CASPAR BARLAEUS

POEMATA VARIA

Continue

Latijnse gedichten die niet zijn opgenomen in de Poemata-uitgave van 1645-1646

  1. Doctoq. proboq. Iuveni, Iohanni Lucae, Theses Logicas defendenti (Petit 2)
  2. Carmen funebre in obitum Kuchlini (Petit 3)
  3. Gedicht aan Niellius (Petit C03)
  4. Sylva-Ducis loquitur (Petit 27)
  5. Zes gedichten in de Poemata van 1630 die in de Poemata van 1645 - 1646 niet herdrukt zijn (Petit 24a)
  6. Een gedicht in Huygens 1636 (Daar ook negen gedichten die wel in de Poemata van 1645/1646 zijn opgenomen: 2 3 4 5 6 7 8 9 10)
  7. Opdracht aan Constantijn Huygens bij Barlaeus’ Poematum liber novus van 1630, en vier gedichten in die uitgave die in 1645 - 1646 niet herdrukt zijn (Petit 24a)
  8. In nuptias Bor (Petit 47)
  9. In virginem Ultrajectinam, sine manibus pictam (Petit 51)
  10. Constantino Hugenio Candidato
  11. In natum Principem (Petit 69)
  12. Epithalamium Eversdijck et Camerlingh (Petit C05)
  13. In effigiem Serenissimi Principis Bernhardi (Petit 70)
  14. Gedichten in Faces augustae (In Petit 84)
  15. Slotgedicht bij de Nuptiae peripateticae (Petit 33)
  16. In sententias collecta studio Francisci Heerman, Frisii (Petit C19)
  17. Iusta Foederati Belgii (Petit 95)
  18. Op de titelprent van de Res Brasiliae (Petit 97)
  19. Portretbijschrift op Graaf Johan Maurits in de Res Brasiliae (Petit id.)
  20. Ad praestantissimam matronam Annam Romeriam convivam (Petit 107)
  21. Ad nob. viri Const. Hugenii Amstelodamum adventantis erectos scazontes responsio (Petit 107)
  22. In captivam aulam (Petit 107)
  23. In picturam coronae (Petit 107)
  24. Aan Huygens den Weduwwinnaar (Petit 107)
  25. In natalem Tesselae (Petit 107)
  26. Tesselschades Parnas (Petit 107)
  27. Uit: Brieven van Hooft IV
  28. In obitum Johannis Polyandri a Kerckhoven (Petit 93)
  29. Uit: Epistulae 1667 (Petit 102)



Gedichten aan en over Barlaeus:

Gedichten van Huygens: In Barlaeum desertorem, In Manes Auriacos
Een lofdicht van Arthur Jonston op Barlaeus
Een elegie van Westerbaen aan Barlaeus.
Een elegie van Fabricius aan Barlaeus.
Een funerair gedicht van Franciscus Plante en een van Vondel op de dood van Barlaeus

Voor de Nederlandse en in het Nederlands vertaalde gedichten: BarlaeusNederlands.html
Voor de bibliografie: BarlaeusBibliografie.html




Continue


(Petit 2)
In: Theses logicae de substantia, ad quas SYN THEO comite diligentia, Sub Praesidio Dn. Petri Bertii Collegii Illust. DD. Ordinum Hollandiae & Occidentalis Frisiae Subregentis digniss. Pro ingenii tenuitate respondebit Iohannes Lucae Schiedamensis. Lugduni Batavorum, Ex officinâ Joannis Patii. Anno MDCI [1601].

Doctoque proboque Iuveni, Iohanni Lucae, Theses Logicas defendenti.

Ad eundem
ODi ociosum hoc vulgus & improbo,
Faecunda quorum pectora languido
    Marcent veterno, & in retruso
        Qui sapiunt sibi-met cerebro:
Nullisve gaudent divitis ingenî
Artes repostas prodere rivulis,
    Artes repostas quae perennes
        Conciliare queant honorores.
Ecquis sub illo te grege censeat
O IANE? acutae vena scientae
    Cui pectus irrorat suosque
        Per latices faliens inundat.
Qui nec feracis supprimis ingenî
Foetus, at almum parturis in diem:
    Aeterna ut hinc tibi evirescat
        Gloria, par titulis paternis.
Spectandus in certamine Pallados
Das ventilandas in medium theses:
    Nil tela nil spinosum acuti
        Iudicium trepidans Sophistae.
Insiste coeptis. pulchrior accinit
Laes è profundis nata laboribus,
    Quam quae levi sudata cura
        Ad strepitum popularis aurae
Paucum susurrat. Macte Satellitum
Phoebi satelles strennue, nec tibi
    Inane fallax praelianti
        Terriculum incutiat caterva.
In bella pergas, namque merentibus
Aeterna virtus premia suggerit.
    Quod si fatigatum procellis
        Ingenium tibi collabascat:
Te Pallados doctrina sagacior,
Te BERTII mens nescia vincier,
    Teque Aonum curae Sororum
        Expedient per aucta belli.
Amoris ergo posui
CASPARUS BARLAEUS Antwerp.

Continue


(Petit 3)

CARMEN FUNEBRE

IN OBITUM

Reverendi Clarissimique Viri

D. Iohannis Kuchlini,

Collegii Theologici Ill. Ord. Holl. & occiden-
talis Frisiae Regentis & Praefecti
fidelissimi,

Quem ex corporis huius ergastulo v. Non. Iulii,
    Anno Domini millesimo sexcentesimo sexto,
    in coeleste tabernaculum evocavit Deus Pater
Domini nostri Iesu Christi.                        

[Vignet: muziekboek].

Lugduni Batavorum,
Ex Officina Thomae Basson. 1606.




Carmen lugubre.

UT Fata vadant, ut minax necessitas,
Magnoque fixum Numini suffragium
Motu latente ducat humanum genus
Docemur omnes, pauciores quaerimus.
(5) Nec nostra magni Patris edictum capit
Mens ante poenam, terreos sed margines,
Et arctioris machinae compendium,
Et vile mundi labilis proscaenium,
Circum rotata, saeculum temnit sequens.
(10) Ignara vitam turba nostram vivimus,
Oblita mortem, debitaeque patriae
Fastidiosa, mortis horam discimus,
Dum claudit alter, deque vitae termino,
Dum mors propinquas certior quatit fores,
(15) Aut rara certè, aut prima cogitatio est.
Hinc cum locatum poscit hospitem Deus
Mundi taberna, Spiritumque corporis
Laboriosis eximit conflictubus,
Nos hospitales, nosque convivae breves
(20) (Nam Vita nostra prandium, Mors symbolum,
Epulum dolores, Terra quo divertimus.)
Ah ah dolemus, ordinisque ferrei
Obliviosi, nesciique, lachrymam
Arcanioris indigam solatii
(25) Fidemque supra & Christianum fundimus.
      At nunc profanis expedita vinculis,
Lusuque mundi mollibusque gaudiis,
Humanitatis carcereres enavigans,
In te supremum diva Mens Diem cape;
(30) Vitaeque suavis exoluta compede
Leges sepulchri, fata, coelum cogita.
Ante ora Mortis atrae persona ambulet
Telo minaci, stet cadaver horridum,
Et destitutum Spiritu palatium
(35) Pallente vultu, luminumque orbes cavos,
Et os hiulcum, corporisque languidi
Remissa membra, nesciam molem sui
Pondusque specta. Triste, lamentabile
Subeat feretrum, pulla vestis & togae
(40) Prolixiores, excavata pectora
Almae parentis, lachrymarum flumina,
Luctus, dolores, intimo suspiria
Deducta corde, quicquid expers gaudii est,
Quicquid doloris indicem praebet notam.
(45) Iam fas dolere. Quaritis causam viri?
Mors causa, mortem quaeritis? sanctissmima est.
Et hanc rogatis? MORTUUM COLLEGIUM EST,
DOMUSQUE ALUMNAE VITA KUCHLINUS PATER.
Illum severo Mors acerba spiculo
(50) Fati subactum lege confodit senem
Inimica nobis, plusque amica mortuo.
Eheu recessit, altiusque terreos
Emensus orbes, aetheris magni nova
Statione regnat, proximusque iam Deum
(55) Patrem salutat, & Sacerdotem videt
Regem sacerdos ipse factus regius.
      Nobis dolendum est, lachrymae superstites
Manent relictos. Omnium haec legatio est
Heriditasque prima luctus & dolor,
(60) Quos possidemus. Iam domus feralibus
Cingenda ramis, quaere morosam dolor,
Cedò cupressum, quaeque Collegî vides
Atros penates atque moesta limina,
Infige primis arborem tristem atriis.
(65) Nos voce lessum tristiore condimus.
      Ereptus orbe est, Patriae, Collegio,
Ecclesiaeque, Patriae, Collegii,
Ecclesiaeque vita, sensus, spiritus,
Fulcrum suorum, vis, decus, necessitas.
      (70) Ereptus orbi est patriae sanctus pater
Qui Christianae filios scientiae
Prolemque studiis usque gignebat sacris.
Nondum omne dixi. Ereptus orbi, ecclesiae
Pastor, propheta, praeco, lux, episcopus,
(75) Servus Tonantis, angelus, vox, buccina,
Sal, seminator, dux, sacerdos, presbyter.
Qui non suberbae vocibus facundiae,
Non spe scelestâ laudis, aut sacerrimi
Avarus auri, non propheta subdolus,
(80) Fallaxque doctor, sed potenti robore,
Et Christianae fervidus zelo domus
Arcaniorem prodidit sapientiam.
Nondum omne dixi. Cernis ut Collegii
Vicina celsum fama lambat aethera
(85) Ringente Codro? Limen hoc, limen pium,
Laresque castos fida Kuchlini manus,
Et cura pernox, & sagax prudentia
Laboriosâ pertinax indagine
Legum severa fronte terruit Regens.
(90) Illic Iuventae Tracium flexit rude,
Geticosque primis exulare cordibus
Mores coegit, hic scientiae face
Tenebricosum, informe dispulit nihil,
Mentique Doctor praefuit, vitae regens,
(95) Virtute vitam corrigens, at Pallade
Illustre mentis imbuens sacrarium.
Necdum omne dixi. Ereptus orbi concidit
Kuchlinianae culmen & pater domus.
In quo reposta filiorum pectora
(100) (Imago nati, parsque dulcior patris)
Ipsum Parentem verè in exemplum trahunt.
In quo reposta filiarum corcula
Coniuxque grato pondus optatum thoro
Ardentiore tacta amoris flammulâ,
(105) Illae parentem praedicant, haec coniugem.
Sic causa lachrymas quadruplex nostras vocat,
Privata, Patriae, Ecclesiae, Collegii.
O si vel una mors, vel unius foret
Funus, sepulchrum, plurium cadaver est,
(110) Pluresque in illa morte terrae condimur.
Sequimur feretrum turba, verum pulvere
Tumulanda eodem, lachrymas effundimus
In morte nostra, deque proprio funere
Pullata praesens Musa carmen concipit.
(115) En Leyda parte maxima occidit sui
Et se sepultam penè in uno corpore
Misella spectat, terminosque contrahit
Invita laudis. Illa IUNî manibus
Truncata primi nominis fastigium est;
(120) Animamque penè honoris efflasset sui,
Dùm casta Solymam tenderet Trelcatii
Mens & voluntas, ni parentis spiritum
Conduplicandum prensitasset Iunior.
At hisce rursum manibus retrò cadit
(125) Pars quassa laudum, tertiusque nominis
Subsidit ordo, quaeque defuncti senis
Titulo vigebat, nunc anhelat gloriam.
Mors aqua cunctis pauperis dominum casae
Regemque poscit, nec quid inter dispares
(130) Intersit, audit, verum amica nemini
Indifferente nos rapit suffragio.
O quem Virorum claudit urna vilior
Niobéque plorans. Christiani nominis
Constans Professor parte telluris locum
(135) Minore poscit, & fatur mortalium
Natale rusus Exul invisit solum.
Hic hostia illa est sancta, complacens Deo,
Fragrantis aurae, prima quam Nativitas
Dedit offerendam, Vita & Ambulatio
(140) Mox consecravit aequa, temperans, pia,
Mors consecratam debito stitit patri.
In qua remissis spiritus subselliis
Vanae repressit pectus arrogantiae,
Et morte magni gloriata Principis
(145) Humilem subacta lege mens suasit gradum.
In qua serenam diva Charitas domum
Sortita, fraudes, palliatum hypocritam,
Sinceritatis supparo tectos dolos,
Hostilis odit, ipsa nudo pectore
(150) Vultu retecto, integra, lenis, innocens.
Haec hostia illa est, quam supernis sedibus
Innoxioque tot beatorum choro,
Vallata diae Veritatis moenibus,
Inter procellas, turbinesque & Aeolos,
(155) Symphlegadasque & mille terrarum mala
Animaeque fluctus, firma SPES recondidit.
Haec hostia illa est, cui rubentes criminum
Vultus Redemptor sanguini immersit suo,
Quae jure certae Adoptionis & sacros
(160) Imbuta sensus Abba clamavit Pater,
Oleumque toties expetivit Gaudii.
In qua, supremis missa ab atriis FIDES,
Totum tenaci amplexa Christum brachio,
In hoc salutem vidit, & Christi Patrem;
(165) Quem scire didicit, possidere gestiit.
Non illa vastas regis inferi minas
Sathanaeque fraudes, aut aperta proelia
Cataphracta timuit, pectoris magni Fides
Mentisque sanctae cedere inscius rigor
(170) Tandem triumphum cepit, & victoriam.
Vis omne dicam? Spes, fidesque & Charitas
Confoederatae, Gaudium, Pax, Spiritus
Devincta vinclis in vicem, Benignitas
Cum Lenitate, lexque Temperantiae
(175) Istam Tonanti consecrarunt victimam.
    At Mors iniqua sustulit terris Virum,
Dignumque texit pulvere & tumba caput,
Irata mundo. Semper optimum secat
Falx imperatrix, utilemque demetit
(180) Perversa segetem mortis inclementia,
Humana coecis ictibus perambulans.
Adstant dolores. Pande iam Dolor viam.
Lachrymisque fusis, luctubusque prostratis,
Suspiriisque, cordibusque collapsis,
(185) Gemituque longo, fletu & ejulatibus
Rectore viduam invade Collegî domum.
Lugemus omnes tristiorque nos manet
Aerumna reliquos, duraque infelicitas,
Fati severas mentibus sistens manus.
(190) At tu revulsis sancta Relligio comis
Pullam dolendo funeri vestem para,
Satellique solve quod debes tuo.
Tuque ipsa scissis flammeis Charis dole
Austera paulum, veste disrupta Fides
(195) Subi feretrum, tuque justorum tenax
Astraea, streperum curiae negocium
Indic parumper, quaeque coelo laberis
Pietas cadaver lachrymis riga tuis.
En ipse tumidum Rhenus alveum pater
(200) Coarctat in se, quique defunctum senem
Germanus olim vidit, hunc Batavus dolet,
Ripa strepente, & stridulis fluens aquis.
    Iusti dolores, diva quos Pietas cupit,
Natura poscit, flamma amoris exigit.
(205) Veri dolores, quos supernae temperat
Promissionis unda, quos solatio
Tacitaque voce Christus & Christi Deus,
Cordisque pressi cura Spiritus levat.
Sic lacrymare, sic dolere, fas, pium.
(210) Peccatur ultra. Terminus luctum duplex
Hinc lex Tonantis, hinc Deus Felicitas,
Futurus ille, & alter optatissimus
Immobilisque aeternitate, terminat.
    At tu beatas qui colis coeli domos,
(215) Orbemque nostris invium vestigiis,
Humanitatis dum tenemur vinculis,
Pater verende, gaudiis felix tuis,
Haereditatis gloriam tuae cape
Oppignoratam. Vita iam brevis tibi
(220) Aeternitatem combibit, vitae satur
Ordiris aliam, dumque mundum deseris
Adis secundum. Scilicet nos advenae
Hic exulamus, patriamque quaerimus,
Sursum potenti dextera structam Dei.
(225) Non esse turpe est, esse plus optabile,
Minus fuisse, at esse caelorum incolam
Mundi solutum lege, felicissimum.
At hic beatus, nosse cui sese datum est.
At bis beatus, nosse cui sese datum est,
(230) Christumque post se, at ille felicissimus,
Qui pertinaci prensitat notum fide,
Et spe perenni patriam coelum capit.
Ubi sancta Rex est Trinitatis, lex Charitas,
Modusque vitae sempiternae Aeternitas.

                                          C. BARLAEUS. Antwerp.

FINIS.


Continue


Bibl. Rem. Rotterdam (GBR) ms. 339
1625, 1 fol.

