
HUG. GROTII |
Nobilissimo, Amplissimoque |
| NOBILISSIME DOMINE, CUm iis, quos reipublicae negotia occupant, aliqua sit concedenda laborum remissio, neque ulla honestior esse possit, quam quae à Poëticae studiis petitur: puto, apud eos, qui rationem in consilium adhibent, hoc velut interjugendi genus patrocinio non indigere. Si qui tamen adversus rationem animum obduraverunt, eos [fol. *2v] exemplis obruere facile est. Sufficerent sane maxima Augusti Caesaris & Germanici, qui gravissimi oneris, quod ipsorum humeris impendebat, laxamentum non aliunde quam à Musarum exercitiis petiere. Sed si invidiosum est, Principes citare auctores, Silius quoque Italicus, vir gravissimus, Consul Romanus, ejus reipublicae, quam consiliis tutatus erat, gloriam versibus editis propagare non erubuit. Neque Plinium Secundum, itidem Consulem, neque culmen illud sapientiae, Senecam, poëtis adscribi puduit. Sed quid tam antiqua loquor? magnus ille Hospitalius, Galliae Cancellarius, & unicum aevi nostri decus, Thuanus, viri & eruditione & praestantibus factis immortale nomen consecuti, hac etiam laudum parte apud posteros nosci voluerunt. Quod si magis placent domestica, habemus quidem hic suffragatores non paucos, sed pro multis unus satis est Curiae Hollandicae princeps, idemque gravissimis temporibus optime de republica meritus, Adrianus Mylius, tuus parens, vir nobilissime; cujus carmina tuo beneficio legimus. Horum ergo auctoritas cum omnibus calumniantium telis opponi possit, fratrem meum, non perinde ut illi fuerunt, suis tamen districtum negotiis, rogare coepi, ut si ipse edere aut nollet aut non posset, à me saltem edi poëmata sua pateretur: quippe cui vitio verti non posset id, quod in viris maximis docti admirantur, ne- [fol. *3r] mo certe candidus reprehendit. Erat autem eo justior nea petitio, quod jam multa carmina ab ipso auctore divulgata erant, alia etiam latere vix poterant, cum penes eos essent, quorum honori imputabantur. Quae cum singula placuisse scirem, operaepretium me facturum putavi, si universa in unum volumen congregata emitterem. Nec liviter metuebam, ne alii, in quorum manus aliqua horum venissent, ea vel mutila, vel minus correcta in publicum darent: praesertim cum exemplum extaret ab iis, qui nuper in Germania Belgicos poëtas in unum fascem conjecerunt. Quorum quidem ego consilium magis probo quam eventum: tria enim aut quatuor tantum fratris carmina, nec ea quidem satis emendata, publicarunt, nec judicio lecta, sed quae sors obtulerat. Has ob res coepi schedia fratis evolvere: &, quaecunque vel edita, vel, anékdota erant, conquirere, ut, si mea non posset industria, labor tamen lectoribus prodesset. In singulis libellis autem temporis ordinem observavi, ut postremo scripta postremo legerentur. Hunc ego jam laborem meum tibi, vir nobilissime, offero. & cui justius? tibi etiam haec debentur; sive judicium considero, quo in aliis, tum in his quoque rebus plurimum vales; sive, qua fratrem dignaris, amiciciam, quae judicio tuo obstare non potest, cum non nisi judicio diligas. Petitia in te harum litteratum merito te adeunti caussam praebuit: nemo enim rectius aestimator [fol. *3v] est eorum, quae non didicit. Ipsum sane amorem, quo bonarum artium studiosos prosequeris, illustre eruditionis tuae testimonium habeo. semper enim virtutibus iis unusquisque instructus sit oportet, quas in alliis suspicit. In fratrem vero tua benevolentia certam spem facit, placitura, quae damus, si non artis, saltem artificis nomine. Sed