CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 328-400

Continue
[p. 328]

In
ADRIANI TOLLII
libros de Gemmis.

ERecte Tolli, cujus indoles gestit
Debere seclo, & otio fatiscentes
Castigat horas semifeminatorum,
Per eruditas ambulare doctorum
(5) Süeta curas, extricare perplexa,
Purgare verum sordibus vetustatis:
Galênikôtátôn decus perillustre,
Recentiorum lima tersa scriptorum:
Ut nunc Eoos Indicosque splendores
(10) Inter refulges & tuos smaragdorum
Radiis honores sapphyroque diffundis!
Ditemque Hydaspen gemmeumque derivas
In nostra Gangen regna! Non tibi sordes
Et semicocta fercla ventris affecti
(15) Molesta jam sunt, pituita vel putris,
Aut ore stillans turpe foetido tabum,
Aut prave olentis vultus ater urinae.
      Quin transmarinis elegantiis totus
Nites decore & fulgetris lapillorum
(20) Gemmisque luces undique & coruscantem
Beryllon ardes, succinumque lychninque
Onychesque nigras. ipse quas jacit flammas
Pyropus in te torquet, & virescentes
Notas iäspis laetior tibi pandit,
(25) Carbunculumque & Sardium jubar vincit.
Preciosa scribis, ut cylindrus, ut baccam
Undis latenter obstrepant Erythraeis,
Adamasque duras nil moretur incudes.
Quàm multiformis lividas averruncet
(30) Pestes Achates, languidamque Torcöis
[p. 329]
Venerem lacessat, vulsaque è mari magno
Coralla largas sanguinum vias sistant.
Et tu feracis munus inclytum Cypri
Caerulea Cyanos, seu Pharum magis laudas
(35) Scythicasque rupes, Caucasique praerupta,
Per te fugari disce torva nocturni
Portenta Morphei & Incubum gravem lecto.
Cum ventre matris abditum latet pondus,
Pullus medetur & sonorus Aetites,
(40) Aquasque magnes allicit putrescentes.
Electra mentem, margarita languentes
Vires redonat. quique friget, afflictis
Hyacinthus aegris somnolentiam gignit.
      Quis splendor artis, quam superba majestas
(45) Medici theatri est Aesculapidûm patres!
Queis apparatus coelites parant tantos,
Famulantur astra, format unda quod sanet,
Aër medelam sufficit, vomunt fontes,
Montes ministrant, & salubre quodcunque est
(50) Arbusta stillant, saxa robur indulgent.
Hic Porphyriten, hic dat Alabastriten,
Illic Pyriten, hic bitumen aut gypsum,
Aurum, cerussam, nitra, sulphur, argentum,
Opesque cunctas mater alma recludit.
      (55) Centum juvatur, laeditur modis centum
Humana vita, totus orbis objectat
Et damna & usus, commodusque viventi
Incommodusque est. causa mortis atque idem
Salutis author, qualis hasta Pelidae.
(60) Ante ora morbi fomes, & comes juxta
Medicina praesto est. quicquid obvium tangis,
Sanum flagellat, allevat laborantem.
Corpus vacillat saepius remordescens,
Cadaverosis debitum sepulchretis,
Rursum resurgit, & valemus athletae,
(65) Vicesque servant sanitasque morbusque.
[p. 330]
      Quae cuncta dum nos impiger doces Tolli,
Aeternitatis praemio supervive.
Et si nepotes nomen obscitabundi
Tuum silentî nubibus tenebrabunt,
(70) Lapides loquentur. & Boëtii famam
Tuasque laudes gemmulae recognoscent.


Ad
P. HOOFDIUM,
Satrapam Muydensem.

VAtum maxime, lima Belgicismi,
Orchestrae decus & pater cothurni;
Cujus grandia verba, grande carmen,
Seris Melpomene sacravit annis;
(5) Cujus dulcia verba, dulce carmen
Et tot blanditias facetiasque
Et tot candidulas tenellulasque
Pulchrae Phyllidis aemulationes
Suis ipsa Venus dicavit aris.
(10) Cordatissime scriptor acris aevi,
Et quondam patriae tumultuantis,
Nec minus tamen, arbitris remotis,
Süavissime basiator Helmans:
      Cur perdicibus obruis poëtam,
(15) Et rursum stomacho severiori
Offas objicis elegantiores?
Quales rex edat aut Deûm minister,
Aut pincerna Ducum vel Imperator;
Cur mensae violas meae decorum?
(20) Cur gulae illecebras superbienti
Vates objicis? imperasque denti
Praedam dilaniare fastuosam.
Dudum paupere viximus salino,
Et victu tenui nec erudito,
(25) Lactuca gracili, trucique porro,
Aut faba rudiore lentibusque.
[p. 331]
Fecit prandiolum mihi minutal,
Pulmentum petasoque jusculumque
Ovi sorbilis optimum liquamen,
(30) Vel cervix bovis impigrè saliti,
Aut buccella recocta brassicarum.
      Nunc sordent vetera. & procax palatum
Spernit fercula pristini saporis.
Tot perdicibus efferata mensa est,
(35) Et cara famet esuritione
Venter prodigus. ardeas, palumbes,
Pavos somniat atque Phasianos.
      Sic peccare facis tuum poëtam,
Et leges malè subruis culinae
Hoofdi splendide. si tamen jocantem
(40) Barlaeum sinis eloqui, quod optat,
Fac, peccem semel hoc modo quotannis.


PASSER
SUSANNAE BARTELOTTAE,
artem nendi edoctus.

ALumne passer, virginis suavissimae
Parasite passer, candidate passerum,
Tot artium magister & scientiae
Pusille doctor, qui Susannulae tuae
(5) Strepitu procaci insultibusque lenibus,
Et morsione ludicra blandissimos
Moves cachinnos, & protervis motibus
Nunc altus ipso ludis audax vertice,
Vittasque rostro vellicas tenellulo:
(10) Nunc colla circum eburneosque subsilis
Dominae lacertos, inde per mamillulas
Sororiantes hinc & inde lusitas,
Sedesque amoris quaeris & Cupidinis
Fomenta monstras; o beate passerum,
[p. 332]
(15) Victure passer versibus perennibus
Perennis Hoofdî; quae Diana, quis Deûm,
Quis Arcas altis educatus in jugis,
Quis Pan Palesve vel rapacior puer
Te mollicellae Bartelottae vendidit.
(20) Ut invidendo viveres passer sinu,
Ut invidendum tangeres passer genu,
Ut invidendam permeares dexteram,
Stares sinistra, cum voles, & saltibus
Totam pererres parvulis puellulam.
(25) Quod nec Menalcae, non Adonidi licet,
Nec hoc vel illud expetentibus procis.
Tu lene rostrum conscius modestiae
Propius pudicis admoves labellulis,
Primusque labra virginis devirginas
(30) Amator audax. tu suavis sputuli
Exsugis undam, & ore de purissimo
Mel, nectar ipsum & dulcius quid imbibis.
Tu vectus humeris bajularis, & tibi
Videris Isis esse, major virgine,
(35) Major decora matre. Tu sub auribus
Cies susurros, & salacior licet,
Tamen verendis mussitas hortatibus
Castos amores. Tu genis vicinior,
Quas osculari vellet aulae pronubus,
(40) Aut Indicarum dives haeres mercium,
Basiola figis, & caves prudentior,
Ne laedat unguis lacteas asper genas.
Tu flammeos & amabiles ocellulos
Coram tueris, & vagum tibi caput
(45) Obvertis illis, teque passer passerem
Vides in illis, & stupes passerculum
A te teipsum diligi ferventius.
Miraris illic vitream tibi domum
Cessisse Divos, & palatium dari
(50) Charitum tabernam, qua latere mavelit
Vel Pyramus, vel ipse mersus improbis
[p. 333]
Leander undis, vel Phaon formosior,
Vel dux Achilles, aut amator Lesbiae.
    Tu dum per orbes gemmeos laetus salis,
(55) Quos dis Hydaspes alveo vomit suo,
Altoque solers Indus invenit mari,
Mordes, remordes; irritisque morsibus
Iras feroces excitat mendax Ceres,
Famesque duris ludit in lapillulis,
(60) Vexatque semet; nec, quod optat, accipit.
Petit, fugitque; dimovet, quod admovet,
Spretum reposcit. fallit alitem color,
Teresque gemma. deficit prudentia,
Ut jam Susanna credat esse passerem.
    (65) Tu lectulum audes, innubasque scandere
Lecti columnas. pervagaris omnia,
Ubi Bartelotta detrahit vestem sibi,
Ubi Bartelotta languidum ponit caput,
Ubi Bartelotta molle reclinat latus,
(70) Ubi Bartelotta blanda claudit lumina,
Ubi Bartelotta somniat süaviter,
Ubi Bartelotta lenis expergiscitur,
Et te strepentem, te volantem cominus
Invitat ad se. Tu legenti seria,
(75) Tu tu legenti mobiles Hylae faces,
Heroidumque masculas epistolas,
Assistis unus. exulisque dum legit
Baetonis ausus, ales alas concutis,
Favesque Cattho. Proh, volucrum numina,
(80) Quae, quanta, qualis parvuli sors passeris.
Iam passer esse fulminum speret pater,
Coelumque mutet passeris cubilibus;
Queis Bartelotta vivit, ambulat, sedet.
Iam passer esse Phoebus, hanc Daphnen velit.
(85) Et passer esse Phtius, hanc Briseida.
Et passer esse pastor, illam Tyndarin.
Et passer esse Mars, & illam Cyprida.
[p. 334]
Et passer esse Flaccus, illam Lydiam.
Et passer esse Naso, & hanc Corinnulam.
(90) Et passer esse Gallus, hanc Lycorida.
Passer Tibullus esse, & illam Deliam.
Et passer esse Stella, & hanc Hyantida,
Ut cominus sit quisque compos osculi,
Ut cominus sit quisque compos lectuli,
(95) Ut cominus sit quisque compos virginis,
Ut gaudiorum cominus nunc omnium
Compos, beatus ter quaterque passer est.
    Dolete picae & discolores psittaci,
Dole coturnix, pavo, turtur, Daulias,
(100) Gallina Numidûm & Adriana. plangite
Vos Phasiani, & vos aquatiles aves,
Queis cavea domus est, arctiusque ergastulum,
Cibusque vilis hordeum vel granulum
Milii pusillum. noster hic passerculus
(105) Arces domosque possidet, turres ducum
Liber pererrat, & Susannulae lares,
Dominaeque mensa, ferculis, bellariis,
Et esculentis delicatulis fruens
Aquilas Tonantis ridet & quas curribus
(110) Veneris columbas Cyprius junxit puer.
    Laudate passer, te supernis inseri
Superûm theatris indoles, industria,
Et passerinae perspicaciae volunt
Notae celebres. Tu sagax acus herae
(115) Moderaris ore, ferrulumque acutius,
Et fila rostro gnarus artium trahis.
O docte passer. qui labores dividis
Cum Bartelotta,* sarcinantis virginis
Consarcinator, tu suente dextera
(120) Strophiola, vel subuculas juxta suis,
Et flammeum vel supparum & pallam facis,
Quam Cinxiae Thalassio donet tener.
[p. 335]
Si quando capiti tegmen illa detrahit,
Tu sedulus, tu morsiunculis tuis
(125) Acicularum prensitas fastigia.
Si quando capiti mane tegmen induit,
Tu sedulus, tu morsiunculis tuis
Acicularum promoves acumina,
Crinesque sparsos fasciasque colligis.
(130) Quid nunc Arachne es? quid superbis stamine
Lanifica Pallas? quid tapetibus studes
Nurus Laertae? passer ad leges venit,
Et disciplinas & scientias capit.
    Passer venuste, corculum tot passerum,
(135) Passerculorum rex, professor, Satrapa,
Passerculorum prima laus & gloria,
Sartor tenelle, animula major passere,
Muyda voluptas, gaudium, solatium,
Qui verba vati mille dictitas tuo,
(140) Nec plus volentem scriptitare, deseris;
Ut te canentem, te suentem laudibus
Sum prosecutus, fata prosequar tua,
Tumuloque carmen exarabo posthumum:
Passer. Susannae. lusus. hic. situs. jacet.
(145) Susanna. lusus. passeris. lusum putat.


Ad doctiss. Iuvenem
D. IOHANNEM HELMONT,
cum me praedio ampliss. Consulis
ANDREAE BICHERI
avunculi sui excepisset.