C. Niellio

Spectator, en tibi, hic is est Niellius
Niellius, librorum is ingens helluo,
Qui quicquid uspiam undique est voluminum,
Profana quaeque aut Sacra continentium,
(5) Vel continentium Vetera quaeque aut Nova;
Id omne perreptavit, & corde id suo
Conclusit, illo corde quo facundius
Scientiaque plenius vix quit dari.
Qui quicquid alienum fuit, aut non suum
(10) Lugendo, colligendo fecit id suum:
Ceu flosculos apis fugax circumvolans
Ex his & illis carpit usui sibi
Quod esse possit, dulcis in mellis favum.
    Hoc unicum tibi licet (custodia
(15) Quem eheu! premit tenebricosi carceris
Sed praeter omne ius, meritum ac tuum premit)
Nunc immorari & immori libellulis,
Suavissimis illis tuis libellulis,
Libellulis, inquam, tuis sodalibus,
(20) Queis eleves hoc temporis fastidium,
Fallasque carceris lugubro taedium;
Et qui tibi sint perpetim solatio.
    At hoc dolendum est omnibus vel maxime
Quod non tuâ liceat frui scientiâ,
(25) Sed illa tecum quod sepulta squalleat,
Inersque lateat elusa carceris specu.
Ni forte (quod faxit Deus, velit probus)
Maiore damnum commodo resarcias,
Scribendo nostris quo deinceps posteris,
(30) & posterorum posteris nepotibus
Prodesse possint per futura secula.


[Ms 44: Rationes, quibus probatur non esse sigillatim examinandos
        Remonstrantes, ad Synodum nationalem citatos, aut ad
        extemporaneas responsiones constringendos (1618) (4 pp.)
Ms 688: brief van 8 april 1628 aan Jacob le Petit
Ms 689: brief van 10 augustus 1630 aan Jacob le Petit
Ms 690: brief van 31 augustus 1630 aan Hugo Grotius
Ms 691: brief van 15 oktober 1637 aan Jacob le Petit
Ms 692: brief van 24 november 1637 aan Jacob le Petit]



Continue


(In: Petit 27)

EPIGRAMMA. SYLVA-DUCIS LOQUITUR.

Me victam quicunque videt, miretur in hisce
    Moenibus Austriacos occubuisse duces:
Et passas violenta Deas, Thetynque Palemque:
    Fluminaque adstrictis obriguisse vadis.
(5) Miretur totas Batavum absorpsisse paludes,
    Castraque praecelsis tot potuisse jugis.
Qualia nec grandes quondam stupuere Plataeae,
    Victaque sub Lybico Byrsa superba mari.
Hoc quoque miretur, magni nil Caesaris arma,
    (10) Et Regum pro me nil potuisse manus.
Belgica Tarpeio si pridem Roma Tonanti
    Nuncupor, en, titulo splendidiore cado.
Hoc mirere magis: vicit jam Belgica Romam,
    Et ter mitratrum terra pusilla Patrem.


Continue


Het Poematum liber miscellaneorum (1630) bevat zes gedichten
die niet in de Poemata van 1645 - 1646 zijn opgenomen:
(Petit 24a)

[p. 155-157]

Ad Doctissimum, Praestantissi-
mumque Juvenem,

CORNELIUM NEOSTADIUM,
cum Iuris Utriusque Doctor
publicè renunciaretur.

HAeres paterni nominis Neostadi;
Idemque patriae laudis, atque virtutis,
In quo renascens priscus ille Curator
Semet reformat, alterumque despondet
(5) Reis patronum, Curiae senatorem:
Quod stemma capiti, quas tibi infulas nectet
Astraea virgo? dum decus Togatorum
Tot pileatos inter altior Patres
Doctor capessis. Illa vix redux coelo,
(10) Rectura terras, quas scelesta iamdudum
Fraudum libido, iusque venditum damnant,
In te triumphum ducit, & tua sanctum
Iuris tribunal occupans clientelâ
Precium reponit, ter beata dum tali
(15) Gaudebit insons turba sospitatore,
Nocens dolebit, & recalcitrans Cyclops
Severa legum pertimescet edicta.
At quanta iam te, quanta, proh Deus, moles
Manet laborum, quamque conscia mentis
(20)Venerandus horror, dum relicta pupilli
Iniuriisque exposta causa te poscit
Iusti patronum, vidicemque non iusti.
Quod si dolosi spes resulserit nummi
Aurumque fallax, iure pondera lites,
(25) Non aere sacro. Sit tibi scelus grande
Emptum tribunal, dexteraeque iam dantes,
Ut mox reportent. magna iudicis virtus
Si norit aequum, si fatebitur, maior.
Themis statutae veritatis interpres,
(30) Exosa precium, nec favore, vel damno
Mutata formam, consilî tui praeses
Perennis adsit, nulla iuris examen
Persona violet, nec maligna victori
Applaudat unquam causa, cedat Astraeae
(35) Vel Regis ipsum nomen; hoc sciat Princeps,
Et se decere, lege velle constringi:
Mox veritati sit comes Fides sancta,
Fideique placidus lenitatis aspectus,
Quo pertremenedos iuris intuens casus,
(40) Iustumque damnans, aequitate sis iustur.
Talis Senator, talis in forum prodi
Dicturus aequum. terreat Deus vindex,
Raptumque quondam iudici malo tergus
Doceat timere, & vocis Imperatorum
(45) Decreta veris aestimare censuris.
At nunc honoris arduum premens culmen,
Ipsaque laude maior, inter applausus,
Festasque voces, quas tibi fremit Pallas,
Chorusque Phoebi, Curiae Batavorum,
(50) Patriae saluti Ius Togamque iurato.
Hoc poscit illa, poscit omnis Astraeae
Dicatus ordo, & si qua mortuis vota,
Hoc umbra magni postulat Neostadî.



[p. 157-158]

Ad Clarissimum Virum
IOACHIMUM MORSIUM,
Simonis Simonidis Odarum, & re-
liquorum poematum editio-
nem parantem.

INusitati carminis novum vatem,
Morsi, reponis, & prioribus seclis
Natam poësin, gestibusque Graecorum
Salata verba barbitis Latinorum
(5) Aptata praebes, Pindarique delapsum,
Ceu monte, flumen Ausonum refers lingua.
At nunc poëta falsus esse coepisti
Numerose Flacce, docta dum tibi Sappho
Non aemulandum Pindari melos laudat.
(10) Ruit ecce Simon axe vel sub Arctoo,
Numeris solutis lege, nec tamen ponto
Facti daturus insolentis exemplum.
Erepta laus est Graeciae, nec Argivis
Iam sola gressu Musa vadit adverso.
(15) Sequimur Latini, gloriaeque Graiorum
Libamus aliquid. Omne quod venit seclum
Prioris umbra est, aemulumque transacti.
Imitamur illud posteri, quod inventum
Prisci dedêre. prima cura maiorum est,
(20) Nostrûm secunda. Tuque, Apollinis mystes,
Praeclare Morsi, perge sacra doctorum
Pressoque luci vindicare scriptores.
Gratum Promethei non minus fuit factum,
Quod Solis ignem commodarit his terris,
(25) Quam qui creavit. laudis est perennantes
Res invenire, sed dedisse maioris.



[p. 173-176]

Prosopopoeia
MELANCHOLIAE.

EGo ponderosi sanguinis nutricula,
Inersque terrae pondus ingenî mei,
Querelaeque mentis indices voces dabo.
Sum Bilis atra, quae latina iam loquor,
(5) Edocta nunquam: calleo poëticam,
Teretesque Iambos ipsa per dilirium
Rotare possum, quos Apollo sobriis
Vix dictitaret. quin futura dicerem,
Ni saga haberi, Daemonisque conscia
(10) Batavis vererer. sum tamen poëtria,
Et ipsa memet & meos casus canens.
Atque illa saltem sanguis excellens potest,
Diviniorque spiritus, quo dum feror,
Ceu numen aliquod corda concito virûm.
(15) Per me Sibyllis, si locutae sunt tamen,
Fluxisse versus arbitror, per me puer
Insonsque virgo saepè lamia creditur,
Dum verba iungit, & stupenda dictitat
Bilis potestas. Quis fuit Calchas senex,
(20) Fatidica Manto? biliosum par fuit.
Sin falsa dico, ne stupete. Bilis est,
Quae dum stupenda fatur, ingenî sui
Insaniaeque signa pariter exhibet.
Cognata magnis mentibus dementia est,
(25) Paribusque vadunt passibus scientia,
Et stultus error. fortè pauxillum mei
Fuit Catoni, cum severus arbiter
Ridere nollet. plurimum certè fuit,
Cum vas rotaret, impudenti Graeculo.
(30) Ego serenos Principum vultus meâ
Virtute pressi, totque laetas virginum
Frontes subegi. pallor & querimoniae,
Formido, luctus, nostra sunt molimina.
Quin ipsa per me displicet moralibus
(35) Sordetque vita. sit rogus solatium,
Horresco crebro, nec meae formidinis
Nisi vana causa est. moesta laetis praefero,
Tenebras diei, risibusue lachrymas.
Immota terram versus abeunt lumina
(40) Aversa coelo, quippe terrestri sata
Regione patrium specto perlubens solum.
Nunquam quieta, cogitabunda ambulo,
Sto, cumbo, sedo, & ne meis desint malis
Alimenta, curas nutrio demens meas.
(45) Iam fractus orbis in meum ruit caput,
Atlas laborat, iam loquaces ranulae,
Tardusque buso lancinant praecordia:
Nunc inter hydras, angiumque noxias
Tremo catervas. incubare corpori
(50) Montes, colossos, aggeres imaginor.
Instat cruentus lictor intentans necem,
Terrent Megaerae, criminis rubens mei
Ante ora vultus errat, & ter maximus
In me sagittas torquet irarum Deus.
(55) An plus gehenna est? restat infernalium
Aliquid dolori? latro sum, venefica,
Biceps, tricorpor, caeca, balba, claudicans,
Et quicquid usquam turpe, vel damnabile est.
Ieiuna totos saepè transigo dies
(60) Perosa Cererem, sola sufficio mihi,
Animalque socium damno. sic Timon meus
Me bile plenus Cecropidas fugit suos.
Mihi molesta vivi, tristis, horrida,
Aliisque risus causa sum, mox fabula.
(65) Me ridet adstans, ipsa me quoties cruci
Fixam ingemisco, terreor, me iudice.
Undisque mergor, iuro quod sim testula,
Gallina, gallus, vitreusque homuncio.
Defuncta iaceo. & inter haec spectacula,
(70) Quae summa nostrae afflictionis portio est,
Rident parentes, filiique, & filiae,
Vicinus omnis hanc meam dementiam.
    Hac sorte nata vivo, si sit vivere,
Sic esse miseram. cumque sim dementia,
(75) Tollor per aliam (mira res) dementiam.
Quae credo, vera credat esse serius
Spectator, ipse vitreas partes mei
Ostendat aegro, fingat egestas trabes,
Ranas, locustas, credulusque credulum
(80) Levet iocoso subdolus mendacio:
En prisca membis redditur salus meis,
Frons aequa, mens serena, pectus masculum;
Tenebrae facessunt, lacrymae, suspiria,
Faciesque scenae tristis, & ferocior
(85) Orchestra laetâ clauditur catastrophe:
Et ista de me cuncta Graecus, Italus,
Arabs loquuntur. omnibus figo crucem,
Cur nigra mentem territent phantasmata,
Candor serenet. ipse veri sedulus
(90) Scrutator haeret, & Creatorem stupet.
Nunc inter ipsos gratulantium choros,
Dum festa Pallas Batava Tectandro parat,
Incompta, squallens prodii è caenaculo,
Dictura [Grieks-]chaîre[-Grieks]. laeta quin videor mihi,
(95) Nec esse Bilis. cor salit praecordiis,
Applaudo, votis iungo vota publicis,
Galenicisque me catervis inserens
Curas levante rore Liberi patris
Ter posco tingi. mox reversa ad indolem,
(100) Ut Bilis atra credat esse, gaudium
Dublici rependam mentis aegritudine.



[p. 181]

In obsidionem urbis Bredae.

NUper Nassovius sterili me cespite captam,
    Custodem Batavi fecerat esse soli.
Nunc Ligurum Princeps vivo me cespite clausam,
    Custodem Batavis invidet esse meis.
(5) Victrix gleba fuit, sed mortua; vincere iam me
    Altera congesto robore gleba parat.
Fortunae fuit illud opus, fraudisque Pelasgae,
    Nunc propriae fraudis consica Marte petor.
Experiar, num Marte dolus, fortuna Labore,
    (10) Ingenium forti sint potiora manu.
Si vincam, veteres dicar vicisse tiumphos,
    Quamque mihi laudem fraus dedit, arma dabunt.
Si vincar, precio vincar maiore, nec, urbis
    Qui validae fallet moenia, Tiphys erit.
(15) Explicat Austriacas ultrix Hispania vires,
    Et cunctas in me prodiga fundit opes,
Sic mercatur Iber. qui, si non pellitur, urbem,
    Quam Batavis peperit cespes, habebit inops.



[p. 182]

EPIGRAMMA
in picturam Honthorstii pictoris
Ultrajectini, qua vitam lasci-
vientis inter scorta studiosi
exhibebat.

ITe procul siccae, nimis anxia pondera, chartae,
    Nec tenerum vexet pagina docta caput.
Thais amor meus est, studium risusque iocique,
    Et Bromio petulans mixta puella Deo.
Victa gemit Pallas, dum me lasciva parantem
    Patricio tandem nomine virgo beat.
Sic malesana meos Circe transformat honores,
    Et studio-sus sum, qui studiosus eram.



[p. 182]

Hexastichon inscriptum Albo
Nobilissimi Juvenis
ADRIANI MYLII.

ADspice, chare Myli, magnorum exempla parentem,
    Nec tua sit proavûm sanguine fama minor.
Tantum imitare duos, &, quò vestigia duxit
    Hinc avus, hinc genitor praevia, flecte gradum.
(5) Tu si tanta tuis aequabis nomina factis,
    Crede mihi, laudes spondet uterque suas.



[p. 183 - 184]

In libros
Nobilissimi Praestantissimique Viri
GERARDI THIBAUTII
de Gladii usu.

SI qua fuit stricti seu vis, seu gloria ferri,
    Atque aliquod precium Martius ensis habet;
Quo defensa diu, quo tandem victa fuere
    Pergama, quo victrix Roma superba stetit,
(5) Quo super extremum grassata est Graecia Gangen,
    Et posuit tumidas Africa tota minas,
Quo Latiis aegrè cessit Germania sceptris,
    Victricesque aquilas non semel alta fuit;
Plurima cui celebres debent certamina lauros,
    (10) Tutaque libertas pilea ferre dedit:
Non moritura novae surgent encomiae chartae,
    Qua duce iam leges accipit ille suas.
Barbarico quondam maduerunt rostra cruore,
    Horruit indoctas prisca saburra neces.
(15) Nunc alio versat gladium molimine Belga,
    Nec jam dextra potens vulnera, docta dabit.
Tu qui sacra truci scripsisti nomina Marti,
    Iustaque magnanimus praelia sanguis amas,
Hic prius in picto libra tua brachia campo,
    (20) Longius atque armis vivere disce tuis.
En rudis in circo Mavors concluditur arcto,
    Discit & ignota ponere lege pedes.
Cuncta metu vigilant, oculi, pes, dextera, mucro.
    Exitii culpam parvulus error habet.
(25) Quae dum scire facit nostrum Thibautium orbem,
    Ut calcata prius norit arena nihil,
Dignus erit famae nunquam morientis honore,
    Dignus erit vita non morente frui.
Qui vitam, vitaeque suum decus asserit armis,
    (30) Creditis hunc coeli Numina posse mori?


Continue


Opdrachtsgedicht voor Poematum liber novus een van de drie delen van de Poemata-editie die in 1630 in Leiden bij Andreas Clouquius verscheen.
(Petit 24a)

Nobilissimo, Amplissimo, doctissi-
moque viro,
CONSTANTINO HUGENIO,
EQUITI, Domino in Zuyle-
chem, Illustrissimo Prin-
cipi Auriaco à
secretis,
Hunc Poëmatum suorum libellum
inscribit
CASPAR BARLAEUS.

GRande decus Phoebi, nostrae pars nobilis Aulae,
Constantine, meis quae scripsi carmina Belgis,
Accipe; & hunc tenuem vatis ne sperne laborem.
Prima salutiferos orditur pagina cantus,
(5) Atque audet cecinisse Deum sacrosque per actus,
Et semel amissae feralia damna salutis
Ambulat, & totum destillat ab aethere Christum.
Altera Nassovii laudes, & bella Batavae
Gentis, & Auriacas, victricia tempora, lauros
(10) Fortuna famulante, canit: totiesque triumphos,
Exhibet, & victum terris ostentat Iberum.
Ut patriae vires subito Vesalia motu
Auxerit, atque ipsa veluti de morte trophaeum
Fixerit armipotens tellus: ut Caesaris iras,
(15) Et debellatum pugnax calcaverit Istrum,
Hîc, vir magne, leges. etiam mihi navigat Argo,
Raptoresque Duces alios, & nomina vectat,
Moeonia memoranda tubâ. ditissima Colchis,
Exuitur, queriturque suis effossa cavernis
(20) Pondera bellaci seponi praemia Belgae.
Hac crescit mihi sorte labor; vatumque Ducumque
Gaudia continuant Superi. me Martia donec
Sylva vocat, cuneosque inter, fossasque globosque
Tergeminasque arces, tumulosque minacis arenae,
(25) Ferratos portarum obices, & ahenea luctor
Moenia, & his nostris aliud ruit Ilion armis.
Alter ubi Aeacidae telo jacet Hector, & alter
Sarpedon, ubi tot galeasque & corpora versat
Dommala, & objectis steterunt tot molibus amnes.
(30) Mox etiam bellare foris, Solemque cadentem,
Et procul Occiduis surgentia moenia terris
Impugnare juvat ratibus. ditisque Philippi
Mercamur validas strictis mucronibus urbes,
Me rerum praecone. feror, feror, aequore toto,
(35) Prosperaque audaces acuit fortuna Camoenas,
Nec solitis Helicona locis, Cirrhamque remotis
Sedibus inferimus, Phoeboque adsuescimus Indum.
    Laxat vela favor Superûm, clementia coeli
Auget spes Batavûm, & tanto sub Principe nescit,
(40) Quo constet, Bellona, gradu. non simplice fato
Vincimus, agglomerat praeceps victoria laudes,
Non uno contenta loco. terra omnis, & omnis
Jam nobis patet Oceanus: geminoque recentes
Orbe volant aquilae, geminisque occurimus Indis.
    (45) At tu, seu veteres pernox scrutaris Athenas;
Seu Paphias loqueris Druidum sermonibus artes:
Sive Ducum secreta legis, jussisque potentum
Obsequeris: nostris, Hugeni, adlabere votis.
Quodque tibi sacramus opus, collectaque sparsis
(50) Carmina Musarum foliis, innoxia mentis
Otia, mansueta vates amplectere dextrâ.
Tu mihi Nassovios faciles, tu nomina Divûm
Concilias, tu me laetis affatibus unus,
Alloquioque foves. Eiam, te vindice, Livor
(55) Frendeat, & querulus compescat sibilia censor.


