CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 481-576

Continue


In libros
GUSTAVIDOS VENCESLAI
CLEMENTIS.

[Petit C09]
CUm canis audaci Gustavi bella cothurno,
    Et tot belligera parta trophaea manu,
Applaudunt doctis Parnassia numina curis,
    Et numeris gaudent Mars & Apollo tuis.
(5) Sarmaticas legimus regi cessisse phalangas,
    Et per te nobis gratulor illa legi.
Cum cadit Arctoo non tutus frigore Moschus,
    Et premitur fessis Dacus anhelus equis,
Hîc etiam tecum Gothicis subscribimus armis,
    (10) Et passim grati nomina vatis habes.
Cum ferus ultrices frustra despumat in iras
    Ister, & exuti Caesaris arma canis,
Ut sua magnanimus submittat sceptra Borussus,
    Et pavidas Viadrus colligat aeger aquas,
(15) Ut totis aquilas pellat victoria campis,
    Et caesum toties Tillius agmen agat:
Materiem vatemque probo. cum rege triumphas,
    Parrhasioque ingens cum Iove scriptor ovas.
Omnia cum placeant, unum Germania vellet,
    (20) Unum est, quod cuperet Suecia posse cani.
Unum est, quod cuperem cunctos cecinisse poëtas:
    Gustavum in terris non potuisse mori.


In praegrandem
SPHAERAM PTOLEMAICAM,
à GUILIELMO BLAEU
constructam.

QUi medio vastam suspendit in aëre terram,
    Clausaque cancellis aequora, Numen erat.
Qui terrae pelagoque suos circumdedit orbes,
    Tantaque disposuit corpora, Numen erat.
(5) Hoc potuit mens gnara Dei. nunc, adspice, coelos
    Fabricat & terrae pondera librat Homo.
Omnis in armillis labor est. hîc fulget Olympus,
    Et duodena suis sedibus astra meant.
Vadit in obliquos lampas Titania ductus,
    (10) Et plus veloces Luna fatigat equos.
Grande rudimentum, magni vestigia mundi
    Cernimus, & dextrae nobilioris opus.
Quae cum terrarum miraberis incola, clama:
    In terris etiam nunc habitare Deos.


In ejusdem
SPHAERAM COPERNICANAM.

INversas Superûm sedes & maenia mundi
    Suspice, qui mundi sceptra capessis, homo.
Suspice currentem circum tria sidera terram,
    Atque alio Venerem Mercuriumque loco.
(5) Suspice distantem spatiis immanibus aethram,
    Et procul à Phoebo tot radiare faces.
Stat Phaëton, nullasque immotus flectit habenas.
    Fabula tot vatum futilis ille fuit.
Terra ruit. ruimus securis motibus ipsi.
    (10) Atque oculos nostros devius error habet.
Non hoc Persa sagax, non hoc scivistis Athenae.
    Nil thalamis debent haec, Ptolemaee, tuis.
Heu serò sapimus. dum terra senescit & aether,
    Vix miseri tantae discimus artis opus.
(15) Vive, tuoque comes fulge, Copernice, Phoebo,
    Nec laudes terrae verberet umbra tuas.
In centro cum Sole mica. sic cerneris orbi,
    Teque repertorem suspicit ille suum,
Qui mediis Solem disponit sedibus, illi
    (20) In medio Solis debuit esse locus.


Nobilissimo viro
D. IACOBO WESTERBANIO
Domino in Brandwijck.

QUi lepus augustis insons cadit hostia mensis,
    Insolitas nobis praebuit ille dapes.
Forte quid augustum fingunt scribuntque poëtae,
    Atque aliquid Musae nobilitatis habent.
(5) Praelucent humili Gracchorum stemmata turbae,
    Aeneadum suo sanguine surgit honos.
Hoc illustre, suae Paulos praetendere genti.
    Aut claris Latii patribus esse satum.
Nec tu degeneres, vel solo carmine, vates
    (10) Crede. suum sub te judice, lumen habent.
Si mea regales cecinerunt carmina tedas,
    Auriacos toties si cecinere Duces,
Si toties procerum vultus, si scripta fuere
    Funera & exequiis fulgida busta suis,
(15) Quam bene me censes judex bellaria regum,
    Eximiasque Ducum promeruisse dapes.
Ut quo nobilium trivit praeconia vates,
    Illo nobilium conterat ore cibos.


Ad doctissimum Iuvenem
CONRAD. BEUNINGIUM.

OPtima Beuningi soboles, tua carmina legi
    Laetior, ingenii pignora verna tui.
Si valeo, melius te sic scribente valebo.
    Et tua spes nostrae Musa salutis erit.
(5) Illa meo lentam proscribet corpore febrem,
    Languidulosque mihi fulciet illa pedes.
Ver favet, & primi facies clementior anni,
    Cunctaque in auxilium sidera prona meum.
His tua praesidiis accedant carmina, sic te,
    (10) Sic totus, Phoebo vindice, sospes ero.


In Coronam anni diserta Oratione de-
    scriptam à cl. viro
THEODORO SCREVELIO.

QUid ver purpureum, quid turgida messibus aestas,
    Autumnusque ferax gignat & acris Hyems,
Fecundi tot dona soli, tot munera coeli,
    Implicuit strophiis ista corona suis.
(5) Quaque renascentem decurrit Signifer annum,
    Munificum celebrat lingua diserta Deum.
Cùm Superis Aries aequalem dividit orbem,
    Et calet à radiis languida terra novis,
Exerit ipsa suas gliscens facundia voces,
    (10) Neve decus fandi dividat, una capit.
Cum premit ardentem lampas Phoebaeia Cancrum,
    Ultimaque Arctoos meta fatigat equos,
Altius in Divûm graditur praeconia Rhetor:
    Nec tamen hic Suadae meta futura suae est.
(15) Quod si Libra pares terrarum fecerit horas,
    Aethereas vocum pondere librat opes.
Mox ubi claudit hyems effoetae viscera terrae,
    Et sua jam moriens pignora Vesta tegit:
Invenit in medio manifestum frigore Numen,
    (20) Et varia Superos fronde latere docet.
Cedite Romanae victricia serta coronae.
    Haec, quo non uno nomine praestet, habet.
Hanc Pietas, illam tumidi coluere Quirites.
    Illa omnes, solos ambiit illa duces.
(25) Si Latium Batavis praefers, conferte Coronas;
    Haec hominum manibus texitur, illa Dei.


Ad
ZULECHEMI DOMINUM
CUM
ANNAM MARIAM
Virginem Ultrajectinam è tenebris
    in Solem protrahi cuperet.

SI cupis, ut claro spectetur sole virago
    Mascula, & in medio luceat Anna die,
Omnis doctorum pandatur scena sororum,
    Et Clariae veniant in tua verba nurus.
(5) Dic, nunquam Aonias tenebris latuisse Camoenas,
    Carminibus sexum dic viguisse suum.
Pallada dic, dic facundas scripsisse Columnas.
    Dic lyricis Sappho claruit illa modis.
Obiice, quae magno Aspasia est sociata Pericli,
    (10) Obiice Cassandras, obiice Zenobias.
Obiice Deiphoben, vivacisque ora Sibyllae,
    Et dic: Lucani Polla diserta fuit.
Claudia quàm fuerit Statio celebrata poëtae,
    Quaeque Crati vixit docta marita comes.
(15) Haec ubi praeclara obiicies exempla puellae,
    Exemplis cupiet clarior esse tuis.
Sic totum elicies è docta virgine solem,
    Et Solis fies tu pater, illa parens.


In Mercatores in cloacam lapsos.

DUm sibi magnificas mercator splendidus aedes
    Quaerit, & ex emptis lucra petuntur agris;
Corruit emptores quae ceperat area tantos,
    Et nitidos mersit foeda cloaca viros.
(5) Stillabant lento lachrymantia serica tabo,
    Et facies scenae vociferantis erat.
Tunc risit natura parens. & sordida dixit,
    Quae petitis cives commoda, stercus olent.


In Daemonem vitro Hermetice in-
    clusum Iocus.

ADspice in angusto conclusum Daemona vitro,
    Et Stygium pulchra sede latere Deum.
Hîc domus hic nigri pellucet regia Ditis,
    Tartareoque patet janua nulla Iovi.
(5) Hoc dubium: natura sagax an dextera solers
    Fecerit argutae pulchrius artis opus.
Plaudite mortales, captum Phlegethonta tenemus,
    Et capitur nostris subdolus ille dolis.
Quàm cuperem totum his claudi penetralibus Orcum.
    (10) Sic liceat nobis tutius esse malis.


ECHO
Iocosa ad Nobilissimum virum
D. THEODORUM DOUSAM.

NObilium sanguis, magni rediviva parentis
    Gloria, tot suetus fratribus ire comes,
Cujus Apollineis resonans in rupibus Echo
    A viduo resonum vate reposcit epos:
(5) Quid misero mihi, quid toties clamatur? amatur.
    Quae nimium lento crux in amore? morae.
Posco individuam? viduam. cum coniuge quae spes?
    Aes. quibus hanc terris inveniam? veniam.
An placidi mores? ô res. ut forma maritae est?
    (10) Ritè est. num vates depreciat? preciat.
Versiculos lectura venit? venit. anne recondet?
    Condet. an excellens ingenio? genio.
Num Phoebo furit? urit. amans testudinis illa est?
    Illa est. an modulis praefuerat? fuerat.
(15) Ambo pares studiis sumus & virtutibus ambo.
    At quid si loculis me superabit? abit.


In Nobilissimi viri
GODEFRIDI de HAESTRECHT
Musaeum Basilicae Ultrajectinae annexum.

INter templorum vivis laquearia & istud
    Augusto pietas fornice pectus habet.
Altius hic, Vir magne, habitas, mentemque domumque
    Celsius ignavae plebis honore levas.
(5) Astra vides & visa capis, Solisque labores
    Et Lunae varias scis, Godefride, vices.
Si faber ingenio darer, inter sidera, coelos
    Inter, Phoebe, tuos tecta domosque darem.


Ad Praestantissimam matronam
ANNAM WICQUEFORT,
uxorem Nobil. viri
IOACHIMI WICKEFORTII.

QUae mea selectis recreas moestissima mensis
    Tempora, nec solitas me cupis esse dapes,
Optima Wickfortî conjux, venerabile nectar
    Ambrosiamque tibi destinat aula Deûm.
(5) Tu mihi, tu vitam reddis placidissima, curas
    Tu facili toties discutis ore meas.
Si superûm pater, in coelo si Iupiter essem,
    Magna Iovis conjux cederet ipsa locum.
Illa cibos tibi porrigeret. mortalia donas
    (10) Tu mihi, plus coelo traderet illa Tibi.


In natalem filioli Amplissimi Viri
ANDREAE BICKERI,
Consulis Amstelodamensium.

DUm tuus arboribus vernat juvenilibus hortus,
    Consul, & in patulis luxuriatur agris,
Dum nova ab aridulis prolectat gramina campis
    Iupiter & siccos corrigit imbre lacus,
(5) Dum crescunt laetae salices, dum parturit annus,
    Et pulchris surgit fraxinus ordinibus,
Naturam sequitur mater Bickera, domumque
    Consulis egregiae prolis honore beat.
Crescite nunc horti melius. nunc arva virete
    (10) Laetius, uberius gramina funde Pales.
Parturiit genitrix. pudor est, dum consulis uxor
    Mascula progenerat pignora, rura mori.


Aliud.

ABstulerat, vir magne, ferox Libitina Iohannam,
    Et spolium subitae filia mortis erat.
Non tulit hoc Lucina malum. cur perdimus, inquit,
    Recturam digna posteritate domum?
(5) Si tantum Libitina fuit tibi juris in illam,
    Ut tua virgineum tolleret ira caput:
Ius vitae sobolisque meum est. dispendia fati
    Restituet Superûm, me praeeunte, favor.
Progenuit Bickaera marem. tunc omine laeto
    (10) Dicitur haec Lachesis verba locuta patri:
Hic Bickerus erit, clari gaudete penates,
    Haec soboles priscos mascula reddet avos.
Hic haeres virtutis erit. si vivere terris
    Fata sinent, de te consule consul erit.


Ad
MARTINUM LOONIUM
itineris socium.

QUi comes & cymba pariter curruque fuisti,
    Quem socium tellus, quem dedit unda mihi;
Qui lepidus totas potuisti fallere luces,
    Cum flueret vicibus fabula crebra suis:
(5) Quem pluviae vetuere sequi leporesque ferasque,
    Quem pluviae mecum detinuere domi:
Iam Looni dilecte vale. nos Amstela rursus,
    Nos vocat ad veteres laetior Ya lares.
Si leporum sperata duos captura fefellit,
    (10) His tua nunc lucrum majus amicitia est.


Ad generosissimum virum
CHRISTIANUM FRISIUM,
cum Angliam peteret.

ANglia, si Frisii nomen, si numina nosti
    Sueta sub Arctoo regibus axe loqui:
Excipe laudati germen praelustre parentis,
    Et Tamesi tantum vindice pignus ama.
(5) Parrhasium genitor curis prudentibus orbem,
    Et studiis fulcit Balthica sceptra suis.
Dum soboles per regna procul terrasque vagatur,
    Et fugienda sibi vel facienda notat.
Tu fluctus compone tuos, compone procellas,
    (10) Tu Frisio facilem per mare sterne viam.
Sidera si moestas recreant orientia terras,
    Hunc juvenem fausti sideris instar habe.


In nummum Triumphalem
BREDA
recepta excusum.

INcubat & mediis Batavûm Leo frendet in armis,
    Et ferus immissis unguibus ista tenet.
Hîc gladios hastasque vides, vexilla, globosque,
    Et varium dextrae bellipotentis opus.
(5) Breda jacet cumulatque tuos, Friderice, triumphos,
    Et domino gaudet succubuisse suo.
Cingunt gramineae validissima moenia glebae,
    Clauditur & clausus vincitur hostis Iber.
Sculpite res tantas Batavi. non sculpitur illud:
    (10) Oppida nunc vinci; nunc mihi sculpta dari.


In praedium
D. ADRIANI PLOSII,
Equitis, absente domino à me
    lustratum.

VIdimus Amstelii surgentia culmina Ploosî,
    Vidimus illustrem nobilitate domum.
Tunc risere oculi, cum vidimus omnia; sed cum
    Non vidi dominum, plus doluere oculi.


In libros Ephemeridum clarissimi viri
ANDREAE ARGOLI
Mathematici Patavini.

IN coelis habitare Ioves non miror, & astris
    Non procul amotos dicere jura Deos.
Qui terris dant jussa, suis contermina terris
    Imperiisque duces proxima regna tenent.
(5) Argole, tu terras habitas & sidera versas,
    Atque alio superos fixus in orbe vides.
Tu Phoebo Lunaeque vias & tempora signas,
    Tantaque spectator corpora pone premis.
Disponit grandes humana industria mundos,
    (10) Terribilesque nova contrahit arte faces.
Hîc habitas, atque omne latus percurris Olympi,
    Et secreta Deûm vastaque regna notas.
Sic coelos meruisse potes. Si Iupiter essem,
    Non tibi terra domus, sed Iovis aula foret.
(15) Qui convexa, Deos, qui luces ordinat, inter
    Debebat medios hic habitare Deos.


In titulum
CELSITUDINIS
à Christianissimo Galliarum rege
donatum Principi
AURIACO.

GAllia, quae nostris junxisti federa terris,
    Gallia, quae socias jungis in arma manus;
Gallia, quae Batavo ostendis sat prona Leoni
    Lilia, & Unanimes erigis una Patres:
(5) Auriaco nunc prona faves. Comitisque Ducisque
    Nominaque & titulos splendidiora facis.
Ille suis celsus Princeps virtutibus audit.
    Et jam Borbonio judice Celsus abit.
Non celsum, Ludovice, facis, das nomina solum.
    (10) Sic vocitasse tuum est: sed meruisse, Ducis.


IN OLOREM
mihi ab Ampl. viro
IACOBO SAS,
Senatore Ultrajectino, missum.

FIngitur ipse suo cantare in funere cygnus,
    Indubiaeque notam carmina mortis habent.
Fallimur. hic tuus instanti modulamina fato
    Nulla dedit. siluit jam moriturus olor.
(5) Sed postquam conviva meus discerpsit olorem,
    Et Sponsae factus victima grata fuit:
Me fatalis olor fecit post fata poëtam.
    Et quae cantillo carmina, jussit olor.
Fabula si ficta est, vatum mendacia vates
    (10) Corrigit, & cygno nunc moriente canit.
Dum mea cygneas imitantur tempora plumas,
    Ingemit extremum fortè senecta melos.


In liberationem Captivorum in
    arce Lupesteinia.

QUos tristes tenebrae, formidatique penates
    Ferrataeque diu detinuere serae,
Excessere omnes latebris. sic, victa dolore,
    Ipsa sibi pietas repperit arte viam.
(5) Et quod non potuit precibus, jam perficit astu,
    Fortunae vindex ingeniosa suae.
Claudite, Idumaei, vasta sacra funera petrâ,
    Et tumulum armiferis cingite militibus,
Claudite vos Christo famulantia nomina, Belgae,
    (10) Et captos totis cingite fluminibus.
Nil agitis. cessere Deo custosque foresque.
    Iam famulis, illo vindice, claustra patent.


In quercum, ex arido & mortuo stipite
    mediis in aquis nascentem, in
        praedio Nobil. viri
D. SCHONCKII.

ADspice. ab exucco tollit se stipite quercus,
    Et medio veluti funere vita redit.
Ista resurgentis certissima symbola carnis
    Suspice, qui dubitas talia posse Deum.


