CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 190-270.

Continue

Ad Amplissimum Virum
ROCHUM HONERDUM
Senatorem.

VIvimus & medios inter juvenescimus hostes,
    Et veteri Danai stamus, Honerde, loco.
Nil rabies me sacra movet. nihil officit illi,
    Qui geminum triplici muniit aere latus.
(5) Sum passus graviora. leves sprevisse libellos
    Quam leve. cum chartis tot periere minae.
In foliis furor est. haerent in cortice pugnae,
    Tantaque deficiens bella papyrus habet.
Fulminet & totis cumulet convitia plaustris
    (10) Bructerus, inque meum dirigat arma caput.
Succedant Troës Rutulis, Batavoque Sicamber,
    Hic gladios frendens porrigat, ille faces.
En, galea tegor, & defendor casside recti.
    Quo mea mens ictus arceat, intus habet.
(15) Allobrogas minus esse puto. non ista moramur
    Nomina. sunt sordes, docte Lemanne, tuae.
Cum mea larvati proscindunt nomina Fabri,
    Densaque conglomerant scommata, non moveor.
Quae Trajectinis loquitur petulantia scamnis,
    (20) Rideo. non ad me pertinet iste labor.
Invidiae cum tela petunt, virtutibus obsto,
    Quaeque nocent linguas relligione domo.
Tota cataphractum cingit patientia vatem.
    Illa sales nigros discutit, illa metus.
(25) Sum cautes, sum dura silex. non sentio sperni.
    Hoc quoque quod sperni dicor, Honerde, placet.
Sic disco nihil esse. nihil tibi velle videri.
    Quodque meum est, merito, ceu triviale, legi.
Tu modo tot nixus veri jam testibus, aude
    (30) Dicere, Barlaeum nil nisi trita loqui.
Tot titulos revocate viri. damnate poëtam.
    Dicite me Marsum, dicite me Bavium.
Sim levior vates. alium vos esse putastis.
    Iudicibus tantis Musa superba fuit.
(35) Curia deliquit. potuit peccasse Senator,
    Erravere Scholae, pulpita, rostra, togae.
Nesciit Auriacus, cui se donaret. & omnis
    Prona suo vati purpura, coeca fuit.
Seiani fortuna mea est. nunc tollor in altum,
    (40) Nunc titulo rursum deteriore cado.
Magne virûm, jocus est, quodcunque hic degimus aevi.
    Ludimus. est scenae pars sua quisque suae.
Quod sumus, haud sumus. aut saltem male credimur esse.
    Longe alios species ambitiosa facit.
(45) Vexamus, vexamur. amat serviliter alter.
    Quemque amat hic, studiis omnibus ille fugit.
Non una est persona foro. difforme theatrum est.
    Et partes obeunt livor amorque suas.
Hic calamo, ferit ille manu. sunt bella potentum,
    (50) Ipsa piis etiam fratribus ira subit.
At mihi mens istos inter secura labores,
    Blanda serenatae tempora pacis agit.
Nec pugnare parat. silet aeternumque silebit.
    Hoc quoque quod sileat, se siluisse volet.
(55) Quod non ira valet, peraget tranquilla potestas.
    Heu malè discordem Maenada Maenas agit.
Aut formidato Pentheus occurrit Oresti,
    Aut ruit in Bacchas Baccha cruenta suas.
Cum crepitant nimbi, tumidum cum murmurat aequor,
    (60) Fluctibus & nimbis obstrepuisse furor.
Displicuisse malis, laudi est. quae recta putantur,
    Crede mihi, paucis perplacuere bonis.
Et licet hic justas aliquis mihi suggerat iras,
    Et rigidas repetant ille vel ille minas,
(65) Quamvis ultores spirent responsa libelli
    Et vindicta novum mascula dictet opus:
Te sequar, ô venerande senex, quem dira cicuta
    Sustulit & patriae vis scelerata suae.
Ulcisci me Stoa vehat, vult ferre, quod aegrum est.
    (70) Illa manu calamos excutit una meos.
Iam sileo. at tibi si videar dicenda silere,
    Do veniam, pro me fas tibi plura loqui.


Nobilissimo Viro
IOACHIMO
VICKEFORTIO,
Equiti, ab Illustrissimo Wimariae
Duce reduci.

QUem procul armatas inter, Ioachime, cohortes
    Detinuit longa Martia terra morâ,
Et rutilis fulgens bellator Rauracus armis
    Ingenio vidit dispare castra sequi,
(5) Wimario dilecte Duci, cui Gallia pridem
    Nomina pro meritis splendidiora dedit;
Cujus honorato pendent regalia collo
    Munera & aethereo victus ab ense Draco:
Expectate veni, veteresque revise penates,
    (10) Hîc ubi se refluis Amstela miscet aquis.
Nuper ubi Regum genitrix & fulgida taedis
    Mater adoratos duxit in urbe pedes.
Cum fora, cum vicos Medicaeis curribus omnes
    Vidimus atque Italis incaluisse rotis.
(15) Hic tua Penelope, tua te fidissima conjux
    Exigit & propius te volet una frui.
Qualis ab hyberna moerens caligine tellus,
    Longius absentem gaudet adesse diem.
Illa tuis reddi thalamis & amoribus optat,
    (20) Et sobolis tecum spem rediisse cupit.
Allobrogum si regna tibi, si castra, phalanges,
    Classica si dudum, si placuere tubae,
Hic tua pacati properant ad limina fratres,
    Nec fera Barlaei conspicis ora tui.
(25) Si volupe est Celtas illic Gallosque tueri,
    Seu quos bracca tegit, seu toga, sive comae,
Hic Batavos spectare datur populumque potentem,
    Quem tremit amissis urbibus acer Iber.
Si te Liligeri capit admiratio Regis,
    (30) Et divinum aliquid Rex Lodovicus habet,
Hic quoque magna vides. hic bello clarus & armis
    Auriacus famae militat usque suae,
Hesperiasque premit castris bellacibus arces,
    Et victi spoliis saepius hostis ovat.
(35) Hic inter veterum vultus & marmora vivis,
    Et Latios vario cernis in aere Duces.
Hic tibi Romulidûm patet admiranda supellex
    Urnula, cos, culter, fibula, testa, stylus.
Cumque libet, Macetas monstrat tibi Graecia Reges,
    (40) Quae grandes Asiae Graecia sorpsit opes,
Pellaeos, Pyrrhosque & nomina magna Philippos,
    Oraque Perdiccae Lysimachosque truces.
Si caperis pulchra nascentis origine Rheni,
    Exonerat fessas hic tibi Rhenus aquas.
(45) Si Ligerim procul & Rhodanum novus advena potas,
    Hic poterit pleno gurgite Mosa bibi.
Si celer excelsis subsidit Sequana ripis,
    Hic Vahalis planos undique lambit agros.
Si placuit Basilea tibi, domus hospita Musis,
    (50) Et nostrae poterunt hic placuisse Scholae.
Ferrea si vinci Brisaci maenia speras,
    Hic quoque quod vinci Belgica speret, erit.
Gallia dat segetem, & Cereris tot munera laetae,
    Hic eadem pandas occupat alma rates.
(55) Gallia non uno torquet sua praela Lyaeo,
    Et tamen hic nullae, crede, bibuntur aquae.
Illic purpureae frueris sermonibus Aulae,
    Et Richeli missus respicis ora senis.
Hic Richelî voces non uno Consule mutas,
    (60) Et celebris dominos exhibet Ya suos.
Amsteliis perchare veni: plus charior illi,
    Quae thalamis reddet gaudia prisca tuis.
Illa tibi dulci modulamine leniet aures,
    Et canet arguta voce suäve melos.
(65) Illa tibi Druidum voces & verba reponet,
    Ante abitum non haec docta marita tuum.
Haec nova discessus capies nunc commoda. plenum
    Artibus insternet doctior Anna thorum.
Euterpen cupis? Euterpe est. vis esse Thaliam?
    (70) Huic modulis par est ingeniosa suis.
Vis Sapphum? pia Sapphus erit. vis esse severam
    Penelopen? talis vult tibi nupta mori.
Vis matrem? vis esse pater? quid amice moraris?
    Praesentem poscunt munia tanta virum.
(75) En tibi sat faciles promittunt sidera ventos,
    Et Zephyri velis annuit aura tuis.
Condolet uxori Tethys, & caerula sternit
    Aequora, nec tumidis fluctibus atra fremit.
Disjecta luget Morinus jam classe, nec audax
    (80) In solitis hostis navita saevit aquis.
Quin Batavos puppesque timet. quassasque carinas
    Dum reficit, nostri suspicit ausa Ducis.
Assurgunt tibi Naïades, clavumque gubernans
    Trudit in Amstelios te Panopaea sinus.
(85) Et tandem cupit esse domi. rerumque viaeque
    Taedia & invisas rumpit amica moras.
Te fora & effusis capiunt tua limina votis,
    Totaque se nescit, te redeunte, domus.
Conjugis adventu conjunx stupet. ipsaque possent
    (90) Gaudia dilectae sic nocuisse tuae.
Non uno fervent nunc mercatore penates,
    Et soror & frater, quò tibi plaudat, habet.
Hoofdius excelsae sidus venerabile Muydae,
    Quem tragico constans carmine fama vehit,
(95) Obvius occurrit reduci, desuetaque fatur
    Verba, cataphractis suspicienda sonis.
Hoofdia magnanimas inter memoranda maritas
    Hoofdia amicitiae digna corona tuae,
Obvia gratatur reduci, & se blandula coram
    (100) Sistit, & agnatas vult tetigisse manus.
Sic Ithaco in rupes Ithacae post lustra reverso,
    Undique gratantes exsiliere sui.
Tunc Ithacum montes, Ithacum sonuere cavernae,
    Obviaque incolumi rura fuere Duci.
(105) Inter gavisos etiam Barlaeus amicos,
    Accelerat faciles in tua tecta pedes.
Quaeque tuum lecto nuper quartana sodalem
    Fixerat, ad reditum cessit iniqua tuum.
Noluit illa mihi gravis & funesta nocere,
    (110) Dum tu spes nostrae certa salutis ades.
Tu morbos, Ioachime, fugas, suspiria, luctus,
    Dumque redis, mihi me restituisse potes.
Cum mihi te reddis, reddor Phoeboque tibique,
    Officiumque vetus Musa benigna facit.
(115) Te procul amoto, me respexere Camoenae
    Parcius, & Clariae conticuere deae.
Te praesente loquor. laxataque fibula linguae
    Forte tibi nimium creditur esse loquax.
Nil moror. hoc dico: post brumam, frigora, febres,
    (120) Nunc toto dabitur te, Vicoforte, frui.


Ad
D. LEONORAM HOOFT,
cum à febre convaluisset.

IMproba fax, pulchro grassantes corpore flammae,
    Magna quibus carpi se Leonora dolet,
Ocyus in stygias Muyda secedite valles.
    Tartareis febris convenit ista locis.
(5) Cur palles Leonora? tui quae conscia sexus
    Ora verecundo saepe rubore notas.
Cur langues Leonora? tuo quae blanda marito
    Otia & illecebras officiosa facis.
Cur ferves Leonora? pii quam flamma caloris
    (10) Egregiae sobolis spe caluisse velit.
Cur praestans Leonora sitis? sitis illa decori est,
    Illa sitis coelos appetit, illa Deum.
Dum queror, abscedunt malesanae è corpore febres.
    Et rediit matri qui fuit ante vigor.
(15) Tabificae periere faces. audita poëtae
    Leniit iratos vox miseranda Deos.
Hoofdius uxori jam solvit debita. verum
    Quod possit, debes hoc Leonora mihi.


In disputationes Anti-Socinianas Cla-
rissimi Theologi
IOHANNIS POLYANDRI.

