Hugo Grotius: Euripidis Phoenissae. Parijs, 1630.
Uitgegeven door drs. G.C. van Uitert
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton03083 - books.google
Moderne editie van de Griekse tekst door Gilbert Murray bij Perseus.
Door Vondel (naar het Latijn van Hugo de Groot) vertaald als Euripides
Feniciaensche of Gebroeders van Thebe
(1668)

In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk. De cursieve romein in de toneeltekst is rechtop weergegeven; de spekersaanduidingen daarentegen in italiek.

Continue

[fol. a1r]

EURIPIDIS

TRAGOEDIA

PHOENISSAE,

Emendata ex manuscriptis,
& Latina facta

AB

HUGONE GROTIO.

[Typografisch ornament]

PARISIIS
Apud JACOBUM RUART
___________________

MDCXXX.



[fol. a1v: blanco]
[fol. a2r]

Viro Illustri,

HENRICO MEMMIO,

inter principes judicum in
summo auditorio Parisiensi,
& Christianissimo regi à
consiliis interioribus,

HUGO GROTIUS

S.

QUoties magnitudinem intueor, vir Illustris, sive gentis tuae, sive dignitatis, sive meritorum, tum publice, tum privatim, vidêris mihi potiùs silentio honorandus, quam exiguo munere testandum, quantum infra te jaceant spes nostrae. Nam familia tua quid excelsius, cujus gloria non minus late patet, quàm laus literarum, jam ab [fol. a2v] illo tempore, cùm florentissima per Gallias eruditio cum Lambinis, Auratis, Passeratiis simul in horum decus ac praesidium, Memmios extulit dignos, quibus, & de quibus scriberent, ita ut tibi prope uni ex omni memoria contigerit, maiorum nomina ac seriem non ex privatis tabulis, sed ex praestantissimorum hominum laboribus, & tam Graecae, quam Latinae linguae, duraturis cum humano genere monumentis ostendere. Quod si in antiquitatis obscura audacem curiositatem inserere liceat, fuit vestri nominis episcopus, qui Christianae religioni suo sanguine testimonium dixit, quo tempore Memmii cum Romana nobilitate veram pie- [fol. a3r] tatem in has terras intulerunt. Magistratus vero, quem geris, quanta est amplitudo, ac prope dixerim majestas, cùm inter principes sis eius ordinis, in cujus potestate vitae, existimatio, fortunae non civium duntaxat, sed, quod vestri consessus praecipuum est, summorum regni Francici procerum sita est: à quo ipsa regia edicta auctoritatem petunt: cui ius ab antiquo est etiam Ecclesiae antistites, siquid aut suo, aut saeculi vitio deflexerint, in legum ac veterum canonum orbitam reducere: cuius denique religio, & aequitas, tantam sui reverentiam concivit, ut externae saepe gentes eò, tanquam ad oraculum, confugiant. In hoc tu coetu non [fol. a3v] magis electione regia, quam tuis virtutibus, judicii perspicacia, aequissimis arbitriis, eloquentia denique tali, quae non quomodo caeteris instillata tibi, sed in te nata videatur, locum inter eminentissimos occupas. His quotidianis in patriam meritis accedit, quod cùm in omne hominum genus beneficia spargas, tum uberrimam eorum copiam in eos effundis, quos aliqua eruditionis parte florentes, hoc ipso vinculo ad te pertinere tanquam consanguineos existimas. Itaque, juris, historiarum, linguae Graecae ac Latinae, Philosophiae denique omnigenae peritos siquis quaerat, non alibi eos facilius, quam in domo tua, invenerit. Ibi Gevartius [fol. a4r] Statium non explicare tantùm, sed & imitari didicit, cuius nunc consiliis quod pulcherrima Belgicarum urbium Antverpia fruitur, eo nomine tibi non parum debet. Ibi Holsteinius in Geographia tam veteri, quam recenti, ita Cluverii, viri in eo studio admirandi, successor, ut eundem aliis partibus longe superet, ea didicit atque exercuit, propter quae Roma illum Galliae invidit, & nunc inter praecipua dominae Urbis ornamenta ostentat. Ego vero, cui ut istarum artium exactam cognitionem bona malaque fortuna abnuit, ita cultum ac venerationem nulla eripiet, amicitiam tuam inter illa habeo, quibus me [fol. a4v] non recreo tantùm atque erigo, sed & jacto. Neque enim minùs gaudio mihi est, ac voluptati, tui vultus ac sermonis serenum, quam aliquando fuit usura Balagniaci tui, qui locus domini mores amoenitate sua referens, excitavit in me conatum eius operis, quod inter mea faventissimis lectorum animis exceptum est. Tot ergo decora, tantam claritatem, tum multa in me, atque alios benefacta, praeferens nomen, male aestimet, qui rebus exiguis inscribat. Sed nimirum sunt quaedam, quibus in modico corpore vis ingens, aut rara species, pretium faciant, quo vincant ea, à quibus mole vincuntur: quale quid cùm ipse mihi dare [fol. a5r] non possem, sumsi aliunde, inopiam potiùs meam professurus, quam relicturus in obscuro, quid tibi debeam. Breviter haec erit muneris nostri commendatio, quod in omni dicendi opere poëma excellit, in poëmatis haud dubie tragoedia, in tragoediis etiam philosophorum consensu Euripides, in Euripideis Phoenissae, quod & veterum Grammaticorum judicium fuit. adeo hic artis plena structura est, casus varii, densae sententiae, in quibus ille, qui iustitiae descriptionem ac laudem continet locus, tanta sapientia tractatus est, ut, qui cum cura legerit quintum Nicomachiorum Aristotelis (leget autem saepe, quisquis, quod [fol. a5v] tu facis, Memmi doctissime, aequi ac boni artem ab ipsis fontibus volet petere) is praeclarissime huius libri cogitata hinc fluxisse dicturus sit. Sumes ergo tragoediam ipsam à summo poëtarum Euripide, versus eius paulo quam antehac emendatiores à codicibus scriptis, à nobis nihil, praeter animi non ingrati testimonium, & Latina quae de Graecis fecimus, vestigia presse legentes, ut à pulcherrimo exemplari quam minimum discederemus. Ultrà te à fori rebus non distineo, si hoc unum addidero, optare me eum diem, quo isto juris dicendi onere expeditus, totum te iis impendas negotiis, quibus regis gloria, [fol. a6r] regni stabilitas, privatorum verò omnium salus continetur, ut in tanto majore materia illustrius etiam appareat tum animi, tum ingenii tui magnitudo. Lutetiae Kalend. Juniis M D C XXX.
Continue
[fol. a6v: blanco]
[fol. a7r]

PROLEGOMENA.

OPtimus, non cum vulgo, sed ex arte loquendi magister Aristoteles poësin esse dixit imitationem humanarum actionum: quo judice, Heliodori fabula poëma erit, Lucani carmen non erit. hic enim maxima ex parte narrat, ille fingit, quae vero sunt similia. Cùm autem quae aut gesta sunt, aut geri potuerunt, duplici modo soleant referri, aut indirecta oratione, aut directa: posterior haec tanto imitatur perfectius, quantò hominis vultum magis exprimas additis coloribus, quam nudis lineamentis. Ideo poëma, directa ratione incedens, drama dicitur, quia ad ipsam actionem, qualis est, proxime accedit. Iam vero actiones humanae, eae praecipue, quae ad ciendos in nobis affectus vim habent aliquam, aut graves sunt, aut leves, aut mediae. Circa leves [fol. a7v] & ridiculas actiones satyricae fabulae versantur, circa graves & severas tragoedia, medium inter has locum comoedia obtinet. Tragoedia quo sit gravior, etiam graves personas praecipuas habet, quales sunt reges, & qui ad horum fortunam proxime accedunt. Atque haec quam dixi gravitas proprie eam ab aliis fabulis discriminat, non autem infelicitas exitus, quam non habent plurimae Graecorum tragoediae. In hoc autem scribendi genere, cui regnum inter scripta Horatius tribuit, non dubitem palmam dare Graecis supra Latinos: quia Latinam tragoediam nullam habemus ejus saeculi, quo & sermo Romanus, & poësis, in summo constitit: sed aut rudis & impoliti saeculi fragmenta sunt quae habemus, aut tragoediae iis factae temporibus, cùm jam declamatorium dicendi genus vim illam masculam, quam maxime requirit tragoediae gravitas, non parum fregisset. Apud Graecos tragoedia rudimenta sua tum in aliis, tum in Aeschylo habuit: Euripidis & Sophoclis aetate, & quidem in his duobus supra alios consummata est: inde iterum velut quadam senectute languere coepit & cadere. Inter eos, quos dixi, duos acre certamen. Sophoclem com- [fol. a8r] mendat sermonis vix imitanda sublimitas, quae gravitatem tragoediae mirum quàm decet. Sed, ut recte vir limatissimi judicio Quintilianus, quasi finium inter hos duos regundorum lectus arbiter pronuntiat, Euripides, qui hac parte vincitur, pluribus aliis, nec minùs valentibus vincit. Nam primùm, non sphaeram tantùm, quod de Epicharmo dictum est, sed totam sapientiam, & physicam illam ab Anaxagora, & moralem à Socrate (nam utroque magistro usus est) in scenam attulit; unde scenicum philosophum eum Graeci appellant; in iis, quae à sapientibus tradita sunt, pene ipsis parem is, quem dixi, Quintilianus: qui & sententiis, id est, morum praeceptis, eum densum notat, praeeunte M. Tullio, qui singulos Euripidis versus singula se testimonia putare dixerat. Itaque & Plato, & Aristoteles, & Plutarchus, & inter Christianos Clemens Alexandrinus, ad sua confirmanda hoc maxime auctore utuntur. Alterum, quod ei attribuit Fabius, hoc est, quod in affectibus cùm omnibus mirus sit, tum in iis, qui miseratione constant, facile praecipuus. Certum autem est, hanc propriè tragoediae esse virtutem, affectus ciere, atque inter affectus [fol. a8v] maxime miserationem, ita ut hanc partem elocutioni, in qua laus consistit Sophoclis, Aristoteles anteponat. Utraque autem hac virtute, qua praestare Euripidem diximus, sententiarum prudenti inventione, & vi movendorum affectuum, imprimis misericordiae, quantum ille alios vincit, tantum ejus alias tragoedias à Phoenissis vinci, & veteres Critici notant, & res ipsa loquitur. Ego in carcerem conjectus ab his, qui me ignorabant, post sacras meditationes existimavi remedium mihi posse aliquod & à tragoedia praestari; quam affectuum non tantùm movendorum, sed & movendo purgandorum causa institutam, à summis magistris proditum memineram. Et Timoclis illud animo occurrebat, tragoediae hunc usum esse maximum, quod casuum humanorum consideratione, nostros nobis leviores redderet. Itaque tragoedias alias quidem legere, hanc supra alias eximiam & vertere institui. Sed partem ejus primam in carcere amissam, cùm diu me repetendi laboris taedium absterruisset, nuper hîc Lutetiae in morbo, qui nihil majus agere mihi permittebat, resarcire vix tandem libuit. Itaque nunc totam de lectoribus, sed aequis [fol. b1r] tantum, & qui veniam dare possint otioso negotio, primùm captivi, deinde aegrotantis. Numeros ad vertendum elégi remotos ab Acciana licentia, nec tamen ut Graecorum me, aut Senecae minutis observationibus arcte nimis addicerem. Voces quasdam supra Senecae aevum nec quaesivi, nec sprevi, eas maximè, quas antiqui in tragoediis usurpassent. Chorica verti numeris non quales sunt Graecorum, sed legitimis, & Latinae tragoediae notioribus, Glyconicis, Asclepiadeis, Sapphicis, Dactylicis, Anacreonticis. Utilitatem in hac editione unicam specto, ut qui Graece intelligunt, videant, quam difficile sit Euripidem subsequi: qui verò Graecum sermonem aut ignorant, aut minùs perdidicerunt, in hac interpretatione, ad suum exemplar, quantum mearum virium fuit, proxime expressa, virtutes Euripidis admirentur, & siquid, ut res sunt humanae, admixtum est vitii, in eo quoque observando judicium suum exerceant. Quod ut faciant rectius, quae de hac tragoedia ejusque membris, aut à veteribus dicta sunt, aut dici etiamnum posse videntur, in partem utramque exponam. Quatuor res sunt, quibus tragoedia perficitur, qua- [fol. b1v] tenus poëtae est opus: fabulae structura, personarum mores, sensus rerum, elocutio verborum. Nam quae duo ad haec addit Aristoteles, non sunt poëtae, sed ostentus quidem choragi, & histrionis: modulatio verò cantoris, & tibicinis. Structura in omni fabula maximum: quod optime vidit Menander, qui amicis dicentibus, mirari se, quod jam instarent Dionysia, & nondum ipsi facta esset Comoedia, respondit, factam esse: structuram enim praeformatam animo, nec aliud restare, quam ut versiculi accinerentur. Antiphanes verò censebat, Comico difficiliorem hanc esse partem, quod & res tota, & personae fingendae essent. Sed recte spectanti auget hoc ipsum difficultatem tragoediae, quod materia non quaelibet sumi potest, sed in data est laborandum.
    Structuram ergo hujus tragoediae ut videamus, temporis spatium, quod laudem in fabulis habet, hic breve. Omnia enim, quae hic ob oculos ponuntur, unius diei parte aliqua, nec maxima, continere potuerunt. Interea temporis non tantùm fratres occumbunt mutuis caedibus, quo ferme solo argumento contentus fuit Aeschylus, sed & Menoeceus se pro patria [fol. b2r] devovet, & Iocasta se super filios interficit, & Oedipus in exsilium eiicitur. Locus quoque fabulae non duplex, ut alibi, sed unicus, ante ipsam regiam: nam ibi stant feminae peregrinae: eo venit Polynices: excitur Iocasta: advenit Eteocles: quem reperit ibidem Creon: advocatur Tiresias: Creonti adest Menoeceus, ut responsum ad se pertinens exaudiat: eodem veniunt nuntii: redit eodem Creon filii corpus sorori ad pollincturam commendaturus: mox Oedipus eodem educitur: qui contextus magnum ostendit poëtae artificium. Agnitio hic nulla induci potuit, qualis in Iphigenia in Tauris, & Ione: aliqua enim affingi possunt, non omnia, ubi non tota confingitur fabula, sed receptae famae, qualis illa erat de oppugnatione Thebarum & fratrum caede, caetera adstruuntur. Accedit tamen huc quam potest proxime filius, matris suae conspectui post aliquot annorum exsilium redditus. Sic nec subita mutatio de felicitate summa in calamitatem locum hic reperiebat: sed tamen non longe hinc abit, quod Iocasta, laetata nuntio dejectorum à moenibus hostium, statim gravissime percellitur, ubi filios inter se dimicaturos intelligit. Est & in [fol. b2v] Creonte subita mutatio, qui acerrimus est boni publici vindex, donec privatum suum agi sentiens, in contrarium vertitur. Adversum hoc poëtae accidit, quòd tristium praecipua extra scenam sunt, & sola auditione percipiuntur. Nimirum eo tempore valebat adhuc monitum illud, quod ab antiquis accepit Horatius, removenda talia à conspectu, quia plene exhiberi nequeunt, & si aliquid coneris, odium prius excites, quam commiserationem. volunt enim falli homines, sed probabiliter falli. Obstitit praeterea & locorum diversitas: nam Menoecei caedes ad moenia contigit; fratrum pugna longiùs extra urbem medio loco inter bina castra. quo simul factum, ut quae pars ad affectus patuisset maximè, & in qua triumphasset haud dubie Euripides, hinc absit: sermo scilicet, aut Iocastae, ut apud Latinum scriptorem Thebanae tragoediae, qui locorum cohaerentiam negligit; aut hinc Iocastae, inde Antigones, ut apud Statium Papinium ad dirimendos fratres in pugnam ardentes. Sed quantum potuit, hoc quoque deliquium sanavit Euripides, cùm fratres duos sub matre arbitra facit congredi, & ita discedere, ut caedem mutuam minentur. [fol. b3r] Sic & Menoeceo verba tribuit digna mortem voluntariam jamjamque subituro. Tum vero ipsa corpora mortuorum, primùm Menoecei, deinde Iocastes & filiorum in scenam veniunt, & à proximis contrectantur, quae omnia ad miserationem plurimum valent. Reprehendunt veterum nonnulli, quod Chorus constet non Thebanis mulieribus, quod simplicius fuerat, ut apud Aeschylum, sed ex peregrinis. Sed externus ille habitus ornat haud dubie tragoediam, &, quod praecipue chori officium est, recte ac liberè de actionibus judicare, id hîc non potuit expleri à Thebanis mulieribus metuentibus Eteoclem, cujus deterior erat causa. Ideo non externas tantùm induxit feminas, sed & Deo sacras, atque ideo inviolabiles. Atque hoc commentum novum & audax satis probabile reddidit ex celebritate templi Delphici etiam apud barbaros fama cogniti, & ex ea consanguinitate, quae erat inter Phoenicas & Thebanos per Cadmum. Sunt & qui haud satis probabiliter confictum putant, quod Polynices pactis induciis in urbem venit. sed id mihi quidem videtur à ratione temporum non abhorrere, quibus [ae]des publica communi omnium [fol. b3v] conspiratione defendebatur. Deinde auctorem hic habet Euripides Homerum, apud quem Menelaus ipse Troiam sub pacto simili ingreditur. Sic & ilia pars luculenta, qua senex Antigonae hostium duces monstrat, de Homero expressa est, apud quem Helena ex turri Priamo Graecorum principes designat. Nec video, qui minus sit credibile, hostium duces & signa nosci ab eo, qui ob inducias missus iverat, quàm, ut apud Aeschylum, à speculatore. Oedipodis fuga an recte tragoediae adjecta sit, disputationem recipit. Est enim id per se quidem triste, sed exiguum quid post tot mortes, & consumtis jam circa maxima affectibus. quod nec ipse ignoravit. ideo enim verbis quantum potuit ad moerorem compositis conatus est innovare affectum. In eadem parte reprehendunt Critici, quod Oedipus una filia comite exeat: quod ut excuset alius, ait, Thebanos eo tempore occupatos fuisse in visendis moenibus, quae oppugnata fuerant, & relictis hostium castris, & mortuorum corporibus, aliisque id genus spectaculis. At quanto satius est dicere, nefas visum civibus, comitari hominem parricidio & incesto pollutum. nam & per ignorantiam facta, quae talem habent [fol. b4r] atrocitatem, non evenisse putabantur, nisi in poenam criminis. Itaque & Papinius, scriptor accuratus, ut alias partes ex Phoenissis, ita & hanc imitandam sibi duxit: adeo nihil in ea reperit, quod credibile non esset. Inserta, quae Graeci episodia vocant, in hac tragoedia haud multa, & satis probabiliter cum argumento cohaerentia, ut dissertatio Iocastes & Polynicis de exsilii incommodis, quae ipsa graviorem facit videri eam, quae secutura est, calamitatem Oedipodis: item colloquium Eteoclis & Creontis de belli gerendi rationibus.
    Sequitur pars de moribus personarum, in quibus praeceptum est vetus, ne aut plusquam opus est pravas faciamus personas, aut mores ipsis affingamus famae & actionibus minùs congruentes: quod si ab hac necessitate liberi simus, tum hoc restat, ut persona
                                        servetur ad imum,
    Qualis ab incepto processerit, & sibi constet.