Continue


Het Poematum liber novus (Petit 24a) bevat nog vier gedichten die niet in de Poemata van 1645 - 1646 zijn opgenomen:
(Petit 24a)

[p. 156]

Nobilissimo viro
D. FOPPIO ab AISSEMA,
Equiti, cum Poëmata mea hac
transeunti offerrem.

DUm procul à victis remeas, Vir maxime, Cimbris,
    Et tantum victrix patria lumen habet:
Et jam Caesarei pandis discrimina belli,
    Armaque proh nostris proximiora focis:
(5) Accipe, quae placidum Rheni modulatus ad amnem,
    Carmina, sed plectro languidiore, fui.
Non, ut saepè legas, ut serius omnia, mitto.
    Tantum, nam transis, lemmata sola lege.



[p. 157]

In ALBO Ornatissimi Iuvenis
FR. WTENBOGAERT,
Galliam petentis.

QUisquis amas veteres Druidum lustrare recessus,
    Fluxisque Gallum moribus,
Et Bromia juga culta Deo, sedesque beatas,
    Et vorticosum Sequanam:
(5) Te primum, dein regna vide; tumidumque tuorum
    Affectuum prius mare,
Mox pelagus, fluctusque seca. qui regna pererrat,
    Mundumque, seque praeterit,
Nil videt. at quicunque suae deliria vitae
    (10) Nescire dedecus putat.
Lustrator cordis proprii, vitiique, quod intus:
    Hic Universo plus videt.



[p. 158]

In ALBO doctissimi Iuvenis
GUILIELMI NOOMSII.

CUi Sophiae nostris patuerunt vocibus horti,
    Et Stagira suas prisca reclusit opes:
Nunc fidei cape signa meae. bis testor amorem,
    Et tibi jam geminâ me ratione probo.
(5) Quae Graii docuere, prius sum verba locutus.
    Nunc tibi, quo Pylades assolet ore, loquor.



[p. 158 - 159]

In ALBO Nobiliss. ac Generosiss.
Baronum
SLUPESKI,
Fratrum germanorum.

VAlete fratres, corculum Polonorum,
Valete fratres, hospites Batavorum,
Vossi voluptas, Palladique dilectum
Par eruditum. si pia poëtarum
(5) Voces, & illa vis potentior Phoebi,
Pergrata coelo est, vatibusque cognatus
Applausit aether. Ire, qua Sigismundum
Veneratur acer Dacus, horret Euxinae
Potator undae, & Caspii maris rector.
(10) At cum ruentis Vistulae procul claro
Bibetis amne, purpuraeque victrici
Viciniores, hanc amabitis cives;
    Stet Leida coram, mentibusque Belgarum,
Subeant labores, bella Nassovae gentis,
(15) Scholaeque nostrae splendor, & decus grande.
Et iner illa, si Deûm vacat natis
Meminisse vatum, cogitate, Barlaeum
Debere vobis, & Slupeskios votis,
Animoque chaor longius sequi fratres.


Continue


(Petit 47)

In nuptias
Amplissimi, praestantissimique Viri
D. Petri Bor,
Civitati Trajectinae ad Rhenum à secretis,
& Eximiae honestissimaeque Virginis
Annae Ver-Burgh,
Celebratas ruri XVIII Decemb. MDCXXXIII.

Dic mihi, cur sociam poscis tibi rure maritam,
    Et mediis, BORRI, basia quaeris agris?
Nec quae turrigeras incedit virgo per urbes
    (5) In thalamis patitur gaudia prima tuis?
An, quia felices habitarunt numina sylvas,
    Credis in his ipsis sedibus esse Deas?
An, quia rura colit pulchra cum Phyllide Thyrsis,
    Hîc quoque plus aliquid Phyllide Thyrsis amas?
(10) An, strepitus aviumque inter modulamina, censes
    Vestra magis tuto murmura posse tegi?
An tibi lascivus formam monstrabit amandi
    Passer, & ad leges te volet ire suas?
An, ubi permiscent hederae sua brachia, disces
    (15) Brachia in amplexus illa queare tuos?
Fortè vides illic cupidas errare capellas,
    Aut aries tanti dux gregis agmen agit.
Aut sua dum nectunt coram te rostra columbae,
    Exemplum raptae virginitatis habes.
(20) Iudice me, Vir summe, sapis. per rura, per agros,
    Frondes inter amet, quisquis amare volet.
Seria scribe domi, & pleno discussa Senatu
    In tabulas alibi publica verba refer.
Illic nota Fides patribus, Prudentia, Virtus,
    (25) Et partes obeat dextera docta suas.
Ruri sterne thorum, ruri tibi debeat ANNA,
    Omnia sunt ruri lusibus apta magis.
Hîc hîc terra ferax & tot nutricula frugum
    Conjugibus mira fertilitate praeit
(30) Ambulet in clausa Consul vel Episcopus urbe;
    Liberior patulo sub Iove Sponsus eris.
            Ludebat ad Amstelam
                Caspar Barlaeus.


Continue


IN VIRGINEM ULTRAJECTINAM, SINE MANIBUS PICTAM,
AD CONSTANTINUM HUGENIUM

Huygens, Gedichten, ed. Worp II 304 - 305 (zie ook Petit C31)

Cur se privatam manibus depinxerit Anna,
    Scire cupis? causas vatis et omen habe.
Quae vetitas pulchra decerpsit ab arbore fructus,
    Facta rea est magni criminis Eva manu.
(5) Quae petulans sterili quondam convitia Sarae
    Dixit Agar, foribus vindice pulsa manu est.
Fallere cum patrem voluit, suadente Rebecca,
    Jacobum hirsutas scis habuisse manus.
Cum patriam Rachel patriasque relinqueret aedes,
    (10) Supposuit vesti numina rapta manu.
Ille ferox, grandisque animi, nec segnis Ioël
    Martia diffregit tempora, quassa manu.
Ipsa suo incumbens ferro Lucretia, fecit
    Quod thalami crimen non erat, esse manus.
(15) Peccat saepe manus raptu, certamine. Peccat
    Cum turpes format mobilis auriculas.
Peccat, cum stolidos aversa ciconia pinsit.
    Peccat saepe sua Laodamia manu.
At tua mitis et a tantis alienior ausis
    (20) Annula peccantes odit habere manus.
Forsan et illustris Senecae virguncula vultus
    Vidit, et hic nullas marmoris esse manus.
Forsitan, Auriaci media dum parte notantur,
    Auriacos nullas vidit habere manus.
(25) Non opus in tabula manibus, cum prostat imago.
    Signa bonae mentis frons dabit, anne manus?
Forsan et hoc voluit: se non textricis Arachnes
    Tela sequi, atque ideo non opus esse manu.
Forsan in ingenio manus est, in vertice dextra,
    (30) Et digitos illic mens habet ista suos.
Nugamur. Manibus, manibus cupit Anna carere,
    Et causa est: non vult tangere virgo virum.

        Amstel. VIII Cal. Jan. (25 Dec.)


Continue


CONSTANTINO HUGENIO SECTAE PYRRHONIORUM NOVO CANDIDATO,
INCERTIORI QUAM DUDUM, C. BARLAEUS CERTIOR
QUAM UNQUAM, S. P. D.
Huygens, Gedichten, ed. Worp II, p. 303 - 304 (zie ook Petit C31)

Amphitruo vis esse? miser fallere. vel esse
    Iupiter? Alcmenae gratior hospes eris.
An mavis dici surrepto fratre Menaechmus?
    Vah, foret haec titulis sors aliena tuis.
(5) Non sinat hoc Zulechem, Vahali vicina; nec ista
    Te credat Dominum conditione suum.
Quin potius fias dubiae pars magna palaestrae,
    Aut saltem simula, Te dubitare mihi.
Et dubita, an dubites. Dubita num talia dicas.
    (10) Postremum hoc etiam dicere te, dubita.
Et dubita, an possit domus aedificarier ulla,
    Aut hanc quo possis aedificare modo,
Ut spatiis possint poni quadrata rotundis,
    Et vanus nullis angulus esse locis.
(15) Quin dubita, an mea sint, quae nuper ludicra scripsi,
    An Pyrrho an Sextus scripserit illa prius.
Et dubita, an sapiant, an sint de gente Menenî,
    Qui tanta impugnant sedulitate domos.
Hinc dubita, an scribas, an scripseris, an nova scribes,
    (20) An stes, an sedeas, an potius iaceas.
Anne manus habeat pulchro formosior Anna,
    Anne manus gremio absconderit illa suo.
Tunc mihi Sextus eris; vel maior habebere Sexto,
    Tunc operis fies pars aliquando mei.
(25) At tribus in rebus noli dubitare. Penates
    Si struis, in charta pingere ne dubita.
Cum vocat Auriacus, circumdare pallia, pontes
    Tundere, deinde gradus scandere ne dubita .
Cum cortina silet, Veneris cum causa laborat,
    (30) Solvere, cui debes, basia ne dubita.

Hoc addam; seu sis Zeno, vel iniquior illi
    Carneades; nobis vivere ne dubita.
        (C. Barlaeus).
        Amstelod. VIII Cal. Jan. (25 Dec.)


Continue


IN NATUM

PRINCIPEM,

Festo D. Andreae,
qui Patronus aurei velleris habetur.

(Petit 69)

ANDREAE qua luce sacros persolvit honores
    Cantaber, & Phryxi nobile vellus amat;
Nascitur AURIACUS. coepit sibi tota timere
    Colchis, & auratam plus sibi servat ovem.
Nam forsan, quem nunc puerum cunabula versant,
    Velleris aurati raptor, Iason erit.

                        C. BARLAEUS.


Continue

(Petit C05)

EPITHALAMIUM

IN NUPTIAS

Ornatissimi, Praestantissimi, Doctissimique Viri,

MICHAELIS EVERSDIICK,

Medicinae Doctoris, SPONSI,

Et Castissimae, Lectissimiaeque Virginis,

ELIZABETHAE CAMERLINGH,

SPONSAE.

Celebratas Delphis Batavorum XXVII Octobr.
Ann. M D C XXX.

[Vignet: In Alles Ghetrou].

Lugduni Batavorum,
Ex Officina Elseviriorum.
Anno M D C XXX.


                EPITHALAMIUM

                        IN NUPTIAS

                Ornatissimi, Doctissimique Viri,

MICHAELIS EVERSDIJCK,

            Medicinae Doctoris, SPONSI,

        Et Castissimae, egregiaeque Virginis,

    ELIZABETHAE CAMERLINGH,

                            SPONSAE.

DELPHA, domus Cereris, cocti nutricula Nerei,
    Sic studiosa Dei, sic studiosa Deae:
Delpha, puellarum genitrix, tot mater amorum,
    Quae Gnidos, & Batavûm crederis esse Paphos,
(5) Dives opum, turrita, potens, studiosa penatum,
    Nulla cui nitidos foedat arena lares:
Excipe, quem nostro Iuvenem formavimus ore,
    Et tenerum Sponsi pectus amare doce.
Subde faces, non quas pugnax accendit Enyo,
    (10) Sed Venus, & Veneris ventilat usque puer.
Subde faces, artesque procans addiscat amantum,
    Bellaque virginibus non metuenda tuis.
Et subitò dicat: tua sum jam praeda, Cupido.
    Servitio cogor subdere colla tuo.
(15) Nil opus est Musis, abeunt cum Pallade cunctae,
    Et vacuum Phoebo possidet unus Amor.
Non jam mille placent herbae, medicamina, chartae.
    Molle viro vulnus mollis ELIZA facit.
At vulnus facit alloquiis, risuque, jocisque,
    (20) Blanditiis, vultu, murmure, basiolis.
Qualia non unquam dilecto Cypris Adoni,
    Fixit, & Aemonio Laodameia suo.
Qualia nescivit juveni dare nobilis Hero,
    Cum mediis fervens incaluisset aquis.
(25) Scilicet, ignoti subeunt praecordia motus,
    Atque animus flammis uritur ipse novis.
Cura nova est, moresque novi, vitaeque labores,
    Lux nova, nox aliquid mox paritura novi.
Quodque novum petitur, quia tale, potenter amatur.
    (30) Et Venus insolita se novitate probat.
Quàm memini Coïs impendi tempora chartis,
    Pergameoque dies isse, redisse seni.
Quàm memini quaesita tibi secreta malorum
    Semina, quâ constet firmior arte salus.
(35) Quot ruat illa modis, quàm, non secura, vacillet,
    Ut vehat extremum culpa pusilla diem.
Ut miseranda premant rediturae corpora febres,
    Et vix sit tantis per Medicina malis.
Obstupuit, plausitque tuo tunc Leida labori,
    (40) Pulpita cum doctis perstrepuere sonis:
Et meritam nuper suspendit Gallia laurum,
    Praemiaque ingenii, nomina magna dedit.
At nunc illa gravis teneris doctrina puellis,
    Illa Cupidineis ars aliena choris.
(45) Odit amatorum praegnans Sapientia lectos,
    Et vultum thalamus desipientis amat.
Hîc juvat in mollis animum dimittere lusus,
    Hîc fugat Aonias Cypris amica Deas.
Adspice. fulminei cessant jam praelia Martis,
    (50) Fessaque Belgarum cassis & hasta jacent.
Et jam victrices suspendit Sylva coronas,
    Et Batavus victis expatiatur agris.
Otia dant Ducibus Superi: dant otia castris,
    Nec gelido noster sub Iove miles agit.
(55) Bellatrix Venus una furit. furit acris amando,
    Et curam serae posteritatis habet.
Otia nescit Hymen, nec dum genuisse necesse est,
    Languida frigidulae gaudia noctis amat.
Tu quoque jam Paphio MICHAEL spectande theatro,
    (60) Grandis Acidaliae matris amator ades.
Et tua dum velant geniales tempora myrti,
    Ingenium, Sponsi dexteritate, probas.
Oscula dum libas, carpis medicamen amori,
    Et repetis labris oscula pressa tuis.
(65) Lumina dum charae nictantia mittis ELIZAE,
    Irradiant oculus lumina versa tuos.
Quae data dextra fuit, fidei dat pignus amanti,
    Et dominae rursus pignus amantis habet.
Dumque tuae loqueris dulcissima verba maritae,
    (70) Reddit amatori dulcia verba suo.
Quod das, illa refert. & quod petit illa, reposcis.
    Quodque negare times, illa negare cavet.
Sic artes ordire tuas à conjuge Doctor,
    Quae jam sollicitae spem patientis habet;
(75) Dissimulatque pavens, quos corde recondidit, ignis,
    Discat ut exemplo fortior esse tuo.
Quid loquar ulterius geminis? succrescite laeti,
    Et placidi currant, & sine nube, dies.
Basia non conchae, non murmura vestra columbae,
    (80) Brachia flexibiles non superent hederae.
Cum probitate pudor, cum conjuge cura maritet,
    Alter & alterius sit pietate prior.
Te potior Doctrina, illam commendet honestas,
    Gratiaque innocuae simplicitatis amans.
(85) Cumque suum novies bis Phoebe impleverit orbem,
    Haec soboles matrem nuncupet, illa patrem.
Haec quoque Doctrinae fuerit pars digna medentis,
    Hac etiam populo laude Machaon eris.
Et pudor & vitium est segnes traducere noctes,
    (90) Et medicum sterili decubuisse thoro.
Turpe est, Hippocratem cum culpa redarguit ipsum,
    Et dominos artes destituere suae.

                                            C. BARLAEUS.



Continue

(Petit 70)

In effigiem Serenissimi Principis Bernhardi, Saxoniae, Iuliae, Cliviae, Montium Ducis, Turingiae Lantgravii, March. Misniae, &c. Exercituum Federatorum Regum Principumque summi Praefecti.

ADspice Germanis referentem signa Camillum,
    Et nullo fractum turbine cerne Ducem.