Ad Arturum Ionstonum Medicum
    Regium.

GAllia
Ionstono celebris fuit. itur in Arcton,
    Grandiaque Arturi nomina Scotus amat.
Crescit virtuti precium. sibi vendicat illum,
    Et Tamesis tantum possidet aula virum.
(5) Clarior invictis vates sub regibus audit.
    Et Clarias ornat purpura crebra Deas.
Nunc Carolo mens ista vacat. regisque saluti
    Dum studet, incolumi Principe quisque valet.
Officium Medicina facit Phoebusque. nec ostrum
    (10) Funus ab ingrata posteritate timet.
Sceptra canit sanatque simul. cum fata minantur,
    Ille diem regi protrahit, ille decus.
Vita duplex regi conceditur. una medentis,
    Altera, vel Carolo judice, vatis erit.


In effigiem Ser. Pr.
BERNARDI,
Saxoniae, Iul. Cl. &c. Ducis.

ADspice Germanis referentem signa Camillum,
    Et nullo fractum turbine cerne Ducem.
Dum pacis bellique vaga est fortuna, triumphos
    Colligit, & fuso victor ab hoste redit.
(5) Captivosque duces & magni Caesaris urbes
    Apponet spoliis, Mars violente, tuis.
Saxonicae spes sera domus & stirpis avitae
    Gloria, Wimarios pone relinquit avos.
Saxone sic Caesar, sic gaudet Saxone Gallus,
    (10) Et distincta Ducum praelia causa facit.
Alter in Arctoas acies, ruit alter in Istrum,
    Tantaque dissimili bella nepote vigent.
Federibus pugnat noster, Celtamque Gothumque
    Armat, & haec summis regibus arma probat.
(15) Oppida, regna capit. frenoque augusta coërcet
    Flumina, & Alpinis belliger audit aquis.
En, suspensa nitent mediis anathemata templis.
    Fornicibusque Deûm parta trophaea volant.
Hoc, Bellona, stupe: Witikindo rege creatum
    (20) Tandem pro Gallo Saxona stare suo.


In filiolam natam
CONSTANT. HUGENIO,
post quartam prolem masculam.

I.

HActenus auspiciis thalamos auxere secundis
    Sidera, sed solos quae genuere mares.
Iupiter, Hugeni, partes exorsus amandi est.
    Et puero ingenium mite decensque dedit.
(5) Alter ab Odrysio est. &, ni mea carmina fallunt,
    Belligeras quatiet Martia dextra faces.
Tertius imbelli debet cunabula Phoebo,
    Et Clariae discet plectra movere lyrae.
Quartus Atlantiadae fecundo nascitur astro,
    (10) Verbaque jam patriae format & ora suae.
Restabat Deus ille senex & falciger ignes
    Coeperat in thalamos explicuisse tuos.
Cum Venus & Dictynna comes, Saturnia contra
    Oppressere suis sidera sideribus,
(15) Et tristem pepulere Deum. Lucina puellam,
    Edidit & gratas fecit amica vices.
Exultas hac prole pater. dumque adspicis illam,
    Cernis in hac Phoeben, cernis in hac Venerem.
Non decuit tristi sobolem tibi sidere nasci,
    (20) Qui tetricos hilari pellis ab aede deos.


II.

POrtia se genita est, genita est nova nata Catoni.
    Tullia si, soboles haec Ciceronis erit.
Cloelia si fuerit, fluvios tranare virago,
    Et reges poterit fallere virgo novos.
(5) Dic fore Penelopen: alius nascetur Ulysses.
    Pallada dic: poterit Iupiter esse pater.
Dic Sapphum: poterit pulchro nupsisse Phaoni.
    Dic Pyrrham: cupiet Deucalione frui.
Dic, Tanaquil fiet: fatorum praescia mater
    (10) Forte geret Latii sceptra superba soli.
Singula si fiet: tantum duo deprecor illi,
    Ne soror aut fiat Castoris aut Hecuba.


III.

DIspar sors homini est. dispar fortuna cubilis.
    Nubitur haud una conditione thori.
Huic sterilis conjux & inanis gloria lecti est.
    Huic solos volupe est progenuisse mares.
(5) Alter in imbellem profundit basia sexum,
    Femineumque suo limine syrma trahit.
In te mista fluit duplex fortuna. tuosque
    Perficit, Hugeni, femina virque lares.
Macte heros, niveaeque pater post pilea vittae,
    (10) Te mirare modis omnibus esse patrem.


IV.

ET vates patresque sumus. nunc mascula vis est,
    Nunc velut amissa cuspide carmen hebet.
Haud aliter pharetratus amor, nunc optima gignit,
    Nunc cum cuspis hebet, deteriora facit.


In Barbaram Thibautiam.

SI rigidos lenit pietas & gratia mores,
    Lector, in hoc tumulo Barbara nulla jacet.


II.

VIrtutum fecunda, sui laus maxima sexus
    Hic jacet, & pergit virginitate frui.
Nulli tacta viro, talem se reddidit astris,
    Et qualem genuit mater, Olympus habet.
(5) Virgo decens, facilis, comis, mansueta sagaxque,
    Dic mihi, quo casu Barbara dicta fuit?


Ad Nobilissi. virum
LODOVIC. van ALTEREN,
Domini in Iaersfeld filium.

VIdimus ad placidum praetoria splendida Leccam,
    Vidimus arboribus praedia cincta suis.
Vidimus expansos pulchris quincuncibus hortos,
    Vidimus exculti jugera multa soli.
(5) Turturis innocuos gemitus audivimus, & nos
    Cydonio fragrans flore refecit odor.
Praebuit asparagus gustanti fercla palato,
    Praebuit exactas agna tenella dapes.
Delicias inter tantas, quam tangere posses,
    (10) Wavera, Iaersfeldi, defuit una tibi.
Ut sensus capiant omnes sua gaudia: jam dic:
    Wavera blanda veni, Wavera sponsa veni.
Vates noster adest. nam quae tibi basia mille
    Wavera, defigam cominus, ille canet.


                In
CONSTANT. HUGENII
        filii, pileolum.

PIleus in summo nutat tibi vertice, qualis
    Instabili regum vertice nutat apex.


In ejusdem humeros.

His humeris forsan patrium portabis Olympum,
    Qui juvenis jamnunc fers Helicona tuis.


In ejusdem manus.

Non hirsuta tibi manus est. scis, optime, causam?
    Hirsuto fratri non volo te similem.


In palliolum ejusdem.

Serica quantumvis velent Te pallia, non es
    Graeculus, at nudo pectore Belga pates.


In thoracem ejusdem.

Thoracis pars clausa tibi est, pars una patescit.
    Cur? quia cum loqueris plurima, plura siles.


In femur & femorale.

Si femur & femorale tuum mihi gignere Bacchum,
    Posset, adorandum sternerer ante genu.


In caligas & ocreas.

Ne fias Caesar, caligae qui nomina gessit,
    Abscondit caligas ocrea densa tuas.


In pedes.

Est, bene quem novi, bipedum nequissimus. at Te
    Quadrupedem glacies vidit & alipedem.


In chirothecas ejusdem.

Claudit theca manus. si nobis porrigis, audes
    Impurum nobis porgere fortè canem.


In umbilicum ejusdem.

Nugarum satis est, ephebe Constans,
    Iam pervenimus usque ad umbilicum.


    EPITAPHIUM
      Domini van
        DYDEN,
Victoris & Gubernatoris VESALIAE.

QUo victor stetit, hoc recubat sub pulvere victus,
    Atque eadem famae & mortis arena Duci est.
Qua titulos, illa tumulum quoque sede meretur,
    Et tantas una sentit in urbe vices.
(5) Hîc lauros parat & pronas in fata cupressos
    Belgica, & officium praestat utrumque tibi
Maxime Dydeni. quae victrix moenibus hisce
    Visa fuit, dominum bajulat illa suum.
Quasque ferox portas ferro Bellona reclusit,
    (10) His testis facti sit Libitina tui.
Quique triumphanti cives plausere, jacentem
    (Si modo fas fleri militis ossa) dolent.
Hac tamen exequias specie solamur: eundem,
    Qui tuus, Hispani nominis esse rogum.


In Veterum dicta ab Amplissimo viro
    D.N.N.
    collecta.

HAec sunt Socraticae, Frisii, praecepta senectae,
    Haec Latium, haec voluit Graecia docta loqui.
Errant immixtae salibus, ceu sesama, gnomae.
    Et gravis hic fatur cum Cicerone Cato.
(5) Mirantur sua verba Thales, Solonque Biasque,
    Sensaque subtilis lector acuta stupet.
Invenit hic vocum globulos juvenisque senexque,
    Invenit hic mores femina virque suos.
Discit amor, discit livor, malesana voluptas
    (10) Spernitur, insanus vapulat, ira sapit.
Ferte gradum, quotquot melioris gratia dicti
    Dogmataque argutos ingeniosa movent.
Pagina quaeque Schola est, & nostrae regula vitae.
    Et praeceptores mille libellus habet.
(15) Discitur hic monitis probitas, interque tot aevi
    Crimina, nos faciunt secula prisca bonos.


    In
GUILIELMUM
Principem Auriacum, cum novae Domus,
    quam Sagittariorum vocant, funda-
        menta Hagae jaceret.

I.

HAec est Auriaci patriam servantis imago.
    Haec teneri species suspicienda Ducis.
Aedificat, primusque puer fundamina tecti
    Ponit, & imperii dat documenta sui.
(5) Una manus gladium, lapidem gerit altera. cives
    Scilicet illa suos asseret, ista domus.


II.

SUspice surgentis specimen spectator Iüli,
    Et lapidem, dextra quem gerit ille, nota.
Hic lapis est, quo tota domus se machina fulcit.
    Hic lapis est, ista primus in aede labor.
(5) Hic lapis est, quo stante domus subducta ruinae est.
    Si ruet, hac primùm parte ruente ruet.
Tu Batavûm lapis es, Princeps Guilielme, salusque,
    Sospite quo constant, quo moriente cadent.
Ut patriae fortuna tuis se vindicet ausis,
    (10) Prospera das genii signa fidemque tui.
Fit tandem lapis iste domus; tu parvule, princeps.
    Crescunt principiis tecta Ducesque suis.
Aedifica puer, aedifica dum tecta struuntur,
    Auguror à puero nunc quoque regna strui.


III.

HAec domus est, quam tot ferient impune sagittae,
    Haec domus est arcus testis, Apollo, tui.
Fundamenta locat teneris Guilielmus in annis,
    Et fictis jamnunc ludit imaginibus.
(5) Conditur armorum sedes, jocularis arena.
    Inchoat imbellis bella futura puer.
At postquam firmata virum perfecerit aetas,
    Tela Ducis propius sentiet hostis Iber.
Sic puer, Ausonias dum territat Hannibal arces,
    (10) Ante suos jurat Punica bella Deos.


IV.

VOs, ô vos sancti Manes gaudete Georgî,
    Fulmineo cujus concidit ense Draco.
Auriacus tibi sera locat jam tecta domosque,
    Ordinis Auriacus pars speciosa tui.
(5) Hunc tu forma equitem, studiisque virilibus apta,
    Et tua Nassovias impleat hasta manus.
Si tibi victori quondam cecidere dracones;
    Illius Hesperius concidat ense Draco.


    In
ARNOLDUM & CHRISTINAM,
    Satrapae Muydensis liberos, optimis
        artibus initiatum par.

IMbibit Arnoldus Latiae praecepta Minervae,
    Et Christina potest verba latina loqui.
Ad numeros frater canit & soror aemula fratris.
    Haec facies parvi Castoris, haec Helenae est.
(5) Crescite praestantes pueri & praeludite magnis.
    Vestra patri messem nunciat herba bonam.


    Ad
CONSTANT. HUGENIUM
    Fil. cum carmine suasisset deditionem
        Sagunthi, Frater Christianus
            dissuasisset.

NUper ad obsessam Poeno oppugnante Sagunthum,
    Scripsisti heroo carmina fulta pede.
Vis dedi miseram attritis jam civibus urbem,
    Dum malè consultans Roma moratur opem.
(5) Hugeni, placuere mihi versusque laborque,
    Sed potuit solus displicuisse timor.
Plus animi, plus frater habet constantis Ephebi.
    Cui potior visa est deditione fames.
Tu Christo, quia bella vetas & funera Rhetor,
    Has poteris partes fortè probare magis,
[Grieks-]Christianòs[-Grieks] meruit sic Constantinus haberi,
    Et Constantinus nomine, [Grieks-]Christianòs[-Grieks].


    In praedium
CONSTANTINI HUGENII
    Vitaulium, quod ab fossam Voorbur-
        gianam conspicitur.

PArva domus, magni domus hospitis ista, Viator,
    Ad placidas, Hagae proxima, surgit aquas.
Tuscula si quaeris, Zulechemi Tuscula sunt haec.
    Invenit hic Tybur publica cura suum.
(5) Haec fessae Cajeta patet peramabilis aulae,
    Hîc Capreae, studio sed meliore, jacent.
Hoc doctis toties Prytaneum arridet amicis,
    Hîc socio Pollux Castore laetus agit.
Lucullo si villa fuit, cui Pallas, Apollo,
    (10) Nomina cui quondam clara dedere Dii,
Hoc etiam nobis Batavis in Apolline coenae
    Sumitur, hac etiam Pallade fumat olus.
Gaudet & alternis fruitur mens provida curis,
    Et placet officiis exonerata quies.
(15) Est animis studiisque suum nimis. expetit otî
    Commoda, qui patriae vult studuisse suae.
Aula Ducem curat, dominum haec Vitaulia. quantum
    Illa sapit, cupiunt haec sapuisse minus.
Iam similis Zulecheme, Iovi es. qui fessus Olympum
    (20) Deserit & pransum vadit ad Aethiopas.


Nobilissimo Viro
D. IOANNI FORESTO,
Consiliario, cum una mecum rate vehere-
    tur, post intermissa aliquot lustris
        amicitiae officia.

FElix, quae veterem mihi conciliavit amicum,
    Et vatem vati junxit amica ratis.
Crescit amicitiae tibulus, dum dulcis Iäcchi
    Nimbulus adspergit, docte Foreste, duos.
(5) Ipse ego, ne tanto credar non dignus amico,
    Hoc tibi Reginae trado, Senator, epos.
Sic dixi & cecini Mariam, triplicisque coronae
    Mater in his chartis seque suosque legit,
Auriacique Ducis thalamos, venerandaque Belgis
    (10) Federa, & hinc Regum, Caesaris inde domos.
Debemus quam multa rati. post prandia, Musas,
    Te penè amissum reddidit illa mihi.


In diem Veneris, Cruce & Passione
    Servatoris nostri funestum.

Quisquis adorandi juras in nomen Iësu,
    Non Veneris, Christi sed venerare diem.
Pendet in infami peccantum gloria ligno,
    Et coeli soboles creditur esse nocens.
(5) Affligit Patris ira, Patris qui mitigat iras.
    Seque mali alterius vult Deus esse vadem.
Quam spectas trabe, concurrunt altare, sacerdos,
    Victima, & in tanto funere culpa deest.
Spectator reus est, moritur sine labe redemptor,
    (10) Scena laborantes Numinis ista fuit.
Non hunc Phoebe diem, fecisti gratia. lux haec
    In media scelerum nocte serena micat,
Quid natura pudes? cur Sol sine crimine luges?
    Conveniens causae plus pudor ille meae est.
(15) Vultus ipse meos, Christo moriente, recondam.
    Detegat ut vultus lux rediviva meos.


In Poëmatum
REINERI NIEUHUSII,
Alcmariani rectoris libros.

CUr hederam doctis poscis, Reinere, libellis?
    Non opus est hedera deficiente tibi.
Ipse tuo radias vates fulgore. facessant
    Lumina, luminibus non satis aequa tuis.
(5) Scandere Parnassum nuper mihi visus, in ipso
    Culmine stas, & jam celsior ire paras.
Deficiunt apices. noster miratur Apollo,
    Talia nascentes scribere posse Scholas.
Nam postquam sapuit sub te rectore Iuventus,
    (10) Ipsa, domus Phoebi, Cirrha relicta fuit.


In Expeditionem
FLANDRICAM,
hinc Galliarum Regis, illinc Ordd. Fede-
    ratorum.

FLandria, quae gemino nunc oppugnaris ab hoste,
    Et bellatrices adspicis aegra manus,
Hinc Gallo exultante, hinc insidiante Batavo,
    Prospice fortunae damna futura tuae.
(5) Imminet adversis Francorum purpura turmis,
    Iamque tuum victrix Gallia littus habet.
Parte alia terris magnus Dux incubat. & nunc
    Auriacum grandis Ganda timere potest.
Cingeris excubiis latè Regumque Ducumque,
    (10) Inque tuum jurant federa tanta caput.
Prima potens Grevelinga ruit Brugaeque tremiscunt,
    Et portis metuit Wasia tota suis.
Expeteris spolium populis. vis salva tueri
    Omnia? vis priscis esse beata bonis?
(15) Lilia Belgarumque libens venerare Leonum,
    Finitimisque soror gentibus esse velis.
Displiceat tibi solus Iber, vicina placebis.
    Quique tuus noster Flandria civis erit.
Omnis in inviso lis haec versatur Ibero.
    (20) Unum hoc bellorum nomina nomen habet.
Pelle homines nomenque. tuis concordia terris
    Hac & non aliâ conditione datur.


In
GREVELINGAM
Flandriae frontispicium sub Rege
    puero captam.