QUi tutela tui Deus est, portusque, salusque,
    Hunc, Polyandre, Deum relligiose colis.
Asseris aeterni titulos & nomina Iesu.
    Nec cupis hunc causis vilibus esse Deum.
(5) Par magno natura Patri est. de lumine lumen.
    Nec tamen haec luci cedit imago suae.
Qua se parte suo testatur patre minorem,
    Haec partes hominem pars redimentis obit.
Quà Deus est ipsa victor de morte triumphat.
    (10) Cetera, mortalis succubuisse potest.
Stat totus pro labe mea servator, & unus
    Captivum nullo vindicat aere reum.
Ara laborantis crux est. cadit hostia mundo,
    Et verum meriti victima nomen habet.
(15) Non satis est, monstrasse viam normamque salutis.
    Ipse viam fuso, Christe, cruore facis.
Has voces, Socine, quatis. venerandaque coeli
    Gratia sub signis stat labefacta tuis.
Tu celsis, vir clare, suum decus asseris astris,
    (20) Vimque sacerdotis protegis ore Dei.
Vera loqui forsan facile est. sed ab hoste tueri,
    Intrepidi laudem praesidis esse puto.


Ad Illustrissimum
D. NICOLAUM de BAUGII,
Regis Galliarum ad Ordines
Legatum.

GAllia, quae magni veneraris nomina Regis,
    Sceptraque Borbonio sanguine clara colis.
Quae dudum Batavis animos pugnantibus addis,
    Nec sinis, ut nobis sit metuendus Iber,
(5) Accipe depositum, nostris quod reddimus oris,
    Quodque alibi fulsit, jam tibi sidus habe.
Inclita facundas mirata est Austria voces,
    Cum stetit attentis barbarus Ister aquis.
Obstupuit pro Rege suo Bruxella loquentem,
    (10) Et cuperet Scaldis plus sibi posse loqui.
Nos quoque Legati titulos & nomina Baugî
    Novimus, & tanti verba diserta viri.
Gallia cur revocas? abeunt tot commoda nobis,
    Commoda quot patriae praestitit ille meae.
(15) Gallia cur revocas? ista dum voce caremus,
    Destitui jam se vindice Belga videt.
Gallia cur revocas? vestri facundia regni,
    Assertrix nostrae lingua salutis abit.


ARNOLDO BUCHELIO
Advocato Ultrajectino, septuagenario.

INconcusse senex, cui post tot lustra, tot annos,
    Decurrit vegetis litera scripta notis:
Qui curas inter senii vitaeque labores,
    Barlaei non vis immemor esse tui:
(5) Vive precor, Pyliaeque dies transcende senectae,
    Et placido Superûm munere perge frui.
Mens tranquilla tibi est, nec grandis conscia culpae.
    Non gravis haec patriae, non fuit illa bonis.
Vixisti tibi, vixisti sine crimine Musis,
    (10) Et placuit nullo fenore culta Themis.
Rimari secreta, tuae primordia gentis,
    Et veterum chartas volvere, cura fuit.
Vita data est privata. minus placuisse videtur
    Publica, vel titulis ambitiosa suis.
(15) Non odio tua fama labat, servitque favori.
    Involvis precio teque tuosque tuo.
Sic bene compositis aetas quae ducitur annis,
    Si moritura tibi est, non moritura Deo est.


In mortem acerbam praestantissimae
Virginis
IOHANNAE BICKERS,
Amplissimi Viri ANDREAE BICKERI*
Consulis Amstelodamensium filiae.

CHara patris magni soboles, charissima matri
    Filia, & Amsteliae virginitatis honos,
Cur moreris fasces inter titulosque tuorum?
    Nec patriae pergis laudis amore frui?
(5) Bickerae spes prima domus proh occidis. & dum
    Occidis, illa tuae gratia frontis obit,
Et nitidi mores placidique modestia vultus,
    Et quicquid pietas contulit ipsa tibi.
Si passa est te terra mori, jam celsior illa es,
    (10) Et propius summi Numinis ora vides.
Consulibus nasci decus est. sed gloria major,
    Qua pudor & probitas ambulat, isse viam:
Astra tenes, dum fama patrem sublimis Olympo
    Inserit, & narrat regibus apta loqui.
(15) At quae virginitas nulli libata marito est,
    Pura creatori redditur illa suo.


In Curtium à cl. viro
IOAN. FREINSHEMIO
editum.

QUi populos, qui regna ferox sibi subdidit orbis
    Primus & incubuit gentibus, Assur erat.
Praevaluit mox Persa potens, & Martia tandem
    Persarum tumidas Graecia vertit opes.
(5) Gens genti ceu latro fuit. raptoque triumphans
    Quilibet, in socios miles & hostis iit.
Iste furor Pellae dominum succendit, & enses
    Strinxit, Alexander sanguinolente, tuos.
Noluit Emathiis claudi tua gloria terris.
    (10) Effera trans Hellen castra Ducesque rapis.
Non satis Europa est juveni. Tröesque Phrygesque
    Et debellatos subruit ira Syros.
Imperii sitis Euphraten trajecit, & ipsa
    Visa minus Babylon ambitiosa tibi.
(15) In Carram Petramque furis, Medosque Scythasque,
    Et spolium dextrae Bactra fuere tuae.
Iam Darium Porumque premis. Regumque Ducumque
    Purpura vesano rapta furore fuit.
Iamque Clytum rabies, nunc suspiciosa Philotam
    (20) Mens necat & vivo Parmenione vales.
Exstincto minus. in terras grassaris & urbes,
    Sceptraque piratae plurima more rapis.
Lysimachus Phythonque favent, Perdicca, Seleucus,
    Antipatrumque tui flamma furoris agit.
(25) Arrogat insanas augusta superbia voces,
    Et sobolem summi te cupit esse Iovis.
At moreris, Iove nate tuo. discerpitur Orbis,
    Inque novae partis nomina mundus abit.
Haec facunda refert laudati pagina Curtî,
    (30) Nec Macetûm ingentes vult latuisse vices.
Eripit haec fato veteris solertia Rheni,
    Et gemino gaudet vindice Pella legi.
Decedunt verbis tenebrae, & caliginis umbrâ
    Non cupiunt tanti Principis arma tegi.
(35) Rege triumphavit magno res Thessala. magni
    Scriptoris fastos belliger orbis habet.
At tu, qui Curtî purgas tot scrinia, Regem,
    Freinshemi, fama est restituisse tuis.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri
D. CORNEL. BAMBEECKII,
Et Praestantissimae Virginis
LUCRETIAE BALDUINAE.

QUam tua se pulchro, Bambeecki, exporrigit anno
    Cypris, & ad Geminos pergit adultus amor.
Serius in Veneris recipis stipendia castris,
    Et tamen illa Deae serius arma quatis.
(5) Omnis inoffensis arridet amoribus aether,
    Et natura tuo plaudit amaena thoro.
Adspice, turgidulas trudit tibi vinea gemmas,
    Et tiliae virides explicuere comas.
Adspice, quàm vernent rubicundis floribus horti,
    (10) Et juxta roseis aemula Sponsa genis.
Laetior affulget thalamis Aurora. diesque
    Iam magis erecto dat tibi Sole frui.
Non Sponso strictum ostentas, Lucretia, ferrum;
    Nec cupis afflicto saeva pudore mori.
(15) Sed dici pudibunda minus gaudesque cupisque.
    Basia, non gladios, vis tibi nupta dari.
Virginitas ratione perit. vis effera Regum
    Battaviae dudum finibus exul iit.
Nubis & insonti se libertate cubile
    (20) Asserit; & pateris libera Sponsa virum.
Non tibi nunc ultor Brutus, non ira mariti
    Expellet regnis impia sceptra suis.
Hîc potius rapto multus conviva pudori
    Annuet, & grates dicet amica Venus.
(25) Longè alia hic thalami facies. candorque fidesque,
    Et probitas Sponsos relligiosa facit.
Haec novit Bamaestra. patris matrisque voluptas.
    Quae vestris miscet gaudia basiolis.
Hîc tibi plus laetis taurus mugitibus auras
    (30) Verberat & plus jam vaccula lactis habet.
Plus Corydon & Nisa furit. tibi rustica ludit
    Fistula; & amplexus blandaque vincla canit.
Vivite, & in primis dum vernat amoribus aetas,
    Dum sobolis vobis spem facit acer Hymen;
(35) Si tantum est otî, vobiscum haec volvite, Sponsi,
    Gratam conjugibus saepius esse moram.


In
IOCASTAE & TRYPHOSAE
NUPTIAS,
De quibus Rhadamanthus mollior
    latius loquitur.

In
Petit 84

VIrginitas geminis periit malè rapta puellis;
    Haec Tryphosa dolens, illa Iocasta fuit.
Praegreditur passis moerens Tryphosa capillis,
    Et rigidas spirat sanguinolenta minas.
(5) Vult Iuvenem praefracta mori. stant lictor & ensis.
    Haec, ait, haec rapti poena pudoris erit.

TRYPHOSA.

Hic legis violator adest, & criminis ultor.
    Vindictam facinus poscit & ira suam.
Cur vivat? per quem mihi facta miserrima vita est.
    (10) Cur vivat thalami pars scelerata mei?
Cur vivat? quem damnat amor facilisque Cupido.
    Et quicquid speciem suave procantis habet.
Dispereant oculi, mihi qui nocuere videndo.
    Dispereant, miseram quae rapuêre, manus.
(15) Basia, quae dedit invitae, violenta fuerunt
    Vulnera, & exitio dona parata meo.
Quos tulit amplexus, quae collo brachia circum
    Vis dedit, irrisi signa fuere thori.
Occidimus, genitor, genitrix. fraterque sororque.
    (20) Funera tot secum sors mea juncta trahit.
Plus, Iudex, latrone vides. plus funere, stuprum est.
    Bis cogor. rapta virginitate, mori.
Quid rides, vitioque cupis favisse Iocasta?
    Et pulchrum sceleri condoluisse putas?
(25) Qui ferale cadet, poscis vesana, cadaver.
    Corporaque horrendi turpis amantis amas.
Et cupis amplecti, quem lex cupit optima plecti.
    Ah nimium facili simplicitate mala es.
Poscis amatorem petulans. vis parcere culpae,
    (30) Et Sponsum titulo deteriore vocas.
Si corrupta places, poteris non casta videri,
    Et laudem nuptâ de meretrice feres.
In thalamum descendet amor violentus, & exlex,
    Quaeque tua est, fiet pellicis illa domus.
(35) Effuso madeat, Iudex, mihi sanguine, cujus
    Crimine virginei bis doluere sinus.
Dixerat. & justi vindex Tryphosa doloris,
    Hinc sociam frendens, hinc videt aegra reum.
Tum gradiens, pulchrisque caput redimita corollis,
    (40) Orsa fuit tandem laeta Iocasta loqui.

IOCASTA.

Crimen idem nocuit geminis. sum passa, quod haec est.
    Atque uni doluit succubuisse viro.
Attamen in facto miserae distamus eodem,
    Et mihi culpa rei creditur esse minor.
(45) Qui modo me rapuit, cuperem nunc esse maritum;
    Osculaque hac possem conditione pati.
Sic nimis insano juvenis sum laesa furore,
    Corriget hunc placidi lex veneranda thori.
Nec conjunx patiar nolens, quod fecit inique,
    (50) Cum, nondum facto conjuge, virgo forem.
Quae mihi fama labat, tedae reparate jugales,
    Damnaque compensa virginitatis Hymen.
Quae cupit humano mulier se sanguine pasci,
    Heu mihi, quam sexu dissidet illa suo.
(55) Femina sum, flecti facilis, blanda arbitra legum.
    Longa viris, nobis aptior ira brevis.
Non cupio, Tryphosa, mori, qui laesit, amantem.
    Ille tuus factus crimine & ille meus.
Si vis in geminas discerpi corpora partes,
    (60) Non erit ille meus, non erit ille tuus.
Si totum fricto juvenem vis ense feriri,
    Pars mihi quae fuerat debita, nulla mihi est.
Hoc satius, totum Iuvenem mihi cedere. Iudex
    Annue, & ingenium plus muliebre proba.
(65) Sum polluta. tamen veniam debetis amanti.
    Naturae vehemens crimine peccat amor.
Sum polluta, velim nunc impolluta vocari.
    Sponsa scelus vultu diluet omne suo.
Hinc hilaris, redimita, nitens & comptula veni;
    (70) Conveniunt thalamo gaudia, non tumulo.
Audiit, &, votis Iudex contraria vota
    Dum videt & dubium partibus esse reum.