Continue


Twee gedichten uit de Dialogus de secundis nuptiis, tussen Barlaeus en Huygens:
(In Petit 84
)
[Ook in Barlaeus26.html]
Compesce linguam livor, obloqui cave
Votis secundis tertiisque conjugum.
Si res amica, si jucunda, si bona est
Puella conjunx, cur vetas bona frui
Cf:
Bis hac carentes? nubimusque & ducimus,
Compesce linguam Livor, obloqui cave
Votis secundis tertiisque conjugum.
(125) Si res amica, si jucunda, si bona est
Puella conjux, cur vetas bonâ frui,
Bis hac carentes? nubimusque & ducimus,
Ne foeda sterilem vastitas mundum voret.
At hoc cavemus bis quaterve conjuges.
(130) Bis aede Cypri, bis stetisse sub Papho,
Bis vulnerari, ter medullitus peti,
Ter igne carpi Romulae possunt nurus,
Et coelibatur nescii Grajûm patres.
Si suave rident liberi, si penduli
(135) In ore matris lusitant tenerrimi;
In ore patris vagiunt tenerrimi;
Quis esse tales deneget ter conjugi?
Non flamma, pestis, non procella liberis
Conjux modesta est. non penatibus faces
(140) Immittit atrox, cui noverca perplacet.
Noverca nulla est, quae marito condolet.
Noverca nulla est, orphanis quae subgemit.
Noverca nulla est, quae mariti basiis
Placide fovetur. sunt amabiles thori,
(145) Placabilesque, nesciaeque litium,
Et jurgiorum, cùm leves cunae rotant
Litis sequestrum pondus, & pacis vadem.
Primos amoris impetus ciet furor,
Ratio secundos. prima fax dementiae est,
(150) Sequens malorum consciae prudentiae.
Quin prima amantum studia sunt discentium,
Et nescientum conjugî miras vices.
Nos illa scimus, Sponse; quis rebus modus,
Quae vis amori, quae fides, quae gratia,
(155) Quid expetendum, quid cavendum mutuò.
Si vidua turtur nuptias odit novas,
At optat illas Lesbiae passerculus.
Soles redire cernimusque & occuli,
Cur non amantes? solitudo pessima est,
(160) Cur non Creusae, post maritales rogos?
Vagos amores odimus. sed & viri
Facti secundò tertioque. plus amant,
Experti amoris verba, rem, dulcedinem,
Et quicquid hic est sesami & papaveris.
(165) Non ille Tiphys, qui ratem semel mari
Committere ausus, sed frequentius, fuit.
Non Hector audit, qui semel vaginula
Disctrinxit ensem. saepè miles militat,
Et ense crebrò hostile perforat latus.
(p. 31)
Cur noceat bis adire Paphum, bis templa Diones,
Cis molles adamasse Deos?


Continue


Drie gedichten na: Jacobi Lydii Sermonum convivalium libri duo.
Ad nobiliss. amplissimumque virum, D. Iacobum Catsium.

(In Petit 84)

De twee eerste zijn opgenomen in de Poemata van 1646:
Non Arabum jam thura moror messesque Sabaeas
Adspice nascentes mensis genialibus hortos
Het derde gedicht staat niet in de Poemata:

IN MENSAS SECUNDAS
Nobilissimi, Clarissimique viri,
D. IACOBI CATSII,
Equitis, &c. floribus adornatas singulari industria honestissimae
ad ingeniosissimae matronae,
CORNELIAE HAVIAE.

(In Petit 84)

Hactenus indocto cesserunt fercla palato,
    Et mihi mensa rudis tritaque coena fuit.
Non epulis flores, non ornamenta fuere,
    Sed placuere sua simplicitate dapes.
Prima mihi doctas sternis, CORNELIA, mensas,
    Florigerosque paras ingeniosa cibos.
In patinis Pomona jacent & Flora sorores,
    Et tantas avido mandimus ore Deas.
Cingunt egregios florum ridimicula fructus;
    Pictoris tabulam quaeque patella refert.
Myrtus erat, quia mater amas, castisque suetëtam
    Lusibus, hac vernans fronde coronat amor.
Laurus erat, magni quae velet tempora CATSI
    Hospitis, à studiis non aliena meis.
Hîc flores calthae flavos, hîc lychnida vidi,
    Et belides partes hic obiêre suas.
Sic cerasis faciesque pyris nova reddita fulsit,
    Totaque mensa velut discolor Iris erat.
HAVIA, sic sapida & fragrantia fercla ministras,
    Quaeque oculos mixtis detinere rosis.
Ite prcul matres, quae faucibus ista paratis.
    Hîc ipsae florent, quae sapuere, dapes.
            Ludebam postero die in lectulo
                CASPAR BARLAEUS.
                    IX. Sextil. MDC XLI.


Continue


(In Petit 33)

Gedicht in de redevoering: Casparis Barlaei Nuptiae Peripateticae, sive Universae Philosophiae ad statum Conjugalem festiva Applicatio: scripta in Nuptias Theod. Gravii, L. V. D. Sponsi, castissimae lectissimaeque Virginis Evae Bickers, Sponsae. Lugduni Batavorum, ap. G. Basson, 1630.

Ite graves ferro clypei, galeaeque, ducesque,
Et quicquid, Bellona, probas. Tu saeve facesse
Mars pater, & Paphiis furialia praelia belllis,
Et facibus secerne

Afsluitend gedicht na deze redevoering:

    Haec dum remisso disputamus otio,
    Foris sub ipsis praeliatur Alpibus.
    Et signa tollit praepotentium furor.
    Domi triumphos, fracta Rheno cornua,
    Victumque Mosam, fataque indomabilis
    Miramur urbis. ire retro Caesarem,
    Aquilas fugari, laetiorem Marsacum
    Frontem receptis explicare finibus.
In Batavis, tu noster, amas, primusque tuorum
Ordiris, Theodore


Continue

IN
SENTENTIAS
& veterum argutè dicta,
COLLECTA
studio, Amplissimi, Doctissimique Viri,
FRANCISCI HEERMAN,
FRISII.

HAec sunt Socraticae, Frisii, praecepta senectae,
    Haec Latium*, haec voluit Graecia docta loqui.
Errant immixtae salibus, ceu sesama, gnomae,
    Et gravis hîc fatur cum Cicerone Cato,
(5) Mirantur sua verba Thales, Chilonque, Biasque,
    Sensaque subtilis lector acuta stupet,
Invenit hîc vocum globulus juvenisque senexque,
    Invenit hic mores femina virque suos,
Discit amor, discit livor, malesana voluptas
    (10) Spernitur, impietas vapulat, ira sapit.
Ferte gradum, quoquot melioris gratia dicti,
    Dogmataque argutos ingeniosa movent.
Pagina quaeque Schola est, & nostrae regula vitae,
    Et Praeceptores mille libellus habet.
(15) Discitur hîc monitis probitas, interque nepotum
    Crimina, nos faciunt secula prisca bonos.

                                            CASPAR BARLAEUS.

Continue

(Petit 97)

In Tabulam oppositam.

LAurea, quae medios claudit suprema Leones,
    Rectoris voluit sic meminisse sui.
Hinc domitis fulget muralis adorea portis,
    Hic sua navalis rostra coronat honos.
(5) Ipsa suos spectat Pernambucensis ocellos
    Virgo & arundifer tollit amoena manum.
Proxima nectareos foecunda Tamarica botros
    Exhibet & proprii munera pulchra soli.
Quam juxtà Parayba suis dulcissima formis
    (10) Induit & populis sacchara grata facit.
At Grandis fluvii vagus accola Strutio, talis
    Ambulat & ferri pabula falsa putat.
Sic Novus excellit Batavis insegnibus Orbis,
    MAURITIOQUE ferax sub Duce vernat ager.
(15) Quas gentes distinguit humus, Dux asserit unus.
    Occiduasque secat Martia navis aquas.
Mercantes notat illa suos pelagique potentes.
    Armaque Sol coram, sed violenta, stupet.
Tu Seregippa tuis Phoebaeos praeficis ignes
    (20) Sedibus & dici Regia sola cupis.
Sunt Cancri, Garazuna, tui. tibi culmina, Portus,
    Calve, placent. illis stas metuenda jugis.
Squamigerum genus Allagois se immergit habenis.
    Inque Serinhaemum belliger hinnit equus.
(35) Anchora permixtos dentes infigit arenae.
    Regnaque vult nobis hîc diuturna dari.
Arguit Occasum pyxis, nec respicit Ortum.
    Cur? quia distinctis regnat uterque plagis.
At quam, Fama, vides, lituos inflare tubasque,
    (30) Non vim, sed speciem, tanta loquentis habet.

                                            CASPAR BARLAEUS.

Continue

(Petit 97)

(Bij het portret van Graaf Johan Maurits)

Partiti veteres fuimus cum Regibus Indos.
    His Castella, aliis Bela triumphat aquis.
Nunc Fortuna Novos etiam partitur, & Orbes
    Non ultrà geminos possidet unus iber.
(5) Pars quoque iam nostra est & quà ruit arduus aether,
    Prisca Philipporum gloria fracta ruit.
MAURITIO pugnante, alio sub sidere regna
    Condimus et tabulis cum Duce picta damus.
Saevus ubi Nomadum populatur more Tapujas,
    (10) Crudaque ab humana pabula caede capit.
Afer utbi et domitias paret Nigrita Loandâ,
    Et rabido tostae sub Phâethonte domus.
Barbaries venisse Ducem cum sensit, abivit.
    Utque abiisse iterum sensit, atrox rediit.

                                    C. Barlaeus.

Continue

(Petit 95)

CASPARIS BARLAEI
IUSTA
FOEDERATI BELGII
SIVE
EXEQUIAE
Celsissimi & Invictissimi PRINCIPIS,
FREDERICI HENRICI,
ARAUSIONENSIUM PRINCIPIS,
Comitis Nassaviae, &c.
Geldriae, Hollandiae, Zelandiae, &c. Gubernatoris,
& Militiae Foederatorum terrâ marique Praefecti, &c.

[Vignet: Indefessus agendo].

Amstelodami,
Ex Typographeio Ioannis Blaeu,
M D C X LVII.


CASPARIS BARLAEI
FOEDERATI BELGII
IUSTA,
SIVE
EXEQUIAE
Celsissimi Invictissimique PRINCIPIS
FREDERICI HENRICI,
Arausiorum Principis, Comitis Nassaviae, &c.
Geldriae, Hollandiae, Zelandiae, Ultrajecti, Groningae Gubernatoris,
& Foederatorum Militiae terra marique Praefecti.

