino facias, & cetera praeter
(15) Ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes, & in arcem ex urbe removi,
Quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
(20) Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Unde homines operum primos vitaeque labores
Instituuntsic dis placitum, tu carminis esto
Principium. Romae sponsorem me rapis: eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge.
(25) Sive aquilo radit terras seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
Luctandum in turba, & facienda iniuria tardis.
Quid tibi vis, insane?, & quam rem agis? inprobus urget
(30) Iratis precibus, tu pulses omne quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras.
Hoc iuvat, & melli est, non mentiar. at simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput, & circa saliunt latus. ante secundam
(35) Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
Inprimat his cura Maecenas signa tabellis.
Dixeris: experiar: si vis, potes, addit, & instat.
(40) Septimus octavo propior iam fugerit annus,
Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
Vellet iter faciens, & cui concredere nugas
Hoc genus: hora quota est? Thraex est Gallina Syro par?
(45) Matutina parum cautos iam frigora mordent,
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subiectior in diem, & horam
Invidiae noster. ludos spectaverat, una
Luserat in campo: fortunae filius omnes.
(50) Frigidus a rostris manat per compita rumor:
Quicumque obvius est, me consulit: o bonenam te
Scire, deos quoniam propius contingis oportet,
Numquid de Dacis audisti? nil equidem. ut tu
Semper eris derisor. at omnes di exagitent me,
(55) Si quicquam. quid? militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?
Iurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis:
(60) O rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
Nunc veterum libris, nunc somno, & inertibus horis
Ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque
Uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
(65) O noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
Ante Larem proprium vescor vernasque procacis
Pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
Siccat inaequalis calices conviva solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
(70) Pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
Pertinet, & nescire malum est, agitamus, utrumne
Divitiis homines an sint virtute beati,
(75) Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
Et quae sit natura boni summumque quid ejus.
Cervius haec inter vicinus garrit anilis
Ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: olim
(80) Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper, & attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
(85) Aridum, & ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
Vincere tangentis male singula dente superbo,
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
(90) Tandem urbanus ad hunc quid te iuvat inquit, amice,
Praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
(95) Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
Vive memor, quam sis aevi brevis. haec ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
(100) Moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
Nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos
Multaque de magna superessent fercula cena,
(105) Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes nec non verniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
(110) Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
(115) Personuit canibus. tum rusticus: haud mihi vita
Est opus hac ait, & valeas: me silva cavosque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.



SATYRA VII.

Iamdudum ausculto, & cupiens tibi dicere servos
Pauca reformido. Davusne? ita, Davus, amicum
Mancipium domino, & frugi quod sit satis, hoc est,
Ut vitale putes. age libertate Decembri,
(5) Quando ita maiores voluerunt, utere: narra.
Pars hominum vitiis gaudet constanter, & urget
Propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. saepe notatus
Cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
(10) Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
Aedibus ex magnis subito se conderet unde
Mundior exiret vix libertinus honeste;
Iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
Vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.
(15) Scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit: quanto constantior isdem
In vitiis, tanto levius miser ac prior illo
(20) Qui iam contento, iam laxo fune laborat.
Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
Furcifer? ad te, inquam. quo pacto, pessime? laudas
Fortunam, & mores antiquae plebis, & idem,
Siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
(25) Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, & haeres
Nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
(30) Ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
Quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
Convivam: nemon oleum fert ocius? ecquis
(35) Audit? cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius, & scurrae, tibi non referenda precati,
Discedunt. etenim fateor me dixerit ille
Duci ventre levem, nasum nidore supinor,
Inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
(40) Tu cum sis quod ego, & fortassis nequior, ultro
Insectere velut melior verbisque decoris
Obvolvas vitium? quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
Me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
(45) Dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
Te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna
Quaecumque excepit turgentis verbera caudae
(50) Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.
Tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
(55) Turpis odoratum caput obscurante lacerna,
Non es quod simulas? metuens induceris atque
Altercante libidinibus tremis ossa pavore.
Quid refert, uri virgis ferroque necari
Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
(60) Quo te demisit peccati conscia erilis,
Contractum genibus tangas caput? estne marito
Matronae peccantis in ambo iusta potestas,
In corruptorem vel iustior? illa tamen se
Non habitu mutatve loco peccatve superne,
(65) Cum te formidet mulier neque credat amanti.
Ibis sub furcam prudens dominoque furenti
Conmittes rem omnem, & vitam, & cum corpore famam
Evasti: credo, metues doctusque cavebis:
Quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
(70) Possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
Cum semel effugit, reddit se prava catenis?
Non sum moechus ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
Praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
Iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
(75) Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Inposita haud umquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
(80) Vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
Duceris ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
(85) Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, & in se ipso totus, teres atque rotundus,
Externi nequid valeat per leve morari,
In quem manca ruit semper fortuna. potesne
Ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
(90) Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
Colla iugo liber, liber sum dic age. non quis.
Urget enim dominus mentem non lenis, & acris
Subiectat lasso stimulos versatque negantem.
(95) Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant vitentque moventes
(100) Arma viri? nequam, & cessator Davus; at ipse
Subtilis veterum iudex, & callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
(105) Tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
Inlusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
(110) Furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
Nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere teque ipsum vitas fugitivus, & erro,
Iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
(115) Frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.
Unde mihi lapidem? quorsum est opus? unde sagittas?
Aut insanit homo aut versus facit. ocius hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.



SATYRA VIII.

Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
De medio potare die. sic, ut mihi numquam
In vita fuerit melius. da, si grave non est,
(5) Quae prima iratum ventrem placaverit esca.
In primis Lucanus aper: leni fuit austro
Captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
(10) His ut sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, & alter
Sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
Posset cenantis offendere, ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
(15) Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic erus Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis adpositis delectat, habemus utrumque.
Divitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.
(20) Summus ego, & prope me Viscus Thurinus, & infra,
Si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas semel absorbere placentas;
(25) Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
Indice monstraret digito; nam cetera turba,
Nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
Longe dissimilem noto celantia sucum,
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque
(30) Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. tum Vibidius Balatroni
Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,
(35) Et calices poscit maiores. vertere pallor
Tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
Potores, vel quod maledicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota
(40) Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
Adfertur squillas inter murena natantis
In patina porrecta. sub hoc erus haec gravida inquit
Capta est, deterior post partum carne futura.
(45) His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquiturcocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud; pipere albo, non sine aceto,
(50) Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas viridis, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat.
Interea suspensa gravis aulaea ruinas
(55) In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
Filius inmaturus obisset, flere. quis esset
(60) Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? ut semper gaudes inludere rebus
Humanis! Varius mappa conpescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
(65) Haec est condicio vivendi aiebat, eoque
Responsura tuo numquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum ius adponatur, ut omnes
(70) Praecincti recte pueri comptique ministrent.
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae.
(75) Nasidienus ad haec tibi di, quaecumque preceris,
Commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis
Et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.
Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
(80) Redde age quae deinceps risisti. Vibidius dum
Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
Quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
(85) Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
Pinguibus, & ficis pastum iecur anseris albae
Et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
(90) Quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
Vidimus, & merulas poni, & sine clune palumbis,
Suavis res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
(95) Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.