EN, puero cedunt urbes, & regius infans
    Belliger in Morinûm finibus arma quatit.
Ipsa Ducem fundunt cunabula. natus in ostro
    Nascitur in portis victor, Ibere, tuis.
(5) Laurea praetextam decorat. Bellona triumphans
    Vagit & è tenero fulminat ore minas,
Accenditque faces belli. & metuenda revellit
    Oppida. & impubis praemia Martis habet.
Quondam victa viris spolium Grevelinga juventae est.
    (10) Formaque regnantis parvula, grandis ovat.
Flandria quàm metues, quàm formidabis adultum,
    Qui puer in frontem verberat Austriacum.


In
GREVELINGAM
captam tempore Conventus Mo-
    nasteriensis.

QUae vallis, quae se fossis Grevelinga tuetur,
    Cui totum faciles commodat aequor aquas,
Gallia qam vultu adspexit vicina sinistro,
    Quam prima validam Flandria fronte locat,
(5) Illa dolis toties & inexpugnabilis armis,
    Corruit, & victas dat generosa manus.
Degeneri nec sorte cadit. sub Rege fatiscit.
    Non nisi regali cedere sueta manu.
Aurelio duce pugnatum est, ringente Philippo.
    (10) Et velox belli visa procella fuit.
It soror in fratrem. solum discordia regni est.
    Ambo pro populi bella salute gerunt.
Tu Duynkerka time. victori proxima Gallo es,
    Et pavidum claudunt Celtica signa latus.
(15) Scribite Vos mediis pacis commenta Cheruscis.
    Scribite quid magni Caesaris aula velit,
Quid Cimber, Sueonumque patres. qui subruit urbes
    Et pacem victis imperat, ille facit.


In menses XII. à
IOACHIMO SANDRARTIO
pictos, & Bavarûm Ducis Filio
    inscriptos.

Petit D06

CUi patriis vernans crescit virtutibus aetas,
    Et pietas certam spem facit ipsa sui:
Accipe Zodiaci menses & sidera, Princeps,
    Et toto Solis tramite sospes age.
(5) Qui puer imperii tot signis emicat, illi
    Fas est Signiferi tot famulare faces.


IANUARIUS.

IAnus adest, geminoque bifrons sua lumina Phoebo
    Objicit. hinc veteri proximus, inde novo.
Frigidus humentem profundit Aquarius Urnam,
    Et liquidas stringit vis glacialis aquas.
(5) Sulcamus ferro fluvios, portamur ab undis.
    Dum gelidus solem quaerit in igne senex.
Ponite, mortales, veteris tot nomina culpae.
    Hic veniens aliis moribus, annus eat.


FEBRUARIUS.

EN fervent calidae, coeli sub Piscibus, ollae.
    Et dapibus gaudet foeta culina suis.
Cruda jacent passim laxis obsonia mensis.
    Materies laudis quanta, Magire, tuae est.
(5) Qui Curios simulant, jam Bacchanalia vivunt.
    Et Stygio vultu dissimulatur homo.
Vera loquar: quisquis ficto sub daemone prodis
    Stultitiam, multum daemonis intus habes.


MARTIUS.

MArtius hic à Marte animos & nomina sumit.
    Inchoat hoc veteres Itala terra dies.
Ver oritur pellitque trucis tot taedia vitae,
    Et captura maris piscibus ampla datur.
(5) Pellitur in scopulos puppis, totum aestuat aequor,
    Et socio tonitrus fulmine summa ferit.
Dum medium lampas Titania scindit Olympum,
    Virtutis medium nos teneamus iter.


APRILIS.

TErribilis coelo vernantem trudit Aprilem
    Taurus & adstrictam frigore solvit humum.
Gramina jam campis redeunt, tot floribus hortus
    Pingitur & superûm munere ridet ager.
(5) Prima suam Daphnis vocat ad mulctralia Nisam,
    Dum violas calathis colligit ille suis.
Sed tu Nisa cave, occultam ne forte per herbam
    Tentet inexpertam Daphnis inire viam.


MAIUS.

NUnc Meliboee tuae gliscant in Doride flammae,
    Dumque virent passim prata, virete duo.
Sol est in geminis. gaudent hoc sidere nuptae,
    Et faciles spondent astra benigna thoros.
(5) Coelum, terra, dies omnes noctesque procantur,
    Dum tulipam digitis demetit Ida suis.
Lesbia cur tacitum nutrit sub pectore vulnus?
    Dissimilis matri non cupit esse suae.


IUNIUS.

DUm Cancri chelis Phoebeos implicat ignes
    Signifer & summum lux vehit alma diem,
Lanigeras tondet pecudes intonsa senectus.
    Et nunquam querulae vellera carpit ovis.
(5) Quas geritis domini vestes, haec lana fuere,
    Materiam fastus sordida praebet ovis.
Iunius est. assurge puer, dumque aetheris alta
    Sol habet, in recti vertice fige pedem.


IULIUS.

POne premit Titan Nemeaei terga Leonis,
    Et ferus exsuccos Sirius urit agros.
Pascua diffusis resecantur gramina campis,
    Pabulaque hinnitu belliger optat equus.
(5) Nunc pisces fluviis, gaudet falconibus aether,
    Et spoliis aër totus & unda patet.
At tu Nympha tuis pisces quae retibus abdis,
    Effuge amatoris retia vafra tui.


AUGUSTUS.

TRiptolemi jam dona vides Cererisque beatae,
    Quasque ferax messes colligit omnis ager.
Fasciculos Corydon densis adstringit aristis,
    Et tot fasciculis horrea plena tument.
(5) Aspicit haec virgo, & cuperet non virgo vocari,
    Et fetus etiam gignere posse suos.
Curia, Palladiaeque vacant hoc mense cathedrae,
    Cumque facit tellus maxima, nil facimus.


SEPTEMBER.

LIbra dies noctesque pares suspendit in astris,
    Et medio Phoebus cernitur ire gradu.
Poma dat autumnus, morbisque alimenta ministrat,
    Prunaque, quam spectas, rustica Chloris amat.
(5) Venantur Bavarûmque duces, Bavarûmque juventus,
    Et fugiens mediis praeda tenetur aquis.
Aëris aura tepet. qui sidera respicis, ignes
    Concipe, non tepida relligione, pios.


OCTOBER.

SCorpius adversi dum spectat sidera Tauri,
    Pone sequi Caprum Philliridenque videt.
Ecce, novum potat noster Silenus Iacchum
    Et sociis risum spongia plena facit.
(5) Grus, anser, merula & turdus, fringilla, scolopax
    Advolat in cupidam victima crebra gulam.
Tempestas anni varia est. ea pessima non est,
    Fercula quae denti fert peregrina meo.


NOVEMBER.

IAm nova nobilium mensis obsonia fumant,
    Pabulaque in luxum frigida prata ferunt.
Iam damae, lepores, cervi, sunt praeda molossis,
    Et profugae laqueis tot capiuntur aves.
(5) Lapsa cadunt folia arboribus. Chironque superne
    Flaminaque & pluvias ejaculatur aquas.
Venator toto canibus venare Novembri,
    Securus, num sit moecha marita domi.


DECEMBER.

DElitet in tenebris, dum lux Phoebea fatiscit,
    Cereaque exanguis lumina portat anus.
Nec tamen illa latens Iudaeum porca Decembrem
    Arguit, hos jugulos horret Apella sacer.
(5) Sus immunda placet nobis. his vivimus extis,
    Dummodo coenosum proluat unda pecus.
Optima sus, quoties tua testamenta resignas,
    Me dic haeredem suminis esse tui.


DIES.

PUlchra dies pulchram forma fulgente juventam
    Exhibet. ô vitae dulcis amica meae.
Irradiat semet radiis, mundumque videndum
    Objicit, inque oculos quae latuere, rapit.
(5) Solis fida comes surgit cum sole, caditque
    Praecipitatque suas sole ruente faces.
Si natura diem nobis concessit, in ipso
    Fas est justitiae nos habitare die.


NOX.

LAnguida, dormitans haec foemina noctis imago est,
    Sideribus vestes undique picta suas.
Cingunt demissam Lethaea papavera frontem
    Et pueris juxta membra sopore jacent.
Interea pernox ferali carmine bubo
    Ingemit, & toto mussat in orbe quies.
Evigila è tenebris anima, & dum coelica versas.
    Displiceat vitae nox scelerata tuae.


In Incendium Templi
AMSTELODAMENSIS.

I.

AMstela, dum subitis flagrant tua templa favillis,
    Et pereunt uno sacra laresque foco;
Dum nudata suo fumant fastigia tecto,
    Horrescitque allis ipsa ruina minis;
(5) Creditur haec vultu nobis dixisse sereno
    Relligio & dictis vix gemuisse suis:
Tunc vigui, cum nulla humilis mihi condere orbis
    Culmina, nec pulchro fornice culta fui.
Cum templum spelunca fuit, latebraeque ferarum,
    (10) Araque de viridi cespite staret inops.
Cum silvis latuere pii, cryptisque fideles,
    Et mediis Christi vox resonaret agris.
At postquam nitidis fastu sum tradita templis,
    Et Regum impensis tam preciosa fui;
(15) Et meus augustis voluit me claudere cultor
    Sedibus, & coetus hîc habitare meos:
Defeci, miseraeque mihi cultusque decorque
    Languit & formae vis veneranda meae.
Cordibus intepui, & dum comta, superba frequentor,
    (20) Decessit studiis gloorian vera piis.
Audivit mea verba Deus. flagrare penates
    Iussit & in cineres nobile vertit opus.
Discite mortales, tectis secernere Numen.
    Nec lapides summum claudere posse Deum.
(25) Illa malos justosque capit domus. intus honestum
    Quae colit & Christum possidet. una Dei est.


II.

TEcta ruunt, cecidere trabes, tabulata, coronae,
    Sacrataeque Domus Area nuda patet.
En Veri domus illa fuit. nunc cernitur illud.
    Sublato flammis tegmine, nulla latent.
(5) Adspicit ex altis haec rudera sedibus aether.
    Et sacrum irradiat Luna diesque locum.
Hactenus humano sonuit sub judice verum,
    Et potui dictis terra favere piis.
Nunc, quicunque soles mystes coelestia fari,
    (10) Hic poteris, Coelo judice, vera loqui.


III.

NE lugete Novi, Cives, dispendia Templi.
    Hoc locuples vobis dextera reddet opus.
Flagravere trabes. alias speramus ab Arcto.
    Et cupiunt silvae nunc magis esse piae.
(5) Exiliunt untro terris Borealibus orni.
    Et facili pinus caesa labore ruit.
Ardua, vix ulli percussa securibus, ilex
    Labitur, in sacros officiosa lares.
Haec lugete magis, Cives, dispendia: flammis
    (10) Exuri priscum non potuisse nefas.
Haeret adhuc animis veteris contagio vitae.
    Nostraque ab ignavo frigore corda stupent.
Si magis in coeli cultum pietate calemus,
    Utiliter nobis arserit ista Domus.


IV.

CUm gravis in Solymae muros incumberet Assur,
    Arsit adorando Fabrica structa Deo.
Nec periit tunc salva Fides. stetit illa superstes
    Ignibus atque isto luxit in igne magis.
(5) Ardeat & foedae jam sit vicina ruinae
    Hae Domus, & lapidum corruat alta strues;
Stant, queis nixa fuit, meliori sorte columnae.
    Quaeque domum librant, fulcra stupenda manent.
Hinc omen dextum capimus. stant salva piorum
    (10) Dogmata, stat nullo mobilis igne Fides.
Inconcussa jacent salvis fundamina muris.
    Et Pietas in quo nostra recumbat, habet.
Nitimur unanimes Christo. si machina mundi
    Ardeat, hoc possum tutus abire Deo.


V.

QUid gemitis pavidae matres? quid pectora moesta
    Tunditis? & lachrymis tingitis ora piis?
Non gravis est jactura boni. decussa caluptra est,
    Et Superûm facies spectat aperta domos.
(5) Iam colitis sine nube Deum, sine tegmine coelos.
    Sic flammae, sic vos erudiere faces.


VI.

ARsit sola suis Ecclesia nostra favillis.
    Nec facta est damno proximiore nocens.
Tot circum innexi flamma caluere penates,
    Et tamen in nullam saeviit illa domum.
(5) Undique salva atque incolumis vicinia mansit.
    Noxaque communis non fuit, horror erat.
Nam quae vera cupit censeri Ecclesia mater,
    Noxia filiolis non cupit esse suis.


VII.

DUm vera in terris calidis Ecclesia rixis
    Quaeritur, & veri templa locusque Dei:
Iamque alius Latia suspendit ab urbe salutem,
    Alter amat mentis libera sensa suae:
(5) Dum bellis, dum Regum armis haec ipsa probantur,
    Et potior victrix creditur esse fides:
Ridet cuncta deus quaeurlae molimina turbae,
    Et veram, mediis litibus, igne probat.


VIII.

NOn Aurora domum sacram, non Vesper adussit,
    Sed medio flammae saeviit ira die.
Sol tragicus spectator erat. spectabilis urbi
    Res erat, intentis civibus, arsit apex.
(5) Tot testata fuit Majestas testibus iram.
    Nec voluit populos ista latere suos.
Supplicium commune fuit. si nostra fateri
    Crimina non pudeat, publica culpa fuit.


IX.
In ORGANA exusta.

QUae toties cecinere Deum, quae carmine sancto
    Tot placuere piis organa, lapsa jacent.
Summa nocent imis. pars haec malè saevit in illam.
    Inque mali partem cuncta ruina rapit.
(5) Igne tubi, pulchri flamma periere canales,
    Ordinibusque suis qui sonuere, silent.
Aestuat in dulces rabies Vulcania cannas.
    Aptaque centenis vocibus ora liquat.
Confunditque sonos omnes & barbara miscet.
    (10) Materiaeque artem tollit iniqua suam.
Redde melos solitum Iubal, tot redde loquelas.
    Fac iterum nobis docta metalla loqui.
Sic plus in templis Deus & divina placebunt.
    Ipsa voluptates Sacra decenter amant.


X. In exustum SUGGESTUM.

HIc arsit Christi studiis & vocibus umbo.
    Nunc ardent flammis pulpita sacra malis.
Hinc nostri tonuere patres, & fulmina quisque
    Torsit in humanum relligiosa genus.
(5) Mulciber in sedes & sellas fulminat istas.
    Et ferus hîc partes cuncta vorantis agit.
Tu flammas lymphis, & toto flumine, Civis,
    Obrue, & iratas in tua sacra faces.
Et quos non audis fundi suggestibus altis,
    (10) Auditor, monitus, à ratione cape.


XI. In CORONAS & LAMPADES
    liquefactas.

QUae populis luxere faces, grandesque coronae,
    Rudera sunt, foedo despicienda situ.
Aera fluunt: squallent, quae mox fulsere, metalla.
    Atque aliis facibus disperiere faces.
(5) Quid fiet? tenebris miseri vivemus in ipsis?
    Et nulla civis lampade flectet iter?
Amstela, quae longè facibus praeluceat istis,
    Fax micat, & certam monstrat ad astra viam.
Illa Dei Lex est, palantis regula vitae,
    (10) Illa praeit pedibus lux veneranda tuis.
Decepere faces alios. haec nescia fraudum est,
    Errantesque suo discutit igne faces.


XII. In SEPULCHRA ruinis adaperta.

Quis furor in sacris? turbant incendia Manes.
    Et placidos aperit crebra ruina rogos.
Marmora dissiliunt. inque ipsa cadavera lapsae
    Desuper, horribili sorte, stetere trabes.
(5) Credibilie est aliquem è tumulo (si cura quietos
    Sollicitat) tales ingeminasse sonos:
Parcite, mortales, cineres violare sepultos.
    Non hîc impietas, quos sibi quaerat, habet.
Quid patriam, quisquis facis haec, inquiris in urnam?
    (10) Aut pacata tuae coniugis ossa cies?
An, Iudex metuende, venis? & corpora poscis?
    Meque resurgentem vis tibi, Christe, dari?
Omnia collucent flammis. haec ultima mundi
    Perditio est. summum sistimur antè Deum.
(15) Saxa crepant, sua frusta vomunt monumenta. piasque
    Exuvias altè flamma profana vorat.
Dixerit haec. sed nos qui vivi vidimus ista,
    Dicimus, extremum haec antevenire diem.
Atque has venturae flammas praeludere flammae.
    (20) O homo, quam grandi nunc monitrice sapis.


XIII.

CUrritis & totam, Cives, confunditis Urbem.
    Et cunctos Templi publicus ardor agit.
Hi scalas validis librant cervicibus. illis
    Dissecat adstrictas crebra securis aquas.
(5) Scanditis & celsis altè laquearibus undas
    Fertis & immenso luditur igne labor.
Cunctorum pereunt operae. subvectus in auras
    Auxiliatricem respuit ignis opem.
Sistite praecipites operas. extinguier ignis
    (10) Nescit & excelso vertice flamma furit.
Quid coelos urnis petitis? demissior hîc vos
    Plusque nocens animis flamma, perurit humi.
Ardet amor lucri cupidis in mentibus. ira
    Aestuat & facibus coeca libido suis.
(15) Huc agiles properate, istas exstinguite flammas,
    Huc omnes sanae fundite mentis aquas.
Expedit hos frigere focos. nil flumina prosunt.
    Pabula peccatis tollite, frigus erit.


XIV. In TURREM & CAMPANAS
lapsas.

LAbitur ex alto turris, tot salva per annos.
    Et lapsu Manes contremere pii.
Campanae cedidere, pia pro gente loquaces.
    Nec, quod jam populis aera loquantur, habent.
(5) Nempe, luunt poenas Superis. à coetibus absunt,
    Et procul, in templi vertice, quaeque sonat.
Immemoresque Dei, crebra nos voce lacessunt,
    Et memores summi Numinis esse volunt.
Hinc mediis lapsae templis damnantur inesse,
    (10) Vox ubi damnatis publica jure silet.


