CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 401-480

Continue
[p. 401]

C. BARLAEI
POEMATUM
MISCELLANEORUM
LIB. SECUNDUS.
EPIGRAMMATA.


[p. 402]

Urbium praecipuarum
HOLLANDIAE
ENCOMIA.


DORDRECHTUM.

A Me Battavicus suffragia prima Senatus,
    Consiliisque petit provida verba suis.
Quondam mersa mari mediis emergere nitor
    Fluctibus, et siccos Vesta reducit agros.
(5) Neptunus cedit Cereri, fluitantia Fauno
    Numina, et aequoreus fit minor usque Deus.
Merva meis miscetur aquis: hoc Linga profundo
    Labitur, et Vahalis flumina Mosa bibit.
Huc Tungri merces, et ferri munera mittunt,
    (10) Et Nemetes plenis mustea vina cadis.
Pomifer Autumnus mediam transmigrat in urbem,
    Vastaque Eburonum marmora caesa jugis.
Quisque suas largitur opes, et dona ministrans
    Distrahit imperio munera tanta meo.
(15) Virgo vocor, quondam furiis illaesa Brabantum,
    Solaque libertas moenibus hisce stetit.
Tunc Batavas inter vigui non victa sorores,
    Unaque dum mansi libera, prima loquor.


HARLEMUM.

VIcta Pharos, fractique obices, et vincula Nili,
    Et Pelusiaco littore fixa ratis,
Serratique mihi recitant encomia dentes,
    Et procul externo sidere surgit honos.
[p. 403]
(5) Invidet excusas populosa Moguntia Musas,
    Quodque meum est, laudis jactitat esse suae.
In me alium solers Batavus miratur Apellem,
    Pictaque Parrhasia subdola vela manu.
Inventis arguta meis accedit Arachne,
    (10) Daedaleoque suum pollice texit opus.
Arma Toletani sensi crudelia Martis,
    Incubuitque meis civibus atra fames.
Nec satis est pugnasse viros. his mascula portis
    Pro patria mulier stat cataphracta suâ.
(15) At frustra me Delpha juvas. sum praeda Philippo.
    Barbaricus victa miles in urbe furit.
Haec didici, voluique pati. nunc adspicis hospes
    Tempora fortunae prosperiora meae.
Hîc mihi vicinâ Nereus admurmurat undâ,
    (20) Et propiùs colles tollit arena suos.
Illic umbrosis se condit Delia lucis,
    Explicat et laetas arbor opaca comas.
Divisam me Spara secat, qui laxior undis
    Fit lacus, et vastis luxuriatur aquis.
(25) Arridet Natura foris. sed doctior in me
    Aemula Naturae crebra reperta manus.


DELPHI
in Batavis.

NOn ego fatidicis oracula suggero Delphis:
    Aut mea falsiloquus moenia Phoebus habet.
Aetherei responsa patris do civibus, & me
    Relligio, Grajum non beat iste furor.
(5) Infelix rapidis flagravi tota favillis,
    Cum rogus, et simplex nil nisi flamma forem.
Condiderat tantos secura oblivio casus,
    Cum patriae media concidit urbe pater.
Quid rides Hispane? tui quoque nominis umbram
    (10) Cernimus, atque ista caede Philippe cadis.
[p. 404]
Venales animas in mortem insontis acerbas,
    Venditur at precio regia fama suo.
Nunc tu Belga duos uno sub marmore Martes
    Adspice, Nassoviae nomina magna domus,
(15) Mauritium Patremque Duces: haec numina sensit,
    Et tutelares terra Batava Deos.
Sed magis Henricum fuerit genuisse. quid horres
    Cantaber? en patrii funeris ultor adest.


LUGDUNUM.

CRevit ab Ausoniis olim mihi fama triumphis,
    Et victrix de me praemia Roma tulit.
Reddidit ereptos fugiens Hispanus honores,
    Dum pro me totus militat Oceanus.
(5) In me terra famem, querulos discordia cives,
    Et falces acuit mors furibunda suas.
Vix nocuit securus Iber. quas struxerat arces,
    Deserit, et pavidos excipit unda pedes.
Dum patriae pars magna perit, conservor ab illa;
    (10) Totaque ne pereat, sic periisse cupit.
Nunc mihi Apollineos meruit sors ista recessus,
    Martiaque imbellis moenia Phoebus habet.
Prae lituis pax alma placet: prae milite Pallas,
    Linguaque Romanos apta referre modos.
(15) Sit bellum sensisse satis. jam proelia dicto,
    Et mea facundis vocibus arma lego.
At mihi plus debet Pietas: dum pellitur exul
    Flandria, & hoc gaudet vivere tuta sinu.
Hospitium cum dem profugis, atque otia Musis,
    (20) Vis dici doctam me magis, anne piam?
[p. 405]


AMSTELODAMUM.

URbs spaciosa, potens opibus, tectisque superba,
    Viribus invidiam, crimina lege domat.
Civibus aucta novis, nunquam stat finibus iisdem,
    Latius expansis moenibus hospes abit.
(5) Invertas, sit tota nemus. quo condita fundo est,
    Nuper Hyperboreo pinus in orbe fuit.
Quicquid mortalis fingit solertia curae,
    Vel natura suo parturit alma sinu,
Illa dabit, totoque parans commercia mundo
    (10) Nunc emere, & totam vendere semet amat.
Has adfert, has trudit opes. sic lucra parantur.
    Quid valeat fraus, sors, ars, mare, terra, docet.
Moschus, Arabs, Persae, Maurus, Iudaeus, uterque
    Quod ferat huc, rursusque auferat, Indus habet.
(15) Hanc dum mundus adit, mundumque haec ipsa pererrat,
    Non urbs fixa loco, sed vagus orbis erit.


GOUDA.

ISala si cedat Vahali, Rhenusque bicornis
    Haec quoque nata suis flumina jactet aquis:
Attamen hunc tectis exornat Gouda superbis,
    Laeta situ, studiis aemula, clara viris.
(5) Hinc natura ferax, illinc concordia cives
    Nec sinit aut inopes, aut nocuisse malos.
Templa parat spatiosa Deo: nec quilibet illi
    Horrendi culpam criminis error habet.
Bella premant alias, haec est securior, urbes,
    (10) Nec placidos turbant tympana rauca lares.
Exulat Odrysius, litui, Bellona, triumphi:
    Haec mansueta piae gaudia pacis amat.
[p. 406]


ROTTERODAMUM.

INclyta veliferus pulsat mea moenia Mosa,
    Parte aliâ placidis Rottera lambit aquis.
Occiduum late commercia porto per orbem,
    Gallia quas poscit, quasque Britannus opes.
(5) Hic meus Ausonii vindex sermonis Erasmus
    Vagiit, & cunis abdidit ora suis.
Maeoniden jactet Colophon, Verona Catullum,
    Sufficit ad laudes hunc genuisse meas.
Nunc tantum fragili veneror sub marmore numen,
    (10) Dum silet in medio lingua diserta foro.
Quem genui, Basilea tegit, Sapientia fatis
    Eximit, & cineri vult superesse suo.
Me timet Hispanus,* timuit grex barbarus ipsum:
    Ille meis victus classibus, hic calamo.


GORICHEMUM.

ADspicit invictis hanc cinctam moenibus urbem,
    Quem Vahalis, vel quem flumine Linga vehis.
Adspicit Hesperiis quae propugnacula bellis:
    Quam fremat excussis machina crebra pilis.
(5) Adspicit adverso quantum se opponat Ibero,
    Invigiletque suis Martia dextra focis.
Sic didicit bellare sibi. nec milite solum
    Tuta, sed ipsa suis civibus esse cupit.
Erkeliis quondam submisit sceptra Dynastis:
    (10) Haec quoque jam damnans nomina, tota sua est.
Cur toties Batavum depingis Belga leonem?
    Qui patriam custos asserit, iste leo est.
[p. 407]


BRIELA.

ADspice vicinam nostro de littore Tethyn,
    Hic ubi Mosa suis laxior exit aquis.
Briela vocor, fessis statio secura carinis,
    Nunc quoque Vorniaci gloria prima soli.
(5) Najades hinc, illinc agrestia numina Fauni,
    Et fecunda meos spectat Eleusis agros.
Albano surrepta Duci crudelia sprevi
    Imperia, & fasces Baetica terra tuos.
Aprilis laetas fastis inscribe Calendas
    (10) Belga, nec hoc optes non superasse die.
Scilicet illa dies, qua me vicere Batavi,
    Ulterius vinci noluit Auriacum.


ALCMARIA.

TOta paludosis Alcmaria surgit in undis,
    Pulchraque, Veronâ depereunte, nitet.
Ne Latium praefer Bajas, aut Thessala Tempe
    Graecia, vel campos Brixia terra tuos.
(5) Proxima Nereidum spumantes adspicit undas,
    Proximaque umbrosas spectat Hamadryadas.
Serica Sidoniis decurrant stamina portis,
    Hîc lassant Batavas linea fila manus.
Quaeque tegant nudos velamina sufficit artus,
    (10) Et memores primi nos cupit esse mali.
Hesperios sprevit bellis infracta furores,
    Baeticaque affusis castra fugavit aquis.
Pugnavere viri. sed & hîc (spectastis Iberi)
    Femina pugnanti porrigit arma viro.
[p. 408]


HORNA.

FOrtia, cantatus quondam, mea moenia Flevus
    Alluit, & portus verberat unda meos.
Aemula me vultu spectas Enchusa sinistro,
    Et causam litis me cupis esse tuae.
(5) Accipe placatas aeterno federe dextras,
    Dum pereat junctis viribus hostis Iber.
En tecum commune salum, commune profundum
    Navigo, & in mediis pabula sector aquis.
Iam mea Cimbrorum redimunt commercia terrae,
    (10) Foetaque Gotthorum carbasa portus habet.
Nunc onerat nostras pelagi captura carinas,
    Terrenosque fovet praeda marina Deos.
Me ferit, & laedit: me servat ab hostibus aequor.
    Sic servastis aquae, sic nocuistis aquae.


ENCHUSA.

ARcta frequensque domus nomen mihi fecit & urbem,
    Primaque contemptae tecta dedere casae.
Navita me jactat pelago, mea rura colonus
    Laudat, & hinc terra claudimur, inde mari.
(5) Abscidit adversas à nostro littore gentes,
    Et Frisios mediis dividit aestus aquis.
Albani sprevi furias, nec victa tyranno
    Oceani proles intemerata steti.
Pandit vasta meis Neptunus regna carinis,
    (10) Et procul à patriae sedibus exul eo.
Quaero foris, quae parca domi natura negavit,
    Quaeque domi tribuit plurima, porto foras.
Belga tuos mirare Deos. dum munera mundo
    Dividis, ex alio sidere plura refers.
[p. 409]


GERTRUDIS MONS.

NEscio, num claris Brabantûm debear oris,
    An me Battavici vindicet ora soli.
Quicquid erit, nostris sociavimus ora Batavis,
    Nec procul à Mervae belligeramus aquis.
(5) Vendita sum sceleris precium: sed victa triumphi.
    Quam distant meritis victor, & emtor Iber?
Magna suum quondam me dixit femina montem,
    Nunc Martis potius Mons & arena vocer.


HAGA.

SEdes prisca Ducum, non urbs, tamen urbibus ipsa
    Major, & à Batavo principe nomen habens:
Sto Tethyn Faunumque inter. latus inde procellis,
    Parte alia umbrosum robore cincta latus.
(5) Hîc Themis, & sacras loquitur Prudentia leges,
    Et trepidos insons excipit aula reos.
Hic edicta Patrum, & magni decreta Senatus
    Colligit, & patriae prospicit una suae.
Auriacusque meis accedens laudibus heros,
    (10) Altius augustum tollit ad astra caput.
Quas aquilas, quae signa vides, vexilla, triumphos,
    Haec sunt Nassovia parta trophaea manu.
Cum sociae pugnant urbes, pugnantibis adsum:
    Et partem pugnae, consuluisse, puto.


In militum ducem peculatus reum, &
nobilium insignibus elatum.

QUi patrios ficto defendit milite vallos,
    Publicaque infami diruit aera manu:
Ficta suis moriens promittit stemmata bustis
    Postque obitum vana nobilitate tumet.
[p. 410]
(5) Scilicet, ut scurrae furtum jam clarius esset,
    Efferri claro funere scurra cupit.


In eundem lue Venerea extinctum.

QUi Batavum potuit bellator fallere Martem,
    Et titulis simulat nobile stemma suis,
Iustior una Venus mutilatum corpore toto
    Stravit, & ulterius noluit esse virum.
(5) Ficta Deo, non ficta Deae sacraverat arma,
    Dumque nocet geminis, disperiit geminis.
Ulta fuit belli scelus officiosa cupido.
    Debuit hoc Marti Cypris amica suo.


In amatorem superciliosum.

ACcedis Batavas, mi Bartholomaee, puellas,
    Et tamen hoc audes dicere: Nulla placet.
Accedis Frisias, mi Bartholomaee, puellas,
    Pergis & hoc iterum dicere: Nulla placet.
(5) Accedis Valachras, mi Bartholomaee, puellas,
    Pergis & hic eadem dicere: Nulla placet.
Nec tibi Brabantae possunt placuisse puellae,
    Flandrica nulla tibi, Geldrica nulla tibi.
Virgine sic nullâ, mi Bartholomaee, potiris.
    (10) Vis causam? nulli tu placuisse potes.


In infelicem cuniculorum Venationem.

QUantus in aequoreis gradiar venator arenis,
    Quà steriles longè semita sulcat agros,
Dicite Hamadryades: vester nam terror habebar,
    Terribilis famulis, terribilis canibus.
(5) Dicite crudeli toleratos sole calores,
    Funereamque mihi dicite penè sitim,
[p. 411]
Pocula cum siccae peterent Acheloia fauces,
    Et tamen haec eadem pocla negaret ager.
Dicite mille feras, vestigia mille ferarum,
    (10) Et quae mille suis vidimus antra locis.
Dicite quaesitam magno molimine praedam,
    Dicite decursae jugera multa viae.
Omnia Hamadryades cum dicitis, ista silete:
    Nulla quod in toto sit fera capta die.


In Taurum hospitem.

TAure pater; tecum tecto cur claudor in uno?
    An quia vis mores me didicisse tuos?
Ah didici: multaque pater jam prole salutor:
    Tempus erit mores dedidicisse tuos.