ipsum etiam opus, & horum carminum materia, ut ad te mittatur, flagitat. Et quidem prima Silvarum pars, Sacra, nemini melius quam tibi dedicabuntur, cui pietas & rerum divinarum scientia haereditariae sunt laudes. Liber autem secundus, in quo Patria celebratur, totus tuus erat vel sine epistola. Cui enim se potius summi ducum Mauritii praeclara facta & studia versibus descripta committent, quam ei quem ille consiliis suis impridem admovit? Ideoque cum ista omnia tibi uni sint notissima, testem te advoco, cujus auctoritate fidem inveniant apud eos, qui, quod ipsi non faciunt, ab aliis factum haud facile credunt. Reliqua vero, quae patriam spectant, merito ei inscribuntur, cui patriae non uno nomine cura comissa est. Ommito legationes Ordinum Foederatorum mandato apud Henricum Magnum, ejusque filium, Galliae reges, & Serenissimam Venetorum rempublicam gestas; quae, dubium, tibine plus laudis, an patriae plus utilitatis & gloriae attulerint. Hoc ipso tempore, summo Foederatorum senatui allectus, rem militarem, & quae alia ad communem rem- [fol. *4r] publicam pertinent, consilio tuo disponis, cum jam ante inter nobilitatis principes praerogativi suffragii in Hollandiae consessu factus esses particeps. Tantis laboribus, quibus vel multi succumberent, tu unus sufficis: quoque magis negotiis premeris, eo minus opprimeris. Sed haec bonis omnibus nondum satis pro dignitate de te dicta, tibi nimia videbuntur: quippe laudes tuae tibi citius taedium afferant quam nobis satietatem. Alii succedant oneri, cui me ferendo imparem agnosco, vel propter tuam magnitudinem, vel propter meam tenuitatem. Scio, à te, aliisque, annales, quos de patriae bello frater composuit, expectari: & à te hoc magis, quod eorum partem jam pridem legeris. hoc quoque desiderium liber hic ea, quam dixi, Silvarum parte solabitur, praesertim si epigrammata quaedam addideris. Nam & Guilielmi Arausionensium Principis, quem auctorem suum libertas nostra profiteretur, genus hic actaque aspicies: neque minus incredibiles victorias, quibus Princeps Mauritius patrios fines aut tutatus est aut protulit: nec tantum quae terra, sed & quae mari prospera atque illustria contigerunt. Carmen de induciis finem ut bello, ita & libro imponit: atque ita ingentis historiae materiam versus veluti compendio exhibent. Tertius quoque Silvarum liber peculiariter tuus: quippe ab auspicatissimis tuis nuptiis initium ducens, atque inde gradum faciens ad eos, quos amicicia, aut etiam affinitate, comple- [fol. *4v] cteris. In Elegiis quoque, Farragine, Epigrammatis, nulla erit pagina, in qua non tuos agnoscas. Leges subinde nomen viri illustris Buzanvalii, qui regius apud nos Galliarum legatus, tibique conjunctissimus fuit, & qui extrema quoque vitae parte tui non meminisse non potuit. Invenies & venerandum illud Scaligeri nomen, qui quanti te faceret, etiam in testamento suo voluit apparere. Leges & Dousas, quibus tu arctissima familiaritate devinctus fuisti, ita ut versus de iis scriptos, non minus avide ac si ab ipsis scripti essent lecturum te confidam. Agnosces hic magnum Bezam, aliosque viros insignes defunctos, quorum & vita tibi jucunda fuit, & mors acerba. Habes & hic plurima ad Academiae nostrae professores scripta, cujus cum tibi cura sic credita, non possunt à te aliena videri, quae ad eam ornandam pertnent. Sunt & Epigrammata in picturas domus tuae scriptae. Denique nihil fere hic occurret, quin tu optime noveris & id quod scribitur, & eos quibus scribitur. Fratris