XV. In effigiem CAESARIS in vitris
exustam.

EXusti periere duces. & Caesaris illud
    Augustum in vitris desiit esse caput.
Quam leve, si vitreus Caesar subducitur urbi,
    Aureus in nummis restat adhuc Carolus.


XVI.

ACcendit Latium Didonis flamma poëtam.
    Et Phrygii incaluit Principis igne Maro.
Flamma fuit, quae vesanos accendit Orestas.
    Urit amatores Cypria flamma suos.
(5) Nos quoque, dum sacris ludunt incendia templis,
    Urimur, & vates improba flamma facit.
Attamen in flammis sapimus, quia frigora prosunt,
    Carmina frigoribus frigidiora damus.
Dum desunt latices, constrictaque flumina, forsan
    (10) Exstinguent istas frigora nostra faces.


In TEMPLI GALLICI
Et Aulici Incendium, quod accidit Ha-
    gae Comitis, me spectante.

VIdimus infandis Superûm flagrare favillis
    Limina. terribiles vidimus igne focos.
Rudera sunt delubra Dei, laquearia sordes,
    Quaeque precum fuerant atria, sunt cinerum.
(5) Quae populum Christique gregem campana vocabat,
    Liquitur, inque suo funere muta silet.
Organa, quae modulis recreant coelestibus aures,
    Foeda situ vultus occuluere suos.
Quae circum monumenta ducum suspensa nitebant,
    (10) Virtutum memores disperiere notae.
Ex alto cecidere enses, calcaria, cristae,
    Depictosque furens flamma peredit avos.
Auriaci periere patris subsellia. quaque
    Relligiosa sedet Patria, fumat humus.
(15) Optima vaticinor. Pietas incendia fecit,
    Ut flammis caleant pectora nostra piis.
Ut cedat ferale gelu, quod strinxerat omnes,
    Et fervens animi dissipet aura nives.
Forsitan & sacris gliscent in vatibus ignes,
    (20) Et novus aetheris mentibus ardor erit.
Forsan ab his facibus frendens exuritur error,
    Et verum facie splendidiore micat.
Forsitan his ipsis vicinior Aula calebit
    Ignibus, inque Deum pronior ibit amor.
(25) Aut Batavûm praemissa acuent haec fulmina Martem,
    Flammaque Cantabricos acrior uret agros.
Si malè vaticinor, tu Civis, disce: piorum
    Posse quati flammis limina, stare pios.


IN NUPTIAS
Ornatissimi, doctissimique viri
D. IOHANNIS BLAEU,
I.U.D. Et Mathematicorum studiorum
cultoris serii;
Et laudatissima Virginis
GEERTRUDIS VERMEUL.

QUàm tibi nunc aliae gliscunt sub pectore curae;
    Quàm speciem, Blavi, vultus amantis habet.
Quam tibi vita prior jam fastiditur; & illi,
    Conjugis ignari qui periere, dies.
(5) Nil tibi cum libris, vel siccae cortice chartae est.
    Nec vigiles lassat pagina crebra manus.
Praela jacent. cessant operae. nec dextera solers
    Ordinat ingenii docta reperta tui.
Non jam flammiferos, claro cum patre, penates,
    (10) Et spatiis scribis sidera quaeque suis.
Pleias ubi, radietque sua cum conjuge Cepheus,
    Aemula vel Sponsae Cassiopaea tuae.
Ipse suis te subductum cervicibus Atlas
    Sentit, & ingenti pressus ab axe gemit.
(15) In terris alii surgunt tibi, Sponse, labores.
    Altera adest studiis Sphaera parata tuis.
In qua flammeolos Sponsae mireris ocellos,
    Atque aliam videas luxuriare Comam;
Collaque, & in pulchra fulgentia Cingula pallâ.
    (20) Quasque sibi Virtus nexuit ipsa Deas.
Si tibi praegrandem versat Ptolemaeus Olympum,
    Et longo perstat terra quieta situ:
Si tibi praegrandem sistit Copernicus aethram,
    Et novus hic gyro nos breviore rotat:
(25) Tertia Sphaera tua est. quae jam tibi nubilis adstat.
    Sphaera novi motus, Sphaera quietis amans.
Hunc orbem, Vir docte, tuis virtutibus orna.
    Hic Veneres omnis pone Cupido tuas.
Quodque rei caput est, Tu, Blavi, volve puellam.
    (30) Et dic: Sphaera meis volvitur ista jocis.
Quaere polos, axemque vigil. dumque omnia laudas;
    Tota tibi fiat femina Zodiacus.


In effigiem
GUSTAVI
Suecorum Regis.

HAec Martis facies, haec magni Regis imago est.
    Talia Gustavus belliger ora tulit.
Se major Natura fuit, cum gigneret illum,
    Et statuit posthac gignere nolle parem.
(5) Unus Pellaeo juveni si succubat orbis,
    Huic orbes poterant succubuisse duo.


In effigiem
FREDERICI
AURANSIORUM PRINCIPIS
equo insidentis.

QUem procerum votis, populi quem voce petebas,
    Fortunae columen suspice, Belga, tuae.
Talis erat Cyri facies, cum vinceret urbes.
    Haec species Pyrrhi belligerantis erat.
(5) Talis Pellaeo sonipes surrexit alumno,
    Et magno domiti frenduit orbis hero.
Auriacos hic portat equus. natumque patremque.
    Hîc decus invicti fratris & ora vides.
Tres coiere Duces, & quae divisa beatos
    (10) Efficiunt, uno in Principe mixta fluunt.
Collige Roma tuos vario ductore triumphos,
    Imperii finis Tigris & Ister erunt.
Promovit Fredericus iter. jam pugnat ad Indos.
    Ignotoque procul sidere bella gerit.
(15) Surgunt cum Phoebo tituli. cum mergitur ille,
    Occiduis victrix gloria surgit aquis.
Horret Iber, miratur Arabs, formidat Hydaspes,
    Istaque longinquus nomina Persa colit.
Nec satis est pugnasse Ducem. respublica felix
    (20) Pacatae laudem relligionis habet.
Libertas secura domi, quae vicimus, inquit,
    Non tua sunt, Princeps, commoda. civis erunt.


In effigiem Nobiliss. viri
PETRI HOOFT
Praetoris Goilandiae & Satrapae
    Muydensis.

SUspice, Belga, virum, tragico quo vate paratu
    Coepit & Arctoo scena sub axe loqui.
Gallia quem titulis, Batavus tot fascibus ornat,
    Et dominum gaudet Muyda* praeesse sibi.
(5) Qui patrias scripsit Veneres, Cyprumque, Gnidumque
    Transtulit in terras, Amstela clare, tuas;
Sceptraque Borbonii vitamque & fata recenset,
    Et tantum dictis grandibus implet opus.
At cum gesta leges nostris quoque bella sub oris,
    (10) Victaque Nassovia regna ducesque manu:
Dic, illum quae nos facimus, sic scribere; tanti
    Ut fuerit, Reges succubuisse tibi.


In effigiem celeberrimi viri
GERARDI VOSSII.

Petit C22

Cerne Palatinae, lector, miracula terrae.
    Quem suus haud una perficit arte labor.
Sufficit acta dies aliis, non sufficit illi.
    A solida studiis tempora nocte petit.
(5) Quid non exequitur scriptor? nos sponte fatemur,
    Non alia scribi secula possè manu.
Et puer & juvenis chartis impalluit & vir,
    Et nunc non alium se cupit esse senex.


In effigiem Cl. viri & Medici
SAMUELIS COSTERI.

CUi toties molli recitata est fabula socco,
    Qui tragicum Batavo carmine scripsit epos;
Serius adspicitur. vultumque Machaonis orbi
    Exhibet, & Cois legibus aegra juvat.
(5) Ista sales fundit gravitas, vindexque bonorum
    Arguto solos verberat ore malos.


In effigiem Nobiliss. viri
CONSTANT. HUGENII
Equitis quinque liberis stipatam.

PIngeris, Hugeni, propriis permixtus Achivis,
    Parsque tui totum cingit amica patrem.
Autor honoratae sobolis circumspicis omnes.
    Dissimilesque tibi persimilesque vides.
(5) Splendida concordes exornant atria fratres
    Quattuor, & vultu Tyndaris una suo.
Haec thalami fortuna tui, & spes tota nepotum est.
    Haec dominum cingunt sidera quinque Iovem.
Assideat matrona Iovi, perfecta tabella est.
    (10) Mater ubi, soboles prostat & ipse pater.
Non aliam, Hugeni, matrem nec quaere novercam,
    Ne laeva adspiciat, quos negat esse suos.


In effigiem Clariss. viri
CLAUDII SALMASII.

GAllia quo nuper, jam sidere Leida superbit.
    Praelucet magnis artibus ista Pharos.
Haec sunt perspecti, Lector, compendia mundi.
    Fronte sub hac Pallas prodigiosa latet.
(5) Partimur doctrinam alii. hic se tota recondit.
    Immensosque habitat mens spaciosa lares.
Scribite scriptores. cui pagina scripta Solini est,
    Iudice me, scripti circulus orbis erit.


In effigiem PETRI VAENII
Syndici Hagensis, à filio sculptam.

TAlem decrepita Batavum vixisse senecta
    Vidimus & trepidis consuluisse reis.
Hae rugae sapuere Deo, patriaeque, suisque.
    Hac facie, Vaeni maxime, Zeuxis eras.
(5) Non simplex est forma viro. Themidemque Fidemque,
    Et non corrupti Nestoris ora vides.
Pingitur à nato genitor. res mira. parentis,
    Qui genuit, facta est dextra lima sui.


In effigiem
NICOLAI COPERNICI.

NAturae novus iste faber fuit. aethera, terras
    Restituit magna cum ratione senex.
Quam calcamus humum, mediis suspendit in astris,
    Et Lunae comites altius ire cupit.
(5) Mercurius priscis migrat de sedibus. ipse
    Immensi medium Cyntius orbis habet.
Hunc circum raptamur & omnis machina mundi.
    Immotoque hominum quilibet igne calet.
Inversa est rerum facies. humana quid ultra
    (10) Mens queat? hic nostri terminus ingenii est.
Cuncta sibi constant, luces noctesque, minorque
    Est labor, hoc coelos constituisse modo.
Confudit mundum Ptolemaeus gentibus. unus
    Hic verum potuit reddere. quis potior?


In effigiem
TYCHONIS BRAHE
Dani.

INcola terrarum summis habitavit in astris,
    Semideûmque inter sidera vixit humi.
Emensus Phoebi cursus Lunaeque Iovisque
    Transtulit in terras astra Deosque suas.
(5) Utque oculis totum humanis exponat Olympum,
    Aemula naturae Sphaera reperta fuit.
Qua terras, qua tecta Deûm, fluctusque coërcet,
    Et spacio munum dat breviore capi.
Dic mihi, spectator, Tycho, qui supputat astra,
    (10) Quique locis pernox ordinat illa suis,
Qui lapsus astrorum omnes signavit & ortus,
    Num meruit coeli Iupiter esse sui?


In effigiem
GULIELMI IOH. BLAEU,
Astrologi & Typographi celeberrimi.

Petit C16

HIpparchos antiqua suos si praedicat aetas,
    Sosigenem Memphis relligiosa colit:
Cantaber Alphonso, Cimber Tychone superbit,
    Atque aliquid tantae Sarmata laudis habet:
(5) Caesius hoc omne est Batavis. quem fulgida dudum
    Uraniae lumen credidit esse suum,
Et toties istis nixus cervicibus Atlas,
    Vestaque, quam tabula jam janus una gerit.
Aere emitur parvo mundus, quis venditor? hic est.
    (10) Hic minimâ docuit sidera puppe vehi;
Portari Oceanum ratibus, portusque viasque,
    Littora, & immensis dissita regna plagis.
Navita, quid noctu gelidas inquiris in Arctos?
    In puppi ante oculos Arctos iterque patent.


In effigiem
SIMONIS EPISCOPII
exulis.

[Ook, maar met ander slot, in de
Epistolae.]
QUem tu Leida prius, Synodus mox ipsa loquentem
    Audiit, hoc vultu vivit Episcopius.
Vivit & externis pandens sua lumina Gallis,
    Exoptat Patriae tempora blanda suae.
(5) Tempora dant precium, rapiunt quoque tempora doctis,
    Ludit & in magnis sors malesana viris.
Rers levis exilium est. grande hoc: mens nescia pravi.
    Hac duce securus vixit ubique domi.


In effigiem
TROMPII
Archithalassi.

ADspice victoris vultus & praelia Trompî,
    Et cinctum rostris Belga tuere caput.
Nos quoque Pompeios stantesque in puppe Cimones,
    Intrepidumque mari Timoleonta damus.
(5) Hic alia Salamine, alia stant Aulide classes,
    Atque alias alius poscit Iäson opes.
Flamma furit. tabulata ruunt & transtra forique,
    Et mediis Chalybum fluctibus aera tonant.
Hostibus immixtus trucibus trux hostis inerrat.
    (10) Nec nebula Hispanum dedecus atra tegit.
Pro Batavo pugnant Zephyri, coelumque Deusque,
    Parvaque vis valido perniciosa Tago est.
Classica Trompiadem celebrant, lituique tubaeque,
    Nec moritura Ducum praemia victor habet.
(15) Attilios dic, Roma, tuos. nos diximus illum,
    Briela cui patriam, Duna trophaea dedit.


In effigiem
ADRIANI SPIGELII,
Medici & Anatomici apud Patavinos
celeberrimi.

QUem terris Bruxella dedit, Patavîque Lycaeum
    Obstupuit grandi Palladis ore loqui,
Talis erat Veneto radians Spigelius auro,
    talis erat, vivum quem volet ipsa salus.
(5) Exuviis latè ostris clarescit & extis.
    Materies famae fulgida sectus homo est.
Hunc Italis Belgae dedimus, novus iste Machaon
    Luxit in Ausonio fax peregrina solo.
Non querimur, Patres Veneti. nunc redditis illum.
    (10) Inter scripta sibi frusta superstes agit.
Emeruere Duces servato cive triumphum.
    Hic in dissecto cive disertus ovat.


In effigiem
ALBERTI BANII
IURISCONSULTI
& Musici summi.

Qui Themidem ad leges, cantum revocavit ad artem
    Bannius, hoc voltus conspiciendus erat.
Muta sonos numerat facies. cantare videntur
    Omnia, frons, oculi, dextera, labra, genae.
(5) Sic reor: audiri Cherubinos inter & ipsos
    Angelicos aliquid discere posse choros.
Scilicet in verbis vis est inventa canenti.
    Hoc plus antiquis Musica nostra sapit.
Laetitae dator in terris, cantillat in astris.
    (10) Quoque hominis olim, jam canit ore Deum.


In effigiem Serenissimae Palatinorum
Principis
IULIANAE LOYSAE,
matris Frederici Electoris & Bohe-
miae Regis.

AUriaci soboles, titulis illustris avisque,
    Magnorum genitrix suspicienda Ducum;
Exhibet hos vultus populis. Veneranda Loysa est.
    Inque oculis princeps femina numen habet.
(5) In nato Regum thalamos suspexit & ostrum.
    Sceptraque quae dederat sors, violenta rapi.
Inconcussa malis, non fecit, sentiit hostes.
    Imperii rectrix relligiosa sui;
Immiscet Superis Fratres Bellona, suumque
    (10) A gemino robur vindice Belga capit.
Sed dum sceptra thorosque rotat Fortuna ducesque,
    Immotae Princeps vim pietatis amas.


In effigiem
MARIAE,
Regis Britannorum Filiae, uxoris Celsissimi
Principis GULIELMI Auransio-
rum Principis.

PRincipis haec Mariae facies. sic filia Regis
    Cernitur, & reges inclita spirat avos.
Auriaco jam nupta Duci, lux maxima Belgis
    Emicat, & terris gaudet adesse suis.
(5) Crescit & id magnos adolescit Sponsa nepotes,
    Nassoviosque dabit mater adulta Duces.
Publica res amor est. sed regum ducere natas,
    Non thalami res est sola, sed imperii.


In effigiem
MAXIMILIANI,
Serenissimi Ducis Bavariae, &c.

QUisquis in imperio leges, in legibus aequum
    Asseris, & cives moribus ipsa facis,
Suspice, quem spectas Bavarum. tot nomina recti,
    Tot virtutum apices Maxmilianus habet.
(5) Irradiat priscos majorum gloria fasces.
    Quis se jure ducem, plus ratione probat.
Praelucet titulis pietas, Regumque coronas,
    Sceptraque conjugiis miscet avita suis.
Bella gerit, gladiumque Aquilis impendit & Istro,
    (10) Dum grave momentum Caesaris esse putat.
Et tamen haec pacis studiis se bella tubasque
    Tradere, si posset, vellet imago loqui.


In effigiem Cels. Principis
GULIELMI,
FREDERICI ARAUSIORUM
Principis Filii.

QUi prius imbellem thalamis induxit amorem,
    Cum data Nassovio regia Sponsa fuit,
Cernitur his ipsis Princeps cataphractus in armis.
    Et patriis crescens moribus, illa quatit.
(5) Spirat avos patruosque Duces generosa Iuventus.
    Et patrem ante annos, noster Iüle, refers.
Forte etiam nova per Batavos tibi conditur Alba,
    Romanosque ex te Iuliadasque dabis.


In effigiem
ELIZABETHAE
Electoris Palatini & Regis Bo-
hemiae Filiae.