Ad
GERARDUM THIBAUTIUM,
artis gladiatoriae Principem.

PYthius à citharâ, laudatur ab aegide Pallas,
    Claruit ob pharetras Delia, Castor equos.
Cestibus eminuit Pollux, Mars belliger hasta.
    Clarus Olympiacis est Lycus in stadiis.
(5) Et celebris temone Pelops, peltisque Camilla,
    Arcu Phillyrides, cursibus Hippomenes.
Armat dente minax Neptunum fuscina, clava
    Amphitryoniadem, fulmina saeva Iovem.
Laus sua cuique hominum, sit laus sua cuique Deorum;
    (10) Laus tua, Thibauti, doctior ensis erit.
[p. 412]


In eundem.

SAepius immerito solvi sestertia nautae,
    Dum mihi crebra tua littera scripta manu est.
Ne numerem posthaec nautae, sic, Aule, paciscar:
    Ut taceas, cupio plus numerare tibi.


D.M. OLDISWORTHO,
Illustriss. Penbrociae Comiti
à Secretis.

LAurea grandiloquum cinxerunt serta Maronem,
    Inque tuis lusit laurea, Naso, comis.
Vilis honoratum redimivit laurea Flaccum.
    Non aliud precium (crede) Catullus habet.
(5) Laurea mellito gracilis decreta Melisso est,
    Lauriger Ausonio sub duce Strozza fuit.
Talia cantanti cesserunt dona Secundo,
    Talia Lotichii praemia Musa refert.
Laurigerum modulans Auratum Sequana vidit,
    (10) Cum folia & frondes munera vatis erant.
Oldisworthe, meae melior fortuna Camoenae est:
    Circundant humeros aurea serta meos.
Errarunt veteres, nunc erravere Britanni:
    Nobilius precium vilior autor habet.


In Laurentium aedium multarum
architectum.

DIruit, aedificat toto Laurentius anno,
    Et tamen in tota possidet urbe nihil.
Centum tecta locat, famaque opulentus habetur,
    Quasque suas jactat, debet egenus opes.
[p. 413]
(5) At postquam factus celebris cornicula Flacci est,
    Risit ob has ipsas ingeniosus opes.
Quae fortuna rapis, non haec mihi surripis, inquit.
    Restituis dominis serius illa suis.


In Ponticum.

DEns tibi distorto tam grandis prominet ore,
    Ut dentem Arcadici vincere possit apri.
Hoc tu dente voras, hoc ictus dente repellis,
    Hoc te terribilem dente puella timet.
(5) Et tamen in dentem quoties convitia torquet
    Scopticus, imbellis Pontice, dente cares.


In coecum, inter equos Valckenburgi
ambulantem.

PEr fora magnanimis latè celebrata caballis
    Ambulat, & streperis coecus inerrat agris.
Inter equos graditur, laudatque ferocia colla,
    Terribilesque comas, compositumque gradum.
(5) Non oculis opus est ultrà tactuque probari:
    Num sint degeneres, olfacit unus equos.


In hominem januae suae perpetuò
incubentem.

SEmivir adspiceris populo, nec cerneris ultra;
    Dividit & dominum janua saeva suum.
Nescio num Siren, vel sis Nereia pistrix,
    Absumatque tuos integra cauda pedes.
(5) Nescio, num femur, & suras, & praelia talos
    Abstulerint; num sis loripes, aut quadrupes.
Nescio num vir sis, num femina; si modo sexum
    Corporis è media noscere parte datum,
[p. 414]
Forsitan anguineos imitatur tibia flexus,
    (10) Cruraque serpentum languida more trahis.
Esse potes Minotaurus, Chironque caballo
    Mixtus, & è Lapithûm gente creatus eques.
Esse potes Pan Arcadicus, Faunusque vocari
    Semicaper, quin & Cyllarus esse potes.
(15) Pande fores; potero jam tunc cognoscere quid sis.
    Aut te, si renuas, suspicor esse Caprum.


In praetorium
PRINCIPIS
FREDERICI HENRICI
quod in agro Delphensi visitur.

SPlendida Romano surgant Capitolia luxu,
    Luceat aethereo vertice celsa Pharos.
Ammonii delubra Iovis, Triviaeque penates
    Afer & Argolicus tollat in astra labor.
(5) Erigat ipsa suas generosa Semiramis arces,
    Feminaque exstincto busta superba viro.
Adspectent Siculos Cumana palatia fluctus,
    Tectaque Bajano conspicienda sinu.
Ceteraque immenso tumeant praetoria censu;
    (10) Ampla satis domino est quaelibet aula suo.
Illa capit Circen, magnum capit illa Neronem,
    Tectaque Lucullum, vel spatiosa, tenent;
Illa tamen, Frederice, tibi quae sidera lambit,
    Virtuti domus est non satis ampla tuae.
[p. 415]


Ad Nobiliss. & Matheseos peritissi-
        mum Virum,
GODEFR. de HAESTRECHT
volantes aves balista dejicientem.

DUm medium tranant veloces aëra mergi,
    Discolor & summis nubibus haeret avis:
Dejicis aerata volitantia corpora glande,
    Doctaque suspensum machina sternit onus.
(5) Icarus hoc faciat, vel fultus Daedalus alis;
    Nil mirum, pennam penna secuta premit.
Prendat avem Stygia Daemon virtute vel astu;
    Res facilis: nullo corpore sulcat iter.
Tu volucres ima positus tellure reposcis,
    (10) Et vix, quae nobis invia, certa tibi est.
Nil tutum Natura tuae jam subtrahit arti,
    Aut proprius usquam provida servat opes.
Omnia rara facis. metiris sidera, terram,
    Et victi spoliis aetheris unus ovas.


In effigiem Cl. Viri
PETRI SCRIVERII.

HAec est Battaviam vatis scribentis imago,
    Sic alibi poterit sic placuisse domi.
Ostia cui Rhenus, cui debet Corbulo fossam,
    Et dominos dictat Belgica terra suos.
(5) Bilbilicos legimus tali censore lepores,
    Et lumen Senecae grande cothurnus habet.
Tempora qui reddit, nulli sua tempora pendit,
    Ingenioque cupit liberiore frui.
Scilicet Aonias gratis qui vindicat artes,
    (10) Praemia doctrinae despicit empta suae.


[p. 416]

ELOGIA
aliquot
POETARUM LATINORUM.

Ennius.

DIc me, Naso, rudem; quamvis tu cultior arte,
    Te Scytha, me claudunt marmora Scipiadum.

Plautus.

Cur te Plaute legunt omnes? quia credimur & nunc
    Materies cuncti carminis esse tui.

Naevius.

Qui potuit soccum verbis vincire Latinis,
    Hunc audes vinclis stringere Roma tuis?

Pacuvius.

Prima cui debent ingentem secula famam,
    Ultima ne spernant secula Pacuvium.

Lucilius.

Perstrinxit primus Satyra Lucilius orbem:
    Qui scribat Satyras ultimus, ecquis erit?

Lucretius.

Hic Phoebi furiis, furiisque exarsit Orestis.
    Quam praestat solis versiculis furere!

Virgilius.

Non magis augustus potuit sub Caesare vates,
    Nec magis Augusto Caesare digna loqui.

Ovidius.

Iudice sim quamvis damnatus Caesare; poena
    Absolvar, causam si modo dicat Amor.
[p. 417]

Horatius.

Omne vafer vitium ridenti dicis amico,
    Sed dicet vitium Lydia sola tuum.

Catullus.

Si cantare Iovem proprios fas esset amores,
    Hoc, & non alio posceret ore loqui.

Tibullus.

Cur tibi Sulpiciae, tibi cur placuere Neaerae
    Basia, quem Musae deperiere novem?

Propertius.

Cynthia te vatem fecit, lascive Properti,
    Ingeniumque tibi sola puella dedit.

Lucanus.

Cui minus historicus credor, minus esse poëta,
    Me minor est vates, & minor historicus.

Persius.

Martia sub crudo tremeret cum Roma Nerone,
    Incoepit crudo Persius ore loqui.

Martialis.

Ne Fescenninum, lector, contemne poëtam:
    Nam, quae non facimus, sit cecinisse parum.

Claudianus.

Te sequimur Phario vates celebrate Canopo:
    Solaque laus nostri carminis, umbra tui est.


[p. 418]

In Flardingam, Hollandiae, ut fertur,
oppidum antiquissimum.

[Titel in Poematum liber novus, 1630 (
Petit 24a):
In Flardingam,
cum proedio ibidem suo me humanissimè
excepisset vir amplissimus,
WILHELMUS RUYTENBURGIUS,
Toparcha.]
OStia, quae veteris spectas celeberrima Mosae,
    Et gemino fissas flumine jungis aquas,
Si domino, Flardinga, novo, dominaque superbis,
    Amsteliosque tibi praeficis una Deos:
(5) Hospitio Batavum nunc excepisse poëtam,
    Pars fuerit famae quantulacunque tuae.
Det leges, det jura novus placidissima rector,
    Tantaque non una commoda prole beet:
Advectet pelago quaesitas navita merces,
    (10) Et quadruplex narret fabula prisca decus:
Sis sapiens, sis dives opum, sine moenibus audax,
    Primaque Battavico constituare solo:
Addimus his precium titulis, totque inter honores
    Laus erit à sero te quoque vate cani.


In obitum Clarissimi Viri
GILBERTI IACCHAEI,
Philosophiae Professoris celeberrimi.

COnditur hoc tumulo magni facundia Scoti,
    Linguaque, sed posthac non habitura parem.
Immoriturque isto rerum Sapientia busto,
    Quosque viri, cineres hos ait esse suos.
(5) Claudit Socraticos tellus Argiva magistros,
    Clara Stagiraeum Cecropis ora senem.
Ausonio recubat Samius sub littore doctor,
    Eoosque tegunt Persica regna patres.
Sunt Druidum Gallis, sunt docta cadavera Nilo,
    (10) Et sua Aquinatem terra Bedamque capit.
Atque alibi adverso Cardani Caesare manes,
    Semideosque tenet nobilis urna duos.
[p. 419]
Quos omnes, Gilberte, tuo dum pectore clausos
    Subtrahis Auriacae, te moriente, Scholae:
(15) Illorum pariter tumulos ac busta videmus,
    Quaeque tuo flagrant prisca Lycea rogo.
Sic dum justa facit Batavus, se flere fatetur
    Funera funeribus tot sociata tuis.
Quin foetus claris rerum doctoribus unus
    (20) Dum moreris, cogis secula multa mori.


In ejusdem morbum cum mentis ac linguae
stupore conjunctum.

QUisquis in hoc fragili praeclaram corpore mentem,
    Et velut à magno Numine numen habes:
Ingenio ne fide nimis: facundaque quamvis
    Sit tibi, coelestes vox veneretur opes.
(5) Aethereae mentis non delassata potestas,
    Oraque in argutos praecipitata sonos,
Ingenii vigor, & virtus contermina coelo,
    Cuncta simul dominum destituere suum.
Ne fari tam grande putes. ne, noscere verum,
(10)    Materies laudis sit speciosa tuae.
Quod loquimur, sapimusque, Dei est. si jusserit idem,
    Ilicet elinguis stultaque turba sumus.


Amplissimo & eruditionis fama
Illustri Viro
HUGONI GROTIO,
Cum Hymnum suum in Christum illi
transmitteret autor.

CUi prius aequoreis vates demersus in undis
    Materies sacri carminis ampla fuit:
Si vacat, ingentis praeconia perlege Christi,
    Quodque salutiferum jam modulamur opus.
[p. 420]
(5) Non hîc discordes, vario sub judice, voces,
    Aut malè dissutae nomina pacis habes.
Hoc canimus, quodcunque piis commune putamus,
    Rixantesque queant asseruisse scholae.
Non abiit in partes mea pagina. dictat Iësum,
    (10) Qui potuit mundo conciliasse Deum.
Sustulit has partes, Groti facunde, Redemptor,
    Ne faceret partes turba redempta novas.


In cubile Doctoris
STAPELII,
suspensis monstris formidabile.

INter monstra, feras, coeli, terraeque, marisque
    Tutus inoffensa simplicitate cubo.
Nil nocet innocuo virus, non toxica terrent,
    Cui sua praesentem fert medicina manum.
(5) Torqueat in spiras sinuosus corpora serpens,
    Fulminet ignivomo pendulus ore draco.
Et Pelusiacis missus crocodilus ab oris
    Immineat capiti bellua saeva tuo;
Illa minax acuat dentes, haec acrior ungues.
    (10)Terribilis nulla est, nulla timenda mihi.
Quae ratio vicisse potest, prudentia spernit.
    Nec sua qui domuit crimina, monstra pavet.
Lectule, ne timeas. domino mens conscia recti est.
    Illa metus omnes despicit, illa minas.


In Albo eruditissimi adolescentis,
SUFFRIDI SAECKEMA,
Gallias adeuntis.

GAllia, qui juvenis Frisiis tibi mittitur oris,
    Ut placeat, titulo nobiliore venit.
Crede aliquid genitoris habes. pars illa Senatus
    Dignior hoc vultus explicat ore suos.
[p. 421]
(5) Dilige depositum. nec, si tibi nostra probantur
    Federa, quem canimus, sit tibi Belga gravis.
At Druidum postquam voces & verba loquetur,
    Restituas patriae pignora tanta suae.
Haec laudis pars magna tuae est, formasse juventam.
    (10) Gallia, post voces, vivere posse docet.


In Albo Nobiliss. Iuvenis,
LUDOVICI ab AISSEMA,
convictoris mei.

QUae patriis, praestans Iuvenis, virtutibus absens
    Debeo, te coram non pudet illa loqui.
Hospes abis. sed enim tanti generosa parentis
    Ante oculos pernox ludit imago meos.
(5) Hospitio sic neuter abest. non distat amicis,
    Non alio vivit sidere, quisquis amat.