Video multis placere, in moribus fingendis Sophoclem multo superiorem esse Euripide, neque nego in tanto pluribus, quae nobis restant Euripidis tragoediae, quam Sophoclis, plura quoque inveniri posse, [fol. b4v] quae in reprehensionem cadant: caeterum minime mihi hanc partem neglexisse videtur Euripides. Et ut ne à nostra tragoedia abeamus, quam apposite Iocasta inducitur prudens, ut & in regno educata, & jam senex: itemque patiens malorum, nisi quae humanum modum superaverant. Chorus qualis esse debet, aequo & bono favens; adeo ut & contra civitatem judicet, in qua salutem suam jam habebat repositam, & victoriae praeferat pacem. Menoeceus supra aetatem, Antigone supra sexum generosos animos ubique praeferunt. Tiresias liber etiam adversus reges, ut decet Deo dicatum. At in Polynice maximè laboratum, ut pius probusque appareat. nam cum causa ipsius ubique ponatur ut extra controversiam justa, tamen ostendit, passim ad eam armis tuendam se summa necessitate, & quodam ignominiae metu, ne contemtus inter externos ageret, adactum: dolere se, quod jus suum obtinere non possit sine popularium periculo: ipsum Adrasti beneficium ita agnoscit, ut simul doleat: amorem patris, matris, sororum & vivus ostendit, & moriens. Vivus fratrem conditionibus aequis studet placare, aliter quam [fol. b5r] apud Papinium, ubi jam fretus armis, suo non contentus, totum regnum postulat: moriens ostendit, dolere sibi non tam quod moreretur, quam quod fratrem occidisset, cui condonat, quicquid is in se commiserat: de sepultura quoque mandata dat, non tanquam magni eam per se aestimans, ut quidam philosophi interpretantur, qui id irrident; sed ut omni modo ostendat, quanti patriam faciat. Neque enim sepeliri ubivis cupit, sed in patria; nec quovis modo, sed persuasis civibus. Tres sunt personae, quae ne optimae fingerentur, argumenti necessitas obstitit, Eteocles, Creon, Oedipus. Videbitur multis Eteocles persona injustior fingi, quam opus est, quia in disputatione cum fratre quasi jus omne contemnere videtur eo ipso, quod id non affert, quod pro sua causa maxime videbatur favorabile, jus scilicet primi natu, quo utitur apud Papinium. nam & Euripides, & Papinius, majorem natu faciunt Eteoclem, contrà quàm Sophocles Oedipode Coloneo. Sed mihi videtur hac in re sapienter egisse Euripides, qui sciebat, si eo tempore id jus viguisset, nunquam futurum fuisse, ut pactio ea iniretur, quae fundamentum est hujus fabulae. [fol. b5v] Et sane dubitari non debet, quin pleraque eo tempore Graecorum regna communia inter plures, aut dividua fuerint. nam & in ipsa hac Boeotia ante Thebas conditas regnaverant Zethus & Amphion; & Mycenis Atreus ac Thyestes, & posteriori aetate Lacedaemone, Castor & Pollux. Argivi quoque regni partem dimidiam Melampodi; partem tertiam Bianti concessam narrat Herodotus. Romae pariter regnarunt Romulus & Tatius. Sed & apud alias gentes idem diu usurpatum est, donec expertis discordiis remedium ab unius potestate quaesitum. Prudenter igitur hoc praeteriit: ac caeterorum, quae ad culpam minuendam faciebant, praeteriit nihil. Nam injustitiam non defendit universim; sed excusandam putat excellendi cupiditate, quae in magnis animis maxima est. Cicero in primo de Officiis tractans locum de injustitia ait facillime adduci homines, ut eos justitiae capiat oblivio, cùm in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt: quicquid denique ejusmodi est, in quo non possint plures excellere, in eo fieri plerumque tantam contentionem, ut difficillimum sit sanctam servare societatem. Exemplum [fol. b6r] deinde adfert viri maximis virtutibus praediti C. Caesaris, qui omnia jura divina atque humana pervertisset propter eum, quem sibi opinionis errore finxerat principatum. Atque hic est Caesar, qui, ut idem narrat Cicero, illos de Phoenissis versus, qui in Eteoclis persona sunt positi, & quos hic ne ponere quidem volo, adeo eos detestor, in ore semper habebat. Accedit ad levandam Eteoclis invidiam, quod Polynices non ut apud Statium inducitur per legatos egisse antequam exercitum admoverat, sed castris demum ad urbem positis venire ad audiendas conditiones. Est autem mos ille generosis mentibus, ut nihil minus velint facere, quàm id, ad quod obtinendum vis, metus, minae adhibentur. Neque negligit Eteocles odium concitare Polynici ex ea parte, unde ipse maximè laborabat, quod sui honoris causa patriam oppugnaret: excusat nonnihil Eteoclem & aetati isti ac fortunae conveniens animus, inconsideratus & impetu prorumpens, suique impotens. Nam inde est, quod Creontem nec intellectum interpellat, & quae de septem ducibus legiones ducentibus dicta erant, tanquam de septem solis hominibus dicta accipit: [fol. b6v] & in consilia fertur, fortia quidem, sed non bene percocta & talia, quae ipse admonitus statim damnet. Etiam cùm fratrem in singulare certamen provocat, honesto obtentu utitur, ut contendentium potius sanguine, quam multa innocentium caede, res transigeretur: quas ob causas regnorum controversias etiam alios apud populos certamine quamvis propinquorum singulari decertatas legimus. Creon alius describitur in fortuna privata, alius jam regni compos: nec immerito: nam, ut Aristoteles ait, aequaliter personam & ille describit, qui inaequalem describit ut inaequalem. Solent autem mutari mores mutata fortuna, aut potius id, quod latebat, detegi. Ante regnum modestus satis, publicarum & privatarum caritatum amans: post regnum adeptum ferox & insolens, quales esse reges novos ait Aeschylus. Sed hîc quoque, ne nimium injustus videatur, habet quod factis obtendat: edicto ne humetur Polynices, ultimum mandatum morituri amici Eteoclis: ejectioni Oedipodis, responsa Tiresiae. Oedipus iracundus sane: nam inde & Laïum occiderat, & devoverat liberos: sed, quod iracundiae remedium, poeni- [fol. b7r] tentiae haud exsors: quò pertinet longa illa, & eo nomine à Graecis incusata querimonia, ne scilicet crederetur ferox, & immanis, & qualem miserari nefas esset. Est aurem iracundia Oedipodis heroïca, id est, ex animo generoso procedens, quo fit, ut ad summum miser Creonti tamen supplicaturum se neget: quod imitatu dignum duxit Papinius in illis,
                An exspectat, ut pronus supplice dextra
    Sternar?

& quae alia sequuntur libro undecimo. Caeterae personae minoris gradus, quod in illis maxime spectatur, egregie ostendunt fidem in superiores cum amore conjunctam.
    Sensus rerum, quod in tragoedia tertium diximus, tam latè patent, quam omnes quotquot sunt disciplinae. nulla enim est, quae non poëticae arti quasi symbolam suam debeat. Notabit Physicus, cùm παίδων ἄλοκα dixit hic noster, ut genitalia arva Virgilius, intelligi voluisse quam rationem in agricultura habet humus, eam habere uterum in animantium productione. Quare & cùm infra dicitur μητρὸς ἐκ γονῆς, notant interpretes, id sic dictum, sicut semen terrae dicitur, quod [fol. b7v] terrae mandatur. Nam eo tempore sententia erat receptior, matrem non esse productricem, sed altricem partus, ut videre est apud Aeschylum Furiis, & Euripidem Oreste, ubi similiter matrem terrae comparat,
                            Σὴ’ ἔτικτε παῖς
   
Pertinet huc & illud à Socrate desumtum, non ab Anaxagora (is enim aliter sentiebat) cum indicat, sentire se astra intellectu esse praedita. Nam de illis ut talibus loquitur Iocasta: unde & Comici, qui ridicula detortione tragicorum carmina traducere solebant, haic partem non omiserunt. Strattis enim in Phoenissis ad eum, quem diximus, locum tali paroedia alludit:
   
Hoc scilicet volens, non magis justum esse Solem, quod vices cum Luna partiatur, quam obsequens est, cùm nube aliquamdiu praetextus emicat tandem, postquam diu clamarunt pueri, emica ô Sol. Lunam alii poëtae sororem dixerant Solis: at Euripides hic post Aeschylum filiam, quia lumen suum habet à Sole. Tum [fol. b8r] vero illud, quod Plato dixit, exerceri à Deo artem mensoriam, imo quod sacrae literae dicunt, Deum omnia constituisse in numero, pondere & mensura, nonne hîc poëta aperte satis expressit, ut ostendat, ab eo exemplari ad nos justitiae semina manasse? Qui locorum positus didicerunt, mirantur, Phoenissas Tyro Boeotiam petentes Siciliam praetervehi, eamque infrugiferam dici. Sed prius illud, ni fallor, tempestatibus tribuendum: in altero significatum est, Siciliam eo tempore habitatam à Cyclopibus frugum serendarum ignaris, quod & apud Homerum legitur, & in vita Apollonii, itemque in Heroicis Philostrati, & Imaginibus. nam aliam hic ejus nominis insulam comminisci, quod faciunt quidam, temerarium mihi videtur. Notant alii, mendose dici à nuntio, ex moenibus Thebarum visos Graecos, cùm de Teumesso monte descenderent, quia Teumessus centum stadiis ab urbe absitus, & extra conspectum sit: sed dici potest, sensum esse, conspectos non cùm descenderent, sed postquam descenderant. Temporum gnari observant, Athenarum honori datum, quod de Eumolpo & Thracibus historia hîc quasi recens narretur, [fol. b8v] cùm quatuor antè contigisset aetatibus. Nam Thesei, qui Argivos ad Thebas occisos sepeliri imperavit, pater fuit Aegeus, Aegei Pandion, Pandionis Erechtheus, cui bellum cum Eumolpo fuit: quod tamen licentia quadam, non ignorantia factum à poëta, vel inde apparet, quod in Erechtheo tragoedia hanc ipsam historiam ad suum tempus retulerat, ut ostendit egregum illud fragmentum, quod exstat apud oratorem Lycurgum. Sicut autem hîc res gesta serius posita, ita anticipatum videri potest, quod tubae fit mentio, cujus in Graecia usus non fuit ante Heraclidas: sed responderi potest, apud Tyrrhenos jam tum ejus usum fuisse, ejusque moris famam ad Graecos perlatam: nam neque hîc tuba dicuntur usi Thebani, aut Argivi, sed facis jaculatio pro tuba fuisse, quod verum est: nam & inde fecialibus nomen πυρφόρων, & ad significandam internecionem proverbium, ne ei quidem parcitum qui ignem ferret. Erat illorum temporum opinio, atrocia quaedam facinora, quae ἅγη vocabant, divina providentia etiam in posteris puniri. hoc quoque non semel hîc insparsum: ut cùm de Menoeceo mactando causa redditur: & cùm dicitur [fol. c1r] malè fore civitati, quamdiu quisquam ex Oedipodis gente regnaret. Erat & hoc illorum temporum, quod nominibus infantium, quae lustrico sive nominali die sacris adhibitis indebantur, vim quandam vaticinam inesse crederent. Quod si consideremus, non tam frigidum nobis videbitur, quam visum est Quintiliano, quod nomen Polynicis bis in hac tragoedia ex origine sua explicetur, Aeschyli exemplo, qui idem ante fecerat: quod nec Sophocles vitavit in nomine Ajacis. Eorum, quae praecipiunt rhetores, ferme nihil omissum in Polynicis oratione. tam commode orditur, narrat perspicue, sua proponit, confirmat, refutat adversarium, perorat. Artis militaris peritia apparet in consiliis Creontis, quibus ille singula Eteoclis errata statim corrigit, subjecta ratione satis idonea. Summa est, his, qui copiis vincuntur, consultius esse sua tutari, quam alios oppugnatum ire. Nec minor perita se ostendit, ubi oppugnatio & defensio moenium accuratè commemoratur, & ubi singulare fratrum certamen. in his enim omnibus nihil est, quod non valde sit probabile. Tantum disquiri potest, an recte [fol. c1v] tam concitatis fratrum animis tantum sollertiae praebuerit, Eteocli praesertim: nam Papinus maluit eos quasi omnium immemores & furentes inducere, significans, tantum hoc esse facinus, ut nisi emota mente patrari non possit. Referenda sunt ad hanc classem & duo illa, quibus maximè excellere Euripidem suprà jam diximus, vis exprimendi affectus earum personarum, quibus tragoedia constat, & praecepta quaedam vivendi, quae Graeci γνώμας, Latini speciali significatu, latius alioqui patentis vocabuli, sententias vocant. Affectuum descriptio passim egregia, ut in Antigone, quae cùm hostibus omnibus graviter irascatur, amat tamen Polynicen, & propter ipsum etiam Tydeo, quàm caeteris, est aequior. Sic & Iocastes egregius elucet in Polynicen amor, adeò ut gravissimo tempore tamen minima quaeque ad ipsum pertinentia percunctetur, nec satis possit ejus & conspectu & contractu satiari. Tum verò illa quàm materna?
   
[fol. c2r]
Iracundia quomodo levibus initiis magis magisque insurgat, & alternis verbis excitetur, exemplo est illa inter Eteoclem & Polynicen disputatio, in acerbissima quaeque desinens. Nec minus ille locus notabilis, ubi Polynices tanto cum dolore, à matre, patria, proximis avellitur. Tener & ille Creontis in filium affectus, prae quo & suam vitam parvi facit, & eam, quam alioqui valde curabat, patriae salutem: quo loco versus est ille ex cordis intimo motu,
   
Ex quo Virgilii illud sumtum videri potest de Bruto:
    Infelix, utcunque ferent ea fata nepotes.
Poenitentiam verò Polynicis de confecto fratre quàm efficaciter exprimunt illa:
   
Iam Antigones quantus ille dolor, qui ei abstulerat etiam, quod erat carissimum, virginalis verecundiae custodiam. Ideo se manium Baccham vocat. Quid verò suavius illo ejusdem virginis, cùm de nuptiis ipsius ageretur?
   