ADspice sceptriferae germen venerabile gentis,
    Cujus in innumeros purpura currit avos,
Regnantis neptim Caroli. quam, Rege Bohemo
    Patre, Palatini nominis aula vehit.
(5) Irradiat pulchros majestas Cimbrica vultus,
    Totaque cognatum supputat Arctos ebur.
Pinge tibi Tamesis Venerem, tu Rhene Minervam.
    Hac eadem pingi numina fronte volent.
Pingite Castalidum veneranda exempla sororum,
    (10) Fulgeat has inter Castalis illa deas.
Si natale solum & possessum deficit ostrum,
    Hoc regale, suis posse carere focis.
Sceptrorum satis una geris, quae sceptra meretur.
    Hoc quoque dissimulans, regnat Eliza magis.


In effigiem
ADOLPHI NASSOVII
    Caesaris.

CAesaris augustum gessi diadema. mihique
    Imperii septem vota dedere decus.
Non tulit Austriacus, solioque excussit Adolphum,
    Et rapuit fasces ira furorque meos.
(5) Posteritas fuit ulta nefas: lux altera Iuli
    Alberto vidit cedere Nassovium.
Altera lux Iulî, seris venientibus annis,
    Albertum vidit cedere Nassovio.
Cum mediis Morinûm ruerent hostilia campis
    (10) Agmina & Austriaci succubuere duces.
Discite vos etiam scelere abstinuisse potentes.
    En, notat admissi posthuma poena diem.


In effigiem
RENATI de CHALON,
    Principis Auriaci.

PRo Carolo miles pugnasti Caesare. mox te
    Gallia pro Carolo succubuisse dolet.
Nassovium facis Auriacum, sobolique tuorum
    Auriaci donas sceptra vetusta soli.
(5) Magne, Renate, tuas iterat Chalonia laudes,
    Dum vultus iterat terra Batava tuos.


In effigiem fortissimi Herois
GISBERTI HOGENDORPII,
    Militum Tribuni & Moguntiae nuper
        Gubernatoris.

PRussia quem Gothicis pugnantem vidit in armis,
    Et timuit rapido Sarmata vectus equo;
Cum multo madidum Gustavus sanguine corpus
    Crudaque bellaces cerneret ora viri;
(5) Quem tua, magne Ducum, clades & funera, Tilli,
    Per populos fama splendidiore vehunt;
Ipsa cui claros devicta Moguntia fasces
    Tradidit & regni sceiptra verenda sui;
Talis Hogendorpî facies. sic cernitur orbi.
    (10) Talis Hyperboreas duxit in arma manus.
Objuce sic pictum castris hostilibus. ipsa
    Caesareos jam mox pellet imago Duces.


In effigiem
ABRAHAMI DOMINICI,
Leowartii concionatoris in Frisiis
    paludibus.

SI pingi possent pietas, facundia, candor,
    Et non fucatae relligionis amor,
Haec species, haec forma foret. Leowartius isto
    In Frisiis jamnunc cernitur ore suis.
(5) Plura loquar. magni pandit mysteria Christi,
    Oblitumque Dei fulminat in populum.
Quaeque sibi privata putat, sunt carmina, Musae.
    Quôm vates gleba deteriore latet.
Nec satis est, Hebraea loqui. magis illud, amari.
    (10) Utque hominem fas sit vivere, posse loqui.
Haec, Abrahame, doces. mihi pro doctore tabellae
    Nam, quem non loquitur, spirat imago Deum.


In effigiem
CORNELII BOII,
Advocati & poëtae eximii.

QUi Themidi loquitur Phoebus*, vatesque tribunal
[Er staat: Phoebum]
    Concutit & trepidos asserit ore reos,
Talis Boyus agit. Walachrûm cui fluctus & aequor,
    Et patriam dulces dant Heliconis aquae.
(5) Exuvias hic vatis habes. nihil adspicis ultrô.
    Mentitur verum tota tabella virum.
Sed Rhodopen, raptasque nurus Silonque pererra.
    Non alibi Boyum cernere, Belga, potes.

[Door Van der Aa, s.v. Boey, aldus vertaald:
Dit ’s Boey, die Themis dient naast Phebus, op wiens spreken
    De regtzaal dreunt, als hij der onschuld regt verweert;
Wiens Walchrens zee, de vloed der stille hoefbronbeken,
    Door ’t gansche vaderland met hoogen roem vereert.
Zie hier zijn hulsel slechts; niets meer bleef van hem over;
    De schilderij vertoont den man naar waarheid niet;
Doorlees zijn Rhodope, zijn Silo, Maagdenroover,
    En, Nederlander, ken de Dichter uit zijn lied.]
[Zie ook Barlaeus Epistolae 421,
brief aan Cornelius Boyus.]


In effigiem praestantissimae Virginis
APOLONIAE à VEEN,
sculptam à fratre.

SCulpis Apollineam, frater germane, sororem.
    Et tamen hîc nullam sculpis Apoloniam.
Sculpe oculos, exsculpe manus, exsculpe capillos,
    Hoc quod dextra nequit sculpere, Apolonia est.


In effigiem & obitum
EVERHARDI vander SCHEUREN,
Iurisc. & Advocati Ultrajectini.

SUspice, quem pacis studiis secrevit alumnum
    Illa reis nimium litigiosa Themis.
Maluit arbitrio dirimi, quam jure, querelas.
    Et facilis stricto praetulit aequa foro.
(5) Dum trahit invisas Minos curia causas,
    Abrumpit lentis jurgia grata togis:
Nunc Themidis nunc juris habes placidissima, Scheuri,
    Praemia & aethereo judice salvus abis.
Quique boni civis partes patronus obisti,
    (10) Post obitum Superis desinis esse reus.


In effigiem
M. ZUERII BOXHORNII.

ADspice Palladii vultum spectator ephebi,
    Claraque facundis vocibus ora stupe.
Ipsa senum velox sapientia praevenit annos.
    Et spatiis aetas fallitur acta suis.
(5) Vir loquitur, scribitque senex vernante juventa,
    Et satyra mores liberiore notat.
In Batavis praetexta sapit. sub sidere nostro
    Pene per fatur mascula verba Cato.
Pingitur imberbis, qualem se pingit Apollo.
    (10) Quantum est, ipsa etiam fronte referre Deos.


In effigiem Nobilissimi viri
TH. GRASWINCHELII
Eq. Fisci Holl. Advocati.

ADspice, non quem cirrha dedit, sed Belgica vatem.
    Cui sacrum aethera Phocide fluxit epos.
Prinicipis Hebraei numeros & verba disertus
    Fatur, & ad Latii plectra Sionis opus.
(5) Palladis augustas implet Sapientia chartas,
    Gorgoneasque timet livor & ira minas:
Regia seu pulchris majestas scribitur ausis,
    Seu Veneti sedes imperiosa soli.
Publica cum dubias aperit facundia causas,
    (10) Isto Mercurium credimus ore loqui.
Ipsa dedit Nemesis gladios, Astraea bilancem,
    Et Batavûm tali vindice jura valent.
Cingitur his patriae famulans insignibus aetas,
    Et Superos gaudet conciliasse sibi.
(15) Desine pro rostris mirari, Belga, loquentem.
    Cum tot numinibus rem Theodorus habet.


In effigiem Clariss. Rotterod. Ecclesiastae
& Medici
FRANCISCI LANSBERGII.

CErnitur elinguis, cujus facundia cives
    Attonitos tenuit, Rottera, saepe tuos.
Cernitur exanimis, vitam qui reddidit aegris.
    Et celeres jussit tardius ire dies.
(5) Virtutum tuba, coelestis praeceptor honesti.
    Maxima quo timuit Roma loquente loqui.
Cernitur imbellis, qui fratrum bella vetabat.
    Et pacis rupto federe suasit opus.
Lansbergi, sanare animas & corpora noras,
    (10) Et geminae nobis causa salutis eras.
Sic totus tibi debet homo. Te vindice nostri,
    Una homini sospes pars fuit, una Deo.


In effigiem Reverendi viri
P. SYLVII,
Amstelodamensium Ecclesiastae.

CUjus adorandum docuit facundia Christum,
    Et populis veram pandit ad astra viam,
Talis erat Sylvî facies. audivimus illum
    Amstelis isto civibus ore loqui.
(5) Hoc Frisiis praecepta dedit. pietasque sub illo,
    Relligioque diu vindice tuta stetit.
Praeluxit veneranda suis virtutibus aetas.
    Erudiitque ipsos fessa senecta senes.
Simplicitatis amans fucum contemsit honesti.
    (10) Nec sola voluit fronte placere bonis.
Sic statuit: Iesum vita meliore doceri
    Rectius & vocum fulmina posse minus.
Amstela, sis memor extincti. qui condidit urbem
    Moribus, hanc etiam post sua fata docet.


In effigiem Reverendi viri
GERARDI ANSLO
Theologi.

QUi patriae mores & perdita secula damnat,
    Innocua fretus relligione senex,
Qui mundum meliore volet splendescere vultu,
    Et Christum studio fervidiore sequi;
(5) Cedit in exemplum Batavis. sic pingitur Anslo,
    Sic pietas vultus exhibet ipsa suos.
Ut si fortè loqui cesset grandaeva senectus,
    Ad populum praesens possit imago loqui.


In effigiem Clarissimi viri
IOHAN. WTENBOGARDI
tum exulis.

Quem pietas coelo, rerum prudentia terris,
    Tutaque commendat simplicitate fides:
Cujus Arausiacis tonuit facundia templis,
    Et potuit lituos inter & arma loqui;
(5) Hic silet, atque aliqua praebet se parte videndum,
    Ut totum cupias posse videre virum.


In locum Anatomicum recens
AMSTELODAMI
exstructum.

QUi vivi nocuere, mali, post funera prosunt,
    Et petit ex ipsa commoda morte Salus.
Exuviae sine voce docent. & mortua quamvis
    Frusta, vetant ista nos ratione mori.
Hîc loquitur nobis docti facundia Tulpi,
    Dum secat artifici lurida membra manu.
Auditor te disce. & dum per singula vadis,
    Crede vel in minima parte latere Deum.


IN NUPTIAS
Spectatissimi viri,
NICOLAI PANCRASII,
Et lectissimae Virginis
PETRONELLAE de WAERT.

PErdiderat sacros feralis flamma penates,
    Istaque Vulcani damna furentis erant.
Spectabant moesti miseranda incendia cives,
    Quique stetere diu, disperiere Lares:
(5) Tunc Citheraea, sui furiis offensa mariti,
    Accendit Paphias officiosa faces.
Si flammis, ait, ille suis veneranda perussit
    Culmina & in summos saeviit igne Deos,
Conjugis officium est, tantos lenire dolores,
    (10) Conjugis est, aliis ignibus esse bonam.
Non mea crudeles sanctis penetralibus ignes
    Inferet aut Superûm subruet ira domos.
Mitius ingenium est Veneri. tu tela, Cupido,
    Suffice, tu taedas porrige, Nate, meas.
(15) Flagrent his facibus soboles magnique penates
    Consulis & totam, flamma, perure domum.
Urat Amor jam Pancrasium. dum consulit Urbi
    Et civi Genitor se ratione probat,
Exemploque regit; victrix Erycina triumpho,
    (20) Et, non invito Consule, laeta loquor.
Ardet Sponsa meis, populo gaudente, favillis,
    Et facili Sponsum blanda calore fovet.
Non haec attonitos reddent incendia cives,
    Plaudit ad has ipsas urbs spaciosa faces.
(25) Scilicet his poteris facibus flammisque renasci
    Consulis & à sera posteritate coli.
Vitalis Fax ista patri matrique nepotes,
    Et generi vestro nomina digna dabit.
Sic non, Sponsa, tibi Sponsum, sed civibus optas,
    (30) Amsteliisque parens vis peperisse tuis:
Sic dum, Sponse, tuis amplexibus abditur uxor,
    Ardet inoffensis publica causa focis.
Has, Cives, has, Sponse, cave restinguere flammas.
    Non opus hîc gelidis, Amstela noster, aquis.
(35) Ignibus his flagrate diu. sperataque vobis
    Et patriae & patri commoda flamma ferat.


In Maximi Viri
PHILOMUSI
MUSAS IUVENILES.

ITala gens, Batavos quae quondam Martia frates,
Imperiique tui socios erecta vocasti;
Iam Batavos vatum socios fratresque tuorum,
Post tot secla, voca. Cirrha concludimur una,
(5) Pegaseisue simul populi conspergimur undis,
Et Phoebi communis amor nunc incitat acrem
Ausoniam, nunc vult Musis adsuescere Belgam,
Dum Latios Arctoa vehunt praeconia patres,
Nostraque Senensi applaudit fiducia vati.
    (10) Illustris Philomuse, tuae generosa loquelae
Verba placent; seu per grandes augusta cothurnos
Sensa rapis, lenique elegos diffundit ab ore
Calliope, sue per Lyrici modulamina cantus
Vectus honoratam compellat purpura Romam,
(15) Et magnis fatur patribus, patrumque cathedrae
Annuit, & summis Urbanum destinat astris.
Prisca superstitio, venerandi nescia christi,
Infames tonat ore Ioves, Venerisque profanus
Perstrepit illecebris Helicon, mentiaque multum
(20) Pagina Pieriam meruit decerpere laurum,
Et lethi calcare domos. Hoc sanctior aevo
Nascitur Aoniae felix opulentia venae,
Et gaudet meliora loqui. non fabula vati
Priamides canitur, fictaeque insanus Elisae
(25) Aeneaeque furor, vel versae in corpora formae,
Longe alios vultus Italûm sapientia terris
Exhibet, & totum pietas facit ipsa poëtam;
Canaque relligio, Clariis dum splendida fulget
Artibus, atque alte Phoebeos imbibit ignes,
(30) Sacrosancta canit, solumque in carmine mutat
Materiam, & studiis senam coelestibus implet.
    Felix sena viro, quem cum produceret Orbi
Tot vatum Lucina parens, suâ flumina large
Castalii fudere lacus, visere Comoenae,
(35) Et tenerae coepere hederam praetexere fronti,
Et melius posthac nobis promettere carmen;
Miratae puerile decus, lususque juventae,
Et consummati roburque & numen ephebi.
Legi grandis epos bembi: placuere furores
(40) Naugerii, Strossaeque patris, magnique Maronis
Aemula Sinceri rabies post illa, labantes
Restituis, Philomuse, deas, patriaeque poëta
Infers immortale jubar. Tibi sufficit una
Ad famam validis animosa Tragoedia nervis,
(45) Et fatum, Pompeje, tuum. quem Corduba Magnum
Dixit, Sena facit magnum, & dum damnat Achilles,
Voces pro Latio & pro te, Romane, loquentis
Approbat, & generi defendit mascula causam.
Quae, si non Superis, saltem placuisse Catoni
(50) Creditur, &. si non armis, ratione triumphat.
Haec te scena dabit seclo, quantum illa meretur!
Quam cerni vult luce palam! auin pulpita scandis
Itala & orchestram conjux cornelia pulsas?
Indignata tui crudelia fata mariti,
(55) Dedusumque caput Romae. quo tota cadente
Libertas collapsa fuit, foedoque Quirites
Servitio sensere suae dispendia culpae,
Et suas acuit Bruti vindicta feroces.
    Magne vir, his olim coeptis agnoscimus omnes
(60) Ingenii momenta tui, juvenisque virile
Condis opus, tragicoque exsurgis clare theatro.
Dic juevenes Musas, quas mecum dicis adultas,
Phoebe pater, seniique graves praevertere curas.
Haec aevi sors laeta mei est, spectare potentum
(65) Carmina Pieriasque faces. nunc esse beatam
Auguror Italiam, cum te Respublica vatem
Repperit, & grandi rerum prudentia causae
Applicat, & tali vult sub rectore pacisci,
Bellorumque truces furias componis Apollo.


AENIGMATA.

Liber.

MAgna mihi rerum vis est, vis maxima vocum,
    Et tamen hic vili venditur aere labor,
Ignarus doceo, credor sine voce magister.
    Cum prosum, taceo: non sapiens, sapio.
(5) Saepius exuror, dominis peccantibus, insons
    Victima, nec culpae conscius ipse meae.
Vestior exuviis, vinclis constringor ahenis,
    Et tandem tineis vermibus esca teror.


Eadem vox.

Integra si fuerim, potero placuisse Latinis,
    aPrincipium tollas, displiceam Batavis.

a Iber.


Farcimen.

TOta mihi teretem mentitur forma cylindrum,
    Et faeta in medio sus mihi ventra latet.
Quam me Belga colit, tam me fastidit Apella;
    Heu quam dissimili spernor amorque fide!
(5) Non mihi supplicium, non mors decernitur una.
    Mergor aquis, flammis torreor, ore voror.


Osculum.

PRima mihi lepidis blanditur portio dictis,
    Posterior foedo vilis odore mihi est.
Prima trahit vitae causas, exsibilat illas
    Ultima. (crede) fuit, qui caret alter utro.


Colus.

CIngit lana caput, contortaque viscera corpus,
    Parte mei moveor, parte quiesco mei.
Quos sine me nudos paupertas detegit artus,
    Hos opibus per me dextera fulta tegit.
(5) Lingua, manus, digiti, facto glomerantur in uno:
    Decedens capiti gloria finit opus.


Ocrea.

HOc decus, hos habitus prisci petiistis Achivi,
    Maeonidaeque meo nomine charta tumet.
Bos, vitulusque fui, quae carpsi gramina, calco:
    Et premo, quae timui, colla minacis equi.
(5) Me fastus documenta sui cupit esse Batavus,
    Et Martis propriam nunc studiosus amat.


Pluteus.