IUDEX.

Virginei, dixit, raptor sceleratus honoris
    Debuit exemplo, crimine, lege mori.
(75) Flagitiumque duplex poena graviore rependi,
    Bisque reus stupri, bis quoque posse mori.
Non sinit hoc res ipsa. vetat sententia dispar,
    Quae Tryphosa tua est, quaeque Iocasta tua est.
Vis Tryphosa mori, quem vis superesse Iocasta.
    (80) Utraque pro rapto justa pudore petit.
Haec urget voces & legis verba severae;
    Altera sed famae plus studiosa suae est.
Emollit dubiam facilis clementia mentem.
    Incolumique datur Sponsa Iocasta viro.
(85) Et qua moesta dolet, rapto, Tryphosa, pudore,
    In medio coetus invenit illa virum.
Iamque ambae thalamis, ambae laetantur amando,
    Unaque non sonti nupsit, & una reo.


IN NUPTIAS
CORNELII BLAEU,
Mathematici & Typographi.

QUi toties doctos excudis in aere libellos,
    Et veteres cogis per tua praela loqui;
Qui vastas aperis tabulae sub imagine terras,
    Et laxas arcto compede stringis aquas:
(5) Iam tenerae, Blaeuui, vis arrisisse puellae,
    Et tibi prae tabulâ dulcis Eliza placet.
Quin Tabula esse cupit, qua tot cudantur amores,
    Basiaque & Paphiae tot sine lite faces.
Non hîc terra tibi, non sculpitur aequor & unda,
    (10) Sed Cytheraea suos ordinat ipsa jocos.
Quin totam gaudet tibi depinxisse maritam,
    Labra, genas, ipsis lumina grata Deis,
Brachiaque, amplexu cupidum complexa maritum,
    Et Veneres, blando quas fovet illa sinu.
(15) Hîc domus, haec patria est. hac tu regione moraris,
    Non alio mundi sidere Sponsus agis.
Haec tabula est, quam pingit Hymen, telisque Cupido
    Impetit, & specie bella gerentis amat.
Haec tabula est, de qua poteris sperare nepotes,
    (20) Et generi toties lucra parare tuo.
Sic Tu, qui tabulis decoras illustribus Orbem,
    Hanc Tabulam soli vis famulare tibi.


Nobilissimi Viri
CONSTANTINI HUGENII,
Eq. & Zulechemi Domini &c.
OPERA & DIES.

NUnc sordent, Ascraee, tuae sine lumine luces,
    Et tua, nox nobis creditur esse, dies.
Excurrunt prisci densa caligine Soles,
    Et tenebris horrent sidera Graja suis.
(5) Hoc, quod scribis, opus, nihil est, nisi ruris & otî,
    Et sterilis vana relligione labor.
Instruis agricolam, dictas facienda colono,
    Officiumque legunt bos & aratra suum.
Sudant defessae pigro sub vomere dextrae,
    (10) Quodque manus verset sedula, vile lutum est.
Nostra sibi pandunt meliores tempora luces,
    Metiturque suum dignior hora diem.
Aula sapit, formatque virum. se perficit ipsa,
    Et socia recti conjuge, recta facit.
(15) Illa Deo Christoque suos pia nuncupat annos.
    Illa sacro sancta verberat astra prece.
Sic prior in caelos rapitur. mox Principis audit,
    Et bellatoris dicta severa Ducis.
Prandia formantur monitis, & currus & uxor,
    (20) Et puer, & medio fabula nata foro.
In leges liber, in leges coguntur amici,
    Stringitur ad normam prodiga turba novam.
Auscultant tanto stomachus, splen, lingua magistro,
    Quasque premunt partes crimina, jussa regunt.
(25) Vapulat obscuri malesanus carminis autor,
    Vapulat abjectae simplicitatis epos.
Fit schola totus homo, mundus, domus, aula, poëta,
    Quaque praeis, decus est, te, Zulecheme, sequi.
Exemplo mandata paras, fax, lumen honesti,
    (30) Dirigitur studiis quilibet ordo tuis.
Tu Pharos es, vitae lex optima, regula morum.
    Dum comes it Phoebo stella Susanna suo.
Qua tu luce nites, nitet haec. qua vivis amussi,
    Vivit, & exactum quod facis, ipsa facit.
(35) Quodque bonum gemini facitis, jam discimus omnes.
    Flectimur ad tantos femina virque duces.
Tam pia cum scribas Aulae praecepta minister,
    Hoc loquar: Hanc subeat, qui volet esse pius.


Ad Victorinum Advocatum.

SI me Caesareae cuperes accumbere mensae,
    Hoc tibi sustineam dicere: non veniam.
Si mihi victores apponant fercula reges,
    Regibus hoc ausim dicere: non veniam.
(5) Pontificis si jussa vocent & pocula fundant,
    Pontifici possem dicere; non veniam.
At tibi, qui lepido me, Victorine, reposcis
    Carmine, relligio est dicere: non veniam.
Convivam tua Musa trahit. facundia Catzî
    (10) Pertrahit, & Iunî vultus & ora tui.
Quique gravis Batavas Vondelius intonat aures,
    Et patriae loquitur verba severa suae.
Hos ego Pontificum mensis regumque Ducumque,
    Hos ego Caesaribus praeposuisse queam.
(15) Omnis festivis majestas cedit amicis.
    Hos ubi Barlaeus possidet, illa jacet.
Funde merum. siccos calices odere poëtae.
    Et Cereris Baccho munera junge tuo.
Funde Deos nobis. & dic: ô coeca vetustas;
    (20) Quae quos esse deos credidit, ipsa bibit.


In mensam Anatomicam.

[Vertaald door
Geeraerdt Brandt en door N. Borremans]
STernitur & toti praebet spectacula mundo,
    Qui jacet afflictae conditionis Homo.
Exponit nudos miseris mortalibus artus,
    Et quia peccati labe, pudore vacat.
(5) Mensa Thyestaeae similis stat cruda, rotatque
    Corpora, flagitiis, irrequieta suis.
Frons, digitus, ren, lingua, caput, cor, pulmo, cerebrum,
    Ossa, manus, vivo dant documenta tibi.
Adspicis hîc coram sanum quodcunque* vel aegrum est,
    (10) Et mala naturae deficientis habes.
Quo vitio pars quaeque ruat, qua lege resurgat,
    Discis & humani fata stupenda fori.
Huic gula, vel funesta fuit malesana libido.
    Hunc furor, hunc potae perdidit humor aquae.
(15) Mille modis morimur, nec causa laedimur una.
    Nunc mare, nunc tellus, nunc gravis aura nocet.
Quae nos cuncta fovent, obsunt elementa saluti.
    Et vario vitae rumpitur hoste tenor.
Haec cum defunctis lustras spectator in extis,
    (20) Disce Deo sospes vivere, disce Tibi.


Ad
IACOBUM BAECKIUM,
de turdorum captura.

QUid meruistis aves, gelido quas trudit ab axe
    Aeolus & Boreae saevior aura plagae?
Cur meus & laqueos vobis & vincula nectit
    Baeckius, & foeda vult periisse nece?
(5) Magnanimo moriens ictu procumbit humi bos.
    Innocuam jugulas culter & ensis ovem.
Cum lepus aut cum dama cadit, cadit ore molossi,
    Et timidas vincit vis generosa feras.
Dejicit excelsam velox ballista columbam,
    (10) Dumque ruit fato nobiliore ruit.
Viminibus se claudit anas, cum fistula ludit,
    Iucundo saliens carmine sturnus obit.
At vos foeda manent mediis suspendia sylvis,
    Et speciem turpis funera mortis habent.
(15) Hanc suus illaqueat salices pes inter & umbras,
    Praedaque subjectam pendula spectat humum.
Hanc cervix, hanc ala tenet. pendentia latè
    Cernimus ex ramis corpora prona suis.
Haeret adhuc medio fatalis gutture bacca,
    (20) Et quae causa mali funeris esca fuit.
Forsitan Arctois fures fugistis ab oris,
    Atque alibi plenos depopulastis agros:
Forte fames terris dum vos exegit iniquis,
    Horrida nec vestrae sufficit Ursa gulae;
(25) In nostros ruitis domini sine jussibus, hortos,
    Nec concessa sibi pabula quisque rapit.
Quare, cum Batavos maneant suspendia fures,
    Civili fas est vos quoque jure mori.


Ad
IUSTUM VONDELIUM,
cum à CONSTANTINO & HELE-
NA ad amores ipsum revocarem.

VOndeli, mea quo toties interprete Musa
    Teutonico populis gestiit ore loqui:
Vondeli, Batavae decus & laus prima Camoenae,
    Fontis inexhaustum flumen Apollinei:
(5) Sperne truces vultus, tibi quos Maxentius offert,
    Gestaque per Latium bella cruenta solum.
Cur Licini cantare minas & castra laboras?
    Aut Helenae sacras ante sepulchra faces?
Cur Constantino gaudes comes ire per orbem?
    (10) Et magnum mundi sistere sede Ducem?
Da veniam bellis. satis est scripsisse renatum,
    Exstincta veterum relligione, Deum.
Paulisper jam vive tibi. tibi quaere maritam,
    Et post castra, velis mitia castra sequi.
(15) Quin aliam thalamis Helenam genialibus infer,
    Verbaque quae recites mollia dictet amor.
Ipse tuos canta plectro leviore furores,
    Et viduae loculos ingeniumque tuae.
Sic tibi Constantinus eris, sic conjuge laetus
    (20) Finge Minervinam te sociasse tibi.
Invenies signum, quo possis vincere. verum
    Ne tibi sit conjux crux, sapienter ama.


Ad Amplissimum Virum
D. THEODORUM van OS,
Aggerum Bamaestrae Praefectum, cum praedio
    suo me peramanter excepisset.

VIximus in mediis totique reviximus agris.
    Hîc ubi pandit opes pulchra Bamaestra suas.
Vidimus Arctoae passim miracula terrae,
    Vidimus humanae facta stupenda manus,
(5) Et campos, ubi pontus erat, fluctusque, lacusque,
    Et pedibus magnae Tethyos arva teri.
Stant villae, surguntque domus & praedia, qua se
    Abdidit in gelidis plurima Naias aquis.
Prata virent, ubi vela suis Palinurus in undis,
    (10) Intrepidumque ferox navita fecit iter.
Pro rate jam curru vehimur, pro puppe caballis,
    Et sonitu quatimus quadrupedante solum.
Terrarum Batavi fabri sumus. aequora freno
    Stringimus, & stagnis jura superba damus.
(15) Hic tutis habitas, Ossi lepidissime, pratis,
    Iugeribusque tuis aggeribusque praees.
Deliciasque facis blandis facundus amicis,
    Et socio nescis tristia vate loqui.
Vive Bamaestra tuo sub praeside, vivite campi,
    (20) Vive Domus, Domino sed minor ipsa tuo.
Vive Domus, quae tunc poteris foecunda videri,
    Cum Dominae cupies basia ferre novae.


IN OBITUM
IACOBI BAECKII,
I.U.L.

GRande decus Iuvenum, Baecki, quo sospite candor
    Vixit & erectae simplicitatis amor,
Lingua meae concors linguae, mens congrua menti,
    Et lateris toties assecla fide mei.
(5) Cui curae fuit, apta loqui; sapuisse, decorum.
    Nec sine delectu res didicisse, labor.
Seu per Apollineos raperet nos fabula colles,
    Et celerem traherent otia docta diem:
Seu nos Auriacae recrearent praelia dextrae,
    (10) Fataque Nassovii prosperiora Ducis:
Cur moreris, dilecte, prior? gaudesque beatus
    Thesea Pirithoo dissociasse tuo?
Cur moreris? cui se pietas devovit alumno.
    Cur moreris Iuris regula viva tui?
(15) Ah, marces, solidaeque labat structura Iuventae,
    Et calor exucco corpore totus abit.
Cui Doctrina suos pandit non una penates,
    Occidis, & minus hoc, plurima nosse, putas.
Dum membris flammaeque suus subducitur humor,
    (20) Parte tui sospes nobiliore, viges.
Sic tereris, viresque capis; surgisque cadisque.
    Et socio vadunt morsque salusque gradu.
Permutas terra Superos, mortalibus astra,
    Et Christo volupe est, jam propiore frui.
(25) Stat genitor, stat moesta parens, fratresque sororque,
    Et stupet ad vultus turba propinqua tuos.
O felix. sua cui facies mundique bonorum
    Displicuit, facies sufficit una Dei.