TRanscendit Bellator humum, Superûmque theatris
Inseritur Martis soboles, cognataque pulsat
Sidera & invictum terris caput intulit astris.
Nec jam Fata Ducem, nec tollere celsius Orbis
(5) Vota queant, nec Arausiacae sublimius Aulae
Fama vehi; quàm si mediis se abscondat Olympi
Porticibus, victumque infrà se spectet Iberum.
Extulit Illustrem gradibus Fortuna, suisque
Evexit Celsum spatiis. mare, littora, gentes
(10) Implevit Mavortis honos. iit altius ipso
Armorum cum Sole labor, Phoebumque triumphans
Dum sequitur, victrix transverberat aethera virtus,
Inque Deûm foribus stetis, & quà linea rerum
Desinit & nescit tolli magis ardua belli
(15) Gloria, surripitur populis, subductaque mundo,
Hîc ubi per magnum Heröes spatiantur Inane,
Haeret & Alcidas inter saturata quiescit.
    Incedit fractis moerens Bellona sarissis.
Incubat in clypeum Mavors, gladiosque facesque
(20) Telaque & adspersas hostili sanguine dextras
Et quicquid nuper potuit placuisse furenti,
Damnat, & armati dum nusquam apparet imago
Principis, ipse suas dediscit belliger artes.
Quin faber ardentis Liparae sua fulmina nescit
(25) Mulciber & chalybum strepitus. torpere Pyracmon
Membra dolet, tantumque sibi periisse laborem,
Nec solita Aetneis subigi fornacibus aera.
Stat sonipes, nullisque rigat sua fletibus ora.
Forsan & hîc magni nequeunt plorare dolores,
(30) Et ratione stupet quadrupes. qui miles in ensem
Surrexit, rectoris egens sua projicit arma,
Nec veteres acuit strictis mucronibus iras.
Ipse jubatorum phaleras fastidit equorum
Lentus eques, nec jam curat substringere loro
(35) Discinctas cervice jubas, non spumea frenis
Ora madent lacerique rigent calcaribus artus.
Neglectae sordent galeae, frameaeque tubaeque,
Castra vacant, nullos lacerat catapulta penates,
Et pax est, ubi longa suis Discordia caussis
(40) Saeviit & languent, facili nunc hoste Leones,
Ecce, procelloso circumdatus aequore bellax
Mattiacus, Frisiusque suae defensor arenae,
Lumina dejecto miscent lachrymosa Sicambro.
Mitratis Patribus gemitus extundit acerbos
(45) Isala, Caesareasque ululans Libitina per urbes,
Flere jubet fortes Salios, Morinûmque querelas
Wasia arundiferis mussat maestissima ripis,
Quamvis victa recens. quo flumine corniger undas
Rhenus agit, totum Vahalim singultibus effert.
(50) Mosaque Eburonum validas dum permeat arces,
Adspicit effossum terris pallere metallum,
Sulphureosque timere Ioves. se latius horror
Explicat & nexos venerando foedere Gallos,
Et delassatos Regali lite Britannos,
(55) Luctus habet. vacuam cognato vindice sentis
Catthe domum, sociumque armorum plorat Achillem
Suecia. quin belli exemplar desiderat excors
Adria, & hac alium cuperet de stirpe renasci,
Qui face Threicios ferroque sequatur & audax
(60) Prisca Panomphaei defendat tecta Tonantis,
Avertatque istum Divorum à gente pudorem.
Imperiis viduata suis circumflua Tethys
Horret & Arctois Dominum circumspicit undis;
Quassatamque ratem pelago nudumque tuetur
(65) Remigio latus & pavidum sine Praeside Tiphyn.
    Exolvit Natura Ducem, sua Vespera venit
Nassovio, Patriaeque jubar fulgurque potentis
Europae placidi mersit caligine fati
Pallida mors, nostrique silet grave cymbalon aevi.
(70) Cui modò laurigerae fulgebant vertice cristae,
Et manus Hesperia victrix à caede rubebat,
Obvia cum medios raptaret signa per hostes,
Pugnantique hinniret equus, fumisque lateret
Obruta bellatrix anima & se cerneret unam,
(75) Occidit & sibimet jamnunc succenset inermi.
Talis erat Drusi facies, cum busta rogumque
Instrueret Romae pietas. sic stratus in ostro
Decubuit clarus Macedo, cum funera circum
Lysimachi Antigonique & nomina magna Crateri,
(80) Cassandrique truces starent. fuit ille jacentis
Scipiadae exanguis vultus. nam signa notasque
Romanae virtutis habes, oculosque minaces
Hostibus & medio Martis vestigia letho.
Sic ubi confossus telis Leo morte furorem
(85) Exuit & fractis insons expanditur armis,
Non tamen horrendis abeunt à partibus irae,
Et quicquid ferale fuit. dens ille ruentis
Restat adhuc, servatque aliquid non mite cadaver.
Imus ad exequias cucti, sequimurque feretrum
(90) Exanimes, unoque omnes in pulvere cives
Condimur atque eadem nostra est, quae funeris, urna.
Nec tamen hîc victi spoliis, Hispane, superbis,
Nec Persen captique trahis post terga Iugurthae
Exuvias, non hîc Varo Crassoque parentas.
(95) Non Cannae infames nobis, non Allia caeso
Fatalis rectore fuit, non Regulus Afris
Ludibrium est, non Hannibalem fortuna cadentem
Destituit. medias inter laurosque hederasque
Noster Ductor obit, calidique à sanguine Manes
(100) Flandriacis onerant victricia busta trophaeis.
    Illustres tumuli, non vestro lilia saxo
Cinnamaque aut Arabum manantia balsama ramis
Imponam violisque tegam fragrantibus aram.
Non molles queror ad cineres, non funus amantis
(105) Leandri Peleique meum est, non umbra procantis
Deiphobi, segnesque animae. se Pyrrhus Achilli
Mixtus & Hectoreis aliquis sub vultibus offert,
Terribilesque rogi. qualis cum Caesare Bruti
Marcellique fuit. Fabii Deciique sepulchro
(110) Iusta pii facimus, scenamque cadavera formant
Pompeii, & celebris Numidarum clade Metelli,
Et laesi toties pondus praelustre Sicinnî.
Tu potius miles gladios, thoracas ahenos,
Et galeas tumulo agglomera. lorica, machaerae,
(115) Et sicae ancipites, strictaeque in colla secures,
Balistaeque truces cineri sunt congrua nostro.
His juvit pugnasse, acies fregisse globosque
Et cuneos rupisse olim, pessundare turres,
Praecipitesque dari vallos. his claruit armis,
(120) His stetit, his strepuit bellorum fabula telis.
Militiae pars tristis eat peditique severus
Iunctus eques, tremulo libret vestigia gressu.
Quos belli distinguit honos, hos ordine eodem
Defuncti conjugat amor. quae caussa tribunos,
(125) Illa maniplares lachrymis immergat iisdem.
Mugiat afflictus tubicen, nec classica pleno
Ore sonent. edant oppressum tympana murmur.
Martiaque occultis tundantur tergora bombis.
    Vos quoque coelitum voces sacrique parentes
(130) Ordinis, attentum eloquio qui flectitis agmen,
Attonitis mecum suspiria ducite templis,
Et precibus placate Deum. sub vindice tanto
Tuta stetit cunctis Pietas & nescia cogi
Libera mens, ulloque mali terrore moveri.
(135) Illius imperiis probitas & pacis amicae
Vis subiit sensusque pii & sublata nocendi
Materies studiumque fuit. tranquilla potestas
Composuit motos animos. sub Principe salvi
Viximus incolumesque manent hoc judice partes.
(140) Tu quae jura legis populo terresque nocentes
Curia & HENRICI toties sub nomine dixti
Tristia vesano sceleri, veniamque dedisti
Mitior insonti misero, palatia taxis
Astraeaeque domos plorata cinge cupresso.
(145) Quosque dabas trepidis titulos frontemque tabellis,
Tolle precor. patiare reum spirare parumper,
Privatumque malis Patriae indulger dolorem.
Tu Pallas delubra aperi. quo Praeside pulchris
Ingeniis monstrata via est, quâ se quoque possint
(150) Tollere humo; voces illis largire disertas,
Phoebaeique sonent strepitu majore penates.
Crevit honos Musis, hoc Moecenate, recensque
Breda, triumphato toties illustris Ibero,
Accendit tibi Diva facem, quaeque horruit armis
(155) Implevit totam doctis sermonibus urbem.
Cum raperet Pellae juvenem Babylonius Assur,
Vos procul exstinctum illustres flevistis Athenae;
Et sese augustis toties pia Roma locutam
Principibus meminit, seu cum venerabile bustum
(160) Deferret Syrios flens Agrippina per agros,
Aut, Auguste, tuam Tiberis loqueretur in urnam,
Istaque tercentum quaterent spectacula Patres.
    At minus hoc, lugere homines. vos sidera posco,
Vos Coeli, aeternique ignes, sub Numine quorum
(165) Victor Belga fuit, potuitque occumbere Vesper
Et Tartessiaci minui fortuna Philippi.
Qui trux fulmineum, Persu, sublimior ensem
Aethereas inter flammas attollis, opacâ
Abde jubar nebulâ. partes satis ista peregit
(170) Dextra suas lambitque hostilem irata cruorem.
Ite Lycaoniae priscis stationibus Ursae,
Quaeque apices vasti custodivistis Olympi,
Cedite custodi Batavûm, oblitaeque furoris
Funebrem spectate aciem, totumque Boöten
(175) In terras celso vobiscum abducite coelo.
Alcide, cui clava feras, Regesque Stygemque
Perdomuit, quem nunc terris mandamus, honoris
Aemulus ille tui vixit, Regumque superbis
Verticibus cristam excussit. non solus in astris
(180) Crederis Engonasis. decus hoc decernere post te
Auriaco fas esse reor. tuque optime Cepheu,
Parcarum reprehende minas & stamina vitae
Arbitrio moderare tuo. planctura decoras
Tendat Cassiopeja manus, lucemque Coronae
(185) Subducas, Ariadna, tuae. pallensque tremensque
Andromeda excussâ comitetur funera pallâ,
Pleiädumque suos abscondant lumina vultus.
    Sic omnis Natura suae dispendia sortis
Sentiat & tantis cupiat miserescere fatis,
(190) Et me praelachrymante, queri. Iam concute Cirrham
Magne Camoenarum rector, fontesque reclude
Pegaseos, Boreisque infer Delumque Claronque
Littoribus veteremque tuo vim suffice vati.
Qui tot bella comes cecini, domitosque per Orbem
(195) Terrarumque marisque Deos, sub Solibus Indos,
Regna per Aurorae thalamos, spoliataque diti
Transtra sub Occasu, concussaque scrinia regum,
Turrigeras arces, tot delassantia Martem
Oppida; postremùm, post tot momenta laborum,
(200) Assurgam, FREDERICE, tibi. Belgîque potentis
Inter & Heroum planctus Regumque Ducumque,
Felici pia verba loquar. Tu conscia rerum,
Suspice magnanimae Mavortia robora dextrae,
Belgica, & innumeros recita, me vate, triumphos,
(205) Quique Duci factis fluxere illustribus, annos.
    Inter tela Puer longique exordia belli
Nasceris & patrio madefactis sanguine cunis
Illachrymas, nescisque tuae discrimina gentis,
Ultoremque Tagum calidosque à caede Photinos.
(210) Cum ferus infandis tabulis proscriberet insons
Hesperiae rector caput & pessundaret auro.
Tunc tibi in augurium cunctis sudasse caminis
Lemnos visa fuit, Steropesque incudibus arma
Praeformasse suis & praesensisse futurum
(215) Martis opus, validas quae machina frangeret urbes,
Quae portarum obices obscura nocte serasque
Rumperet, & totas in sidera truderet arces,
Abstrusosque altè manes aperiret Averni.
Ipsa potens fandi Lachesis cunabula coram
(220) Dum rotat, his, ait, Europae fortuna rotatur,
Hic puer est, cujus tot formidabile regnis
Ad lituos trepidabit ebur. vagitibus illis
Hesperiae pars magna ruet, tantique labascet
Regnatoris apex. discet mansuescere Baetis,
(225) Otiaque horribili Belga extorquebit Ibero.
Caesareis innexe, Heros, natalibus, altis
Deducis genus à proavis, quos horruit olim
Roma, triumphatae deplorans vincla cathedrae,
Et captum in solio Patrem; quosque infula vexit
(230) Sacratique pedo fasces, metuisse Garumnae
Et Ligeris potuere Dii, quibus omnis habenas
Advaticus trabeasque suas misere Sicambri,
Flandriaque infestas Aquilis compescuit iras.
Qui Genitor fuit, hoc stetimus sub vindice Belgae &
(235) Stamus adhuc, cum pressa malis Respublica crudis
Caedibus ingemeret, flammaeque ensesque magistri
Impavidae Pietatis erant. ne, Fama, Loysae
Immemor esse velis. hoc nunc emerge sepulchro
Illustris Genitrix, fastisque inscribere princeps
(240) Femina, Coliniique patris reminiscere laudes.
Fluctibus Oceani pelagique enascitur infans
Martius & coelo simul induratur & undis,
Audacemque animis bellacibus Aeolus implet.
Ipsa parens gladios lateri suspendit & acrem
(245) Exacuit, voluitque ipso cum lacte cruentum
Vindictam bibere, & Regi suprema minari.
Iamque hastam torsere manus, cum viribus impar
Dextera, quod nequiit, potuit voluisse videri.
Talis Phillyrides crescenti robur Achilli
(250) Conatu leviore dabat, mox plena lacertos
Vis subiit nocuitque assuetus motibus arcus.
Talis inexpertam quatiit Mars parvulus hastam,
Atque Agamemnonios lusus timuere Mycenae,
Argolicique Duces. sic deplorata suorum
(255) Funera cunctantis Fabii fuit ulta voluntas,
Cum nondum Hannibalem posset vix nata morari.
Exemplo Dux Frater erat, bellisque coruscus
Subdebat juveni stimulos. successibus audax
Iungebas pernox operas. tu Flandria testis,
(260) Cum castris inimica suis divulsa videres
Agmina & oppositis faceret discrimen arenis
Sors & caussa Ducum. vixdum lanugine malas
Tinxerat aetatis facies. Tu fervidus ipsum
Mendozam votisque acies in vincla trahebas,
(265) Et pugnae spectator eras. animosior annis,
Misceri cuneis jam tunc turmisque volebas,
Mauritiique tuos accendere laudibus ausus.
Disrupit medios Fratris victoria somnos
Saepius atque tuis tolli argumenta trophaeis
(270) Et famae minui toties alimenta dolebas.
Nunc nimis accîdi Morinos, nunc clara Sicambro
Castra rapi, quavis Frisios pallescere ripâ,
Et cunctas uni Superos impendere lauros.
O quoties Vahalim circum Rhenumque bicornem
(275) Sublimi subvectus equo, cataphracta fugasti
Cornua, belligerasque manus pepulisse decorum
Censebas & grande tibi, cum gnarus & acer
Obvia densatis penetrasti signa maniplis,
Bellatorque senem vicisti imberbis Iberum.
(280) Quanta per Advaticos grassari incendia campos,
Vidisti, praeclare Ligur. cum cladibus excors
Ingemeret Bruxella suis, Grudiusque sub altis
Moenibus accensis doluit dispendia villis,
Fumantesque domos, habitataque praedia Faunis
(285) Fleret & in portis trepidans audiret & agris
Martia Nassovium resonantia classica carmen.
Quanta Palatinis venit reverentia terris,
Cum super & Mosam super exaudita Mosellam
Fama fuit, Batavaeque irent in bella cohortes
(290) Extera. cum discors vario rectore potestas
Languit & queruli disrupit vincula pacti.
Quot Fratri cecidere urbes arcesque domusque,
Tot cecidêre tibi. geminos sub pellibus aestas
Solstitiisque suis Superi videre. diesque
(295) Atraque nox fluxere pares. fortuna, laborque
Qui belli, qui pacis erat, divisus in ambos
Nunquam unius erat. rerum sub Fratribus ardor
Crevit & in pugnas abiit cum Castore Pollux,
Cum Decio Decius, Pyladique adamatus Orestes.
    (300) Vix mediis te laeta Ducem Respublica castris
Dixerat, & strictas aeterno foedere gentes
Tradiderat, fascesque suos devoverat uni;
Auspicium à Mavorte facis, defensaque pulchrè
Libertas, animis porrò defenditur îsdem.
(305) Imperio castrisque vacas, maturaque totum
Circumdat Bellona tubis, & docta magistrum
Nuncupat, & rigidis inter metuenda machaeris
Agmina, jam cupit aeratis concurrere turmis,
Iam ferro fecisse viam, glomerare phalanges
(310) Aut spatio majore gradi, nunc stare rotundas,
Lunato nunc ire sinu, nunc aggere claudi,
Nunc latebris prodire suis, modò flumina sterni
Pontibus & totas glebis sorbere paludes.
Scilicet haec novisse, tuum. jam quisque parentem
(315) Rectoremque colit. cunctos te certa sequendi
Cura duces stimulat, quoties per rura, per undas
Ferris, belligeroque seges stat ferrea vultu,
Militiaeque vices te Dictatore tuetur.
Pande, Erato, rerum seriem, terrasque per omnes
(320) Vatem tuta rape & portis immitte ferocem,
Intrepidum immisce cuneis, impone minacem
Puppibus & sublimen ausis furialibus urge,
Insignemque maris spoliis ostende theatro,
Magna triumphatrix pelagi; bellique per artes
(325) Trude fatiscentis tandem conamina Musae.
    Inchoat egregias prima Oldensalia laudes,
Et dejecta viam coeptis majoribus offert.
Grolla subit, sensimque levat se Fama triumphans
Austriacum Auriacumque inter. se Martis arena
(330) Explicat & parvis spatiis diffusior exit
Bellica vis. ista dominos mutavimus urbe
Saepius, & victae decus est, hoc Principe vinci.
Scilicet impatiens pacis sceptrique prioris
Luctatur, caussasque ferox dum ponderat, uni
(335) Post abjuratas Aquilas stat fida Leoni.
Tum decepta suos tradit Vesalia cives,
Et vallis neglecta jacens & segnis apertis,
Vincitur; & vacuis dum regnat Iberia campis,
Velaviaeque ruunt per rura patentia, Regum
(340) Caesareaeque acies, populis ludibria cunctis
Certa facit, reducique occludit moenia Baeti.
Iam metus Unanimes gentes & terror habebat,
Veliferum dum missa bibit Germania Flevum,
Isalaque Hesperiam vectat, dum Geldria cladem
(345) Et sterilis queritur miseranda incendia terrae,
Flagrantesque Deûm turres. furit alter ad ipsas
Hannibal & Brenno portas. rectore sub illo
Reddita lux Patriae est & rursus mascula longo
Se solvit res nostra metu. fugêre phalanges,
(350) Degenerique suos velatae casside vultus,
Non expectatae casum luxere ruinae.
Pugnatum fuit aggeribus, pugnavimus undis,
In promptu vis omnis erat virtusque; sed illa
Opportuna magis, jugulum quae strinxerat hosti,
(355) Praecîditque viam Cereri, dum ferrea rumpi
Vincula, transmitti fossas, vallosque teneri
Conspexere suo lachrymosa crepuscula Phoebo.
Nec minus Auriferae classes raptaeque superbi
Regnatoris opes pelago. Peruana per aequor
(360) Colchis iit, vellusque aliud vexere carinae,
Nassoviaeque rates. toto stant littore puppes
Et pallens pandis abscondunt ventribus aurum.
Hîc ubi sub Cancro Phoebaeis meta quadrigis
Tangitur, ipse suos Tropicis aequavit honores
(365) Auriacus. quà Cuba jacet fervensque procellis
Tunditur & pavidae portus patuere Matancae,
Praeda patet, nostrumque onerant illustria Tiphyn
Pondera & exuitur gazis fulgentibus Astur,
Arctousque vehit Potosinos navita montes.
(370) Quin laetum miratur onus, nec parta labore
Praemia militiae, nec tinctum sanguine lucrum.
Tunc Panamamque Diosque ferunt opulentaque longè
Littora, cantatosque Peru plorasse recessus,
Et Limam Cuscumque potens, Pelopumque Midaeque
(375) Atria & Attalici penetralia fulgida regni.
Sic cum Rege etiam Occasum partimur, & olim
Vinctum Attapalibam seris ulciscimur annis,
Atque illaudati scelus immortale Pizarri.
Excessit Fortuna modum, & successibus audax
(380) Invaluit generosa suis. quam vincere Sylvam
Spes vetuit cunctisque impar fiducia votis,
Vicit, & Auriaco invictum nihil esse fatetur.
Iuravere Dii facinus, damnataque coelo
Urbs inimica fuit. sorpsit trux Vesta paludes,
(385) Pabula bellorum Oceanus, Mars pulveris ictus
Obtudit Eugeniae. fluvios frenare Diana
Et Pallas docuere Ducem, confundere terras
Fluminibus, siccis immittere flumina terris,
Permiscere domos Superûm, Satyrosque tueri
(390) Najadibus, per Plutonis tenebrosa vagari
Limina, fallaces occulta indagine flammas
Condere, robustumque adytis abscondere sulphur.
Ex quo fracta ruit, potuitque fatiscere Belgî
Terror & Alcidae domus, omnis visa vetustas
(395) Esse minor, viresque suas non amplius Auson,
Non Hellas mirata fuit. siluere Coronae
Dyrrachii, & quae te cinxere Alesia turres.
Non tantus Capuae labor, aut Carthaginis altae,
Nec similes operum vultus videre Plataeae,
(400) Non Tyrus, aut grandi molimine victa Sagunthus.
Hîc alius transfossus Athos. hîc arcibus arces,
Castellis castella, & celsum Pelion Ossae
Imposuere manus. nil coelo ad bella relictum.
Fecimus hoc omne impavidi. solertia favit
(405) Viribus, ingenio robur, fortuna labori.
Victoris laus una fuit, facundia mundi.
Et vix Pieridum potuit tot vocibus edi
Gloria. sic domito rediit Semelejus Indo,
Nec Latias ivit plausu majore per urbes
(410) Paulus ovans, captoque ferox gens Flavia Iuda.
Rursum alibi vincendus Iber. trans aequora poscor
Orbe alio, tellusque jubet me barbara sceptris
Austriacis ingrata loqui. sequar, INCLYTE DUCTOR,
Inque tuas fundam stillantia sacchara lauros.
(415) Non satis Eois illas meruisse Moluccis,
Aut ubi se coecis abscondit Nigris arenis,
Aethiopumque micant oculi, vel Persa perunctus
Aut fuscus se velat Arabs. sub Vespere bellum
Surgit & Occiduo demersum gurgite Solem
(420) Sollicitat, veterique facit divortia mundo.
Hoc Duce, Atlantaeos fluctus secuere carinae,
Sanctorumque Sinus, cunctorum limina Divûm,
Invasere rates. cecidit regalis Olinda,
Exitiumque sui nullo splendore redemit.
(425) Quàm clades Olysippo suas tunc sensit, & ingens
Occasum Castella suum, spoliataque longè
Regna Tagi, medias quà fax Titania terras
Dividit & paribus luces Sol supputat horis.
Hîc urbes surgunt aliae & nova moenia Belgis,
(430) Nassovio regnante. insternunt flumina pontes,
Ostiaque ignoti claudit vigilantia Nerei.
Et celebres circum numerant Castella Reciffae.
Struthius ad fluvios Grandes incedit & illi
It comes ad Vahalim genitus. dat pulchrior uvas
(435) Et botros Tamarica suos & pocula fundit.
Mustea Hyperboreis peregrini gratia coeli.
Accedit Parayba & dulcia munera miti
Praeformat populo. Pernambucensis ocellis
Virgo suis nitet & speculis se conspicit ipsam,
(440) Mirata ingeniumque soli & foecunda bonorum