QUae fueram duris infesta bipennibus ilex,
    Nunc domini custos abdita servo mei.
In me demorso vates sacer ore recumbit,
    Ingeniique sagax expedit ausa sui.
(5) Aonidum me lassat opus. laus unica nobis,
    Doctorum celebres sustinuisse manus.


Navis.

INnatat Oceano; coelo spectatur in ipso:
    Ventre premit laxo caerula, dente vadum.
Rostratas meruit bellis infracta coronas;
    Et spolium è diti Colchide grande tulit.
(5) aTolle caput, volitat; bsublato ventre tyrannis
    Annuit; audaces ctota pererrat aquas.

a avis.     b vis.     c navis.


Bubo.

aINguina sollicitat, miserosque exasperat artus;
    Cecropiâque frequens visus in urbe fuit.
Aegida depingit: doctis insignia praebet:
    Stultitiae pariter symbolon, & Sophiae.
(5) Impatiens Phoebi, mundo ludibria debet:
    bNominibusque simul terret, & cominibus.

a Bubo tumoris est species apud Medicos.
b [Grieks-]boû[-Grieks].     c Statius: Feralia bubo Damna canens.


Curro.

DIvidor, & membro Sapientia crescit ab auno:
    bIrato reliquum frendeat ore canis.

a cur quaerendi est adverbium.
b [Grieks-]rh[-Grieks], canina littera est.


Portus.

ADspicio Solem amutilus, bnavalia totus,
    Sola potest laesum flectere ccauda Iovem.

a ortus,     b portus,     c thus.


Ovis.

ME Graii petiere duces: mactavit Apella:
    Et toties Superis victima grata fui.
Muta Redemptorem refero: sine crimine, eundem.
    Prata meis resonant templaque nominibus.
(5) Mille meas Siculo Corydon in monte sorores
    Ducit, & ingenium simplicitate probat.
Exuviis nitet aula meis: quid stercora damnas?
    Stercora delitiis sunt mea mixta tuis.


Annulus.

OPtima forma mea est, Megarae laudata magistro.
    Principium passim, finis ubique mihi.
Fulgeo, claudo, premo, medeor, promitto, corono,
    Gestor, caedor, amor, do capioque fidem.


Currus.

TRaximus Hippolytum, distraximus Hectora magnum:
    Et bella quondam pas scelerata fui.
Falcatum me Persa cupit: sine falce Batavus,
    Sustinui stantes altius a Aemilios.
Persephonen rapui: scindant vada caerula puppes,
    In Batavis etiam pontus b arena mihi est.
a stantes in curribus Aemilianos.
b notatur currus velifer Principis Mauritii.


Penna.

AEriis quondam volitans in nubibus haesit,
    Et refluis eadem viva natavit aquis.
Magnificas procerum decorat, sed mortua, mensas,
    Et tremulum summo vertice Teuto quatit.
(5) Praeteeritos reddit, praesentes prorogat annos,
    Invidiam seri temporis una domat.
Absenti loquitur, laedit rostrata, juvatque:
    Dumque aliis vitam foenerat, ipsa caret.


Sus.

MActatur Cereri, a Romanaque federa firmat,
    Arcadibus multum culta, b perosa Pharii.
Sordet c gemma, rosae: d capiti littera desit,
    Grajugenis fiet, quid fuit Ausoniis.

a Vir. Caesa jungebant federa porca.
b Sus Aegyptiis abominationi erat.
c Proverbium est sacrum: Margaritas non esse
        projiciendas porcis.
d [Grieks-]Hys[-Grieks] Graecis idem, quod Latinis sus.


Pileus.

ME gaudet pugnax capiti circundare aSparta.
    Graecia me testem nobilitatis habet.
blibertas per me latiae portenditur urbi:
    cIstaque Romanus praemia servus amat.
Me Brutus, me Galba suo spectavit in aere:
    Ipse meum vindex pugio fulcit onus.

a acones pileati pugnabant.
b patet ex Bruti numistatis.
c servi manumissi Imperatoris triumphantis cur-
        rum pileat sequebantur.


Venter.

aOPpribrium Cretae: tonitrus domus: abdita vitae
    Regia: bMenneni fabula; meta gulae.
a [Grieks-]Krêtes aei pseusai, kaka thêria, gasteres argai[-Grieks].
b Mennenius orator Romanus fabula de Ventre
            populum Romanorum in urbem revocabat.


Manus.

NOxia sum, si bella geram: asi proluor, insons;
    bViribus, cauxilio, drelligione probor.
Oscula do supplex: mihi me permiscet Achates,
    eRhetoribus laxor, claudor Aristoteli.

a Gestus abluendarum manuum innocentiae si-
        gnum erat. Deuter. cap. 21.
b Manus pro robore & potentia sumitur.
c Hinc proverbium: manus manum fricat. & a-
        pud Graecos [Grieks-]tèn geîran epostallein,[Grieks-] manum
        admoveren.
d Multa Iovem manibus supplex crasse supinis.
        Virgil.
e Zeno Rhetoricam palmae, Logicam pugno
        comparabat.


Barba.

aQUid Thetis ipsa Iovi? bCynico nonaria vellit?
    Quaeque virum pariter res facis, atque ccaprum?

a Apud Homerum Iliad. [Grieks-]a[-Grieks], Thetis Iovi barbam
        vellicat.
b Persius: Si Cynico barbam petulans nonaria vel-
        lat. c Lucretius barbigeras capellas vocat.


Aqua.

ME sitiens vates; me torrica prata biberunt.
    aPindaricae ferio barbita prima lyrae.
Credor Aristoteli pars corporis; bomne Thaleti.
    cSto, moveor: Tiphyn stans fero, mota ratem.

a [Grieks-]Aristgon mèn ydôr.[-Grieks] b Thales Milesius omina ex aqua constare di-
        cebat. c Glacie constricta.


Toga.

PEr me Grajugenûm populis discernitur aAuson,
    bBilbilicus raram me volet esse sibi.
cArma odi, terrensque sagum: dpeto candida fasces.
    Pulla rogum, laetum pura etyrocinium.

a Romani togati, graeci palliati incedebant.
b Martialis: Lis nunquam, tog rara.
c Cedant arma togae.
d Toga candida induebantur, qui magistratum
        ambiebant. unde Candidati dicti.
e Puram togam induebant tyrones forenses, ipso
        tyrocinii die. Lucan. lib. 7. Pura venerabilis
        aeque, Quam currus ornante toga.


Zona.

aVIrginitas dilecta mihi est; vinclumque jugale.
    bempla mihi mediâ Cecropos urbe patent.
Aetheris immensos etiam distermino tractus.
At, me qui sociam perdiodit, cIrus erit.

a Homerus: [Grieks-]Lyte de parthenikên zônen.[-Grieks]
b Athenis fanum fuit Solvizoniae Dianae sacrum.
        vid. Apollonium Argon.
c Ibit eò vis qui zoman perdidit. Horat.


Adamas.

DUrities mea grata mihi est: damnatur amicae.
    Si libeat, averbum, mox quoque bnomen ero
a amas.
b adamas.


Leo.

aAUsonias traxi, populo spectante, quadrigas,
    aPelidaeque meus vultus & ira fuit.
cPartem hominum apposuit stomacho pater ipse Prometheus,
    dIndomitusque licet, parco tamen domitis.

a Antonius leonibus triumphavit.
b Hom. de Achille: [Grieks-]Léôn d’hôs agrios oîden.[-Grieks]
c Horat. Insani lenos Vim stomacho apposuisse
        nostro.
d Ovid. Corpora magnanimo satis est prostrasse
        leoni.


Marmor.

IAm aSuperos adpectat ovans: jam btartara lugens
    Respicit, objectis triste cadaveribus.
Saepius cillachrymat, d
lachrymis sed flexile nullis,
    Dant Ligures, nescit Belgica, Roma colit.

Saepius cillachrymat, dlachrymis sed flexile nullis,
    Dant Ligures, nescit Belgica, Roma colit.

a colossos marmoreos intellige.
b marmora sepulchralia.
c Etiam nunc marmora plorant. Ovid.
d Ad surdum lachrymas nequicquam emittere
marmor.


Tabacum.

NOn bibor, & bibor, & populo sum potus, & haud sum.
    Mandor ab Occiduis, nec tamen esca fui.
Cum bibor, ipsa sitis crescit. sum victima vulgi.
    Torqueor, incidor, torreor, uror idem.
(5) Consedere viri, & conspecto munere Divûm,
    Quaelibet exitio est dextra reperta meo.
Pars in frustra secant, pars igni humentia siccant
    Corpora, pars flammas admovet, atque faces.
Otia qui fugiunt, in nobis otia perdunt,
    (10) Et magnâ peragunt sedulitate nihil.
Quo capior, perdor. quo claudor, pellor ab ore,
    Nostraque mox difflat fercula, quisquis amat.
Quae mihi, quae nitidos aperis, matrona, penates,
    Praemia tam clari sputa laboris habe.

[Vertaald in het Nederlands door
A. Hoppestein.]



Canis.

PRaepositus Laribus, Romae Capitolia Gallis
    Prodidit, & facti crimina morte luit.
Hunc Cynici coluere patres. miraris? aacutis
    Cum verum toties colligat ille modis?
(5) Littera vesanum testabitur una bfurorem:
    Signaque qui cfidei, nulla pudoris, habet.

a Vide Lipsium in epistola de Canibus.
R R.
c Canis, fidei & impudentiae symbolum.


Asinus.

PArte mei quidam Phrygios supereminet omnes,
    Solaque litigium corporis umbra parit.
Vapulo, contemnor, nec, cui contemnimur, à me
    Dissidet, ingenio proximus ille meo est.
(5) Auriculas nostras quis non habet? accipe sacrum
    aPhoebe tibi, vel me sume bPriape tibi.
Si stolidum plebs esse putat; cur turgida quaeso
    Doctorum nostris scrinia sunt ctitulis?
Si vocat ignavum: cur lassant tergora merces?
    (10) dNec statuam spernit Martia Roma meam?

a [Grieks-]Térpousi liparaì Phoîbon onosphagías,[-Grieks]
    Exhilarant Phoebum pingues epulae ex asino.
b etiam Priapo sacer asinus.
c De Asino scripsit Apulejus, aliique.
d Vide Pier. in Hieroglyphicis.


Nasus.

CAesar gibbosum, aCynicus me ostentat aduncum,
    Et vates de me nomin grandis habet.
Hac qui parte valent, credam magis esse bsagaces.
    Emunctum quisquis me volet, ille sapit.

a Proverbium, naso aliquem suspendere, pro irridere. Persius:
Callidus excusso populum suspendere naso.
b Hominem acri judicio praeditum dicimus
    emunctae esse naris, & apud Oneirocritas,
    qui se magno naso per somnium viderit, ma-
    gna in rebus agendis prudentia & sagacita-
    re fore promittitur.


Lingua.

QUam anoceo, quam prosumeadem! sum pessima rerum,
    Optimaque: bAusonio pulsa, recepta solo.
Mercurio sum sacra deo, Samiusque magister
    Alligat imperio tempora nostra suo.
(5) cFulvia, quid fodis exanimem? manet illa superstes;
    Suspendis rostris dedecus ipsa tuum.

a Anacharsis rogatus, quid esset in homine pessi-
    mum, quidque optimum, Lingua, respondit.
b Rhetories Romae aliquando prohibiti sunt ape-
    rire ludum.
c Fulvia Antonii uxor exsectacm Ciceronis lin-
    guam acu perfodisse perhibetur, & rostris
    affixisse.


Oculus.

NOmine lascivo placuerunt nostra Catullo,
    Nomine laudatur virgo puerque meo.
Si vivam, pateo; moriar, si claudar. a[Grieks-]Athéne[-Grieks]
    Me glaucum, bnigrum Graja puella velit.

a
[Grieks-]Glaukôpis Athéne[-Grieks].
b Apud Graecos in precio erant nigras oculis
    praeditae.


Quercus.

aAUgusti stetit ante fores intesita lauris,
    bSignaque servati splendida civis habet.
cTriptolemus laetis illam mutavit aristis;
    Quique hominum fuerat, jam cibus ille suum est.

a Ovid. Postibus Augustis eadem fidissima custos
    Antè fores stabis, mediamque tuebere quercum.
b Corona civica ob cives servatos è quercu erat.
c Virgil. Triptolemus pingui glandem mutavit arista.


Lepus.

QUot timidum vexant aHecubae, lassantque fugacem,
    Exspacior propriis dum [Grieks-]podàs ocùs[-Grieks] agris.
Me comedat Marcus, formosum Gellia dicet:
    Quin pulpamento discet amare meo.
Me comedat Marcus, formosum Gellia dicet:
    Quin pulpamento discet amare meo.

a canes. Hecubam enim in canem mutatam fin-
    gunt poëtae.
b Martialis: Si quando leporem mittis mihi, Gellia, mandas,
    Formusus septem, Marce, diebus erit. &c.
c Pulpamento vis effoeminandi inesse creditur.
    Terentius: Tute lepus es, & pulpamentum quaeris?


Vulpes.

ME fecit natura vafram, sed fabula Davum:
    Cauda Phiistaeos depopularur agros.
Nostra leoninae si jungas tergora pelli,
    Quae nequiit virtus, perficit illa dolus.


Corvus.

aIMpaties sobolis, bventuros nunciat imbres;
    cScenaque sub tali tristia voce vovet.
dHaec quoque Romanus non spernat nomina ductor.
    Barbara vox quamvis, ingeniosa egula est.

a Corvi pullos suos, si quando volandi potesta-
        tem assecuti fuerunt, nido expellere dicun-
        tur.
b Corvus imbrium augurium habet.
c Proverbium apud Graecos Comicos usitatissi-
        mum, [Grieks-]Es kórakas[-Grieks].
d Messala Corvinus.
e Refert Plutarchus, corvos, si quando in urnas
        immissis capitibus aquam sorbillare neque-
        unt, lapillos conquirere, iisque in urnam in-
        jectis, assurgente aquâ, sitim explere.


Capra.

CUm mihi sint similes Satyri, Panesque quid unus
    aAepolus absimilem se dolet esse mihi?

Cur sculpor priscisb Augusto Caesare nummis?
    Cum mactorc Baccho, diligor unad Iovi?

a Locus est Theocriti.
    Aepolus inscendi videat si quando capellam,
    Liquitur obtutu, quod non caper ipse creatus.
b Augustus sub Capricorno natus nummos ar-
        genteos excudi jussit cum capricorni ima-
        gine.
c Capra Baccho immolabatur, quia vitibus no-
        xia.
dIovem à capra nutritum Poëtae fabulantur.


Mola.

BRachia spirantes lassant immania Cauri,
    Primaque sum mensae, prima ministra gulae.
Ala alam festina premit, paribusque rotatae
    Viribus, antevenit nulla, priorque gradu est.
(5) Quid procul intentos arces industria fures?
    Haec domus, haec domino regia fure patet.


Olor.

ADspice afatidicum, quin me mirare bpoëtam:
    Ad vada Maeandri cum cano dulce melos.
Induit ipse meos Orpheus & Flaccus honores,
    cGaudet & augurio navita saepè meo.
(5) Quin ego purpureis frenatus colla capistris,
    dLascivam Venerem per loca jussa traho.
eCandida decrepitae similis mihi forma senectae est.
    Sed dubito, num sit Lesbia candidior.

a ob praesagia mortis.
b Notum, poëtas cygni symbolo & appellatione significari.
c Auguria lege apud Virgil. lib. I Aeneid. & Caelium Calcag lib. de naut.
d Fingunt poëtae Veneris currum è cygnis trahi.
e Ovid. Iam mea Cygneas imitantur tempora plumas,
    Inficit & nigras alba senecta comas.


Pavo.

DEformis pedibus, plumis formosior, Irin
    Aemulor, & aSamiae sum sacer usque deae.
Cum gradior, quid me dicies matrona supperbam?
    Non gresus formae convenit iste tuae.
(5) Cum gradior, quid iniqua pedes virbuncula damnas?
    Si mihi pes, sordent vultus & ora tibi.

a Pavo Iunoni sacer.


Gallus.

AUroram clarâ consuetus voce vocare,
    Post sua gavisus praelia victor ovat.
Non capiti cristae, pedibus calcaria desunt,
    Sola gulae rabies non sinit esse virum.
(5) Non valeant ipsi contrà me stare leones,
    Ilicet infamis sed meminere fugae.

a solent enim castrari, ut pinguescant, in gulae
    gratiam.
b Ad cantum galli fugit leo.


Loca Bataviae, unde cespes eruitur.

DIc, quibus in terris pereunt sua rura colonis,
    Ipsaque concepto fomite flagrat humus?
Et mox effossi vebantur navibus agri,
    Naiadesque natant nunc, ubi Vesta stetit?


Cuculus.

OMnia cum atimeam, bsociis cum ridear, ecce,
    Credor cadulterio spurcior esse meo.
Tempora verna fero, repetitaque carmina canto.
    Quid rides? similis tu quoque fortè mihi es.

a Cuculus avium timidissimus.
b ludibrium debet avibus & hominibus.
c Adulterae uxoris maritum cuculum vocamus.


Cicada.

SI cythiso pascuntur apes, ego victito rore.
    et mea, si dubitas, carmina Thyrsis amat.
Thrsi Musa placet, soli nocitura magistrae;
    Vatibus haec merces debita, certa fames.


Anas.

aTOta nato; bsine fronte, natas; cinversa mederi
    Te volo: dpluralis, sed sine fronte, strepit.
eLamda facit Lanas, flatrantum murmura ranas.
    Adde gsuem Argolicam, pars mea nasus erit.

a anas     b nas     c nates     e adde l, erit lanas,
f praefige litteram caninam.     g ad syllabam nas,
    adde [Grieks-]us[-Grieks], erit nasus.