poëmata laudare, non est fratris: lectori porrigimus judicii calculum; cui ut non plaecant singula, certe ipsa universitas ob magnam rerum varietatem ingrata esse non poterit. Porro quod superest, rogo te obnixe, vir nobilissime, ut hunc laborem nostrum boni consulas. Parvum quidem donum est quod tibi offero, nec mei ingenii foetus, sed alumnus tantum. Quem, quaeso, eodem, quo fratrem meum & omnes littera- [fol. *5r] rum studiosis soles, affectu prosequaris. Quod ita futurum, mihi certo certius spondeo, cum mores tuos, aliisque insolitam, solitam tibi benignitatem, propius intueor, quae mihi quoque magna favoris signa exhibuit: hunc si in hac quoque caussa mihi praestiteris, nihil ulterius petere possum, quam ut me saltem inter caeteros ames. Vale, vir nobilissime, & diu librum hunc patrocinio, bonos omnes auxilio, patriam consilio juva. Lugduni Batavorum, calendis sept. anni M DC XVI. Nobilissimae tuae ampltudini addictissimus GUILIELMUS GROTIUS. |
HUGO GROTIUS |
| IAmdudum, mi frater, quid agas video. quae scripsi carmina, aut obsecutus animo, aut amicis gratificatus, in corpus revocas, & audes illis propicium spondere lectorem. Quam vereor ne aut de nostris lusibus aut de clementia saeculi nimis benigne judices! Effluxit illa aetas, qua versus facere decorum, etiam non optimos excusabile erat. Praecipuum scriptionis patrocinium seritas editionis decoquet. Qua nunc fiducia tot in me nasos concitabo? Pueros etiam balbutentes amamus, quia in ea aetate semen ingenii spectari satis est, fruga ab ipsa exigere, importunum. Ar viro, silere, quam balbutire, est satius. Adde, quod quae nunc est hominum severitas, non mala tantum poësis displicet, sed ipsa poësis ut mala: multoque gravius vicetur & politikôteron, forum aleatorium calfacere, quam libera verba vinculis includere non necessariis. Sed hic video, quod tibi effugium pateat. Potes [fol. *6r] enim à pediariis judicibus ad summum auditorium provocare: in quo facile absolvetur haec opera tua, annitentibus Rocho Honardo, & Apollonio Scotto, viris summis & extra controversiam dignissimis, quos non semper lites exerceant: quorum ille Thamare tragoedia edita salivam nobis cum moverit, nunc Mosis legiferi expectatione nos cruciat: alterius Ecclesiastes jamdudum carceres mordet. Scelus sit ab his sejungere Vosbergium, poëtarum ut exactissimum judicem, ita candidissimum amatorem: & qui me quoque, ut arbitror, non tantum ut affinem, sed & ut harum literarum sectatorem diligit. Et, ut intra meos potius collegas manem, nosti, credo, certe nosse debes, Simmonem Bellimontium, cujus consiliis civitas Middelburgensis feliciter utitur. Is me non tantum hortatus est saepe, sed jure amiciciae prope impulit, ut feceren, quod tu nunc facis: & jam dudum me vir disertissimus permovisset verbis, nisi idem prudentissimus absteruisset exemplo: quippe cui facillimum erat de suo praestare, quod de meo exigebat. Sed demus hoc tantorum viro- [fol. *6v] rum auctoritati, ut liceat & viris, & occupatis, versus & scribere, & legendos aliis tradere. nihil adhuc tibi confectum erit, cum singulae carminum meorum partes multo plus deprecandum habeant. Multum juvit iis argumentis oerari, quae pietatis professionem continent. Sed haec artem cum vix patiantur, omne pretium ex affectu excolentis accipiunt: quam voluptatem ut saepe in scribendo sensi, ita in legentes transfundere non possum. Quare futurum video, ut & Theologi poëticam liberttem, & poëtae theologicam jejunitatem accusent. Et sunt quaedam in