HElmonde, pernox cura matris optimae,
Helmonde, matris gaudium piissimae,
Helmonde, dulce Diverae solatium;
Qui moribus probissimis suavissimos
(5) Misces lepores, ingenîque flammulam
Sub me decoris artibus resuscitas;
Praestans Ephebe, candidate Palladis,
[p. 336]
Alumne Themidis & gravis scientiae:
      Iam Consulari praedio stamus duo,
(10) Auditor & praeceptor. hic vati tuo
Faves benignè, & pulveres Scholasticos
Multum venusta comitate discutis.
Totus renascor. scribimus divortium
Severitati. vos valete pulpita,
(15) Scholae, labores & gravissimae vices
Tot lectionum. Nunc amoenis ambulo
Securus agris, & serenus dormio,
Ubi torva nuper innatavit fluctibus
Feroxque Najas. piscium cubilibus
(20) Iacet poëta. quaque velis navita
Arctous ivit, Aeolique turbidis
Vixit procellis, Musa sedes otii
Et eruditis invenit lucum jocis.
    Helmonde, quò me, quo rapis vatem tuum
(25) Per rura, campos, trans arenarum juga
Venator acer? meque nescium cupis
Inusitatis passibus sequi feram,
Canibusque & hinc & inde victimam gulae
Captare leporem? pone tardus insequor,
(30) Contentus illo mitior spectaculo.
Tu glande saeva dejicis fastigiis.
Guttur voracis & loquacis alitis,
Nec fata meritos tam cruenta passeres.
Te stagna propter garrulae timent aves,
(35) Anasque & anser planipes, & ardea
Intenta ranis. terra, coelum, flumina
Praedam ministrant. nec tibi negaverit
Natura quicquam. quin caballis imperas,
Et me superbis curribus jubes vehi,
(40) Longisque ferri laetiorem semitis.
Monstras amoenum quicquid aut fecit Deus,
Aut ars magistra: queis carere possumus,
Et non carere: qua necessitas monet
[p. 337]
Curare, vel quae suggerit mortalibus
(45) Dispar voluptas. Consulis nostri lares,
Avunculorum tecta, matris providae
Vidi penates, villicos, novalia.
Ubi consul urbis liber à negotiis
Vix nata rura bobus exercet suis.
(50) Ubi consul hortos ordinat, ponit pyros,
Salicesque lentas, fraxinos quincuncibus
Disponit aequis, & virentes adspicit
Spatiis decoris arborum tot ordines.
Ubi consul amplis educat vivariis
(55) Genus natantum. & frena mordenti domos
Aptat caballo. qualis olim creditur
Duros Latinus Imperator vomere
Fregisse sulcos, & famem cordatior
Sedasse mensae vilioris ferculo.
(60) Haec vita nostra est. excipit curas quies.
Gaudet remitti, publico si quis vacat,
Suusque gestit esse, quisquis omnium est.
Haec Laeliorum vita, talis Tullii
Fuit recessus. sic Catones maximi
(65) Vixere quondam, cum fatigatis darent
Villae levamen, Formiae vel Tusculum
Vel ipsa Circes imminens mari domus.
    At tu recentis chare lustrator soli
Helmonde, si vis commodis ruris frui,
(70) Nec vanus esse praedii cultor tui;
Magni benignam numinis stupe manum,
Quae vis creatrix rura tot mortalibus
Donarit aegris. quis labor tot fluctibus
Subduxit agros, fabricaverit solum,
(75) Terrasque nutu portet immensas suo.
Hic cerne, nobis ut ministret Cynthius,
Sororque Phoebe & siderum fixae faces.
Mirare ventos, aëris purgamina,
Mirare pluvias, lapsa coelo flumina,
[p. 338]
(80) Mirare siccum jam latrare Sirium,
Mirare sicco Pleiades interseri.
Mirare sensim laeta nasci gramina.
Mirare sensim laeta pelli gramina.
Mirare primi candidum veris decus,
(85) Brumamque & aestus, & remissius decus
Labentis anni. sic tuae totus Deus
Menti patebit & potentiae vigor,
Sapientiaeque grandius miraculum.
    Haec cum serena mente cogitaveris,
(90) Te cerne propius & tibi renascere,
Pectusque pulchris nuncupa virtutibus.
Sic universi digna vives portio:
Sic inter agros ambulabis dignior:
Sic stirpe dignum splendida tolles caput,
(95) Sic tot propinquis, sic parenti Diverae,
Avunculisque, sic mihi, sic omnibus
Placebis unus unice. sic osculis
Te sponsa tandem pulchra, dives, optima,
Crebris, pudicis, mollicellis obruet.


In
CONSTANT. HUGENII
Meteorologiam, sive de Meteoris
Epigrammata jocosa.

COntra-ambulonem maximi Stagiritae,
Flagrum Lycaei, Graeciaeque censorem,
Nunc serium, nunc perfaceta scribentem
Legi poëtam, temperata jucundis
(5) Severiorum verba disciplinarum,
Salesque mixtos sensibus gravis Stoae.
Quos perspicacis scripsit arbiter veri,
Et eruditi classica inter & vallos
Et castra & enses fudit ardor Hugenî.
[p. 339]
      (10) Vacat omne Musis tempus. inter armorum
Strepitusque & iras, otiis Camaenarum
Mens laeta gaudet, & movet quiescendo.
Nec tunc quiescit, cum quiescit insani
Palaestra Martis. inquieta per coelos
(15) Terraeque tractus aetherisque discurrit,
Originemque cogitat suam pernox.
Dum miles umbrae Martium latus donat,
Segnisque cantat cantiunculas turpes,
Dum ganeoni lurco commodat dentes,
(20) Et vinolentis ructibus calent hastae,
Vel Thais hunc effeminat cataphractum,
Aut grande numen, ac Deos sacramentis
Ipsosque Divos ore miles infamat:
Dum sordidae per vestis abditos calles
(25) Turbat satelles divagantium turmas
Pediculorum, & quicquid invenit perdit:
Rubiginosos alter illinit pingui
Gladios amurca & vindicat situ parmam:
Hic pectit altos vertices caballorum
(30) Iubasque stringit ordinatque cincinnos,
Nec una cura filios habet Martis:
      Tu literarum lux inusitatarum
Per avios Libethridum volas campos,
Zulecheme noster. & Iovis Panomphaei
(35) Sublimiore raptus altius penna
Sedes pererras, ac tonitruis imples
Delubra Phoebi, fulminasque per Cyrrham,
Tuisque terres fulgetrisque flammisque
Caecutientis pavida tecta Barlaei.
(40) Tu saevientum coeca flabra ventorum,
Et Aeolorum regna, pallidam Lunam,
Et nunc rubentem, nunc süave ridentem,
Faces, Dracones, lanceas, refulgentem
De sole solem, grandinesque saxosas
(45) Nivesque doctè & horridum gelu cantas.
[p. 340]
Tu signa prodis aëris serenati,
Tu signa prodis aëris procellosi,
Pater sereni ac nubili, pater rerum,
Quae vel videntur Sole vel vident Solem.
(50) Tu discolores pingis Iridis vultus,
Nunc Vesperae cadentis aut renascentis
Faciem diei. te docente jam scimus
Cur vorticosis sese hiatibus magnus
Diffindat aether, & Deûm salutares
(55) Mingat procellas semipota majestas.
Cur macula Phoeben turpet, & coruscantem
Titanis orbem polluat latens stigma.
Cur dira moerens horreat cometarum
Ostenta mundus, purpuraeque peccantes,
(60) Quis ventricosam vibret impetus terram,
Eructet ignes, saxa, sulphur & fontes,
Cur fatua flamma persequentibus cedat,
Timidos sequatur, stella decidat coelo,
Et Tyndarin gemellus oderit frater.
(65) Inter vapores halitusque fumosque
In abditis recessibusque naturae
Examinatum opinionibus verum
Rides, sugillas & jocando castigas.
    Nubivage scriptor, vade, quo rapit vatem
(70) Vis tanta fandi. Perseo comes vade,
Aliosque fontes mentis ungula pande,
Et Pegaso per alta nubium vectus
Me linque fessum, languidumque & exhaustum.
Qui te secutus hactenus per & terras
(75) Tumidosque fluctus, aemulusque cantanti
Nunc ire juxta, pone & ante despero,
Excors, remissus, plurimum oscitabundus,
Expers caloris, conjugis, thori, lusus,
Quem concupivit Herculis pater valde,
(80) Nec concupivit mater Herculis rarò.
Hirquit allire rursus & catullire
[p. 341]
Si siverint me fata, tunc tuum fulmen,
Tonitru, pruinas, fulgura & faces nostro
Aptabo amori. tunc tibi novos fontes,
(85) Pluviasque & imbres, flammulasque dementes,
Terraeque motus, & cubilium fortè,
Lambensque reddam basium, & tuas chartas,
Acuta verba, mustulenta commenta,
Mel Atticum & rorantis ingenî succum,
(90) Verbis facetis, vinnulis, venustillis,
Amoris inter bella, castra, congressus
Redimam poëta, amator & Stagirita.


In praedium Boreale Amplissimi
Consulis
ANDREAE BICHAERI.

MAgni praedia Consulis valete,
Horti, jugera, silvulae, caballi,
Et vos quadrijugi valete currus,
Qui per rura, per aggeres poëtam
(5) Vexistis, sociisque tot leporum
Helmondis, sociisque tot viarum
Charis fratribus, incitastis axes,
Et Plutonis equos, quibus dolenti
Posset Persephone rapi parenti.
    (10) Vos curas animi severiores,
Vos urbis strepitus patentioris,
Vos, ô praedia, sarcinas laborum,
Tot rerum grave dispulistis agmen,
Dum Bickaerula molliter procatur,
(15) Dum Bickaerula suaviter jocatur,
Dum Bickaerula basiis mariti
Adsuescit, bona, lenis & venusta,
Dum non virgo, sed esse mater optat,
Et jam nupta puellulas repellit,
(20) Et conjux nova conjuges salutat:
[p. 342]
Nos terras patrias agrosque laeti
Emetimur equis, lacusque vastos
Calcamus pedibusque curribusque.
Hic cubilia piscium tenemus,
(25) Domos Naiadum, domos natantum.
Hic per limina Tethyos vagamur,
Hic paludibus incubamus ipsis,
Postquam cedere trux coacta Tethys,
Et cunctos Satyri bibêre fluctus.
(30) Hic vecti ratibus rotis vehuntur.
Aurigis patet aula navitarum.
Hic pandunt lepori viam procellae.
Hic velox leporem premit Molossus,
Hic turdus laqueo misellus haeret.
(35) Hic se retibus implicat scolopax,
Exertumque dolet nocere rostrum.
Hic cum Phyllide Thyrsin ambulantem,
Hic cum Thyrside Phyllidem jocantem,
Hic cum Chloride Pana lusitantem,
(40) Hic cum Doride Pana saltitantem,
Et tot gaudia sensimus beati,
Quot tellus nova villulis abundat,
Quot tellus nova fructibus redundat.
    Testes praedia tot facetiarum,
(45) Hostes praedia tot molestiarum,
Horti, jugera, silvulae, caballi,
Magni praedia Consulis valete.


In Praedium sive villam Nobilissimi
IOHAN. HUYDENCOPER,
Equitis, Domini in Marssenveen.

AMaena villa, villa perplacens Diis,
Hominum voluptas villa, praedium meis
Vacans Camoenis, quale quondam Formiae
[p. 343]
Habuere sedes, quale Tusculum fuit,
(5) Tiburque fessis obvium Quiritibus,
Aut praedicandus usque Bajarum nitor,
Salvete tecta. Vechta quae strepentibus
Pulsus susurris, cujus irrigat sinus
Permixtus undis, Rhenus, & terras beat
(10) Fecunditatis uberes testes suae.
    O villa Superûm, quam vel ipse Iupiter
Procator olim praetulisset Thessalis,
Ubi Phoebe Daphnen persequi velis tuam,
Ubi blande Thisben Pyrame optares tuam,
(15) Formose Adonis Cypridem, Sapphum Phaon,
Mihi villa ride, meque amoenitatibus
Perfunde centum, gaudiisque percoque
Mentem severam, tetricamque grandibus
Curis Sophorum, Stoicisque jurgiis
(20) Adsperge pacis spiritum lenem tuae,
Et literatis otiis da perfrui.
    Beata Villa, quam propinquam conspicit
Mitrata turris, urbsque tot Divûm sacris,
Tot clara templis, coetuumque regulis;
(25) Ut jam virescis, & tuum late jubar,
Umbris inumbras, porticusque daedalas
Disponis aptè, & ambulantum vertices
Foliis coronas: ut ferax tot fructibus
Iam nunc superbis, & rubentibus rosis
(30) Ornas Susannam & nubilis Constantiae
Pectus pudicum, & lacteis mammillulis
Decerpta vati dona ridens ingeris.
    Tibi laeta circum prata porrigit Pales,
Pomona pomis hortulos pingit suis,
(35) Avidasque cerasis mille provocat manus.
Pan ludit agris, Thestylis lac elicit,
Magistra mulctrae, foena vectat curribus
Lentè Menalcas, in Decembrem providus.
Tiliae venustas explicant frondes tibi,
[p. 344]
(40) Et inter illas albicantes populi
Sese proceris erigunt fastigiis,
Coelo minantes. sensuum illices locos
Et ordinata spatia tot quincuncibus,
Fontesque vidi, fraudis humidas vias,
(45) Et innatantes rivulis altè pilas,
Fluxasque semper mobilesque casibus
Regum coronas, stellulasque turbine
Natas aquarum, & nunc madentem Cynthium.
Hîc Taurus iste raptor Europam vehit,
(50) Latrant molossi, tendit arcum Cypridis
Salax puellus, saxa vortices vomunt,
Spuunt Dracones, infremit trux simius,
Bibunt olores, permadescunt Orphei,
Labentibusque plectra tingunt lymphulis.
(55) Hic magna Tethys arte speluncam facit,
Marisque spoliis fornices condit labor.
Ubique fons est, undique è conchis scatent
Undae, ruuntque fistulatim flumina.
Tubisque longè Martiis volant aquae.
(60) Dynasta Marsi, tuque conjux conjugis
Coymanna tanti, quam beatos aspicit
Vos aequus aether, vestra si nostis bona.
Hic expedita mens tumulus Amstelae
Fastidit omnes. hîc avaras spernitis
(65) Dextras ementum & sarcinas vendentium.
Unique grati, quicquid hîc est munerum,
Debere coelo vultis. O par optimum,
Salvete vati. germinent vobis agri,
Non urat illos Sirius, non horridus
(70) Imber flagellet, aut ferocior Notus.
    Et qui Poëtam feriantem longius
Fovistis ambo, sic fovete crebrius.
Et hîc bibentem vina vestra suaviter,
Et hic vorantem pruna vestra largiter,
(75) Et hic edentem fraga vestra fortiter,
[p. 345]
Sic incubantem pernulis ferociter,
Sic ambulantem, sic jocantem jugiter,
Sociis puellis, blandulisque matribus,
Sociis maritis, Hoofdiis, Vic-fortiis,
(80) Vectum caballis, splendidisque curribus,
Leone quamvis aestuante coelitus,
Latrante quamvis undequaque Sirio,
    Vir atque conjux, advocate saepius.


In Capturam Turdorum, ad
IACOBUM BAECKIUM.