[fol. c2v]
Ut jam infinita alia praeteream. Sententiis verò, id est dictis ad vitam utilibus, nulla tragoedia densior: qualia sunt illa: amorem patriae ne à volentibus quidem excuti posse: gravissima proximorum odia: exsilio amitti loquendi libertatem: plerosque amicos cum fortuna fugere: gravem nobili paupertatem: primum esse ad componendas controversias injuriarum oblivionem, τὸ μὴ μνηστικακῆσαι: jus naturae per se esse evidens: injustitiam eloquentia tegi: quae maximè expetuntur, bona non vera esse, sed inania: procuratores nos esse divini numinis: non debere duos simul insanire: multa homines (ita enim Livius hanc Euripidis sententiam extulit) ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello & armis cogi non possint. Praeferendum duci, quod tutius: in ducibus spectandam & fortitudinem, & prudentiam, neque debere haec sejungi: periculosum esse Dei placita eloqui apud reges: civitates felices fore, si cives singuli, quod suarum est virium, ad eam tutandam atque ornandam conferant: non in omnia parendum superioribus: ponendos cum fortuna spiritus: [fol. c3r] & quae alia hîc repetere longum foret. Sunt & quae sententiae vim habeant, etsi non sententiae in morem exprimantur. Sic descriptio Amphiarai, quem ut viri boni exemplar ponunt poëtae, adeo ut in illius laudibus apud Aeschylum Athenienses Aristidem intellexerint, discimus virtutis comitem esse modestiam:
   
Et infra,
   
In Capaneo contemtorem divini numinis describunt Aeschylus, Euripides, sed & omni occasione Papinius. Hujus fulmine icti interitus reipsa significat, quod apud Sophoclem Calchantis verbis egregie dicitur:
   
Prudenter & illud, quod in fratrum disceptatione prior loquitur Polynices, quippe [fol. c3v] actor: nam possidebat alter: & quod mater alterum monens, ne regni cupiditate nimia justitiam violet; alterum, ne jus suum cum patriae incommodo persequendum putet; quantum potest, à praejudiciis abstinet. Nam quod Graeci quidam reprehendunt, nihil ab ea pronuntiari, non culpo: conciliatricis enim, non judicis partes elegerat. Tamen, quomodo rem componendam sentiat, indicat satis: indicare autem, quàm eloqui, magis conducebat:
   
Homines aliter judicate, cùm aliena, quam cùm sua res agitur, quod dici solet, Tu si hîc sis, aliter sentias; pulchre docetur in Creontis persona: & illis Tiresiae verbis,
    Ἀνὴρ ὄδ’ οὐκέθ’ αὑτός
Non poterat evidentiore exemplo ostendi, quod Aristoteles docet, multa nos scire universim, quae singulatim ignoramus, quia circa singularia, non circa universalia oriuntur motus illi, qui vim judicatricem perturbant. Talis erat in Euripidis alia tragoedia Oïleus, qui cùm Teucrum [fol. c4r] monuisset, fortiter ferenda, quae eveniunt, mala; statim ut filium suum obiisse audiit, totus in moerorem abreptus est, subitoque illi exciderunt illa tam vere, tam pulchre dicta. Ad sensus rerum & hoc pertinet, ut quae dicta ponuntur, dicantur probabiliter, & ut suo loco: in quas regulas vix est ut non aliquando peccetur. Neque pauca sunt, quae in hac tragoedia reprehendunt Graeci censores; sed alia ejusmodi sunt, ut dilui possint, alia minoris momenti. Percurramus & haec, ut materiam lectori demus acuendi judicii. Quaeritur, an credibile sit, educatum à Merope partum, qui mutilus esset. Respondetur haud male, non esse id incredibile in femina diu sterili, & inde mariti fastidium metuente, maxime cum & pulcher infans fuerit, & spes aliqua sanandi vulneris. Mirantur alii, quomodo de Laii caede nulla facta sit inquisitio tanto tempore. Solvit hunc nodum Sophocles, cum dicit, per insecutas à Sphinge calamitates ab aliis curis aversam civitatem: sed recte addas, cùm & equos Laii abduxisset Oedipus, sparsam famam à latronibus occisum, quorum desperata sit in- [fol. c4v] dagatio. Sunt qui probabile negent à Creonte sororis & quidem reginae promissum sub conditione cuivis ignoto: sed mali praesentis maximi sensus, & spes evadendi, solet homines dignitatis immemores facere. Iocasten tot tamque gravibus aerumnis supervixisse qui mirantur, habent in alio Euripidis loco paratum responsum, feminas vitae amantiores esse, & magnam ab illis doloris partem per lachrimas egeri. Polynicen in exsilio egentem & Euripides facit, & Statius. Opponunt alii, quod cùm sponte discessisset ab urbe, secum necessaria tulisse credendus sit. Obiicit & Plutarchus libro de exsilio regiam affinitatem. Sed satis apparet egestatem hanc incidisse in medium tempus post expletum annum, in quem de necessariis sibi providerat, ut eo exacto rediturus, & ante contractum matrimonium. Exiit autem inter haec annus unus aut alter, sive Euripidem, sive Papinium sequamur. nam apud Papinium tertio post obitum anno, quarto apud Euripidem venit Polynices obsessum Thebas. Videtur nonnullis & timidus & imprudens Polynices, qui gladium exser- [fol. c5r] tum habens aras & mulieres respiciat, tanquam praesidia salutis suae, quae nihil profutura erant, si vim parasset Eteocles. Sed ipse poëta satis occurrit, cùm dixit, quamvis fortes timere ubi in hostico loco sunt: neque mirum, si perculsus animus etiam à levibus auxiliis spem sibi captet. Ajunt quidam accendi magis regni cupiditatem in Eteocle quam exstingui, cum regnum mater vocat ἀδικίαν εὐδαίμονα Sed hîc illud εὐδαίμονα splendorem tantùm fortunae significat, qui etsi non dicatur, satis apparet. eum verò mater ostendit tanti non esse, quanti putetur, quippe plerumque cum injustitia conjunctum. Reprehenditur, quod Eteocles dicat, iturum se in urbem ἑπτάπυργον, id est, Thebas, cùm jam intra eam urbem esset: sed quanquam regia in urbe est, quis tamen nescit, posse urbem à regia distingui? Memoriae videtur erratum, quod cum ferro perfossos Oedipodis pedes dixisset in Iocastes persona Euripides, ut & post eum Seneca, chorus tamen Phoenissarum dicat, id factum χρυσοδέτοις περόναις nisi χρυσοδέτους, interpretemur auratas fibulas, aut peregrinas mulieres dicamus ignaras rei [fol. c5v] locutas pro more regii luxus apud barbaros, quorum omnis supellex erat aurea. Valde sudant nonnulli circa hanc quaestionem, quomodo Menoeceus portas exire potuerit, quae à vigilibus custodiebantur: & quomodo corpus potuerit recuperari, hostibus urbem oppugnantibus. Ipse Euripides, & post eum Statius, solvunt nodum. neque enim portis exiit Menoeceus, sed de moenibus se in specum, qui extra quidem moenia, sed sub ipsa moenia erat, dejecit, eo tempore cùm nondum hostis moenibus successisset, ita ut referendi corporis tempus fuerit. Solenne Euripidi dicitur, Choris sermones tribuere ad rem nihil pertinentes, extra quam Sophocli mos est. Id maxime reprehendi videtur posse in illo Chori cantu, ἐβας ἐβας, ubi Sphingis fabula, toties jam memorata, odiose repetitur, & quidem eo tempore, quo laudandi Menoeceos, & amoris in patriam, ampla patebat materia. Hoc igitur inter illa sit, quae virtutibus majoribus redimuntur. Illud verò non accusem, quod Creon in planctu filii dicat, se & civitatis vicem lugere, quae tamen victrix erat. manebat quippe bellum: [fol. c6r] nec adhuc de abscessu exercitus hostilis quicquam audiverat: Nec quod lugens Oedipus Iocasten uxorem vocet: nam postremorum officiorum recentior erat memoria: & ipse moeror, si magnus sit, avocat à decori exacto studio. Difficile explicatu, quomodo cohaereat consilium Antigones de sepeliendo Polynice, & de fuga cum patre: nam & statim abit, & Athenis patrem solum relictum, ut ipsa ad sepeliendum fratrem Thebas rediret, vix fit credibile. Tamen alterutrum ponendum est: & apparet Sophocli gratificatum Euripidem, qui & ad Antigonen ipsius, & ad Oedipum in Colono quasi deducere lectorem voluit: sicut Aeschyli reverentiam eo demonstravit, quod de septem Thebanorum ducibus locum praeteriit, ab illo eximie tractatum.
    Ultimum, quod in tragico laudari diximus, est verborum dilectus, quibus sensa exprimuntur, in quibus pondere & majestate superiorem Sophoclem ingenue confessi sumus. Sed nec Euripidi sua hîc virtus deest, perspicuitas, ubique sane miranda extra Choros, qui genus dicendi requirunt dithyrambicum, & ad obscuri- [fol. c6v] tatem usque elaboratum. Tralationes quoque passim obviae, quod signum maximum ingenii Philosophus vocat: & hae ipsae non nimium temerariae, sed prudentia quadam temperatae. Hoc vero singulatim si cupiam ostendere, transcribenda mihi esset pars magna tragoediae, in quam sane metuo, ne hac tanta praefatione lassatum te, Lector, dimittam.
[fol. c7r-c8v: blanco]
Continue
[p. 1]

ΕΥΡΙΠΙΔΟΥ
ΦΟΙΝΙΣΣΑΙ.


EURIPIDIS
PHOENISSAE.

[p. 2]

[p. 3]

ARGUMENTUM
PHOENISSARUM.

    Eteocles potitus regni Thebani fratri Polynici partem suam abnegat. Is vero exsul Argos cum venisset, regis Adrasti filia in matrimonium ducta, ut flagrabat patriae revisendae desiderio, persuaso socero, parem rei tantae exercitum colligit, ac Thebas petit. quo cognito mater Iocasta effecit, ut fide data in urbem veniret, & de conditionibus ad imperium pertinentibus cùm fratre ageret. Sed cùm ob regni possessionem ferox esset Eteocles,* non potuit Iocasta filios in concordiam recomponere. quare Polynices ad bellum se comparans urbe excessit. Tum vero vates Tiresias significat portendi Thebanis hac lege victoriam, si Menoeceus (Creontis is erat filius) Marti victima fieret. at Creon plane negabat filium suum gratificaturum se civitati. Contra filius hoc volebat, & cùm pater ipsi pecuniam daret ad fugam instruendam, ipse illatis sibi manibus confecit negotium. Atque ita evênit, ut Argivorum duces à Thebanis interimerentur. At Polynices superstes & frater Eteocles proprio certamine congressi mutuis vulneribus in mortem concidunt: quos cum mater videret exanimes, ipsa quoque sua sibi manu vitam abrupit. Vacuum regnum occupavit frater eius Creon: atque interim Argivi ab urbis obsidio discedunt. Creon vero accensus ira hostes, qui sub Cadmeam occubuerant, reddere ad sepulturam negat. Polynicem quoque inhumatum proiicit, Oedipodem vero mittit in exsilium, partim sequens humana iura; partim iracundiae obsequens, & adversum alienas miserias misericordiae oblitus.


ELOGIUM VETUS.

    Plena est animi motuum Phoenissa tragoedia. Nam & Creontis filius moritur, qui de moenibus pro patriae saluto se deiecerat: & mutuis vulneribus concidunt fratres: & mater eorum Iocasta super ipsorum corpora se interfecit. Occidunt & Argivi, qui adversus Thebas exercitum duxerant. Iacet inhumatus Polynices: eiicitur à patria Oedipus, & cum eo Antigone filia. Praeterea tragoedia est & plena personis & sententiis plurimis optimisque referta.



[p. 4]

ORACULUM LAIO THE-
bano Datum.

Optas Labdacide natorum stirpe beari:
Natum nempe dabo, sed nati occumbere dextra
Est fatale tibi. Iovis hoc invicta voluntas
Concessit Pelopi, quem rapti iniuria nati
Impulit has diris à te deposcere poenas.



AENIGMA SPHINGIS.

Unum nomen habens quadrupesque bipesque tripesque
Naturam pariter mutato tempore mutat,
De maris & terrae coelique animantibus unum:
Mirarique licet, pedibus cùm pluribus instat,
Tum magis atque magis celerandi amittere vires.

____________________________________

INTERLOCUTORES
Tragoediae.

Iocasta.
Senex educator Antigones.
Antigone.
Chorus Phoenissarum.
Polynices.
Eteocles.
|
|
|
|
|
|
Creon.
Meneceus.
Tiresias.
Nuntius.
Alter nuntius.
Oedipus.
Fari incipit Iocasta.
Continue
[p. 5: textus Graecus]
[p. 6: textus Graecus]
[p. 7]

EURIPIDIS
PHOENISSAE.