Iugera & excelsa natos in arundine succos.
Pugnant Parrhasiae Phoebo praeeunte cohortes,
Flumina Mattiacas vectant Argentea puppes,
Insolitos pavet unda viros, & sanguine nostro
(445) Barbaricae tinguntur aquae. novus advena nudam
Adspicit Adami sobolem ignaramque pudoris
Progeniem, & quaerit caussas, cur dispare cultu,
Et tanto immanes vivant discrimine fratres.
Adstant indigetes nobis bellique tumultus
(450) Externamque timent gentem, pelagoque patenti
Castra vehi, pugnas ipsis & certa parari
Funera, displodi crudeli murmure glandes,
Insontesque peti ferro. Nos aethere in alto
Per caput insanum ferri Phaëthonta videmus,
(455) Patagonumque alias oculis exsurgere flammas
Stellarumque faces. hic Graiae sidera puppis,
Thuribulum, & flexum sinuosis partibus Hydrum,
Et semper tepidas hiemes; geminisque beari
Messibus & variis umbris decurrere menses.
(460) Pugnant humano saturati viscere ventres,
Et formidatus dira inter frusta Tapujas
Ingreditur, charosque sibi post fata propinquos
Non tumulis verùm malesano abdomine condit,
Et salit & gaudet cantus mugire severos.
(465) Si nocuit Duynkerka domi, sanè altera Belgis
Hîc surgit Duynkerka, truci quae damna Philippo
Reddet & ignotis olim praedabitur oris.
Continuant istas Victricia carbasa lauros
Orbe alio, classesque rapi infelicis Elisae
(470) Tola videt, Scaldimque novis horrescere coeptis,
Iuratosque duces & castra natantia mergi.
Spirabant tot transtra minas lembosque vomebant
Flumina & adversis sternebat puppibus undas
Mosa pater. qualis pavida Carthagine Roma
(475) Ivit in oppositos animis bellacibus Afros,
Afer in Ausonios, cum te, Dux maxime, vinctum
Duceret infamis Xantippo principe Byrsa.
Haud aliter magnis cladem molitus Athenis,
Hellespontiacum stravit Rex Persa profundum.
(480) Ionium fortis Nicias, & clarus Amyntae
Sidonium Tyriumque nepos. sic Aulide missi,
Et conjurati Trojam rescindere fratres,
Argolicis Phrygium fregere triremibus aequor.
Hîc quoque Thermopylas alios Salaminque coërcet
(485) Nassovius spatiisque hostes intercipit arctis.
Nec magis indecores, Poeno pugnante, fuere
Fatales Trebiae. Batavus capit omnia victor,
Signa, viros, totasque trahit Toxandria turmas,
Cum vectore rates, cum bellatoribus arma.
(490) Nec dispar facinus, cum moestum compede Mosam
Dextera bellatrix premeret Tungrosque feroces
Subderet & per Eburonum fastigia gentem
Raptaret generosa suam. sun Principe Belga
Vincimus & gaudent numerum fecisse triumphi.
(495) En Trajectinis consedit Belgica portis,
Visque foras abiit. venientem exsibilat Istrum
Dux patriae, & quamvis multo se milite cinctum
Adspiceret, tamen obsessae violentior Urbi
Institit & fixis haesit fiducia castris,
(500) Nec, secura, movet. pendent è moenibus, eheu,
Semirutae turres lacerataque fulmine crebro
Denudant miseros tot propugnacula cives.
Saxonicus grassator abit, depulsaque ferro
Castra trahit, stratasque virûm tibi magne dicavit
(505) Exuvias, Gradive. viden’? vix arma labascens
Colligit & sparsos laxis stationibus enses
Calcat & insanus morientum irascitur umbris.
Iam dederas Rurmunda manus raptimque dehiscens
Venloa, & agnatis succumbens Strala Sicambris.
(510) Tu quoque non parvum patriis ter victa triumphis
Addis Rheno-Berca decus, fastumque retundis
Austriacis multumque Tago praecîdis honoris.
Nempe, catenato spoliatrix maxima Rheno,
Belgarum tot damna luis, convulsaque celsa
(515) Sede ruis, nec te dorsis immanibus arces,
Non fluvii clivique juvant. ceu Thala Metello
Traderis, aut Capsae Mario, vel Petra Pelasgo.
    Magne triumphator, post oppida victa ducesque
Regna labant titulique Ducum. se mancipat excors
(520) Limburgum, Regumque lubens Diademata calcat.
Ilion haec, haec Auriaco sunt dedita Pyrrho
Pergama. mercantes Dominos haec prima vocavit
Et fecit Fortuna Duces. inserta sagittis
Pars octava fuit, viditque accrescere Patres
(525) Regnatrix haec turba suos, & latius ire
Imperia & nullo bellacia fine teneri.
Traxerat in decimum belli fastidia Solem
Troia ferox, longique dies domuere Sagunthum.
Vincitur extemplo Domus haec, innixaque saxis
(530) Culmina praecipitant Superi. res ista faventis
Martis erat. tradunt totos momenta Ducatus,
Et Venit Viditque & Vicit Belga Philippum.
Tu quoque nostratis studiis asperrima belli
Breda, Ducis Liguris spolium, rursum adderis ingens
(535) Victoris Batavi precium. non foeda ferocem
Expugnat vilisque fames, non longa morantur
Taedia magnanimam aut frangunt jejunia fortem.
Fit via vi; rapiturque per ardua & horrida miles
Omnia, & absolvit tantos brevitate furores
(540) Nassovius, mediaque stetit dominator in Arce.
Quid mihi suppostas furtim Brabantia glebas
Objicis, abstrusasque exsucco cespite sicas?
Nescit rector Belga dolos. sic fecimus, infans
Cum primùm Mars noster erat. nunc pugnat adultus,
(545) Et sine fraude ferit, jugulosque invadit apertus.
Nec satis est hîc stare Deos, quibus arma furorque
Et quicquid crudele placent. Bellona Minervae
It comes, & tam discordes sociantur in una
Sede Deae. lituos inter Facundia pollet,
(550) Imbellisque novis loquitur Doctrina cathedris,
Praescribitque modum & compescit legibus arma,
Ut, dum pulsus Iber, dum cedit iniquior illo
Vaecors Barbaries, possit bis victa videri.
Illa tuis etiam lux optatissima fatis
(555) Illuxit, FREDERICE pater, quâ templa Dione,
Et Veneris puer & soboli Venus alma recludit,
Guilielmumque thoris regalibus ingerit Hymen.
Post acies interque acies & tela globosque,
Expugnas animos Regum, subdisque Coronas
(560) Cypridis obsequiis & triplex assuis aurum
Laudibus, impubem dum scandit Purpura lectum
Et Batavos inter nondum matura procatur.
Tunc jaculum tibi torsit Amor, tunc parvus Iülus
Vectatur per vasta maris, cum noxia nondum
(565) Flamma foret nullamque faces fecere ruinam.
Haec generis sors digna tui est, privataque stirpis
Gloria, nec minus haec toti conspectior Orbi,
Quae Celsum te, HENRICE, vocat. te Gallia talem
Indigetat, tu te ipse facis. cognomina solùm
(570) Donat ebur, tu bellipotens aeterna mereris.
    Sistite me, precor Aonides, dum percitus aestro
Totus Hyperboreis pugnax demergor in undis,
Oceanoque lavor, nec dulci Phocidis amne
Irrigor at falsa circumluor Amphitrite,
(575) Et tua me, Trompi, faciunt tormenta poëtam,
Et nondum effugit fugiens Hispania vatem.
Cantabrici Manes, vos haec ad busta venite,
Et diris facibus cineres turbate jacentis
Auriaci. illius victi succumbitis armis,
(580) Hic vir hic est, qui transtra furens discerpsit, in illo
Occiditis, tostique natant in fluctibus artus.
Ussit aquas, ut vester in his arderet Iäson
Ignibus & costis flueret Teresa solutis.
O Superis dilecte, haec adspice desuper, Heros,
(585) Virtutis monumenta tuae. tu Tethyos amplae
Et pelagi Deus, in Dunas Tamesinaque latè
Littora trusisti puppes, portenta profundi,
Arctoi tot monstra maris. tu sub Iove summo
Mersisti fluidas uno ceu turbine turres.
(590) Quae rabies, quae flamma rates furibunda prehendit,
Accendit funesta Tagum. flagrare per illas
Visa fuit Castella dolens. arsere sub albis
Montibus injecto Boreales sulphure silvae.
Ipsaque devovit certae sua munera cladi
(595) Parrhasis & proprias uri felicius ulmos
Et quercus tum passa fuit, nec sacra Deasque
Nec denigratos taedis miserata Iacobos.
Quassabant studiis irarum atrocibus hydros
Terribiles Erebi Furiae urgebantque feroces
(600) In pugnam praedamque animos. jam senserat ignes
Cerberus & poterat Phlegethon Styxque ipsa timere.
Non circumfusae servarunt transtra procellae.
Ipsae hausere faces pontum, & circumfluus humor
Decessit calidaeque omnis subductus arenae est.
(605) Illae ubi Callaico repsere è littore puppes,
Turritaeque domus, vicinaque carbasa coelo,
Illustris tremuit tanta ad spectacula Phoebe.
Quaeque micat propior stellis Australibus Argo,
Vectores stupuit, Boreisque in partibus impar
(610) Naviget & Siculis timeat contendere sceptris.
Aetas prisca vehat Danaum fortemque Cloanthum,
Mnestea Sergestumque, vehat memoranda Duilli
Nomina, Leuctra Neoptolemum. nos Principe in uno
Hoc toties, hoc omne sumus. dum rupibus altis
(615) Se tollet Sandwicha & Cantia littora Nereus
Tundet & in Doveri puppes se portubus abdent,
Dum vultus timidi Morinis occurret Oquendi,
Ista triumphatis subducet rostra carinis
Fama & Arausiacos cingent aplustria crines.
(620) Dicite sublimes Bergae, Mavortia sedes,
Bellantûm thalami, quas clades, funera, caedes
Ediderit primis pugnans GUILIELMUS in annis,
Auspiciis Genitoris ovans, cùm fulta suorum
Mascula praesidiis Hebe, daret indole dignum
(625) Grande rudimentum patriisque adsuesceret armis.
Audivit Pater insignis praeludia Nati,
Promisitque Ducem populis. sub moenibus ille
Andoverpa tuis Cantelmum manè salutat
Caedibus & vigilem Auroram & te Phosphore bellax
(630) Antevenit, pavidisque parat discrimina castris.
    Exemplis, DUX MAGNE, tuis quàm tolleris altè,
Nunc sobolis virtute viges. non prisca Renati
Gesta loquar, non Otthonum memorabile passim
Nomen & ingentes patruos titulisque coruscans
(635) Immortale genus. satis est in pignore tali
Vivere Te & per tot proavorum facta suorum
Victricem vegetamque rapi, te stante, Iuventam.
Flandria fatales mecum reminiscere casus,
Ereptasque tibi coeptis audacibus Arces,
(640) Gandavo lachrymante & circum flentibus agris,
Et Leia Lisaque Diis & principe Scaldi.
Nunc portus cessere tui, cataracta propinquis
Clauditur & vestris latè diffundimur hostes
Finibus & propriis Toxander tutior exit.
(645) Et tu capta Toletanos Arx Gennepa pelli
Custodes gavisa sinis. sunt Niersia testes
Nec pontes in se Mosa indignatus haberi.
Ultima Nassoviis dudum insuperabilis armis
Wasia, nos poscit socios & sceptra Potentum
(650) Suspicit Augustaeque vices denunciat Urbi.
Illa Gigantaeis, ut fama est, grandior ausis
Transiri vidit fluvios, properare cohortes,
Et Batavûm excubiis latè vicina teneri.
Donec fracta malis & multo quassa tumultu,
(655) Tot tonitrus experta & acuti fulmina belli,
Hulsta cadit, ruptisque patens & pervia vallis
Auxiliatrices frustra circumspicit arces.
Interea Eoam feriit fortuna Malaccam
Hoc Duce & extremis idem Mars institit Indis,
(660) Mercantemque Goam & fragrantem terruit Orbem.
Omne suis vastum spoliis sese exuit aequor,
Et pandae messes olidas vomuere cavernae.
Non sua Neptuno statio, non regia Nerei
Tritoni secura fuit. Dux ille tridentem
(665) Gessit & immensis naves disparsit arenis.
Annuit imperiis Afer. Nigrita cruentus
Ferre jugum discit, dentemque exasperat in nos
Nequicquam & tali vult bellatore pacisci.
Qui sibi, jam nobis torret sua membra Loandae
(670) Incola servitiisque Tagi succenset iniquis.
Mina patet fabrosque doli nunc corrigit Afros,
Fulgidaque Amsteliis auri ramenta carinis
Corrigit & rabidum Phoebaeo à lumine Thomam
Placat & à gelidis sperat commercia Belgis.
(675) Ivimus in Chilem & cum duris foedera pacti
Gentibus, Auriacae voces praelegimus Aulae.
Stabat muta cohors soloque interprete fati
Principis ad titulos assurrexere Casicae.
    Fortunate Ducum, vestris haec cuncta Batavi
(680) Consiliis fecere Patres. haec maxima nobis
Parta domi, vel parta foris. quae magna patescunt
Terrarum spatia & pelagi, virtutibus ambis.
Et nunc rostratae ludunt per colla Coronae,
Nunc tua murales circundant tempora turres,
(685) Nunc surgens cum Sole ipso super astra levaris,
Nunc Auster media coeli te parte reponit.
Nunc te respicit Occasus, nunc horridus axis
Cernit in excelsis depicta insignia tolli
Puppibus, & vacua est mundi pars Principe nulla.
    (690) Dic age, quae placidè populos moderaris & urbes,
Diva Themis, quantis animis concordia vulgi
Faverit & juxtà Procerum. Pax, Gratia, Candor
Hoc flectente ratem sese vidére renasci,
Et non divulsis haesere amplexibus omnes.
(695) Non incomposito tumuere palatia fastu,
Non luxus populator opum mulctavit egenas
Paupertate domos. rediere artesque Scholaeque
Desertaeque diu melius fulsere Camoenae.
Cum lituis civile forum consensit, & uno
(700) Castra gradu trabeaeque graves ivere. tribunal
Astraea, Astraeam custodivere secures.
Clausit Diva latus dextrum Prudentia, laevum
Intemerata Fides. circum Vigilantia quavis
Parte sui vigiles oculos circumtulit. effrons
(705) Improbitas invisa fuit, lenisque potestas
Atque illex hominum sermo ducebat euntem.
Noverat hoc, mansueta coli, morosa timeri
Imperia & tunc regnantum mandata probari,
Cum facilis comisque jubet Clementia rectum.
(710) Ipse sibi praeiens ductor consulta sagaci
Mente dabat, vetuitque alienis fidere totum
Hortatu monitisque ducem, ceu mobile lignum
Flectitur artificum digitis. Patientia duris
Inconcussa stetit, potuitque occulta morari
(715) Vindictam poenamque mali. latuere sub isto
Pectore Trajani faciles, Curiique Titique,
Fabricii, & patriae jurati in commoda Bruti.
Quàm placuit coelo Batavus, dum Praeside ab uno
Curia promulgat leges, sua concutit arma
(720) Odrysius validoque Hollandum munit honesto
Simplicitas, scaevumque avertit moribus astum.
Tota paludatum venerata est Belgica Patrem,
Albion obstupuit, dilexit Gallia Celtis
Innexum cognata suis, non Adria votis
(725) Defuit, agnovit consors momenta laborum
Rex Sueonum, moerens etiam Germania pugnae
Non verita est illo formas didicisse magistro.
Solus Iber timuit. quid enim? subtraxerat Indum,
Et mundi tot frustra Tago atque immania regna
(730) Classibus & magnos Regum luxaverat artus.
Invictum quondam domitae novere Moluccae,
Ipsaque Taprobane & geminae trux rector Iâvae,
Et quaecunque valent ingenti sceptra profundo
Seu Celebum sint illa, vel immansueta Giloli,
(735) Vel Sundae regnata Freto, vel proxima Gangi.
Quae postquam varia terrarum parte geruntur,
Et vultus alios habitusque Europa modestos
Induit & belli visa est obtundere murmur:
Quis Marti ferrum manibus decussit & enses?
(740) Quis Pacem, galeas inter, clypeosque tubasque,
Et delassatis suasit pulchra otia regnis?
Hoc, Princeps mansuete, tuum est. tu belliger Orbem
Componis veteresque elidis Regibus iras,
Et tot regnantum cogis mitescere bilem.
(745) Sic pugnas, sic miles ovas, sic Martius instas
Hostibus, ut cunctae trepident, te milite, partes,
Et discant meliora loqui Scaldisque ferusque
Ister & armati praefracta ferocia Rheni,
Et Lycus & Bavarûm Vindo. quae classica dudum
(750) Inflasti, jam facta piae sunt nuntia pacis,
Horridaque in blandas fremuerunt tympana voces.
Invitum in leges & mollia tempora mundum
Trudis & in stricto meditaris foedera ferro.
Laurea quae cinxit frontem tibi, laurea jam mox
(755) Orbis erit, nostrisque etiam tua ludet oliva
Verticibus, lenesque erimus sine litibus omnes.
Hoc demum est vicisse, suis cum fessa triumphis
Gloria, Gradivum jugulat, stringitque catenis
Tisiphonem & foetam furiis civilibus Aten.
(760) Cum longas matrum lachrymas Concordia tandem
Abluit & nitidi dispergunt nubila Soles,
In falces abeunt enses, in rastra bipennes,
Mutua distractos componunt oscula cives,
Tympana mutantur facili testudine, cantu
(765) Cornua, inhumanos cohibet catapulta boatus,
Inque suam redeunt Metus & Discordia Thracen,
Et Furor Insidiaeque & Amor vesanus habendi.
Fare age, num talem excellens Hollandia quondam
Edideris. cunctos veterum circumspice vultus,
(770) Per Bavaros sublimis abi, dominosque pererra
Hannonios, per Burgundos fer lumina & ipsos
Anteveni Celtas Comites, appone coruscas
Austriaco rectore domos, animasque recentes,
Queis dubias praesens orbis concessit habenas:
(775) Hîc se summa locant & congerit omnia virtus,
Et plures facit ex uno. hîc compendia specto
Multorum contracta & tot colophona bonorum.
    Magne Pater, decursa tui nunc area fati
Non ultra patet ad voces & publica mundi
(780) Gaudia. sat Patriae, Dux indefesse, dedisti.
Plus satis ereptum Hesperiae est. tibi limina debent
Templaque coelicolûm, debent asserta tuorum
Oppida, & eversae Herculeis conatibus Arces,
Exterebrata tuo tot propugnacula ferro,
(785) Quicquid & invictae potuit succumbere dextrae,
Ostentatque Ducem. gentes diffusus in omnes
Contraheris magnus tumulo. quà Belgica sensit
Pugnantem, hac quoque parte jaces. spectantur ubique
Exequiae & quas venisti bellator in oras,
(790) Has cineres, has urna subit. portaris iisdem,
Quos fulsisti, humeris. nec solum efferris in illâ
Urbe, tibi quae natales & lumina pandit:
Efferris passim & quot victas supputat urbes
Gloria, tot pariter portaris, Celse, feretris.
(795) Quà portae, castella, Domus, Praetoria surgunt,
Incedunt tecum pompae. lugubria velant
Pallia tot domitas gentes. quae funeris altis
Culminibus testes reboant è turribus aera,
Plus intus mentes agitant. dolor, horror, & anceps
(800) Imperii labor, afflicto campana Tribuno est,
Et trepidas excit sonitu graviore cohortes.
Excubitor miles, speculâ dum moestus in arctâ
Stat vigil, antè oculos fingit sibi triste cadaver
Praeferri, se ponè sequi. dum frena caballis
(805) Aptat eques, stabulisque aliquid miserabile fatur,
Creditur exstincti vaga Principis umbra, malorum
Ignarum terrere animal. dum pacis in umbrâ
Versamur, pugnamus adhuc & militis omni
Occurrit fortuna loco. sibi quisque praeire
(810) Auriacum putat, & vallis praefigere leges,
Et castris facienda loqui. modò mitia fari,
Nunc indignari timidis, instare volenti
Pollicitis, soloque audacem accendere nutu,
Et celeres paupertati suadere ligones.
(815) Quas fossor subiit fossas & coeca viarum
Compita, in his vellet glebis cum funere condi.
Et, quae ducta fuit protenso vinea passu,
Stringitur in formam tumuli, spatiumque sepulchri.
Quas flammae fregere truces ignesque cavernae,
(820) His erumpit honos latebris, his abdier optat
Quilibet, hîc rogus est, hîc hîc spectator oberrat.
Geldria, cur properas & vis suprema tueri?
Antè pedes jacet ille tuae tutela salutis.
Ad Vahalim Mausolaeum Schenkîque labores
(825) Condite. quo strepuit Victoria flumine, bustum est.
Vos lapides, Frisii, vos saxa advolvite. non hîc.
In vestris sepelitur agris. tot cura paludum,
His recubat memoresque velit superesse nepotes.
Isala marmoreos tumulos attolle. sed illic,
(830) Quà Cuculum pavidasque Aquilas remeare coëgit.
Incassum in Batavis illi Toxandre parentas.
Illic atratus gradere & nigra atria verre,
Victor ubi vestris hostem semovit ab oris.
Et tu Battavia, Excelsae nutricula mentis,
(835) Et Trajectinae illustris Respublica sedis,
Et quae pulchra, potens, vallis Groninga superbis,
Omni crede loco Manes errare sepultos,
Et vestri curam gerere & succurrere pressis.
Communis dolor ex aequo & commune sepulchrum est,
(840) Confunduntque omnes tria magna cadavera terrae,
HENRICI, FRATRISQUE & inenarrabile PATRIS.
Et jam Delfa capis, quem non capit Orbis & uno
Arma jacent Marsque ipse loco. qui bella peregit,
Bellorum se fine beat, dumque omnia prudens
(845) Componit, tranquillus abit. facit otia regnis,
Quae sibi fessus habet. totiesque assuetus & ensem
Poscere & armorum studiis accendere Patres,
Vult fieri Hispano veniam. peramabile dictu,
Quò tumulo bellum tegitur, Pax nascitur illo,
(850) Armorumque omnes caussae tolluntur & hostes.
    Te, DUX, destituit vitae brevis hora, simulque
Destituit vatem veteris fiducia Musae.
Cùm langues, mihi languet epos. cùm membra fatiscunt,
Genua labant moritura Tibi, mea claudicat, impar
(855) Tot gestis, pia Calliope. cum desinis esse,
Iam possem, FREDERICE, mori. sed Filius hisce
Opponit fatis obicem & iuvenescere penè
Exanimem jubet, & dum Belgî frena capessis,
Me testem cupis imperii, GUILIELME, patremque
(860) Et post cantatos patruos, tua dicere facta;
Et pacem praeferre tubis, si nomina blandae
Pacis amas, pacique tubas praeferre sinistrae,
Si Patriae volet alma Salus. succede secundis
Auguriis proavosque refer. magnaeque Parentis
(865) AMELIAE solare vices, & foedera lecti
Rupta Deûm jussis, & dum Genitoris imago
Praelucet Cynosura Tibi, tot nomina laudum
Continua, veterisque affulge sidus honesti.
Complexus Pater omne fuit, laurosque togasque,
(870) Oceanum terrasque, malos calcavit & hostem,
Invidiam lethique metum. quem vincere telis
Armatum nequiit, mors callida vicit inermem,
Et fractum lentè domuit. postrema refulsit
Libera Majestas Batavûm. Rex ipse fatetur,
(875) Et talem regnare sinit. nil restat agendum,
Sola deest aequi ratio, contentaque partis
Ambitio. haec res est: sunt tuta araeque focique,
Et Deus & conjux. Patrii sic orbita Fati
Clauditur & rediit Famae jam circulus ad Te.