AD HUGENIOS
Fratres Strena.

IAnus adest bifrons annumque inspectat utrumque,
    Quem lapsum egreditur Phoebus & ingreditur.
Hoc precor, ut faciles vobis ex ordine menses,
    Astra, dies, quotquot permeat annus, eant.
(5) Qui madidam praeceps effundit Aquarius urnam,
    Imbuat officiis pectora vestra piis.
Quique premunt muti Ganymedis proxima pisces
    Sidera, vos doceant verba diserta loqui.
Cornibus insurgens Aries dum fronte minatur,
    (10) Pugnaces prohibet fratribus esse manus.
At qui pandit humum Taurus, Parnassia pandat
    Atria & ingenii liberioris opes.
E Geminis si Castor equis, vel gaudeat armis,
    Nemo tamen Pollux aut velit esse pugil.
(15) Hi sunt Tyndaridae, quorum concordia monstrat,
    Non alia fratres vos quoque lege dari.
Cancer in excelso radians sublimis Olympo,
    Illustrem vobis monstrat ad astra viam.
Magnanimos acuat Nemeae leo. nolit ephebos
    (20) Virgo Themis semper virginitate frui.
Libra pares omnes videat virtutibus. annis
    Posterior, studiis gestiat esse prior.
Scorpius Antumnos faciles promittit, & una
    Vos animi fructus, corporis ille dabit.
(25) Phillyrides Chiron magni praeceptor Achillis,
    Imbuat armorum relligione viros.
At cum se gelido lux contrahit in Capricorno,
    Tot diffusa boni semina quisquis amet.
Quot coelum vobis facibus, quot signifer ardet,
    (30) Tot patriis omnes dotibus este pares,
Phoebe, quibus pueris tu sidera dirigis, illos
    Belga sibi natos credat & esse tuos.


IN OBITUM
Amplissimi Clarissimi Viri
D. GULIEL. STAACKMANS.

Petit C10
SIc patriae vixisse juvat, cum funus & umbram
    Plorat & emeritum patria tota virum.
Sic rexisse Scholas decori est, Phoebumque Deasque,
    Cum dolet extinctum Palladis aula ducem.
(5) Talis eras Frisii lumen, Staackmanne, Senatus,
    Qui tua, sic moriens, publica busta facis.
Quae tanti fuerint Belgis exordia belli,
    Quis furor in tumidum strinxerit arma Tagum,
Et quam justa truces excusserit ira Philippos,
    (10) Seminaque ingentis principiumque mali,
Scripserat aeternis labor & solertia chartis,
    Et per te poterant abdita multa legi:
Cum te finis habet. supremaque linea rerum
    Implicat exorsis ultima fata tuis.
(15) Dum scriptor Mavortem aperis, in tempora pacis
    Incidis, & Superum regna beatus adis.
Nullus ubi patriis terris instabit Iberus,
    Aut gravis innocuis civibus hostis erit.
Nullus ubi Granvella Patrum suffragia spernet,
    (20) Calcarique volet nobilitatis apex,
Aut inscripta novas monstrabunt pilea partes,
    Aut Dominos sannis sibilat aula suos.
Hos, Staackmanne, supervectus motusque vicesque
    Exoptas Frisiis otia laeta tuis.
(25) Iamque Deo propior, gaudes cognoscere, Belgam
    Placatum in medio figere rostra Tago.


IN NUPTIAS
secundas Clarissimi Viri,
IOHANNIS POLYANDRI,
Sacrae Theologiae Professoris.

QUalis cum socia magnus Iunone jocatur
    Iupiter, & vultum suave procantis habet,
Aut sua Vestales componunt ora sorores,
    Cum coepit spreti forma placere viri;
(5) Talis amas Polyandre senex. nec miles amoris
    Faris Apollineae verba severa scholae.
Nec tua jam sacras fundit Facundia voces,
    Aut solita mystam te gravitate probas.
Omnia concedunt Veneri, gelidaeque senectae
    (10) Exuvias conjunx officiosa rapit.
Ut novus Aeetes possis, alterque videri
    Alloquio, forma, virginitate Phaon.
Sic dudum desueta placent. tedasque reposcis,
    Quaeque micant flamma languidiore faces.
(15) Si tamen aequa minus sobolem Lucina negabit,
    Nec poteris, quicquid mox potuisse voles,
Sufficiat saltem castum tepuisse cubile,
    Sufficiat sobolis spe caluisse senem.


Ad Illustriss. & Generos.
CHRISTOPHOR. à DHONA
Praefectum Principatus Arausionensis.

DUm tua bellaces armat Germania Finnos,
    Caesareumque potens Suecia calcat ebur,
Lappionumque novis adsuescens vultibus Albis
    Invitat profugos in sua regna duces:
(5) Auriacas, Donaee, tenes tranquillior arces,
    Et Rhodano gaudes proximiore frui.
Hinc procul, ut Gothicis victor Gustavus in armis
    Militet, & pavidis horreat Ister aquis,
Et formidatae trepident sub rege tiarae,
    (10) Fluxaque mutato principe sceptra vides.
Ultoresque Deos, pavitantesque adspicis arces,
    Victaque regali Martia castra manu.
Interea laetos tibi subdit Arausio fasces,
    Praesidioque cupit tutior esse tuo.
(15) Nescit Dhona dolos. ista se gente maritat
    Cum bellatrici nobilitate fides.


Tekst volgens oorspronkelijke uitgave:

AD
Illustriss. & Generosiss. Dominum
CHRISTOPHORUM
BARONEM A DHONA,
Arausionis Praefectum
Epigramma.

Petit C05
DUm tua bellaces armat Germania Finnos,
    Caesareumque potens Suecia calcat ebur,
Lappionumque novis adsuescens vultibus Albis
    Invitat profugos in sua regna duces:
(5) AURIACAS DHONAEE tenes tranquillior arces,
    Et Rhodano gaudes proximiore frui.
Hinc procul, ut Gothicis victor GUSTAVUS in armis
    Fulminet, ut pavidis horreat Ister aquis,
Ut formidatae nutent hoc rege tiarae,
    (10) Et dubio cedant Principe sceptra, vides.
Ultoresque Deos, pallescensque adspicis astrum,
    Victaque regali castra superba manu.
Interea laetos tibi subdit ARAUSIO fasces,
    Praesidioque cupit tutior esse tuo.
(15) Nescit DHONA dolos, ista se gente maritat
    Cum bellatrici Nobilitate Fides.


Ad Amplissimum exactissimique ingenii
    virum
D. CORNELIUM GRAVIUM.

DUm mea, vah, lentae depascunt corpora febres,
    Et bilis studiis incubat atra meis,
Tu mihi, tu fracto, toties solatia vati
    Sufficis, & luces officiose trahis.
(5) Tempus erit, cum nostra tuis Respublica curis
    Crescet, & optabit te superesse sibi.
Si titulum meruit probitas, prudentia fasces,
    Et populo sapiens consuluisse potest;
Deberis, Gravi, patriae. me judice, jam nunc
    (10) Amsteliis posses verba severa loqui.
In te docta senem mens praevenit. optima suades,
    Et juvenes inter nil juvenile sapis.
A magno genitore fluis. virtutibus haeres
    Nasceris, & digno semina patre trahis.
(15) Qui cum defessa senior cervice quiescet,
    Donabit patriae pignora tanta suae.


    De
CONCHIS.

OCeani spolium, quales Tritonia conjux
    Sub vitreo sensim gurgite format opes,
Tot procul Eoo detritas aequore conchas,
    Pulchraque tortilibus corpora turbinibus,
(5) Adspice non laevis oculis Barlaee, tuoque,
    Quae repsere prius, pollice tange domos.
Exuvias animalis habes, vacuosque penates,
    Et picturatis limina tincta notis.
Mutus in his nuper vixit penetralibus hospes,
    (10) Et graciles illic delituere ferae.
His lituis, his ipse tubis sua praelia Triton
    Inchoat. hoc Nymphas convocat ore suas.
Haec medios inter strepuerunt classica fluctus,
    Haec tumido ventos increpuere mari.
(15) Non haec Lucrinis veniunt conchylia ripis,
    Littoribus Catthus non habet illa suis.
Misit in Arctoum Ganges locupletior orbem,
    Auriferisque vomit torridus Afer aquis.
Quid tectis Dis Haga tuis trabibusque superbis,
    (20) Aut precium celsas credis habere domos?
Plus nitidos cochleis tribuit natura penates.
    Splendidior spretis piscibus aula patet.


In observationes Politicas
IACOBI ZEVECOTII
Ad L. Annaeum Florum.

Petit C38

DUm formidatos extollis, Flore, Quirites,
    Et genti loqueris grandia verba tuae,
Excussos soliis audaci consule reges,
    Et quae pro populo jura Tribunus amat;
(5) Rapta procul calidos victricia signa per Afros,
    Rapta per Eoas Sarmaticasque plagas.
Imperiumque sua tandem sub mole fatiscens,
    Et tot civili bella cruenta manu:
Roma stupet, tantoque tumens scriptore triumphat,
    (10) Et precium famae non morientis habet.
At tu, qui propius monitis civilibus aulas
    Instruis, & reges dogmata magna doces,
Egrederis Flori spatium; casusque potentum,
    Et plenum exemplis grandibus edis opus.
(15) E factis praecepta capis. fit regula recti
    Miles, & hac clypeos utilitate probat.
Arma juvant sic lecta domi. Bellona magistra est,
    Et totas formant effera castra Scholas.
Ite procul steriles doctorum ex ordine linguae,
    (20) Et qui jejuna faris in historia.
Hoc pulchrum est, monuisse duces. hic explicat arma,
    Qui fugienda suis & facienda notat.


Ad Amplissimum Virum
GUILIEL. BARTELOTTUM,
Mercatorem, Sponsum.

NOn tibi Erythraeo petitur jam gemma profundo,
    Aut procul Eoae sollicitantur opes.
Triptolemi jam cura jacet. jacet Indus & Auster,
    Quasque tibi merces advehit unctus Arabs.
(5) Hetrusci mandata silent, & jussa potentum,
    Nec calamos lassant extera regna tuos.
Anchora mordet humum, & positis tot carbasa velis
    Gratantur domino federa pulchra suo.
Quem ratibus premis Oceanus, quem Nerea sulcas,
    (10) Pro te, pro Sponsa Virgine vota ferunt.
Bartellotte, novae melior vectura maritae est,
    Una peregrinas Harpia vincit opes.
Illa tibi ratis est, & amabilis aura Favonî,
    Illa tuo Tethys apta reperta thoro.
(15) Illa, (poëtarum vox est) faustissima surget
    Tyndaris, & thalamis inferet astra tuis.
Tyndaridas quin ipsa dabit, materque leporum
    Basiolis duros leniet aequa dies.
Tu Triton, tu Tiphis eris, tu rector amantis
    (20) Conjugii fluctus cum ratione reges.
Qui rate, quae tali vehitur per nubila mundi
    Remige, securum per mare currit iter.


BEVERORUM ELOGIA.
            I.
GULIELMUS de BEVEREN,
Dan. F. Guliel. Cons. N. Senator.