Iocaste.
        O Qui per alta spatia stelliferi aetheris
        Sublime vectus, aureo curru sedens,
        Equis citatis flammeum spargis iubar,
        Sol alme, quam tunc fidus infelix tuum
        (5) Videre Thebae, profugus à Sidonio
        Cùm Cadmus orbe tetigit hanc terram pede?
        Qui prole ducta Veneris Harmoniâ domum
        Polydoron inde genuit, ex quo Labdacum
        Fama est creatum, Labdaco autem Laïum.
        (10) Menoeceos ego nata genitoris vocor:
        Idem Creontem matre communi edidit.
        Iocasta nomen: nanque id imposuit pater.
        Taedis iugavit Laïus, qui, cùm diu
        Meo uteretur sobolis experti toro,
        (15) It sciscitari pariter, & Phoebum prece
        Mulcere, natos habeat ut mecum mares.
        At Apollo: claras qui regis Thebas equis
        Dîs serere stirpem parce, ait, nolentibus.
        Te nanque perimet si qua erit proles tibi,
        (20) Atque inde tota sanguine undabit domus.
        At ille victus & voluptate & mero
        Me semine implet, atque post factum, deûm
        Responsa simul & crimen agnoscens suum,
        Iunonis in prata & Cithaeronis iugum
        (25) Natum recentem ferre pastores iubet,
[p. 8]
        Ferro per ambos antè transactum pedes.
        Hinc nomen illi Graecia Oedipodae dedit.
        Sed hunc, equorum cura queis Polybi fuit,
        Domum tulere, munus ut dominae darent;
        (30) Lacte educavit quae meam sobolem suo,
        Suumque pignus esse persuasit viro.
        At ille primo fore flavescens genas,
        Aliunde monitus, sponte seu motus suis,
        Natus parentes nosse vult certos meus,
        (35) Docente Phoebo. Laïus pariter, volens
        Audire an auras traheret expositus diu
        Infans, eodem tendit: & iungunt gradum
        Qua bifida sese Phocidos scindit via.
        Auriga at illum Laiï hoc pulsat sono:
        (40) Hospes tyrannis de via decedito.
        Silens it ille, magna sed spirans; equûm
        Cùm fortè summos sauciat gressus pedes.
        Quo motus, extra ne mea exspatier mala,
        Natus parentem perimit: altori suo
        (45) Polybo quadrigam donat. at cùm Sphinx sola
        Thebana premeret coniuge extincto meo,
        Connubia frater nostra promittit Creon
        Huic, qui latentes callidi monstri modos
        Reseraret. aderat natus Oedipodes meus,
        (50) Qui implicita nodis verba virginea explicat,
        Simulque regni solia Cadmeï capit,
        Telluris huius sceptra mercedem ferens,
        Thalamosque pariter matris, ignoräns miser:
        Nec ego sciebam filio socians torum.
        (55) Duos ego inde filios genui mares,
        Eteoclea atque illustre Polynicis decus;
        Natasque numero compari: Ismenen pater
[p. 9, 10: textus Graecus]
[p. 11]
        Illam vocavit, hanc ego Antigonen priùs.
        At dira postquam fata & incestos toros.
        (60) Deprendit & tot saeva portenta Oedipus,
        Scrutatur altè luminum abstrusos sinus,
        Acubusque geminos aureïs orbes fodit.
        Iam barba postquam filios pinxit meos,
        Patrem coercent carcere, ut sortem tegant,
        (65) Quae ne patescat artibus multis eget.
        Domi ille vivit, atque fortunae ad mala
        Diras tremendas in genus cumulat suum,
        Ut sanguinante dividant ferro domum.
        Illi timentes, vota ne facerent rata
        (70) Dî patris, uno si tenerentur loco,
        Fecere fedus, iure ut aetatis minor
        Abiret exsul sponte Polynices prior:
        Pòst, sceptra qui nunc urbis Eteocles tenet,
        Vice exsularet. Ille pactorum immemor
        (75) Semel occupato cedere imperio negat,
        Fratremque patriis arcet extorrem locis:
        Qui ut venit Argos, factus Adrasto gener,
        Magnos Danaidûm copias secum trahit,
        Septemque pulsans bellico portas metu
        (80) Paterna sceptra poscit & partem imperî.
        Ego, ut arma dirimam foeda, Polynicae, alloqui
        Fratrem sequestra pace, consilium dedi.
        Qui missus ierat ecce venturum refert.
        O fulgida habitans Iuppiter caeli atria,
        (85) Miserere: redde liberis pacem precor:
     ,, Te nanque, res si temperas hominum, decet
     ,, Non sinere ut idem perpetim vivat miser.
Sen. Clarum paternae germen Antigone domus,
        Cùm virginales egredi latebras sinat
[p. 12]
        (90) Mater precantem, parte ut extrema domus
        Argiva videas arma & hostiles minas,
        Ibi siste temet, antè dum speculor viam,
        Ne forte se quis obviam civis ferat,
        Famuloque mihi res atque reginae tibi
        (95) Probrosa cedat. cuncta mox edisseram,
        Quaeque ipse vidi, quaeque ab hoste exaudij,
        Tuo sacratam cùm tuli fratri fidem,
        Paribusque missus inde mandatis redî.
        Nemo ad penates civium se proximat.
        (100) Iam scande pedibus vetere de cedro gradus:
        Spectaque campis, propter Ismeni vadum
        Dircesque laticem, quanta sit turba hostium.
ANOMOEOSTROPHA.
Strophe I.
Ant. Iam de scalis iuveni ductor
        Care senilem mihi cede manum.
        (105) Sic perge meos tollere gressus.
Sen. Agedum virgo, mihi iunge manum.
        Huc scandisti tempore in ipso.
        Graia incipiunt arma moveri,
        Seque in partes agmina didunt.
Strophe II.
Ant. (110) O Latonae veneranda mihi
        Proles Hecate, totus ut armis
        Campus inardet?
Sen. Non temere petit haec quippe Polynices loca,
        Multa sed equitum nec minus peditum manu.
Strophe III.
Ant. (115) Sua num portas claustra coërcent,
[p. 13, 14: textus Graecus]
[p. 15]
        Graveque aeris onus superimpendens
        Amphionium tutatur opus?
Sen. Ne metue: recte se urbis habet intrà status.
        Dic potius, illum nosse si primum cupis.
Strophe IV.
Ant. (120) Quis is est niveo fulgens cono,
        Gradiens comites ante ipse suos?
Sen. Hera, dux ille est. Ant. Quis, quave domo,
        Quod nomen habet, mihi fare senex.
Sen. Generosus ortus de Mycenaei satu
        (125) Lernae paludem rector Hippomedon tenet.
Strophe V.
Ant. Quam terribilis, quamque ille ferox,
        Par terrigenae forma giganti:
        Pictus ut astris, & nil vultu
        Mortale ferens?
Sen. (130) Illumne, transit stagna qui Dirces, ducem
        Spectas? Ant. Hic alius, alius armorum modus.
        Quaeso quis ille est? Sen. Oeneo Tydeus satus
        Genitore, Martem pectore Aetolum gerens.
Strophe VI.
Ant. Coniugis ergo, quam Polynicae
        (135) Sibi iunxit Hymen, soror huic vivit
        Nupta marito.
        Quam varius armis aliquid habet ex barbaro!
Sen. Robusta clipei tegmine Aetola est manus,
        Iaculoque certum vulnus intorto dare.
Ant.* (140) Unde ista nosti cuncta distinctè, senex?
[p. 16]
Sen. Iam tunc notavi signa clipeorum intuens,
        Hinc ad minorem pacta cùm fratrem tuli.
        Inde arma facile nunc recognosco hostium.
Strophe VII.
Ant. Se prope sepulchrum qui movet Zethi, quis est?
        (145) Trux aspectu, iuvenis quanquam,
        Crine decoro.
Sen. Dux est & ille. Ant. Quanta vis illum sequem
        Armata tegit turba suorum?
Sen. Hic ille Parthenopaeus Atalantae genus.
Strophe VIII.
Ant. (150) At quae montes sociû illius
        Matre pererrat, telis illum
        Opto perimat Dictynna suis,
        Vastare meam qui venit urbem.
Sen. Haec mitte: freti iure in hos fines eunt:
        (155) Eò faventes metuo ne inveniant Deos.
Strophe IX.
Ant. Ubi nunc ille est, quem flebilibus,
        Quae me, genitrix peperit fatis?
        Ubi Polynices, mi senex, edissere.
Sen. Septem ille propter virginum Niobeidum
        (160) Monumenta socerum vadit Adrastum prope.
        Videsne? Ant. Video, video, nec clare tamen,
        Oris sed umbram pectorisque imaginem.
Strophe X.
Ant. Utinam volucris cursum nubis
        Possem plantis aequare meis,
        (165) Et germanum spectare caput!
        Carum circa brachia collum
[p. 17, 18: textus Graecus]
[p. 19]
        Iacerem, longos miseri solans
        Exsulis annos,
        Auro inclita arma quàm, senex, illum decent?
        (170) Sic Eoo spargit radios
        Lumine Titan.
Sen. Huc federatus veniet, ut te gaudij
        Compotiat. Ant. Unde, dic senex, ille advenit,
        Qui fraena moderans candidum currum regit?
Sen. (175) Vates hic Amphiaraus, hunc & victimae
        Comitantur, & casurus in terram cruor.
Strophe XI.
Ant. Nitidum cincti filia Solis
        Luna aurato nobilis orbe;
        Ut equos stimulis servare modum
        (180) Doctis illi dextra gubernat?
        Ubi ille in urbem qui truces iactat minas
        Atrox Capaneus?
Sen. En urbis aditus ille septenos notans
        Metitur alta turrium fastigia.
Strophe XII.
Ant. (185) Iusta ô Nemesis, magnique Iovis
        Tonitru quatiens caerula coeli,
        Ignisque sacer fulminis atri,
     ,, Tantos fastus sedare tuum est:
        Hic ille vir est, qui Thebaidum
        (190) Corpora bello capta Mycenis
        Donare parat, Lernaeque, novas
        Ubi Amymones memor effudit
        Neptunus aquas.
        Ah ne Iovis ô Delia proles
[p. 20]
        (195) Auro teneros vincta capillos,
        Sit ferre mihi servile iugum.
Sen. Iam, virgo, tectum repete, teque intra tuos
        Tene recessus, facta cùm tibi copia
        Sit intuendi cuncta, quae exoptaveras.
        (200) Ex quo tumultu strepuit urbs, magno grege
        Feminea turba regium limen petit.
     ,, Calumniosum est omne femineum genus;
     ,, Minima ad profandum si data est occasio,
     ,, Plus semper addit, inque caetu congrege
     ,, (205) Magna est voluptas nil grave & sanum loqui.
EPODICA.
Strophe.
Chor. En adsum Tyrium mare
        Linquens, de spoliis* Deo
        Lectum munus Apollini
        Phoenissae genus insulae:
        (210) Ut Phoebo famulos dies
        Semper sub niveis agam
        Parnassi gelidi iugis.
        Traieci liquidas vias,
        Campi qua mediis aquis
        (215) Infruges Siculi iacent,
        Illo tempore, quo vaga
        Vecti per spatia aëris
        Dulci per mare cum sono
        Stridebant Zephyri leves.
Antistrophe.
        (220) Flos quondam patriae meae
        Capti praecipuum gregis,
        Donum fatidico Deo,
[p. 21, 22: textus Graecus]
[p. 23]
        Cadmeum tetigi solum:
        Ad cognata ducum, quibus
        (225) Magno stirps ab Agenore est,
        Veni moenia, scilicet
        Ut, signum velut aureum,
        Cyrrhaeo sacra numini
        Legem servitii feram.
        (230) Tum me Castaliae manent
        Crines quo madeant aquae,
        Gratus viriginibus latex
        Phoebum quae dominum colunt.
Epodus.
        O mons edite, & ô micans
        (235) Vis flammae gemino è iugo,
        Baccheoque cacumine
        Vitis, quae teneras ferens
        Uvas, livida germina,
        Guttam nectaris ebrij
        (240) Nullo non generas die:
        O sanctum & venerabile
        Antrum, quod tenuit draco:
        Sublimes speculae Deûm,
        Et montem nive candidum,
        (245) Qui circum pede verteris
        Dianae dominae chorus,
        Expers ô utinam metus
        Degam sedis in intimis
        Phoebeae penetralibus,
        (250) Dirceis procul à vadis.
ANTISTROPHICA.
Strophe.
        Nunc me his manibus obsidens
        [p. 24]
        Saevo Mars gravis impetu
        Spirat nîl nisi sanguinem.
        Eheu nequid huic precor
        (255) Urbi tristius accidat.
        Nam communia sunt mala
        Cunctis federe mutuo,
        Simplex quos sociat fides.
        Communis dolor hic quoque
        (260) Phoenici veniat solo,
        Clades si gravis incubet,
        Septenis sua moenia
        Portis quod premit, oppido.
        Nam commune trahant sibi
        (265) Ortum sanguine nobili
        Iüs cornigerae genus.
        Hinc tangit mihi pectora
        Thebani populi labor.
Antistrophe.
        Nubis iam clipei in modum
        (270) Circa moenia fulgerant.
        Haec praesagia proelij,
        Quod Mavors subito feret
        Natis Oedipodae, impiis
        Immissum à Furiis malum.
        (275) Argos bella Pelasgicum
        Horresco tua, sed Dei
        Vindictam magis: haud movet
        Arma iniusta, sui patris
        Natus qui repetit domum.
IAMBI.
Pol. (280) Iam me quidem intus claustra portarum tenent,
        Tam facile in urbem credulo ingressum pede,
[p. 25, 26: textus Graecus]
[p. 27]
        Quam metuo, ne me retibus postquam suis
        Tenent, abire non sinant sine sanguine.
        Partes in omnes luminum est acies mihi
        (285) Circumferenda, nequis hic lateat dolus.
        Simul ensis huius freta praesidio manus
        Securitatem quaeret ex audacia.
        Ohe, quis ille? temere an horremus sonum?
     ,, Nam cuncta quamvis fortibus faciunt metum,
     ,, (290) Hostile quoties per solum carpunt viam.
        Credo parenti, nec satis credo tamen,
        Huc quae ut venirem sub fide suasor fuit.
        Auxilia praestò: nam sacrorum altarium
        Ignes prope adsunt, atque non vacuae domus;
        (295) Obscurus ensis in suas latebras eat.
        Quaeram quis ille has adstet externus domos
        Grex feminarum. dicite ex origine
        Cuiate Graecos ad lares acceditis?
Cho. Phoenissa tellus corporis nutrix mei:
        (300) Sed Marte captam stirps Agenoridûm duces
        Misêre donum fata referanti Deo.
        Iamque Oedipo me natus ad sacras fuit
        Missurus aras faetaque oraclis loca,
        Nisi obsidêret moenia Argivûm phalanx.
        (305) Tu mihi vicissim dic quis huc adveneris
        Visurus urbem turribus septem editam.
Pol. Genitor mihi rex Laïo Oedipodes satus,
        Iocasta mater, nata quae Menaeceos.
        Gens tota me Thebana Polynicen vocat.
MONOSTROPHICA.
Cho. (310) Cognate salve sanguis ex Agenore
        Regum meorum, qui me in hoc mittunt solum.
[p. 28]
        Supplex te, rex, venerans genubus
        Patrio advolvor de more tuis.
        Sero reducem patria cernit.
        (315) At tu subito resera portas,
        Extraque domum molire pedem,
        Veneranda parens: natumne tuum
        Genitrix audis? quid adhuc cessas
        Aulam celeri transire gradu,
        (320) Circumque dare brachia nato?
Ioc. Ex quo nostros vestra, puellae,
        Vox personuit Phoenissa lares,
        Non abstinui senio tremulum
        Proferre pedem. Video, video,
        (325) Sed post multos te, nate, dies.
        Adstringe tuos in complexus
        Ubera matris: malas malis
        Adiunge tuas;
        Et caeruleis mea colla comis
        (330) Super hos humeros fusus obumbra.
        Heu quam te aegre, nec sperato,
        Fruor bis ulnis amplexa parens?
        Quid iam dicam tibi, quove modo,
        Manibus pariter te contingens
        (335) Atque capillis, huc me vertens,
        Rursus & illuc, qualia quondam
        Fulsere, mihi gaudia reddam?
        Exsul patriae sola liquisti,
        Nate, imperio fratris iniquo:
        (340) Quantum Thebis desiderium,
        Quantus caris ardor amicis?
        Certe ego tristem demessa comam
        Toto abieci vertice canos.
[p. 29, 30: textus Graecus]
[p. 31]
        Non me excoluit candida vestis,
        (345) Sed conveniens luctibus ater
        Cinxit amictus. Pater interea
        Clausus tenebris, lumine cassus,
        Quaerens lachrimis male divulsum
        Par, quo steterat sua fulta domus,
        (350) Iam dispositos insilit enses,
        Ut se propria caede cruentet:
        Iam letiferos spectat nodos
        Vota in natos horrenda gemens;
        Et multa querens, tristia clamans,
        (355) Fugit in tenebras. Te coniugij
        Fert interea, nate, potitum
        Fama excerno dulcem thalamo
        Quaerere prolem. simul externos
        Colere affines, triste parenti,
        (360) Laïus & quod non laudet avus.
        Pestem, pestem, fert iste torus.
        Non ego matris more beatae
        Taedam accendi rite iugalem:
        Non perstrepuit carmine festo,
        (365) Purisque tuos abluit artus
        Ismenos aquis. nova nupta tuam
        Cùm ducta domum, sonus Ogygiam
        Non inde ullus contigit urbem.
        Valeant, valeant, sive bis ferri
        (370) Violentus amor, discorsque furor,
        Seu causa pater, sive Oedipoda
        Gravia infestant qua fata domum.
        Horum ex omni parce malorum
        In me luctus moerorque cadunt.
[p. 32]
IAMBI.
Cho. (375) Res magna parere: magnus in nixu dolor:
     ,, Amat inde natos omne femineum genus.
Pol. En venio ad hostes, mater: imprudens magis
     ,, Prudénsne dubito: cogimur sed patriam
     ,, Amare cuncti: siquis id de se negat,
     ,, (380) Iactat se inani voce, mens aliò rapit.
        Ac me huc euntem tantus incessit pavor,
        Perfidia fratris ne mihi intentet necem,
        Oculos in urbem ut usque circumiecerim
        Armatus ense dexteram. at me unum iuvat,
        (385) Fides tua, & sacra pacta, quae me intra patris
        Traxere muros, venio, non fletu sine,
        Tandem hoc revisens limen atque aras Deûm,
        Gymnasiaque in queis adolui & Dirces aquas,
        Non iure pulsus unde, peregrinam colo
        (390) Urbem, perennes irrigans lachrymis genas.
        Sed ob dolores tu quoque, ut video, meos
        Doles, amictu squallida atrato, comis
        De capite vulsis, propter heu luctus meos.
     ,, Quam dira mater res, domi discordia,
     ,, (395) Quam pacis haec spes odia difficiles habent?
        Senex quid autem genitor intra aedes agit,
        Spectans tenebras, quidque germana; duae?
        Quid, quaeso? mea ne exsilia miserantes gemunt?
Ioc. Male quis Deorum perdit Oedipodae domum.
        (400) Ita coepta res est: nuptias fecit pater
        Male: iura contra peperi ego: atque hinc tu satus.
     ,, Sed ista quorsum? ferre nos satum decet.
        Exquirere aveo multa, quae ne mordeant
        Tibi cor, laboro, cupio, si pateris, tamen.
[p. 33, 34: textus Graecus]
[p. 35]
Pol. (405) Exquire: nihil omitte, quod notum velis:
        Quae nanque tibi sunt cara, mihi mater placent.
Ioc. Hoc te ergo primum, scire quod cordi est, rogo:
     ,, Magnumne patria vivere extorrem malum?
Pol. Magnum, nec adeò verba, quam res est gravis.
Ioc. (410) Quae causa, quae res, tam grave exsilium facit?
Pol. Primùm loquendi nulla libertas adest.
Ioc. Servile memoras, non loqui, quae sentias.
Pol. Sed & potentum perferenda inscitia est.
Ioc. Difficile condesipere desipientibus.
Pol. (415) Servire quaestus praeter ingenium docet.
Ioc. Spes anne pascunt exsulem, fama ut refert?
Pol. Blando tuentes ore, sed tardae nimis.
Ioc. Ergo esse vanas longa detexit dies.
Pol. Lenocinatur his Venus semper nova.
Ioc. (420) At unde pastus ante coniugium tibi?
Pol. Nunc nactus aliquid, nunc egens vixi in diem.
Ioc. Patrisne amici nîl dabant, nîl hospites.
Pol. Sis usque felix. miser amicos non habet.
Ioc. Te nonne in altum celsa nobilitas tulit?
Pol. (425) Miserum est tegere: me meum haud aluit genus.
Ioc. Patria est hominibus ergo res dulcissima?
Pol. Ego fando, quàm sit dulcis, haud possim assequi.
Ioc. Peteres ut Argos, quae tibi retio fuit?
Pol. Fatidicum Apollo carmen Adrasto dedit.
Ioc. (430) Quid est, quod inquis? mente non capio satis.
Pol. Apro & leoni filias iussit dare.
Ioc. Quid haec ferarum nomina ad te pertinent?
Pol. Non video. sors haec obtigit fato mihi.
Ioc. Sapit Deus. sed parta quî coniunx tibi?
Pol. (435) Pernox adivi forte Adrasteos lares.
Ioc. An quaeritans cubile, ut extorres solent?
[p. 36]
Pol. Sic est: deinde & alter extorris venit.
Ioc. Quis ille tecum pariter ex aequo miser?
Pol. Tydeus parentis Oenei genitus satu.
Ioc. (440) Cur rex Adrastus vos pares fecit feris?
Pol. Quod aere propter stragulas pugnavimus.
Ioc. At tum Talaïdes sensit oracli fidem?
Pol. Natasque geminas coniuges nobis dedit.
Ioc. Infausta sors, an fausta coniugij fuit?
Pol. (445) Video, quod eius hactenus culpem, nihil:
Ioc. Quanam arte post te tanta traxisti agmina?
Pol. Fidem obligerat iureiurando socer
        Mihique, Tydeoque, se generos duos,
        Sed me priorem, redditurum finibus.
        (450) Adsunt Danaïdûm principes omnes mihi,
        Et flos Mycenes, triste praesidium, sed hoc
        Uti necesse est. Patriam oppugno meam,
        Fateor: Deosque testor, ex animo dolet,
        Caros parentes arma quod terrent mea.
        (455) Speramus à te, mater, his finem malis.
        Si reddis almam fratribus pacem, mihi
        Tibique & urbi pariter auxilium feres.
        Memorare dictum liceat antiquum mihi:
     ,, Imperia opesque prima sunt mortalium
     ,, (460) Censu, atque in animos maximas vires habent.
        Horum ergo veni cum tot bastarum agmine.
     ,, Res misera, pauper genere plaeclaro editus.
Cho. Ad colloquendum ductor Eteocles venit.
        Hoc iam tuorum, Iocasta, sermonum est opus.
        (465) Relocare veterem fratribus concordiam.
Eteo. En, mater, adsum, gratia hoc tribuens tua.
        Quid facere me vis? aliquis incipiat loqui.
        Vix civium sustineo prorumpentium
[p. 37, 38: textus Graecus]
[p. 39]
        Currus & arma, pacis ut discam tuo
        (470) Ex ore leges: cuius in spem moenibus
        Tuâ prece hic receptus assensu meo.
Ioc. Mane. aequitati inimica festinatio est:
     ,, Consilia tarda providum excudunt opus.
        Remitte torvum lumen atque animos truces.
        (475) Non tu Medusae cernis anguicomae caput
        Cervice raptum: frater est, quem conspicis.
        Et tu simul Polynices os fratri tuo
        Obverte. vultu melius adverso datur
        Loqui, & loquentem rursus auditu sequi.
        (480) Sapienter aliquid ambo vos monitos volo:
     ,, Quoties amici post trucem iracundiam
     ,, Iterum fruuntur mutuis obtutibus,
     ,, Quorum ergo ventum est haec decet sola exsequi,
     ,, Expectorantes pristinas iniurias.
        (485) Priora fari, nate Polynices, tuum est.
        Tu nanque ad urbem ducis Argolica agmina,
        Iniuriâ, inquis, pressus: atque utinam Deûm
        Sequester aliquis dirimat haec certamina.
Pol. ,, Simplex & infucata veri oratio est:
     ,, (490) Multiplice nec egent aequa verborum ambitu
     ,, Manifesta per se: causa sed iuris sui
     ,, Vitio laborans quaerit à verbis opem.
        Ego pro paterna sustinens curam domo,
        Diras timescens, quas & mihi atque isti simul
        (495) Infensus olim genitor intentaverat,
        Fines reliqui sponte natalis soli,
        Fratrique patriae regna concessi annua,
        Ut sceptra caperem temporum alterna vice,
        Ac non ut esset, hostium in morem, mihi
        (500) Facere ac pati necesse quae bellum iubet.
[p. 40]
        Haec ille pepigit, iusque iurandum dedit,
        Qui nunc fidem atque sacra contemnens, tenet
        Haec regna solus & mei partem laris.
        Adsum paratus nunc quoque his è finibus
        (505) Exercitum omnem protinus deducere,
        Dum me ista dominum regia agnoscat suum,
        Reddenda fratri temporum iusto ambitu.
        Ita nec paternas arma vastabunt opes,
        Nec scala celsos faciet in muros gradum.
        (510) Sin haec negantur, quicquid est iuris mei
        Experiar: inque hoc advoco testes Deos,
        Cùm ius petam praestemque, me patrio tamen
        Eliminari fine, ius contra ac fidem.
        Haec sum profatus, mater, haud ambagibus
        (515) Implicita, sed quae, regulis aequi & boni
        Suffulta, doctis pariter & rudibus patent.
Cho. Mihi educatae Graecia quamvis procul,
        Videtur ille provide & recte loqui.
Eteo. Si ius bonumque ducerent omnes idem,
     ,, (520) Dissidia generi nulla mortali forent.
     ,, Nunc aequitas nihil ipsa, nîl concordia,
     ,, Nisi vox inanis: facta discedunt procul.
     ,, Ego, mater (animi nec tegam sensus mei)
        Peterem vel imas mersa sub terras loca,
        (525) Vel solis ortus, fata si hac sinerent via
        Potentiam reperire, quae prima est Deûm.
        Aliquisne adhuc miratur, hoc tantum bonum
        Servare mihi si malo, quam fratri dare?
     ,, Imbellis animi est plus quod est amittere,
     ,, (530) Minus tenere. deinde qui armatus venit,
        Qui vastat agros, consequi hunc quod postulat,
        Pudenda res sit. Absit hoc Thebis probrum,
[p. 41, 42: textus Graecus]
[p. 43]
        Ut cogat hastae me Mycenaeae metus
        Sceptrum hoc avitum tradere alienam in manum.
        (535) Nec ille, mater, debuit ferro viam
     ,, Paci parare. blanda saepe oratio
     ,, Plus impetrabit quam truces belli minae.
        Habitare si vult finibus nostris, licet:
        Ut me imperet praesente, non possum pati.
        (540) In servitutem cadere de regno grave est.
        Potius vagetur ignis, eat in sanguinem
        Ferrum, quadrigis horreat densis ager,
        Et cuncta fiant, sceptra quam tradam mea.
     ,, Nam iura si violanda, regni gratia
     ,, (545) Violanda: pietas caeterum vitae regat.
Cho. Inhonesta pulchre differì non convenit,
     ,, Nec eloquendi ars ista Iustitiae placet.
Ioc. Eteocles audi. Non nihil fert commodi
     ,, Senecta secum: multa, quae membris virens
     ,, (550) Nescit iuventus, monstrat experientia.
     ,, Quid te procacis impotens animi malum
        Ambitio vexat? abstine: iniusta est Dea,
        Quae saepe & urbes intrat & claras domos,
        Nec exit antè, cuncta quam prostraverit:
     ,, (555) Haec te efferavit. satius at quanto fuit
     ,, Aequalitatem colere, quae paribus pares
     ,, Sociisque socios, urbibusque urbes ligat?
     ,, Aequale iuri res amica & legibus:
     ,, Ei, quod est plus, semper infestum Minus
     ,, (560) Obsistit, unde hostilis exoritur dies.
     ,, At ponderum momenta se librantium
     ,, Numerosque, mensurasque dedit Aequalitas.
     ,, Obscura facies noctis & Phoebi iubar
     ,, Lege paritatis annuas explent vices,
[p. 44]
     ,, (565) Vincuntque vincunturque, at invidia vacant,
     ,, Ut usui hominum serviant socialiter.
        Et tu recusas parte dimidia domus
        Fratrem recipere frater? Ergo ius ubi est?
        Quid splendida iniustitia, quam regnum vocant,
        (570) In se potest habere quod tanti putes?
        Pulchrum videtur suspici? quid inanius?
        An ut superba sit domus, magno cupis
        Emtum labore? nomen est: ultra nihil.
     ,, Animo modesto, quod sat est, semper sat est.
     ,, (575) Non possidemus propria mortales bona,
     ,, Sed ius Deorum, nostra dispensatio est,
     ,, Et commodata cùm libet repetunt Dei.
     ,, Fortuna fluxa est, datur in incertam diem.
        Quòd si è duobus optio detur tibi,
        (580) Regnare malis, sospitare an patriam,
        Regnare dices? Ille quid si vicerit,
        Cadmique succubuerit Argivae manus,
        Avita nempe moenia haec cernes capi?
        Tot inclitarum virginum cernes gregem
        (585) In servitutem manibus infestis trahi?
        Erit potestas ergo, quam tantum cupis,
        Miseranda Thebis, tuque nimium pertinax.
        Et haec quidem ad te, nate. nunc audi minor.
        Infaustum Adrastus fecit officium tibi,
        (590) Nec tu ista ferro testa sapienter petis.
        Fac Marte capias: (omen avertat Deus)
        Quod sibi trophaeum statuet haec victoriae?
        Quam deinde causam victimis dices tuis?
        Quos spolia titulos Inachi ad ripas ferent?
        (595) Thebis crematis scuta Polynices Deis
        Suspensa sacrat? sit procul per Graeciam
[p. 45, 46: textus Graecus]
[p. 47]
        Ut ista nomen fama nobilitet tuum.
        Sin victor alter, spesque conciderint tuae,
        Argos redibis tot peremtorum reus?
        (600) Ut dicat aliquis: socer es infelix nimis
        Adraste nobis: unius nuptae toro
        Perimus omnes. nate, sic duplici malo
        Nec consequêris ista, cumque illis cades;
     ,, Iam mittite ambo quicquid est nimium: duos
     ,, (605) Nam pariter insanire crudele est malum.
Cho. Cladem imminentem coelites avertite,
        Sanctamque pacem reddite Oedipodae domo.
Eteocles.
        Mater, haud sermonis est res. interim tempus perit,
        Ille nec qui te fatigat proficit quicquam labor.
        (610) Una lex est pactionis quae satis dicta est semel,
        Ut mihi Thebana tota pareant regni sola.
        Parce me longo monere, mater, affatu tuo:
        Tuque te muros fer extra, ni mori extemplo cupis.
Pol. Qua manu: quis ille tandem vulnerum est impervius.
        (615) Caede qui nostra cruentus non cadat fato pari?
Eteo. Non tibi longinquus abstat. hanc meam cernis manum?
Pol. Cerno: sed parcum esse vitae divitum novi genus.
Eteo. Nempe tanta vi cohortum cinctus imbellem petis?
Pol. Tuta quam ferociora malle ductorem decet.
Eteo. (620) Pacta te reddunt superbum, quae tibi avertunt necem,
Pol. Alterùm te sceptra posco: patrij & partem soli.
Eteo. Nolo posci. nam penates incolam solus meos.
Pol. Parte plus tua retentans? Eteo. Sic libet. Thebis abi.
Pol. O Deûm paterna sacra. Eteo. nempe quae ferro petis.
Pol. (625) Vos precor me audite. Eteo. at hostem patriae non audiunt.
[p. 48]
Pol. Vosque Divûm equis sedentum fana. Ete. queis exosus es.
Pol. Finibus pellor paternis. Eteo. perditurus veneras.
Pol. Per tuum scelus. Ete. Mycenis quaere non istic Deos.
Pol. Iuris es contemtor. Eteo. at non perduellis patriae.
Pol. (630) Eripis partem bonorum. Ete. spero mox vitam quoque.
Pol. O pater, quae patior audis? Eteo. quae facis, multo magis.
Pol. Tuque mater: Eteo. nuncupari quam tua voce est nefas.
Pol. Urbs mea. Eteo. I, profectus Argos invoca Lernes aquas.
Pol. Ibo: laus ingens tibi sit, mater. Eteo. exi protinus.
Pol. (635) Iamque eo: patrem videre da senem: Ete. non impetras.
Pol. Virgines saltem sorores. Eteo. at nec has tueberis.
Pol. O sorores. Ete. & quid istas, queis es odium, nominas?
Pol. Iam vale, mater. Ioc. valere, nate, quas patior vetant.
Pol. Non sinor tuus videri. Ioc. nata sum multa ad mala.
Pol. (640) Iste nos per vim lacessit. Eteo. & lacessor denuo.
Pol. Ante turres stabis ecqua parte? Eteo. cur interrogas?
Pol. Stabo contra & te necabo. Eteo. me lubido eadem tenet.
Ioc. Perditam me. quid paratis filij? Eteo. res deteget.
Ioc. Nil patris diras timetis? Pol. tota dispereat domus.
Eteo. (645) Quando tandem noster ensis feriari desines?
Pol. Denuo superos humique testor altricis solum,
        En miser, contemtus, exsul, patrio exturbor lare,
        More servi, non ut uno patre natus Oedipo.
        Civitas huic imputato siquid eveniet tibi:
        (650) Non volens veni, paterna nec volens pellor domo.
        Iam vale custos viarum Phoebe, & aequales mei,
        Aulaque & simulachra Divûm victimis gaudentia.
        Nescio permittar an vos alloqui post hunc diem:
     ,, Nec tamen spes dormit omnis (Dîs enim fido bonis)
[p. 49, 50: textus Graecus]
[p. 51]
        (655) Hoc peremto regna patriae me potiturum meae.
Eteo. Quin abis? nam nomen indens coelitum nutu tibi,
        Iure Polynicen vocavit odia quaerentem pater.