                            CASPAR BARLAEUS

Continue

In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 72-73. (Petit 107)

Ad praestantissimam matronam Annam Romeriam convivam

Illustris Anna, magna Tesselae soror,
Fulgor perennis praepotentis Amstelae,
Et erudita ditis Yae filia,
Quae tot Deorum, tot Dearum ferculis
(5) Assueta vesci, Cynthios et Palladas
Tibi nexuisti, tot magistra Palladum;
Quondam Reali corculum, Groti lepor,
Hoofdi suada, cura grandis Catsii,
Aura et flabellum lene Constantis tui,
(10) Heynsi voluptas, tot poëtarum sonis
Cantata mater, implicata nexibus
Tot gratiarum; cuius aetheris vias
Solisque celsas fama verberat domos.
Accede, praestans femina, et meis velis
(15) Modici salini granulis pasci tribus,
Tenuisque mensae perfrui cupediis;
Tibi coena Cynica praeparatur et levis
Notae minutal, alitisque assatilis
Buccella, globulus et placenta vilior,
(20) Laganumue, crustulumque denis victimae,
Quae mox meraciore laeti Libero
Succoque pressi diluemus pampini.
Ridebimus, jocabimur, procabimur,
Gaudebimus, cantabimus, pulsabimus
(25) Citharamque cymbalumque docto murmure.
Cum magna posces, digna vestris auribus
Muydensis eloquetur oppidi rector;
Leonora dicet quid decorum matribus,
Placens, venustum; bella et arma pricipum
(30) Regumque motus disseret Vicofortius
Post quem suave pandet os conjux sagax,
Pacisque leges conjugalis Annula
Viris recludet, inde fabitur Deum
Interpres ingens Tessela, et Tassi tubam
(35) Inflabit audax femina, et vatem Italum
Adsperget undis, Belgiique fluctibus
Volet renasci et Teutonum lingua loqui.

Ego, mater Anna, te tuique carminis
Vim, mella, odores, et fragantiam meos
(40) Facili Camoena ventilabo per lares.
Ego matris illud fulgidae dicam iubar,
Ego vocis illam tinnulae dicam modos,
Ego dexterae scribentis eloquar decus,
Ego spiritus profabor impetus tui,
(45) Erecta verba, robur illud ingeni,
Genioque pulchre comparem facundiam

Jam venit Anna; occurrite omnes filiae,
Quas edidit, quas educavit Barbara,
Et huic magistrae Palladique, quam pater
(50) Romerius orbi genuit, undam porgite,
Humiles tantae flectite hospiti genu.
VIII. Febr.


Continue

In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 74-76. (Petit 107)

Ad nob. viri Const. Hugenii
Amstelodamum adventantis erectos scazontes responsio.

Jam clara cessat et stupenda Belgio
Scribentis Hoofdi dextra, nec bellis manum
Calamumque patriae tot trophaeis commodat;
Jam, te jubente, vox diserta Vossii
(5) Et erudita feriantur pulpita,
Quibus ille Romam Romulique posteros
Et prisca secla, Graeciamque et Persida,
Memphimque totam et infulas tot Isidis
Magnus recludat autor, et nepotibus
(10) Ante ora canos sistit interpres dies;
Jam multiformis elegantiae pater
Ducum tabellas, Principumque litteras,
Cerasque missas Vicofortius facit.
Jam tragica languet vis laborque Vondeli
(15) Sceptrique vobis laureas cognominis
Differt referre; nec perunctum fecibus
Orchestra jam nunc torva miratur caput,
Fulmenque tantae dictionis excipit.
Jam Tessela ingens venit et plectrum suis
(20) Modulis adaptat, succinitque cymbalo
Et dulce Sappho blanda praecinit melos,
Suada vultu, moribus, facundia,
Pandora divum, mentis atrium bonae,
Exemplar aequi, tot leporum capsula,
(25) Argutiarum promacunda fertilis
Non inficeta, non superba, non gravis
Sodalitati, fax poëtarum scholae;
Ego Lycaei verba dedisco loqui
Tetriasque voces ordinisque Stoïci
(30) Murmur severum et diputantum formulas;
Omnes vacamus, otiamur, ludimus,
Inopesque rerum vester adventus facit,
Quos nuncupavi; nulla ruga frontium est.
Rident ocelli, luminum micant faces,
(35) Perrecta dextra est gratulantium tibi,
Sinuantur artus, poples, et pronum genu.
Fumant culinae, tosta perdix, et suis
Alauda natis rapta, cursus immemor,
Jacet patellis jusculo innatans lepus,
(40) Gallusque non vir, cuspitare per domos
Heben videbis et tibi flamma leni
Coqui Deorum fercla, porcellum maris,
Rubramque percam et encrasicholûm gregem,
Captumque Muydae per fluenta passerem.
(45) Accurre, propera, suavis Hugeni, veni,
Desiderate plurium voce, veni.
Famemque, qua te poscimus, tandem edoma.
Tibi dona quisque spondet et novas opes
Et gratiora tot smaragdis munera,
(50) Chartas ruentis Belgii magnus leget
Muydae imperator. Vossius fastos suos,
Vetusque qualia orbis et demens Pharos
Portenta adoret; porriget vates tibi
Tristes adelphos, horridas victimas
(55) Septemvirorum, sanguinisque regii
Cruenta spectra; nos Iambos supplices
Tuas ad aras laetus offeram meo;
Vatique vates laetus offeram meo;
At Tessela excors fata noctis ultimae
(60) Vicem mariti flebilemque naeniam
Mandavit aevo teque consortem valet
Tanti doloris et maritalis rogi;
Mox ista blandis verba diluet jocis
Serena mater, et Cupidinis faces
(65) Redintegrabit laetiori carmine.
Accurre, grandis hospes, et fuga moram.
Quid? plectra languent, nidor abscedit foco,
Tepent calentes ignibus lixae dapes,
Tepent amici, quos, ad adventum tuum,
(70) Inter, pudica, docta, rursum nubilis
Morumque norma praesidebit Tessela.
XVII Febr.

Continue

In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 77. (Petit 107)

In Captivam Aulam
sive
victum matrum precibus
Const. Hugenium Zulech. Dom.

Stabat et e vinclis mirabar dicere caussam
    Splendida cui constans nomina fama dedit
Stabat imbelli circundatus undique sexu,
    Qualis amatorem Cypris Adonem habet;
(5) Succubuit tenerae matrum, sine lite, coronae,
    Decretumque gravis distulit hospes iter.
Dicite Io, Matres, cesset Constantia vobis
    Et partem laudis Tessela suada refert;
Dicite Io, Matres, quem nulli flectere patres
    (10) Nec potuere viri, vitta colusque potest.

Continue

In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 78. (Petit 107)

In picturam coronae matronalis Constantini Hugenii
constantiam expugnantis, pingente illam
clar. pictore et architecto Campio

Pinge virum, Campi, victum depinge poëtam,
    Feminei lepidum pinge furoris opus.
Pinge vices rerum, Constantem Protea pinge,
    Prostratum facili turbine pinge patrem.
(5) Pinge laborantem septem cum matribus aulam,
    Pinge fatiscentis dulcia fata viri.
Maxima res nobis at ludicra scena paratur,
    Discimus exemplo, quod nocuisse queat.
Nos suadere viros, sed persuadere maritas
    (10) Ingens dedecori gloria juncta virûm est.

Continue

In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 79. (Petit 107)

Aan Huygens de Weduwwinnaar.

Qui viduam tecto et sacro sermone coerces
    Et viduae docto corrigis ore fidem,
Dignus habes viduam, quin jam sine lite procaris
    Et sine rivali solus et unus amas.
(5) Constantine, meis doctor concludor Athenis,
    Nec viduae possum nunc comes ire tuae;
Nulla vacet mihi festa dies; Zulecheme triumpha
    Et de tot viduis certa trophaea refer.
Prima mihi surrepta fuit Treslonga; secundum
    (10) Officis, et scriptis Tessela victa, tua est.
Omnibus his viduis quia sufficis unus amator,
    Ante tuos pono Cypria signa pedes.

Continue

In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 80. (Petit 107)

In natalem Tesselae qui Martis fuit XXV.

Nil tibi cum Marte est, et Tessela nasceris illo
    Mense, cui Mavors nomina saeva facit;
Nil tibi cum Venere est, et Tessela nasceris illo
    Mense, viro Veneris qui placuisse potest.
(5) Tota tibi Psyche es, celsisque intenta Deorum
    Sedibus aethereas optima volvis opes.
Tessela, quam felix, cum mundo nasceris et, quo
    Tempore nunc vernant omnia, verna venis,
Illa dies ipsi risit natalis Olympo,
    (10) Et quae te genuit, Tessela, talis erat.
Martius e Phariis vinclis exsolvit Iudam
    Abramidesque illo sidere liber iit.
Tu quoque tunc chara rupisti vincula matris,
    Ut coelo posses liberiore frui.
(15) Tessela, tu primi placidissima filia Veris
    Nasceris et vernis moribus apta places.
Tu melius Ver esse facis, tu nublia pellis,
    Te nascente truces detumuere Noti.
Ingeniumque tuum trux Martius induit, et qui
    (20) Saevus erat, genio nunc meliore fluit.
Sic natam, sic vernantem, bona Tessela, fas est
    Aut nunquam aut medio non nisi Vere mori.

Continue


In: Tesselschade Roemers en hare vrienden. Leiden 1852, p. 83. (Petit 107)

Tesselschades Parnas.

Barbara quid celebres ostentas Graecia montes?
    Et late geminis saxa superba jugis?
Phoebus ubi doctaeque habitant fastigia Musae?
    Cunctaque Pegaseo numina fonte bibunt.
(5) Fabula sunt Graii montes, iuga, flumina, rupes,
    Et cum carminibus nomina vana suis.
En novus Arctois Parnassus surgit in oris
    Almeriisque levat nobile culmen aquis.
Tessela Parnassum, mulier clarissima, condit,
    (10) Jamque potens montes Tessela nostra facit.
Et viridi musco rupes investit et herbis,
    Ut possit calidis vatibus umbra dari,
Tessela pro Phoebo est, pro Musis, Pallade, quidquid
    Numinis est, in se Tessela grandis habet
(15) Hic Tassos Italosque sagax matrona penates
    Versat et ingenio liberiore ruit;
Hic pingit vel amoena canis vel lenis inerrat
    Vallibus, et curas effugit ipsa suas.
Hic mihi secessus indulget et otia vati
    (20) Meque sinit montis parte benigna frui.
Tessela sunt latebrae, latebris me absconde sub istis
    Ut possim e latebris haec tibi verba loqui:
Tessela quae montes et partes conficis orbi,
    Quid superest? mundos, Tessela, conde novos.