COntinuat veteres Beverûm Gulielmus honores,
    Et genus à prisca nobilitate capit.
Quae Bavaros Fortuna Duces, exercuit illos;
    Et Comites potuit demeruisse sibi.
(5) Praeluxit Rudolphus Eques, titulisque nepotum
    Praetulit & stirpi Martia scuta suae.
Bellaces nostis Frisii; cùm sceptra Batavûm
    Asseruit tantae provida cura domus.
His noster se tollit avis. haec inclyta gaudet
    (10) Stemmata non dubio se tetigisse gradu.
Quin Doctrina comes claris natalibus ivit.
    Hoc majus precium credidit esse sui.
Ille tuus meruit dici, Durdrechta, Senator.
    Cui tua libertas debeat, ille fuit.
(15) Huic debes obsessa viro. Brabantia cùm te,
    Et signis premerent undique castra suis.
Quod si Burgundo laus est placuisse Philippo,
    Et voluit civi Dux Bonus esse bono:
Exemplum cape posteritas. bella inter & arma
    (20) Et mediâ Patriae profuit ille togâ.
Pro Belgis pugnent alii. qui tempore duro
    Pugnanti Batavo consulit, arma juvat.


            II.
GULIELMUS de BEVEREN,
        Iacobi F.

MErserat Australes funestis fluctibus agros
    Totque ferox latè sorpserat unda lares.
Deseruêre domos Satyri; trux undique Nereu,
    Undique crudeles incubuistis aquae.
(5) Quaeque solo nocuistis aquae, tot stemmata juxta,
    Et veteres undis occuluistis avos.
Emersit Beverûm genus, Oceanique furores
    Sprevit & aequoreas stirps generosa minas.
Hic vir, hic est, qui certa suae vestigia gentis
    (10) Vindicat, & fatis eximit illa suis.
Arcta nimis patria est. Asiam perlustrat & urbes.
    Pressa peregrino Barbara regna pede,
Pergamaque, & quondam Priami domus, Ilium, & ingens
    Inter Achilleos diruta Troia rogos.
(15) Calcati Solymae colles, venerandaque Christi
    Limina, quae passum detinuêre Deum.
Excepit reducem Batavus, totque inter honores
    Secretis voluit consuluisse suis.
Austriaci coluere Duces, & Saxonis Aula.
    (20) Iamque domi potuit, jam placuisse foris.
Tu Durdrechta potens sidus venerare sepultum,
    Nec cineri cupias nolle favere pio.
Hoc precio moeret Probitas. tunc posthuma gliscit,
    Cum famâ gratae posteritatis ovat.


            III.
CORNELIUS de BEVEREN,
    PETRI F. Consul.

TE, Beveri, magno natum genitore Batavus
    Suspicit, & famâ non moriente vehit.
Tu Ducis Albani rabiem, tu tela repellis
    A Dordracenis sanguinolenta focis.
(5) Efferus in sociam cùm se Bossusius urbem
    Funderet & trepidis Rottera fleret aquis.
Ipse tuis Batavûm nixus cervicibus Atlas
    Fulsiit afflictae relligionis onus.
Te praeeunte aperit sacras Ecclesia portas.
    (10) Consule te, purum reddidit illa Deum.
Dumque serenatos, reduci sub Principe, vultus
    Belga capit, studiis militat ille tuis.
Quid toties Marii jactas Urbs Martia fasces?
    Quid toties Sullae vota precesque facis?
(15) Saepius hoc redeunt sub Dictatore secures.
    Et quater hoc uno Consule civis ovat.
Sic vixit. neque mox dispar morientis imago est.
    Excipit extremos Curia moesta sonos.
Hîc moritur; languensque inter subsellia sensim
    (20) Deficit, & gaudet Consulis ore mori.
Si medias inter Decii cecidere phalangas;
    Hic inter Patriae munia rector obit.


            IV.
CORNELIUS de BEVEREN
        EQUES.
GULIELM. Cons. F. CORN. Cons. N.
    IV. Consul & Australis Hollandiae
    Quaestor.

QUalis in Eoum volucris Titania Solem
    Versa, renidentes dissipat igne focos;
Ut positâ redeat soboles, post fata, senecta,
    Extincto soboles non aliena patri:
(5) Talis ab eximio proles laudata parente
    Nascitur, & magnum nomine reddit avum.
Haec Batavûm patriis implet virtutibus orbem,
    Et serum docta praevenit arte senem.
Huic rigidas praefert lictorum turba secures,
    (10) Et Latii speciem sustinet imperii.
Publica congestos reserant aeraria census,
    Et Beveri crescunt uberiora fide.
Induit ille Deos animo, Phoebumque, Theminque,
    Et titulis addit numina tanta suis.
(15) Delitium, Durdrechta, tuum. quae pectore in isto
    Iam modo defuncti cuncta parentis habes.
Cui gravis exactam format Prudentia mentem,
    Et non fucatae relligionis amor;
Iam Patriae donat mediis suffragia bellis.
    (20) Iam pia, sed tutae, nomina pacis amat.
Iam procul externum defert mandata per Albim,
    Iam Batavâ tangit Cimbrica sceptra manu,
Aut gelida dictat Regi sua verba sub Arcto,
    Extera dum prudens regna sequester adit.
(25) Huic Lachesis annos lentè si neverit, in se
    Virtutes generis colliget Ille sui.


EPITAPHIUM,
Sacrum memoriae Nobilis summi-
que viri,
LAURENTII REAEL,
Equitis, non uno munere domi
forisque functi.

HIc recubant magni cineres & busta Realî,
    Martia quem coluit Memnonis aula Ducem,
Et formidatae Dominum sensere Moluccae,
    Cum procul Eoo sub Iove jura daret.
(5) Mercurium Phoebumque rudes transmisit ad Indos,
    Illius auspiciis vendidit, hoc sapuit.
Ivit Musa comes bellis, interque sarissas
    Nobile bellatrix dextera scripsit epos.
Quin superis coelique plagis astrisque vacavit.
    (10) Sideraque ingenio vidit amica suo.
Hoc emptore Arabum vexit pater Amstela merces,
    Persarumque gravis messibus Ya stetit.
Legatus Reges adiit. jussuque Potentum
    Hesperio posuit castra Britanna solo.
(15) Asseruit pontum ratibus, virtutibus urbem,
    Rostra, reos justis vocibus, arte Scholas.
Quo rectore foris crevit Respublica*, crevit
    Hoc etiam patriae res moderante domi.
Pro Batavis toties & libertate locutus,
    (20) Haec eadem vellet jam quoque posse loqui.


ALLOCUTIO FUNEBRIS,
ad Nobilissimum Dominum,
D. CORNELIUM MYLIUM,
Equit. Dominum vander Myle, &c.

QUi Patriae flos nuper eras, tutela Minervae,
    Et fulgens Batavae Nobilitatis honos;
Auriaco dilecte Duci, dilecte Poëtis,
    Omnibus erecta simplicitate placens;
(5) Insontis mensura boni, mens nescia frangi,
    Et conjuratis succubuisse malis:
Has terras, ubi fastus habet sua regna, relinquis,
    Invidiaeque senex pallida tecta fugis.
Non Reges legatus adis, donaris Olympo.
    (10) Post Venetos, Superis fas tibi posse loqui.
Borbonii tactus radiis, jam tangeris astris
    Altior, & vultu splendidiore nites.
Inter secptra Deûm graderis, turresque potentum
    Despicis & nostros, verba remissa, Ioves.
(15) Non hîc rura atavûm numeras, sed praemia recti.
    Atque aliquid majus Principis ore vides.
Differt Fama decus. partem capit Adria, partem
    Sequana. plus tanto Praeside Rhenus ovat.
Unius sic terra viri est. quia scriberis omni.
    (20) Excitat haec vates laudis arena tuos.
Obruimur rerum cumulo. facundia Phoebo
    Deficit, & grandes conticuere tubae.
Iungitur Heroum privato caussa dolori.
    Et gravis est Celso tanta ruina Duci.
(25) Nobilium marcent apices. ferale Lycaeum est.
    Palladis exstinctae stant sine luce faces.
Moeret equus, laesique memor nunc Ordinis, exit
    Tristior, & guttis grandibus ora rigat.
Quin procul hinc lachrymis Alpina cacumina stillant.
    (30) Purpuraque Euganeis Patribus atra riget.
Quae Mylii chartasque meas vectare solebant,
    Funeris ad famam disperiere, nives.
Me luctus jubet esse brevem. suspiria fontes
    Et latices siccant publica damna meos.
(35) Adstringor, velut acre gelu. neque fusa vagantur
    Carmina, per laxas praecipitata vias.
In cumulum dolor unus agit Phoebumque Deasque.
    Et tuus in punctum truditur amplus honos.
At vos, qui cineres, etiam me tollite vatem.
    (40) Nunc animae possim prodigus esse meae.
Dum squallent Schola, civis, ager, cum Principe Patres,
    Omne solum tumulus creditur esse mihi.


IN NUPTIAS
Praestantissimorum Fratrum, & lectissi-
marum Virginum,
RODOLPHI BICKERI,
    ET
AGATHAE FLAMINGAE:
    NEC NON
IACOBI BICKERI,
    ET
ALETHAE BICKERAE.

QUalis si socio germanus Castore Pollux
    Issent ad Paphii pronuba templa Dei,
Undique Tyndaridis plausissent compita Sponsis,
    Et gavisa soror Tyndaris ipsa foret:
(5) Talis amas fratri socius, Bickere, manusque
    Idalia Fratres jungitis aede pares.
Illuxere faces thalamis, matrumque virûmque
    Agmina jam toto perstrepuere foro.
Convenere domus magnae, stirpesque, patresque,
    (10) Amstela queis fasces debet & Ya suos.
Si genitor Sponsis non est rex Iupiter, ecce,
    Mox socer ambobus, pro Iove, Consul erit.
Nubunt egregiae geminis sine labe puellae,
    Sorte, pudicitia, virginitate pares.
(15) Nubunt, & sterilis proscribunt oscula lecti,
    Hac etiam geminae condicione pares.
Altera facundi proles generosa Flamingi.
    Altera Bickero patre modesta placet.
Utraque vestitur propriis insignibus uxor,
    (20) Utraque se pulchro lumine sponsa probat.
Nobile par Fratrum, pariles opibusque domoque,
    Moribus, & dignae gentis honore pares,
Cetera cuncta pares, discordes vivite in uno:
    Basiolis Fratres vivite disparibus.


AD POELGEESTAM
Minorem, cum me valetudinarium
    ibidem perhumaniter excepisset
        Nobilissimus
D. SCHONCKIUS.

PArvula, quae magnam titulis, Poelgeesta, lacessis,
    Parvula, sed feudis clarior una tuis:
Villa, sub irrigui ripis gratissima Rheni,
    Proxima quam placido lumine Leida videt:
(5) Alter ubi nasci cuperet cum Pallade Phoebus,
    Natalesque volet Iupiter esse suos:
Salve villa, meis requies placidissima curis.
    Salve villa meis certa medela malis.
Tu rigidas toto depellis corpore febres,
    (10) Nec sinis has ultrà vatibus esse graves.
Tu vires animumque mihi, tu robora reddis,
    Et stimulum Musis subdis amica meis.
Aeternùm Poelgeesta vire. nec iniqua beatos
    Inficiat pravis febribus aura lares.
(15) Sospite sis sospes Domino. tectisque sub istis
    Alma Salus sedes deligat ipsa suas.
Aeger ubi vates vitam sibi reddidit, illic
    Febribus & morti non cupit esse locum.


GENETHLIACON
in Natalem Filioli, Nobilissimi viri
D. DANIELIS SCHONCKII,
Poelgeestae minoris Domini.

NAscere parve puer, non inficiande parenti,
    Nascere patris amor, nascere matris amor.
Felices ordire dies, & nomina Schonckî
    Fac alio per te saepe nepote coli.
(5) En tua Pegasides circum cunabula Musae
    Vota ferunt vitae prosperiora tuae.
Agnoscit te Leida suum. te magnus Apollo
    Vult etiam doctos inter habere locum.
Nasceris Aonides inter Phoebumque Deasque
    (10) Castaliosque bibit coeca juventa lacus.
Ipsa tuo jam nunc Pietas se pectore totam
    Abdit & in tenero Gratia corde latet.
Quae placidos formet generosa modestia mores,
    Iam volet indiciis emicuisse suis.
(15) Cresce puer, curaque dies praeverte viriles,
    Et cum vir fueris, fac videare senex.
Quae patriae soboles, quae coelo devovet annos,
    Nascitur illa sibi, nascitur illa Deo.