Continue

EPISTVLARVM
LIBER PRIOR


EPISTOLA I.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis, & donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
(5) Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema totiens exoret harena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, & ilia ducat.
(10) Nunc itaque, & versus, & cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens, curo, & rogo, & omnis in hoc sum:
Condo, & conpono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,
(15) Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, & mersor civilibus undis
Virtutis verae custos rigidusque satelles,
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
Et mihi res, non me rebus subiungere conor.
(20) Ut nox longa quibus mentitur amica diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id quod
(25) Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus:
Non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
(30) Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba, & voces, quibus hunc lenire dolorem
(35) Possis, & magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
(40) Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere, & sapientia prima
Stultitia caruisse. vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore:
(45) Inpiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
Ne cures ea quae stulte miraris, & optas,
Discere, & audire, & meliori credere non vis?
Quis circum pagos, & circum compita pugnax
(50) Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos: haec Ianus summus ab imo
(55) Prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque.
[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.]
Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem milia desunt:
Plebs eris. at pueri ludentes rex eris aiunt,
(60) Si recte facies. hic murus aeneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis, & decantata Camillis?
(65) Isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,
Si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,
Ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi,
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum, & erectum praesens hortatur, & aptat?
(70) Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem
Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:
Olim quod volpes aegroto cauta leoni
Respondit, referam: quia me vestigia terrent,
(75) Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
Belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
Frustis, & pomis viduas venentur avaras
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
(80) Multis occulto crescit res fenore. verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis
Si dixit dives, lacus, & mare sentit amorem
(85) Festinantis eri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium: cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est, iurat bene solis esse maritis.
(90) Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
(95) Occurri, rides; si forte subucula pexae
Trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar,
Rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat, & vitae disconvenit ordine toto,
(100) Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides
Nec medici credis nec curatoris egere
A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis, & prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.
(105) Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,
[p. 624]
Liber, honoratus, pulcer: rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi quum pituita molesta est.


EPISTOLA II.

Ad LOLLIUM.

Homerum in suis poëmatis pleniùs ac melùs quam quosdam Philosophos, quid honestum sit, docere dicit: amborum afferens argumenta. In Iliade quidem quales sunt in stultis regibus & populis animi motus describi: is Odyssea autem, Ulissis exemplo, quid virtus & sapientia possint, ostendi. Deinde ad studium sapientiae hortatur utpote quos recenet animi morbis, sanaturae. Sed à teneris assuescendum hujusmodi praeceptis esse docet.
TROIANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi:
[p. 625]
Qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo, & Crantore dicit.
(5) cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento conlisa duello,
Stultorum regum, & populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam:
(10) quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere litis
Inter Peliden festinat, & inter Atriden:
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
(15) seditione, dolis, scelere atque libidine, & ira
Iliacos intra muros peccatur, & extra.
Rursus, quid virtus, & quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
Qui domitor Troiae multorum providus urbes
(20) & mores hominum inspexit latumque per aequor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.
Sirenum voces, & Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
(25) Sub domina meretrice fuisset turpis, & excors;
Vixisset canis inmundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, & fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae nebulones Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata iuventus,
(30) Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
Ad strepitum citharae cessatum ducere somnum.
Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:
Ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
Si noles sanus, curres hydropicus;, & ni
(35) Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis, & rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
Quae laedunt oculum, festinas demere: siquid
Est animum, differs curandi tempus in annum?
(40) Dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude,
Incipe. vivendi qui recte prorogat horam,
Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille
Labitur, & labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
(45) Uxor, & incultae pacantur vomere silvae:
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
Non domus, & fundus, non aeris acervus, & auri
Aegroto domini deduxit corpore febris,
Non animo curas; valeat possessor oportet,
(50) Si conportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus, & res
Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentis.
Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
(55) Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.
Semper avarus eget: certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
Invidia Siculi non invenere tyranni
Maius tormentum. qui non moderabitur irae,
(60) Infectum volet esse, dolor quod suaserit, & mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,
Imperat; hunc frenis, hunc tu conpesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
(65) Ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est inbuta recens servabit odorem
(70) Testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis,
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.



III

Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus
An freta vicinas inter currentia turris
(5) An pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
Bella quis, & paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora,
(10) Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus, & rivos ausus apertos?
Ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaevit, & ampullatur in arte?
(15) Quid mihi Celsus agitmonitus multumque monendus,
Privatas ut quaerat opes, & tangere vitet
Scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
(20) Furtivis nudata coloribus? ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
Ingenium, non incultum est, & turpiter hirtum:
Seu linguam causis acuis seu civica iura
Respondere paras seu condis amabile carmen,
(25) Prima feres hederae victricis praemia. quodsi
Frigida curarum fomenta relinquere posses,
Quo te caelestis sapientia duceret, ires.
Hoc opus, hoc studium parvi properemus, & ampli,
Si patriae volumus, si nobis vivere cari.
(30) Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
Quantae conveniat Munatius. an male sarta
Gratia nequiquam coit, & rescinditur ac vos
Seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
Indomita cervice feros? ubicumque locorum
(35) Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
Pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.



IV

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat
An tacitum silvas inter reptare salubris
Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,
Di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno,
Qui sapere, & fari possit quae sentiat, & cui
Gratia fama valetudo contingat abunde
Et mundus victus non deficiente crumina?
Inter spem curamque, timores inter, & iras
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum:
Grata superveniet quae non sperabitur hora.
Me pinguem, & nitidum bene curata cute vises,
Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.



V
Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
Nec modica cenare times holus omne patella,
Supremo te sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
Si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.
Iamdudum splendet focus, & tibi munda supellex:
Mitte levis spes, & certamina divitiarum
Et Moschi causam: cras nato Caesare festus
Dat veniam somnumque dies; inpune licebit
Aestivam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
Parcus ob heredis curam nimiumque severus
Adsidet insano: potare, & spargere flores
Incipiam patiarque vel inconsultus haberi.
Quid non ebrietas dissignat? operta recludit,
Spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
Sollicitis animis onus eximit, addocet artis.
Fecundi calices quem non fecere disertum,
Contracta quem non in paupertate solutum?
Haec ego procurare, & idoneus imperor, & non
Invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
Corruget naris, ne non, & cantharus, & lanx
Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
Sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par
Iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque
Et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
Detinet adsumam; locus est, & pluribus umbris;
Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.
Tu quotus esse velis rescribe, & rebus omissis
Atria servantem postico falle clientem.