[Bewerkt in het
Nederlands]
IAcobe Baecki, lene pectus, & ferae
Crudelitatis ac furoris nescie,
Crudele quid me poscis ad spectaculum,
Et vis videre semipendulas aves,
(5) Laniata foedè membra, luxatos pedes,
Et praefocatas vinculis tuis gulas,
Suspendiorum multiformium modos,
Quibus immerentes alites mortalium
Damnat libido. dum petita gutturi
(10) Alimenta strictis saeva nectit nexibus
Rostroque mortis ingerit trux pabulum.
    Vidi alligatum Ixionem suae rotae,
Vidi voracis Tantali vanas dapes,
Vidi revinctum Caucaso Promethea,
(15) Saxoque semper incubantem Sisyphum,
Vidi Megaerae territantis verbera,
Suspensa ventis corpora & diras faces,
Laqueos Arachnes, queis pependit mortua,
Flammisque tostas filias Orionis,
(20) Et quicquid ira Tartari in poenam parat.
At ficta vidi. fabulosum hoc credimus,
Quodcunque vates finxit & vatum furor.
Sed enecari & strangularier genus
[p. 346]
Late volantum, vera verba credimus.
    (25) Tuus hoc theatrum multiformis supplicî
Ostentat hortus, praediumque Baeckii
Orchestra cruda est & cruenta funerum
Palaestra. quam misellus implet lugubri
Clamore turdus, subdolisque retibus
(30) Fringilla capta; cum tyrannidem ferox
Exercet auceps, & superbo pollice
Caput tenelli exile frangit alitis.
    Quod si dolores eloqui possent suos
Turdi voraces, dicerent mox Baeckio,
(35) Injuriosa morte se cunctos mori:
Non legibus, non jussibus volatilem
Turbam teneri. jussa naturae sequi,
Coecosque motus. Velle liberum sibi
Negasse divos. aetheris laxas vias
(40) Patere cunctis. nunc sub Arcto vivere,
Nunc ire in Austrum praescias malae famis.*
Volare passim, sic volentibus Diis;
Et victitare bacculis rubentibus,
Et morsitare, quicquid annus obvium
(45) Aptumque vitae serus Autumnus facit.
Non regna per se mutuis bellis premi:
Aut litigare litis arbitros sacrae:
Non aera posci nummulosque surripi,
Mercantiumque nomen expungi dolo:
(50) Non advocatus esse, qui lucrum bibunt,
Non quadruplare parta fraudibus bona,
Non militare & oppidis dici graves,
Aut rusticantum nidulari in horreis,
Non ut pudicae virginis laedant sinus
(55) Thalamosque scandant & cubile conjugum
Huc advolasse. transitum solum peti
Alias ad oras, & quod hospiti vago
Unquam negari jura naturae vetant.
Non haec mereri innoxios suspendia,
[p. 347]
(60) Laqueosque compedesque & altis vincula
Suspensa ramis. judici scelus Iovi,
Et expiandum crimen atrox Aeaco.
    Amice Baecki, condolere si licet,
Nunc condolere turdulis, perdicibus
(65) Concede vati. vivit aula psittacus,*
Et purpuratis chaîre dicit regibus.
Impune celsis clamat ulmis ardea,
Impune vultur sordidas vorat dapes,
Impune pennas arrigit pavus suas,
(70) Impune latis innatat paludibus
Olor verendus. eximit ciconiam
Pietas periclo. rusticae quotquot volant
In montibus sylvisque vel stagnis aves
Suspendiosum nesciunt lethi genus.
    (75) Miselle turde, tu sub ilicis lates
Suspensus umbra, te probrosa victimam
Mors sacrat orbi. stringitur tibi gula
Sicariorum more, vel furis mali,
Aut perduellis aut nocentis publico.
(80) At si poëtas esse quid putas tuos,
Preciumque moesti carminis magni facis,
Nec vile censes, versibus clarescere,
    Haec, crede vati, digna res suspendio est.


Incomparabili Iuveni
CONSTANT. HUGENIO
Filio, cum Adamum suum peccan-
tem misisset.

MAgni parentis magne & elegans Puer,
Caput Camoenis omnibus sacerrumum,
Alumne Phoebi, dulce ver Libethridum,
Charitum Iuventa, prima doctrinae seges,
(5) Praestans honesti surcule, herba laetior
Messis futurae, spes loquentis Patriae,
[p. 348]
Turgens leporum gemma, torrens carminum,
Tyro canentis eminens facundiae,
Qui penè gressus es supergressus tuos,
(10) Metamque vixdum carcere emissus tenes:
    Legi ruentis improbas Adae manus
Crimenque primi patris, & tristes vices
Mortalitatis & labantis seculi.
Sed illa mens est vatis et sensus tui:
(15) Poëta, cujus lemma Adamus est Peccans,
Nunc lemma scribar hoc: Poëta non Peccans.


Ad Magnificum virum
D. PETRUM C. HOOFT,
SATRAPAM MUYDENSEM,
cum Invictissimi Galliarum Regis HENRI-
    CI Magni vitam & res gestas gravi
        oratione enarrasset.

Petit C23
SCriptor stupende, Belgici soli vates
Non aemulande, cujus incubat labris
Vocis Batavae curiosa majestas:
Qui sceptra verbis, purpuramque transcendis,
(5) Eburque tollis regium cothurnatus:
    Sic perge Famae, seculoque Belgarum
Debere nomen. non tuis leves curae
Chartis inerrant, dexteramque cantatus
Hylas fatigat, pulpitisque Theseis
(10) Pulsata cunctis. sed velut Iovi magno
Tonitru decorum est, fulminumque sublimes
Per summa jactus, arduumque quodcunque est;
Incedis altè, verticique regali
Excelsus haerens, fata scribis Henrici.
(15) Ut ille clara Borbonum genus ducens
De stirpe, regnis debitus Navarrorum,
[p. 349]
Titulos Olympo fixerit, fidem terris.
Ut per superbos hostium cataphractus
Grassatus enses, inter horridas noctes,
(20) Inter minaces mortis obviae vultus,
Vicesque Martis, mobilemque Bellonae
Rotatus axem, victor ipse Fortunae
Magnusque sortis improbae triumphator,
Dignam potenti straverit viam regno.
(25) Ut turbulento Galliae mari Castor,
Et mite sidus fulserit, cui frendens
Tumultuantes fregit impetus livor,
Longaeque pacis pressit osculum Mavors.
Ut exterarum litium sequestrator,
(30) Bellisque circum saevientis Europae
Pacator, ipsos increpaverit Reges,
Tot partium, tot dissidentium judex,
Aequus potenti & impotentis assertor,
Cunctis tremendus, indomabilis cunctis.
    (35) Hîc Federatus vindicem suum Belga,
Columenque discit. spectat Allobrox numen,
Quod infidelis horruit. quod augusti
Coluere Patres Adriae laborantis;
Nec Roma sprevit, Austriaeque regnator,
(40) Non ipse ditis praevalens Tagi rector,
Qui dictat unus jussa duplici Phoebo.
    Magne Imperator, cui suam comam Celta,
Braccata Narbo subdidit suos fasces,
Bullam togatus: vive posteris, Princeps,
(45) Scriptore tali. qui tuae facem famae,
Iam voce, jam sententiis serenatis
Praefert tiarae. Tu Quiritium laudes
Factis adaequas: hic Quiritium sensus,
Gravemque Taciti donat ausibus tantis
(50) Mentem disertus. Te per orbis orchestram
Vexere pugnae, bella, tela, ballistae;
Hunc rebus aptus grandibus tonans sermo,
[p. 350]
Divinitatis particeps. tibi legem
Mortalitatis fixit efferus latro,
(55) Aeternitati lingua vindicat nostras.
,,Dignis coronae laudibus parentatur,
,,Cum nil malignus detrahit, nihil donat
,,Favor benignus, gratiaeque sectator.
,,Tunc regnat ostrum, cum nepotibus seris
(60) ,,Regnasse constat, seculisque venturis
,,Trophaea monstrat. tunc Ducum viget virtus,
,,Cum vivit aevo. fortitudinis merces,
,,Regisque sors est summa, non mori regem.
    Sublimis Hoofdi, quem Garumna narrantem
(65) Miratur, & decora Sequanae sedes,
Et Matronae potator, & Liger clarus,
Venerare Gallum. si tuos per annales
Borbonius ingens ambulat, per annales,
Regisque gesta Maximi perennabis.
(70) Regale crescit Lilium. Leo noster
Te sic loquente, laetior jubam quassat,
Socioque triplex ungue Lilium prensat.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri,
D. IACOBI PERGENS,
Et laudatissimae Virginis
LEONORAE BARTELOTTAE.

LEonora virgo, nec minus Cupidinum
Fecunda mater; pars puellaris chori,
Eademque princeps; casta formosissimae
Neptis Diones, vera proles Cypridis,
(5) Ocelle amoris; cujus è labellulis
Insons venustas, ore spirant Gratiae,
Candor renidet & verecundus pudor;
Mensura pulchri, amussis elegantiae,
[p. 351]
Et multiformis officina Palladis:
    (10) Leonora, Te nubente, priscus carminis
Resurgit ardor. Te calente, flammulae
Urunt poëtam. crede, crede, ab osculis,
Amplexibusque risibusque, quos loquor
Stillant iämbi. basiis tuis meos
(15) Aequabo versus; quotque nictibus feris
Lacerasque amantem, quot marita vinculis
Stringis maritum, quot süavitatibus,
Leporibusque ludicrisque plausibus,
Procacibusque pulchritudinis notis,
(20) Sponsum lacessis, tot ligabimus pedes,
Venerique referam par pari vates tuae.
    Leonora, perge, quò priores ivimus,
Cum me pudici cura tangeret thori,
Nec tunc carerem, quâ velim praesens frui.
(25) Leonora, perge, quò tibi pergit Paphum,
Gnidique culmen & Dionaeam domum
Monstrare Pergens, optimus ductor tui,
Vitaeque fidus conjugalis assecla.
Leonora, Sponsa es. solve zonam virginis.
(30) Leonora, nupta es. flammeo vela caput.
Leonora, Sponsa es. myrteas corollulas
Suspende lecto. lusitent passerculi
Turturque compar & palumbes ad fores,
Et sterile quicquid audit & fugit parem,
(35) Proscribe nupta. nil nisi concordiae
Exempla fas est cogitare conjuges
Odisse tetricos solitudinis patres,
Sexumque quotquot disparem ferunt minus.
    Leonora, coelos coelitesque suspice.
(40) Omnes procantur, Te procante. Cypridi
Mavors adhaeret, instat Hebe Phosphoro,
Apollo Phoeben deperit, Iuno Iovem,
Bacchus Dianam. te procante, Cepheum,
Astrea poscit, Herculique poscitur
[p. 352]
(45) Andromeda virgo. flagrat impotentius
Perseus amator, & licet stet frigida
Regione coeli, trux Bootes uritur.
    Leonora, terras adspice. ad famam tui
Vivunt amoris populi. manus ligant
(50) Lascivientes pampini. tenacibus
Hederae sequaces vinciuntur brachiis,
Et canna cannae, & alnus alno assibilat.
    Leonora, fluctus respice. ad tuas faces
Accensa Tethys languidum urget Nerea,
(55) Squamae calescunt piscibus, phocae rubent,
Mulli jocantur, atteruntur ostrea,
Percae liquescunt, ambiunt se rombuli.
    Leonora, quàm tu tempora & dies tuo
Aptos amori seligis. Gemellulis
(60) Fratrum sub astris, tu Lacaena, fulgidum
Iubar decoris explicas cubilibus.
Ver horridum renascitur, te conjuge,
Meliusque vernat. germinant tot herbulae,
Florentque, te florente, mille flosculi,
(65) Panduntque se, virente te, tot gemmulae,
Truduntque laetas hortuli propagines,
Prolemque tecum cogitant tot bulbuli,
Quot matris horto Flora dîs recondidit.
Sic totus aether incubat mundo procus,
(70) Et terra Sponsa est; seque desponsant aquae,
Maritat aer, nuptiis calens tuis.
    Leonora, te ridente, pennas concutit
Ales Cupido, & dexterum thori latus
Plausu secundo verberat. gaudens puer
(75) Quicquid leporum vel sagittarum sua
Clausum pharetra gessit, omne distrahit,
Venditqe amorum filiis. quin ignibus
Circum crepantes aestuant viciniae,
Volant ocelli amantibus, sororiant
(80) Et hinc & inde nubiles mamillulae,
[p. 353]
Et hinc & inde Phyllidum molles genae,
Et hinc & inde Thyrsidum susurruli,
Venerumque passim blanda conspiratio est.
    Leonora, amores occupa. fuga diem,
(85) Arcesse noctem. tristis expectatio est
Et dura lecti. bis dolet, praesentium
Carere fructu, & lactitari gaudiis,
Quae ratio laudat. res amor sanctissima est,
Coelique species. conjugum sodalitas
(90) Lex prima mundi. non timet virgo mori,
Quae mater optat esse. cuncta despicit,
Consors mariti. vendicat terram sibi,
Quam prole donat. perge perge in dulcius,
Causamque gaudî perge complecti tui.
    (95) Praeclare Pergens, si superstitem mihi
Tanti furoris credis esse flammulam,
Et appetentem conjugis suavissimae
Haerere mentem, quae profabor mitius,
Vultu sereno, verba vatis accipe:
(100) Quàm tu beatus Bartelottam repperis.
Quàm bis beatus Bartelottam deperis.
Quàm ter beatus Bartelottam amplecteris.
Et quàm beata Bartelotta te videt.
Quàm bis beata Bartelotta te cupit.
(105) Quàm ter beata Bartelotta te capit.
Quàm vultis ambo, quod nefas non velle vos.
Quàm vultis ambo, quod decet jam velle vos.
Quàm vultis ambo, quod siletis strenuè.
Quàm vultis ambo, quod silebo non minus.
(110) Quàm vultis ambo, quod silendo prodimus.
Quod ipse Brutus, quod Cato severior
Patrique similis concupivit Porcia,
Antoniaeque & Iuliae & Calphurniae,
Cossutiaeque & cum Mamaea Octaviae,
(115) Etiam Sabinae & Arriae & Corneliae,
Gravisque quamvis molle cor Semproniae.
[p. 354]
    Tu vir venuste, docte, comis, integer,
Dilecte nobis, Bartelottae & Amstelae,
Quem regna, mores, gentiumque tot vias
(120) Lustrasse dudum gloriosum credidi:
Si non adoras fata Consul tertium
At nunc adora fata Sponsus tertium.
Compesce linguam Livor, obloqui cave
Votis secundis tertiisque conjugum.
(125) Si res amica, si jucunda, si bona est
Puella conjux, cur vetas bonâ frui,
Bis hac carentes? nubimusque & ducimus,
Ne foeda sterilem vastitas mundum voret.
At hoc cavemus bis quaterve conjuges.
(130) Bis aede Cypri, bis stetisse sub Papho,
Bis vulnerari, ter medullitus peti,
Ter igne carpi Romulae possunt nurus,
Et coelibatus nescii Grajûm patres.
Si suave rident liberi, si penduli
(135) In ore matris lusitant tenerrimi;
In ore patris vagiunt tenerrimi;
Quis esse tales deneget ter conjugi?
Non flamma, pestis, non procella liberis
Conjux modesta est. non penatibus faces
(140) Immittit atrox, cui noverca perplacet.
Noverca nulla est, quae marito condolet.
Noverca nulla est, orphanis quae subgemit.
Noverca nulla est, quae mariti basiis
Placide fovetur. sunt amabiles thori,
(145) Placabilesque, nesciaeque litium,
Et jurgiorum, cùm leves cunae rotant
Litis sequestrum pondus, & pacis vadem.
Primos amoris impetus ciet furor,
Ratio secundos. prima fax dementiae est,
(150) Sequens malorum consciae prudentiae.
Quin prima amantum studia sunt discentium,
Et nescientum conjugî miras vices.
[p. 355]
Nos illa scimus, Sponse; quis rebus modus,
Quae vis amori, quae fides, quae gratia,
(155) Quid expetendum, quid cavendum mutuò.
Si vidua turtur nuptias odit novas,
At optat illas Lesbiae passerculus.
Soles redire cernimusque & occuli,
Cur non amantes? solitudo pessima est,
(160) Cur non Creusae, post maritales rogos?
Vagos amores odimus. sed & viri
Facti secundò tertioque. plus amant,
Experti amoris verba, rem, dulcedinem,
Et quicquid hic est sesami & papaveris.
(165) Non ille Tiphys, qui ratem semel mari
Committere ausus, sed frequentius, fuit.
Non Hector audit, qui semel vaginula
Distrinxit ensem. saepè miles militat,
Et ense crebrò hostile perforat latus.
    (170) Nunc vos silete exucca, moesta corpora,
Patres severi, humanitatis & joci
Et conjugalis vinculi hostes improbi;
Aut sapite mecum. Te, virorum maxime,
Iam teste, dictâ glorior sententiâ,
(175) Tuoque, Pergens, nixus exemplo loquor.
    Leonora quàm te respicit, Britannicis,
Quos Tamesis effert, plus diserta Nymphulis.
Leonora quàm te suspicit, Batavicis,
Quos Ya laudat, plus disertum amantibus.
(180) Leonora Sponso porrigit flores tibi,
Quos docta jam nunc carpsit hortulo manus.
Dat illa myrtum, dat süavem amaracum,
Dat florem amoris, & venusti Adonidis,
Violasque molles, liliumque candidum.
(185) Dat belidem, betonicam, & serratulam,
Calthamque & igne fervidam Daphnoidem.
Nondum calescis? redde tu Sponsae, precor,
Veneris lavacrum, carduum, & fabas Iovis,
[p. 356]
Lappas tenaces, lychnidique subjice
(190) Lapathi pusillum. redde nardi spiculas,
Oculumque Solis Parthenique surculos,
Crocum rubentem & smilacem volubilem.
Serpilla, & aptam pronubis atractylim.
Nondum calescit? Nos favemus nuptiis
(195) Fecunditatis nuncii & propaginis.
Ne Bartelotta pergat esse, quod fuit.
At ipse Pergens pergat esse, quod fuit.
Forsan sequemur. sin minus, vati & seni
Amasse liceat, si potiri non licet.