Ad Nobilissimam pulcherrimamque
    Virginem,
D. WENDELAM BERCHEMIAM,
Doesburgi ad fossam Drusi habitantem.

WEndela, quae cirris faciem circundata pulchris,
    Wendela, quae roseis stas speciosa genis,
Wendela, quae recto libras tua corpora gressu,
    Qualis iit sociis Deïanira procis;
(5) Wendela, quae niveas abscondis veste mamillas,
    Et timida gaudes virginitate frui;
Wendela, quam gratis generosa modestia pingit
    Moribus, at gratam plus facit ipse pudor:
Cur Drusi fossas habitas pugnacis & urbem,
    (10) Moeniaque armatis sanguinolenta viris?
Nil tibi cum Mavorte rei est, telisque tubisque.
    Arma gerant alii, Wendela semper ama.
Vultus, amor, vestis, fluidi per colla capilli,
    Omnia sunt Veneris lusibus apta magis.
(15) In Batavis habita. disces tunc Wendela amari.
    Haec Venus & Veneris possidet arva puer.
Ne Druso placuisse velis. amplectere Phoebum,
    Et te Leucothoën mox volet esse suam.


In insignia
IOH. SCOTI TARVISET,
Cancellariae Scotiae directoris salinis
insculpta.

QUi procul Arctoas bellator vergit in oras,
    In tenebris modico lumine Scotus agit.
Parrhasiamque videt longis sub noctibus Ursam,
    Et procul à Phoebo solstitiisque jacet.
(5) Hos inter populos, illustris Scote, refulges
    Totque faces inter Cynthius ipse micas.
Discutis ingenio tenebras. nomenque solumque
    Irradiat famae lux veneranda tuae.
Publica si loqueris, luces ceu Cynthia regno.
    (10) Si privata, tuum Scotia sidus amat.
Si vatum decus & Musarum sacra laborant,
    Pierios vates Pieridasque foves.
Annulus es, gelidumque tuis virtutibus axem
    Percutis, & duro sub Iove gemma nites.
(15) Quosque jacit radios adamas, sunt fulgura recti.
    Ingeniique, senex, fulgida signa tui.
Haec jam cuncta tuis splendent insculpta salinis.
    Meque jubent Borei plus meminisse soli.
Das Lunam mihi, das stellas. insignia gentis,
    (20) Num dare quid majus Iuppiter ipse queat.


In librum Epistolarum Clarissimi viri
REINERI NEUHUSII,
Rectoris Scholae Alcmarianae.

MAgne vir & Frisiis nuper celeberrime terris,
    Cujus Apollineum Musa lacessit ebur,
Qui Cirrham colis & plena Permesside Belgas
    Proluis & toto das Helicone frui:
(5) Mutasti cum gente solum, cum sidere terras,
    Et propior Batavis vis habitare meis.
Ingenio, quod dulce tibi est, non una voluptas
    Sufficit, & latè mentis arena patet.
Iam tenerae rector moderaris frena juventae,
    (10) Barbariesque tuo discit ab ore loqui.
Auspice te praetexta sapit, gestitque renasci
    Almerius vestra sedulitate puer.
Iam sua, Neuhusi, pandunt tibi templa Camoenae.
    Et Clariis vates cingeris ordinibus.
(15) Iam, quàm blanda suo Pylades perscribat Oresti,
    Pirithousque suum Thesea scriptor amet,
Voce simul calamoque doces. stat littera testis
    Federis & fidei pandit operta suae.
Te duce felices animis sociantur amici,
    (20) Quosque locus dirimit, jungit amantis amor.
Te duce facundi permutant verba sodales,
    Dissimilisque licet dextera, sentit idem.
Debet amor tibi & indomitae cultura juventae,
    Debet inoffensam magnus Apollo chelyn.
(25) Audiat hoc Batavus, Batavoque hoc dicat: Athenas
    Atque aliam Almeriis surgere Phocin aquis.


Ad
ARCEM HEEMSTEDIAM,
cum prandio excepisset Serenissimam
Augustissimamque Reginam,
MARIAM de MEDICIS.

SPlendida quae mediis Heemstedia surgis arenis,
    Iam titulo surgis splendidiore, Domus.
Divertit Medicea tuis in turribus, & se
    Hic patitur genitrix suspicienda coli.
(5) Hospite praelustri frueris. dum regia conjux,
    Dum tua tot Regum limina mater adit.
Qua graditur, vadunt Cosmi. qua cernis euntem,
    Austriacos illac conspicis ire Duces.
Dic: mea rura placent Mariae, sceptrisque suorum
    (10) Fulgida Majestas, se cupit esse minor.
Quae Batavas ivit nuper Regina per urbes,
    In Batavis mecum prandia sumit agris.
Imperio quae jussa dedit legesque potenti,
    Agricolam vultu respicit aequa meum.
(5) Hoc credam fecisse Iovem. cum Creta Tonanti,
    Et fesso villae tot placuere Deo.
Ponite mortales fastum. Dîs proxima Princeps,
    Hîc numen potuit dissimulare suum.


IN PARNASSUM,
Ex Autumni fructibus ingeniose congestum,
    in secundis mensis Nobilissimi viri
IACOBI CATSII,
    studio sagacissimae matronae
CORNELIAE HAVIAE.

In
Petit 84

ADspice nascentes mensis genialibus hortos,
    Adspice in Arctoo totum Helicona solo.
Graecia Parnassum Grajis mentitur in oris.
    Parnassum in Batavis Havia docta facit.
(5) Graecia Parnassum monstravit vatibus olim,
    Havia Parnassum conficit una mihi.
Eminet in media generosa paropside laurus,
    Et surgunt gradibus poma nucesque suis.
Pruna rubent & corna aliis pendentia ramis.
    (10) Turgent appositis Persica mala locis.
Berberis & coctis felix vindemia botris
    Cernitur, & vultu discolor uva suo.
Quae variis ornant florum redimicula sertis,
    Carptaque prudenti permeat herba manu.
(15) In Tenedo vivat Phoebus. nunc altera Pallas
    Nascitur & mensis gaudia rara parat.
Hîc ubi Daedelius lepido cum vate Senator
    Prandet & innocuos fert sine bile jocos.
Hîc ubi, cum Boio, pulchris Barlaeus inerrat
    (20) Matribus & vidui conditione dolet.
Inter Daedelidem medius Boiamque locatus,
    Ceu geminas* inter magnus Apollo Deas.
Tum tacitus dixi mecum: haec sunt altera Tempe.
    Hîc cuperem dentes saepè locare meos.
(25) Hîc aliae Aonides habitant, hic alter Apollo est,
    Hîc Musas explet Daedelis una novem.
Grajus amat versus. noster Parnassus apricis
    Fructibus Autumni fercula plenus habet.
Carmina sunt risus lepidi, ludique salesque
    (30) Basiaque & tactae, sed sine labe, genae.
Catsius hic aulas differt, Themidisque sacerdos
    Rostra, scholas doctor negligit ipse suas.
Omnes Parnassum pariter per frusta voramus.
    Hic aliquid vallis, culminis alter edit.
(35) Omnes Parnassi natos in collibus, aequum est
    Parnassi saturos fructibus ire domum.


In praedium
IACOBI van NES,
Pictis undique tabulis insigne, ad
Sparam.

Parva domus, speciosa domus, quae cincta tabellis
    Delicias oculis ingeniosa facis.
Quam mihi grata tuae praebent spectacula partes,
    Undique quam vario picta colore nites.
(5) Cerno peregrinas nostro sub sidere terras,
    Tot loca Battaviae dissociata meae.
Hic gelidos Boreae montes & inhospita regna,
    Saxaque Barlaei non adeunda pede.
Est ubi sublimi tollit se ponte viator,
    (10) Difficilique suum tramite ductat equum.
Est ubi tranquillis pauper piscator in undis,
    Retia, sed sola spe luculenta, trahit.
Est ubi suspenso spolium fit casse scolopax,
    Et tetrico Moerin Tityrus ore videt.
(15) Est ubi prata rudis pecori praecludit Alexis,
    Et junctam lateri Phyllida Thyrsis amat.
Iamque alibi ex altis descendunt montibus undae,
    Praecipitatque suas Suecia celsa trabes.
Tolle oculos, volitat volucrum genus omne per auras,
    (20) Aeriasque secat discolor ala vias.
Hîc ferus accipiter pedibus praedatur aduncis,
    Hîc modulos iterat dulcis alauda suos.
Passer amat. fringilla timet. se nuntia veris
    Exhibet & mediis nubibus acta strepit.
(25) Spara rates, virides monstrat vicinia campos.
    Parte alia colles tollit arena suos.
Tum dixi: Bajis locus hic praelucet amoenis,
    Nec meliore jacet Thessala terra situ.
Maxima sed pictus fecit ludibria bubo,
    (30) Quem circum volitans plurima ridet avis.
Sic sapiens, Nessi, populo ridetur ab omni.
    Sic vates vulgi fabula saepè sumus.
Sed cum Pallas amet vates ululasqe, decorum est?
    Sic nos bubones plebs male sana putet.


IN
ARCEM PURMERENDANAM,
    ad arcis ejusdem, urbis ac territorii
        Praefectum,
FREDERICUM RICCIUM.

HAe sunt in Frisiis exstructae finibus arces.
    Hae tuus illustris Kermera limes erant.
Barbaricas sensere faces Cimbrûmque furores,
    Cum nostro Boreae incumberet ira solo.
(5) Pulsavit geminum Tethys latus. inde Bamaestra,
    Parte alia tumidis Purmera fluxit aquis.
Mutasti, Neptune, domos, & Nerea circum
    Et madidos pepulit Vesta Dryasque Deos.
Fecundis cinguntur agris tot cincta procellis
    (10) Moenia; quaque fuit pontus, arena viret.
Quisquis saxa vides, veteris vestigia secli,
    Bellacesque Patrum suspice, Belga, manus.
Tunc quoque pro patria stetimus, templisque focisque,
    Iustaque in adversos torsimus arma duces.
(15) Asseruisse suos, laus est non unius aevi,
    Libertas proavûm non sine caede stetit.
Turribus his habitas, Ricci placidissime, nec te
    Bella vel atroces hîc posuere tubae,
Sed vigil Astraeae facies, ultorque malorum
    (20) Ensis & audaci lanx metuenda reo.
Scilicet humanis peccantem legibus urbem
    Instruis & populum vis tua jussa sequi.
Et quam Nortmannae potuerunt perdere flammae,
    Restituis decoris jam, Frederice, suo.
(25) Dirue Barbaries Batavos irata penates.
    Hoc rectore domus redditur ista sibi.


In natalem Ducis Andegavensis,
LODOVICI GALLIARUM
Regis Filii secundo geniti.

INclyta progenies & magnus nascitur infans.
    Adspicit haeredem Gallia laeta novum.
Sequana Borbonios numerat, recturaque serò
    Lilia jam Dominis tuta duobus habet.
(5) Si Delphine cadis, stant salvae in fratre coronae,
    Si cadit hic, nondum Gallia regis eget.
Sic fati lethique vices, Lodovice, coërces,
    Et Druidum gemino sidere fulget apex.
Atrebates cessere tibi. devictaque nuper
    (10) Moenia bellaci succubuere manu.
Nunc augusta domus crescit. laurisque triumphans
    Regia nascentes sufficit alma Duces.
In laudes Bellona tuas conspirat Amorque,
    Unaque Mavortis gloria & una thori est.
(15) Te rectore ruunt urbes & regna. tuoque
    Belliger intrepido vincitur ense Tagus.
Te genitore alios fundunt palatia reges,
    Nec sibi, quae regnent, sceptra deesse volunt.
Patris obis partes & digni Principis, & te
    (20) Inter bellorum fulmina Cypris amat.
Desine Gallorum terris instare, Philippe.
    Quem regina ducem parturit, hostis erit.
Rex in te populos. at magna puerpera cunas
    Armat, & Atridas fulgida mater alit.
(25) Vive pater, patriisque tuos informet Iülos
    Artibus & tota relligione Deus.
Vive parens regina, & dum tibi regna parantur,
    Imperiis gignas fulcra verenda tuis.
Vivite Borbonii fratres, tot crescite votis,
    (30) Et veteres post se quisque relinquat avos.
Gallia quae vobis cumulet praesagia, gestit
    Iam valido junctus federe Belga loqui.