In effigiem Caroli Quinti Caesaris, à
CONSTANT. HUGENIO
metallo donatam

QUalis laurigeras, victricia tempora, frontes
    Exhibuit populis urbs Tiberina suis.
Seu fusum fuit illud opus, seu malleus artis
    Autor adoratos pressit in aere Duces:
(5) Talis apud Batavos* veteres Hugenius artes
    Reddit, & hoc seclo deteriore sapit.
Ingenium nuper torni rapuere, rotaeque,
    Et phialam doctae disposuere manus.
Ipsa suas stupuit formas mutabilis arbor,
    (10) Lignaque tum poterant plus placuisse sibi.
Iam coeptis animosa suis mens ista metallo
    Incubat, atque novis artibus aera domat.
[p. 422]
Dextera Praxitelis, Polycleti industria, solers
    Mentor in hoc uno nunc coïere viro.
(15) Adspice caelato nostratem Caesara plumbo.
    Adspice, materiam nobile vincit opus.
Quos timuit vultus Germania, Gallus, & Afer,
    Quos timuit vultus Roma superba, vides.
Constantine, tibi Carolum debemus. at illum
    (20) Fingere tu solus cum ratione potes.
Scilicet ingentem qui Caesara nomine reddis,
    Hoc titulo proprios reddis in aere Deos.


In effigiem LAURENTII REAEL,
rerum Indicarum ad Orientem Praefecti,
Equitis, è Dania post naufragium
reducis.

CUi procul extremos nuper diffusa per Indos
    Gloria cum socio Sole peregit iter:
Sic oculos, sic ora refert. hîc ille Reali
    Vultus, & Aonii Martia forma viri.
(5) Quos meruit virtus titulos, tribuere Britanni,
    Et clarum tetigit Cimbrica dextra caput.
Si reduci nocuistis aquae, plus additur ergo
    Laudibus. Aenean hac quoque sorte refert.


Ad
MAGNUM MOSCOVIAE
DUCEM.

MAxime Dux, qui Sarmaticae moderamina terrae
    Flectis, & Arctoae sceptra tremenda plagae,
Et Scythicos inter fluctus, Tanainque remotum
    Grande Lycaonio sub Iove nomen habes:
(5) Accipe quem Batavis Iuvenem tibi mittimus oris,
    Imperio dudum pignora sacra tuo.
[p. 423]
Ille Machaoniâ languentes voce tiaras
    Eriget, & pallens mox recreabit ebur.
Ut quantum generosa tuae Moscovia vitae
    (10) Debet, & incolumi Russia tota Duci,
Debeat huic eadem tantum: pariterque salutis,
    Et pariter regni fulciat unus opus.
Dat nobis Natura Duces, sed servat Apollo.
    Vitaque sceptrorum, cura laborque Deûm est.


Ad
IOHANNEM VOSSIUM,
Post habitam de Tutela & Cura, cum
laude, disputationem, in Britan-
niam abeuntem.

ANglia, quae magni veneraris nomina Vossî,
    Scriptaque, posteritas quae studiosa leget:
Hunc juvenem, quem cernis, ama; doctique parentis
    Progeniem cupias demeruisse tibi.
(5) Emicat hic noster patriis virtutibus orbis,
    Inque tuas ardet clarior ire plagas.
Credere te fas est; Tamesi dum mittitur obses
    Filius, & causae dat documenta suae.
Quo prius ingenii fuerant transmissa paterni
    (10) Pignora, nunc illo sanguine natus abit.
Non poterat totum genitor se tradere. corpus
    Dividit, atque istâ jam quoque parte datur.


[p. 424]

In effigiem
ADRIANI PONTIFICIS,
Ultrajectini,
Ad Nobilissimum Virum
ADRIANUM PLOOSIUM,
Ultrajectinum, Eq. Dominum in Thienho-
ven, Oudegeyn, &c.

CUlmen adorandum, triplicisque insignia mitrae,
    Sceptraque Apostolicis turgida nominibus,
Et sacrosanctos (sed Roma judice) fasces,
    Gessisti timida, Papa Adriane, manu.
(5) Scilicet hos Carolo titulos, haec munera debes,
    Praemiaque à grato Principe tanta refers.
At tua tam grandi turgescens patria cive,
    Iactat Pontificem se genuisse suum:
Quemque dedit Rhenus, Tiberini ad fluminis urbem
    (10) Christigenûm latè dicere jura gregi.
Ecce tuos vultus donat meliore metallo
    Ploosius, & tanti praesulis ora notat.
Quin gaudet donasse aliis, & munere in uno
    Nos geminos voluit demeruisse sibi.
(15) At dum Pontificem totus te suspicit orbis,
    Non hic Pontificem te volet esse suum.


In eandem.

PRaesulis adspexi triplex diadema Batavi,
    Et Trajectensis nomina sculpta tui.
Patria communis vobis, communia deinde
    Nomina, communis creditur ordo sacer.
(5) Attamen imperio gemini differtis, & ille
    Dum coeli librat pondera, tu patriae.


[p. 425]

Ad eundem ex Dominis ab Aemstel
oriundum.

DUm genus & proavos claro de sanguine, Ploosi,
    Ducis, & Amstelio stemmate stemma trahis,
Totque fidem faciunt testes, insignia, chartae,
    Secula quae nondum passa fuere mori:
(5) Nomina prisca tuis titulis, proceresque potentes
    Inseris, & causas nobilitatis habes.
Invide, quid dubitas? seriem numerare parentum
    Non satagit, virtus cui sua stemma facit.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM,
trium natorum ex ordine patrem.
I.

NAtorum dum jura trium sibi postulat [Grieks-]apais[-Grieks]
    Bilbilicus, sterili condolet aula thoro.
Quod natura negat, donat diadema poëtae.
    Et qui non fuerat, fingitur esse pater.
(5) Constantine, tibi favit natura parenti,
    Dum natos una conjuge tres generas.
Sic facilis Lucina tibi est, fortuna poëtae;
    Tu pater es, verum jus patris alter habet.


II.

Cum tibi prima daret genialis praemia lectus,
    Et soboles risit mascula, jam Vir eras.
Cum fecunda marem conjunx superadderet, ecce,
    Te non difficili patre, Duumvir eras.
(5) Tertia jam nato volvit cunabula nutrix,
    Et me, si libeat, teste Triumvir abis.
[p. 426]
Sic tituli crescunt, veterum pro more Quiritum,
    Et tuus à foeta conjuge surgit honos.
At cum Septemvir fueris, vel fortè Decemvir,
    (10) Optabis mecum parcius esse pater.


III.

Unum Parmenidi placuit, tria Pythagoreis,
    Attamen ingenti bis duo Aristoteli:
Infinita docent Leucippus, Anaxagorasque,
    Pro numero sectam dum sibi quisque facit.
(5) Constantine, tribus si stent tua basia natis,
    Crederis Samiae gratior esse scholae.
Si quartum addideris, poterit Stagira placere.
    Quintus, & hinc sextus, sed sine lege ruant.
Quod si Leucippi placeat sententia, tantum
    (10) Ut possis numerum gignere, gigne atomos.


Ad
IACOBUM BAECKIUM,
        I.U.L. cum ad novos me amores
                hortaretur.

IAcobe Baecki, mentis exemplar probae,
    Et perspicacis ingenî,
(5) Quem fovit ulnis sactior Themis suis,
    Iunctaeque Themidi Gratiae.
Cujus labellis Suada semet dedicat,
    Et tot leporum formulas,
Et eruditi pectoris doctas notas,
    (10) Et quicquid ipsum Cypridis
Docuit puellum Cypris & Paphi domus;
    Amare cur vatem cupis
Rursumque flammis cor aduri cereum?
    Et intricari amoribus?
[p. 427]
(15) Amplexus, eheu, noster implexus fuit
    Charae lacertis Barbarae.
Hic basiavi & osculis vixi meis,
    Et prolis optimae pater
Pressi cubile non molestae conjugis,
    (20) Nec militavi inglorius.
Nunc marcet aevi flosculus, vetus thori
    Resedit ardor, & faces
Moderatur aetas, & decens prudentia
    Vult osculis me subtrahi.
(25) Te, chare Baecki, poscit hic totum labor,
    Te te Dione provocat
Citatque amantem. Tu labellis virginum
    Plus grata figes basia,
Tu blanda fari & illices voces potes,
    (30) Ego severius loqui.
Tuis ocellis lusitant Cupidines,
    Meis procaces exulant.
Tibi ver amorum vivitur, me mitior
    Amoris afflat aurula.
(35) Tibi pandit ignes laetiores Hesperus,
    Mihi remissos destinat,
Viduasque noctes. Te tenellulae patrem
    Lucina prolis exigit.
Ego credor esse proletarius pater,
    (40) Septemviratu nobilis.
Mutare clypeos praestat. occupa thorum
    Amator, & complexibus
Ambi puellam. mille fige basia,
    Et mille super haec ingere.
(45) Et dic: amores Baeckiani crescite,
    Et mox nepotes fundite.
Ego moestus, excors & procandi nescius
    Et Barbarae meae memor,
Defuncta bello tela consecro Diis.
    (50) Insaniisse sit satis.

Vertaald door
Joost van den Vondel [p. 428]


TESSALICA.
Ad honestissimam & erecti ingenii
matronam
MARIAM TESSELSCHADE,
VIDUAM.

TEssela, Thessalicis non enutrita sub oris,
    Tessela, Battaviae gloria prima tuae;
Tessela, quae sexum studiis & moribus ornas,
    Atticus è placido cui floret ore lepor;
(5) Tessela, cujus acus solertem vincit Arachnen,
    Tessela, Apellaea pingere docta manu;
Tessela, quae magni clarescis laudibus Hoofdî,
    Et Constantino Tessela dicta meo;
Tessela, quae coelo posses deducere Lunam,
    (10) Et tetricos cantu demeruisse Deos;
Tessela, quae viduo recubas castissima lecto,
    Et procul à viduo vate remissa jaces:
Accipe Barlaei scriptos in imagine vultus,
    Istaque non ficti signa favoris habe.
(15) Tu generosa, tuos si nolis mittere vultus,
    Quae toties mittis carmina, vultus erunt.


In domum hortumque
MARIAE TESSELAE.

LAres diserti, Palladis sacrarium,
Phoebi penates, omnis elegantiae,
Scientiaeque & artium capax domus,
Augusta sedes, Principum palatiis
(5) Regumque longè regiis illustrior:
Tuque erudita & sensibus dives tuis
Salve supellex pervenusta Tesselae,
Quam fecit ipsa. sola qualem possidet,
[p. 429]
Opum suarum mater, hospes, artifex.
    (10) Vidi tabellas Tesselae pictas manu,
Psychen volantem, celsa Muydae moenia
Portusque & arces, eminentis Hoofdii
Celebres recessus. Tesselae textos manu
Vidi tapetas. scripta Tesselae manu
(15) Monumenta vidi, versa Tassi carmina,
Italûmque amores, quosque Vatibus suis
Modulos dicavit. Tesselae vidi chelyn,
Quam fidibus illa pulsat exactissimis,
Musisque sacrat. pendulum vidi mare,
(20) Marisque spolia, totque concharum ordines
Quos illa doctè sedibus fixit suis,
Placidaque junxit disparis concordia,
    Te, Flora, vidi. facta Tessela manu
Hac aede fulges, sericâque discolor
(25) In veste splendes. ipsa miratur nothos
Natura fetus, aemulamque dexteram
Irata damnat, & potentis feminae
Stupescit ausu. tuque pulcher Hortule,
Amoenitatum prome conde plurium,
(30) Ubi flos superbum barbarus tollit caput,
Precioque plorat excidisse se suo,
Index magistrae es. per gradus ivi tuos
Castumque juxta Tesselae sedi latus.
Hîc Cirrha, dixi, est. hîc Apollinis Claros,
(35) Tenedosque surgit altera. hîc limen suum
Calcant Camoenae. non tuos Semiramis
Veneramur hortos, quosque Phaeaces colunt,
Agrisque Grajus ordinat feracibus.
Hîc villa Superûm est. hîc vel ipse Iupiter
(40) Optet morari, uxoris immemor suae.
Hic praecinentis Tesselae blandum melos
Attentus audit, & Duartae vocibus
Captus, tremendi fulminis ponit faces.
Hic esse cygnus, imber, aut taurus volet,
[p. 430]
(45) Nisi impudicos Tessela horreret Deos.
Leander illic Sestiae velit loqui,
Thisbae procator Pyramus, Mars Cypridi,
Sappho Phaoni, Theseoque Gnosia.
His cura, livor exulant penatibus,
(50) Moerorque & ira, & quicquid infestum bonis,
Quicquid serenis permolestum matribus,
Quicquid puellis noxium tenellulis,
Quicquid decoris inficetum Gratiis,
Quicquid modesto displicet vatum choro
(55) Cupidinique. caelitum salve domus,
Hominum voluptas, atrium modestiae,
Et lenitatis, & pudoris & bonae
Mentis sacellum. Tuque custos sedula,
Domusque lumen & decus clarum tuae,
(60) Quae tanta nobis exhibes spectacula,
Quae tanta nobis parturis miracula,
Quae docta nobis scribis hic oracula,
    Favente coelo, vive, vive Tessela.


In Corollas & lemniscos, opus
TESSELAE,
suspensos in atrio Satrapae Muydensis.

ADspice pendentes, quos Tessela nexuit, hortos,
    Translatosque sua suspice sede Deos.
Autumnum, Bacchumque patrem, sacrataque pomis
    Numina, & arboribus pignora rapta suis.
(5) Miscentur Superi. pendent Pomona Ceresque
    Et socias Daphne noctit opaca comas.
Mille vides pulchra disponi lege colores,
    Mille vides aptè frondibus esse locum.
Dispersis sua forma deest. sic juncta stupemus.
    (10) Quod commendet opus quodlibet, ordo facit.
[p. 431]
Miramur cuncti doctae molimina dextrae,
    Miramur viduas haec potuisse manus.
Tessela, (dicebam) quae jungis numina, digna es
    Non homini, verum nubere numinibus.


Ad TESSELAM, turbato mari.

TEssela dic ventis, dic Tessela fluctibus, ut jam
    Componant motus fluctus & aura suos.
Ni facias, non te Sapphum, bona Tessela, verum
    Te sagam dicam, Tessela, Thessalicam.


Ad TESSELAM, placido mari.

TEssela, per medios placato flumine fluctus
    Venimus in Muydae tecta vetusta meae.
Cum tibi sint placidi mores, facundia, vultus,
    Imbibit ingenium ventus & unda tuum.


In lappam praefixam vesti
TESSELAE.