EPODICA.

Strophe.
Cho. Cùm Tyro Cadmus fugiens relicta,
        Quaereret Phoebo monitore sedes,
        (660) Sponte se stravit quadrupes iuvenca.
        Nesciens tardi iuga curva plaustri,
        Sorte monstrato recubans in agro,
        Lene quem campi per amoena serpens,
        Floribus texto lavat amne Dirce.
        (665) Nunc ubi surgunt laqueata tecta,
        Creverat sulcis seges in profundis.
        Hîc ab amplexu Semele Tonantis
        Debitum coelo peperit Lycaeum,
        Qui tener cunis hederae superbae
        (670) Fronde vestitis latitavit infans:
        Unde Thebanae celebrant choreis
        Virgines Evae, trepidaeque matres.
Antistrophe.
        Hîc & ingenti spatio volutus
        Martius campos draco possidebat,
        (675) Fluminum custos, oculos micantes
        Huc cito motu referens & illuc,
        Nequis ad puros penetraret amnes.
[p. 52]
        Cadmus, ut posset superis litare,
        Dum piis quaerit manibus liquorem,
        (680) Fortibus librans lapidem lacertis,
        In venenatum iaculatur anguem,
        Verticem frangens, repetitque vulnus
        Iussibus natae sine matre divae.
        At feros dentes moritura serpens
        (685) Sparsit in sulcos Cerealis arvi,
        Quo satu fulgens soboles in armis
        Extulit sese: subitoque ferrum
        Strinxit alternas meditata caedes:
        Donec in Terram rediit parentem:
        (690) Quae madens, fuso velut amne, cerni
        Sanguinem soli dedit atque ventis,
Epodus.
        Nunc ades votis Epaphe, ô Tonantis
        Germen, & nostrae genetricis Iûs,
        Barbara supplex prece, barbaroque
        (695) Te Deus ritu voco: tu benignus
        Posteris cultas miserare terras:
        Quas duae quondam tenuere divae,
        Libera & late Ceres imperatrix,
        Alma seu Tellus potius vocanda est.
        (700) Tu deis (nam dî faciles moveri)
        Mitte quae terram tueantur istam
        Numina, arcanis facibus colenda.
[p. 53, 54: textus Graecus]
[p. 55]
Eteocles.
        I, duc Creontem patre satum Menoeceo,
        Quem nostra fratrem mater Iocaste vocat,
        (705) Consilia ut ipsi partiar de commodis
        Utriusque nostrum, reque summa publica,
        Acies priusquam struitur & pugnae calent.
        Sed en remittit hunc tibi cursum Creon,
        Adire nostros sponte qui properat lares.
Cre. (710) Videre te affarique iampridem flagro
        Quaeroque, rex Eteocles, excubias cito
        Cadmique munimenta collustrans gradu.
Eteo. Et te videre non minus studium mihi.
        Nam posteaquam audire Polynicen datum est,
        (715) Res tota pacis abiit insperabilis.
Cre. Nempe ille Thebas spernit, ut rumor refert,
        Soceri superbus opibus atque exercitu.
     ,, Sed ista Dîs est arbitris permittere.
        At nunc quod instat maxime id venio eloqui.
Eteo. (720) Quid hoc? neque etenim capio quid dictum velis.
Cre. Argivus aliquis vênit in nostram manum.
Eteo. Bene habet. quid hostes ille moliri indicat?
Cre. Ut narrat ille, Inachia confestim phalanx
        Cadmea cinget celsa propugnacula.
Eteo. (725) Thebana oportet arma contra educere.
Cre. An prae iuventa quod videndum est non vides?
Eteo. Vallum exeundum, pateat ut pugnae locus.
Cre. At hostium ingens turba, nos pauci sumus.
Eteo. Illis ferox est lingua, cor pavitat metu.
Cre. (730) At nomen Argos grande apud Graecos habet.
Eteo. Nil metue: faxo exundet ut castris cruor.
Cre. Utinam: sed illud facere res est ardua.
[p. 56]
Eteo. Stat non teneri moenibus sententia.
Cre. Consilia recta proferunt victoriam.
Eteo. (735) Suadesne ut alias igitur insistam vias?
Cre. Quasuis, priusquam Martis adeas aleam.
Eteo. Quid si paremus arma nocturno impetu?
Cre. Male si ceciderit, certus an reditus tibi?
Eteo. Nox aequa, sed facilior assultantibus.
Cre. (740) Periclitari noctis obscuro grave est.
Eteo. Quid si petamus Marte, dum dapibus vacant?
Cre. Pavor sequetur, vincere at nobis opus.
Eteo. Dirces profunda non darent hosti fugam.
Cre. Muros tueri praestat his conatibus.
Eteo. (745) Quid si irruamus castra turmarum impetu?
Cre. Vallantur arcta curruum compagine.
Eteo. Quid ergo? tu me dêdere hanc urbem iubes?
Cre. Non iubeo. sed, quod res ferunt, expendere.
Eteo. An restat aliquid consilî sapientius?
Cre. (750) Esse inter hostes fama septenos refert.
Eteo. Haud grande robur. sed quid his operae datum?
Cre. Septena portas ducere ad septem agmina.
Eteo. Quid ergo facimus antequam spes excidant?
Cre. Portas tueri tu viros totidem iube.
Eteo. (755) Septemne solos, an catervis additis?
Cre. His danda pubes quam regant, flos civium.
Eteo. Ut pariter hostem moenium ascensu arceant.
Cre. Sociosque ducibus adde. plus plures vident.
Eteo. Spectansne manuum robur, an vim consilî?
Cre. (760) Utrunque iunge. nam seorsim nil valent.
Eteo. Peragentur ista. Iamque nunc urbem peto:
        Legamque septem turribus septem duces,
        Pares reponens hostium primoribus.
        At nomina edisserere non est otium:
[p. 57, 58: textus Graecus]
[p. 59]
        (765) Nanque ecce muris hostis assultat ferox.
        Iam tempus ire, nostra ne cesset manus:
        Utinamque veniat frater adversus mihi,
        Hasta ut mea transfixus ingratam, impiam
        Effundat animam patriae obsessor meae.
        (770) Tibi natus Haemon & mea Antigone soror
        Rite ut iugentur, siquid eveniat mihi,
        Curare perge. dicta quae nuper fuit
        Dos, haec maneto: sitque post obitum rata.
        De matre, cui tu frater, haud verbis opus:
        (775) Ut decet alatur & tui causa & mei.
        Pater, tenebris sponte dilectis miser,
        Me non probante debet hoc totum sibi:
        Ac forte diris nos suis leto dabit.
        Id restat unum, siqua Tiresiam senem
        (780) Ventura celeres praepetum pennae docent,
        Audire. natum, si placet, Menoecea,
        Clarum parentis qui refert nomen tui,
        Mittam, senem vocare fatidicum, Creon.
        Colloquia nanque non reformidat tua.
        (785) Ego nuper ejus artis irrisi fidem:
        Atque inde pectus gestat infensum mihi.
        Tibi nunc, Creon, populoque mandatum volo,
        Si prospero utar Marte, Polynicen humus
        Thebana nunquam capiat, ac siquis paret
        (790) Ingerere terram, quisquis est, leto luat.
        Tibi fatus ista, nunc satellitibus loquar.
        Ite, ite, clipeum ferte, ferte arma ocyus,
        Ut imminentis praelij ad certamina
        Nos expeditos ultio victrix ferat.
        (795) Numen precemur optimum Prudentiam,
        Haec sospitare moenia interea ut velit.
[p. 60]
EPODICA.