hoc genere sermoni soluto tam vicina, ut veniam nisi à rebus ipsis sperare non audeant. Ut vero in his Christianum magis quam poëtam, ita in iis, quae ad patriam & res pro patria ductu Mauritii Principis fortissime ac felicissime gestas pertinent, nihil exibemus praeter bonum civem. Videbor exteris, res nostras paullo laetius extulisse, iis praesertim, qui earum magnitudinem non intelligunt. Sed posteritatis nostrae interest, omni memoriae genere consecrari, quibis caussis sumpta sint arma, quibus animis gesti, quo eventu deposita. [fol. *7r] Erunt qui me criminabuntur, in hostes nimis acerbe, id est, hostiliter locutum. Monendi sane, scripta haec fuisse, cum fas belli talia permitteret. Et erat is hostis, cum quo non de gloria aut propagandis imperii finibus certamen habebamus, sed de vita, &, quod vitae proximum, antiqua libertate. Haec ereptum qui it viris fortibus, potestne in eum aliquid, quam par est, animosius dici? Attamen induciae nunc sunt. Video quid sis responsurus. legantur ut ante inducias scripta: quomodo & trophaea aspicimus, Habent & Epithalamia quod excusent, suam nimirum, id est, nuptialem linguam, sine qua ne Epithalamia quidem sunt. Longe quidem stetimus citra Fescenninos: sed juvenes eramus, & concessum putabamus alludere ad concessas voluptates. Haec festivitas si culpa non caret, (& cur ego id operose defendam?) auctor sum, lege caveatur, ne quis posthac velit Epithalamia scribere. nam & sine illis vivere possumus, & facere quae nunc fiunt. Quid si etiam sinistrorsum aliquis rapiat, quod, more poëtarum, recepto magis quam laudabili, Deos interdum nominaverim? quod profecto, vi- [fol. *7v] gente paganismo, flagitiosum fuerat: nunc periculo caret. sciunt quippe omnes, ea voce modo sidera, modo elementa, modo mentes aethereas, modo insignes viros, modo Dei unius virtutes ac dona intelligi. Christi Patientis editionem non jam tu, ut caetea, sed ego tuendam habeo. Ut enim lucem videret, ego jam pridem auctor fui. Audivi, qui non ferrent in scenam produci salutis nostrae mysterium. Quasi id ageretur, & non potius paraphráseôs enuntiant, digmatikôs proferre: quod & Patres olim, & Pastores hodie in homiliis faciunt. Venit & illud in mentem, fore qui accusent varietatem & desultorium scribendi genus. Nimirum non unius aetatis hoc opus est. Aliud fert ver, aliud aestas. Nec animus sibi similis: modo liber & sui juris: modo taedii plenus, & quaerens ubi respiraret: saepe amicorum imperiis ad definiti argumentis necessitaten adstrictus. Neque vero constantis arbitror, jocis & seriis eundem vultum impendere. Accedit, quod ingenium mihi sequax ac ductile, ut à cujusque Poëtae lectione incaluerat, ita ad ejus imitationem rapieba- [fol. *8r] tur. Agnosco me ipse alibi Lucani spiritu plenum, interdum Manilii plusquam satis est studiosum, nonnunquam castigatius aliquid ad Statii & Claudiani instar conantem. De Epigrammatis quid dicam? quae, ut artis ejus peritissimos decebat, facile est scribere: Roterodami XV. Decembris. M D C XV. |
HUGONIS GROTII |
AD CHRISTUM. |
EUCHARISTIA. |
PARAPHRASIS |
In tres versus postremos capitis X |
ODE IN NATALEM. |
ODE PRO INDUCIIS. |
EUCHARISTIA. |
SILVARUM |
HISTORIA BORRII. |
HISTORIA |
Oratio ad milites quosdam consternatos |
ANNALES |
MATHEMATICA |
MYRTILUS, |
INAUGURATIO |
Epicedium |
SILVARUM |
Domum ductio |
EPITHALAMIUM |
EPITHALAMIUM |
In discessum filiae Regis Brittanniarum, |
Helenae |
OARYSTYS, |
ELEGIARUM LIBER I. |
EPISTOLA |
Responsum Iohannis Bavari ad Iacobam. |