TEssela, terribilem cur figis pectore lappam:
    Cur tribulos castis objicis uberibus?
Defendi cupis illa, quibus peccatur amando?
    Et custos viduae lappa pudicitiae est?
(5) An, ceu lappa minax pungit, tu pungis amantes.
    Spinosumque aliquid saepe minatur amor?
An, quia se in formam contorquet lappa rotundam,
    Expers fraudis amas verba rotunda loqui?
An, quia se spinis distinguit pluribus illa,
    (10) Tu quoque distinctis artibus una sapis?
Dixi; terribilem jam decute Tessela lappam,
    Non es, crede mihi, Tessela terribilis.
Quin potius mansueta, tuis virtutibus aptam,
    Pro lappa, Violam fige vel Euphrasiam.


In TESSELAM cymbala in templo
pulsantem & canentem.

IAm privata ferit, jam publica cymbala praestans
    Tessela & ingentem personat ore Deum.
Lingua Creatorem laudat, digitusque manusque
    Et quem parte canit Tessela, tota colit.


Ad TESSELAM & Duartum
cantu nobiles.

MAtronae matresque meae miracula terrae,
    Quae canitis, quales non cecinere Deae.
Si sinitis vatem vobis dare praemia, dicam:
    Altera sit Seraphin, altera sit Cherubin.


In TESSELAM à venae sectione
exanimem.

LAbitur exanimis, nec jam sibi Tessela constat.
    Totque favor vatum deficit una sibi.
Maxima quae novit, non jam se Tessela novit.
    Ingenii grandes debilis abdit opes.
(5) Dextra jacet, pulchras toties dimissa per artes,
    Linguaque cantandis versibus apta, silet.
In teneris haeret species fatalis ocellis,
    Innocuoque gravis pallor in ore sedet.
Membra rigent, casto melius servanda cubili.
    (10) Sueta manus doctè scribere, tota gelu est.
Cujus inest numeris robur, sanguisque colorque,
    Corruit & moestam languida sternit humum.
Ah moreris, moreris, dicebam, Tessela, certè
    Palladis effigiem deficientis habes.
(15) Sic jacuit Sappho, Niobe sic pulchra rigebat.
    Sestia sic visa in littore virgo fuit.
Tessela, si moreris, saltem his moriaris in ulnis.
    Sic moriens poteris non sine vate mori.


In TESSELAM equitantem.

TEssela per terras equitat, per rura, per agros,
    Et mulier freno liberiore ruit.
Qualis Volscorum egregia de gente Camilla,
    Aut fera bellacem Cloelia flectit equum.
(5) Ecce tuis quadrupes incedit Tessala jussis,
    Et bene composito verbere pulsat humum.
Crederis esse ferox, cum sis placidissima morum
    Regula. dumque secas aëra, blanda canis.
Tessela equûm domitrix. grande est, domuisse caballos.
    (10) Grandius hoc: viduae condicione mori.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM,
de versibus Tesselae in Umbram.

QUam mihi ab Almeriis tua Tessela misit arenis,
    Mittitur ad vestros pagina docta lares.
Umbra facit carmen. sed quae Titania vincat
    Lumina. quae rutilum provocet umbra diem.
(5) Illa tuae mulier venerabilis institit umbrae,
    Deque tua solers lumina nocte capit.
Hugeni, cuperem fieri jam femina, postquam
    Incipiunt matres versibus esse mares.


In laesum, grandi infortunio, in fabrili
officina sinistrum
TESSELAE
ocellum.

OCelle, viduis imperans ocellulis,
Ocelle, sacris annuens sacellulis,
Devotionis facula & hospes candidi
Animique nullum vellicantis scrinium;
(5) Ocelle vatum, cujus ad nutum ciet
Helicon totum Muyda, Barlaeus canit,
Zulechemus aulas principesque posthabet;
Ocelle pellax, blande, mitis, innocens,
Et fastuosi nesciens supercili:
    (10) Quis te miselle laedere & caliginem
Inferre Soli & nocte gestiit diem
Lumenque tantum coecitate condere?
Megaera qualis, qualis Alecto tuis
Ferale ocellis subdidit trux scandalum?
(15) Num nuda Pallas visa Tessela fuit?
Aut hanc Lycurgum credidit Thrax barbarus?
An lumina omnes Tesselae invident meae,
Ob invidendum carminis Diis melos?
An coeca cogitare quiddam grandius
(20) Sublimiusque possit ingens Tessela?
Num Veneris almae Tessela esse vis puer?
Ut defiocula nos amicos respuas?
    Ocelle, tabo & pure stillans lurido,
Ocelle, circum discolor, pupillulis
(25) Horrescis intus improbe rubentibus,
Cruorque lenes crudus inficit genas.
Tument iniquis palpebrae fastigiis,
Doletque pars, sueta gaudiis dari.
    Hoc Tessela esse sponsa vultu non potes.
(30) Hac fronte Divûm moesta mensas despicis.
Sic ambulare, sic jocarier caves.
Sic cellularia & domesticis tuis
Testudo lenta diceris, numen latens,
Auremque patiens fabulis donas meis.
    (35) Ne, Phoebe, specta Tesselam, dispar sibi est.
Ne Tesselam, Hoofdi, crede, non est Tessela.
Ne, candor, intuere Tesselam, rubet.
Ne crede, probitas, Tesselam, nam livida est.
Nil dic poëta Tesselae, loqui timet.
    (40) Crudele ferrum, quod tenebrosum specus
Te genuit orbi? quis nocentior faber
Telluris altae te refodit è sinu?
Ut innocenti vulnus inferres Deae,
Et hos ocellos, queis superbit Almeris,
(45) Superbit Ya, & potor Amstelae frequens,
Queis lecta Tassi pagina est, scripti sales,
Pictae tabellae, floribus datus nitor,
Conchis figura, sculptus in vitris amor,
Foedaret ictus? Nulla te posthac manus
(50) Tangat nefandum. nullus his incudibus
Sudet Pyracmon. Semper erret ictibus
Fallatque nudum membra Bronten malleus.
Erravit hîc in Tessela, & non noxiam
Fecit nocentem. collabascit Tessela,
(55) Humumque mordet Dîs propinqua femina.
    Tristes tenebrae Vesperaeque flebiles,
Quod meruit insons Tessela? excors Cynthia
Cur distulisti tunc praeire Tesselae,
Nostraeque lumen commodare Palladi?
(60) Cur occidisti, praescius discriminis,
Festine Titan? nulla cur in atrium
Se stella praeceps fudit? ecquid Hespere,
Et tu Dione tuque tardior Venus,
Tui furoris negligis poëtriam?
    (65) Expugne fastis, scriptor annorum diem.
Hunc adde cannis Alliaeque casibus.
Fabrile ferietur hoc die genus,
Non aera Steropes fundat aut flectat manu,
Non flamma ferro serviat, nec lancibus
(70) Statera constet, quae fefellit Tesselam.
    Plorent ocelli, queis amates Virgines,
Plorent ocelli, queis amatis conjuges,
Plorent ocelli, queis procamini viri.
Plorent ocelli, queis jocamini vates,
(75) Ploremus omnes. quippe mitis Tesselae
Dolente ocello, ocelluli cunctis dolent.


Ad CONSTANT. HUGENIUM.

VEnit & Amstelios praelustris Tessela portus
    Appulit, illa Deûm Tessela facta manu.
Vatibus arridet mulier, subridet amicis.
    Et geminos placida seditione movet.
(5) Invidet Aula scholae, schola nubilis invidet Aulae,
    Rivalesque facit frigida Vesta duos.
Fallimur Hugeni. nescit Vestalis amare.
    Extinguit Paphias Almeris unda facis.
Vesta canit, pingit, sculpit, net, Vesta precatur,
    (10) Et sua tot modulis barbita Vesta quatit.
Oscula et amplexus et murmura nescit amantum,
    Et quidquid viduus dulce procator amat.
Tota Deo vacat, et grandis coelestia mater
    Cogitat, et Mariam spirat ab ore suam.
(15) Constantine, tua est. Legit tua sacra diesque
    Tessela, carminibus relligiosa tuis.
Nos procul a sacris lituos et bella ducesque
    Scribimus, et diro charta cruore madet.
Vincis Eques peditem, nostris tua culmina praestant.
    (20) Et tua plus loculis perstrepit arca meis.
Nobilitas sponsam titulo meliore meretur.
    Noster amor nullis turget imaginibus.
Cedimus Hugeni, nam cum Rex Iupiter ardet,
    Tempus erit minimos condere tela Deos.


Ad TESSELAM, cum fraga illi
mitterem.

TEssela, fraga tibi mitto dulcissima, sed tu
    Dulcior his fragris crederis esse mihi.
Tessela, fraga tibi mitto fragrantia, sed tu
    Tessela tot fragis gratior esse soles.
(5) Tessela, fraga tibi mitto sapidissima. sed tu
    Tessela pro fragis millibus, una sapis.
Tessela, quae mitto, sunt fraga salubria, nam tu
    Tessela sollicito saepè medela mihi es.
Tessela, si fragum fieres, tunc Tessela posses
    (10) Proximior labris tangere nostra tuis.
Tessela, si fragum fieres, tunc optima posses
    In succum verti Tessela tota meum.
Si tecum hoc fierem, tunc, quae miracula! posses
    Tessela Barlaeum saepe vorare tuum.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM,
suppositis Tesselae cubilibus cubantem.

TEssela sublimis recubat, vicinior astris.
    Longius à foedi condicione soli.
Constantinus humi jacet & demissior illâ
    Suspicit ex humili numina tanta loco.
(5) Iupiter inferior vidua Iunone recumbit,
    Et mulier sedes altitonantis habet.
Inversa est regni facies Venerisque theatrum.
    Incubat insigni femina docta viro.
Tessela verte latus, tonitru Zulechemus Olympum
    (10) Credet & aethereis motibus astras quati.
Tessela sternuta leviter. jam fulmina credet
    Te jacere & summo fulgura rapta Iovi.
Tessela collectis per noctem despue sputis.
    Haec pluvias dicet succubus esse tuas.
(15) Tessela cum stertes & murmura rauca ciebis,
    Has Superûm credet Principis esse minas.
Sed cum compositis membris tranquilla jacebis,
    Iuno suo dicet conciliata Iovi est.
Maxime vir, tanti est viduae disponere lectum,
    (20) Pingat ut inversos haec tua scena Deos.


Pro pace & bello.

IAm Themidem laudat Cyneas, jam damnat eandem.
    Adversum stupuit cum sibi Roma virum.
Belgica, quam mihimet jam sim contrarius, audi:
    Sic tuba, sic peltae, sic placuere togae.


Pro bello.

SUccessus urgere suos, instare timenti,
    Militis officium primaque cura fuit.
Vicimus, atque alios spondent jam fata triumphos.
    Dum pacem poscit Cantaber, arma timet.
(5) Sylva tua est, nostrisque patet Brabantia castris,
    Austriacas alibi lassat Olinda manus.
Magnanimus trepidum Gustavus provocat Istrum.
    Nec minus Hesperias Gallia sorbet opes.
Quid bellare times? laxant aeraria cives.
    (10) Pauperies belli conditione placet.
En domus, en noster geminat stipendia fundus,
    Officioque favent rura benigna suo.
Quod caput est, damnat tali sub Principe Mavors
    Otia, nec segnes vult periisse dies.
(15) Arma, duces, litui, rorantes sanguine campi,
    Telaque fortunae sunt magis apta meae.
Aere ciere viros jam tempus postulat & res.
    [Grieks-]Eirénên[-Grieks] Batavus non volo, bella volo.


Pro Induciis.

CUr bellatrices acuis, mi Belga, sarissas?
    Atque iterum irato cassis & hasta placet?
Nec formidati terrent te sceptra Philippi?
    Regnaque per cunctas imperiosa plagas.
(5) Viceris Occiduum, restat dominator Eous.
    Quo steteris coeli cardine, pugnat Iber.
Quas tibi civis opes, illi peregrina ministrant.
    Quasque domi censes, invenit ille foris.
Immensi fundunt illi sestertia montes,
    (10) Longaque bellorum pabula saxa vomunt.
Perpetuisque scatet locuples radicibus aurum,
    Quod tibi nostra dolens praebet & aegra manus.
Si, vicisse, juvat; tecum Fortuna jocatur.
    Cum favet haec, vultum decipientis habet.
(15) Bis vicit, qui victor amat concedere victo.
    Saepè animus laeso major in hoste fuit.
Pugnandum est, ne sit semper pugnare necesse.
    Pacem nec supplex postulo, nec renuo.


Ad
BALTHASAREM WILLIUM
cum SS. Theologiae Doctor
crearetur.

DUm fera Caesareis ardet Germania bellis,
    Et furit in patrios Martia flamma focos,
Barbaricos inter praelustris Brema furores
    Ingemit, & speciem bella timentis habet.
(5) Dumque cupit placuisse Deo, nec Caesaris iram,
    Austriacosque timet relligiosa Duces.
Quin simul officium coelo partitur & Istro.
    Et geminis magna se ratione probat.
Sic Willi, tua Brema sapit. Tu vindice lingua
    (10) Doctor adorandum pande salutis opus.
Si dolet, Austriacis frangi conatibus urbem,
    Laus erit, invicta relligione, mori.


In Comoediam sacram
I. MEYERI HOLSATI,
de Virginibus prudentibus & fatuis.

HUmanae vitae speciem, vitaeque labores,
    Et multum variae relligionis iter,
Quantis impietas spatiis, pietasque recedant,
    Quantum sollicitâ virgine distet iners,
(5) Meyeri nos scena docet. Tu, quisquis Olympo
    Gratior, & Christo proximus esse cupis,
Disce laborantes studiis aequare puellas,
    Perpetuosque tuus luceat igne focus.
Crimina sunt tenebrae, probitas pro lampade, Christus
    (10) Effigiem sponsi nos redamantis habet.
Ludicra si veterum meruit Comoedia plausum,
    Debebit vatis plus placuisse pii.


Ad LEIDAM, abiturus AMSTE-
LODAMUM.

LEida vale, nostris statio gratissima Musis,
    Iam studiis facilis, jam minus aequa meis.
Leida vale, & multos qui se tibi credidit annos,
    Iam, precor, augurio prosperiore juva.
(5) Imus in Amsteliam, (sic fatis volvimur) urbem,
    Quoque vocant Procerum vota Deusque sequor.
Vivere sic nostrum, non una fide morari, est.
    Patria virtuti creditur omne solum.