VI

Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere, & servare beatum.
Hunc solem, & stellas, & decedentia certis
Tempora momentis sunt qui formidine nulla
(5) Inbuti spectent: quid censes munera terrae,
Quid maris extremos Arabas ditantis, & Indos
Ludicra, quid plausus, & amici dona Quiritis,
Quo spectanda modo, quo sensu credis, & ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
(10) Quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,
Inprovisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
Si, quidquid vidit melius pejusve sua spe,
Defixis oculis animoque, & corpore torpet?
(15) Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum, & marmor vetus aeraque, & artis
Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
Gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
(20) Navus mane forum, & vespertinus pete tectum,
Ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus etindignum, quod sit peioribus ortus
Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
(25) Defodiet condetque nitentia. cum bene notum
Porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,
Ire tamen restat, Numa quo devenit, & Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
Quaere fugam morbi. vis recte viverequis non?:
(30) Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
Hoc age deliciis. virtutem verba putas et
Lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
Mille talenta rotundentur, totidem altera porro et
(35) Tertia succedant, & quae pars quadret acervum.
Scilicet uxorem cum dote fidemque, & amicos
Et genus, & formam regina Pecunia donat
Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
(40) Ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
Si posset centum scaenae praebere rogatus,
Qui possum tot? ait; tamen, & quaeram, & quot habebo
Mittam; post paulo scribit sibi milia quinque
Esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis.
(45) Exilis domus est, ubi non, & multa supersunt
Et dominum fallunt, & prosunt furibus. ergo
Si res sola potest facere, & servare beatum,
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species, & gratia praestat,
(50) Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
Qui fodicet latus, & cogat trans pondera dextram
Porrigere: hic multum in Fabia valet, ille Velina;
Cui libet hic fascis dabit eripietque curule
Cui volet inportunus ebur. frater pater adde;
(55) Ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si bene qui cenat bene vivit: lucet, eamus
Quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim
Gargiliusqui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire forum populumque iubebat,
(60) Unus ut e multis populo spectante referret
Emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(65) Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
Nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
Vive, vale. siquid novisti rectius istis,
Candidus inperti; si nil, his utere mecum.


EPISTOLA VII.

Ad MAECENATEM.

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum
Sextilem totum mendax desideror. atqui
Si me vivere vis sanum recteque valentem,
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti
(5) Maecenas veniam: dum ficus prima, calorque
Designatorem decorat lictoribus atris:
Dum pueris omnis pater & matercula pallet,
Officiosaque sedulitas & opella forensis
Adducit febreis, & testamenta resignat.
(10) Quòd si bruma nives Albanis illinet agris;
Ad mare descendet vates tuus, & sibi parcet,
Contractusque leget: te, dulcis amice reviset
Cum Zephyris, si concedes, & hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes
(15) Tu me fecisti locupletem: vescere sodes.
Iam satis est. at tu, quantum vis, tolle. benigne.
Non invisa feres pueris munuscula parvis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.
(20) Prodigus, & stultus donat quae spernit, & odit:
Haec seges ingratos tulit, & feret omnibus annis.
Vir bonus, & sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
(25) Quodsi me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
(30) Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
Ire foras pleno tendebat corpore frustra.
Cui mustela procul si vis ait effugere istinc,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.
Hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:
(35) Nec somnum plebis laudo satur altilium nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens:
Inspice, si possum donata reponere laetus.
(40) Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:
Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.
Parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
(45) Sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.
Strenuus, & fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octavam circiter horam
Dum redit atque foro nimium distare Carinas
Iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
(50) Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgantem leniter unguis.
Demetripuer hic non laeve iussa Philippi
Accipiebatabi, quaere, & refer, unde domo, quis,
Cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.
(55) It redit, & narrat, Volteium nomine Menam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
Et properare loco, & cessare, & quaerere, & uti,
Gaudentem parvisque sodalibus, & lare certo
Et ludis, & post decisa negotia campo.
(60) Scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic
Ad cenam veniat. non sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. quid multa? benigne
Respondet. neget ille mihi? negat inprobus, & te
Neglegit aut horret. Volteium mane Philippus
(65) Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat, & salvere iubet prior; ille Philippo
Excusare laborem, & mercennaria vincla,
Quod non mane domum venisset, denique quod non
Providisset eum. sic ignovisse putato
(70) Me tibi, si cenas hodie mecum. ut libet. ergo
Post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.
Ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum,
(75) Mane cliens, & iam certus conviva, iubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Inpositus mannis arvum caelumque Sabinum
Non cessat laudare. videt ridetque Philippus,
Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
(80) Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque
Sulcos, & vineta crepat mera, praeparat ulmos,
(85) Inmoritur studiis, & amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando:
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(90) Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,
Durus, ait, Voltei, nimis attentusque videris
Esse mihi. pol me miserum, patrone, vocares,
Si velles inquit verum mihi ponere nomen.
Quod te per Genium dextramque deosque Penatis
(95) Obsecro, & obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.



VIII
Celso gaudere, & bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.
Si quaeret quid agam, dic multa, & pulcra minantem
Vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando
(5) Contuderit vitis oleamve momorderit aestus,
Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
Sed quia mente minus validus quam corpore toto
Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum,
Fidis offendar medicis, irascar amicis,
(10) Cur me funesto properent arcere veterno,
Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat, & se,
Ut placeat iuveni percontare utque cohorti.
(15) Si dicet recte, primum gaudere, subinde
Praeceptum auriculis hoc instillare memento:
Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.



IX
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,
Quanti me facias; nam cum rogat, & prece cogit,
Scilicet ut tibi se laudare, & tradere coner,
Dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
(5) Munere cum fungi propioris censet amici:
Quid possim videt ac novit me valdius ipso.
Multa quidem dixi, cur excusatus abirem,
Sed timui, mea ne finxisse minora putarer,
Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
(10) Sic ego maioris fugiens opprobria culpae
Frontis ad urbanae descendi praemia. quodsi
Depositum laudas ob amici iussa pudorem,
Scribe tui gregis hunc, & fortem crede bonumque.



X
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus
Ruris amatores. hac in re scilicet una
Multum dissimiles, at cetera paene gemelli
Fraternis animis, quidquid negat alter, & alter,
(5) Adnuimus pariter. vetuli notique columbi
Tu nidum servas, ego laudo ruris amoeni
Rivos, & musco circumlita saxa nemusque.
Quid quaeris? vivo, & regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad caelum fertis rumore secundo,
(10) Utque sacerdotis fugitivus liba recuso:
Pane egeo iam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet
Ponendaeque domo quaerenda est area primum:
Novistine locum potiorem rure beato?
(15) Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
Leniat, & rabiem Canis, & momenta Leonis,
Cum semel accepit solem furibundus acutum?
Est ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
(20) Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
Nempe inter varias nutritur silva columnas
Laudaturque domus, longos quae prospicit agros:
Naturam expelles furca, tamen usque recurret
(25) Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum
Certius accipiet damnum propiusve medullis
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
(30) Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. siquid mirabere, pones
Invitus. fuge magna: licet sub paupere tecto
Reges, & regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
(35) Pellebat, donec minor in certamine longo
Inploravit opes hominis frenumque recepit.
Sed postquam victor violens discessit ab hoste,
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem veritus potiore metallis
(40) Libertate caret, dominum vehet inprobus atque
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
(45) Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere quam satis est ac non cessare videbor.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
(50) Excepto quod non simul esses, cetera laetus.



XI
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid, & Colophon, maiora minorane fama?
Cunctane prae campo, & Tiberino flumine sordent?
(5) An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas odio maris atque viarum:
Scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem
Oblitusque meorum, obliviscendus, & illis,
(10) Neptunum procul e terra spectare furentem?
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
Adspersus volet in caupona vivere; nec qui
Frigus collegit, furnos, & balnea laudat
Ut fortunatam plene praestantia vitam;
(15) Nec si te validus iactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos, & Mytilene pulchra facit quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(20) Dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos, & Chios, & Rhodos absens.
Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
Grata sume manu neu dulcia differ in annum,
Ut quocumque loco fueris, vixisse libenter
(25) Te dicas: nam si ratio, & prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter aufert,
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia: navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. quod petis, hic est,
(30) Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.