IN NUPTIAS
Praestantissimi Viri,
D. GERARDI ab HELMONT,
Et Praestantissimae Virginis,
MARGARETAE BICKERAE
à SWIETEN.

Praestans, modesta, blanda, casta Margaris,
    Tot Gratiarum corculum,
Quam comitatis rore perpluit Venus,
    Cupido mille basiis
(5) Iocisque Sponsam fecit, & jam nubilem
    Deduxit in Paphi domum;
Ubi limen omne densa myrtus obsidet,
    Fragrant odores optimi,
Madet Sabaeus, Persa fundit balsamum,
    (10) Seresque sericis thoros
Sternunt tapetis, tinniunt testudines,
    Domusque tota lusus est.
Quàm te venustis, magna Virgo, ocellulis
    Chorus tuetur Virginum,
[p. 357]
(15) Et longa matrum turba. quàm candentibus
    Gliscunt amoris impetus,
Latensque voti flamma sub mamillulis,
    Aususque cogitat viri,
Secura damni. quam pudoris consciae
    (20) Genae loquuntur Cypridem,
Et dulce murmur errat in labellulis,
    Ac non loquenda mussitat.
Non Pelei olim pulchrior se nuptiis
    Ostendit excellens Thetis.
(25) Non risit uxor blandius Calphurnia,
    Tactura Caesaris latus.
Nec Cypris olim laetius pulcherrimo
    Admovit os Adonidi.
Hebe fluentem pexuit tibi comam,
    (30) Gemmisque distinxit novis
Andromeda Virgo. vestis in talos fluens
    Levante fulget Cynthia.
Adamasque medio pectori lumen facit,
    Splendoris aemulus tui.
(35) Veteres amorum fabulas, Apollinem
    Daphnesque fatalem fugam,
Casus amantis Sestiae, cum Pyramo
    Thisben procantem, Acontii
Fallacis artem, basiantem Nerea
    (40) Et Amphitritem caerulam,
Deos Deasque & festa magna conjugum,
    Tunicis Arachne intexuit.
Inter puellas eminens Iunonias,
    Et ditis Yae filias
(45) Et tot potentis Amstelae illustres faces,
    Iuvenumque vultus illices
Laudata Sponsa consides. supra caput
    Radiant coronae pensiles,
Castae character virginis. juxta tuos
    (50) Fovent amores Nymphulae
[p. 358]
Sororiantes, fida custos utraque
    Iam jam labantis zonulae.
Accendit in te conjugis curam Fides,
    Dat Suada leniter loqui.
(55) Fomenta pellit litium concors amor,
    Et innocentia tuos
Implet penates. exulat Superbia,
    Fastusque nomen improbum.
Minus marito, conjugis partes putas,
    (60) Sapuisse velle conjugem.
Magis marito, conjugis partes putas,
    Amasse velle conjugem.
Mansueta gressum dirigit modestia,
    Virtus ocellis emicat.
(65) Erecta mores ordinat prudentia.
    Famam vereris & Deum.
Pandora nostra es, elegantiae soror,
    Süavitatum capsula,
Et promaconda, gemmularum gemmula,
    (70) Et margarita Margaris.
Helmonde praestans, quàm tibi laetas faces
    Accendit ardens Hesperus,
Aetherque pronis insusurrat ignibus
    Arcana lecti gaudia.
(75) Legesque Sponso praecipit facillimas,
    Leges amandi jugiter,
Leges jocandi & osculandi jugiter,
    Et ambiendi jugiter,
Et colloquendi, & annuendi jugiter,
    (80) Idem cavendi jugiter,
Idem volendi. Tu bonorum conjugum
    Exempla prudens cogita,
Flammas Sichaei, Cepheique vincula,
    Tedasque Porciae graves,
(85) Et sempiternis verba digna seculis,
    Paeto loquentis Ariae.
[p. 359]
Cum Sponsa praesto est, dic, Creusa tu mea es,
    Dilecta tu Lavinia es,
Tu Sisigambis, tu Mamaea, & Olbia,
    (90) Metella nostra & Nysula,
Iustina, Manto, Maja, Phyllis & suo
    Amica Doris Thyrsidi.
Perpende voces, Stoa quales edidit,
    Graiûmque rumina scholas,
(95) Et quae Stagirae doctor & Graeci senis
    Interpres olim tradidi.
Parum est, remotas nosse coelorum vias,
    Coecasque causas fulminum,
Solis labores, astra, motus, tempora.
    (100) Non his amica nunc eget.
Res ad cubile venit. omnis in thoro
    Nunc explicandus est labor.
Tuum hîc Lycaeum est. altera his subselliis
    Praecepta poscit Margaris:
(105) Nil suspicari, conjugi blande obsequi,
    Probare voces mutuas,
Damnare rarò, saepe amoribus frui,
    Et non abuti basiis,
Illam vereri, quam potenter diligis,
    (110) Miscere gaudiis metum,
Favosque amaris melleos absinthiis,
    Utramque fortunam pati,
Sperare prolem, & nuptiarum germina
    Magnae vovere Palladi.
(115) Helmonde, mensas talis inter ambulas.
    Sic nuptiis datus tuis
Accede propius, Margarimque quam colis
    Ardens amator exue.
Silent poëtae. Tu, quod Hymen imperat,
    (120) Curabis intus sedulò.
Dum gratulantur Amstelae cives tibi,
    Faventque Curiae patres,
[p. 360]
Iurisque sellae, quas socer tuus premit,
    Regitque Consul maximus.
(125) En, Divera aequos mater adspicit Deos,
    Laetosque natorum dies.
Et hoc senectae deputat solatium,
    Curaeque praemium suae.
Quin illa pulchrè turribus surgens suis
    (130) Domus vetusta Swietiae,
Quae tot celebrem gentibus Rhenum bibit,
    Tot tollit agris verticem,
Tot populis involvit umbrosum caput,
    Applaudit absens Margari.
(135) Iterant columbae Margarin, vocant aquae,
    Frondes loquuntur Margarin,
Horti, Menalcae, fossa, rura, porticus,
    Arbusta resonant Margarin.


DIRAE IN
CULICES
BAMAESTRAE & Arcis MUYDENSIS.

VEtusta Muydae tecta & annosi lares,
Et vos Bamestrae fertilis novae domus:
Cur culice crebro vatibus molestiam
Dirisque noctu cantibus facessitis?
(5) Istis susurris rumpitis somni moram,
Istis susurris vatibus suavissimis
Obmurmuratis, & poëtarum melos
Cantusque molles Pegaseii chori,
Phoebique totos ordines exploditis.
    (10) Audite Culicum disparem concordiam,
Volucrisque magna parvulae discrimina.
Tuus, ô diserta Muyda, fortius canit,
Minus Bamaestrae. Muyda, plus tuus ferit,
Tuus Bamaestra lenius. rostrum duplex
[p. 361]
(15) Acutius Muydensibus. Bamaestris
Obtusiore me terebrant cuspide.
Quin grandius corpusculum Bamaestriis,
Et literati sanguinis capacius.
Magis tenella membra sunt Muydensibus,
(20) Magis canorum guttur, atque sibilum.
Vos mane solum lancinatis Beemstrii.
Quos Muyda gignit, ictibus saevissimis
Et nocte pungunt & ruente vespera,
Et plus micante saeviunt sub Phosphoro.
    (25) Scelesta turba, noctis horror optimae,
Invisa turba, garrulae, leves aves,
Sacrae quietis jugis execratio,
Seu dispares seu compares susurrulis
Et hic & illic obloqui vultis mihi,
(30) Abite longè, Zoilosque pungite,
Et queis maligna bile torretur jecur,
Quos livor ater exedit. modestiae,
Et Muyda sedes & Bamaestra, vos jubent
Procul exulare. quid moramini malae?
(35) En frigus adflat aëra, & ferox Notus,
Pluviaeque vestros obruunt exercitus,
Finemque diro murmuri Autumnus facit.


In litem Satrapae Muydensis cum
        Domina
VICOFORTIA,
    uter alteri facem praeferret.

MOvit süavem nata Lis discordiam,
Placidumque fecit Anna Vicofortii
Satrapae tumultum. num praeiret Hoofdius
Facemque ferret ille, qui facem solet
(5) Praeferre Belgî vatibus vatum caput:
An hospes Anna, quae facem modestiae,
[p. 362]
Et comitatis tot decoris matribus
Speciosa praefert. litigare Cynthium
Phoebenque credas, Phosphorum cum Cypride,
(10) Cum Marte Vestam, cum sorore Castorem.
Vult ille, quod non illa. non volunt duo,
Quod urget alter. singulis sententia est,
Sed quaeque dispar. compares virtutibus,
Hac lite nutant dispares. Apollinem
(15) Praeferre terris lucis usuram suae,
Sequi Dianam, disserebat Hoofdius.
At Anna fatur, hospiti sese hospitem
Debere tanto praeviae munus facis.
Dum litigant, dum fluctuant, dum lampadis
(20) De luce rixa est; Ecce raptor Hoofdius
Attollit Annam; & brachiis circumdatam
Ostentat altè, & feminam facit Pharum,
Novumque sidus. portat ignes praevios
Marita victrix, lampademque exporrigit.
(25) Et ille victor Annulam, quam vir gerit,
Obire famulae vile munus haud sinit.
Sic nullus ordo est aut sequentis hospitae,
Aut post sequentis hospitis. confunditur
Cum laude sexus, bajulusque conjugis
(30) Fit ille magni bajulator imperî.
Subordinantur Hoofdius, conjux, faces,
Et pervenusto cernimus spectaculo
Praeire nullum, pone neminem sequi,
Pedissequamque nec pedissequum dari
(35) Famulamque nusquam. salva partibus manent
Honosque dignitasque. nec jam cedere,
Dum distributa suaviter victoria est,
Aut Anna dici, aut victus Hoofdius potest.



[p. 363]

Illustri Viro
D. CONRADO vander BURCH,
Reipub. Amstelodamensis viro Consu-
lari, Scholarum Curatori, à Cim-
brica Legatione reduci.

VIr magne, vir diserte, vir potens fandi,
Doctrina cujus abdidit sinu veri
Iustique formas, & scientiae summam,
Quâ civitatum jura fascibus dictas,
(5) Civesque lege flectis & cupis salvos:
Qui sub rigente nuper axe Russorum,
Moscho fuisti verba nostra praefatus,
Patriaeque causam maximo Duci dixti.
Et nunc ab Arcto Cimbricaque legatus
(10) Redux tiarâ sospes Amstelae vivis:
    Dum Tu remotis jussa Federatorum
Sceptris revelas, Regibusque praeduris
Suadere tentas conscientiam recti,
Sociisque terris asseris suas merces,
(15) Peculiumque liberum tui Belgae:
Nos in ferocis Cantabri trucem classem,
Puppesque magni Regis ivimus fortes,
Minasque Oquendi & impetus Philipporum,
Fluidasque turres & natantium ponto
(20) Alvos patentes grandium carinarum,
Virtute sola sprevimus. nec immanes
Animosa moles horruit manus Trompi,
Audaxque pectus. igne, glandibus, ferro,
Grassata gens est nostra, per foros, transtra,
(25) Pilisque latera perforata luxavit,
Costasque fregit navium furens nauta.
Teresa mersa est. tot bibere Neptunum
[p. 364]
Ustae Britannis fluctibus rates celsae.
Salamandra capta est, & ferox Alexander,
(30) Et qui superbos vexit Asturas Feyus,
Lopeziumque sorbuit mari Tethys.
Meruere rostra tot Themistocles nostri,
Duilliique & Reguli renascentes.
Cecidisse Xerxen crede, & alteras ligno
(35) Defendi Athenas, alteram peti frustrà
Salamina Medo. Tanta fecimus, Burchi,
Te longius per regna Saxonum & Cimbrûm
Urbes loquente. Si juvat triumphantem
Spectare vatem, & magna bella narrantem,
    (40) Haec legere gesti. per tot hostium puppes
Tumultuatur Musa, pugnat imbellis
Apollo, caedit, mergit, urit, exurit,
Milesque factus credor in truci ponto,
Manusque Iberûm caedibus cruentasse.
(45) Tu vive sospes Patriae, mihi, Phoebo,
Et gratulantis prona verba Barlaei
Exosculare. sunt regentium curae
Urbes, Lycaea, bella, curiae, vates.