In aedes meas inter meretricularum &
rabidorum domum positas.

THaidas & rabidos inter jam versor Orestas,
    Et geminum cingunt nomina tanta latus.
Hîc sua dediscunt effrenes ausa puellae,
    Parte alia furiis aestuat aula suis.
(5) Ut magis haec sapiat, vivant moderatius illae,
    Non poteram poni commodiore loco.
Quas obeat partes sapiens, hic invenit. illic
    Proximus insanus, proximus inde malis.


In Emblemata Politica
IUSTI REISENBERGII,
IURISCONSULTI.

ADspice, quam paucis prostet prudentia chartis,
    Ut niteant pictis fasque nefasque notis.
Adspice Socratico manantes pectore voces,
    Verbaque ab erecto digna Platone legi.
(5) Quo valeant monitore Duces, respublica, fasces,
    Quove eadem spreto mox monitore ruant,
Pingendo docet hic scriptor, pingitque docendo,
    Atque animum pulchra fascinat arte tuum.
Ut si non possit virtus, nisi visa, placere,
    (10) Plus oculis possit picta placere tuis.


Genethliacon ad
IACOBUM PETITIUM,
IURISCONSULTUM.

HActenus imbellem fecunda puerpera sexum
    Edidit, & visa est plus potuisse viro.
Mascula nunc quantum valeant tua basia, laeti
    Discimus, & quanti sit genuisse marem.
(5) Otia cum lentam traherent tibi languida vitam,
    Pigraque plus pigrum duceret hora diem,
Ipsa Venus caruit stimulis & lentus amasti,
    Et conjunx potior pars in amore fuit.
Iam tua cum volitent extremos jussa per Indos,
    (10) Et verbis egeant extera regna tuis,
Altera progenies non inficianda parenti
    Nascitur, & melius te probat esse virum.
Macte animi. sic perge pater, sic perge Senator
    Consuluisse viris, progenuisse viros.


In nummum Triumphalem victae
Sylvae Ducis, ab
ARNOLDO BUCHELIO
missum.

DUm tibi devictum, Bucheli doctissime, Scaldin
    Mittimus, & valida carbasa capta manu,
Tu mihi devictae pulcherrima moenia Sylvae,
    Et sculptum pulchro mittis in aere Ducem.
(5) Permutamus opes gemini. dat Palladis alter,
    Exuvias Indi divitis alter habet.
Quod Sylva est jam nostra, uni debemus Olympo.
    At mea quod Sylvam possidet arca, tibi.


Ad eundem

QUalis in augusto Princeps stat fulgidus aere,
    Victaque sub pedibus Martia Sylva jacet,
Castraque, belligerique Duces, vexilla, cohortes,
    Et conculcati flebile Martis opus:
(5) Talis in hoc ipso, Bucheli, mihi fingeris aere,
    Sub pedibus Ditis castra videre tuis,
Et Phlegethontaeas miles calcare phalangas,
    Et Christum intrepida relligione sequi.
Concedant urbes Ducibus. quin tempora circum
    (10) Saepius Auriaci bellica laurus eat.
Cum titulis marcent lauri. plus viceret ille,
    Praemia cui coelum non peritura parat.


In filiolum
A. DOMINICI LEEUWARTI
exciso calculo exstinctum.

DUm misero occultus laceraret corpora tortor,
    Parsque mei in poenam suppliciumque foret:
Luctabar vitaeque inter mortisque dolores,
    Et mihi quae vitae, spes quoque mortis erat.
(5) Haerebant solitae clausis syphonibus undae,
    Visceribusque latens calculus hostis erat.
Quem simul ac solers Sabauti dextra magistri
    Sustulit, & visa est certior esse salus;
Extinguor, liberque malis adscribor Olympo,
    (10) Atque opifex operi condolet ipse suo:
Si puero inversis fluxerunt tempora fatis,
    Vitaque mors, contrà mors mihi vita fuit.


In Praetorium
BARDESIANUM,
quod HEYLOAE visitur.

CIrcum terra patet, circum patet aequor & unda.
    Hinc inde Almerius Caninefasque jacent.
Alluit & placido me pulsat Scermera fluctu,
    Et lateri juncta est Heyloa parva meo.
(5) Otia quae Domino, Batavo jam praebeo vati.
    Bardesi pariter Pieridumque domus.
Ampla licet celsas attolant atria turres,
    Ingenio domini sum minor una mei.


[p. 444]

EPIGRAMMA
in Laudem Nobilissimi viri
T. HUYGENS,
centurionis fortissimi.

CRedite victores Belgae, quid mascula virtus,
    Proque suis possit Martia dextra focis.
Militat & patriam magnis Hugenius ausis
    Asserit, & forti dat documenta manu.
(5) Seu cum nocte tuos scandit Vesalia muros,
    Et medio pugnans concutit arma foro.
Sive per aequoreos hostilia carbasa fluctus
    Disiicit, & mediis belliger audit aquis.
Iam Ducis officium, jam partes militis implet,
    (10) Et quodcunque suis imperat, ipse facit.
Posteritas agnosce Ducem. qui judice terra,
    Et pariter pelago judice victor ovat.


IN OBITUM
Nobilissimi viri
GUILIELMI BARDESII,
Domini in Warmenshuysen.

(
Petit 1)
BArdesi generose, jaces. jacet illa virilis
    Gloria & ingenii nobilioris honos.
Nec sperata Venus, nec Dî juvere penates,
    Nec patriis fulgens Heyloa porticibus.
(5) Deseruere simul dominum fundique laresque,
    Et medias inter busta parantur opes.
Efferris, qua terra tua est. quaque illa, recumbis.
    Atque eadem vivi, quae morientis erat.
Iugera tot tumuli spatio metiris & urna,
    (10) Et brevior campos claudit arena tuos.
[De volgende twee verzen alleen in de plano-edtie:]
[Iam tibi nobilium tituli, jam stemmata sordent,
    Iam precium mundi vilius esse putas.]
Turrigerasque arces & tecta minantia coelo
    Despicis, & jussis subdita rura tuis.
(15) Nos tamen ereptum peracerbo funere nobis
    Flemus, & ad cineres talia verba damus:
Quem speciosa suis Alcmaria fovit in ulnis,
    Cui Batavum circa pectora pectus erat,
Cujus in ore lepos, inerat facundia verbis,
    (20) Quem Charis & Pallas dixerat esse suum.
Quem frater, quem chara soror dilexerat unum,
    Occidit, & thalami spem locat in tumulo.
Mortales sapite & vitae subducite summam.
    Cum morimur, superest dicere cuique, fuit.


In libros Medicos
ZACUTI
Hispani.

CRedimus, haud solos Hispania sufficit hostes.
    Nec Batavûm terris semper iniqua nocet.
Quae toties gladios, nunc ecce Machaona mittit,
    Atque aliqua nobis non nocuisse cupit.
(5) Scilicet Hesperiis veniens Zacutus ab oris,
    Ad leges Lachesin cogit adesse suas.
Et formidati protendens tempora fati
    In populos aliquid cum Iove juris habet.
Quin jam nascentes abeunt in secula libri,
    (10) Scriptaque posteritas quae studiosa leget.
Seu generosa novos stringit censura magistros,
    Seu Coum recoquit pagina docta senem.
Belga, tibi faciles aude promittere soles,
    Manar ab adverso jam tibi vita Tago.


In
IOHANNIS BODECHERI
BENNINGII ETHICAM.

SOcraticas voces & prisci verba Lycaei,
    Et veterum placitis dogmata mixta tuis,
Quo virtus radiet precio, qua luce coruscans
    Fulgeat in mediis intemerata malis,
(5) Benningi praeclare, doces & scriptor honesti
    Inter virtutes scriberis ipse tuas.
Non solum nos charta docet, tu perspicis autor,
    Quicquid inoffensa relligione jubes.
Plus valet exemplo probitas. bisque optima suadet,
    (10) Qui docet, & rectum, quod docet, ipse facit.


In natalem
IOHANNIS BODAEI
à STAPEL,
Medicinae Doctoris.

DUm tua fatidicae circum cunabula Parcae,
    Omina, Stapelî, prosperiora darent:
Cresce puer, dixit Lachesis, populoque labanti
    Hippocratis discas grandior ore loqui.
(5) Ure, seca, vacuent crudos tua pharmaca ventres.
    Et cupias morti proxima nolle mori.
Pulchra tepescentem recreet virguncula lectum.
    Quae Medico donet saepius esse patri.
Moesta thori facies in coelibe. crede, mederi
    (10) Saepius innumeris oscula posse malis.
Mollibus interea cunas adspergimus herbis,
    Cingimus & teneris tempora blanda rosis.
Mille cui laetis arrident vultibus herbae,
    Protrahat huic unum quaelibet herba diem.


In tumulum
LAURENTII PIGNORII,
ab Ill. DOMINICO MOLINO
inscriptum.

PIgnorî tumulos, & magni verba Molini
    Vidimus, & titulis inclyta busta suis.
Quod meruit doctrina decus, generosa rependit
    Purpura, & officium relligione probat.
(5) Laudat honoratos Venetûm prudentia manes,
    Et docto pietas annuit aequa viro.
Vivite Laurentî cineres. tu vive Senator,
    Praemia qui claro sufficis ampla rogo.
Hac ego, vel, quotquot facilis respexit Apollo,
    (10) Non alia cuperent condicione mori.


In extractionem foetus per Uncum.

CAsti concubitus, vos laeti Cypridis ignes,
    Quàm tristi Veneris fabula fine meat.
Parturit infelix genitrix & dulcia mater
    Basia quàm dura lege misella luit.
(5) Extrahitur moriens uncis crudelibus infans,
    Et nondum natus dilaceratur homo.
Quàm cuperet nullos infans sic tractus amare,
    Aut alio nasci se potuisse modo.


In Poëmation
MARTINI PILII,
de Ambitione.

INter tot scelerum vultusque malorum,
    Cur tibi sola, Pili, vapulat Ambitio?
An, quia coelestes vesana superbia mentes
    Perdidit, & sensit plus potuisse Deum?
(5) An quia prima suo damnavit crimine mundum?
    Et sceleri stimulum fixit, Adame, tuo?
An quia vix alio peccamus fonte nepotes,
    Turbaque, proh, omnes ambitiosa sumus?
An quia calcatas turpi ambitione secures
    (10) Vidimus, & fastu subruta regna levi?
An quia per sacras repit malesana cathedras?
    Et tumido calcat regia colla pede?
Quicquid erit, coelum pariter quae perdidit & nos,
    Supplicium terris debeat atque Deo.
(15) Exequitur poenas vates. mundo Iovique
    Prostituit dirum carminis ira caput.


In Villam
HENRICI TWEENHUYSI
I.U.D. in cujus portis depicta erat ba-
laenarum capturâ.

TErribiles nobis pandunt tua praedia portae,
    Et natat ante tuas bellua saeva fores.
Illic immanes expandunt corpora ceti,
    Et grandes feriunt tela trisulca feras.
(5) Optime Tweenhuysi, quam formidabile nomen.
    Quàm villae nimis est frons truculenta tuae.
At mediis habitans doctrina & gratia tectis,
    Nil domino dicunt mitius esse suo.


LIS
De gradibus comparationis, inter Ampl.
R. HONERDUM,
ET
C. BARLAEUM.

Scripserat BARLAEUS in margine quorun-
    dam Epigrammatum C. HUGENII, Bo-
    num, melius, optimum, prout epigram-
    mata suo sapiebant palato.

Ad hanc censuram haec rescripsit Senator
R. HONERDUS, ad HUGENIUM.
CUr ad Grammaticos gradus poëtam
Numquam non similem sui vocemus?
Semper scilicet optimum poëtam,
Cur illud melius, bonum sit istud,

(5) Istud praecipuae optimum monetae?
Non recte Zulecheme, censor iste
Haec ad Grammaticum vocat tribunal.
Nam quae nos bona simplices vocamus,
Nulla sunt bona comparatione.



Aliud ejusdem.

PItissare tuos malè versus ille videtur,
    Omnes qui primae non putet esse notae.
Dixerit hoc lene est, hoc acre, suavius illud:
    Discrimen faciunt, non tamen ista gradum.

(5) Disparitas non est, nisi quam paritate probamus.
    Optima sunt & tunc singula, cum bona sunt.


BARLAEUS HUGENIO.

OPtima jam tua sunt Hugeni, carmina. nescit
    Excellens alio stare Thalia gradu.
Non bona, non meliora facis. sunt singula vates,
    Optima. quaeque suum linea pondus habet.
(5) Non primo medium, medio non discrepat imum.
    Quodlibet est genio par Epigramma tuo.
Par Phoebo, Venerique facis paria omnia. versus
    Filiolis generas nonne pares paribus?
Talia cum sapiens edat decreta Senator,
    (10) Hoc meruit, potuit quod meruisse Midas.


Ad eundem.

SCripsimus ingenue, quae me scripsisse volebas,
    Scripsimus, & scripti plurima causa mei est.
Cogeris interdum non optima scribere: cujus
    Arbitrio nunquam labitur hora suo.
(5) Cogeris interdum non optima scribere: cujus
    Crebrius occursat versibus aula loquax.
Cogeris interdum non optima scribere: cujus
    Circum saepe latus quattuor ora sonant.
Cogeris interdum non optima scribere: cujus
    (10) Basiolum interdum mollius uxor amat.
Cogeris interdum mediocria scribere: cujus
    Daedaleum solers dextera tornat opus.
Aut iterat testudo melos, cum pollice tactus
    Artifici mutus carmina bos loquitur.
(15) Qui studiis vates his sufficis omnibus unus,
    Optima nunc, bona tunc, mox meliora facis.


Ad Senatorem
HONERDUM,
de gradibus comparationis.

SIc est. Grammatica suspendi lance poëtam.
    Et numeris dixi carmina stare suis.
Dicam aliquem, dicam, praestans Honerde, colorem,
    Barlaeus quo se jam tueatur habet.
(5) Num gradus in vitio est? dic Dictatura paratur.
    Perque gradus laudum culmina miles adit.
Num gradus in vitio est? sic Petro regna parantur,
    Papaque fit, populo qui modo lector erat.
Num gradus in vitio est? gradus & mensura Deorum est.
    (10) Iupiter est. magno sub Jove semidei.
Num gradus in vitio est? gradibus prudentia crescit.
    Vitaque per plures currit anhela gradus.
Num gradus in vitio est? bona sunt, mediocria quaedam
    Vatibus, haud aliter surgit, Avite, liber.
(15) Num gradus in vitio est? gradibus conscenditur aether,
    Perque gradus nobis ambulat ipse salus.
Num gradus in vitio est? qui causas sueverat olim
    Dicere, num cunctis praesidet ille togis?