Strophe.
Cho. Quid, Gradive pater, tantum tibi
        Sanguis & arma placent Baccheis dissona sacris?
        Non tibi veris honos vincturi tempora flores,
        (800) Tibia non placuit laetis inflanda choreis,
        Dulcia Pieridum nec carmina;
        Sed galea pressus caput Inachia agmina ducens,
        Fulmineum incendis Thebano sanguine ludum:
        Nec quatiens thyrsum, nec cinctus nebride saltas:
        (805) Curru & quadrupedum fraenis laetatus equorum
        Ismeni veheris propter vada,
        Fortibus opponens adversa fronte Mycenis
        Scutiferum serpente satum genus.
        Armigerum thysaum, lapide excita
        (810) Ferro cinctus obit qui moenia.
        Dura Dea atque ferox Discordia
        Labdacij generis quae regibus
        Heu miseris immensa tulit mala.
Antistrophe.
        Admirande feris, spectacula grata Dianae,
        (815) Fronde virens multa, nivibus vestite Cithaeron,
        Debitus ô utinam morti puer ille Iocastes,
        Proiectusque domo non re crevisset alente,
        Aurea signarat quem fibula:
        Nec iuga celsa colens permixtum virgine monstrum
        (820) Carmina, grande malum terrae, perplexa tulisset:
        Cum quibus accessit muros, Cadmique nepotes
        Quadrupedi raptu superas iactavit in auras,
        Infernis veniens à sedibus,
[p. 61, 62: textus Graecus]
[p. 63]
        Invidia Stygij missum Iovis.
        (825) Et nunc concutiunt iterum nova
        Oedipodionidas certamina.
     ,, Turpe quod est, heu, turpe manet, manet.
     ,, Hinc non legitimi partus, mala
     ,, Sunt matri, patrique piacula.
        (830) Ista viro fratres partu dedit.
Epodus.
        O felix quondam terra inclita,
        Barbara fama domi nostras ut pertigit aures,
        Cùm de purpureo genitam serpente tulisti
        Dentigenam sobolem, decus haud ignobile Thebis,
        (835) Cùm laeta Harmonies ad federa
        Venerunt superi, fidibus cùm saxa canoris
        Amphion animans scopulos in moenia duxit,
        Aedificans inter duo flumina,
        Qua Dirce virides herbas alit,
        (840) Nec minor Ismenos vallem rigat:
        Iö pulchra gerens cùm cornua
        Cadmeos genitrix reges dedit:
        Et nectens conserta bonis bona
        Floruit urbs claris virtutibus,
        (845) Unde ingens Mavortis adorea
        Victricia moenia cinxit.
Tiresias.
        Iam nata duc me, sidus ut nautas solet,
        Pedique caeca luminis praesta vicem.
        Praecede mollem plana quà praebent viam
        (850) Ne proruamus. noscis infirmum patrem.
        Et has tabellas sume virginea manu,
        Queis augurales nuper impressi notas,
[p. 64]
        Ominibus operans, sede suffultus sacra.
        Fili Creontis age Menoeceu, dic mihi,
        (855) Adhuc ne eundum est? quanta pars restat viae
        Tuum ad parentem? genua nam fesso labant,
        Ultraque vix me languidi portant pedes.
Cre. Securus at nunc esto Tiresia: prope es:
        Accede amicis. nate, sustenta senem.
     ,, (860) Nam pes senecta tardus, ut currus solent,
     ,, Subsidia semper quaerit alienae manus.
Tir.  Adsum vocatus: ede quid iubeas, Creon.
Cre. Sat haeret animo. tu fatigatum via
        Reciprocantem spiritum tacitus fove.
Tir.  (865) Heri reductus Atticis à finibus
        Multo labore fessus advéni domum.
        Nam Mars & illic motus Eumolpo duce,
        Cuius Cecropidas compotes nos fecimus:
        Unde ex manubiis munus eximium hosticis
        (870) Auri corona, quam vides, nobis data est.
Cre. Accipimus omen inclitum victoriae.
        Iactamur etenim turbine, ut cernis, gravi
        Martis Danaïdûm: durus heu Thebis labor.
        Armatus hinc iam rector Eteocles abit,
        (875) Bellum acre contra vim Mycenaeam parans.
        Me sciscitari iussit effatus tuos,
        Urbis saluti fata quam monstrent viam.
Tir.  Ego sciscitante Eteocle vocem occluderem,
        Premeremque fata: sed tibi effabor, Creon.
        (880) Olim haec laborat patria, ex quo Laïus
        Nolente coelo serere progeniem ausus est,
        Miser unde natus matris est coniunx suae.
        Et illa saeva luminum laceratio
        Opus deûm, Graecisque documentum fuit:
[p. 65, 66: textus Graecus]
[p. 67]
        (885) Obliterari posse quae longa die
        Nati arbitrantes coelitumque iram effugi,
        Fecere pravum facinus, & reverentiam
        Misero negantes & simul ius exitus.
        Hoc efferatus ille dedecore & suo
        (890) Moerore diras exspuit miserabiles.
        Haec cùm monerem nîlque praetermitterem
        Fratrum duorum hinc odia pro fructu tuli.
        Nunc manibus ipsi concident ambo suis.
        Caede aggerata caedibus, latitans ager
        (895) Argolica tela mixta Cadmeis feret.
        Miserandus omnes luctus implebit domos,
        Tuque urbs, & ipsa funditum versa occides,
        Nisi, sera quae cantamus, inveniunt fidem.
        Primum optimumque fuerat Oedipodae è domo
        (900) Regem nuc ullum ferre, nec civem pati:
        Quippe ille furiis patriam involuit suis.
     ,, Nunc quando cessit fausta sors improsperae,
        Unam salutis fata servarunt viam.
        Sed quia profari nec mihi hoc tutum satis,
     ,, (905) Durumque sit, queis ista fortuna imminet,
     ,, Consulere patriae cum suo ingenti malo,
        Abeo: valete. parva pars tanti gregis
        Quicquid futurum est (& quid hoc tamen est?) feram.
Cre. Mane, mane, oro, mi senex. Tir.  ne detine.
Cre. (910) Quid me fugis? Tir.  Fortuna iampridem hoc facit.
Cre. Profer salutem civitati & civibus.
Tir.  Nescisse cupies nosse quod nimium expetis.
Cre. Ego non velim, quod publica exposcit salus?
Tir.  Audire serióne decretum est tibi?
Cre. (915) Quid esse possit, velle quod deceat magis?
Tir.  Oracula ergo vera me fante audies.
[p. 68]
        Sed illud ante cuncta scire expostulo,
        Ubi Menoeceus ille qui me adduxerat?
Cre. Non ille procul est: proxime te constitit.
Tir.  (920) Abscedat ille, fata dum pando deûm.
Cre. Meus est: tacebit ille, quod fari vetas.
Tir.  Illóne vis praesente ventura explicem?
Cre. Iuvabit illum audire, quod patriam iuvet.
Tir.  Audite coeli monita quam monstrent viam,
        (925) Ut clara Cadmi sospitentur moenia.
        Thebas tuus servare mactatus potest
        Solus Menoeceus. en habes, quod iusseras.
Cre. Quid fare, senior? ista quae est oratio?
Tir.  Ita nempe res sunt. hoc iubet necessitas.
Cre. (930) Quam multa paucis explicavisti mala?
Tir.  Tibi: sed urbi prospera ac felicia.
Cre. Non audio: non moveor: urbs valeat mihi.
Tir.  Non est homo qui fuerat, en dictum abnegat.
Cre. Oraculis, discede, non egeo tuis.
Tir.  (935) Verumne verum non erit, tibi ni placet?
Cre. Quin te per ista genua, per canos rogo.
Tir.  Noli obsecrare: quod petis, certum est malum.
Cre. Tace: nec ille rumor in populum exeat.
Tir.  Iniqua poscis: ista reticeri nefas.
Cre. (940) Quid ergo? prolem saevus interimes meam?
Tir.  Haec cura me non tangit: ego fata eloquar.
Cre. Unde ista clades, heu, mihi & nato obvenit?
Tir.  Bene quaeris & me ducis in fandi viam.
        Lex ista sacri. Iuvenis umbroso in specu,
        (945) Tellure quem progenitus obsedit draco
        Dircea servans vallis irriguae loca,
        Caesus cruorem fundat inferias Humo.
        Hoc poscit ira Martis in Cadmum vetus
[p. 69, 70: textus Graecus]
[p. 71]
        Pergens alumnae sanguinem ulcisci ferae.
        (950) Si monita facitis, stabit à Thebis deus.
        Simul alma, postquam sanguinem pro sanguine,
        Pro fruge frugem ceperit, vobis erit
        Placata Tellus, quae tulit gravidas viris
        Armisque aristas. stirpis illius, draco
        (955) Quem dente genuit, poscitur leto puer.
        Tu nunc superstes unus anguigenûm è satu,
        Tuique iuvenes, Haemonem impendi sacro
        Connubia prohibent: caelibis quanquam tori,
        Tamen iugalem federe adstrinxit fidem.
        (960) Solus Menoeceus restat. hic leto datus
        Mutabit instans patriae exitium suo,
        Reditumque Adrasto tristem & Argivis dabit,
        Proh quot suorum funera aspectantibus,
        Clarumque Thebis nomen. en datur optio:
        (965) Servare natum poteris, aut urbem Creon.
        Habes quod ars dat nostra. nos, Manto, domum
     ,, Redeamus. Est damnosus imprimis labor
     ,, Ars auguralis. laeva qui denuntiat
     ,, Ingratus est auspicia consultantibus:
     ,, (970) Qui falsa loquitur conscius, violat deos,
     ,, Dum parcit homini. Phoebe te solum decet
     ,, Futura canere, qui metu solus vacas.
Cho. Tacésne claudens exitum voci Creon?
        Nil miror. & me gelidus invasit stupor.
Cre. (975) Quid nanque dicam? quid velim clarè liquet:
        Nunquam ipse memet cladis in tantum induam,
        Ut urbis ergo filium tradam neci.
     ,, Amare natos insitum mortalibus,
     ,, Quos enecandos dédere exemplo caret.
     ,, (980) Laus ob peremtum filium mihi non placet.
[p. 72]
        At non recuso aetatis meum
        Dare expiandis patriae culpis caput.
        Tu, nate, Thebas antequam fama ambiat,
        Spernens quod augur mente non vana canit,
        (985) Celerem capesse finibus Cadmi fugam.
        Nanque ille portis additos septem duces,
        Primosque populi implebit his rumoribus.
        Hoc si occupamus, parta tibi certo salus.
        Sin praevenimur, morte me perdis tua.
Men. (990) Sed quam fuga urbem, quod peti hospitium iubes?
Cre. Quod distat istis finibus longissimè.
Men. Te convenit iubere, me iussa exsequi.
Cre. Delphos profectus perge. Men. quo pergam, pater?
Cre. Aetola transi culta. Men. quam sedem petens?
Cre. (995) Thesprotiam. Men. sacrumne Dodona nemus?
Cre. Habes. Men. quod illic ergo praesidium mihi?
Cre. Deus ipse prosequetur. Men. unde aurum assequar?
Cre. Mittetur à me. Men. teneo iam recte omnia,
Cre. I nunc. Men. sororem sed tuam Iocasten prius,
        (1000) Quae vice parentis, matris orbatum nece,
        Me vagientem lacte nutrivit suo,
        Exosculabor: patriae tum consulam.
Cre. Abi ergo, ne sis impedimentum tibi.
Men. Audîstis equidem feminae, ut patri metum
        (1005) Exemerim omnem subdolis sermonibus,
        Qui me timori tradit, atque inglorium
        Propellit urbe. sed seni ignoci potest:
        Me nemo iuvenem sanus excusaverit,
        Spem remque patriae proditer si deserem.
        (1010) Ibo ergo terram hac liberaturus metu,
        Animamque morti pro meis Thebis dabo.
     ,, Nam quam sit illud turpe, si, necessitas
[p. 73, 74: textus Graecus]
[p. 75]
     ,, Quos nulla superûm, nulla lex fati tenet,
     ,, Scutum tenentes non recusabunt mori,
     ,, (1015) Urbem tuentes inclitis pro turribus:
     ,, Ego urbe fugiam, deserens fratrem, patrem,
     ,, Patriamque, faeda percitus formidine,
     ,, Ubicunque fuerim fama me ut timidum vocet?
        Non, per regentem siderum cursus Iovem,
        (1020) Martemque laetum caede, qui regni istius
        Evexit olim ad solia terrigenas avos.
        Sed eo: superque summa propugnacula
        Stabo, ut cadentem nigra me capiat specus,
        Draconis antrum, vatis ex sententia.
        (1025) Servare terram, mente decretum sedet.
        Moriar, sed urbi munus egregium dabo,
        Cladis redemtor, liberator patriae.
     ,, Si civium animis illud infixum foret,
     ,, Quicquid suarum virium est, id commodis
     ,, (1030) Conferre patriae, cuncta superarent mala
     ,, Tutae beato civitàtes otio.
ANTISTROPHICA.
Strophe.
Cho. Telluris dominae pennigerum genus,
        Infernas soboles impia viperae,
        Virgo mixta ferae, vulnera Echionis
        (1035) Venisti populo cum gemitu ferens,
        Pennis altivolis, unguibus efferis,
        Tunc cùm luctifici carminis artibus,
        Exercens furias & scelus horridum,
        Qua Dirce vitreo flumine labitur,
        (1040) In sublime ferens corpora de solo
[p. 76]
        Cadmeis strueres fata nepotibus.
        Heu crudelis erat, quisquis erat deûm,
        Cui pasci innumeris suave doloribus.
        Hinc matrum lachrimas triste querentium,
        (1045) Hinc planctus licuit cernere virginum:
        Hinc moestis resonans tibia cantibus,
        Nunc hanc, nunc aliam perstrepuit domum.
        Sed tunc praecipue, quando aliquem fera
        Raptum de populi visibus abstulit,
        (1050) Surrexit subitus clamor in aethera,
        Qualis, fulminea cùm volitant faces,
        Mugitus mediis nubibus intonat.

        Antistrophe.