Culter.

PArs bove sed stricto constat pars altera ferro.
    Totus taurinis abditur exuviis.
Non uno nocet ille modo. pungitque, secatque,
    Istaque ruricolûm postulat arma furor.


Formica.

ADspice fecundis inimicum messibus hostem,
    Et piger exemplum sedulitatis habe.
aAgricolis pluviam, bsaevo mala fata Neroni
    Nunciat, at cditi prosperioa Midae.
dSi pennata volet, Veneri jam prompta medetur
    Credimus hoc nasci semine Myrmidonas?

a Vide Suetonium in Nerone.
b Midae dormienti formicae in os tritici grana
    congessere, ex quo ditisimum fore praedi-
    ctum est.
c Satyriasin excitare creduntur formicae alatae.
    Galenus in libro secretor.
d Nota est fabula de formicis in omines muta-
    tis. hinc [Grieks-] apo tou myrmékôn Myrmídones
    eklétesan.


Culex.

QUalia terribili resonant fera classica cantu,
    Terrificos edit buccina nostra sonos.
Sum pecudum custos, somni gravis hostis, & otî,
    Et propero, noctu quo properabit amans.
(5) Labra, manus, oculos, & eburnea colla pererro,
    Quin magis abstrusa parte latere velim.
Meque aliquis poterit longè sentire volantem.
    Hei mihi, dum lumen depereo, pereo.

a Martialis lib. 8 Epigram. de phiala: Illa po-
    test culicem longè sentire volantem &c.


Pediculus.

aGRaeculus interitu: pedibus sed glorior Auson.
    uaeque animi domus est, est domus illa mihi.
Ut vigilent homines, vigilo: sum filius otî.
    Corporaque infestpo regia dente neco.
(5) Dum capior, perdor; dum non capior, tibi servor:
    Ferculaque antiqui praebeo phtheirophagis.
bPignora cur nasci vobis invisa doletis?
    Nascitur è quorum corpore tale pecus.

a Graecis [Grieks-]phthèir[-Grieks] à [Grieks-]phtheíro[-Grieks], corrumpo.
b Aristippus, causante quodam, quod filium,
    quasi non ex se natum projiceret: An vero,
    inquit, ignoramus, & pituitam & pedicu-
    los gigni, quae tamen, ut inutilia, quam lon-
    gissimè projicimus. Laertius in vita Aristip-
    pi.


Papilio.

NOn hanc bruma rigens, sed torrida conspicit aestas,
    Candidulamque, lecet stercore surgat, avem.
aMellificis infesta apibus, fit praeda juventae
    Ludicra, dum toto clauditur à petaso.
bCur celerem Cancri chelis, Auguste, moraris?
    Praecipiti gaudent sceptra, ducesque mora.

a Columella papilionem apibus exitio esse scri-
    bit lib. 9. cap. 14.
b Augustus Caesar pro symbolo habuit papilio-
    nem. cancri marini chelis prehensum. ut
    ostenderet, Principibus convenire lentam
    festinationem.


Concha.

NOn animal, non planta vocor, vicinior illi.
    Tardigradum mediis testa moratur aquis.
Me legis Oceani spolium dux magne Quiritum,
    Nereidesque ista personuere tuba.
Officium mirare duplex: do fercula mensis,
    Exuviasque petit spurca latrina meas.

aCaligula.


Grus.

aME Palamedis avem: me natam Strymone specta.
    Cui gula mandenti gaudia longa facit.
Occurrit parvis nobis bellatir in armis.
    Doctaque litterulas ordine penna facit.
(5) Me veniente solo sulcos inducit arator,
    Me fugiente ferox frigora portat hyems.
Ibycus ut periit, veni justissimus ultor.
    Discitur exemplo cura fidesque meo.

a Vide Lucanum lib. 5.


Bombyx.

PEnè nihil fueram: jam lomgum tendor in orbem:
    Nunc eo: mox pennâ liberiore volo.
Iam lateo tectis: mox rursus liberor iisdem:
    Nunc dapibus potior: nunc dapibus careo.
(5) Iam piger incedo lentè: jam fila laboro:
    Iam Veneris posco gaudia: jam fugio.
Vixi, & quam dederat cursum natura, peregi.
    Fataque dum subeo plurima, sponte necor.
Quodque prius fueram, rursus dissolvor in ovum,
    (10) Principio fini conveniente suo.


In librum clarissimi viri
IOHANNIS BEVEROVICI
de Calculo vesicae & renum.

TRaximus è saxis rigidae primordia vitae,
    Istaque nascendi semina Pyrrha dedit.
Hinc documenta damus, qua simus origine nati,
    Et praefractum aliquid quilibet intus habet.
(5) Quid mirum! occultis rigeant si viscera saxis,
    Et medio lateat plurima ventre silex.
Principiis duris nati, succrescimus iisdem,
    Suppliciumque ferox mens truculenta patrat.
Non satis est vitiis irasci sidera. de se
    (10) Ipse capit poenam, qui sibi peccat, homo.
Dic papides, Beverovici, describe lapillos.
    Dic quibus hos gignat flamma calorque locis.
Forte malis poteris tantis, vir docte, mederi
    Et minus à medica saeviet arte malum.
(15) At lapides causasque simul tunc crede repelli,
    Cum sibi peccator desinet esse lapis.


In picturam
SANDRARTII,
qua Iesum Servatorem, Annam, Mariam,
Ioannem & Iosephum exhibebat
Electrici Bavariae.

SUblimis Bavarûm Princeps, quae lumina coram
    Cernis, adorando chara fuere Deo.
Hos vultus exemplar habes sanctique bonique.
    Grandis ubi sociâ Filia matre sedet.
(5) Hic Annam Mariamque vides, tua nomina. quae nunc
    Proxima nominibus stant speciosa piis.
Considet has inter matres venerandus Iöseph,
    Et tacita versat mente salutis opus.
Adspice, ut impositum gremio tibi monstret Iësum,
    (10) Praevius ille gravi relligione puer.
His ducibus, magna Electrix, dum vivis, honestum
    Credimus haec oculis exposuisse tuis.


Ad Nobilissimum virum
D. GODEFRIDUM
HAESTRECHTUM
à nephreticis doloribus convalescentem.

HUmani generis genitor, tot prima virorum
    Materies vati creditur esse Lapis.
Deucalion post terga mares, sed Pyrrha puellas
    Iecit & è saxis gens mala nata sumus.
(5) Non haec, Haestrechti, nos fallit fabula. verùm
    Fabula quos lapides finxerat, esse reor.
Moribus, ingenio praeduri nascimur, & nos
    Virtutum indociles arguit iste Lapis.
Corpora si spectes, latitant hic saxa. dolensque
    (10) Exemplo poterit quilibet esse tuo.
Tot lapides intus nutris, Godefride. sed istis,
    Naturae validus munere, liber abis.
Quid mirum? quem fecit amor, quem Gratia mollem,
    Vexari saxis non cupit aequa Salus.


In obitum Illustriss. Herois
HENRICI CASIMIRI,
Com. Nassoviae,
Frisiae Gubernatoris.

QUò, Casimire, ruis? densum quò ferris in hostem?
    Et medios inter truderis acer equos?
Laberis & fatale latet sub pectore telum,
    Victurumque necat glans inimica Ducem.
(5) Sic Decios inter fulges, clarissima quorum,
    Fuso pro patria sanguine, fama viget.
Exuvias servat Frisius. devotaque Marti
    Dextra, sub hoc ipso pulvere bella ciet,
Et pugnas, Heros, alias & praelia spiras,
    (10) Auriacumque voles & tua castra sequi.
Tu frater, Guilielme, pios ulciscere manes,
    Et cum Belgarum fascibus, arma cape.
At geminos, tu Belga, stupe Mavortis alumnos,
    Quorum hic bellator nascitur, ille cadit.


In obitum honestissimae matronae
ALETHAE,
amplissimi Consulis
GERBRANDI N. PANCRAAS
conjugis.

FElix Aleida, quae faventis Amstelae
    Decora vixti sedibus,
Recti, pudoris & modestiae, & piae
    Exemplar innocentiae;
(5) Tot Gratiarum mater inter Gratias,
    Matrumque pater optima:
Quàm nunc beatis mixta coetibus Deum
    Tueris, & totam capis
Aeternitatis orbitam & Christo comes.
    (10) Deforme fastidis solum,
Inter furores totque vultus criminum
    Tumultuantis machinae.
Marita nuper fascibusque Consulis
    Illustrior Pancrasii,
(15) Iam Consulatus vecta terrenos super
    Trabeasque & ora civium,
Plus dignitate, plus honoribus nites,
    Majoris imperî capax.
Nec prolis expers, sedibus coelestium
    (20) Piae parentis nomina
Et signa transfers, teque subductam tuis
    Thalamoque donas aetheri.
Hîc sanctitatis totque virtutum chorus,
    Decensque sexum comitas,
(25) Et illa morumpraedicanda lenitas,
    Et rara seclo castitas,
Facesque calcans litium concordia,
    Pandunt beatorum domos,
Et sempiterna fronde cingunt verticem,
    (30) Laudesque colligunt tuas.
Aleida, quàm nos impediti vinculis
    Mortalitatis, longius
Distamus à te. mille mercantum globis
    Permista nuper, adspicis
(35) Feliciores Angelorum exercitus,
    Et gloriosos ordines.
Nec jam tumescens fluctibus tuas ferit
    Neptunus insolens domos
Et limine arcet hospitem malus tuo,
    (40) Ratesque tectis admovet.
Non timida matrum corda terret Aeolus,
    Et vis furentis Africi.
Secura nescis quot sit aegritudinem
    Hic noster orbis atrium.
(45) Ubi nos profusis busta lachrymis pii,
    Cineresque tingimus tuos,
Moestumque vates consecro tibi melos,
    Fatique testem naeniam.
Et nulla quamvis deditum pectus Deo
    (50) Perverterit famae sitis,
Vivis superstes, invidisque dentibus
    Oblivionis eximis
Sublime nomen consularis feminae,
    Et matris optimae decus.
(55) Quiesce conjunx digna conjugis tui,
    Et quae sepulta conderis,
Resurge melior. ecce porrigunt manum
    Tibi Redemptor & Salus.


In Poëmata Maximi viri
D. SIMONIS BEAUMONTII,
Nuper Reip. Middelburgensis in Wala-
chris, nunc Rotterodamensis in
Batavis, Syndici dignissimi.

Petit C12
HAec docta magni Musa Bellimontii est,
His illa chartis ludit, osque Teutonum
Miscet Latino, turbidisque è fluctibus
Ubi Walachrus udo civis emergit salo,
(5) Madidasqe quassat belliger Leo jubas,
Apollinarem laeta percutit chelyn.
His saepe Triton torvus allusit jocis,
Acremque dictis glaucus adspersit salem.
Neptunus alga tectus horridum caput
(10) Haec è tridenti verba suspendit suo.
Marisque tum legenda porrexit diis,
Narravit illa Doris almae Thetyi,
Melicerta claro Phorbadi, Nereus senex
Matri Amphitritae, Protëus Palaemoni.
(15) Cum sacra ponto Najadum fecit chorus
Panopaea virgo conchulis strepentibus,
Galataea virgo rombulo rotatili,
Lasciva Spio mugiente buccino,
Petulans Calypso tinniente cymbalo,
(20) Variisque Iole clara turbinum sonis,
Simonis hymnos intulit mensis deûm,
Nymphisque jussit praecini sororibus.
Posuere fluctus aequora, & ne carminum
Auram suâvem fortè differrent Noti,
(25) Siluere venti. Sensit ipse navita
Feliciores classibus portus dari,
Turgere vela laxius, sublimibus
Aplustre malis explicari laetius;
Sub vate tanto. Quae procellarum fuit
(30) Invisa sedes, saevientis Aeoli
Carcer domusque, naufragae gentis parens,
Zelanda tellus, hoc canente Phocis est,
Clarosque facta, & Cyrrha & aula Castalis,
Aganippidumque terra & arx Pimpleidum,
(35) Walachraeque Athenae, & Aonum dives solum.
    Dum castra campis explicat Neptuniis
Nerei propago, & Martiae natant trabes,
Geminumque Solem jungimus commerciis,
Ridet poëta tot conatibus peti
(40) Mundi pusillum. dum minamur Vespero
Belgae potentes, aureamque Colchidem
Praedamur avidi, gaudet otio suo
Frui serenus, Colchis ipse tum sibi,
Opesque & aurum. Dum petax lucro manus
(45) Inhaeret uni, nescias recti manus
Musae flagellant. Dum per ambitus leves
Strumae vagantur, dignitatum hirudines,
Viles honorum spongiae, pleni spei,
Folles inanis gloriae. Beaumontius
(50) Virtutis unum nomen inclytum putat,
Famamque honesti. dum ferocis Belgii
Orchestra crudis immadescit caedibus,
Sine caede mactat, bella, pacem cogitat
Apollo noster. dum cadaverum strues
(55) Mavors cruentus colligit, sternit duces,
Lauros reposcit, aera tympanis ciet,
Magnus Senator Rotterae Cyrrham movet
Blando tumultu, cantibusque personat
Heliconis arces. Seu cubilibus melos
(60) Geniale dictat, seu triumphat Principum
Ducumque dignus praeco, seu se praeficam
Bustis suorum commodat, seu dulcibus
Epos jocosum dividit sodalibus,
Aut sacra fatur, & severa civibus
(65) Consultus aequi. Sic verenda possidet
Astraea vatem, Pieris juris patrem,
Ut mutuis sororient amplexibus
Clarae sorores. Inter aestus publicos
Et civitatum commoda atque incommoda
(70) Scribit disertus, Curiamque civibus
Musisque donat. Talis olim Tullius
Patribus vacabat Consul, & suo domi
Vates Arato; jamque fasces Pollio
Regnique formas, jam parabat carmina
(75) Legenda sceptris. Ecce, vatis ad modos
Auscultat undans Mosa, Merva proximus
Haeret sub urbis moenibus, Nymphae canunt,
Ripae loquuntur, plectra vates sentiunt.
Et os Erasmi mite puchrius nitet.


IN LIBROS XII
MAURITIADOS,
Clarissimi viri
FRANCISCI PLANTE,
nuper apud Brasilienses Ecclesiastae.

Petit C30
DUm tuus adversos acer bellator in hostes
    Dux ruit, atque alio sidere bella gerit,
Nassoviaeque volant per barbara regna phalanges.
    Et circum attonitis gentibus, horret Iber;
(5) Tu Phoebi, Francisce, tubam non Martius inflas,
    Quaque Deum, lituos voce ducesque canis.
Buccina caelestis fidei, jam buccina belli es.
    Et placidae pacis praeco cruenta sonas.
Ut jaculis pictoque tuus trux accola vultu
    (10) Militet, & nudus corpora victor ovet.
Ut victos laniet crudis sub dentibus artus,
    Tantaque victorum praemia ventre gerat.
Et credat potuisse mori, quos vincere nollet,
    Et vitae fieri pabula membra ducum.
(15) Scilicet ignorant Samii praecepta magistri
    Et sapidis vesci carnibus esse nefas.
Ista per Occiduos narras pugnata recessus,
    Quaque cadit Titan curribus, exoreris,
Et vates vexilla levas. caelique minister
    (20) Victrices memoras Numinis esse manus.
Mauritium tua Musa vehit, quem vexerat Orbis,
    Famaque carminibus spargitur ampla tuis.
Quas lauros meruere, domi meruere, Camilli.
    Quas noster, voluit promeruisse foris.
(25) Aemulus Aeneadum, Drusique, per aequora Martem
    Vexit & ignoto fixit in orbe pedem.
Hesperiasque accidit opes, Baetinque Tagumque
    Exuit, & puppes, magne Philippe, tuas.
Iam nostrae fundunt dulcissima sacchara sannae,
    (30) Et Batavûm versat barbara dextra molas.
Iam procul hinc victis cives habitamus in oris,
    Nostraque Pantagonum facta farina fuit.
Clauditur hoc uno Pellei gloria mundo,
    Herculei Gades meta laboris erant.
(35) Implet Nassavius geminos & militis hujus
    Aethiopum longe gloria transit aquas.
Tiphi novos orbes aperi. si tertius esset
    Hoc etiam posset littore stare Comes.


ELEGIA
Ad Illustrem virum
D. WILHELMUM
ADOLPHUM CROSECQ,
Serenissimae Hassiae Comiti à consiliis, &
    ejusdem in celebri Conventu Monaste-
    riensi Plenipotentario, cum post affli-
    ctam valetudinem Sospes ad Batavos re-
    diisset.