Ad Clarissimum
HONERDUM,
& HUGENIUM, Zuleche-
mi Dominum.

NIl mihi cum gradibus vel coepta lite negotî est,
    Optima nil, bona nil, nil meliora moror.
Grammatici pulpam Latiaeque crepundia linguae
    Sibilo, si gradibus vincor & arte, quid hoc?
(5) Scandat fatales scelerata venefica scalas.
    Et gradus hic vitae sit mala meta malae.
Ad generum Cereris gradibus descendat Orestes
    Improbus. ad me non perinet iste gradus.
Attolat gradibus peccantes furca. quid ad me,
    (10) De traba si pendent ille vel ille suâ.
Scribat mille gradus metuenda multa Senator.
    Rideo. res alias jam mihi fata parant.
Irradiat vestrum melior fortuna poëtam.
    Ungor, & insolito sacculus aere tumet.
(15) Gustavi tumulum, bellacem flevimus umbram.
    Nunc lachrymas tergunt regia sceptra meas.
Me novus insolito Legatus proluit auro.
    Optima tempestas ex Aquilone venit.
Hic gradus, hic gradus est, gradibus quem praefero vestris,
    (20) Credite. plus gradus hic utilitatis habet.
Hic gradus est, quo, Plute, tuas conscendimus arces.
    Expediet reges sic mihi saepe mori.


Ad Senatorem
HONERDUM.

DO victas, Honerde, manus. contendere nolo.
    Ne gradibus lapsu mox graviore ruam.
Ausa fuit summis Niobe contendere Divis.
    Sed gravis audacem poena secuta fuit.
(5) Crudeles legi dantem Salmonea poenas,
    Dum studet infelix aemulus esse Iovi.
Et tu mentis inops Phoebumque insane lacessens
    Marsya, detracta viscera pelle doles.
Qui tua componis domino, Lucane, potenti
    (10) Carmina, certando vinceris & moreris.
Ora Dares postquam totis cum viribus offert,
    Caestibus Entellus contudit ora senex.
Me terres, Narcisse puer. me improvida terres
    Cassiope, Andromedae mater iniqua tuae.
(15) Cur laqueo fauces animosa ligavit Arachne?
    Ausa fuit superos aequiparare sibi.
Cedere qui norit rostris, aulisque Diisque,
    Salvus & incolumi tergore sospes abit.


In Poëmata Nortvicensia
VINCENTII FABRITII,
Hamburgensis.

(
Petit C41)
FAllimur? an steriles inter Parnassus arenas
    Surgit, & aequoreis proximus exit aquis?
Non Helicon, non Phocis abest. tellure Batava
    Castalii fundunt pocula plena lacus.
(5) Nobile Nortvicum, florent in pulvere Musae,
    Inque tuis scribunt carmina docta jugis.
Nec tamen exsuccos feriit levis ungula colles,
    Aut latices ictu Bellerophontis habes.
Fabricius fontes aperit. novus accola vatis
    (10) Officio totis luxuriatur agris.
Hoc donat jam Saxo tibi, quod debuit Albi.
    Invenit in sylvis, quod canat, ille tuis.
Quum magnos repetis, Batavûm miracula, Dousas,
    Post Dousas cupias hoc quoque teste loqui.
(15) Si pius est, quisquis patriae praeconia solvit,
    Bis pius est vates, qui peregrina canit.


In Ducem de
FERIA,
in cujus cadavere desideratum dicitur cor,
repertis solum in Pericardio aquis,
fides penes autorem esto.

QUid Siculas cogis magno sub rege phalanges,
    Bellaque moliris Feria? corde cares.
Non tibi Campanae laudem peperere cohortes,
    Insubriaeque acies plurima. corde cares.
(5) Non Alpes timuere Ducem, non accola Rheni,
    Horruit, aut victrix Suecia. corde cares.
Sprevit vesanos dudum Germania motus.
    Vis causam? toto Feria corda caret.
Diffluxere globi, tot diffluxere catervae,
    (10) Cur? gelidis solum Feria vixit aquis.
Obriguit pavidum fatali frigore pectus,
    Et nulla in toto corpore flamma fuit.
Feria dux venit. Sueonas dux Feria vidit.
    Non vicit. nullum Feria cor habuit.


In eundem.

AUspiciis, Romane, tuis qui credis & extis,
    Ominaque in terris prodigiosa notas,
Hunc specta, sine corde Ducem. miracula narro.
    Explerunt gelidae munia cordis aquae.
(5) Ne jam Moeonides [Grieks-]megalêtora[-Grieks] jactet Achillem.
    Bellator nullo Feria corde fuit.


In necem Ducis
FRIDLANDIAE.

MAxime Fridlandi, quis te casusve Deusve
    Abstulit, & voluit sic periisse Ducem?
Cujus Hyperboreis dudum solertia castris
    Restitit, & belli vim remorata fuit.
(5) Si malesana tibi obrepsit scelerataque sceptri
    Ambitio, & foeda proditionis amor,
Ponè premit te poena reum. si Caesar & aulae
    Scaeva fides nimium suspiciosa fuit.
Hoc cavisse tuum fuerat. peccasse putaris,
    (10) Cum, minus audito Caesare, bella geris.
De te saeva novum slatuit Fortuna triumphum,
    Et testem ingenii te cupit esse sui.
Quas acies, quae castra tibi, vexilla, cohortes
    Scripserat, heu dominum deseruere suum.
(15) Irruit in jugulum audacis manus empta Photini,
    Atque alia fraudes praevenit arte tuas.
Militet Austriacis, quisquis Seianus haberi,
    Et titulo cupiet splendidiore coli.
Militet Austriacis, quisquis Seianus haberi,
    (20) Et titulo cupiet deteriore mori.


In vaticinium infelix de partu LOOSIAE,
filiae Domini de LOOSE
Centurionis.

FIliola est, Barlaeus ait, quam Loosia gestat,
    Contra, filiolus, Loosius inquit, erit.
Quod mirum est, solitos mentiri errare poëtas,
    Nec benè de ventris pondere posse loqui.
(5) Quid mirum est, si vera pater praesagia dicat.
    Ipse suum melius judicat autor opus.


In societatem belli initam cum Gallio-
rum Rege.

QUod benè Dî vertant patriae, Regique Ducique,
    Cum Batavis coëunt Gallica sceptra meis.
Nos magnus Lodovicus amat. bellique labores
    Fessaque regalis ventilat arma favor.
(5) Galle, tuas promittis opes. licet India desit,
    Tu nobis Indi divitis instar eris.
Sic socio Belgae pugnamus rege. quid haeres
    Cantaber, & pacis federa lenta trahis?
Proscripsit dubiam Druydum facundia pacem.
    (10) En, sua Nassovius concutit aera pater.
Ne propera citius, dux Arschottane, reverti,
    Non jam nostra tuae Belgica vocis eget.
Cum victrix Bellona tuos pessumdabit agros,
    Cum lenta pacis condicione redi.


In numismata Belgica Senatoris
HONERDI
Epigrammatibus illustrata.

VIdimus in muto radiantia bella metallo,
    Et quae pro patriis strinximus arma focis.
Vidimus Albani furias, decussa potentum
    Colla ducum, saevi flebile regis opus.
(5) Vidimus ultorem Auriacum, celebrisque Batavi
    Conversas in te, magne Philippe, manus.
Plorat in elingui libertas Belgica nummo,
    Sculptaque Relligio, sed sine voce, fuit.
Crimen erat sub rege queri. Mavortis imago
    (10) Sola oculos potuit pascere picta meos.
De nummis nunc verba facis, vir magne. loquuntur
    Funera, castra, rates, federa, bella, duces.
Si Dodoneae fuderunt carmina quercus,
    Si lapides fari, si potuere ferae:
(15) Parturit haec eadem Batavus miracula. per quem
    Incipiunt doctis vocibus aera loqui.


In eadem.

NUmme laborantis testis celeberrime Belgî,
    Numme triumphantis testis & arrha soli,
Nummule crudeli toties inscripsit Philippo,
    Nummule Nassoviis officiose meis,
(5) Quod negat aes precium, cupias debere poëtae,
    Majus ab Honerdi carmine pondus habes.
Quid centum sudas Livi clarissime chartis?
    Troge, quid immensa diffluis historia?
Dum metus ad nummos vates alludit, & aeri
    (10) Accinit, en, nummus quilibet historia est.


In Albo
ERICI TORMII
Dani.

DAnia, cui miseris quondam nocuisse Batavis,
    Et flammis urbes perdere cura fuit,
Mitius ingenium & mores jam culta serenos
    Induis & Batavis redderis aequa meis.
(5) Tormius exemplo est. quem doctae gratia linguae,
    Quem placidi mores & sine felle probant.
Tales Arctois juvenes cum mittis ab oris,
    Barbara quae fuerat Dania, Phocis erit.


In vinum Syracusium & aviculas Cyprias
IOACHIMI
WICHEFORTII.

NOstra Syracusio spumant carchesia Baccho,
    Inque dapes Cypriae suppeditantur aves.
Quae bibimus, Siculis quondam placuere tyrannis,
    Quasque voramus aves, fertur amasse Venus.
(5) Si totis distant rarissima fercula regnis,
    Sit satis haec uni perplacuisse gulae.


In captum Ducem Arschotanum & per-
actum fedus Gallo-belgicum
eopse die.

DUm procul infido Dux Arschotanus Ibero
    Pro Belgis recitat mitia verba suis.
Et bellum lituosque & Martia nomina damnans
    Otia vult patriae restituisse suae,
(5) Gallia pro Batavis bellorum pondera fulcit,
    Impertitque suas rex Lodovicus opes.
Quàm distant ambo studiis bellique togaeque,
    Gallus, & in pacis federa lentus Iber.
Quàm multum distant studiis rectique malique,
    (10) Quàm multum fidei perfidiaeque notis.
Quae lux Arschotane fidem tibi laeva fefellit,
    Haec nos Borbonii testis amantis erit.
Lilia quâ nos luce beant, Iovis armiger ales
    Irato missum detinet ungue Ducem.
(15) Sic nos Gallus amat, sic te fastidit Iberus,
    Sic juvat ille bonus, sic nocet ille malus.


Ad Nobilissimum
D. FOPPIUM ab AISSEMA,
Equitem, cum Venerem meam Cimbri-
cam ipsi misissem.

AIssema, qui propius Reges & regia tangis
    Limina, & augustos pellicis ore Ioves,
Cujus Hyperboreis pridem facundia terris
    Mascula pro Belgis verba locuta fuit:
(5) Accipe, quod celebri carmen devovimus ostro,
    Et geniale tui perlege vatis epos.
Si generosa, tibi nunc flebilis, occidit uxor,
    Et pietas charos ingemit ad cineres;
Hic amat uxorem Cimber. pro Principe Tethys
    (10) Cimbrica, pro regis conjuge verba facit.
Sic alterna ruunt permixtaque tristia laetis,
    Et vicibus flagrant busta thorique suis.
Haec obit, haec nubit. si vis audire poëtam:
    Nunc homines condunt numina, nunc rapiunt.


In
HISPANUM,
cum ob subitas pluvias irrito stratagemate
BERKAM
impetiisset.

QUid miser invitis moliris praelia fatis
    Cantaber, & nullo numine bella geris?
Cum virtute paras vel aperto vincere Matre,
    Et tua per Valachras transtra feruntur aquas;
(5) Dispereunt omnes subita caligine puppes,
    Et Iovis audaces subruit ira rates.
Cum placuere doli, cum Berka reposcitur astu,
    Pro nobis pluviae belligerantur aquae.
Tela madent. nescitque suum ballista furorem.
    (10) Et creber, iratis glandibus, ictus hebet.
Strata jacent celsis animosa cadavera muris.
    Quamque nequit miles vincere, mordet humum.
Area quae pugnae fuerat, brevis urna cadentum est.
    Quoque duces steterant, mox cecidere loco.
(15) Scilicet Auriacis toties quae cesserat armis,
    Noluit indecori subdere colla dolo.
Quid mirum? Batavis famulantur sidera castris,
    Ipsaque vel pluviis oppida tuta manent.
At tibi cum nebulae, nunc irascantur & imbres,
    (20) Credimus adversos bella movere deos.
Vis me vera loqui. rursum de pace loquendum est.
    Fortè tibi melius cesserit iste dolus.


FREDERICO GUNTHERO,
Serenissimo Daniae Regi à Secretis.

MAxime vir, cui Pegasei patuere recessus,
    Cui Clariae valles totaque Cyrrha patet.
Graeca Charis, Romane lepos, facundia cujus
    Pro Cimbrûm toties principe verba facit:
(5) Si placet, augustis haec carmina Regibus offer,
    Carmina regales quae cecinere thoros.
Quae loquimur, poterunt sceptris, te teste, probari,
    Et tanto inveniunt judice fortè fidem.
Si Te, si potero Iovis exorare ministrum,
    (10) Non potero Arctoo non placuisse Iovi.


In irritam obsidionem
TRAJECTI ad MOSAM,
tentatam ab Hispano, & Bredae tenta-
tam, ut videbatur, ab Auriaco.

QUod genus hoc belli est? quaenam nova nomina Mavors
    Parturit, & titulo deteriore favet?
Cinxerat attonito bellacia moenia Tungro
    Cantaber, & portas effere Mosa tuas.
(5) Sederat ad clarae Fredericus moenia Bredae,
    Et patrias armis sollicitabat opes.
Ne malè pugnet Iber, Tungros obsessaque linquens
    Oppida, vult Bredae consuluisse suae.
Ne Batavus malè pugnet, amat secedere Breda,
    (10) Et satis hoc, Mosae consuluisse, putat.
Hic speciem fugientis habet, magis ille timentis.
    Hic votis abiens excidit, ille tenet.
Exercet Bellona duces. abit, horret uterque
    Ille urbi, castris dux timet ille suis.
(15) Ergo abeunt ambo. Tu dic, victoria, cujus
    Sit tanto rerum turbine causa prior?
Auriaci respondet. Iber, quam deserit urbem,
    Non habet. Auriacus, quam sibi servat, habet.