XII
Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,
Si recte frueris, non est ut copia maior
Ab Iove donari possit tibi. tolle querellas;
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
(5) Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere maius.
Si forte in medio positorum abstemius herbis
Vivis, & urtica, sic vives protinus, ut te
Confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
(10) Vel quia naturam mutare pecunia nescit,
Vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
Cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox,
Cum tu inter scabiem tantam, & contagia lucri
(15) Nil parvum sapias, & adhuc sublimia cures:
Quae mare conpescant causae, quid temperet annum,
Stellae sponte sua iussaene vagentur, & errent,
Quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
Quid velit, & possit rerum concordia discors,
(20) Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu piscis seu porrum, & caepe trucidas,
Utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro
Defer: nil Grosphus nisi verum orabit, & aequum.
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.
(25) Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res:
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defudit Copia cornu.



XIII
Ut proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto reddes signata volumina, Vinni,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet;
Ne studio nostri pecces odiumque libellis
Sedulus inportes opera vehemente minister.
Si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
Abicito potius, quam quo perferre iuberis
Clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum
Cognomen vertas in risum, & fabula fias.
Viribus uteris per clivos flumina lamas.
Victor propositi simul ac perveneris illuc,
Sic positum servabis onus, ne forte sub ala
Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,
Ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae,
Ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
Ne volgo narres te sudavisse ferendo
Carmina quae possint oculos aurisque morari
Caesaris. oratus multa prece nitere porro;
Vade, vale; cave ne titubes mandataque frangas.



XIV
Vilice silvarum, & mihi me reddentis agelli,
Quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
Quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
Certemus, spinas animone ego fortius an tu
(5) Evellas agro, & melior sit Horatius an res.
Me quamvis Lamiae pietas, & cura moratur
Fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
Insolabiliter, tamen istuc mens animusque
Fert, & avet spatiis obstantia rumpere claustra.
(10) Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:
Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum inmeritum causatur inique:
In culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
(15) Nunc urbem, & ludos, & balnea vilicus optas:
Me constare mihi scis, & discedere tristem,
Quandocumque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur; eo disconvenit inter
Meque, & te; nam quae deserta, & inhospita tesqua
(20) Credis, amoena vocat mecum qui sentit, & odit
Quae tu pulchra putas. fornix tibi, & uncta popina
Incutiunt urbis desiderium, video, & quod
Angulus iste feret piper, & tus ocius uva
Nec vicina subest vinum praebere taberna
(25) Quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
Ad strepitum salias terrae gravis;, & tamen urges
Iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
Disiunctum curas, & strictis frondibus exples;
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,
(30) Multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age quid nostrum concentum dividat audi.
Quem tenues decuere togae nitidique capilli,
Quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,
Quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
(35) Cena brevis iuvat, & prope rivum somnus in herba;
Nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque venenat:
Rident vicini glaebas, & saxa moventem.
(40) Cum servis urbana diaria rodere mavis,
Horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
Lignorum, & pecoris tibi calo argutus, & horti.
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus:
Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.



XV
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
Quorum hominum regio, & qualis vianam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, & tamen illis
Me facit invisum, gelida cum perluor unda
Per medium frigus. sane murteta relinqui
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris
Qui caput, & stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt, & frigida rura.
Mutandus locus est, & deversoria nota
Praeteragendus equus. quo tendis? non mihi Cumas
Est iter aut Baias laeva stomachosus habena
Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore;
Maior utrum populum frumenti copia pascat,
Collectosne bibant imbris puteosne perennis
Iugis aquaenam vina nihil moror illius orae.
Rure meo possum quidvis perferre patique:
Ad mare cum veni, generosum, & lene requiro,
Quod curas abigat, quod cum spe divite manet
In venas animumque meum, quod verba ministret,
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae;
Tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
Utra magis piscis, & echinos aequora celent,
Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
Scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
Fortiter absumptis urbanus coepit haberi,
Scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
Inpransus non qui civem dignosceret hoste,
Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
Pernicies, & tempestas barathrumque macelli,
Quidquid quaesierat ventri donabat avaro.
Hic ubi nequitiae fautoribus, & timidis nil
Aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi
Vilis, & agninaetribus ursis quod satis esset,
Scilicet ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos correctus Bestius. idem,
Quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
Verterat in fumum, & cinerem, non hercule miror,
Aiebat, siqui comedunt bona, cum sit obeso
Nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.
Nimirum hic ego sum; nam tuta, & parvola laudo,
Cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;
Verum ubi quid melius contingit, & unctius, idem
Vos sapere, & solos aio bene vivere, quorum
Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.



XVI
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
Arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,
Pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,
Scribetur tibi forma loquaciter, & situs agri.
Continui montes si dissocientur opaca
Valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol,
Laevum discedens curru fugiente vaporet,
Temperiem laudes. quid si rubicunda benigni
Corna vepres, & pruna ferant, si quercus, & ilex
Multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
Dicas adductum propius frondere Tarentum.
Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
Frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,
Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae
Incolumem tibi me praestant septembribus horis.
Tu recte vivis, si curas esse quod audis.
Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas
Neve putes alium sapiente bonoque beatum
Neu, si te populus sanum recteque valentem
Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
Siquis bella tibi terra pugnata marique
Dicat, & his verbis vacuas permulceat auris:
Tene magis salvum populus velit an populum tu,
Servet in ambiguo qui consulit, & tibi, & urbi
Iuppiter, Augusti laudes agnoscere possis:
Cum pateris sapiens emendatusque vocari,
Respondesne tuo, dic sodes, nomine? nempe
Vir bonus, & prudens dici delector ego ac tu.
Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si
Detulerit fasces indigno, detrahet idem.
Pone, meum est, inquit: pono tristisque recedo.
Idem si clamet furem, neget esse pudicum,
Contendat laqueo collum pressisse paternum,
Mordear opprobriis falsis mutemque colores?
Falsus honor iuvat, & mendax infamia terret
Quem nisi mendosum, & medicandum? vir bonus est quis?
Qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,
Quo multae magnaeque secantur iudice lites,
Quo res sponsore, & quo causae teste tenentur.
Sed videt hunc omnis domus, & vicinia tota
Introrsum turpem, speciosum pelle decora.
Nec furtum feci nec fugi si mihi dicat
Servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
Non hominem occidi. non pasces in cruce corvos.
Sum bonus, & frugi. renuit negitatque Sabellus.
Cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
Suspectos laqueos, & opertum miluus hamum:
Oderunt peccare boni virtutis amore.
Tu nihil admittes in te formidine poenae:
Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
Nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
Damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
Vir bonus, omne forum quem spectat, & omne tribunal,
Quandocumque deos vel porco vel bove placat,
Iane pater clare, clare cum dixit Apollo,
Labra movet metuens audiri: pulchra Laverna,
Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
Noctem peccatis, & fraudibus obice nubem.
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum cum se demittit ob assem,
Non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro
Qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.
Perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui
Semper in augenda festinat, & obruitur re.
Vendere cum possis captivum, occidere noli:
Serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
Naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
Annonae prosit, portet frumenta penusque.
Vir bonus, & sapiens audebit dicere: Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges? adimam bona. nempe pecus, rem,
Lectos, argentum: tollas licet. in manicis et
Compedibus saevo te sub custode tenebo.
Ipse deus, simulatque volam, me solvet. opinor,
Hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.