In diem Anniversarium Nuptiarum,
Nobilissimi viri
D. PETRI HOOFDII,
Equitis & Goylandiae Praetoris.

HAec Nuptiarum sera sunt solennia,
    Laetique Satrapae dies,
Quibus venusta rursus Hellemantia
    Virile passa basium est;
(5) Tragicique princeps pulpiti pedem thoro
    Novus procator intulit.
Famam creantis Universum dexterae,
    Diemque Iudaeus colat.
[p. 365]
Terrasque seclis exigant mersas suis
    (10) Noachidûm propagines.
Tu clara Macetae fata Regis Graecule,
    Olympicumque pulverem,
Longis celebra temporum quinquenniis,
    Et festa curribus para.
(15) Bellacis urbis Romuli natalibus
    Epulum, Quirites, condite.
Tuque imperantis Caroli cunas mero
    Adsperge Flander largius.
Plus dulce nobis laetiusque prandium,
    (20) Dapesque ponit annuas
Leonora mater, & cubantis ad latus
    Benignus Hoofdii favor.
O lux serena, quae severum vindicem
    Effeminas Goylandiae.
(25) O lux amica, quae vetustis ignibus
    Subdis recentem flammulam;
Risusque primos, illices amplexuum,
    Vocesque primas conjugum,
Alimenta quondam Cypridis, recogitas,
    (30) Et jam facetè ruminas.
Beate Vesper, dic mihi blandissima
    Amantium popysmata.
Dic, quot sagittis laeserit cor masculum
    Chiron, Novembrium Deus,
(35) Dic, quot sagittis laesa Bartelottula
    Surrexerit vivacior.
Sin illa non fas eloqui; dic Perseo,
    Dic Virgini, dic Cynthiae,
Dic & Diones filiae, quàm jugiter,
    (40) Quàm non remisse mutuum
Et osculentur & procentur & velint,
    Par aemulandum posteris.
Dic, quàm modesta, matris ad normam suae,
    Cristina proles ambulet;
[p. 366]
(45) Virumque verbis mentiatur Italis
    Puella, sexu dignior.
Dic, ut parentis candidum germen sui,
    Arnaldus, illis vocibus
Puer loquatur, queis locutus est Cato,
    (50) Et rex Latinus & Numa.
Ut ille, Threcis instar ensem fervidi
    Mirmillo vibret parvulus.
Saliatque, qualis inter agrestes suas
    Diana lege subsilit.
(55) Et illa postquam dixeris palatiis
    Cunctis Deorum; ne sile,
Prandere mecum, fabulari, scribere,
    Et disputare suaviter,
Et gratulari cantibusque & versibus,
    (60) Et Hoofdiis applaudere,
Helmansiaeque, & nuptiis tantis frui,
    Insigne Belgii decus,
Frisiaeque ocellum, amoenitatis corculum,
    Mensaeque praesentis facem,
(65) Nunquam canendam vatibus nimis, mihi
    Semper colendam Tesselam.


IN OBITUM
Clarissimi viri
IOHAN. ISACII PONTANI.

POntane, quò me, quò tui colens dudum
Pectus relinquis! aetherisque transcendens
Vias beatus tot malis inerrantem
Mortalitatis sede desuper spectas?
(5) Me sume socium, vallibusque subductum
Calumniantis seculi & suo more
Ineptientis, inter integras mentes,
[p. 367]
Innoxiasque nesciasque livoris
Tecum repone. quà virile Cunaei,
(10) Et os loquentis prisca verba Iacchaei,
Virtusque nullum vellicantis Erpeni,
Spernit malignae virus improbum linguae.
    Illic per astra, per faces tibi scriptas,
Per regna Superûm fornicesque flammantes,
(15) Tonitruumque fulminumque per tractus,
Geminumque mundi culmen ibimus laeti.
Propiusque coeli signa, circulos, puncta,
Lunaeque vultus & vagantium motus,
Ortusque varios luminumque tot casus,
(20) Arcana mundi, permeabimus coram.
    Hic nos moratur pigra corporis moles,
Animumque glebae affigit & solo mentem;
Crepundiisque ludicrisque curarum
Vanisque miseri naeniis fatigamur.
(25) Tu, quem docentem porticus Sicambrorum
Flevique lambens stagna Geldrus audivit,
Iam multa discis, quae negata sunt nobis,
Et multa nescis, quae profana nos scimus.
Scrutator usque veritatis aeternae,
(30) Saturque votis & Dei Redemtoris
Amore plenus, conscientiae laudem
Infers Olympo, laureamque doctrinae
Felicitatis luce clarus exornas.
Qui sceptra Regum purpurasque Cimbrorum,
(35) Septentrionis numina, indicavisti,
Eburque Gothicum lineasque regnantum,
Rheni bicornis oppida & Duces priscos,
Et gesta Patriae gnarus expedivisti;
Qui praepotentis Amstelae domos dites,
(40) Originesque, templa, fata mercantum,
Suffulta sylvis tecta, mobiles arces
Auri latebras, merciumque scripsisti,
Nunc alia regna, & tot regentium Regem,
[p. 368]
Et civitatis jura perspicis magnae,
(45) Opesque lustras, nescias vetustatis.
    At nos dolemus, quotquot hic sacri Musis
Monumenta seclo consecrata miramur.
Quae nec malignus Livor afflat aut Momi
Furor flagellat. Te caremus, Isace,
(50) Nec jam benignae commeant amicorum
Voces, nec ales charta transvolat fluctus,
Testis salutis, & favoris illaesi.
Haec summa vitae est. hoc suäve solamen
Afflictionum, leniore conspectu
(55) Sodalitatis perfrui verecundae.
Amplecti amicos, literisque testari
Flammas honesti, candidîque convictus.
    O literarum splendor, ô senex docte,
Tot noctibus, tot hic laboribus fracte,
(60) Tot fesse scriptis, tot scholis fatigate,
Criticique dudum magna pars tribunalis,
Tot praemiis, tot Imperantium donis
Illustris, audi, & moesta verba Barlaei
Sibi dolentis & tibi parentantis,
(65) Tibi gratulantis, at sibi gemiscentis,
Lachrymas amantis, praeficae puta lessum.


Illustri Viro
D. LODOVIC. CAMERARIO,
Suecorum in Batavis Legato, suam
à prandio absentiam excusat.

VIr magne, vir serene, vir potens fandi,
Regina cujus ore fatur ad Belgas,
Batavumque patribus pandit imperî sacrum;
Quem terra quondam laetior Palatini
(5) Ducis fidelem sensit & sibi charum:
    Quid me poëtam poscis ad tuas mensas,
[p. 369]
Epulisque Divûm vis frui professorem?
Et labra ferclis admovere Legati?
Nos inter umbras porticusque Musarum
(10) Humiles moramur, vivimusque secreti
A luce tanta. me cathedra, non aula
Assuevit uti. nec dapes potestatum
Mereor sacerdos Palladis. Levi formo
Coetus scholarum voce, & illa magnatum
(15) Aulaea & arces rarus hospes accedo.
Tu jussa Regum Principumque promulgas,
Ego jussa acuti interpretor Stagiritae.
Tu regna flectis, suggerisque vel belli
Vel pacis artes; me rudis Iuventutis
(20) Cultura totum possidet. Ducum vox es,
Ego vox docentis Amstelae. doces suasor
Facienda grandi purpurae & tuum pergis
Sueonum probare munus Imperatrici.
Mihi parca vati spiritum dedit lenis
(25) Clio Camoenae, carminisque concessit
Exile robur. sorte, laudibus, fama,
Splendore dissidemus. hinc timet noster
Calcare honoris atrium tui Phoebus,
Pudorque magnis horret ingeri mensis.
    (30) Perite rerum publicaeque fortunae
Lodovice, gratae mentis obsides sume
Testesque iambos, gratiamque conviva,
Quam nunc rependo maximo Tibi verbis,
Exosculare. mitto ferculum Cirrhae
(35) Apollinaris dulce ferculum mensae,
Procul à diserto fonte Phocidis natum,
Ubi Rhenus arces & Quiritium castra
Subversa lambit, Schonckiique laudata
Humanitate laetus hospes involvor.
    (40) Vale ter ample vir, cui reflorescens
Germana tellus debet & Nicri Princeps,
Vultuque vestro prandioque semotum
[p. 370]
Illustris, aequus & benignus excusa.
Sic te potentis sceptra diligant terrae,
(45) Sueonumque rectrix Finniaeque regina.
Sic Federatis Patribusque regnisque
Digne colaris: fata prorogent annos;
Pulchramque Superi sospitent senectutem.


Amplissimo Viro
D. GUILIELMO BORELIO,
Duynbekae Domino, Reip. Amstelo-
damensis Syndico.

PRaestans Boreli, si qua vis Apollinis
Morbo superstes, pristinos valet modos
Dictare vati; nec benignum sanguinem
Febris resorbens, fontis Aonum simul
(5) Exsuxit undas, torpidique spiritus
Sublimis aurae portiuncula vigent:
    Id omne & unum gratias agit tibi,
Et me measque consecrat Musas tuae
Humanitati, publicoque interpreti
(10) Assurgit absens, & favoris maximi,
Quo non merentem amplecteris, laxos sinus
Audet remissis implicare versibus.
    Hac lege vivis; non suis se commodis
Natum putare. publico se mancipat,
(15) A plebe quisquis distat, & scientia
Extendit annos. esse non cupit suus,
Vindex suorum. civium facundia est,
Quâ faris Hagae. quod sibi plures petunt,
Per te loquuntur. quicquid es, sic Patriae
(20) Batavoque donas, & potentis imperî
Fulcis labores, consilîque pondere
Disertus audis. Talis in Quiritium
Cyneas Senatu verba fecit, & sui
[p. 371]
Mandata Regis elocutus, os fuit
(25) Et lingua Pyrrhi. talis Atridas Duces
Nestor trahebat, Herculesque Gallicus
Vocis catenâ Galliam flexit suam.
Qui barbarorum corda Thracum leniit
Orpheus canendo, muneris tui fuit.
(30) Et qui superbas arte Thebas condidit,
Et saxa doctâ movit Amphion chely.
Praeire verba fascibus Tullì patris
Partes fuere. talis Aeschines forum
Urbesque Grajas Atticosque principes
(35) Formavit olim. Federata nomina
Talem salutant, Belgiique illustrior
Urbs per patentes orbis excurrens plagas,
Famamque longae Solis exaequans viae,
Pro se loquendi copiam tibi facit,
(40) Curisque crescit magna Civitas tuis.
    Nec hic subactae meta stat prudentiae,
Aut Consularis jussa solum Curiae,
Nobis profaris. Indiae per te sapit
Potens Senatus, teque partem Concilî
(45) Vult esse tanti. consulis domi sagax
Foris gerenda. quaque Titan curribus
Exsurgit undis, & Moluccas adspicit,
Calidamque Iavam, tuque moenibus valens
Ambona ferves, & Tidora praeliis
(50) Hostem fatigat, gentiumque messibus
Iacatra turget; optimis suffragiis
Moderaris orbem. sentit, ignarus tui,
Sua damna Baetis, & latens noces Tago,
Opesque suasor subruis Philippicas.
    (55) Haec Walachrus audit. & tuis se laudibus
Vult esse testem. novit ingenî facem
Labor Metelli. destinaris exteris,
Venetisque dudum, ut Belga prosis Belgio,
Bellique fedus Alpibus persuadeas,
[p. 372]
(60) Et purpuratis fortis Adriae togis.
Duynbeka gaude, quaeque collibus jaces,
Claresce Domino. dic propinquae Tethyi,
Tibi imperare sidus Insulae tuae,
Columen bonorum, patriae lumen suae,
(65) Exemplar aequae mentis, Amstelae jubar,
Et comitatis & gravis prudentiae
Specimen severum. dic Borelio coli
Illustre Phoebi nomen & Phoebaeios
Mystas amari. dic alumnum Phocidis,
(70) Biverticisque montis atque Palladis
Regnare ruri. dic vetusta secula,
Graiûmque gesta & ausa gentis Italae
In hoc recondi. dic sacerdotem piae
Themidis vocari, conscium Iuris sacri,
(75) Et quod profanum causa civilis facit.
    At tu minore, Rhene, currens alveo,
Ubi castra quondam fixit Albini labor,
Domos Borelî praediumque lenibus
Pulsa susurris. gratulare sospiti,
(80) Agrisque dona perfrui feracibus.
Quos nec locusta tondat, & zizaniae
Steriles pererrent, aut adurat Sirius,
Aut saevientis ira verberet Noti.
Si Roma ripis attulit decus tuis,
(85) Urbisque Dominae gloriaris arcibus,
Plus jam superbi. dum tuos per margines
Orator habitat, Syndicique gloriam
Late decoris fama differt urbibus.
    Quamvis carinis mille, mille mercium
(90) Formis redundet Ya, & omnibus ferat
Vendenda terris, aera transmittat Gothus,
Pellesque Moschus, Indus advehat piper,
Electra mittant Sarmatae, marmor Ligur,
Frumenta Gallus, saevus enses Cantaber:
(95) In Te, Boreli, summa laudum colligit,
[p. 373]
Vocesque praefert rebus utiles suis.
Quibus profundum tranat, exteris natat
Mercator undis, lucra conficit sibi,
Magis patescit civitas, condit domos,
(100) Latisque cives ordinat pomaeriis.
    Sapuisse primum est. alterum, vitae dies
Donasse coelo. tertium, per publicas
Ivisse curas, civitatibus loqui,
Et eruditae mentis otium bonae
(105) Dedisse causae, totque doctrinae modos
Formasque grandi commodasse Curiae.
    Per Te beamur, te favente crescimus,
Vir magne, & atras pellimus febres procul.
Per te valemus. Tu laboranti tuis
(110) Verbis mederis, erigisque languidum
Spe, jam silendâ. pene nuper mortuo
Disrupta fila fortibus solatiis
Redintegrasti. sic meae favor tuus
Certum salutis robur & fulcrum fuit,
(115) Stygiisque vatem vindicavit manibus.
    Poscis medelae vile praemium tuae?
Gratumque amici pectus? obsides cape
Testesque Iambos. meque credas non fore,
Cum te, Boreli summe, desinam loqui.