In incendium, quo Aulae
    HAGIENSIS
pars una conflagravit, salva parte superiore
            & sacello.

DUm fera terribiles rapiunt palatia flammae,
    Et proprios moerens aspicit Aula rogos,
Parcite, ait, flammae Ducibus, nec laedite divos,
    Ne geminos violet Vesta profana Deos.
(5) Mulciber obsequitur. flammisque furentibis inde
    Abstinuit Superûm sedibus, inde Ducum.
Prudenter nocuere faces, & proxima lambens
    Effera vis jam tunc officiosa fuit.
Ne funesta nimis miseri portendite cives
    (10) Omina. nil casus sors habet ista mali.
Dum periit pars magna domus, pars restat utrinque,
    Una Dei celebris vocibus, una Ducis.
Sit Batavo salva est pietas & salvus Achilles.
    Hic hominum tutus turribus, illa Deûm.


Aliud in Principem.

QUi belli flammas inter patriaeque favillas
    Accepit vitae stamina prima suae,
Qui validas flammis bellator subruit urbes,
    Cui totum Odrysio pectus ab igne calet;
(5) Quam benè natales flammis illustrat, & aulam
    Insolito Princeps igne perire videt.
Nempe Ducem, per quem patriae nova reddita lux est,
    Altius ad Superûm limina flamma vehit.


In easdem flammas Culinae & Templo
aulico parcentes.

STant mediis illaesa Daeûm penetralia flammis.
    Stat medias inter salva culina faces.
Et superest, ubi venter edat, sua pabula quaerat
    Illa suo solum mens saturanda Deo.
(5) Evasit tutus Batavus. flammam inter & ignes
    Unica pars aras repperit, una focos.


In idem incendium natalibus Au-
riaci celebre.

Natales rediere Ducis. concurrite cives.
    Et bona solenni dicite verba die.
Dixissent una Superi. sed nubilus aether
    Dum fuit & coeli sidera multa forent:
(5) Accendere faces alias casusve deusve,
    Et Domino flagrans annuit Aula suo.
Quas Proceres, quas Haga patens, quas astra negabant,
    Indignata sibi subdidit ipsa faces.


In alterum incendium ejusdem Aulae.

COeperat in celebres grassari Vesta penates,
    Tectaque Nassovio proximiora Duci.
Sed vetuere malum Superi. delusaque flamma
    Vis fuit, & rabidae mobilis ira Deae.
(5) Flammarum rediere vices. turresque potentum,
    Et bellatores corripuere lares.
Non tulit hoc Natura nefas, glaciesque nivesque
    Totaque cum flammis praelia gessit hyems.
Damna levant cives. caeduntque securibus undas,
    (10) Et novus adverso surgit in igne labor.
Ipse inter medios Princeps Mavortius ignes
    Fatur, & hoc saevas increpat ore faces:
Nil agitis flammae. vestras obtundimus iras
    Imbribus. en, pluvias urna lacusque vomunt.
(15) Si mihi Pleiades, si coelum denegat illas,
    Publicus in flammas flumina fundit amor.


In Archiva salva.

LEnius ut vidit lapides flagrare trabesque
    Mulciber, & flammis pabula pigra dari,
Irruit in patriae tabulas, & laedere saxa
    Dum nequit, in siccis haesit atrox foliis.
(5) Haesit, & ut teneras coepit malè lambere chartas,
    Imbibit affusas tacta papyrus aquas.
Najadesque locis coëunt & Lemnius iisdem,
    Edomuitque ferum frigida Nympha Deum.
Vos quondam Batavos undae servastis & urbes,
    (10) Nunc Batavûm per vos pagina salva manet.


Aliud in idem incendium.

NOndum prodigiis terret fortuna sinistris.
    Haec quoque, quae nocuit flamma secunda, favet.
Inferiora vorant flammae. dum summa supersunt,
    Integra Battavicae summa salutis erit.


In tripudium regium Parisiis à Rege &
regni Proceribus saltatum.

CUr malè regales subsannas, Mome, choreas?
    Et dicis reges ista decere minus?
Exercet Dictynna choros. totque inter & ignes
    Et Superos saltus conficit illa suos.
(5) Ipse per astriferi spaciosa palatia coeli
    Sol speciem regis subsilientis habet.
Si fas est saltare Deos & legibus ire;
    Fas erit ad leges currere semideos.


In Principem
GUILIELMUM
Iuniorem, Principis Auriaci filium, cum flam-
mis ereptus in nives nudus incidisset.

PArvule cur diris Princeps erepte favillis
    In gelidas prono laberis ore nives?
Cur, quem flamma nequit, laedunt contraria flammis
    Corpora, & alterna sors mala sorte premit?
(5) Optima vaticinor. flammis vexatus & undis,
    Spartani nobis militis instar eris.


Ad
GUIL. STAACKMANS,
cum Virginis Ultrajectinae & incendii
Hagiensis meminisset.

SIccine diversis flagrant tibi pectora flammis?
    Dissimilique tuus lampade gliscit amor?
Sive cupis lepidos vates praevertere vates,
    Et fieri nostris fabula blanda jocis.
(5) Seu ruis in saevos, aulis trepidantibus, ignes,
    Carminibusque levas publica damna tuis.
Quas cives urnis vix exstinxere favillas,
    Exstinguis lachrymis, docte poëta, piis.
Dum flammas acuunt Cauri & nimbosus Orion,
    (10) Despuis in rigidas tristia verba faces.
Quare cum duplici per te succurritur igni,
    Virgo tibi Veneres debeat, aula Ducem.


In tumulum Filioli mei Iacobi, allusio
ad nomen Israëlis.

HIc situs est, fratris non supplantator, Iacob;
    Planta cui nullam languida pressit humum.
Quod puer haud potuit, jam vult me dicere: tactum
    Hoc etiam Superis succubuisse latus.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM
cum Amstelodamum venisset.

ITe procul Pelopes Phryxaeaque vellera Crassi,
    Et turba in fraudes ingeniosa novas.
Mercantes procul ite viri, queis lucra voluptas,
    Mundus avaritiae semita, numen opes:
(5) Nil mihi vobiscum est. cuncto dum charior auro
    Hugenius vestra ponit in urbe pedem.
Ille forum solus faciet. pro pluribus unus
    Ambulat, & variae nomina gentis amat.
Hic Italis Gallisque loqui mercantibus audet,
    (10) Hac Latium, hac una Belgica mente latet.
Vendere si vestrum est merces, hic vendere nescit,
    Nec precio vates sordidiore meret.
Non opus hic sponsore. suis se donat, & illud
    Quod vadis est, ultro praestat amantis amor.
(15) Vos casiam & pelles, vos coccina pendite magni,
    Hic Arabum succos distrahat, ille piper.
Pluris ego risus facio vocesque jocantis.
    Plus vobis, tunc cum desipit, ille sapit.
Vobis vile forum est. qua noster inambulat, illic
    (20) Pieridum cultu splendidiore forum est.


In libros Manassis Iudaei, de Creatione.

(
Petit 62, D06)
QUae coelos terrasque manus spaciosaque Nerei
    Aequora & haud unum, quod capit orbis, opus
Condiderit, mersumque alta caligine mundum
    Iusserit imperiis ilicet esse suis.
(5) Disserit Isacides, & facta ingentia pandit.
    Et nondum exhaustum scribit Apella Deum.
Hic atavos patresque suos & verba recenset,
    Sensaque Thalmudicae relligiosa scholae.
Vera placent, placet egregiis conatibus autor,
    (10) Et pietas fidei disparis ista placet.
Cunctorum est coluisse Deum. non unius aevi,
    Non populi unius credimus, esse pium.
Si sapimus diversa, Deo vivamus amici,
    Doctaque mens precio constet ubique suo.
(15) Haec fidei vox summa meae est. haec crede Manasse.
    Sic ego Christiades, sic eris Abramides.


Ad Senatorem
HONERDUM,
cum HUGENIUM & BARLAEUM,
post scriptos ab ipsis in incendium au-
licum Scazontes, increparet.

EGregias artes, veteratoresque Poëtas,
    Cur titulo, vates, deteriore notas?
Cur veteres, venerande senex, perstringis amicos?
    Quos suus in flammas claudus ïambus agit.
(5) Cum cives pedibus calcant incendia rectis:
    Cum tua stant pedibus carmina fulta bonis:
Cum fervent operae, cum tot succurritur urnis:
    Cum properant facili femina virque pede:
Cum pedibus scalae figunt vestigia rectis:
    (10) Hic glaciem glomerat plurimus, ille nives.
Cum fugit insanos ignes Dux passibus aequis:
    Non pateris claudos accinuisse duos?


CONSTANT. HUGENIO,
Zuylechemi Domino.

SAt flammis Vestaeque datum. flagravimus omnes.
    Et facibus vates tres caluere suis.
Tu prior, inde meae caluit vis improba Musae.
    Tertius hoc ipso ferbuit igne senex.
(5) Constantine, petis versus? nil possumus ultra.
    Aruit assiduis tosta Camoena focis.
Absumsere meos latices ignesque trabesque.
    Et misera in sicco gurgite Musa sitit.
Post flammas friget Princeps Guilielmus & alget,
    (10) Et mihi, post flammas, carminis alget amor.


Ad Senatorem
R. HONERDUM.

TU quoque carminibus tandem fax ultima nostris
    Adderis & flamma fervidiore cales
Ecxellens Honerde, & tantos ignibus ignes
    Obruis & facibus busta fecesque domas.
(5) Ureris & toto lassas incendia Phoebo,
    Flammaque Apollineis cedit anhela focis.
Sic ubi non magnae lambunt alimenta favillae,
    Solis ab illustri vincitur igne minor.
Et postquam flamma incalui leviore poëta,
    (10) Extinguis nostras grandis Apollo faces.


In laudem
IUBALIS,
primi Musicorum instrumentorum
inventoris.

PRincipio coelum & terras fluctusque patentes,
    Et valido mundum fecerat ore Deus.
Gaudia gliscebant totum diffusa per orbem,
    Primaque concordes astra dedere sonos.
(5) Seraphin & Cherubin cecinit. perque aëra vastum
    Non uno modulos carmine fecit avis.
Tum Iubal, ne terra suo cantore careret,
    Aptavit fidibus consona verba suis.
Hinc seri canimus post secula multa nepotes,
    (10) Tanti progenies ingeniosa viri.
Vive voluptatum genitor, tot vivite Musae,
    Queis sine mensa, thorus, vespera luxque gravis.
Cum canitis coelum mihi terra est, numen Apollo,
    Os Superûm, cantus vita, medela chelys.


In obitum charissimae uxoris.

SCribere chara tuos cupiebam Barbara manes,
    Cum mediis coepi versibus ipse mori.
Ne pergas, clamat soboles; superesse parentem
    Sit satius, quam te, me moriente, cani.

[In het ms. - UBL Hug.37 : Barlaeus 93 - luidt vs. 3:
Ne pergam clamat soboles, superesse parentem].


BALTHAS. BONIFACIO,
Canonico Tarvisano.

QUi mihi dilectae deploras fata maritae
    Balthasar, & viduo condoluisse potes,
Plus doleas, si sacra thori, si gaudia nosses,
    Basiaque à thalamis non aliena suis.
(5) Heu miser, in gelido languent tibi corpora lecto.
    Heu miser, ignavo nox tibi tota perit.
Nec dulces natos, Veneris nec praemia nosti,
    Et quicquid tacit numinis uxor habet.
Novimus haec, tantoque magis, vir docte, dolemus.
    (10) Ipse mei nunc est causa doloris amor.
Sed fato disruptus amor. Tu coelibe vita,
    Tu thalamo gaudes frigidiore frui,
Et curas sacrare Deo. mihi Barbara lecti
    Pars fuit, & juxta cura laborque Deus.
(15) Dissentire juvat. pietas tibi conjugis expers,
    At mihi plus conjux cum pietate placet.


Ad Ampl. virum
WINANDUM SCHUYLIUM.

QUod mihi misisti Muydensis munus amici,
    Hirsutus, levipes creditur esse lepus.
Adpropera, VVinande. tibi tua fercula reddam.
    Haec etiam vestri victima dentis erunt.
(5) Sint timidi lepores, sint longis auribus hirti,
    Sit proprio multùm foeda cruore cutis;
Nos tamen in cunctos nitidi grassabimur armos,
    Nec metus in patina vel timor ullus erit.
Qui gelidos vivus fluvios potavit & amnes,
    (10) Mortua selecto proluet exta mero.
Cras ubi se medio Phoebus subduxerit axi,
    Ad mea veloces dirige tecta pedes.
Nec velox, sed tardus abi. qui fugerit, ille
    Dicetur sociis omnibus esse lepus.


Ad
P. HOOFDIUM,
Satrapam Muydensem.

MIttis aves? nihil est. viduo non ista parantur
    Fercula. lascivas respuit ille dapes.
Das leporem? nihil est. tu pulpamenta require,
    Quem fovet amplexu pulchra marita suo.
(5) Mittere vis aliquid, quod non minus uret amantem?
    Mittere vis viduo munera grata thoro?
Mittere vis aliquid, veterem quod placet amicum,
    Quodque mihi mitti postulo? mitte nihil.
Si tamen hoc mitti nequeat, quod postulo mitti;
    (10) Ad nos tot donis gratior ipse veni.


In
FRANCISCAE DUARTAE
Modulos.

Quà nitidis surgit formosa Alcmaria tectis,
    Et sibi surreptas Schermera luget aquas:
Omne genus volucrum dulci modulamine silvas
    Perstrepit, & vario murmure mulcet avis.
(5) Hîc gemit amissâ viduatus compare turtur,
    Hîc petulans alio carmine passer amat.
Plaudit anas, celsa cantillat in ilice cornix,
    Et moriens alibi concinit albus olor.
Iam fringilla canit. nunc interludit alauda.
    (10) Excitat aërias ipse susurrus apes.
Garrula quin etiam tribulos percurrit acanthis,
    Et volitans humiles stringit hirundo lacus.
Sola deest Philomela. domos, pomoeria, cives
    Odit & haec circum moenia nulla volat.
(15) In causa es Francisca. tuae concedere voci
    Nescit avis modulis ambitiosa tuis.
Tu potior Philomela. tuo quae gutture coelos [sic]
    Afficis, & Superos detinuisse queas.
Non mihi pro vitio jam gloria ducitur. ipsas
(20) In Frisiis postquam gloria vexat aves.