Continue

Uit: P.C. Hoofts Brieven, Ed. J. van Vloten, deel 4 (Leiden 1854)
P. 283a
Advertat Aulae cultor et decus grande:
Tu liber et non liber & tamen liber:
Liber parente nata libero proles,
Non liber uni mancipatus Heroï,
Equitumque rursus iure liber, Hugeni.
...
Semicapri quicunque subis penetralia Fauni,
Haec lege Romana verba notata fide;
Myrtilus hîc jaceo, iuxta Manella quiescit,
Quae soror et genetrix et mihi sponsa fuit.
1631

P. 283b
De asello, ad C. Hugenium
Non mihi quadrupedem designas, scriptor, Asellum,
    Quem sibi Graecizans nuncupat Helias [Grieks-]ónon[-Grieks]
Namque asinos quoque Thetis habet, fert aequor asellos,
    Sed quos Thetis habet, quos mare, sunt [Grieks-]ápodes[-Grieks]
Tu bipedam rides, quem si non dicere doctum,
    [Grieks-]Okeanòs[-Grieks] curat dicere [Grieks-]Poutianós[-Grieks]
P.
P.
P.

Continue

(Petit 93)

IN OBITUM
Nobilissimi ac Reverendi Viri
D. JOHANNIS POLYANDRI
A KERCKHOVEN,
S.S. Theologiae in Batavorum Academia Pro-
fessoris Clarissimi,
AD ILLUSTREM
FILIUM, HEENVLIETAE
Dominum & Saltuum Hollandiae Praefectum, &c.

DEcessit, POLYANDRE, Pater, sacrique theatri
    Gloria pars scenae desiit esse suae.
Et felix titulo jam fulgidiore triumphat,
    Et decus à coeli Nobilitate capit.
(5) Sit Proavum speciosa, jacet nunc spreta beato:
    Nec strepitus istos sidera celsa ferunt.
Vidimus Aonias inter sedisse cathedras,
    Et per tot validum lustra stetisse senem.
Grandius hoc: inter Superûm sedisse cathedras,
    (10) Et Iuvenum turbae praeposuisse Deum,
Et Christo propiore frui, &, quae credita nuper,
    Antè oculos illi splendidiora dari.
Hîc ubi canities ipsis juvenescit ab astris,
    Inter Semideûm tota renata choros.
(15) Hic ubi cesserunt veteris vestigia secli,
    Atqe alius vegeto robur ab axe redit.
Vidimus illustris toties meruisse Lycei,
    Sceptra & Apollineae jura dedisse Scholae.
Nunc fasces, nunc sceptra gerit, quae donat Olympus
    (20) Altior & fructu relligionis ovat.
Et cum Rege suo graditur, novus aetheris haeres,
    Et Pietate coelo praemia teste refert.
Vidimus, ut trepidans tanto pallesceret error,
    Vindice, nec posset maxima Roma loqui.
(25) Et tumidas victus Tiberis compesceret iras,
    Istaque Tarpeios conderet unda dolos.
Nunc ipsos Veri fontes caussasque tuetur,
    Nec dubio rerum Iudice, sacra notat.
Vidimus ut Senae soboles, ut pagina Laeli
    (30) Huic calamos mollent exacuisse viro.
Grata Creatorem cum dextera scriberet ipsum,
    Et Maria natum diceret esse Deum.
Ecce, videbatur nostrae nunc Numen egere
    Vocis & humanae pervaluisse manu.
(35) Ausa Cruci meritum Impietas subducere, victa est:
    Et precium majus mors redimentis habet.
Vulnera, quae pius asseruit, coram adspicit, & nos
    Non alio liber sanguine sentit emi.
Quin Christi se Majestas ostendit amanti,
    (40) Nec dispar Patri gloria tota patet.
Saepè fuit Batavum Pallas mirata docentem,
    Pulpitaque annosum sunt venerata caput.
Seu Latiâ flueret locuples facundia linguâ,
    Sive suo Grajus posceret ore loqui,
(45) Sive Palaestinis totum se mergeret undis,
    Erigeretque gravem prisca loquela virum.
Dedidicit tot verba. at quae nunc fatur, ab uno
    Posse capi in coelis sit satis illa Deo.
Vidimus in celebri recitantem oracula coetu,
    (50) Cum Synodum Vahalis posset amare suam.
Vidimus haec illis, aliis diversa probari,
    Nec placitis partes tunc coiïsse suis.
Nunc procul à mundi nebulis secretior, umbras
    Discutit & verum, sed sine nube, videt,
(55) Concordesque animas, nec scissos schismate coelos,
    Et magis hîc faciles & sine lite pios.
Te crescente inter vultus Regumque Ducumque,
    Crevit, & ad decoris gestiit ista tui.
Cum Tamesi generum offerres per inhospita ponti,
    (60) Sceptriferumque sibi Dux sociaret ebur.
Illa tuum, VIR MAGNE, implent solatia mentem,
    Hae Batavis notae sunt genitoris opes.
Non lachrymis opus; in famam virtutibus ivit:
    Non gemitu; vitam transiit ipse suam.
(65) Non patet invidiae, potuit quem Livor amasse,
    Et malè cui plures non voluêre mali.
Lenis erat totusque patens & pronus amicis,
    Et socia recti simplicitate sagax:
Asper flagitiis, vindictae nescius, almae
    (70) Pacis amans, nullo pectora felle tumens.
Prudens ferre simul doctam & frenare Iuventam,
    Et ratione rudem vincere, lege trucem.
Et tamen haec inter jucundi cultor honesti,
    Nec minus exactor serius usque sui.
(75) Talis inoffensam Patriae donare senectam,
    Sic voluit templis, sic placuisse Scholis.
Quae ne cuncta pii possent nescire nepotes,
    SPANHEMII Pietas officiosa facit.

In: Fridericus Spanhemius: Oratio funebris in excessum
Joannis Polyandri a Kerckhoven.
Lugduni Batavorum,
Ex officina Elseviriana, 1646.

Continue

Enkele brieven van Barlaeus die poëzie bevatten.
In: Casparis Barlaei Med. Doct. ac Philosophiae in ill. Amstel. Gymnasio dum viveret Professoris Epistolarum liber. Collegit et edidit Geeraert Brandt. Amstelod. apud Joa. Blaeu, 1667. 2 dln.

(Petit 102)



254.
In liberatum obsidione Trajectum ad Mosam, per tentatam Bredae obsidionem Epigramma, ad quod Epistolae tres sequentes spectant.
Ook in de Poemata

QUod genus hoc belli est? quaenam nova nomina Mavors
    Parturit, & titulo deteriore favet?
Cinxerat attonito bellacia moenia Tungro
    Cantaber, & portas, effere Mosa, tuas.
(5) Sederat ad clarae Fredericus moenia Bredae,
    Et patrias armis dux repetebat opes.
Ne malè pugnet Iber, Tungros obsessaque linquens
    Oppida, vult Bredae consuluisse suae.
Ne Batavus malè pugnet, amat secedere Bredâ;
    (10) Et satis hoc, Mosae consuluisse, putat.
Hic speciem fugientis habet, magis ille timentis.
    Hic votis abiens excidit, ille tenet.
Exercet Bellona duces. abit, horret uterque
    Ille urbi, castris Dux timet ille suis.
(15) Ergo abeunt ambo. Tu dic, Victoria, cujus
    Sit, tanto rerum turbine, causa prior?
AURIACI respondet. Iber, quam deserit, urbem
    Non habet, Auriacus, quam sibi servat, habet.

                                                    C.B.

CORNELIO VANDER MYLE.
NObilissime Myli,
Mitto Tibi accusationem N. Constantini Hugenii super Epigrammate meo, quod nuper scripsi in liberatum obsidione Trajectum. Offendit illum, & Te, ut scribit, quod dicam, Fuget, horret uterque. quasi haec ignominiosa essent Principi. Sed cur non attendit ad alia; quod dicam, non fugisse, sed spieciem habuisse fugientis, quod voti sui factus sit compos, quod Bredam concesserit, ut Trajectum obsidione levaret, quod consilio discesserit, & secesserit, postquam Mosae consuluisset, quod urbem isto stratagemate servaverit. Haec non videtur observasse. Solem invehitur in illud fugit horret, quae dicta sunt ex populi perverso judicio, & de fuga, quoad speciem, & de fuga utili & salutari. Totum carmen directum est in honorem Principis, adversus malevolorum judicia. Apologiam meam lege, quaem D. Hugenio misi. Aequum enim est ut apud eundem me defendam, apud quem immeritò accusatus sum. Amstel. 1634.

[Cf. Huygens CH1634:058]
In Barlaei lapsum de fuga Imperatorum utriusque exercitus ad Mylium
UNde meus, Myli, malè dormitavit Homerus?
    Unde, quod hic gestum non fuit, ille refert?
Trajecti, Bredae, quod Iber, quod victor Iberi
    Fecerunt, fuga sit? non fuit umbra fugae.

(5) Fato, consiliis lentè concessit uterque.
    Mentior. hunc vatem fugit uterque Ducum.


                                    CONSTANTER.



In epistola255 CONSTANTINO HUGENIO
NOn est necesse, ut me pluribus & anxiè defendam, nobilissime, dilectissimeque Hugeni. Non conquiram ambages aut Sophismata, quibus me expediam. Pro me loquatur Epigramma meum, & res plana erit. Persto in sententia. Pilatus sum. quod scripsi, scripsi. Non sum lapsus, non cespitavi, sed recto stant carmina talo. Multo minus dormitavi, cum ista scriberem, licet humanum hoc, nec à me alienum esse putem.[...]

Ad Categoriam nobilissimi clarissimique viri, CONSTANTINI HUGENII, super ficto lapsu Casparis Barlaei Responsio.

Humanum est labi, fateor. dum scribimus, eheu,
    Saepè solacismum barbara Musa facit.
Cespitat omnis homo, mi Constantine. quid? ipsi
    Dormitant vatum, nomina magna, Dii.
(5) Non tamen haec fractis nutant Epigrammata lumbis,
    Non Bavius spreta fallitur arte tuus.
Si fugit Auriacus, postquam servaverat urbem,
    Haec fuga nulla fuga est. cum ratione fugit.
Dicite vos fugisse, mali. non fugit. abivit.
    (10) Haec solum speciem res fugientis habet.
Sic fugere, est vicisse. fugam ne credite cives,
    Quae fuit accepti nuntia certa boni.
Saepius hoc titulo fugiat, modo sublevet urbes.
    Et patriam, populo falsa loquente, juvet.
(15) At vox dura, Fugit. sit vox durissima, voci
    Dummodo praedurae sit comes ipsa salus.
Sic fugiens Romana fugat trux agmina Parthus,
    Sic Fabius duro nomine victor abit.
Dum populo Romaeque suae Cunctator habetur,
    (20) Hos, titulo quamvis deteriore, juvat.
Sic vixisse mori est; sic aegrotasse, salubre
    Dicitur, & Veneris dulcis amarities.
Si damnant mea verba Duces, si damnat Iberus,
    Auriacus nescit schemata, nescit Iber.
(25) Sed dum Bredâ alius, Mosâ movet alter abitque,
    Bellorum melius perdidicere Tropos.
    Non habet, Auriacus, quam sibi servat, habet.

                                                    C.B.



In epistola 501 EIDEM. [sc. Hugenio]
OBsequar imperiis. En jam tibi seria mitto,
    Verbaque, purpureo quae placuere patri.
Inspice, cognosces animi commenta sereni,
    Et mixtos aliqua simplicitate jocos.
(5) Lusibus, Hugeni, me progenuere parentes.
    Lusibus & risu te genuere tui.
Lusibus aula vacat, vacat omnis lusibus ordo,
    Ludit anus, conjunx, virgo, puella, senex.
Omnia cum ludant, cum tota Batavia plaudat,
    (10) Unus ob amissas ploret Iberus opes:
Obsecro, ne noceant uni sua gaudia vati:
    Cecropidae flenti praefero Democritum.



In epistola 366, aan Joachim Wicquefort.
    Tres sumus hîc Muydae, scriptor, tbi nupta, professor,
        Expers ille suae conjugis, ille suae.
    Nec patiens tibi nupta tui est. sine compare quisque
        Ambulat & mediis solus inerrat agris.
    It magno Leonora viro comes una, suisque
        Hospitibus fato prosteriore praeit,
    Illa tamen nostrae dantur solatia sorti:



In epistola 384, Ioachimo Vicofortio:
    Haec sunt Nassovii bene nata palatia Scribae
        Fultaque non unâ nobilitate domus.
    Digere, Vitruvi, lapides & saxa; perennem
        Quod facit hanc, in se maximus Hospes habet.


        Tres sine conjugibus, tres sine lite sumus.

Continue

De Caspare Barlaeo, Poetarum Nostri Saeculi Dictatore

Door Arthur Jonston.
Verschenen in Edinburgh, bij Joannes Wreittoun, 1634;
herdrukt in: I. van Harderwijk: Geschied- en letterkundige bijdragen.
Rotterdam 1837, p. 29 - 35.

O Daret Icarias utinam mihi Iupiter alas,
    Vel quibus accinctus Daedalus ipse fuit.
Vel leve remigium quo vectus creditur Argi,
    Gorgonis & domitor, natus uterque Iovis,
(5) Vel quibus est sonipes sublatus in ardua pennas,
    Vel quibus est Phrygius raptus in astra puer.
Protinus oceanum supra, camposque liquentes,
    Hinc celer aethereas carperet ala vias,
Antevolansque notos Batavis me sisteret oris,
    (10) Quas procul a nostris sedibus esse queror.
Hic sacra Barlaei spectarem cominus ora,
    Vatis & augustos sternerer ante pedes.
Forsitan aspectu me dignaretur & ille,
    Qui radiis hebetat sidera prisca novis.
(15) Forsitan & dextrae vates daret oscula, dextrae
    Cedere cui posset Cynthius ipse chelyn.
Penderem tacitus Batavae Sirenis ab ore,
    Et biberem patulâ, quos daret aure sonos.
Heinsiadae numeros, & magni pondera Baudî,
    (20) Et genius Grotî noster acumen amat.
Omnia Barlaeo concessit Delius uni,
    Illius & par est Barbitos una tribus.
Dulcior hoc nemo est, nemo nervosior, acri
    Vel magis Ascraeum pectine pulsat ebur.
(25) Gens quot habet Batavûm vates exosculor omnes,
    Et colo, Barlaei plus tamen urit amor.
Nescio quo philtro nemtem mihi fascinat ille,
    Meque Cyteinâ, quò lubet, arte rapit.
Sic paleas electra leves, sic ferrea magnes
    (30) Pondera, magnetem sic Cynosura trahit.
Entheus ut Batavis vates jubar extulit undis,
    Cynthius & comites obstupuere Deae.
Tum primùm Cyrrhae Vahalis, Rhenusque bicornis,
    Mosaque Permesso praeripuere decus.
(35) Tum didicit Latio cum Tibride Graecia, Graias
    Et Latias Batavum vincere posse lyras.
Tunc Iber erubuit Batavas qui vellicat aures,
    Dum putat has, cum sit barbarus ipse, rudes.
Hos ego, vera loquor, natales ante sequebar
    (40) Numina, Castaliis quae dominantur aquis.
Dulce fuit, nunc arma ducum, nunc dicere Sylvas,
    Quaeque per has errans spicula vibrat amor.
Flumina nunc propter, viridi nunc fusus in umbrâ,
    Cantabam medicâ gramina vulsa manu.
(45) Spes & erat vatis titulum, plausumque mereri,
    Vel veniam, merces quae satis ampla mihi est.
Ut tuba Barlaei cecinit, ceu tacta pudore,
    Barbitos & Musae conticuere meae.
Non bene Tarpeiae custos interstrepit arcis,
    (50) Ad vaga Maeandri dum vada cantat olor.
Nec locus est corvo, voces dum flectit acanthis,
    Nec bene Bistoniae bubo jugatur avi.
Turpiter & raucis strident arbusta cicadis,
    Dum matutinum tollit alauda melos.
(55) Ah pudet in lucem nostros misisse libellos,
    Et populo chartas prostituisse rudes.
Quae malè foelici subjeci carmina praelo,
    Debuerant potiùs perpete nocte premi.
Extinguit Batavus Ionstoni lumina vates,
    (60) Solus & immenso victor in orbe nitet.
Haud secus Eois Sol cum novus emicat undis,
    Sidereas roseo dissipat ore faces.
Nil ego de veterum titulis delibo, poetas
    Nec decet antiquos postposuisse novis.
(65) Hic tamen aut vatum proceres aequare canendo,
    Aut de Pieriâ nemo cohorte potest.
Arma virûm quoties canit & ferat praelia, jures
    Altiùs Andinam non sonuisse tubam.
Naso leves elegos, excultos Musa Tibulli,
    (70) Quae gereret Flaccus plectra, lyramque dedit.
Instar & Archilochi dentatos stringit Iambos,
    Dat quoque Bilbilico lemmata plena sale.
Nunc ego crediderim, mutato corpore, mentem
    Concessam Samio, quae fuit ante Phrygis.
(75) Indulsere Dii Barlaeo vatibus olim
    Quidquid in antiquis mentis & artis erat.

ART. IONSTONUS



Barlaeus Epistulae, p. 843:
    Praxitelem Xeuxinque duplex discriminat urna,
        Hic unâ Xeuxis Praxitelesque jacent.
Supra