AD POTTEIUM |
EPISTOLA PALLADII |
In Pascha, qui natalis vigesimus tertius. |
de susanna. |
FARRAGINIS |
COMASTES |
ODE |
GRUTERI |
GRATULATIO |
IN SYMBOLUM |
DE PATRIA. |
DE ITINERE SUO PER |
In Carmina |
ANACREONTICUM |
IN FILIUM GUILELMI MARTINII. |
FARRAGINIS |
ANAPAESTI |
AD |
IN NUPTIAS |
EPISTULA IOCOSA |
|
I. |
V. |
V. |
IN FEUDA CORNELII NEOSTADII. |
FARRAGINIS |
IN |
In adventum |
DE EPISTOLA |
AD HEINSIUM. |
In albo Heremitii. |
De Officio Advocati. |
AD JOHANNEM |
AD |
Ad Monavium, de eius scito. |
Epitaphium |
AD |
DE |
ERUDITA IGNORANTIA. |
In librum suum de Moribus Atheniensium, Romanorum, Batavorum. |
IN |
De itinere suo per res prolatas. |
AD |
In meditationes sacras |
IN LIBRUM. |
AD |
In obitvm |
In mortem |
In mortem |
In Obitum |
In adventum |
EPIGRAMMATUM |
II. |
III. |
IV. |
V. |
VI. |
VII. |
VIII. |
IX. |
X. |
XI. |
XII. |
XIII. |
XIV. |
XV. |
XVI. |
XVII. |
XVIII. |
XIX. |
XX. |
XXI. |
XXII. |
EPIGRAMMATA |
ZUTPHANIA capta. |
DAVENTRIA capta. |
Praelium ad CNODSENBURGUM. |
HULSTA capta. |
NEOMAGUM captum. |
STENOVICUM captum. |
COVORDIA capta. |
GERTRUDISBERGA capta. |
COVORDIA obsidio liberata. |
GRONINGA capta. |
Supplicium de parricida sumtum. |
GADES expugnatae. |
Itinera Indicana. |
Navigatio maris Cronii. |
ad TURNHOUTAM feliciter pugnatum. |
BERCA AD RHENUM capta. |
MURSIA capta. |
GROLLA capta. |
BREFORDIA capta. |
OLDENZALIA capta. |
LINGA capta. |
Cetus in littore expositus. |
BOMMELA defensa. |
CANARIA insula expugnata. |
WACHTENDONCKA capta. |
Munimentum Andreanum captum. |
Ad NEOPORTAM praelio felici certatum. |
Navis praetoria apud ANTWERPIAM capta. |
BERCA recepta. |
OSTENDA fortiter defensa. |
GRAVIA capta. |
CLUSA capta. |
AD |
Ludus duodenorum scrupulorum. Jeu de dames. |
Fritillum. Ticktack-bert. |
Ludus anseris. Jeu des oyes. |
Turbo cum scutica. Ad puerum. |
Turbo. Werp-tol. |
Trochus. Houp. |
Pila palmaria. |
Consolatoria Oratio ad patrem super morte |
| Hoc, inquam, ego cum Guilelmulo nostro ductavi funus - & quis me justius? nam si in luctu amicitiae damna censentur, parentes ipsius gradus maequalitas, sororem sexus, Guilelmulum aetas a defunc to segregabat; ego uh cognationis pan necessitudine coniunctus aetate quantillum a gemino aberam? deinde studia eadem materiam mutui officii dabant, & poterat mihi iiie hoc nomine non minus carus esse quam quod frater erat. haec co dico, ne cum te consolor, putes sanum aegro consilium dare. habes eum qui dolorem tecum sociat, luctu etiam certat, & tamen audet non se modo solari, sed quid ipse adversus macrorem prodesse sensit in aliis experiri. Primo videbo, an non metuendum mihi sit ne vulnus nimium recens nondum obducta cicatrice refricem, dum praeproperis remediis accurro. non equidem arbitror; nam & virum allo- [p. 314] quor & patrem, quem mos ipse patriae nostrae vetat ultra sepulturam luctum producere. quippe parentes non tam, ut vuigus putat, graviores dolendi causas quam dedolendi habent, & hoc ipso quod genuerunt, reperiunt soiacium. magnum iliud iilius sed a natura profectum: sciebam me genuisse mortalem. imponimus nobis si non cottidie illud cogitamus, non semper futuros qui sine nobis numquam fuissent. vide quanta sit haec ingenii humani perversitas: carere iiberis durum non est, nisi his qui habuerunt. & tamen non est minor caeiibum & ceterorum orbitas, sed juctum non habet. Quid igitur est quominus sine lacrimis amittimus quod sine lacrimis non habere poteramus? multa sunt vitiorum patrocinia, nec tantum avaritia & ambitio & juxus veniunt isto nomine, sed etiam qui rationem excessit dolor. superstitem mihi ilium ex ordine naturae optaveram; doleo quod comperta eius pietate diutius utï fruique non licuit; amisi eum cuius opera & patriae auxilio & mjhj potuit esse solacio. hae sunt voces faventium miseriae suae; haec est ingeniosa calamitas. |