Aliud.

IAm priscis celebrata, mihi non creditur esse
    Fabula. tot vatum carmina vera puto.
Orphea jam credo rabidos flexisse Leones,
    Et rigidas sola voce stitisse feras,
(5) Eurydicen credo Stygiis rediisse tenebris,
    Et cantu illectum tunc siluisse Canem.
Iam credo struxisse suas Amphiona Thebas,
    Saxaque mellito disposuisse sono.
Fingitur, argutum qui vexit Ariona, Delphin.
    Fabula temporibus convenit ista meis.
(10) Commentis, Francisca, fidem facis. omnia per te
    Credimus. hoc majus tempore nomen habes.
Cum caneres, stupui totus, dubiusque resedi,
    An fierem Delphin ilicet, anne lapis.


Ad
P. HOOFDIUM,
Satrapam Muydensem, cum libris Poëma-
tum suorum me donasset.

DUm mihi Pegaseos vatum celeberrime cantus,
    Ingeniique offers tot monumenta tui;
Hinc tragicum me raptat epos, grandisque cothurni
    Auribus infrendet vox miseranda meis.
(5) Inde fatiscentes iterum mihi ventilat ignes,
    Et tua Barlaeum Cypris amare facit.
Sto medius lachrymas inter Veneresque jocosque
    Et tua quam donas pagina, luget, amat.
Altera Democriti est, flentis pars una magistri,
    (10) Fungitur officio luctos amorque suo.
Haec vitae jam scena mea est. sic vivimus Hoofdi.
    Afflictos reficit laetior hora dies.
Me reficit speratus amor. cum prisca recordor,
    Cogor adhuc thalamis illachrymare meis.
(15) Fortunae sum verna. miser felixque gemisco
    Et jocor. ô Vates, sum tuus ipse liber.


In Cornu vetus, quo apud
P. HOOFDIUM
in arce MUYDENSI bibitur.

CUr bibimus rigido Bacchi libamina cornu?
    Tot potare viros cornibus, omen habet.
Nil moror, haud fallet viduum mala nupta poëtam.
    Vos, quibus est conjunx, plus manet iste metus.


In convivium
MUYDENSE,
cui interfuere viri Doctissimi, HOOFDIUS,
HUGENIUS, VOSSIUS, WICKE-
FORTIUS, SCHUYLIUS, aliique.

QUae magnum scelerata, ferox & perfida quondam
    Clausisti foedo carcere, Muyda, Ducem:
Pieridum jam blanda duces & lumina claudis,
    Lumina Battaviae suspicienda tuae.
(5) Mortales coiere Dii. velut aethere in alto
    Errantes videas se sociasse faces.
Aula, Scholae, rigidaeque simul sedere secures,
    Quique bonae mentis laudibus addit opes.
Quae dum clara tuas illustrant sidera turres,
    (10) Omnis ab his, Hoofdi, sedibus error abest.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM,
cum manentibus Muydae amicis aliquot
ob tempestatem, [Gr-]hydrophobían[-Gr] hoc
est aquarum metum mihi
exprobrasset.

I.

CUm tua te veheret velis audacibus Argo,
    Cum veherent matres transtra superba duas,
Divisit sors laeva viros. pars horruit undas,
    Pars medias secuit nescia mortis aquas.
(5) Detinuit timidos Hoofdi tunc Suada poëtas.
    Detinuit vates Heleonora suos.
Detinuit Susanna chelyn, quae passeris artes,
    Quae cecinit doctas, Aulice scriptor, aves.
Si timui, tanto prudentia juncta timori est.
    (10) Si timui, jussus (crede) timere fui.
Si timui, si vela fui non vestra secutus.
    Sic placui Domino, sic placui Dominae.


II.

NOn me Muyda tui nuper tenuere liquores.
    Non ea vis Bacchi, non fuit illa gulae.
Ut decuit, timui Superos, Tethynque Iovemque,
    Nec potui tantis obvius ire Diis.
(5) Hos, vir dure, pius timui. nam piscibus aequor,
    Non homini fallax destinat unda viam.
Si tua nacta fuit speratum audacia portum,
    Fortunâ minus est, plus pietata regi.


III.

CUm dubias anceps traheret sententia mentes,
    Et vellem, nollem te, Zulecheme, sequi;
Me sequitur magni facilis clementia Vossî,
    Inque meas partes mox Ioachimus abit.
(5) Tres sumus excordes numero. tres torva timemus
    Flumina, tres solito tingimus ora mero.
Tres fugiunt, nec sueta Ducis vexilla sequuntur.
    Et sociam gaudent tres violare fidem.
Res omnes facit ista reos. peccavimus in te.
    (10) At Satrapas, quo vos arguat, actor habet.


IV.

VAde per iratas, mi Constantine, procellas.
    Vade per adversos, navita magne, Notos.
Haesimus in ripa. fateor. cur? damna timemus,
    Quae mediis sensit dux Palinurus aquis.
(5) Haesimus in ripa. fateor, cur? nolo poëtis,
    Nolo meis toties esse vocatus Hylas.
Icarus Icareo si fecit nomina ponto:
    Fluctus Abydeno si fuit urna proco:
Si Tiberim sese jecit Tiberinus in ipsum:
    Femina si Thracum nomina fecit aquis;
Si Sappho mulier saltus aggressa viriles,
    Non formidata Leucade mersa fuit;
Nil moror. hac pereant fama, quos poenitet aevi.
    Non vacat exemplo deteriore mori.


Ad
SUSANNAM BARLAEAM,
conjugem C. HUGENII, cum per
latus mariti, ob aquarum metum,
me acrius impetiisset.

I.

VIcisti, Barlaea, viros. plus ausa fuisti.
    Plus animi, quàm nos, mascula mater habes.
Erravit Natura parens, cum condere Te, Me
    Vellet, et in tanta culpa parente fuit.
(5) Illa tibi grandes animos studiumque virile
    Indidit et voluit viribus esse marem.
At mihi femineos animos pectusque remissum
    Dum dedit, hac fecit conditione virum.
Ista mares tibi causa dedit, natosque virosque.
    (10) Dum mea femineo syrmate tecta strepunt.
Hinc fluctus, hinc spernis aquas animosa, Notosque.
    Virque Deos contra, femina sola viro es.
Me mea dum negat esse virum formido; vocarj
    Iam barbata tibi femina promereor.


II.

SUccubui generosa tuo Barlaea marito,
    Et dedimus victas, magna virago, manus.
Nunc chartis ovat ille meis, victoque poëtae
    Exprobrat, et me vult succubuisse Tibi.
(5) Cedo iterum intrepidaeque volo succumbere matrj,
    Et Constantinae laudibus esse minor.
At si forte tuâ est potior mea causa; pudoris
    Hoc etiam fuerit dissimulasse mei.


III.

ROma stupe. de me victrix jam nupta triumphat,
    Fortuna nunquam sors fuit illa tuae.
Captivus victusque trahor. mihi scommata mater
    Objicit, & falso conspuit ore Scholas.
(5) Tanti undam timuisse fuit. me mergite fluctus.
    Mergite vesanos pontus & Ya metus.
Ulterius nolo proprio superesse pudori.
    Infamis tanto crimine fama mihi est.
Scilicet, adscendet doctorum pulpita mater,
    (10) Et timidam cupiet vitta docere togam.
Peccavi, Superi. sexum mutate timentis.
    Vestiat ignavos pallida palla pedes.
Aut si Barlaeam cupitis me recta docere,
    Signa gerat sexus tanta magistra mei.


IV.

ORta mari Venus est. Veneris Barlaea propago est.
    Quid mirum? nullas si timet uxor aquas.
Formavit tellure senex mea membra Prometheus,
    Quid mirum? terrae si sua terra placet.
(5) Nec culpa est, timuisse: nec, has sprevisse procellas,
    Nempe suo duplex causa probata Deo est.


V.

SI fatear peccasse viros, si prodita facti
    Causa, satisfactum non sibi Iuno putet.
Si verè Phrygias, at non Phrygas esse poëtas
    Eloquar, haud factum sit tibi Iuno satis.
(5) Si potui placare Iovem tot versibus, isto
    Thure satisfactum non sibi Iuno putet.
Si scribam, pelago matres periisse maresque,
    Saepe, satisfactum non sibi Iuno putet.
Mollia Barlaeae tu suggere verba maritae,
    (10) Mollibus hanc ipsam saepius abde jocis:
Suavius arride; nutu testare, quid optes;
    Tange verecundos, navita magne, sinus:
Basia basiolis superingere mille vel ultra:
    Crede, satisfactum jam sibi Iuno putet.


IN OBITUM
Illustrissimi Principis
MAURITII,
Hassiae Lantgravii.

HAssia, quae celebri donas cunabula Cattho,
    Hassia, Nassoviis inclyta terra meis:
Suspice Mauritii cineres, & funere in isto
    Exanimes credas occubuisse Deos.
(5) Non solum tenet urna Ducem. tot numina juxta
    Hic proprios specta deposuisse rogos.
Clauditur hoc Pallas tumulo, Phoebusque Themisque,
    Et busto pietas ingemit ipsa suo.
Hic Princeps cum Vate coit, cum Pricipe Vates,
(10)     Dexterque in sacres ingeniosa modos.
Et qui flammiferum radio descripserat orbem,
    Nunc sua, quae vidit longius, astra putat.
Deplorent homines alii; nos funera Divûm;
    Sceptraque nunc populo, nunc operata Deo.


In picturam Coronae matronalis, HUGE-
NII abituriuntis constantiam
expugnantis.

PInge virum, pictor, victum depinge poëtam,
    Feminei lepidum pinge furoris opus.
Pinge vices rerum, Constantem Protea pinge,
    Prostratum facili turbine pinge patrem.
(5) Pinge laborantem septem cum matribus Aulam,
    Pinge fatiscentis dulcia fata viri.
Maxima res nobis, sed ludicra scena paratur.
    Discimus exemplo, quod nocuisse queat.
Nos suadere viros, sed persuadere maritas,
    (10) Ingens dedecori gloria juncta virûm est.


VIRTUTI AC FAMAE
Fortissimi Ducis
CORNELII IOHANNIS,
cognomento GALLI,
Monumentum hoc posuerunt Directores
& vindices Oceani Septentrio-
nalis.

ADspice spectator nostrae miracula gentis,
    Gestaque victrici bella stupenda manu.
Hîc jacet, Eoum qui duxit vela per orbem,
    Atque Arabum Hesperio sanguine tinxit aquas.
(5) Quem modo praedatrix potuit Duynkerka timere,
    Cum Morinûm captae succubuere rates.
Una triumphatum toties se torsit in hostem
    Puppis, & adversos exuit una duces.
Ut vincatur Iber, Batavo non classibus ultra
    (10) Est opus. una ratis, dux satis unus erit.
Qui dum se Patriae mediis bellator in undis
    Devovet, illustri funere victor obit.
Iam Decios jactare mihi cessate Quirites.
    Haec etiam Decii marmora corpus habent.


In tumulum parentis mei
CASPARIS BARLAEI,
qui Bommeliae Salinarum in Sicam-
bris visitur.

MAxima quem pro se scribentem Antvverpia vidit,
    Et quondam chartis consuluisse suis,
Hîc jacet ad Vahalim. validis ubi moenibus hostem
    Arcet & objectis Bommela spernit aquis.
(5) Trusit in has patrem belli fortuna Salinas,
    Dum patria exoptat tempora blanda suae.
Palladis hîc artes coluit, vatesque triumphos
    Et memori cecinit bella ducesque tuba,
Et laudes, Battave, tuas. sucessimus illi,
    (10) Et sobolem juxta carminis urget amor.
Mauritium fratremque duo dum scribimus orbi,
    Mixta viget famae gloria nostra Ducum.


In obitum doctissimi viri
IACOBI BARLAEI,
Brilani Gymnasii moderatoris,
patrui mei.

HIc est Vorniacae qui dudum sceptra juventae
    Flexit & ingenio noluit esse rudem.
Briela procellosis ubi Tethyn conspicit undis,
    Et turrita suum tollit ad astra caput.
(5) Doctrinae melioris amans & censor honesti
    Maximus, hac placuit conditione suis,
Formavit ratione viros. Respublica nosti
    Nomina crescentis fulgidiora scholae.
Quae didicere, forum, fasces & templa loquuntur.
    (10) Et pueros, Patriam lingua docentis erat.
Hoc duce praetextâ sapui, totusque Camoenis
    Tum sacer, Aonio pocula fonte bibi.
Quem genuit celebres Antvverpia Scaldis ad undas,
    Huic refluis fessus Mosa parentat aquis.
(15) Et solvit jam justa seni. quin ipse loquentem
    Me facit & patrui carmina jure refert.
Hunc tu, Briela tuis primum splendoribus adde,
    Quo plus fulsit honos erudiente tuus.


In Poëmata & obitum
MELCHIORIS BARLAEI,
clarissimi apud Brabantos
Poëtae, patrui.

CUm Patriam charosqur furem Bellona Brabantes
    Perderet, & Martis, Belgica, praeda fores,
Et misera ultorem gemeres Antverpa Philippum,
    Et pax Advaticis exul abisset agris:
(5) Tu placidis, Barlaee, dabas laeta ocia Musis,
    Solamenque malis tunc tibi Pallas erat.
Tunc populos gentisque tuae primaeva canebas
    Tempora & Austriacos, magne Poëta, duces.
Tunc Superum genus ex alto duxisse voluptas,
    (10) Et scripsisse Deos cura laborque fuit.
Ludicra tunc pigris agitabas bella cicadis,
    Cum Venetus lepidum rector amaret epos.
Implebas Latium famâ. te Parma poëtam
    Vexit & officiis inclita Roma fuis.
(15) Tunc Schettis dilectus eras. urbs maxima Belgî
    Unanimi vatem dixerat ore suum.
Montibus Hannoniae moreris. non carminis istud
    Fulgur & ingenii vis generosa tui.
Nos aliam Patriae faciem miramur. at idem
    (20) Tu, calamo nunquam deficiente, manes.

Continue