XVII
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis, & scis,
Quo tandem pacto deceat maioribus uti,
Disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
Caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid
Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si te grata quies, & primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
Si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis
Nec vixit male, qui natus moriensque fefellit:
Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
Si pranderet holus patienter, regibus uti
Nollet Aristippus. si sciret regibus uti,
Fastidiret holus, qui me notat. utrius horum
Verba probes, & facta, doce, vel iunior audi,
Cur sit Aristippi potior sententia. namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
Scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et
Splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex,
Officium facio: tu poscis viliaverum
Dante minor, quamvis fers te nullius egentem.
Omnis Aristippum decuit color, & status, & res,
Temptantem maiora, fere praesentibus aequum.
Contra, quem duplici panno patientia velat,
Mirabor, vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet
Personamque feret non inconcinnus utramque;
Alter Mileti textam cane pejus, & angui
Vitabit chlanidem, morietur frigore, si non
Rettuleris pannum. refer, & sine vivat ineptus.
Res gerere, & captos ostendere civibus hostis
Attingit solium Iovis, & caelestia temptat:
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit, ne non succederet. esto.
Quid? qui pervenit, fecitne viriliter? atqui
Hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret
Ut parvis animis, & parvo corpore maius,
Hic subit, & perfert. aut virtus nomen inane est,
Aut decus, & pretium recte petit experiens vir.
Coram rege suo de paupertate tacentes
Plus poscente ferentdistat, sumasne pudenter
An rapias: atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
Indotata mihi soror est, paupercula mater
Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus
Qui dicit, clamat: victum date. succinit alter:
Et mihi. dividuo findetur munere quadra.
Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
Plus dapis, & rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
Qui queritur salebras, & acerbum frigus, & imbris
Aut cistam effractam, & subducta viatica plorat,
Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
Nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
Nec semel inrisus triviis attollere curat
Fracto crure planum. licet illi plurima manet
Lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum:
Quaere peregrinum vicinia rauca reclamat.



XVIII
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere, professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope maius,
Asperitas agrestis, & inconcinna gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum volt libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum, & utrimque reductum.
Alter in obsequium plus aequo pronus, & imi
Derisor lecti sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces, & verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere vel partis mimum tractare secundas;
Alter rixatur de lana saepe caprina,
Propugnat nugis armatus: scilicet ut non
Sit mihi prima fides?, & vere quod placet ut non
Acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.
Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat,
Gloria quem supra vires, & vestit, & unguit,
Quem tenet argenti sitis inportuna famesque,
Quem paupertatis pudor, & fuga, dives amicus,
Saepe decem vitiis instructior, odit, & horret,
Aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
Plus quam se sapere, & virtutibus esse priorem
Volt, & ait prope vera: meaecontendere noli
Stultitiam patiuntur opes, tibi parvola res est:
Arta decet sanum comitem toga: desine mecum
Certare. Eutrapelus cuicumque nocere volebat
Vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia, & spes,
Dormiet in lucem, scorto postponet honestum
Officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
Conmissumque teges, & vino tortus, & ira.
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
Nec, cum venari volet ille, poemata panges.
Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque
Zethi dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
Surge, & inhumanae senium depone Camenae,
Cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
Vitaeque, & membris, praesertim cum valeas et
Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis. adde, virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria. denique saevam
Militiam puer, & Cantabrica bella tulisti
Sub duce, qui templis Parthorum signa refigit
Nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas, & inexcusabilis absis:
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno:
Partitur lintres exercitus, Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneamsiquid monitoris eges, tu
Quid de quoque viro, & cui dicas, saepe videto.
Percontatorem fugito; nam garrulus idem est
Nec retinent patulae conmissa fideliter aures
Et semel emissum volat inrevocabile verbum.
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
Intra marmoreum venerandi limen amici,
Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
Munere te parvo beet aut incommodus angat.
Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur, & quondam non dignum tradimus; ergo
Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
Ut penitus notum, si temptent crimina, serves
Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
Expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
Sedatum celeres, agilem navumque remissi;
[potores bibuli media de nocte Falerni]
Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges, & percontabere doctos,
Qua ratione queas traducere leniter aevum,
Num te semper inops agitet vexetque cupido,
Num pavor, & rerum mediocriter utilium spes,
Virtutem doctrina paret naturane donet,
Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum
An secretum iter, & fallentis semita vitae.
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
Quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
Sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam
Quod superest aevi, siquid superesse volunt di;
Sit bona librorum, & provisae frugis in annum
Copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem quae ponit, & aufert:
Det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo.



XIX
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
Nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos
Adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
(5) Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus:
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda. forum putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis;
(10) Hoc simul edixi, non cessavere poetae
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid? siquis voltu torvo ferus, & pede nudo
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis?
(15) Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi
Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servom pecus, ut mihi saepe
(20) Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,
Dux reget examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
(25) Archilochi, non res, & agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,
Quod timui mutare modos, & carminis artem:
Temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus, & ordine dispar,
(30) Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
Volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
(35) Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Inpensis cenarum, & tritae munere vestis;
Non ego nobilium scriptorum auditor, & ultor
(40) Grammaticas ambire tribus, & pulpita dignor.
Hinc illae lacrimae. spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare, & nugis addere pondus
Si dixi, rides ait, & Iovis auribus ista
Servas; fidis enim manare poetica mella
(45) Te solum, tibi pulcher. ad haec ego naribus uti
Formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
Displicet iste locus clamo, & diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen, & iram,
Ira truces inimicitias, & funebre bellum.



XX
Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus;
Odisti clavis, & grata sigilla pudico,
Paucis ostendi gemis, & communia laudas,
Non ita nutritus: fuge quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. quid miser egi?
Quid volui? dices, ubi quid te laeserit;, & scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae, donec te deserat aetas:
Contrectatus ubi manibus sordescere volgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille
Qui male parentem in rupis protrusit asellum
Iratus; quis enim invitum servare laboret?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
Me libertino natum patre, & in tenui re
Maiores pinnas nido extendisse loqueris,
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas;
Me primis urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum siquis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat inplevisse Decembris,
Conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno.