| Bonum fihium amisisti: melius est quam malum habuisse. educationis operam perdidisti: compensationem tibi obiciam gaudii, quod ex illius pietate cepisti. sed hoc quoque jam periit idque te male habet. si sapis, appone lucro quod habuisti potius quam damno quod perdidisti. Praeteriti boni fructus in tuto est; hoc nec auferri nec desinere unquam potest solumque est extra invidiam fati. Ejusdem non est, quod parum diu contigerit dolere; quod tamen contigerit non gaudere. Vide ergo, quanto sis illis felicior qui filium nunquam habuerunt: & tamen isti non lugent. At si filios in bonis ponimus, & sunt certe pars praecipua, melius est non diu habuisse quam numquam. Nam etiam cum ipsi auferuntur memoria manet, magnum [p. 315] grati animi oblectamentum. vides ergo parentibus minimum esse cur doleant, si non ex vulgi opinione sed ipsa ratione luctum aestimemus; praeterquam quod majestas patriae potestatis & sacrosanctum illud naturae regnum aegre fert co se demitti, ut cum lugeas mortuum, cm ipse vitae auctor extiteris, ut ei submittas affectus tuos, cuius tu affectibus imperare juSSUS es. etiam atque etiam vide ne quid facias indignum eo fastigio patrii nominis in quo te deus & natura collocarunt, in quam tamen conferre libet culpam nostrae impatientiae, nec ulla est tam parata etiam muliebris luctus defensio quam a natura procedere. atqui calumniae manifesto tenemur, cum nostrum crimen liii impingimus. omnes nobis dolere permittimus, plerique etiam imperamus; adeo hoc gratum est, quo tamen nihil ingratius. nemo est miserior quam ipse credidit, nec minus dolor quam cetera ex opinione suspensus est. meremur autem premi dolore, si non ipsum premimus. |
| Inter rationes quae lugere mortuum dissuadent ista vel prima est, parcendum dolori irrito qui nos mortuis adicere potest, reducere illos nobis non potest. desinat dolor, qui si non desinat tamen pen citius nobis lacrimae quam lacrimandi matenia deerit, quam universum hoc continuo suggenit, cumque idcirco nihil illis carius esse deberet nec temere profundendae quarum usus tam late patet, contra in nullam rem aeque prodigi sumus & quidem cum minimum causae est. multa sunt mala quae hominem improvisa occupant. morte sua aut suorum nihil certius. fiere factum non debemus quod futurum non ignoravimus. quid est quod nobis toties iiie aeris funesti sonus denuntiat quam nulli naturam necessitatis suae gratiam facere? alieni nos casus cottidie admonent eos esse communes, & tamen cum praeter oculos nostros tot ducantur exsequiae, cum tot hominum funera sequamur, spes longas incohare audemus tamquam immunes legis aeternae nec pariter cum omni natura in lubrico positi. & hinc est, quod feriunt magis ista nos tela, quia minus praevisa sunt. quin ergo desinimus de fati iniquitate conqueri, qui non nescimus cottidie aliquos percuti sed omnes peti? at si, ut oportet, cogitaremus saepe quod semper videmus, periSset vis praesentibus malis, dum futura prospicimus. quid mirum est esse mortuum quem tam multi praecesserunt & sequentur omnes? Possem hic multa tibi eorum exempla adducere, & quidem magnorum virorum qui liberos perdiderunt, sed in hoc fortunae regno