Nobilissimo viro
D. ANTONIO OETGENS,
Equiti, Domino in Waveren, &c.
Reip. Amstelodamensis viro
Consulari.

Magnanime Consul, ditis Amstelae rector,
Fortuna cujus Amstelae è manu vestra
Et optimatum, quos amamus hîc, pendet:
Germana proles undecunque virtutis,
[p. 374]
(5) Et non euntis per remissa doctrinae;
Qui stemma digno patre maximum ducis,
Sortemque avorum fascibus tuis vincis:
    Salve ter ample vir, meisque paulisper
Vaca Camoenis. aeger, impotens, fractus,
(10) Totusque languens, dulce barbitum invitus
Pressi tenebris. nunc alacrior reddor
Luci Tibique, & per vireta Musarum
Raptus, verendo pauca Consuli fabor.
Scripsere Flacci Principi juventutis,
(15) Sceptris Marones, Claudiana Pimplaeis
Honorioque fascibusque Romanis.
Sequar priores, imperique nostratis
Facem decusque audentior salutabo.
    In diligentem me, meique fautorem
(20) Amo reflecti, vindicemque Phoebaeum
Et literarum vindicare Parnasso.
Nefas sileri, quem benigna sceptrorum
Extollit aura, insignibusque Majestas
Arctoa donat. Aula purpuratorum
(25) Quem sacrat orbi, consecrabimus Phoebo,
Libethridumque proluemus in lymphis.
Mercantis urbis rector & Senatores
Inter Senator, cujus ore jam pridem
Excepta gratum magna sensit adventum
(30) Medicea mater; me favore, quo polles,
Involve totum, & gratiae professorem
Innecte vestrae. Tu sacella discendi &
Novas juventae porticus reclusisti,
Meaeque jam tum gratulatus es sorti.
(35) Qui Waverae das jura, qui Deus ruris,
Numenque agrorum maximusque possessor
Tibi faventis fata suspicis coeli:
Scholae labores Palladisque non segnes
Fove ministros. Patriam gubernasti,
(40) Motusque grandes pacis atque bellorum,
[p. 375]
Regum Ducumque postulata flexisti,
Tot Federatos inter eminens patres.
    Rerum peritus castra Principis celsi
Comitatus, Illi te fidemque vovisti,
(45) Periculorum particeps. dies, noctes
Arma induentem prosecutus, Heroum
Adstes fuisti, aerarioque bellaces
Excire dextras, pars fuit tuae laudis.
    Deesse non vult, quisquis osor Hispani est,
(50) Patriae parenti. Nassovae favet stirpi,
Quicunque Belga liberas amat mentes,
Aras focosque. & sarcinas Philipporum,
Et jussa duri Regis odit, assertor,
Servire Ibero nescientis, Hollandi.
    (55) Ocelle nostrae gentis, ista qui curas,
Laudumque non labantium satur vivis,
Qui scaeva mundi lividosque conculcas,
Malosque recti conscientiâ damnas:
Amoris in me ventila tui flammam,
(60) Heliconidarum pallidaeque Pyrenes
Cultor perennis. illa summa votorum est,
Placuisse vobis, & probasse me semper
Amore vestri. litterariam causam,
Inter Camoenas natus educatusque,
(65) Et fonte tinctus affatim Latinorum,
Patrone grandis, vindica. sciat Cyrrha,
Clarosque docta, & quidquid ullibi Phoebi est,
Vel eruditae gentis, his tuos divis
Lares dicari. Sic tibi perennantes
(70) Diducat annos Fama; fata transcendas,
Cineri superstes, nesciumque contemptae
Mortalitatis nomen inseras coelo.
Quin filiorum quilibet, paternorum
Haeres honorum, semita patris magni
(75) Vadat decorus, & suprema conari,
Batavisque studeat aemulanda moliri.
[p. 376]
Vir summe, vir colende vatibus, salve,
Et vive felix patriae, tuis, nobis,
Meaeque partem gratitudinis cense,
(80) Tibi mancipasse, quicquid est meum, Consul.


Praesepe
CHRISTI.

In:
Petit 65
CUnae Tonantis, lectule Imperatoris
Praesepe, magni sella sospitatoris;
Cum te tuumque illustre dedecus specto,
Sordent triumphi, sceptra, regna, fortunae,
(5) Fasces, trophaea. vestium venustates.
Auroque quicquid purpuraque splendescit.
En ipsa coeli praedicanda majestas
Sordescit, ipso despicatior vulgo,
Egena rerum: vilibusque sub pannis
(10) Crepundiisque grande numen occultat.
Mundi Redemptor magnus incubat foeno.
Hac vagit aula, anhelituque brutorum
Blandè incalescit. O stupenda paupertas.
Creator orbis angulo jacet parvo
(15) Penè exul orbis. vestiumque donator
Fastidit illas. ipse regibus major
Rex universi, regios fugit cultus
Opesque nescit omnium ministrator.
Non cinnama inter balsamique sudores
(20) Infans renidet, Persicosque splendores.
Non hîc iaspis, margarita, beryllus,
Fulgens smaragdus tecta sancta collustrant.
Puer ipse splendor omnis & sibi lux est.
Sibi ipse fulgor, ipse lumen & sidus,
(25) Omnisque pyxis elegantiae rerum.
    Augusta proles, nate Patris excelsi,
Squallentis obsolete sordibus tecti,
[p. 377]
Ubi illa decoris sempiterna majestas?
Paresque patri gloriae tuae faces?
(30) Ubi patentis imperî potens sceptrum?
Ubi tribunal coelitum choro septum?
Ex quo per omnes jura dividis terras,
Mandata ponto: jussa manibus dictas.
Nempe illa tristis, moesta sors egestatis
(35) Pressit volentem. pauperesque paupertas
Focillat insons. sic modestiae praebes
Exemplar orbi turgidosque despectas.
    Te clara coelo, clara gentibus cunctis
Benedicta magnum Virgo parturit Christum,
(40) Intacta Iesum. plena gratiae mater
Tot gratiarum laeta gignit autorem.
Pastor stupescit & tuetur infantem.
Reges adorant. erudita Persarum
Ante ora vagit eruditior cunctis,
(45) Scientiarum & omnis arbiter veri,
Ac dona pauper colligit Sabaeorum.
Laetatur Anna. jamque proximus morti
Caeleste Simeon sanctus inchoat carmen,
Et nos beanti succinit juventuti.
(50) Applaudit aether & Deum Cherubinae
Canunt cohortes. solus horret Herodes
Timetque nostrum purpuratus infantem.
Puelle Iesu, particeps meae carnis
Agnosce fratrem, quem tibi redemptori
(55) Fides adunat. condole tuae genti,
Ecclesiaeque tot malis laboranti.
Tibi gratulamur maximo sacerdotum,
Tibi gratulamur maximo prophetarum,
Regumque quot fuere maximo regi.
(60) Post tot piorum gratulantium voces
Audi pusilli Christe canticum servi,
Et verba veterum, quae reponimus, Patrum.
    Aeternus horas supputas tuae vitae.
[p. 378]
Immensus alvo clauderis tuae matris.
(65) In matre totus, totus in sinu patris.
Nec hic vel illic segregatus in partes.
Nulli videndus, nunc videndus in terris.
Tot seculis praemissus inchoans seclum.
Deus perennis permanens, caro factus.
(70) Patri coaevus, nec coaevus in carne.
Aequalis illi, nunc tamen minor Patre.
Pater Abrahami, semen Abrahae sanctum.
Mariae creator & creatus ex illa.
Mundi creator, nunc creatus in mundo.
(75) Qui patre natus universa fecisti,
Et matre natus Spiritu refecisti.
Terrena servans & superna conservans.
Infans loquendi nescius, tamen Verbum.
Infans malorum nescius, tamen passus.
(80) Cui mater una mater & simul Virgo est.
Virtute cujus facta mater est mater.
Quem nutrit illa, quaeque vivit ex illo,
Quae portat ulnis, cuncta qui suis portat.
Qui Sponsus idem est matris, & tamen proles.
(85) Matri colendus & tamen colens illam.
Autor diei nocte proditus sera,
Et lucis expers, lucis autore aeternae.
Stabulo recumbens imperator augustus,
Foeno recumbens rector orbis immensi.
(90) Obses salutis, autor & simul pignus.
Et victima idem Pontifexque mactandus.
      Infans stupende, nascere & Deus cresce.
Infans stupende cresce, vive Servator.
Infans stupende morte crimen expunge.
(95) Infans resurge, jamque celsior coelis
Miserere nostri. redde gentibus pacem.
Et pace natus inquieta compone.
Patriae labores magne subleva princeps.
Patriae parentes vindica Deus fortis,
[p. 379]
(100) Arausique nomen inclytum Patris,
Arausique germen inclytum Patris,
Fac, ut per amplos nota Tethyos fluctus
Urbs nostra, Cunis incubet tuis Iesu.
Vivant potentis Amstelae Senatores,
(105) Et civium quotcunque Christianorum,
Praesepe sanctum culcitrasque non grandes
Et te jacentem supplices adorabunt.


Ad Illustrissimum
D. CORNELIUM HAGAM,
cum à porta Ottomanica redux lega-
tus, me Turcicis ferculis
excepisset.

ILlustris Haga, qui decus Batavorum,
Et Federati grande Belgii nomen
Latè extulisti ad Ottomanicas portas,
Fidemque patriae patribus probavisti,
(5) Tibique famae praemium reportasti:
      En hospes adsum, splendidaeque vulgaris
Conviva mensae, quem disertus orator
Dignaris admovere ferculo, quali
Dominator Helles Bosphorique regnator,
(10) Durusque Thracum rector assolet vesci.
Sic Roma quondam gentium triumphatrix.
Asiae magistra exoticas suis offas
Fecit culinis & dapes peregrinas
Invexit urbi. sic reversus è Bactris
(15) Macedo apparatu Persico fuit pransus,
Patropsidesque balsamo Sabaeorum
Arabumque mille laetus imbuit succis.
    Creamur omnes unicoque rectori
Debemus illud, quod sumus creaturae,
(20) Deique germen. sed per orbis immensi
Tractus patellis dissidemus & proclis.
[p. 380]
Si lingua multis barbarique sunt mores,
At erudita singulis gulae mens est,
Sapiens palatum, & plenus ingenî venter.
(25) Hac arte Finnus, Sarmata & ferox Hunnus
Scythaeque sapiunt, Celta, Cappadox pauper,
Et dives Indus, cuilibet sua est mensae
Dispar voluptas multiplexque decoctum.
Massylus unum civis expetit mullum,
(30) Romanus apros, ostreumque Lucrinum,
Sumen Pelasgus, Memphis absinet cepis,
Amat Batavus. Phasianus in luxu est
Colchis, nivosus expetit piper multum
Septentrionum filius, fugit Sole
(35) Perustus Afer. secta carnium frustra,
Olusque sapidum Turcicamque miscellam
Apponis Haga, ferculisque permisces
Voces disertas, qualibus soles fari
Ante ora, quondam praepotentis Osmanni.
    (40) Humanitati victimam hano tuae macto,
Humanitatis conscium tuae pectus,
Animumque vobis, crede, semper obsctrictum.
Haec ipsa dicit Satrapa & loqui jussit
Vatem benignus Vicofortii candor.
(45) Tu quem recenti sedere hîc adoptasti,
Interque calices fabulasque amicorum
Dixisti amicum, cui favente brasserus
Batavi Senatus splendor annuit fronte.
Ut sospes hinc beatiorque discedam,
(50) Verbis suetis Ottomannicae genti,
Benedic poëtae & hospiti professori.



[p. 381]

Ad Amplissimum Virum
GERARDUM SCAPIUM,
Amstelodamensium Consulem & Cu-
ratorem Academiae Leydensis.

VIr erudite, vir diserte, vir Consul,
Curator almae Palladis, suis Rhenus,
Quam tingit undis, quamque moenibus nostris
Yae salutat Amstelaeque potator:
    (5) Sepone curas, praeviaeque lictorum
Vacent secures, dum tibi Camoenarum
Assurgit ordo, vindicique Musarum
Thalia claudos nostra consecrat Iambos.
Iam nuper epulis ferculisque tot Divûm
(10) Conviva tecum non severus assedi;
Cum fabulanti prandia inter & memsas,
Mylius benignas Catsiusque praeberent
Aures poëtae, nec minus favor vester
Totum benigne involveret professorem.
(15) Tunc frater alte è pulpitis perorantum
Laudes Pelasgum Cecropisque sermonem,
Et os rotundum dixerat juventuti.
Trivioque missus pulvere & satur tristis
Ferulae celebri stabat in schola Rhetor.
(20) Tunc ipse coram pristinam domum vidi,
In qua Sophorum verba, Graeciae lites,
Prisci Platonis dicta, Socratis leges,
Senisque dogma multiplex Stagirei,
Fui locutus. tunc tot ora doctorum,
(25) Notosque vultus, pristinosque collegas
Patresque tetigi literarii coetus:
Seu qui supremum voce detonant Numen,
Seu qui verendi arcana juris evolvunt,
Seu qui medelam corpori laboranti
[p. 382]
(30) Facit Machaon, seu per aetheris celsi
Vias vagantem ducit altus adspectum.
Salvere jussi hos ordines togatorum;
Sacrumque Phoebo literisque devotum
Miratus agmen: illa sunt Batavorum
(35) Futura, dixi, fulcra, Curiae voces,
Ecclesiarum lumina & renascentis
Spes certa Belgî. Sic docemur imberbes,
Et discit aetas prima, mox adultorum
Datura fructum & profutura tot Belgis.
    (40) Haec magne Scapi, regna literatorum
Rector gubernas. hîc Apollo submittit
Fasces loquenti, praesidesque tot Musis.
Et imperator flectis ingenî motus,
Et saevientis saepe perperam turbae.
(45) Sic sceptra gestas imperîque diversi
Cives coërces. nec tibi favens solum
Assurgit ingens Leida, sed per immensos
Audita fluctus civitas & augustis
Superba tectis, atriumque mercantum,
(50) Forumque ditis Mercurî, tuo donat
Titulos honori Consulemque promulgat,
Per quem modestis tuta civibus vita est,
Per quem decoris pax penatibus salva est,
Delubra gaudent & Scholae reflorescunt.
(55) Per quem Iuventa docta porticus surgit,
Sedes docentis & sacrarium Phoebi.
Ubi prisca narrat secula & vetustatum
Longos recessus Principumque regumque
Grandes labores eruditus orator.
(60) Ubi nos labantem mille fraudibus mentem,
Ratione recta regulisque fulcimus.
Ubi nos per altos nubium procul tractus
Signamus axes, siderumque tot motus,
Rerumque causas indolemque scrutamur.
(65) Ubi nos honestum quicquid & sibi pulchrum est,
[p. 383]
Moresque jussis tradimus verecundis,
Iuvenumque rectâ corda lege formamus.
    His his, Senator, sedibus diu vive,
Hic consul audi, Patriaeque sedatae
(70) Largire mentis & scientiae fructum,
Prudentiaeque & candidae venustatis.
Tuere Cirrham fontibusque Pimplaeis
Adsperge lympham, Apollinisque cultores
Laresque sacros Palladi fove fautor.
(75) Sic consulare nomen evehet civis,
Sic consulare nomen eveham vates,
Sic urbis amplae plausibusque Musarum
Tutela nostri Scapius perennabit.