OPtime Nobilium, priscae virtutis imago,
    Hassia quo guadet gentibus ore loqui,
Seu tua, Crosecqui, veterem facundia Cattum
    Asserit & patrii regna decusque soli;
(5) Seu mediis loqueris pacis consulta Cheruscis,
    Consiliisque juvas grandia coepta tuis;
Cur subducte meis oculis tam grata moraris
    Tempora, & à Batavis longius hospes abes?
Iam te Chaucorum invisae tenuere querelae,
    (10) Et Frisiis haerens belliger Hessus agris;
Iam fera languenti, laevo sub sidere, febris
    Morborumque graves incubuere morae.
Saepius ad nostras pervenit lethifer aures
    Nuntius & fati prodiga fama tui.
(15) Tunc miser indolui toties, gemuique feroces
    Stamina Parcarum praesecuisse manus.
Increpuique Iovem & vitae tot Numina nostrae.
    Et tibi Diva salus parcere jussa fuit.
Nunc periere malae voces & nescia veri
    (20) Nuntia. plus faciles sensimus esse Deos.
Incolumis salvusque mihi jam cerneris, & quae
    Aegra fuit nuper dextera, sana datur.
En iterum laeti mensis accumbimus îsdem,
    Et bibimus reduci vina falerna tibi.
(25) Et veteres longè, Batavo gaudente, dolores
    Pellimus & quicquid triste ferumque fuit.
Nunc juvat Aemiliae grandes memorare labores,
    Sumptaque in Austriacos Principis arma tuae.
Cum Gallo quid Cattus agat, cum Caesare Gallus,
    (30) Belgica quas socias jungat amica manus.
Nunc Bavari crebras, media inter pocula, pugnas
    Pingimus, & pugnae pars, procul hoste, sumus.
Aut spectata Patrum jactamus nomina, quae nunc
    Destinat Europae pax veneranda suae.
(35) Aut in Palladias animam diffundimus artes,
    Et loquimus pedibus carmina fulta suis.
Sublimemque Helicona tuis conscendimus ausis,
    Quo ruit ingenii vis animosa tui.
Hîc tibi inexhaustis manat Sapientia rivis,
    (40) Castaliasque bibis non saturatus aquas.
Teutonicumque potes pleno mihifundere carmen
    Flumine, & haec nullo nata labore loqui.
Publica sic misces privatis commoda curis.
    Et pulchras obeunt Mars & Apollo vices.
(45) Et Batavo nunc orator, nunc esse poëta
    Crederis, & studio dispare saepè places.
Maxime vir, faciles currant tibi lenius anni,
    Nec malus afflictum te velit esse dolor.
Quin potius vacuam rugis exporrige frontem.
    (50) Crede mihi, his poteris vultibus esse meus,
Et pulchrae meruisse fidem amplexusque serenae
    Virginis, aut viduae basia casta tuae.
Blanditias Citheraea cupit. non illa Catones
    Eligat. austeros nesict amare Deos.
(55) Aut quibus ille niger turbat praecordia sanguis,
    Et Veneres moerens odit habere suas.
Hac iterum te lege velim. dic ire caballos,
    Dic celeres nitidis curribus ire rotas.
Tunc lateri me junge tuo. consorsque bonorum
    (60) Claudat honoratum virgo decora latus.
Imus & augustam pariter raptamur in urbem,
    Et properant currus,quo equiere pedes.
Et, mox optatis silvarum abscondimur umbris,
    Et foliis circumfundimur & tiliis,
(65) Ne noceat Titan capiti. tunc Principis illic
    Obvia fit bigis forte quadriga tuis;
Aut reginarum vulrus spectamus & ora,
    Aut socios secum quos trahit aula duces.
Faunorum passim latebras scrutamur, & illic
    (70) Quid Corydon faciat Nisaque, scire parum est.
Inde domum reduces, siccas damnamus arenas,
    Et sitis affuso pellitur aegra mero.
Et fit coena brevis, finitque haec gaudia vesper,
    Quaeque venit placido nox peramica pede.
(75) Dic age, Crosequi: melior num vita Deorum est?
    Aut meliore putas ludere sorte Iovem?
Haec mihi stat regum titulis praelata voluptas,
    Ista sodalitii gratior aura tui est.
Laetitiae dator, in Batavis agnosce poëtam,
    (80) Qui tibi morosus vel gravis esse nequit.
Dum rident coeli facies, annusque, diesque,
    Temporibus nolo degener esse meis.


Ad Illustres & generosos Dominos
Barones
OXENSTERNIOS,
Patrueles, Propempticon.

QUos facit illustres bellatrix Suecia, & ipsa
    Erigit in laudes Parrhasius Ursa suas,
Iamque hinc nobilitas, illinc docrina perennes
    Nuncupat patriae vult superesse duos,
(5) Spes Sueonum, Decus Arctoum, surgentia regnis
    Astra, juventutis fulgidioris honos:
Tyndaridae gemini, veluti cum Castore Pollux,
    Et consanguinei biga sodalitii:
Ite meis reduces Musis & Apolline nostro,
    (10) Et comes ambobus gratia vatis eat.
Gratia, quam vestri peperit clementia vultus,
    Et foavor & studiis pronior aura meis.
Credite, mereddit praesens fortuna superbum,
    Et per vos possum plus placuisse mihi.
(15) Glorior heroum mensis accumbere & inter
    Tot Batavos vestrum me tetigisse latus,
Et tectis cyathisque humilem mauisse sub îsdem,
    Et Rhenense pari lege bibisse merum.
Seu Regina suae sensit fecunda saluti
    (20) Pocla dari, & vatem non renuisse suum:
Seu nostros pleno Proceres immersimus auro,
    Et potuit nobis Belgica tota bibi.
Seu pater Auriacus, sue moenibus Amstela turgens:
    Convivas voluit nos bene velle sibi.
(25) Tunc narrata fuit stantis sententia coeli,
    Quaeque queat totum vis agitare solum.
Num medio rutilet lampas Phoebeia centro,
    Inque procul positam lumina vibret humum,
Sic lepidas docto sermone fefellimus horas,
    (30) Et sapiens nimium mensa gravisque fuit.
Nec satis hoc: patuit grandis facundia Vossi,
    Et late celebris sensimus ora senis.
Atque hominem, qui cuncta capit, verique recessus
    Et contenta libris omnibus, intus habet.
(35) Gallia si visa est vobis, plus mentis in illo est.
    Illa potens armis praevalet, hic calamo.
Si teneri visa est facies innoxia Regis,
    Hic aliquid, Phoebo judice, Regis habet.
Palladias dudum scriptus Dictator in artes,
    (40) Fulget Apollinei fax speciosa chori.
Qui dum fercla mihi, dum vobis fercula laetus
    Sufficit, officium Palladis esse reor,
Et nos excepisse Deam. Vos dicite Suedis,
    Cum dapibus libros doctaque scripta dari.
(45) Et veteres inter voces desuetaque nobis
    Verba, trahi vinis prandia nostra novis.
Ite duo, & cum Parrhasium defertis in orbem
    Carmina & haec Musae dona pusilla meae,
Plus Patribus, plus Axelio promittite, cum me
    (50) Pertrahet in thalamos regia nupta suos.
Et qui Gustavum cecini, te, Filia, dicam,
    Maxima Semidûm filia digna thoro.
Forte, procellosum dum vos conscenditis aequor,
    Haec tetricos fallet pagina lecta dies.
(55) Aut si displiceat, cum fastidita movebunt
    Aequora vos salsis fluctibus, evomite.


In Nobilissimi viri,
CONSTANTINI HUGENII
Eq. Zulechemi Domini, & Celsissimo
Arausionensium Principi à consiliis
& secretis,

        DIES FESTOS.

Petit 89

SIlete noctes Atticae & vos Vesperae
Siculis feroces, vosque noctes & Dies
Scribentis Ascrae. insanientis Graeciae
Silete festae, queis Eleusis tollitur,
(5) Vel Roma foedis dissoluta gaudiis,
Colit Lupercal; seque Baccho devovet
Lascivientis fex [=faex] profana Romuli.
    En, Christianis Vesperae, Noctes, Dies
Alii refulgent, & fugatis noctibus
(10) Caecutientes seculi, crepusculum
Illustre mundi deviis mortalibus
Coeleste lumen fundit & sacrat Deo.
Zulechemus Aulae cultor & Celsi ducis
Divina fatur, & salutis principes
(15) Sacrosque nobis tot dies loqui facit.
Qui nuper orbi tot diserta prodidit
Commenta vates, ingenîque fulgetra,
Qui curtum & acre in multiformes naenias
Epigramma torsit, & per impetus breves
(20) Saliens, acutam provocavit Bilbilim:
Satur latini masculique spiritus,
Latiique doctis expeditus vocibus;
Iam verba donat Belga Belgis matribus,
Decusque grandis Hoofdiae in lucem rapit,
(25) Sacerque linguam mutat & facundiam.
    Nunc Solis illam mystici illustrat die,
Causasque prodit ter verendi nominis,
Solemque Soli ab ipso Sole foenerat.
Egressus annum, ceu renascens Virbius,
(30) Novum salutat, hospitemque corporis
Animum reformat, induitque vestibus
Recti, pudoris, juris, innocentiae,
Humanitatis, gratiae & modestiae.
Dum vagientis quaerimus cum Regibus
(35) Cunas Iësu, & stella praelucet Magis,
Sequitur satelles noster, & per invias
Vias eunti stella fit puer Deus.
Sol ora condit, occidente Cynthio
Aeternitatis, sed medentem crimini
(40) Crucem tuetur, qui suum dolet nefas,
Diemque poenis horridum placat sibi.
Ruentis iram & saevientis Angeli
Evadit ictus, cui cruenta limina
Nihil merentis victimae tabo madent.
(45) Hoc Pascha vatis. Illa gentibus fuit
Aurora felix, quae sepultum reddidit
Vitae parentem & morte mortem contudit.
Mox raptus altè nubiumque curribus
Vectus poëta, se potentis vindicis
(50) Infert triumphis, seque adunari cupit,
Ceu Sponsa Sponso, filius suo patri,
Capitique membra, miles optimo duci,
Fraterque fratri, palmes ipsi vineae.
Hinc lapsum ab alto Flamen omnes occupat,
(55) Variisque linguis dum loqui facit Patres
Bissex, in ipso Vate fit miraculum,
Unoque Batavis ore diversum sonat,
Grajusque Grajo, Belga Belgis, Ausoni
Respondet Auson, Celta genti Celticae.
(60) Praesepe sanctum, pauperes Christi lares,
Deforme tectum sospitatoris Dei,
Supplex adorat; sordidisque culcitris
Unà quiescens, invenit sibi locum,
Quicunque fastum damnat hoc foeno suum,
(65) Opesque quaerit indigum juxtà Deum.
Tandem patescit mensa, quae det pabula
Animae labanti, & sanguine occultam sitim,
Famemque carne pellat indomabilem.
Donat seipsum corpus & simul datur.
(70) Idemque sanctis pluribus corpus datur.
Quin plus farina vescimur. mens digerit,
Quod dens nequivit. intrat os pium Ceres
Stupenda, mentes esca fracti corporis.
Res tota vera est, discrepamus in modis.
(75) Hos discrepantes dulcis uni Charitas.
    Haec sacra scribis Autor Hellemantiae,
Dumque Orbis orbi donat orbis frustula,
Strenisque amoris vincla stringit vilibus;
Tu summa donas, quemque cuncti poscimus,
(80) Quo cuncti egemus, involutus fasciis,
Cadens, resurgens, tot repertus Regibus,
Tot dona mittens, Strena mittitur Deus.


Ad Amplissimum virum
SILVEST. DANCKELMAN,
Territorii Lingensis Iudicem.

LIngae potens, Batavûm bellis illustris & armis,
    Per varias Martis capta, recepta vices,
Nassoviae dos prisca domus, quae juncta Cheruscis
    Innocuis Amasis laeta rigaris aquis?
(5) Non jam belligeras in proxima rura phalanges
    Evomis, & Frisio vis gravis esse solo.
Neutra places, motusque truces & praelia nescis.
    Nec veteri nobis more cruenta noces.
Nempe alio felix jam possessore triumphas.
    (10) Et tua Pieridum moenia cultor habet.
Bella legit, sed nulla cupit. turmasque Quiritum
    Volvit, at has terris gaudet abesse suis.
Totus in historia veterum est, Romamque recenset,
    Et transacta Ducum tempora mente notat.
(15) Dum paci, vacat Astraeae & Mavortia quondam
    Limina vult Themidi jam patuisse suae.
Sunt Phoebi, quas fulmineus Mars condidit, arces.
    Claraque Bellona regia, facta Claros.
Mutasti Lingae faciem, Vir magne, Ducumque
    (20) Area judiciis annuit aequa tuis.
Quae fuit Auriaci statio, quae regis Iberi,
    Iudice tam facili, jam quoque Linga mea est.


Ad Ampl. doctissimumque virum
IOHANNEM INGELIUM,
Advocatum & poëtam insignem.

INgeli, mea quo toties sub judice Musa,
    Affata est Batavos officiosa suos;
Sume tui versus irritamenta furoris,
    Et tibi non spreti carmina vatis ama,
(5) Tu placidum Vechtae vacuus modularis ad amnem,
    Grata tuis quoties otia quaeris agris.
Nos medias inter, Phoebo indignante, paludes
    Scribimus, & nostrum sordet & horret epos.
Illic Cirrha tibi est, illic cantillat Apollo
    (10) Suavius, & tersum fundit ab ore melos.
Cum voci citharam, cum barbita cantibus aptas,
    Quaeque canis, sequitur ludere docta manus.
Cum tua Terpsichore, cum docti Filia patris
    Orphea vult plectro detinuisse suo.
(15) Sperne fori rixas, mercantum sperne tabernas;
    Sperne nimis trepidis limina tarda reis,
Optime, quas nescit decidere Curia lites,
    Abrumpunt modulis Tuscula vestra tuis.


Ad
GERARDUM NIENDALIUM
de Nuptiis Ultrajecti disputaturum.

DUlces conjugii tabulae primaevaque mundi
    Foedera, non ullo dissocianda die,
Iam litis sunt caussa foro. queis jungimur omnes,
    Disjungunt totas oscula casta scholas.
Et de basiolis nunc disceptare Cupido
    Audet & in partes optima Cypis abit.
Cur? quia Niedalio Paphii placuere furores,
    Et validus quinta prole superbit amans,
Hoc Citherea cupit dici sub Praeside caussam,
    Et pro se expertum basia stare virum.
Vos Themidis juvenes thalamos defendite verbis,
    Rem Veneris melius, qui pater audit, aget.


IN OBITUM
Illustris ac Eruditionis fama celeber-
rimi VIRI
HUGONIS GROTII,
Serenissimae Suecorum Reginae, apud
Christianissimum Regem,
cum viveret,
LEGATI.

SIstite cantandi rabiem, celeberrima, Musae,
    Numina, & afflictam dilacerate chelyn.
Pegaseos subverte apices & culmina & omnes,
    Queis passim coleris, subrue, Phoebe, domos.
(5) Et Claron & Pataram Tenedonque, & quicquid amoenum
    Et toto sacrum Vatibus orbe fuit.
Vile poëtarum est, prostrato Principe, nomen,
    Et tuus Illustri funere marcet honos.
Diva Themis, sileant leges & rostra, feroxque
    (10) Damnet & attonitos negligat hora reos.
Jam Minöe carent. justique interpres & aequi
    Vult tibi, vult profugis legibus ire comes.
Gallia, quae Gothicis misces tua tela sarissis,
    Jam caussas, Gothico cum Jove, litis habes.
(15) Cur, Tethys malesana, furis? tibi nexa refringens
    Vincula liberius per Mare stravit iter.
Nunc jus omne tuum, Mavors, rescinde. furori
    Do veniam. tanti destina juris obit.
Optima Pax, terris nimium crudelibus exi.
    (20) Ille tuus, laeso Numine, doctor abit.
Belgica, Hyperboreis irascere fluctibus. & tu,
    Aeole, flagranti crimine, conde caput.
Barbarus es. docto claram Pharon eripis orbi.
    Sceptraque praecelsae mentis egere facis.
(25) Infelix Europa, tuo pars ista dolori
    Additur & decori deficis ipsa tuo.
Nec laudum jam vecta tubâ per regna, per urbes,
    Gentibus hunc monstras, Delfa superba, virum.
Doctrinaeque acem conctis ostendis Athenis,
    (30) Et nostro exortum grande sub axe jubar.
Exeuias comitatur Arabs, chaldaeus & Assur,
    Hebraeusque suum suspicit autor opus.
Cunctorum vox hujus erat. tot scripserat annis,
    Et puer haec dixit, quae stupuere senes.
(35) Quo quondam latuit tenebroso carcere, fulgens
    Et celebris captae Palladis Aula fuit.
Hic secura suas mens expatiata per artes,
    Tot veterum secum sola recoxit opes.
Reddita libertas. angustis finibus, ingens
    (40) Quem Famae spatium non capit, arca capit.
Tunc Batavûm spissis Solem latuisse tenebris
    Vidit & obstipuit Sol pater ista geri.
Tunc Vahalis tunc Mosa ipsi jurasse salutem
    Creditur & ventos increpuisse truces,
(45),,Et dixisse: vehis contractum capsula Magnum,
    ,,Qui mox, in Sueonum commoda, major erit.
Et fuit, & tantae motus ac pondera caussae,
    A sera voluit posteritate legi,
Posthuma nascentes ibunt in secula libri.
    (50) Et tua praelustris praelia, Belga, leges,
Excussumque Tagi Dominum, partosque triumphos,
    Assertamque inter busta necesque Fidem.
Lux Prisci, lux ille Novi, se subtrahit Aevo.
    Scriptoremque necant tempora scipta suum.
(55) En, Moses sine nube patet, sine tegmine Christi
    Pagina, & hoc totus discitur ore Deus.
Non, Groti, me teste, viges. te purpura dudum
    Extulit & Regum crevit honore tuus.
In te Borbonius nostrae miracula terrae,
    (60) Et Patriae potuit fata notare tuae.
Docta Caledoniae tetigisti sceptra coronae,
    Parrhasiumque tibi, Maxime, favit ebur.
Quem venerata tuit totis Sapientia castris,
    Undique tot mundi Regibus horror eras,
(65) Et sacrum caput Augustis. quo sospite forsan
    Bella suum poterant dedidicisse nefas.
Indoluit sors laeva tuisque asperrima rebus
    Invidiam in partes traxit iniqua suas.
Subductamque suis, non jam subduxit Olympo.
    (70) Unius spolium sed sinit esse Dei.

                        F I N I S.

Continue