EPISTOLARUM
LIBER ALTER
I

Cum tot sustineas, & tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
(5) Romulus, & Liber pater, & cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Conponunt, agros adsignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
(10) Speratum meritis. diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo qui praegravat artis
Infra se positas; exstinctus amabitur idem:
(15) Praesenti tibi maturos largimur honores
Iurandasque tuum per numen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus sapiens, & iustus in uno
Te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
(20) Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit, & odit,
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
(25) Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
(30) Scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;
Venimus ad summum fortunae: pingimus atque
Psallimus, & luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
(35) Scire velim, chartis pretium quotus adroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet an inter
Vilis atque novos? excludat iurgia finis.
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
(40) Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poetas
An quos, & praesens, & postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.
(45) Utor permisso caudaeque pilos ut equinae
Paulatim vello, & demo unum, demo etiam unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi
Qui redit ad fastus, & virtutem aestimat annis
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
(50) Ennius, & sapiens, & fortis, & alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur
Quo promissa cadant, & somnia Pythagorea;
Naevius in manibus non est, & mentibus haeret
Paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.
(55) Ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
(60) Hos ediscit, & hos arto stipata theatro
Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat:
Si veteres ita miratur laudatque poetas,
(65) Ut nihil anteferat, nihil illis conparet, errat;
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit, & mecum facit, & Iove iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi
(70) Esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque, & exactis minimum distantia miror.
Inter quae verbum emicuit si forte decorum,
Si versus paulo concinnior unus, & alter,
(75) Iniuste totum ducit venditque poema.
Indignor quicquam reprendi, non quia crasse
Conpositum inlepideve putetur, sed quia nuper,
Nec veniam antiquis, sed honorem, & praemia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attae
(80) Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea cum reprendere coner,
Quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, & quae
(85) Inberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat, & illud,
Quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.
(90) Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
Coepit, & in vitium fortuna labier aequa,
(95) Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
Suspendit picta voltum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
(100) Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
[quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?]
Hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit, & sollemne reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere iura,
(105) Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Maiores audire, minori dicere per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis, & calet uno
Scribendi studio: pueri patresque severi
(110) Fronde comas vincti cenant, & carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior, & prius orto
Sole vigil calamum, & chartas, & scrinia posco.
Navem agere ignarus navis timet, habrotonum aegro
(115) Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
Promittunt medici, tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen, & levis haec insania quantas
Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus
(120) Non temere est animus: versus amat, hoc studet unum;
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
Non fraudem socio puerove incogitat ullam
Pupillo; vivit siliquis, & pane secundo,
Militiae quamquam piger, & malus, utilis urbi,
(125) Si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
Torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,
Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis, & invidiae corrector, & irae;
(130) Recte facta refert, orientia tempora notis
Instruit exemplis, inopem solatur, & aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus, & praesentia numina sentit,
(135) Caelestis inplorat aquas docta prece blandus,
Avertit morbos, metuenda pericula pellit,
Inpetrat, & pacem, & locupletem frugibus annum:
Carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
(140) Condita post frumenta levantes tempore festo
Corpus, & ipsum animum spe finis dura ferentem
Cum sociis operum, & pueris, & coniuge fida
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
Floribus, & vino Genium memorem brevis aevi.
(145) Fescennina per hunc inventa licentia morem
Versibus alternis opprobria rustica fudit,
Libertasque recurrentis accepta per annos
Lusit amabiliter, donec iam saevos apertam
In rabiem coepit verti iocus, & per honestas
(150) Ire domos inpune minax. doluere cruento
Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
Condicione super communi; quin etiam lex
Poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
Describi: vertere modum, formidine fustis
(155) Ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum victorem cepit, & artis
Intulit agresti Latio. sic horridus ille
Defluxit numerus Saturnius, & grave virus
Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
(160) Manserunt hodieque manent vestigia ruris.
Serus enim Graecis admovit acumina chartis
Et post Punica bella quietus quaerere coepit,
Quid Sophocles, & Thespis, & Aeschylos utile ferrent.
Temptavit quoque rem si digne vertere posset,
(165) Et placuit sibi, natura sublimis, & acer;
Nam spirat tragicum satis, & feliciter audet;
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res accersit, habere
Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
(170) Plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus
Quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
Quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(175) Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
Securus, cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
Exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum
(180) Subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me
Palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
Quod numero plures, virtute, & honore minores,
Indocti stolidique, & depugnare parati,
(185) Si discordet eques, media inter carmina poscunt
Aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
Omnis ad incertos oculos, & gaudia vana.
Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
(190) Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
Mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
Captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
(195) Diversum confusa genus panthera camelo
Sive elephans albus volgi converteret ora;
Spectaret populum ludis attentius ipsis,
Ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
Scriptores autem narrare putaret asello
(200) Fabellam surdo. nam quae pervincere voces
Evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:
Tanto cum strepitu ludi spectantur, & artes
Divitiaeque peregrinae; quibus oblitus actor
(205) Cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
Dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?
Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem,
Cum recte tractent alii, laudare maligne:
(210) Ille per extentum funem mihi posse videtur
Ire poeta meum qui pectus inaniter angit,
Inritat, mulcet, falsis terroribus inplet,
Ut magus, & modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age, & his, qui se lectori credere malunt
(215) Quam spectatoris fastidia ferre superbi,
Curam redde brevem, si munus Apolline dignum
Vis conplere libris, & vatibus addere calcar,
Ut studio maiore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
(220) Ut vineta egomet caedam mea, cum tibi librum
Sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
Siquis amicorum est ausus reprehendere versum;
Cum loca iam recitata revolvimus inrevocati;
Cum lamentamur non adparere labores
(225) Nostros, & tenui deducta poemata filo;
Cum speramus eo rem venturam, ut simul atque
Carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
Arcessas, & egere vetes, & scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
(230) Aedituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus, & male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
(235) Sed veluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt. idem rex ille, poema
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit, nequis se praeter Apellen
(240) Pingeret aut alius Lysippo duceret aera
Fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi
Iudicium subtile videndis artibus illud
Ad libros, & ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.
(245) At neque dedecorant tua de se iudicia atque
Munera quae multa dantis cum laude tulerunt
Dilecti tibi Vergilius Variusque poetae
Nec magis expressi voltus per aenea signa
Quam per vatis opus mores animique virorum
(250) Clarorum adparent. nec sermones ego mallem
Repentis per humum quam res conponere gestas
Terrarumque situs, & flumina dicere, & arces
Montibus inpositas, & barbara regna tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem
(255) Claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom
Carmen maiestas recipit tua nec meus audet
Rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
(260) Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,
Praecipue cum se numeris commendat, & arte.
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet quam quod probat, & veneratur.
Nil moror officium quod me gravat ac neque ficto
(265) In pejus voltu proponi cereus usquam
Nec prave factis decorari versibus opto,
Ne rubeam pingui donatus munere, & una
Cum scriptore meo capsa porrectus operta
Deferar in vicum vendentem tus, & odores
(270) Et piper, & quidquid chartis amicitur ineptis.