In infelicem primò, mox felicem Leporum,
circa praedium Barlaei, capturam.

VEnimus & laxis Leporem quaesivimus agris.
    Vidimus attentis gressibus ire canes.
Edidimus miris strepitus barritibus, & qui
    Nusquam erat in campis, terruimus leporem.
(5) Calceus & multo caligae mihi rore madebant.
    Ocrea nam pedibus deerat Achiva meis.
Ivimus in partes, divisaque turba latentem
    Quaesivit, sed non repperit aegra feram.
Hîc tribulos, illic filicem pulsamus eundo,
    (10) Et tamen è latebris noluit ire lepus.
Quàm sapit hic, quam desipimus nos pone sequendo,
    Qui nullâ dominos nos regione praeit.
Fallimur. & dictis insunt mendacia verbis.
    Ecce fero leporem detinet ore canis.
(15) Et mox altera per campos fera capta molosso est,
    Et duplici spolio dens furiosus ovat.
Dicite iô vates, Batavae gaudete Camoenae,
    Barlaeus leporem lentus amator habet.
Qui Venerem lentè, citius te Cynthia sector,
    (20) Tardigradusque domi, in gramine sum levipes.
Non possum viduam, possum venando tenere
    Quadrupedem. causa est, hic timet, illa timet.
Dum timet hic, fugit & capitur. timet illa sequentem,
    Iamque fatiscentem spernit iniqua virum.
(25) Ite procul viduae. lepus est captura poëtae.
    Haec jacet antè meos victima grata pedes.
Hanc sortem, Barlaee, tibi debemus, & istas
    Schonckî delitias officiose facis.
Ambobus Dryades benè dicite. numine vestro
    (30) Ille mihi campos commodat, ille canes.


In reditum Amplissimi viri
D. GUILIELMI BORELII,
Domini in Duynbeecke, postquam le-
gatione apud Suecorum Reginam
defunctus esset.

IAm satis Arctoae remoratus finibus orae,
    Iunxisti Batavis sceptra Ducesque tuis.
Audiit unanimis Belgî Christina labores,
    Et tua Parrhasium verba notavit ebur.
(5) Dixisti patriae causam & bellacis Iberi
    Robora, & à tacitis hostibus esse metum.
Libera deberi cunctis commercia terris,
    Nec pelagi proprias regibus esse vias.
Quam Sueoni se Belga probet, quam consonet Arcto
    (10) Auster & alternis mercibus annus eat.
Tethyos & Vestae pro libertate stetisti,
    Et tua vox populi publica Suada fuit.
Obstupuit regina poli, Scritofinnus amavit,
    Lappioque his nequiit vocibus esse ferox.
(15) Ensifer Orion strictum tibi condidit ensem,
    Et certam pugnax Ursa spopondit opem.
Gustavi se terra tibi devovit & aequor,
    Tutaque non uno Belgica rege manet.
Auriacis secura domi gens vincimus armis,
    (20) Invictosque foris purpura crebra facit.
Maxime Boreli, tua quid facundia possit,
    Discimus, & sceptris, te praeeunte, loqui.
Nestore te, sacra solvit se lite Visurgis,
    Bremaque pacatum coepit habere Ducem.
(25) Nunc etiam Gothicae repetunt sua federa rupes,
    Et tibi quod longè debeat, Arctos habet.
Quod facimus, suasisse tuum est. legatus ad axem
    Eloquio fulcis arma Ducesque tuo.
Sic stamus Batavi. nam quod non perficit ensis,
    (30) Aut fera Mavortis dextera, lingua facit.


IN OBITUM
Nobilissimi praestantissimique Iuvenis,
HENRICI PLOOSII
ab Aemstel, in Galliis peracerba suis mor-
te exstincti.

GAllia, quae nostris uniris foedere terris,
    Et Batavo validam porrigis una manum,
Quae bellum commune geris, fortisque Philippi
    Arces à sociis arma minasque tuis;
(5) Cur immansuetae Belgarum in pignora Parcae,
    Inque tuo saevit trux Libitina solo?
Cur rapis heroum sobolem & surgentia nobis
    Sidera, Battaviae fulcra futura meae?
Amsteliae stirpis juvenem cur invida tollis,
    (10) Et cupis his fatis illachrymasse patrem?
Foederis haec pars est, tantos servasse nepotes,
    Et patriae dignas asseruisse domos.
Peccasti. luctum genitor vix decoquit. ipsa
    Quod de te genitrix moesta queratur, habet.
(15) Haec tamen, haec magnis praebe solatia damnis,
    Et facili crimen, Gallia, solve modo.
Si Pietas augusta tibi delubra recludit,
    Hac pia defuncti corpora sede loca.
Si templum Probitatis habes, hoc fornice bustum
    (20) Virtutis referat praemia justa suae.
Si sacros reserat fulgens Astraea recessus,
    Haec quoque sint illo limina clara rogo.
Si placidas aperit generosa Modestia portas,
    Hîc generosa, precor, molliter ossa cubent.
(25) Si spes, si pandit superis Sors laeta penates,
    Aede sub hac cineres Spes bona, Sorsque colant.
Aut si quas habitat, Pallas tibi condidit arces,
    Non aliis claudi nobilis urna potest.
Omnibus his condi meruit penetralibus, in quo
    (30) Certatim junctae tot viguere Deae.
Sic, Ploosi, tibi fata favent, virtutibus ut jam
    Exstinctis etiam congrua reddat humus.


Ad Amplissimum, humanissimumque
Virum
D. IOHANNEM LOTUM,
cum me praedio suo in Bamestrae agro
excepisset.

PRaedia felicis Boreali sidere Loti
    Pressimus & facili rura beata pede.
Hîc ubi sum madida mutavit Naiade sedes
    Faunus & excussis siccus inerrat aquis.
(5) Stant turres surguntque domus, ubi navita nuper
    Veliferâ potuit puppibus ire via.
Quadrupedesque solum quatiunt currusque rotaeque
    Grandis ubi quondam piscibus aula fuit.
Naturam domuit labor, atque industria terras
    (10) Fecit & aggeribus jugera tuta suis.
Panduntur pulchri spaciis immanibus horti,
    Celsaque fecundus culmina cingit ager.
Arboribus suus ordo placet. silvaeque recessus
    Et Musis praebent otia grata meis.
(15) Ipsa Pales circum pecori vacat. assidet agnis
    Testhylis & patulo sub Iove mulget oves.
Fraga rubent, pendet ramis Pomona recurvis,
    Et damnata Samo dant mihi fercla fabae.
Hinnit equus, custos Romae strepit anser in herbis,
    (20) Et matutinae tot modulantur aves.
Est canibus statio. pendent cassesque dolique
    Retiaque & miseris tela parata feris.
Iupiter hic socia vellet Iunone vagari.
    Hic juvenis Daphnen optet Apollo suam,
(25) Pyramus & Thisbe cuperent his vivere tectis,
    Contiguasque velint hic habitare domos.
Omnia, Lote, tibi dedit indulgentia coeli,
    Et tua nunc inter rura beatus agis,
Haec discis debere Deo. sine numine tellus
    (30) Horret & aethereae fertilitatis eget.
Quid loquor? una deest & blanda penatibus uxor.
    Quàm miserum in viduâ dicere jura domo.
Turtur habet sociam. ludit cum passere passer,
    Et sua magnanimus gaudia gallus habet.
(35) Ulmum vitis amat. pisces sine lite maritant.
    Flexibilisque hederae brachia jungit amor.
Quae tua sunt, passim praeeunt. spectantur ubique
    Oscula. num Dominum fas erit illa sequi?


ITER
Per Trajectinos, Batavorum Insulam &
    Sicambros.

VIx roseos terris Titan patefecerat ortus,
    Sidereasque dies truserat alma faces;
Et portis effusa frequens cum Phyllide Thyrsis,
    Lanigeras post se mane trahebat oves:
(5) Cum thalamis excita suis insignis Aleida
    Surgeret & socio vate pararet iter.
Ivimus. at duce Nieudalio, cui pulchrior uxor
    Sollicito tenerum ventre ferebat onus.
Sic geminum par praecipites vexere quadrigae,
    (10) Et quadrupes frenis mollibus ivit equus.
Linquimus à tergo portas murosque domosque,
    Et patulis latè panditur orbis agris.
Adspicimus rutilo radiantem lumine Solem,
    Quodque serenato fundit ab axe jubar.
(15) Et totum immenso suspensum fornice mundum,
    Et nitidum pulsa nube patere diem.
Undique frondifera volucres ex arbore, nostris
    Vocibus argutis accinuere sonis.
Et viduos spectans viduatus compare turtur,
    (20) Visus erat tantis plus gemuisse malis;
Et vatis pro sorte loqui. Pomona Ceresque.
    Et vario stabat picta colore Pales.
Mollia pendebant tenera lanugine mala,
    Prunaque vicinis nos tetigere comis.
(25) Quin celeri decerpta manu nux obvia risum
    Movit, Alethaeae ludicra furta meae.
Saepè mihi visa est ramis suspendier altis,
    Dum spolium rapidis praeripit ipsa rotis.
Saepè manus fallens errorem objecit Amyntae,
    (30) Dum quae captabat, noluit ille capi.
Turgebant foeti donis Cerealibus agri,
    Et matura, Deûm munere, messis erat.
Hic Corydon, hic Damaetas, hic fessus Alexis
    In tumulos segetem disposuere suos.
(35) Non operi Galatea suo, non defuit Aegle,
    Quae regeret currus, visa Neaera fuit.
Vidimus haec, laetoque viam sermone levavi.
    Nunc haec, nunc lepidos miscuit ille sales.
Queis super effusis passim strepuere cachinnis
    (40) Compita, & attentos fabula fecit equos.
Intereà se Lecca mihi placidissimus offert,
    Et facili fessas transvehit amne rotas.
Mutamus cum gente solum, Batavûmque rotamur
    Sedibus & terris, Bato vetuste, tuis.
(45) Quas Vahalis Rhenusque pater bellator oberrat,
    Et quondam Latii tot tenuere duces.
Vidimus antiquas bellacia moenia turres,
    Visaque semoto Principe, Bura fuit,
Auriacique domus, dominisque habitata superbis
    (50) Oppida, majorum fulgida imaginibus.
Hic bona per fraudem sellis constringitur arctis,
    Et similis captae risit Aleida dolum.
Hic tota vix pisciculus restabat in urbe,
    Prandia qui faceret delitiasque mihi.
(55) Iamque dies celso se subducebat Olympo,
    Cum subii portas, Martia Tiela, tuas.
Hic tabulas dum fortè meas contemplor & urbem,
    Atque oculos per tot non mihi visa fero,
Advolat extemplo miles, cingitque legentem,
    (60) Suspectumque malae proditionis habet.
Risimus, Auriacoque orsus pro principe fari,
    Laudavi patriae prospera fata meae.
Et Tielae proceres & amici nomina Vighi.
    Totaque in Hispani ferbuit ira caput.
(65) Evasi, liberque omni custode recessi,
    Et tantas Bacchi diluit unda vices.
Mox dum coena levis nobis mensaeque parantur,
    Adfuit è medica vir quoque gente bonus.
Qui propius pulchrae se jungere coepit Aleidae,
    (70) Utque viri mos est, mollia verba loqui.
Sed matutino rapti per Geldrica curru
    Iugera, disperiit vix benè coeptus amor.
Dum per rura vehor, (credas) terrorque pavorque
    Nec vanus circum me metus hostis erat.
(75) Sed risere metum comites, timidoque poëtae
    Illusit lepidis suavis Aleida jocis.
Urbs jacet ad Vahalim, priscis celebrata Salinis,
    Illa juventutis prima magistra meae.
Quae patrios servans cineres & busta meorum,
    (80) Immemorem nunquam me sinit esse sui.
Ivimus hac, notamque mihi per agravimus urbem,
    Et loca Cantabricum nescia ferre jugum.
Trajicimus Vahalim reduces Leccamque, per agros
    Currimus, & totum mente tenemus iter.
(85) Oscula quàm memini, (non sustulit oscula ventus)
    Singula stant animo nunc inarata meo.
Quàm memini voces (nec enim nocuere quadrigae)
    Quas mea mellifluo fudit ab ore Chloe.
Quàm memini tactam sine vi, sine crimine dextram.
    (90) Quàm memini tactas, sed sine labe, genas.
Illa Niendali tibi gaudia debeo. testis
    Sera licet nostrae sit mea Musa viae.
Quicquid diximus unanimes, & fecimus omnes,
    Tandem etiam, vatem commemorasse, juvet.