        Tandem à fatidico missus Apolline
        Thebas ille miser contigit Oedipus,
        (1055) Tunc gratus populo, post iterum gravis.
        Namque ille expliciti praemia carminis
        Maternos thalamos nescius accipit,
        Urbi Amphioniae triste piaculum.
        Hic prolem furiis exagitans suam,
        (1060) Audita nimium coelitibus prece,
        Alternum docuit quaerere sanguinem.
        Te fas perpetuis laudibus, ô puer,
        Tolli pro patria non timidum mori.
        Tu patri gemitum, sed decus inclitum
        (1065) Tu septemgeminis turribus adferes,
        Et nos ô utinam laeta beet dies
[p. 77, 78: textus Graecus]
[p. 79]
        Tam forti faciens prole puerperas.
        Pallas sancta fave, si monitis tuis
        Olim marmoreo vulnere saucius
        (1070) Cadmeis manibus procubuit draco:
        Unde irae superûm perpetuis malis
        Vastant Labdaciam domum.
IAMBI.
Nun. Eho quis intra se domus portas tenet?
        Valuae patescant: veniat Iocaste foras.
        (1075) Generosa coniunx Oedipi, serò licet,
        Procede tandem: pone moestitiam gravem,
        Longosque fletus, ut quod exponam audias.
Ioc. Quam vereor, heu, ne nuntium tristem feras
        Eteocle caeso, cuius ad laevum latus
        (1080) Adstare telis hostium arvendis soles.
        Age dic quid agitur? prome quid portes novi.
        Vivatne natus, an nece occiderit, doce.
Nun. Vivit, nec ista parte quod metuas latet.
Ioc. Quid turrium septena propugnacula?
Nun. (1085) Stant urbe salva: nulla pars muri labat.
Ioc. Tentata iamne est Martis Argolici alea?
Nun. Factum est periclum. sed Mycenaeam manum
        Cadmea vicit, quod dei vertant bene.
Ioc. Sed una restat cura Polynice super:
        (1090) Hoc adde quaeso: vesciturne auris adhuc?
Nun. Par liberorum possides hunc in diem.
Ioc. Ita sis beatus. ede, quae vis turribus
        Deiecta propulsavit Argivûm agmina,
        Domum reversa mox ego ut caeco seni
        (1095) Solatium ingens urbe servata adferam.
[p. 80]
Nun. Postquam Menoeceus morte decreta ferox
        Stans arce summa gutturis nigrum cavo
        Adegit ensem, patriae auxilium suae,
        Septena fortis filius locat agmina
        (1100) Contra Danaïdûm robur & totidem duces.
        Cohors cohorti constitit contraria,
        Et turma turmae, ne procul vires forent
        Si portìo ulla moenium fatisceret.
        Nec mora, videmus turrium de culmine
        (1105) Clipeis nitentes de iugis Teumessiis
        Venire Danaos: iamque festino gradu
        Rapidi sub ipsum venrant valli pedem,
        Cum subito Paean cecinit, & castris simul,
        Simulque muris stridor auditur tubae,
        (1110) Neïta primos impetus porta excipit.
        Huc namque densa venerat testudine
        Arcas parentis silvicultricis puer.
        Gentilis illi pinxerat scutum nota,
        Potita telis horridam Aetolam suem
        (1115) Atalanta mater. Praetidi successerat
        Fatidicus. Amphiaraus, in curru ferens,
        Sua sacra secum. clipeus huic simplex erat,
        Nullo colore pictus & fastu vacans.
        Ogygia contra moenia Hippomedon ferox
        (1120) Ductabat agmen, cuius in scuto nitens
        Radiabat Argi mille luminibus caput;
        Pars luminum cum facibus ortivis vigil,
        Pars clausa ritu siderum occumbentium,
        Ipso peremto cernere ut propius datum.
        (1125) Parte urbis alia fulminans Homoloïdas
        Tydeus petebat: clipeus exuvias feri
        Portat leonis: dextera agitabat facem,
[p. 81, 82: textus Graecus]
[p. 83]
        Qualem Prometheus, ignibus* portas petens.
        Crenaea munimenta Polynices tuus
        (1130) Bello est adortus. ille Potniades equas
        Clipeo ferebat: crederes trepidas metu:
        Ita circulantes propter umbonem vago
        Cursu furentum more iactabant iubam.
        Nullo minores spiritus Capaneus gerens
        (1135) Electryonis rapidus in portam ruit.
        Terrigena clipei stabat in ferro gigas
        Caelatus, humeris sustinens urbem erutam
        Radice ab ima vectium molimine,
        Indicia cladis quam velit Thebas pati.
        (1140) At rex Adrastus septimam portam obsidens
        Fastus Achivi specimen in laevo ferens
        Ibat lacerto: quippe scutum impleverat
        Centum una portans viperas dira excetra,
        Cuius tot angues moenium è medio sinu
        (1145) Cadmi puellos ore raptabant truci.
        Haec propiùs inspectare concessum mihi,
        Dum fida ducibus signa Thebanis fero.
        Arcus fuere prima belli exordia,
        Et torta habenis verbera, & iaculum leve,
        (1150) Fractique lapides. nostra cùm pars vinceret,
        Clamare Tydeus pariter & natus tuus:
        Danaûm nepotes, quin, priusquam lancinant
        Nos tela, portas impetu perrumpimus
        Eques pedesque cum magistris curruum?
        (1155) Quae cùm sonuerant, nemo cunctator fuit:
        Multi cruento capite pingebant solum.
        Pars alia, vallum dum parant ascendere,
        Animam exuerunt urbis in pomoerio:
        Altè bibebat sanguinem sitiens humus.
[p. 84]
        (1160) At Arcas ille, non Mycenaeus domo,
        Natus Atalantae, turbinis more ingruens
        Ignem & dolabras urbis excidio petit:
        Sed molientem tanta, Neptuni genus,
        Periclymenus repressit, intorquens manu
        (1165) Immane faxum, quale vix currus ferat:
        Cecidit revulsa moenium pinna lapis,
        Flavumque crepuit ossibus ruptis caput,
        Genasque roseas alius infecit rubor.
        Non ille vitam, clara iaculandi artibus
        (1170) Maenalia mater, ad tuos referet lares.
        Securus ista parte mox alias quoque
        Me comite portas visit Eteocles tuus.
        Ibi ecce Tydeus gentis & Calydoniae
        Clipeata turba turrium fastigia
        (1175) Telis petebant. iamque propugnacula
        Deserere nostri, cùm tuus gnatus subit,
        Venaticoque more collectos agit,
        Relocatque muris. itaque senato satis
        Quod hic lababat, alia adibamus loca.
        (1180) Capaneî furorem quae mihi lingua exprimat?
        Celsos ferebat ille scalarum gradus,
        Et haec superba voce clamabat simul:
        Non me sacrata flamma prohibebit Iovis
        Per alta facere moenia in Thebas viam.
        (1185) Haec ut profatus, saxeus quanquam caput
        Petebat imber, orbe se clipei tegens
        Alterna scalis imprimit vestigia.
        Iamque eminentem moenium pinnas super
        Coeleste tangit fulmen. horrendo solum
        (1190) Fragore mugit. at viri, funda velut,
        Iactemur artus huc & illuc segreges,
[p. 85, 86: textus Graecus]
[p. 87]
        Soloque fertur sanguis & coelo coma:
        Sed enim pedes manusque, velut Ixionis
        Orbis rotantur, corpus ambustum cadit.
        (1195) Adrastus, ut sibi vidit infestum Iovem,
        Vallo reduxit urbis Inachiam manum.
        Nostri tuentes omen è coelo favens
        Audentiores proruunt, currus simul,
        Equitumque turmae, mediaque in Danaûm agmina
        (1200) Grassantur hastis: cuncta concurrunt mala.
        Hic moritur: ille curribus celsis cadit,
        Axi implicatur axis, absiliunt rotae,
        Et interemta corpora in cumulum cadunt.
        Servare turres hactenus nobis datum:
        (1205) Fas gratulari est. gratulanda in posterum
        Fortuna num sit urbis, in superûm manu est.
     ,, Ch. Victoriae laus pulchra: sed si Dî darent
        Victoriâ meliora, quàm felix forem?
Ioc. Fortuna bene se praebet & numen deûm,
        (1210) Cùm salva terra est, filij superstites.
        Verum interim participat infelix Creon,
        Meosque thalamos saevaque Oedipodis mala,
        Praestante nato orbatus, unde urbi salus,
        Sed luctus ipsi. perge sed, perge exsequi,
        (1215) Quid inde natis facere decretum meis.
Nun. Huc usque felix, reliqua ne quaere, obsecro.
Ioc. Suspecta loqueris: nîl mihi abscondi volo.
Nun. Habere natos sospites non est satis?
Ioc. Faustúmne sit quod instat, audire expeto.
Nun. (1220) Me quaeso omitte. gnatus armigero caret.
Ioc. Ambage caeca conditum caelas malum.
Nun. Post prosperas res abstinebo improsperis.
Ioc. Effugere non est, ni sit in coelum fuga.
[p. 88]
Nun. Cur me secundae nuntium famae tibi
        (1225) Non sinis abire, sed tua extorques mala?
        Nati pudendum facinus incoeptant tui,
        Proprio seorsim praelio decernere,
        Coram Mycenes atque Thebarum agmine
        Palam profati, quae nefas fari fuit.
        (1230) Stans turre summa celsus Eteocles prior
        Silere iusso milite, haec orsus loqui.
        Generosa corda, decora Graiugenûm soli,
        Quique ex Achivo fine venistis duces,
        Cadmique sanguis: parcite ô tandem inclitas
        (1235) Impendere animas velle Polynici aut mihi:
        In me periclum recidat: ego fratri meo
        Commissus uni rem minoris transigam.
        Nanque aut peremto fratre retinebo domum,
        Aut victus illi regios tradam lares.
        (1240) Vos derelicto Marte Achiva ad moenia
        Vitam ferentes sospitem remeabitis.
        De gente Cadmi quod iacet caesum, sat est.
        Haec ut datum est audire, Polynices tuus
        Omne agmen extra graditur & dictum probat.
        (1245) Collaudat omnis turba bellorum exitum,
        Thebanaque acies & Mycenaei duces.
        Ictum, sacratum fedus in procestribus,
        Pactique vincta iureiurando fides.
        Iamque induebant ferreos cultus sibi
        (1250) Senis propages Oedipi, iuvenes duo.
        Ornabat illum flos Mycenaei agminis,
        Hunc lecta gentis decora Thebani duces.
        Stabant micantes, (manserat vultu color)
        Alter flagrantes alterum transfigere.
        (1255) Et hinc & illinc blanda amicorum manus
[p. 89, 90: textus Graecus]
[p. 91]
        Tales calenti pectori addebant faces:
        Trophaea ponens tu Mycenaeo Iovi,
        Polynices, Argos gloriam ingentem feres.
        Nostroque rursum: patriam nunc vindicas,
        (1260) Sceptrumque victor iure non dubio tenes.
        Haec adferebant Martis incitamina.
        At exta caesis consulebant victimis
        Vates, repente claustra perrumpens sua,
        Quae ferret humor signa, flammarumque apex
        (1265) Praesagus idem cladis & victoriae.
        Iam siquid artis, siquid est sapientiae
        Magicumve carmen, dirime natorum manus
        In se furentes. imminet bellum grave
        Et par periclum. Quis dolor, quae lachrimae,
        (1270) Si te una gemina prole destituit dies?
Ioc. Antigona prodi, nata, iam prodi foras.
        Non iam tueri claustra virginei laris,
        Non iam choreas agere sors patitur tua,
        Dilecta meritò capita germanos duos
        (1275) Malè concupita morte me matrem adiuvans
        Arcere debes, Marte ne alterno cadant.
Ant. Quid eiularis ante vestibulum parens,
        Aut quos amicis nuntias luctus novos?
Ioc. O nata, fratrum vita disperiit tibi.
Ant. (1280) Qui sic? Ioc. Parati praelio steterunt duo.
Ant. Quam dura narras? Ioc. Dura, iam sequere illico.
Ant. Coetu relicto virginum? Ioc. In media agmina.
Ant. Pudet viros spectare. Ioc. Non nostrum est pudor.
Ant. Quid ergo faciam? Ioc. Dirime fraternas minas.
Ant. (1285) Quanam arte dirimam? Ioc. Procidens mecum in genu.
Ant. Ad castra tu praecede. res non fert moram.
Ioc. Iam perge, nata, perge. si natos meos
[p. 92]
        Video ante pugnam lux mihi vitae manet.
        Periere si illi, restat extinctos sequar.
ANTISTROPHICA.
Strophe.
Cho. (1290) Trepidant mihi capilli,
        Totumque pectus horret.
        Miseranda nanque clades
        Miserae venit parenti,
        Natum per hunc & illum.
        (1295) Uter alterum cruenta
        Iam vulnerabit hasta?
        Heu saeva vis laborum,
        Heu Iuppiter supreme,
        Heu mater alma Tellus.
        (1300) Adeo propinqua vita,
        Adeo propinqua cervix
        Generis ligata nexu,
        Inter cruenta tela,
        Scutumque dimicabit?
        (1305) Sors dura, dura certe,
        Haec quam videre cogor.
        Utrius ergo corpus
        Lugebo mox peremtum?
        Antistrophe.
        O terra, terra Cadmi:
        (1310) O vos ferae gemellae,
        Animae truces & atrae,
        Ideo vibratis hastam,
        Fratrem ictibus cruentis
        Faciatis ut cadaver?
        (1315) Miseri nimis, quod unquam
[p. 93, 94: textus Graecus]
[p. 95]
        Mens tam sinistra vobis,
        Ut dimicare vellet
        Mavorte singulari.
        Ego barbaro eiulatu
        (1320) Gemituque lachrimisque
        Luctum dabo peremtis.
        Prope sanguinem atque caedem
        Fortuna saeva venit.
        Quo fors sit exitura,
        (1325) Hic hic dies docebit.
        En en adest paternis
        Furiis petita caedes.
        Sed videns Creonta vultu nubilo, moesto gradu
        Hos lares adire, coeptis tempero sermonibus.
IAMBI.
Cre. (1330) Quid dicam agamve? quas prius clades querar?
        Meas an urbis tanta quam nubes premit,
        Ceu totus Acheron igneo incumbat vado.
        Tum natus animam patriae impendit meus,
        Ingens adeptus nomen, at flendum mihi.
        (1335) Hunc interemtum sponte quaesita nece
        Rupe ex draconis sustuli infausta manu.
        Domus inde planctu resonat. Iocaste soror
        Oranda nobis, pignus ut quondam meum,
        Sed non meum ultra, rite compositum lavet.
     ,, (1340) Fas nanque poscit mortuis non mortuos
     ,, Officia facere manium reverentia.
Cho. Tua, ô Creon! germana progressa est foras.
        Matri fidelis haeret Antigone comes.
Cre. Heu quo profecta? quod malum iussit recens?
Cho. (1345) Audierat eheu filios mater suos
        De sede regni dimicaturos manu.
[p. 96]
Cre. Quid ais? ego huius corporis curam gerens
        Non veneram istuc, hoc quoque ut resciscerem.
Cho. Iocasta dudum est cùm lare exivit, Creon,
        (1350) Vereorque ne iam Marte commissi suo
        Vitam sub armis creverint stirps Oedipi.
Cre. Ni fallit acies, signa conspicio mali.
        Nanque ecce moesto nuntius vultu, graves
        Deiectus oculos testis eventus venit.
        Trochaei.
Nun. (1355) O miser quae verba fabor, ora quo solvam sono?
Cre. Proh dolor, male auspicatis usus est exordiis.
Nun. O miser, clamo secundum, magna nam porto mala.
Cre. Nota praeter damna numquid nuntias cladis nova?
Nun. Filij tuae sororis lucis aspectu carent.
ANOMOEOSTROPHA.
Strophe I.
Cre. (1360) Proh civitati nuntium & nobis gravem.
Nun. Audisne misera regis Oedipodae domus
        Fato peremtos filios binos pari?
Cho. Quin lachrimaret tota, si sensum dares.
Strophe II.
Cre. O saeva fata, sorsque miseranda, horrida.
        (1365) O me miseriis septum & oppressum undique.
Nun. Hoc iure dicas, reliqua si noris mala.
Cre. Potestne tantis aliquid ultra accedere?
Nun. Cum prole gemina cecidit Iocaste soror.
Strophe III.
Cho. Lugubre clamor insonet: nivei caput
        (1370) Feriant lacerti: sauciet planctus genas.
[p. 97, 98: textus Graecus]
[p. 99]
IAMBI.
Cre. O misera, qualem terminum vitae tibi,
        Thalamique, carmen Sphingis obscaenae dedit!
        Sed ede totum iam trucis pugnae ordinem,
        Saevumque patriis exitum diris datum.
Nun. (1375) Res urbis huius prosperas pro turribus
        Nosti: neque etenim tam procul muri ambitus,
        Quod geritur esse ut possit ignotum tibi.
        Postquam arma ferro sumserant fulgentia
        Galeamque proles Oedipi iuvenes duo,
        (1380) Ambo inter ipsa castra constituerunt gradu,
        Quo stare celsos imperatores decet,
        Parati ut hasta proelium committerent.
        Tum sic precatur Argos adspectans minor:
        Da sancta Iuno (nam tuam civem mihi
        (1385) Rex dedit Adrastus, & tuas terras colo)
        Perimere fratrem, quamque nunc contra erigo
        Caesi cruore imbuere victricem manum.
        Decus indecorum posco, germani necem.
        Miserata sortem turba nec lachrimas tenet,
        (1390) Alijque in alios lumina obvertunt sua.
        Exinde templum maior armigerae deae
        Spectans precatur: Maximi proles Iovis,
        Concede nostra missile ut iactum manu
        In ipsa fratris transeat praecordia,
        (1395) Patriaeque perimat impetitorem meae.
        Ut iacta fax est, quale Tyrrhenis tuba
        Cùm sonuit actus Martis accendi solet,
        In alterum alter impetu saevo ruunt.
        Non aliter apri dente fulmineo truces
        (1400) Nimbos minarum spumeo rictu vomunt.
[p. 100]
        Utrinque fertur hasta: sed pulsus gravi
        Umbone, ferri cecidit in vanum labos.
        Tum si alter ora tolleret scutum super,
        Ferro imminebat alter in vultum irruens.
        (1405) Sed uterque lumen acre dum retrahunt cito
        Clipei sub orbem, saeva vis hastae perit.
        Gelidus fluebat sudor aspectantibus:
        Quoniam duo illi nîl timent, omnes timent.
        Tum forte saxo impactus Eteocles pedem
        (1410) Promovit extra tegmen incautus gradum:
        Vidit patere vulneri frater locum,
        Validaque torquens robur Argivum manu
        Partem retectam tibiae transverberat.
        Plausere Danaï: fertur ad coelum fragor.
        (1415) Humerum minoris iste nudarat labor:
        Videns id alter, saucius quanquam, intulit
        In pectus hastam, fracta quae partem sui
        Summam reliquit. ille tum flectens genu
        In se resedit, marmor eiaculans grave