II
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
Siquis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, & tecum sic agat: hic et
Candidus, & talos a vertice pulcher ad imos
(5) Fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
Verna ministeriis ad nutus aptus erilis,
Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
Cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda;
Quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti.
(10) Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
Laudat venalis qui volt extrudere merces:
Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,
(5) In scalis latuit metuens pendentis habenae,
Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:
Ille ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc, & lite moraris iniqua?
(10) Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
Iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
Quid tum profeci, mecum facientia iura
Si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
(5) Exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat. post hoc vehemens lupus, & sibi, & hosti
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
(10) Praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
Summe munito, & multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis
Accipit, & bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
(5) Nescio quod cupiens hortari coepit eundem
Verbis quae timido quoque possent addere mentem:
I bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia. quid stas?
Post haec ille catus, quantumvis rusticus, ibit,
(10) Ibit eo quo vis qui zonam perdidit inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri,
Iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
Scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum
(5) Atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
(10) Decisis humilem pinnis inopemque paterni
Et laris, & fundi paupertas inpulit audax
Ut versus facerem; sed quod non desit habentem
Quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem quam scribere versus?
(5) Singula de nobis anni praedantur euntes:
Eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque:
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
(10) Ille Bioneis sermonibus, & sale nigro.
Tres mihi convivae prope dissentire videntur
Poscentes vario multum diversa palato:
Quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;
Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
(5) Praeter cetera me Romaene poemata censes
Scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino, visendus uterque;
(10) Intervalla vides humane commoda. verum
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
Tristia robustis luctantur funera plaustris,
(5) Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
I nunc, & versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus, & fugit urbem,
Rite cliens Bacchi somno gaudentis, & umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
(10) Vis canere, & contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
Et studiis annos septem dedit insenuitque
Libris, & curis, statua taciturnius exit
Plerumque, & risu populum quatit: hic ego rerum
(5) Fluctibus in mediis, & tempestatibus urbis
Verba lyrae motura sonum conectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
(10) Qui minus argutos vexat furor iste poetas?
Carmina compono, hic elegos: mirabile visu
Caelatumque novem Musis opus. adspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;
(5) Mox etiam, si forte vacas, sequere, & procul audi,
Quid ferat, & qua re sibi nectat uterque coronam:
Caedimur, & totidem plagis consumimus hostem
Lento Samnites ad lumina prima duello;
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
(10) Quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,
Fit Mimnermus, & optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus inritabile vatum,
Cum scribo, & supplex populi suffragia capto;
Idem finitis studiis, & mente recepta
(5) Obturem patulas inpune legentibus auris.
Ridentur mala qui conponunt carmina; verum
Gaudent scribentes, & se venerantur, & ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
(10) Cum tabulis animum censoris sumet honesti:
Audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt, & honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc inter penetralia Vestae;
(5) Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit, & deserta vetustas;
Adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
(10) Vemens, & liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia conpescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet:
Ludentis speciem dabit, & torquebitur, ut qui
(5) Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere, & ringi. fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos
(10) In vacuo laetus sessor plausorque theatro,
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagoenae,
(5) Posset qui rupem, & puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit elleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese, pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
(10) Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abiectis utile nugis
Et tempestivum pueris concedere ludum
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
(5) Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si volnus tibi monstrata radice vel herba
(10) Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier: audieras, cui
Rem di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
(5) At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
Viveret in terris te siquis avarior uno.
Si proprium est, quod quis libra mercatus, & aere est,
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus:
(10) Qui te pascit ager tuus est, & vilicus Orbi,
Cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,
Te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
(5) Aut etiam supra nummorum milibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper an olim,
Emptor Aricini quoniam Veientis, & arvi
Emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;
(10) Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit iurgia: tamquam
Sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos, & cedat in altera iura.
(5) Sic quia perpetuus nulli datur usus, & heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
(10) Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestis Gaetulo murice tinctas
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare, & ludere, & ungui
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
(5) Dives, & inportunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis, & ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae mortalis, in unum.
Quodque caput voltu mutabilis, albus, & ater.
(10) Utar, & ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam nec metuam, quid de me iudicet heres,
Quod non plura datis invenerit;, & tamen idem
Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet, & quantum discordet parcus avaro.
(5) Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum
Invitus facias neque plura parare labores
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum
(10) Nave ferar magna an parva, ferar unus, & idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo,
Non tamen adversis aetatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
Extremi primorum, extremis usque priores.
(5) Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine, & ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
(10) Natalis grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior, & melior fis accedente senecta?
Quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
(5) Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat, & pulset lasciva decentius aetas.