longe esset difficilius invenire non auquo incommodo insignes domos aut quae omnibus sui partibus constiterint ad exitum. veteres etiam hoc solacii genen usos reperio, eodem nos ire quo totus hic orbis & rerum natura, nihil aeternum; ad hanc conditionem cuncta gigni ut quod coepit & desinat, nec unam domum sine impotenti arrogantia ruinae subtrahi quam mundus expectet. periisse quaecum que vocamus miracula, clarissimas etiam urbes, quarum tamen vita humana est longior. Est quidem hoc aliquid, nolle privatim sibi dolorem vindicare, cuius causa sit publica, & cornmuni mortalitati luctum submittere, sed jonge maiora dat nobis solacia animorum immortalitas, quam certa tide percepimus. non eripitur nobis, sed recipitur a deo quem iiie nobis precario dederat & commodati titulo. habebat filius duius esset magis quam tuus. deus tibi ilium educandum, non mancipio dederat. redde depositum, scis quo pacto cum ilio contraxeris; dicta erat conditio, ut cum visum esset restitueretur, nec ad satietatern tuam usus tibi concessus sed ad illius legem. bonus paterfamilias pecuniam quae in diem incertam data est semper in promptu habet. quis iiie tam ingratus est debitor, qui appelianti conviciurn facit & aegre fert usum sibi non concedi diutius rei gratuitae nec in aliam legem datae quam ut aliquando rediret unde devenerat? Quod eo etiam dictum volo, ne hoc effugiurn occupet dolor, quod non aetate maturior a te iiie reposcitur. non repetit praepropere qui & potuit non dare, & si ilium spectamus qui lugetur, non quamdiu vixerit interest sed quam bene; eius autem rei nos testes sumus. optime vixerit necesse est qui ita moritur. optime moriatur necesse est qui ita vixerit. aiienos annos omnes computamus, cum nostrum sit datos benigne aestimare nec ad illa respicere quae ad nos non pertinent. Potuit diutius vivere. immo non potuit. haec illius senectus fuit. tot tantum annos habuit. plures non accepit. quid querimur? nostra est culpa, qui praeterito tempore numquam contenti sumus, nec reputamus nisi praesentia, hoc est momentanea. tantundem sunt hodie anni tui circiter quinquaginta & illius octodecim. si celeritatern temporum respicirnus, nemo diu vivit; si miseriam, nemo non nimis diu. vitam hanc peregrinationem esse etiam [p. 318] Philosophi prodiderunt. gratulemur illi, cui monstratum est itineris compendium. |
| Quis scit Cui filium malo parens iiie providus subduxerit? quam multorum interversa ingenia pro~ cul a spe quam excitaverant concidere; quot hodie labes, quae corrupteiae! etsi ista de jib augurari nefas, tamen gaudendum, quod non modo extra periculum sed & extra metum est. habebat iiie carnificem suum paene cotidianum dolorem colicum, qui non contentus semper torquere ahquando ilium confecisset. Si cum exercitu iisset, quae discrimina iblum expectassent! sapiens Syri vox, cuivis potest accidere quod cuiquam potest. ob ocuhos tibi pone truncos homines & sepultos jam sui parte, medicorum haniatus qui iegunt ossa viventibus, quae omnia quis non morte peius exhorreat? sed sumamus quod minimum est. cecidisset tamen procui a dulcissimae matris aspectu. simul & morbum & mortem inaudiissemus; non iicuisset nobis pectus praeparare damno, non ipsi auxilio esse aut soiacio. dubitaremus etiamnum quo animo mortem tubisset, quod ego praecipuum arbitror. Haec sunt mala quae primis cogitationibus ingeruntur. at nos dementes si vel nostro exempio nondum edocti sumus quanto piura & graviora sint quae nec opinantibus superveniunt. multis, pater, multis