        (1420) Et fratris hastam rupit. exaequaverat
        Utrunque Mavors; neutrius telum in manu:
        Sed uterque gladio nudat armatum latus:
        Iamque ensis ensem, clipeus & clipeum ferit:
        Nova Martis oritur forma: discrimen novum:
        (1425) Quod antevertens Eteocles, ut subdolas
        Edoctus artes Thessalûm commercio,
        Longi laboris deserit molimina,
        Laevumque retro fert pedem, ventrem tamen
        Ita ante obumbrans ne daret plagae latus:
        (1430) Deinde dexter prominens fratrem ferit:
        Per umbilicum gladius & costas abit.
[p. 101, 102: textus Graecus]
[p. 103]
        Ibi labante latere Polynices miser
        Guttas cruoris stillat in terram cadens.
        Ovans at alter, seque victorem ferens,
        (1435) Spolia iacentis ense proiecto petit,
        Nec iam iacentem, spolia sed tantùm videt.
        Quod eum fefellit. nanque relliquias trahens
        Fugientis animae, quem cadens servaverat,
        Vix movit ensem morte Polynices ferox,
        (1440) Egitque Eteocli penitus in medium iecur.
        Pariter iacentes pariter admordent solum:
        Nec constat utri faverit victoria.
Cho. Quantum miseriis moveor Oedipode tuis!
Cre. Implere diras heu tuas superis placet.
Nun. (1445) Imo malorum disce quod superest adhuc.
        Simul iacebant filij pugnae in loco:
        Celerans senilem quo potest studio gradum,
        Comitante natâ, mater infelix adest.
        Quae vulnera ut conspexit & certam necem,
        (1450) Heu sera clamat, filij, sera heu parens
        Opifera veni: nunc & hunc, nunc denuo
        Illum advoluta plorat uteri atque uberum
        Vanos labores: nec minus clamat soror:
        O spes senectae matris, ô cari, meas
        (1455) Heu deferentes nuptias, fratres duo.
        At rex Eteocles horrido flatu gemens
        Matrem audiebat: & gravem tendens manum
        Nihil ille fari voluit: at lachrimis tamen
        Matrem salutans signa amoris protulit.
        (1460) Alter sororem propius & matrem intuens
        Vix ista coepit ore semanimo loqui:
        Eheu periimus: me tui miseret parens,
        Miseret sororis, mortui fratris quoque:
[p. 104]
        Amicus hostis factus: at amicus fuit.
        (1465) Sepelite quaeso me parens, tuque ô soror,
        Humo in paterna: civitas per vos mihi
        Placata fiat hactenus, patriae meae
        Ut condar in tellure, si regno excidi.
        Tua ô, tua oculos dextera occludat meos
        (1470) Mater (simul luminibus admovit manum)
        Et iam valete. nanque me tenebrae occupant.
        Tum victa luctus mater impatientiâ
        Educit ensem mortui de corpore,
        Durumque coeptans facinus intrepido gulam
        (1475) Transfigit ictu. Iamque media inter suos
        Amplexa utrunque pignus exanimis iacet.
        Agminibus hinc certamen exoritur grave.
        Illi Danaïdae vindicant victoriam,
        Nostrique nostro: discrepant ipsi duces:
        (1480) Pars à minore vulnus inflictum prius,
        Pars morte parili gloriam aequatam ferunt.
        Acies reliquit interim Antigone duas:
        Illae arma sumunt: prosperè cautum fuit,
        Quod omne clipeis sederat Cadmi genus.
        (1485) Ita nanque Danaûm non sat armatam manum
        Subito ingruentes impetu praevortimus:
        Quem non ferentes, arma complerunt fuga.
        Hastis cadente robore immenso hostium
        Sanguis fluebat. Compotes victoriae
        (1490) Trophaea pars statuimus invicto Iovi:
        Pars interemto scuta detracta agmini
        Mittunt in urbem, spolia de gente Inachi.
        Pars functa fato corpora Antigonâ duce
        Thebas referimus, heu suis luctum gravem.
[p. 105, 106: textus Graecus]
[p. 107]
        (1495) Ita civitati varia per certamina
        Multa acciderunt prospera atque improspera.
Cho. Non iam solas contigit aures
        Mala regalis, fortuna domus.
        Tria luminibus spectanda patent
        (1500) Corpora, clades unius aulae,
        Quae crudeles fato tenebras
        Subiere pari.
MONOSTROPHICA.
Ant. Non iuveniles umbrata genas,
        Non temporibus lene fluentem
        (1505) Velata comam: non virginei
        Signa pudoris sub luminibus
        Scintillantem tecta ruborem,
        Feror ut Baccho concita Maenas,
        Sed funeris operata sacris.
        (1510) Satiata croco stola deiecta est:
        Pariter tegmen crinale iacet.
        Eheu, dux sum tristibus umbris.
        Nimium verum tibi nomen erat,
        O Polynices, flebile Thebis:
        (1515) Quanquam non lis lis isa fuit,
        Sed fera caedes addita caedi
        Totam Oedipodae populata domum,
        Sanguine tristi, sanguine diro.
        Quem nunc lessum lachrimis, aut quod
        (1520) Lachrimis carmen triste parabo?
        Domus ô, nimium miseranda domus,
        Tria sanguinea haec cognata mihi
        Corpora fato prostrata ferens;
        Matrem & natos, gaudia saevae
        (1525) Magna Megarae, miseram Oedipodis
[p. 108]
        Quae tunc coepit vastare domum,
        Cùm perplexi carminis astum
        Miser heu docta mente resolvens
        Leto monstrum vocale dedit.
        (1530) Quis Graiugenûm, quis longinquo
        Barbarus ortu, quis vel nostro,
        Vel seniori nobilis aevo,
        Fuso tantas pertulit unquam
        Sanguine poenas?
        (1535) Quae roboreis pendula ramis,
        Aut abiegna sub fronde sedens
        Maesta volucris genetrice carens,
        Mea concentu lamenta iuvat
        Gemitum reddens triste gementi?
        (1540) Orba, infelix lachrimisque fluens
        Annos degam flebilis aevi.
        Cui prima comae segmenta dabo?
        Hisne uberibus, de queis niveum
        Lac parva bibi? fratrum an potius
        (1545) Dabo vulneribus dona capilli?
        Iamiam latebris procede tuis
        Caeco vultu spectande senex:
        Da, da miseram cernere vitam,
        Quam trahis atro carcere clausus,
        (1550) Ex quo tenebris oculos ausus
        Damnare tuos, nunc vagus aulae
        Limen oberras, nunc membra toro
        Defessa locas. Audisne pater?
Oedi. Quid me nigris suetum thalamis
        (1555) Fletu virgo, gemituque vocas?
        Quid me lecto prodire iubes
        Baculo caecum ducente pedem?
[p. 109, 110: textus Graecus]
[p. 111]
        Quid nisi vivum resto cadaver,
        Aut exsequiis umbra superstes,
        (1560) Levis aut somni tristis imago?
Ant. Saevus feriet nuntius aures:
        Tua non cernunt pignora lucem,
        Bona nec coniunx, regimen tenebris
        Quae dulce tuis, quae titubantis
        (1565) Fuit, heu quondam, tutela gradus.
        Heu pater, eheu.
Oedi. Eheu quanti, nata, dolores!
        Si flere vetor, restant gemitus,
        Clamorque manet. sed quo fato
        (1570) Animae pariter tres luce carent?
        Dic, nata, precor.
Ant. Non insultans tibi, perculso
        Sed corde dolens, dicam genitor:
        Tua, quae gladios pugnasque truces
        (1575) Flammasque ferunt, etiam natos
        Fata sequuntur. Oed. Proh miser, eheu.
Ant. Quid triste gemis? Oed. Prolis damnum
        Crudele meae. Ant. Tum per medios
        Tua transiret vitae dolores,
        (1580) Si quadriiugos Phoebi currus
        Oculorum acies salva videret,
        Pariterque daret dilecta trium
        Corpora leto strata tueri.
Oed. Clades sobolis sat nota meae.
        (1585) Sed dic, coniunx qua morte perît?
MONOSTROPHICA.
Ant. Lachrimas agmen vidit utrunque.
        Meque incendens supplice supplex
        Comite infelix pectore nudo
[p. 112]
        Ubera natis spectanda dabat:
        (1590) Portam propter iacet Electram
        Nobile pratum; consurgit ubi
        Plurima lotos, consanguineo
        Tunc infelix area bello.
        Hîc quaesierant vulnera fratres
        (1595) Alterna manu: ceu Marmarici
        Duo certantes de communi
        Valle leones. Iamque cruorem
        Gelidum Martis saevi imperiis
        Ibant Stygio libare Iovi,
        (1600) Nimio luctu cùm victa parens
        De morientum corpore ductum
        Ensem ipsa suos egit in artus.
        Cecidit genitrix, natos inter
        Propterque suos. Mala tot nostrae
        (1605) Domui debens quicunque deûm
        Unâ solvit congesta die.
IAMBI.
Cho. Lux una magnas Oedipo clades tulit:
        Sit quae sequatur vita fortunatior.
Cre. Iam facite finem planctuum: tempus monet
        (1610) Curam sepulchri capere. tu vero, Oedipe,
        Quod fabor audi. Natus Eteocles tuus,
        Natus sororem voluit Antigonen* meus
        Ut haberet Haemon. dos mihi regnum datur.
        Ego his manere finibus te non sinam.
        (1615) Nam civitati fata Tiresias canit
        Infesta, dum tu limitem nostrum tenes.
        Quare exeundum est. nec tibi insulto, tui
        Nec teneor odio: sed tuas furias timens
        Imponere aveo publicis finem malis.
[p. 113, 114: textus Graecus]
[p. 115]
Oedi. (1620) O Parca, quàm sum natus infelix ego,
        Miserque siquis uspiam mortalium,
        Quem nondum in oras luce è matre editum
        Sceleris peregit parricidalis reum
        Cortina Phoebi, Laïo fata indicans.
        (1625) Vix edito molitur exitum pater,
        Hostemque credit, & mea praevortere
        Vult morte mortem. Lacte materno puer
        Depulsus ergo, pabulum mittor feris:
        Tamen reservor. mersus hiscenti solo
        (1630) Utinam Cithaeron cadat in infernam specum,
        Quod me educavit. Inde famularem mihi
        Exigere vitam rege sub Polybo datur.
        At mox paterno sanguine aspersas manus
        Tuli, pudendum, matris in miserae toros,
        (1635) Frater meae ipse prolis, heu quam perdidi,
        Patriae exsecratus, exsecrator liberûm.
        Non pectus istud ratio sic omnis fugit,
        Ut ni deorum cogerent irae, meis
        Infensus oculis & meae stirpi forem.
        (1640) Sed ista mitto. nunc quid incipiam miser?
        Quis hanc euntis dexterâ noctem reget?
        Haec quae peremta est? viva fecisset, scio.
        Par filiorum? sed iacet saeva nece.
        Tum nempe restat, qui paret victum, vigor:
        (1645) At unde quaeso? Me quid occidis Creon?
        Nam, patriâ si pellis, & vitam negas.
        Sed non & ideo genibus advolvar tuis
        Metu subactus. quamlibet saevum tonet
        Fortuna, nescit alta nobilitas premi.
Cre. (1650) Laudo quod istis abstines pedibus manum:
        Sed te manere finibus nostris veto.
[p. 116]
        Iamque è duobus alterum exanimem domus
        Funesta capiet: alterum, patriae lares
        Qui Marte saevo petiit, inhumatum procul
        (1655) Proiicite, patrio nunc quoque extorrem solo.
        Tum lex per omnem Labdaci populum sonet:
        Quisquis peremto corpori terram dabit
        Florumve ferta, morte supplicium luet.
        Pascat volucres nudus illachrimabilis.
        (1660) At tu relinquens triplicis luctum necis
        Antigona, redde te puellarum choro,
        Limenque serva, festa dum veniat dies,
        Qua noster Haemon te suo societ toro.
Ant. Heu, quanta miseris genitor arumna incubat!
        (1665) Fleo interemtos, sed tuam gravius vicem.
        Non te vocavit in sui partem dolor,
        Sed quicquid aliis flebile est, in te ingruit.
        Tu qui recentes admoves sceptris manus,
        Quid fata miseri patris exilio gravas?
        (1670) Quid in peremtum iura constituis nova?
Cre. Eteoclis ista, non mea est sententia.
Ant. Haud recta: tu nec obsequens rectè facis.
Cre. Nonne exsequi mandata fas ipsum iubet?
Ant. Non imperata iure nec ius exsequi.
Cre. (1675) Nonne ille meruit pabulum canibus dari?
Ant. Quin illa poena criminis, crimen novum est.
Cre. At ille patriae bella scelerata intulit.
Ant. Quodcunque bello debuit, solvit nece.
Cre. Quin insepultus insuper poenas ferat.
Ant. (1680) Partem paternae fortis an petere est scelus?
Cre. Manebit insepultus: hoc tibi sit satis.
Ant. Ego iusta solvam, civitas quamvis vetet.
Cre. Tibi sepulchrum proximè fratrem paras.
[p. 117, 118: textus Graecus]
[p. 119]
Ant. His morte iungi, quos ames, magnum est decus.
Cre. (1685) Abripite famuli hanc intima in penetralia.
Ant. Me vis ab illo corpore haud ulla abstrahet.
Cre. Decrevit aliter, virgo, quam reris, Deus.
Ant. Decrevit idem mortuis parci Deus.
Cre. Nequis peremti corpus hoc glebis tegat.
Ant. (1690) Rogo te per umbram matris Iocastae Creon.
Cre. Frustra laboras: hoc inexorabile est.
Ant. Permitte saltem corpus ut limfa lavem.
Cre. His quae per urbem vetita, & hoc addi volo.
Ant. Vel obligare vulnera haec saltem sine.
Cre. (1695) Ego, qualecunque fuerit officium, veto.
Ant. Libabo tamen hoc osculum, frater, tibi.
Cre. Miscere tristem nuptiis luctum cave.
Ant. Egóne ut iugata filio aspiciar tuo?
Cre. Ita est necesse: nulla coniugii fuga est.
Ant. (1700) Deest una numero Danaïs: accedam gregi.
Cre. En quam superbit? quantus in verbis tumor?
Ant. Te testor, ensis, conscium mentis meae.
Cre. Quae ratio nati fugere te thalamum iubet?
Ant. Miseri parentis ibo fortunae comes.
Cre. (1705) Generosa mens est, animus imprudens tibi.
Ant. Cum patre moriar: hoc quoque ut noris volo.
Cre. I profuge: non tu filium occides meum.
Oedi. Mea nata, laudo specimen egregium indolis.
Ant. Ego te exsultante nuptias facerem pater?
Oedi. (1710) Quin esto felix. mihi quod incumbit, feram.
Ant. Quis deinde caeci diriget gressus viam?
Oedi. Campi iacebo parte quâ primùm cadam.
Ant. Ubi caeca verba Sphingis? ubi nunc Oedipus?
Oedi. Beavit ille me dies, & perdidit.
Ant. (1715) Non me tui decet esse participem mali?
[p. 120]
Oedi. At turpe natae patre cum caeco fuga.
Ant. Non siqua verum corde magnanimo sapit.
Oedi. Duc iam parentis corpus ut tangam tuae.
Ant. Accede, & artus tange dilectae senis.
Oedi. (1720) O misera coniunx, sive dicenda es parens.
Ant. Miseranda, quantas inter, heu, clades iacet!
Oedi. Ubi nunc Eteoclis membra? Polynices ubi?
Ant. Porrectus alter alterum iuxta iacet.
Oedi. Da caeca vultus flebilis palpet manus.
Ant. (1725) Iacet rigantes dextra iam natos super.
Oedi. Infausta nimium corpora infausti patris.
Ant. O anima quondam cara, Polynices, mihi.
Oedi. Nempe hoc supererat: Delphicam agnosco fidem.
Ant. Aliquod ne tanta post mala expectas malum?
Oedi. (1730) Fatale nobis urbe Cecropia mori.
Ant. Quae regio, quae te pars Athenarum vocat?
Oedi. Arces Coloni, sacra Neptuno domus.
        At tu levamen unicum fessi senis
        Ades, parentis ausa comitari fugam.
MONOSTROPHICA.
Ant. (1735) Iam tolle gradum flebilis exsul,
        Miserande senex: ego pars longae
        Ductrixque viae, qualis pelago
        Prospera pictas fert aura rates.
Oedi. Lentum moveo iam, nata, pedem:
        (1740) Misera errantem dirige gressum.
Ant. Misera heu certè, siquam miseram
        Tellus unquam Cadmea tulit.
Oedi. Qua parte iubes fessas senio
        Ponere plantas? da, da baculum,
        (1745) Qui triste senis praetentet iter.
Ant. Hac i, pavidos hic pone gradus.
[p. 121-122: textus Graecus]
[p. 123]
        Roboris expers talis restas,
        Qualis somni tempore fallax
        Hominum mentes ludit imago.
Oedi. (1750) O exsilij sors dura! senem
        Pellis patrio de fine Creon.
        Heu quam cogor miseranda pati!
Ant. Quid te toties tam saeva pati
        Quereris, genitor? non mortales
        (1755) Respicit actus fas mensque deûm,
        Nec compensat crimina poenis.
Oedi. Ego sum, coelo quem fama tulit,
        Musaque victrix, cum pennigerae
        Nodosa ferae carmina solvi.
Ant. (1760) Heu quid memoras partum victa
        De Sphinge decus? pone ex animo,
        Quicquid melior fortuna tulit.
        Haec te, genitor, fata manebant,
        Ut in externa patriam fugiens
        (1765) Morereris humo. Memores lachrimas
        Ego virginibus nomenque mei
        Triste relinquam, quae de patriae
        Finibus exsul vagor, ignoto
        More puellis.
Oedi. (1770) O nobilitas pectoris ingens!
Ant. Haec per clades spectata patris
        Multa claram me laude vehet.
        Nunc & fratris me poena movet,
        Qui fraudatus iure sepulchri
        (1775) Etiam patriâ post fata caret.
        Sed & hunc, vel si mortis constet
        Mercede mihi, nigro, genitor,
        Pulvere condam.
[p. 124]
Oedi. Vade, aequales accede tuas.
Ant. (1780) Gemitus nostros hausere satis.
Oedi. Templis supplex advolve preces.
Ant. Mala nostra illic audita satis.
Oedi. Pete non ulli nota profano
        Bromij celso delubra iugo,
        (1785) Quae Maenadibus spectanda patent.
Ant. Fuit heu quondam, cùm celsa pede
        Iuga pulsarem, Semeles thyasis
        Operata sacris, nebride Ogygiae
        Praecincta latus, frustra aversos
        (1790) Venerata deos.

        Trochaei.

Oedi. Incliti spectate cives: ille sum rex Oedipus,
        Ille qui caeci latentes carminis solvi dolos,
        Solus & fregi cruentas alitis saevae minas:
        Nunc honore cassus omni, patria expellor miser.
        (1795) Sed quid haec utcunque dira saepe nequicquam gemo?
     ,, Ferre mortalem necesse est, quicquid à superis venit.
Cho. Dea quae pulchrum vincere donas,
        Vitae cursum tutare meae,
        Dulcesque mihi necte corollas.

Finis Phoenissarum.

[p. 125: textus Graecus]
[p. 126-128: blanco]

Continue

Tekstkritiek: p. 1: Eteocles, er staat Eteoclcs,
p. 15: Ant.: de sprekersaanduiding ontbreekt.
p. 20: spoliis er staat spoliiis
p. 83: ignibus er staat ignihus
p. 112: Antigonen er staat Antigone