DE ARTE POETICA
Humano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, & varias inducere plumas
Undique conlatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
(5) Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. pictoribus atque poetis
(10) Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus, & hanc veniam petimusque damusque vicissim;
Sed non ut placidis coeant inmitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque, & magna professis
(15) Purpureus, late qui splendeat, unus, & alter
Adsuitur pannus, cum lucus, & ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
Sed nunc non erat his locus., & fortasse cupressum
(20) Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quodvis, simplex dumtaxat, & unum.
Maxima pars vatum, pater, & iuvenes patre digni,
(25) Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae:
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
(30) Delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus, & unguis
Exprimet, & mollis imitabitur aere capillos,
Infelix operis summa, quia ponere totum
(35) Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus, & versate diu, quid ferre recusent,
(40) Quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit, & venus, aut ego fallor,
Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
Pleraque differat, & praesens in tempus omittat.
(45) In verbis etiam tenuis cautusque serendis à
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum. si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum et
(50) Fingere cinctutis non exaudita Cethegis,
Continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
(55) Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca
Si possum, invideor, cum lingua Catonis, & Enni
Sermonem patrium ditaverit, & nova rerum
Nomina protulerit? licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
(60) Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque: sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
(65) Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit, & grave sentit aratrum,
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
Doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos, & gratia vivax.
(70) Multa renascentur quae iam cecidere cadentque
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est, & ius, & norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque, & tristia bella
Quo scribi possent numero, monstravit Homerus;
(75) Versibus inpariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos;
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant, & adhuc sub iudice lis est;
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
(80) Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus, & popularis
Vincentem strepitus, & natum rebus agendis;
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
Et pugilem victorem, & equum certamine primum
(85) Et iuvenum curas, & libera vina referre:
Descriptas servare vices operumque colores
Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non volt;
(80) Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari cena Thyestae:
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen, & vocem comoedia tollit
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
(95) Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,
Telephus, & Peleus cum pauper, & exsul uterque
Proicit ampullas, & sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto
(100) Et quocumque volent animum auditoris agunto.
Ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent
Humani voltus. si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
(105) Aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
Voltum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram
(110) Aut ad humum maerore gravi deducit, & angit:
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, Davosne loquatur an heros,
(115) Maturusne senex an adhuc florente iuventa
Fervidus, & matrona potens an sedula nutrix,
Mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere aut sibi convenientia finge
(120) Scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,
Inpiger, iracundus, inexorabilis, acer
Iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
(125) Siquid inexpertum scaenae conmittis, & audes
Personam formare novam, servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, & sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus
(130) Quam si proferres ignota indictaque primus:
Publica materies privati iuris erit, si
Non circa vilem patulumque moraberis orbem
Nec verbo verbum curabis reddere fidus
Interpres nec desilies imitator in artum,
(135) Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex,
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
Fortunam Priami cantabo, & nobile bellum.
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
(140) Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
Qui mores hominum multorum vidit, & urbes.
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
(145) Antiphaten Scyllamque, & cum Cyclope Charybdim;
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
Semper ad eventum festinat, & in medias res
Non secus ac notas auditorem rapit, & quae
(150) Desperat tractata nitescere posse relinquit
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego, & populus mecum desideret, audi,
Si plausoris eges aulaea manentis, & usque
(155) Sessuri, donec cantor vos plaudite dicat.
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus, & annis.
Reddere qui voces iam scit puer, & pede certo
Signat humum, gestit paribus conludere, & iram
(160) Colligit ac ponit temere, & mutatur in horas.
Inberbis iuvenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque, & aprici gramine campi,
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
(165) Sublimis cupidusque, & amata relinquere pernix.
Conversis studiis aetas animusque virilis
Quaerit opes, & amicitias, inservit honori,
Conmisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
(170) Quaerit, & inventis miser abstinet ac timet uti,
Vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
(175) Multa ferunt anni venientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt: ne forte seniles
Mandentur iuveni partes pueroque viriles:
Semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.
Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
(180) Segnius inritant animos demissa per aurem
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, & quae
Ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
Digna geri promes in scaenam multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
(185) Ne pueros coram populo Medea trucidet
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor neu sit quinto productior actu
(190) Fabula quae posci volt, & spectanda reponi.
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit, nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partis chorus officiumque virile
Defendat, neu quid medios intercinat actus
(195) Quod non proposito conducat, & haereat apte.
Ille bonis faveatque, & consilietur amice
Et regat iratos, & amet pacare tumentis,
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Iustitiam legesque, & apertis otia portis,
(200) Ille tegat conmissa deosque precetur, & oret,
Ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
Tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare, & adesse choris erat utilis atque
(205) Nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
Quo sane populus numerabilis, utpote parvos,
Et frugi castusque verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor, & urbis
Latior amplecti murus vinoque diurno
(210) Placari Genius festis inpune diebus,
Accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque, & luxuriem addidit arti
(215) Tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps
Utiliumque sagax rerum, & divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
(220) Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestis satyros nudavit, & asper
Incolumi gravitate iocum temptavit eo quod
Inlecebris erat, & grata novitate morandus
Spectator functusque sacris, & potus, & exlex.
(225) Verum ita risores, ita commendare dicacis
Conveniet satyros, ita vertere seria ludo,
Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper, & ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas
(230) Aut, dum vitat humum, nubis, & inania captet.
Effutire levis indigna tragoedia versus,
Ut festis matrona moveri iussa diebus,
Intererit satyris paulum pudibunda protervis.
Non ego inornata, & dominantia nomina solum
(235) Verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo
Nec sic enitar tragico differre colori,
Ut nihil intersit, Davusne loquatur, & audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
(240) Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant me iudice Fauni,
(245) Ne velut innati triviis ac paene forenses
Aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam
Aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus, & pater, & res,
Nec, siquid fricti ciceris probat, & nucis emptor,
(250) Aequis accipiunt animis donantve corona.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
Pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit
Nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
(255) Tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
Spondeos stabilis in iura paterna recepit
Commodus, & patiens, non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter. hic, & in Acci
Nobilibus trimetris adparet rarus, & Enni
(260) In scaenam missos cum magno pondere versus
Aut operae celeris nimium curaque carentis
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt inmodulata poemata iudex
Et data Romanis venia est indigna poetis.
(265) Idcircone vager scribamque licenter? an omnis
Visuros peccata putem mea, tutus, & intra
Spem veniae cautus? vitavi denique culpam,
Non laudem merui. vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.
(270) At vestri proavi Plautinos, & numeros et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego, & vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto
Legitimumque sonum digitis callemus, & aure.
(275) Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur, & plaustris vexisse poemata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus, & modicis instravit pulpita tignis
(280) Et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit, & vim
Dignam lege regi: lex est accepta chorusque
Turpiter obticuit sublato iure nocendi.
(285) Nil intemptatum nostri liquere poetae
Nec minimum meruere decus vestigia Graeca
Ausi deserere, & celebrare domestica facta
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
(290) Quam lingua Latium, si non offenderet unum
Quemque poetarum limae labor, & mora. vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies, & multa litura coercuit atque
Praesectum deciens non castigavit ad unguem.
(295) Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit, & excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
(300) Si tribus Anticyris caput insanabile numquam
Tonsori Licino conmiserit. o ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam.
Non alius faceret meliora poemata; verum
Nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum
(305) Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
Munus, & officium, nil scribens ipse, docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est, & principium, & fons.
(310) Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat, & quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes,
Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
(315) Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque iubebo
Doctum imitatorem, & vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
(320) Fabula nullius veneris, sine pondere, & arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
(325) Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partis centum diducere. dicat
Filius Albini: si de quincunce remota est
Uncia, quid superat? poteras dixisse. triens. eu,
Rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?
(330) Semis. an, haec animos aerugo, & cura peculi
Cum semel imbuerit, speremus carmina fingi
Posse linenda cedro, & levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poetae
Aut simul, & iucunda, & idonea dicere vitae.
(335) Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles:
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris:
Ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi
(340) Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poemata Ramnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
Lectorem delectando pariterque monendo.
(345) Hic meret aera liber Sosiis, hic, & mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit quem volt manus, & mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum,
(350) Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
(355) Quamvis est monitus, venia caret, & citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror;, & idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;
(360) Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, & quaedam, si longius abstes;
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen;
(365) Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis, & voce paterna
Fingeris ad rectum, & per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium, & tolerabile rebus
Recte concedi: consultus iuris, & actor
(370) Causarum mediocris abest virtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors
(375) Et crassum unguentum, & Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
Sic animis natum inventumque poema iuvandis,
Si paulum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis
(380) Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant inpune coronae:
Qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?
Liber, & ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.
(385) Tu nihil invita dices faciesve Minerva:
Id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
Et patris, & nostras nonumque prematur in annum
Membranis intus positis: delere licebit,
(390) Quod non edideris, nescit vox missa reverti.
Silvestris homines sacer interpresque deorum
Caedibus, & victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
Dictus, & Amphion, Thebanae conditor urbis,
(395) Saxa movere sono testudinis, & prece blanda
Ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.
(400) Sic honor, & nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes
Et vitae monstrata via est, & gratia regum
(405) Pieriis temptata modis ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers, & cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena
(410) Nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res, & coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit, & alsit,
Abstinuit venere, & vino; qui Pythia cantat
(415) Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse ego mira poemata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
Et quod non didici sane nescire fateri.
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
(420) Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere, & eripere artis
Litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter-
(425) Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim pulchre, bene, recte,
Pallescet, super his etiam stillabit amicis
(430) Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
(435) Et torquere mero, quem perspexisse laborent
An sit amicitia dignus; si carmina condes,
Numquam te fallent animi sub vulpe latentes.
Quintilio siquid recitares, corrige sodes
Hoc aiebat, & hoc. mulius te posse negares
(440) Bis terque expertum frustra: delere iubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque, & tua solus amares.
(445) Vir bonus, & prudens versus reprehendet inertis,
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(450) Fiet Aristarchus; non dicet cur ego amicum
Offendam in nugis? hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error, & iracunda Diana,
(455) Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
Qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur, & errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet succurrite longum
(460) Clamet, io cives, non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre, & demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se deiecerit atque
Servari nolit? dicam Siculique poetae
Narrabo interitum. deus inmortalis haberi
(465) Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. sit ius liceatque perire poetis:
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
Fiet homo, & ponet famosae mortis amorem.
(470) Nec satis adparet, cur versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres an triste bidental
Moverit incestus: certe furit ac velut ursus,
Obiectos caveae valuit si frangere clatros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
(475) Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

Continue
  • Lijst van Horatius’ werken
  • Nederlandse vertalingen van Horatius
  • Return to the home page of the Heinsius-collection
  • Return to the Dutch Language and Literature canonisations page