ilium incommodis eripuit mors matura, & si non aliis certe senectuti. Hoc etiam vide, quanto tibi solacia mors ipsa suppeditet. mortuus est aetate lubrica, nec subito malo sed lento, ut jamdudum se sentiret mori, quod tu forte in miseriae, ego in felicitatis parte pono, praesertim cum dolor acutus abfuerit; ita enim fit ut non modo corpus ipsum edometur sed & quantum illi deperit, tantum accedat animo; sequatur vitae fastidium desideriumque felicitatis aeternae. utinam tu quidem vidisses ilium atque audisses, quanta fortitudine mortem provocaret. desperatio huius quam nos optavimus salutis fecit illi maioris fidem. Amplius dicam: non sine miracub ilium ad se vocavit deus. tenebatur mens delirio & corporis affecti contagium etiam animum occupaverat. tamen quotienscumque mortis, salutis, dei admoneretur, tamquam hoc unum ad se pertineret, ita respondebat, ut singularum dictionum constaret ratio. nihil sapiebat rerum praesentium; o nos miseros, si ita ilium bona valetudo deprehendisset! Semel tamen iniectum est nescio quid spei, quod ut fateris, te gravius habet. nimirum experimentum in jIb fecit deus, an ne sic quidem vita minus allubesceret. at pius adolescens totum se eius voluntati dedidit in utrumque paratus. quantum est beneficium quod nos eius rei testes advocavit deus! quod nos ilium vidimus incusantem fati moras & invicto pectore velut hoc ipsum proclamantem: |
| At ipsa mors, inquies, dura est, nec omnino verum illud veterum naturae esse non poenae. primum illud qualecumque est, praeteritum est. ubi non est, luctum quaerit qui dolet suos miseros fuisSe. nihil tam naturae convenit quam mali fine gaudere. Quid autem, quid si ne malum quidem est mori? at hoc etiam philosophis creditum. ultra imus Christiani & audemus cum Paulo dicere: cupio dissolvi & esse cum Christo. haec una est ad aeternam vitarn janua. haec illa est de qua opima tuut iiie, primitiae mortuorum. itaque audimus apostolum etiam stimulum eius habere contemptui. ut vaieamus venena bibimus & quidquid naturae adversum est: quid ut perpetuum simus extra valetudinis vices? fortiter ergo, fortiter toleremus & mortem & amicorum jacturam. nullus est Christianis luctus color, nisi quod nos ipsos lugemus, qui illos amisimus, immo praemisimus. Et hic ipse quam turpis & indecorus! quis ilie est tam curans sua, tam amicorum fel icitati invidus, ut beatos revocet in miseriae partem? si quid vis flu tui causa facere, siqua mamum eius habenda est ratio, hoc fac quod illum velle putas, si quid uh curae esset rerum humanarum. nimirum iiie te torqueri sua causa aequo animo ferret qui positus extra fortunae ludibria res humanas ex alto despicit? |
| Et haec quidem in universum dicta sunt. sunt aliae etiam rationes plurimae quas tibi privatim facile dictabis. Sulpicium vide scribentem Tullio: COGITA quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit; ca nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent. hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit, aut qui non ita rebus illis exercitatus animus callere jam debet atque omniaminoris aestimare? |
GUILIELMI GROTII |
Ejusdem in secundi Epigrammatum libri partem |
Ejusdem in Tragoediam |
HUGONIS GROTII |
INTERLOCUTORES. |
ACTUS PRIMUS. |
Chorus. |
ACTUS SECUNDUS. |
Chorus. |
ACTUS TERTIUS. |
Iudas. Simeon. |
Chorus. |
ACTUS QUARTUS. |
Chorus |
ACTUS QUINTUS |
Baptizatorum puerorum |
Varia |
DE EPISTOLA |
IN |
INCOMPARABILIS VIRI HUGONIS GROTII |
EIUSDEM SCAZONTES DE CARCERE SUO. |