IN OBITUM
Clarissimi viri
D. ARNOLDI BUCHELII,
Advocati apud Trajectinos.

SEnex verende & erudite, Bucheli,
Dudum celebris lux decusque Trajecti,
Antiquitatum promeconde nostrarum,
Scrutator usque veritatis abstrusae,
(5) Propaginumque, & stemmatum vetustorum,
Quae pene edaci dente roderant anni,
Caecisque caries admomorderat saxis:
Tibi parentat, manibusque fert justa,
Tuae senectae cultor; & dolens vates
(10) Fundit querelas, triste funeri donum.
Non jam per urbem, mitra cui dedit famam,
Vetusque Rheni ripa, & Ordines sacri,
Tot templa divûm, porticusque turresque
Gradior sodalis, & severus auditor.
(15) Cum prisca rerum absconditosque natales,
Diesque docte praesulum, & sacerdotum,
[p. 384]
Fastos notares, Amstelaeque rectores,
Et jus potentis, impetumque Woerdani
Audaxque Velsi facinus, & duces pulsos.
(20) Non jam tuorum bella, & horridas pugnas,
Irasque narras, vel truces Sicambrorum
Baravûmque motus; nec perambulas mecum
Vultus Quiritum, & Albulam triumphantem,
Sculptas metallo Galliasque Memphimque,
(25) Trinacriamque, fibulasque pelvesque,
Cultros, secures, lampadasque Vestarum,
Semesa seclo marmora & fatiscentes
Aevo figuras, lineasque labentes.
Non imus ultra, ut quicquid abditum servat
(30) Mercantis urbis institorque civisque,
Lustremus ambo, Caesares paludatos
Urnasque tristes, Isidisque portenta,
Aut quae remotis Persa sedibus mittit,
Vel dives Indus, aut Hydaspis extremus
(35) Gangisque potor, & suberbiens Eos.
Nec scripta monstras, pulpitisque disposta
Monumenta centum, tot voluminum classes,
Diplomatumque tot cadentium ceras.
    Rupere fata federis fidem tanti,
(40) Commerciique literarii nexum,
Humanitatis Palladisque contractus,
Sodalitatis jura longius cultae.
    Tibi per celebres editosque doctrinae
Mens gnara colles ivit, & salebrosas
(45) Vectus per artes & vireta Musarum,
Scientiaeque multiformis ambages,
Phoebi profundis vallibus resedisti,
Tota repletus Phocide atque Permesso.
Tunc juris almi praedicanda majestas
(50) Astraea, alumnum masculo imbuit succo,
Legumque studiis Scaevolasque in exemplum,
Accursiosque Bartolosque Baldosque,
[p. 385]
Iasonasque objecit & Triphoninos.
Reis patronus, integerrimus tutor
(55) Tui clientis, sanctitate pro rostris
Multa stetisti, judicique dictasti
Rescripta Regum Principumque responsa.
Sic dicta causa est, ut reus triumpharet,
Abiret actor, vindicemque pupilli
(60) Pietas amavit, & severius rectum.
Osor superbae mentis, & mali fastus,
Foedique luxus improbique livoris,
Facilis minori, ferre doctus aequalem,
Majoribus cessisse, diligi gunctis,
(65) Comis, benignus, lenitatis assertor,
Et aequitatis & modestiae, summam
Coelo intulisti conscientiae laudem.
    Mox jura Gangi Bengalaeque scripsisti,
Arabumque terris portubusque Persarum,
(70) Tostaeque rexti Tethyos forum grande,
Interritamque Nerei senis turbam.
Cum tot senator inter assidens patres,
Classes Batavas Amstelamque mercantem,
Yamque Eois mercibus beavisti,
(75) Pactisque Reges Principesque junxisti
Vel Marte crudo, & classico subegisti
Bellator absens. Sed serenior visa est
Sors ista vitae, quae cruenta Gradivi
Horrescit ora, seque mancipat paci.
(80) Et incruento devovet diem Phoebo.
    Et jam tenebris involutus & longo
Situ relanguens Heda, redditur luci.
Caliginisque consiuc suae scriptor
Totus patescit, praesulumque per fasces,
(85) Episcoporum tempora & truces fastos,
Antistitum ferocientium bella,
Sacrasque mitras Beka tersius vadit.
Miratur ipsam se reconditam clare
[p. 386]
Legi vetustas, impedita dissolvi,
(90) Arcana pandi, lumen invehi nocti,
Umbramque veri veritate dispelli.
Nunc jura lugent, ingemit tuus Codex,
Sordent Novellae, deficitque Pandectis
Lector suetus. nummuli, sepulcreta,
(95) Archiva, chartae syngraphaeque donantum,
Exscripta, tabulae, symbola, & sigillares
Cerae, queruntur pristinam sui curam
Iam post haberi. sanguinisque cognati
Pars prima digniorque Vorstius moeret.
(100) Quem quando amabas, eruditior virtus
Se passa amari est, & Machaonum germen,
Latiaeque linguae cultor & Pelasgorum.
    Fax veteris aevi & temporum senescentum
Redintegrator & lucerna, Bucheli,
(105) Nunc occidisti. seculoque subduxti
Intaminatam labe seculi mentem.
Et quicquid orbis hic fovet tenebrarum,
Et quicquid his sordescit, aut situ foedum est,
Lux sempiterna, lux beata discussit.
(110) Cani residunt crinibus, vacillantem
Coeleste fulcit robur, induit numen
Ipsum senecta, temporumque transgressus
Iniquitates & vagas vices rerum,
Superbiae theatra, criminum sedes,
(115) Calumniarum tecta, vim malignantum,
Regum furores, imperantium fraudes,
Cives profanos, invidosque doctores,
Mundo remotus, sic remotus immundo es.



[p. 387]

THRENUS,
In obitum Nobilis Dominae,
CATHARINAE
OVERBEECKIAE
DANIELIS SCHONCKII,
minoris POELGEESTAE Domini,
CONIUGIS.

POelgeesta luge, Schonckii domus plange,
Foribusque taxum lugubremque cupressum
Praefige moestis. Ecce, quàm repentino
Aulaea pallent, rura personant luctu,
(5) Palatiique praedicanda majestas,
Fulgensque culmen fornicesque sordescunt.
Lachrymis liquescunt marmora & rigens saxum
Plorat magistram. Rhenus ipse singultit,
Tanti doloris conscius. tremunt undae,
(10) Cubilibusque vitreis gemunt Nymphae,
Dominaeque tristes orbitate suspirant.
Circum penates turtur arbore excelsa,
Recensque natis turribus, gravi questu,
Sociam reposcit, exprobratque naturae
(15) Disrupta lecti vincla & horridos casus.
Batava Pallas, praestes alma Musarum,
Bellique mater, dum cadaver adspectat,
Innoxiumque funus & pios manes,
Irata fatis, tetricam aegidem laeva
(20) Excussit excors, dexteraque bellacem
Abjecit hastam, condolensque mitescit.
    Catharina terris cessit, & satur mundi
Mortalitatis lege succubat morti.
Catharina felix occidit, laboranti
(25) Subducta seclo, & tot doloribus mater
Vitaeque semet expedivit aerumnis,
[p. 388]
Animamque recti consciam Deo vovit,
Haeres Olympi. digna conjugis digni
Conjux beatas inter altior mentes
(30) Beata vivit, praemiumque virtutis
Felicitatis laeta possidet summam.
    Vidi cadaver, innocentiae sedem,
Vidi cadaver, conscientiae sedem.
Vidi cadaver, integerrimae mentis
(35) Insons sacellum, pyxidem venustatis,
Et lenitatis & pudoris & recti.
Flevi cadaver, comitatis exactae
Nuper tabernam, capsulam verecundi,
Lares honesti, temperantiae limen,
(40) Et castitatis; maximaeque non fictam
Pietatis aulam. Flete, flete vos matres,
Periisse in illa matris optimae normam,
Periisse in illa conjugis probae formam.
Domesticaeque exemplar eminens curae.
(45) Ad hoc cadaver & modestiae bustum
Iugulate fastum, quo decus maritorum
Virûmque saevae jura saepè calcatis.
Ad hoc cadaver, hanc amabilem cunctis
Ad pacis aram, foeda bella rixarum
(50) Mactate lenes. hoc facessite à busto
Matres avarae, inhospitae, insolescentes
Rebus secundis, prodigae improbo luxu,
Hirudines, scopaeque divitis census.
Et queis proterva dat loquacitas famam.
(55) Quas empta pulchritudo segregat turbae,
Vacuna damnat, vel procacior Circe.
Catharina vobis grande fecit exemplum,
Lex viva morum, symbolumque concordis
In amore lecti, prolis unicae custos,
(60) Et educatrix fida. Tulliae quales
Corneliaeque Iuliaeque vixere.
Non opibus illa fidit, usa prudenter.
[p. 389]
Non spes iniquas fovit. illa possedit,
Quae tribuit aether; pauperesque solata
(65) Benigna dextras, alteri fuit dives.
Hoc timuit unum, displicere consorti.
Hoc voluit unum, perplacere consorti.
Hoc esse studuit, esse quod videbatur.
Cultus honesti, non vagantis à sorte.
(70) Vocis modestae, on euntis à vero,
Gressus decori, on euntis à recto.
    Hoc Francofurta pignus, hanc facem mundo,
Hanc Moene Batavis Schonkioque donasti.
Cui stemma virtus dignitasque majorum
(75) Avita scripsit; elegansque doctrina,
Humanitatis lima, plebe secrevit.
    Amice Schoncki, si solere me perfers,
Et condolere serio tuae sorti;
Sum pars doloris. lachrymaeque, quas fundo,
(80) Tuis inerrant; quique te premit dolor,
Tangit sodalem, pristinique convictus
Memeorem poëtam. mutua est amicorum
Fortuna. moeret, gaudet in vicem quisquis
Venerandum amici & dulce nomen usurpat.
(85) Nunc forte pectus, teque grandibus muni
Causis quietus. Numini geras morem,
Cui cuncta parent. stat trabalibus clavis
Lex scripta lethi. mortis hora cunctorum est,
Eademque vitae. singuli damur mundo,
(90) Ut hospites reddamur. incubant Parcae
Hac lege natis. occidit tibi conjunx,
Sed non Tonanti. deficit parens proli,
Et haec parenti forsan (omen averte
Aeterne rector.) perditam cave credas,
(95) Praemissa tantum est. cur dolere vis? salva est.
Miserescere aequum est. si reposcis exstinctam,
Avertis astris, invidesque felici.
Non moritur illa, quae Deo Redemptori
[p. 390]
Fidem probavit, conscientiam terris.
(100) Non moritur illa, quam profundius servas,
Quae vivit in te. ô quanta spes resurgentum est.
Quàm post videbis, tot malis manumissam,
Plenamque Christo, & pulchrius triumphantem.
    Haec saepe tecum, saepe cogita solus,
(105) Luctumque magnis frange fortis exemplis.
Sic te dolentem vincis, expedis mentem
Mortalitatis nube, sic domas Fatum.


In Obitum MARIAE Filiolae Ejusdem, tri-
duo post matrem exstinctae, & eodem,
cum matre, fratre & sorore praemortuis,
tumulo Ultrajecti clausae.

HIc tumulus matrem pariter prolemque recondit.
    Nec potuit genitrix sola, nec illa mori.
Rara urnae facies. tribus hic circundata natis.
    Quas peperit, servat mortua mater opes.
(5) Causa uno sobolesque loco coïere. nec unus
    Quae conjunxit Amor, terra dirempta cupit.


Ad Illustrissimum virum
D. GASPAR COCQUETIUM
THUILLIRIUM,
Regis Christianissimi apud Federatos Or-
dines Legatum.

ILlustris Heros, sanguinis Thuilliri
Sublime germen, qui sub axe Belgarum
Latè potentis verba Galliae faris,
Et Federatos Rege Maximo Patres,
(5) Populumque bellis totque adoreis clarum,
Fulcis benignus: nuper Adriae grandis
Togis locutus; magne Regis interpres,
[p. 391]
Et liliorum: sume, quas tibi grates
Dignas camoenae vindici suo sovunt,
(10) Et sempiterno nuncupant sacrament.
    Tu per patentes Tethyos procellosae
Campos, poëtam gratiae tuae flabris
Vexti libenter. tu Ducis celebrati
Laudes & illud Purpurae sacrum carmen,
(15) Apollinare munus, ah rudes Musas,
Zephyro serenae vocis & ruis verbis
Aulae intulisti, maximoque custodi
Tot Galliarum Praesidique Francorum,
Absens dedisti. splenduere tunc Musae,
(20) Audaciusque te favente, conscendi
Illustri limen Cardinalis Armandi.
    Tunc Rector ille vatis exteri lusus
His legit oculis; imperî quibus molem,
Et hostium tot stragibus triumphantem
(25) Gallum tuetur. nec moratrus has laudes,
Fecisse gaudet, quae recensui scriptor.
Haec summa voti, principumque Regumque
Donasse famae gesta, & impetus Phoebi
Permiscuisse Martis horridis telis:
(30) Cecinisse pugnas, bella, publiam pacem,
Mutata regnis fata, busta regnantum,
Casus potentum & quicquid acre & excellens
Mortalitatis lege solvit Heroas.
    Hos inter ille est, cujus exhibes nobis
(35) Gemmis corusacm pyxidem Thuylliri,
Aurique pulchris annulis coruscantem,
Munus Deorum, praemium Camoenarum,
Et praepotentis grande pignus Armandi.
Quam Cirrha gaudet & superba se tollit
(40) Fautore tanto Pieris renascentes
Cernas poëtas altius solo tolli,
Et magna fari. Iam canit de auratus
Phoebi sacerdos, ambulatque torquatus,
[p. 392]
Seque ipse nescit, scire qui facit plures.
(45) Quid secla vates fingitis beatorum?
Auroque tempus affluens & argento?
Feliciore vivitur mihi seclo.
Dum colla cricum nostra fulget Eoi.
Adamantis orbis, gemmulaeque flagrantes
(50) Solis lacessunt lumen. aurei dudum
Fuere Reges Principesque gemmisque
Regum superbae conjuges. decus tantum
Refert professor. quae caput triumphantum
Circumdedisti laure, jam mihi possis
(55) Vilis videri; dum meis fluunt fulvae
Humeris catenae, Galliasque curantis
Fulgens imago limen adspicit nostrum.
Praestans coqueti, quam mea est Philipporum
Sors sorte melior. non mihi cavernosis
(60) Abstrusa saxis rupibusque quaeruntur
Pelopis talenta. nulla pallidus fossor
Metalla in ipso scrutor Indos Occasu.
Paratiores purpurae mihi gazas
Aurumque mittunt & monile laudatis
(65) Insigne baccis. qui nefarii peccant,
Horrent catenas. has volens pati possum,
Et ista Richeli vincla non reformido.
Apollo jam se gloriatur auratum,
Pimpleides sic aureae magis fulgent
(70) Et mons bivertex culmen aureum tollit,
Et aureis fons Castalis fluit lymphis.
Iam post Marones laurasque Flaccorum,
Mereor potentum gratia coronari,
Aulisque laetus inseror gubernantum,
(75) Ducumque chartis litterisque compellor.
    Qua voce gaudes publicas loqui causas,
Pro me locutus Cardinalium summo
Nuper fuisti; Nestoremque Gallorum,
Regni columnam, antistemque Musarum,
[p. 393]
(80) Fecisti amicum vatis & lares nostros
Palatiorum luce plus beavisti.
His vive meritis. claudicant vacillantes
Pudore iambi, sed memor Thuilliri
Mens recta, & ille nominis tui cultor
(85) Vates, tenebris invidet tuum nomen,
Regisque magni interpretem celebrabit.


Ad
ALBERTUM BANNIUM,
Iurisc. & Musicum summum.

DIvine cantor, qui serenis vocibus,
Et ordinatis gutturum concentibus
Phoebum lacessis & beatam Caecilin
Modulis sepultam suscitas coelestibus,
(5) Linosque terris reddis atque Amphionas,
Cantuque Thraces barbarumque Strymona
Lenire possis more suavis Orphei,
Ipsisque ilvis Nereique fluctibus
Afrûmque monstris imperes silentium:
    (10) Quos mittis artis indices tuae libros,
Superis dicavi dulcibusque Gratiis,
Venerique sacrae, Palladi, Cupidini,
Dîs universis & deabus omnibus.
Debentur astris, coelitus nobis dati;
(15) Interque Soles Cynthios & Cyprides
Cylleniosque & Martis arduas domos,
Iovisque sedes & trucis falcem senis
Alte canuntur, orbium juxta sonos,
Divûmque voces, & loquentis Bannii
(20) Coeleste carmen perficit divinitas,
Numerosque verbis ordinant tot numina.
    Facesse luctus, cura & inquies dolor
Vultuque quisquis aegritudinem trahis.
[p. 394]
Hic triste quicquid, inficetum & horridum
(25) Enorme, durum dissonumque legibus
Proscribit insons Musa. reddunt paginae
Aegris salutem, languidis robur novum,
Vitae morantur fila & ipsos inferûm
Portas recludunt vindicantque mortuos.
(30) Qui labe mille criminum sordet dolens,
Qui Thyrsis Aeglen forsan ereptam voles,
Qui naufragus tot puppibus miser gemis,
Qui judicis decreta deploras reus,
Qui fata luges patris aut matirs piae,
(35) Cui mars iniuos militum immisit globis,
Qui purpuratis excedisti honoribus,
Et rapta quereris sceptra & iratum Iovem,
Solamen illic multiforumis naeniae
Levamen illic inveni tuis malis,
(40) Hymnisque tristes pelle suavibus dies.
Curasque calca & mortis aegrimoniam
Et ponderosi sanguinis motus preme
Amice Banni, sic canendo jugiter,
Inter disertos Musici chori patres,
(45) Inter sacrorum anhelitus Vestalium,
Et cultioris inter Astraeae probas
Sodalitates, inter ista murmura,
Modulosque vocum, & hoc Serapichum melos,
Cherubina quale turba praecinit Deo,
(50) Immensa quale format aetheris domus,
Philomela quale gestit aemularier,
Me teste, me fatente, non potes mori.



[p. 395]

Nobili & insigni viro
D. IOHANNI BRASETTO,
Regis Galliarum apud Federatos
Ordines agenti.

BRasette cujus ore fatur Gallia,
Et Federatos saepe compellat Patres,
Brasette, cujus ore gaudet lectuli
Consors, remotis federatis Patribus;
(5) Brasette, nuper qui benignis auribus
Vatem jocantem pertullisti longius;
Vis nos amicis inseri tandem tuis?
Vis Celta Belgam sanctius jungi tibi?
Et pectus hocce nescium fraudis malae
(10) Tuis, Brasette, abscondier praecordiis?
Fac Gallicismis saepe perfruar tuis,
Fac dulcibus me saepe pascier favis
Et quo disertas melle condis litteras.
Hic una nobis Socratem & Democritum
(15) Pagella monstrat, una Tullium & Numam
Refert tabella, ridet & frontem implicat,
Suumque prudens dulce miscet utili.
Hîc fata regum Principumque edisseris,
Momenta belli, grandis imperî vices,
(20) Quid Allobrox, quid moliatur Cantaber,
Quid Lotharingus, quanta promittat vafer
Et lentus Ister. nec minus mei memor
Mittis salutem meque sospitem cupis
Vacare Musis purpurae, palatiis.
(25) Brasette, quantomuere obstringis tibi
Vilis Camoena & pauperis Phoebi hospitem.
Qui purpuratis, prodigus decentiae,
Qui inficetus nescit uti parcius,
Ignosce & illud crede; morbus est mihi,
(30) Tacere de te. rumpimur silentio.



[p. 396]

In Clarissimi Viri
ARNOLDI VINNII,
Iurisp. Professoris Commentarium
ad Instituta.

IAm crimen Orbi luridos sui vultus,
Scelerumque formas gentibus renascentes,
Propaginemque ostenderat tot errorum:
Scenam Thyestes fecerat, Pelops torva
(5) Et trux Orestes fronte parricidarum
Agmen trahebat, barbarusque in orchestra
Spectatus Atreus, impias fatebatur
Mensas parari; adulter ibat Aegysthus,
Iugulum petebat conjugis Clytemnestra,
(10) Furto Prometheus coelites profanabat;
Plutonis atri regiam Thyanaeus
Ducebat Orco, Tulliaeque carpentis
Patrium cadaver, Sole teste, calcabant.
Laxata ditis atria & fores quicquid
(15) Abominandum, barbarum, execrandumque,
Ferale, dirum, suaserat malae menti:
    Cum nata lex est, improbosque regnantum
Voces severae & horridi tribunalis
Edicta poenis terruere peccantes.
(20) Tunc Rex timeri coepit, & bonus Princeps,
Ut regna vallis, sic proter viam jussis
Scelusque quodvis sanctitate constrixit.
Chaldaeus alti interpretem Dei primus
Aegyptius audivit, hinc Magos Persae,
(25) Scythae Zamolxin. Indus à Sophistarum
Tabulis pependit. horruit suum Poenus
Exlex Charondam, mox Decemviris Roma,
Locri Zaleucum. porticus Athenarum
Rabiem Solonis & cruore liventes
[p. 397]
(30) Timuere chartas. Tunc catasta, furcaeque,
Numella, compes institere raptori,
Et parricidae culeus, cruces servis
Virgaeque viles. huic labor metallorum,
Huic bestiarum bella & impares pugnae
(35) Aut frons inusta rectiora persuasit.
    Aequi magister & modestiae doctor
Carcer fuere carnifexue. tunc enses
Astraea virgo vindices ministravit
Deditque sceiptirs. jamque jura creverunt,
(40) Paribusque lex & culpa passibus visa est
Gradi per urbes. quoque proruit noxa,
Nemesis secuta est, nec malos reformidans
Lictor prehendit. cura caesari duplex
Evenit, una juris, una Mavortis,
(45) Una hostis hosti & una perdito civi.
Et jam volumen adspicit Themis grande,
Illustre regnis, imperantium normam,
Vitae magistram, praeviam facem rostris,
Gravem Cethegis, arbitram mali moris,
(50) Causaeque jam nunc judicem vacillantis,
Causaeque jam nunc judicem triumphantis,
Scholarum arenam, & dives horreum recti.
Hic docte Vinni, quidquid est tenebrarum,
Informe quidquid, discutis novus Titan.
(55) Hic sensa scriptor pandis Imperatorum,
Subsiellisque Iudicum diem reddis,
Et qua profaris, Bartholisque Baldisque,
Accursiisque Azonibusque sic munis,
Ut hunc vetustas tota muniat librum,
(60) Tutumque vero livor unus horrescat.
Immixta passim barbarae potestatis
Seclique verba, pulcrius Latinorum
Cultu renident & scholis Batavorum
Per te Quiritum purius sonant voces.
    (65) Hic multa liber discit & simul verna,
[p. 398]
Libertus, & qui tutor additur cunis,
Curator annis; qui peculii rector
Sui vocatur, improbusque possessor.
Commune quid sit propriumque, decidis;
(70) Quousque ripa commodis meis crescat;
Quando negentur. quae profana, quid sacrum;
Quod jus ab ipso pas receperit coelo,
Quod Gentium, vel quod sit arbitrî nostri.
Quo teste tester motuusque decedam
(75) Haerede rerum, quis futurus ex asse.
Quae vincla stringant quaeque conjueges solvant.
Quod jus ementis, quale mutui pactum,
Et commodati; quanta foenoris labes,
Quis non ferendae limes obstet usurae.
    (80) Vitae theatrum pervagaris humanae,
Mortalitatis studia, facta, conatus,
Et discrepantis mille formulas justi,
Consulta Patrum, scuta plebis & quicquid
Praetura sanxit vel rigor Tribunorum,
(85) Salusque populi summa. intervenet cunctis
Censura dictis eruditior Vinni,
Et omne rerum ponderat sagax punctum,
Ac literatae praelegit juventuti.
    O Iuris almi Phosphore, ô gravis sanctae
(90) Themidos sacerdos, vindica reis causam,
Dedus Lycaeo, gloriam tribunali.
Iam vindicasti. cerne, caelitus charis.
Subscribit istis dextra grnadis Astraeae.



[p. 399]

Ad
Nobiliss. Clarissimumque virum
D. IOHANNEM FORESTUM,
Curiae supremae Senatorem, cum Epi-
grammata mea in Incendium Tem-
pli Amstelodamensis Hagae ipsi
conviva offerrem.

HAe sunt Amsteliâ flagrantes aede favillae,
    Sic sacer Aonio ferbuit igne focus.
Accendit fax ista facem, Vulcania Phoebum,
    Et dum templa, pii vatibus arsit apex.
(5) Magne vir & gentis decus immortale Forestae,
    Nuper amicitiae fax rediviva meae,
Cui summos regina Themis concessit honores,
    Seque cupit tanto vindice diva coli:
Hos lege funestos populis mercantibus ignes,
    (10) Signaque ab irato Numine maesta cape.
Non tamen irati sunt haec documenta poëtae,
    Sed potius luctus publica signa mei.
Quem si non ratio, jam mox, te praeside mensae,
    Discutiet primo vespere caena brevis.


In
BAMAESTRAM,
quondam Lacum.

BAmaestra, queis te laudibus veham coelo?
Beata tellus, jugerisque fecunda,
Et ordinatis in tuum decus pratis.
Cum fluctus esses Najadumque piscosis
(5) Habitata tectis navitam fatigares,
Precii minoris unda navigabaris,
[p. 400]
Iam puppium expers & lacus procellosi
Exuta nomen, terra dives excellis,
Terrestriumque facta Numinum sedes
(10) Preciosa, Belgi principes praeis terras.
    Quodcunque mundi est, quicquid est soli passim,
Creantis illud dexterae labor fecit.
Te condidit vis grandis artis humanae,
Et praepotentis fossor aemulus coeli.
(15) Mutatus in te vultus, & domus Fauni
Pulchrè patescis horreisque ditescis
Tumultuosum nuper atrium Nerei.
Pro puppe plaustrum est, pisciumque per regna
Bos mugit & lac dant inutiles undae.
(20) Ceresque Tethyn pellit & Pales Nymphas.
Tibi jura scribit Riccius, tuos Ossi
Pernox ruentes munit aggeres cura.
Mercator illic portiunculam sortis
Demens profundit aut quadruplicat prudens.
(25) Hic feriantes suavius canunt Musae,
Urbs rusticatur, convalescit afflictus,
Abest Machaon pharmaci pater tristis,
Adest amator Phyllidis suae Thyrsis,
Silet advocatus litiumque nutritor,
(30) Fessus cruentam miles abluit sicam,
Sacer severam doctor explicat frontem.
Omnesque, quotquot atterunt dies nostros,
Iniquiores exulant procul curae.

Continue