Gratiarum actio ad nobilem Dominam
IOHANNAM à ZYPESTEYN,
Nobilissimi Viri,
IOANNIS LEDENBERGII,
conjugem, pro missis pyris.

SIc vatem vatumque melos, Iohanna, mereris.
    Et tua dum mittis munera, nostra refers.
Quae tua sunt, Batavis aliquis decerpsit in hortis.
    Quae mea, sunt Clario carmina nata solo.
(5) Tu pyra, Pomonae faciles das, optima, fructus.
    Nos tibi, quae facilis lusit Apollo, damus.
Permutamus opes gemini. quas parturit aether,
    Quasque suo fundit Calliopea sinu.
His donis oculos, his donis pascere gustum
    (10) Dulce fuit. vestris gratia tanta pyris.
Ut tetigi, risere genae. dentesque manusque
    In pyra mox vires exacuere suas.
Cedite, dicebam, Paridis feralia dona.
    Scilicet haec litis causa fuere malae.
(15) Haec pyra amicitiae sunt symbola. cedite, dixi,
    Quae remorata tuos sunt, Atalanta, pedes.
Non opus hic celeri (nec enim sunt aurea) cursu.
    Quae mihi largiris munera, morsa placent.
Digna Ledenbergi conjunx, si vivere pulchrum est,
    (20) Post obitum missis vive, Ioanna, pyris.


In mare clausum cl. viri,
IOHANNIS SELDENI.

NOn littus, Tamesine, tuum est. non pontus & aether.
    Hoc superum gestit munere quisque frui.
Nulli divisas pariter calcamus arenas.
    Publica nec Dominis subditur aura suis.
(5) Non solis patet Oceani fortuna Britannis.
    Nec generos Tethys hos sibi sola velit.
Per freta, per Scythicas, sine legibus, ivimus undas.
    Herculeaeque patent & patuere viae.
Imus in Aegeas nullo remorante procellas.
    (10) Et Siculum radit nostra carina latus.
Per mare nos alio positos sub sidere vidit
    Indus, & Occiduae barbara terra plagae.
Tot populos domus una capit. distincta culina est.
    Commoda nec vitae quaelibet unus habet.
(15) Hac ratis urget iter. quaerit longinqua viarum.
    Navigat, in fluctus imperiosa, fames.
Cur prohibes, Seldene? cupis, quae pessima res est,
    Tot populos dura sorte perire domi?


Aliud.

LEcta fuit cunctis Seldeni pagina Divis,
    Et Superi chartis obstupuere novis.
Quis, Neptunus ait, nostro dare jura profundo
    Audeat, & regnis ponere claustra meis.
(5) Oceanus mihi sorte datus. sunt cetera fratrum.
    Hîc titulo solus liberiore color.
Assensit Citherea seni. nam fluctibus orta,
    Non passa est Tamesi subdere colla Deum.
Mnemosyne veterum tabulas & scripta revolvens,
    (10) Hac, ait, intactas isse, redisse rates.
Phoebus, ut audaces Carolo favisse poëtas
    Audiit, imminuit vatibus ipse fidem.
Tunc Themis. omne patet, me judice, gentibus aequor,
    Inquit, & haec nostri lex veneranda fori.
(15) Ultimus intonuit strictis Mars horridus armis,
    Et superos inter talia dicta dedit:
Non terrent Batavos chartae. non aequora voces,
    Non vitreas teneat pagina scripta Deas.
Inveniet gens ista viam. qua flectere vela
    (20) Charta vetat, clausas ira recludet aquas.


Ad Clarissimum Virum,
D. THEOD. SCHREVELIUM,
Cum Gymnasii Lugdunensis modera-
mine se abdicasset.

Petit C18

CUi toties Musae, toties recitatus Apollo est,
    Et trivii numerat plurima lustra labor,
Laeta senectuti facis otia. displicet audax
    Efferaque indomitae turba furorque Scholae.
(5) Solvis anhelantem, Schreveli docte, caballum,
    Ilia ne ducat fractaque membra senex.
Palladis ad postem ferulas suspendis & iras,
    Sceptraque suppliciis jam saturata suis.
Cessant terribiles, juvenum suspiria, virgae;
    (10) Iurgiaque in trepidos praecipitata reos.
Gaudet Grammaticis dudum constricta catenis
    Barbaries, melius te duce docta loqui.
Exulat è Batavûm foeda ignorantia portis,
    Doctrinaeque tuo lumine fulget apex.
(15) Curia, templa, lares sapiunt. aulaeque potentum,
    Castraque Romanis vocibus arma gerunt.
Discipulos patria omnis habet. per rura, per urbes
    Doctorum per te spargitur ampla seges.
Qua graderis, documenta tui fructumque laboris
    (20) Adspicis, & curae publica signa tuae.
Dux tuus est, Consul tuus est, grandisque Senator,
    A te, quae loquitur, verba professor habet.
Cunctorum pater es, & pulchri doctor honesti.
    Totam se probitas devovet ipsa tibi.
(25) Desine, chare senex, fragilem lassare senectam.
    Canities placidos impetret aegra dies.
Hactenus assiduum volvisti pervigil orbem,
    Perque graves abiit vita rotata vices.
Siste gradum. & quà se mansuetis Spara fluentis
    (30) Explicat, exactae stet tibi meta viae.
Hîc veteres inter solatia quaere propinquos.
    Hîc modulis Orpheus tempora falle novis.
Aut per vicinae spatiare umbracula silvae,
    Et quid agat Corydon, quid Galatea, nota.
(35) Talis ubi patrias Chiron impleverat urbes
    Artibus, ad lusus Thessala terra fuit.
Ausoniusque sui formator Caesaris, otî
    Imposuit studiis gaudia sera suis.
Emerito, pia Leida, fave. quod docta vocaris,
    (40) Huic etiam debes, Urbs veneranda, viro.
Egregiis totam struxisse penatibus urbem,
    Res levis est. urbes qui docet, ille facit.


Ad Nobilissimum Virum,
D. TILEMAN. STELLAM,
B. de Mourimont.

STella, procul posito, precor, exoriaris amico.
    Stella, patrocinii fax inopina mei.
Stella, Ducis magni quem Purpura diligit, ô si,
    Stella, trahar post te, luminis umbra tui.
(5) Stella salutaris Phoebo Musisque mihique,
    Saepe tuo nobis sidere, Stella, fave.
Saturnique fuga radios, Veneremque Iovemque,
    Et Druidum faciles effice, Stella, Deos.
Muneris hoc Stellae est, sic arrisisse Camoenis;
    (10) Et placidos vati seposuisse dies.
Stella, decus nostrum, (quid enim, nisi vota, supersunt?)
    Perge mihi vestros conciliare Duces.
Et medias Regum vatem rape, Stella, per aulas,
    Absentemque tuis laudibus effer humo.
(15) Nil sumus. hoc forsan, quod dicimur esse poëtae,
    Si sumus, hac cupiam lege placere tibi.
Saepè meos venit ad modulos, Rex, purpura, mitrae,
    Saepè meam feriunt nomina tanta chelyn.
Hoc juvat; augustis titulis attollere fastum
    (20) Carminis, & Reges ire per & superos.
Et patriae jam bella loqui. jam subruta ferro
    Oppida, jam medio carbasa victa mari.
Iam mea facundis transmitto carmina Gallis.
    Et malè nata domi, perlegit Aula foris.
(25) Non mihi vel Rheni latices, Vahalisque vel Ya,
    Aut satis ad Musas est mea terra meas.
Exul abit vatis furor, & longinqua pererro.
    Imbibit hoc pronis Sequana carmen aquis.
Et Stellas audax adit, & compellat amicè,
    (30) Et Domino Stellas quaerit & astra suo.
Invenisse mihi fingam. dum, Stella, refulges,
    Crede, tuo potero gratior esse Iovi.
Annue Stella. juvet vestrae me gratia linguae.
    Et tibi quem sentis, fac benè velle mihi.
(35) Maxime vir, viden’ ut se laxet libera vatis
    Pieris, officiis garrula facta tuis?
Nil moror, affari fas es, quem vidimus olim.
    Prandia cum multis disperiere jocis.
Cum meus ad lectas epulas Vicfortius ambos
    (40) Posceret, & laeto tingeret ora mero.
Ex illo mediis vultus haesere medullis.
    Accensaeque mora plus valuere faces.
Quàm memini, cum bella mihi Sueonasque referres,
    Caesaque Teutonico castra ducesque solo.
(45) Gustavumque patrem & bellacia praelia Finni.
    Et fusas alibi Caesaris esse manus.
Quàm memini, cum doctorum rapereris in orbem,
    Iudicio signans scripta virosque tuo.
Tunc etiam lusus nostros & amoena probabas
    (50) Otia, & heroum, quod modulamur, epos.
Excitat haec faciles rursum fiducia Musas,
    Et totum Stellae me tibi tradit amor.
Dic, manda, mihi, Stella, jube, fecisse, quod optes,
    Fortunae fuerit sors satis ampla meae.
(55) Nunc tibi praeludunt elegi. mox impete raptus
    Ingenio pandam totum Helicona tuo.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri
IOHAN. WTENBOGARDI,
Quaestoris &
LUCRETIAE van HOORN.

QUi Batavo, Quaestor, numeras stipendia Marti,
    Et bellatrices erigis aere manus;
Publica qui loculis imples aeraria nostris,
    Et sortem usura pauperiore juvas;
(5) Nunc aliud tibi, quod numeres, cum matre Cupido
    Imperat & thalami debita poscit Amor.
Basia jam numera, & Sponsae cum basia centum
    Fixeris, haec centum non satis esse puta.
Basia sed centum ter centum millibus auge,
    (10) Et tunc illorum plus superesse velis.
Mox totidem amplexus numeris tot millibus adde,
    Et totidem Paphiis lusibus adde jocos.
Adde Cupidineas inter tot basia voces.
    Sic voti crescet Summa benigna tui.
(15) Quam das usuram populis, tibi redde. tuoque
    Usuram, Quaestor provide, quaere thoro.
Posteritas usura tua est. cum conjuge sors es.
    His quae nascentur pignora, foenus habe.
Quàm melior quaestura thori est. res vilior, aurum.
    (20) Nil moror argento scrinia foeta suo.
Nil hortos, Luculle tuos, nil jugera Crassi,
    Aut quas congessit rex sibi Croesus opes.
Basia, quae dignos gignunt fecunda nepotes,
    Basia, nec noctu nec numeranda die,
(25) Basia & amplexus & dulcia murmura amantum,
    Attale, divitiis sunt potiora tuis.
Horum cum Quaestor iam sis Bogarde bonorum,
    Ne cupias summi Consulis esse loco.
Nec tibi Praeturae placeant. una omnia Sponso
    (30) Cypris erit, blandis officiosa jocis.
Sic Quaestura duplex tibi contigit. una laboris,
    Una Cupidinei dulce furoris opus.


In Poëmata
LAURENTII NIENDALII,
Iurisconsulti & Poëtae.

Petit C23

QUam leve rancidulis nitidas conspergere chartas
    Versibus, & vatis nomine vana loqui.
Quam leve, Pieriae genti debere cachinnum,
    Et nugas seclo deteriore legi.
(5) En, vates turbam facimus, strepimusque frequentes.
    Ipse sui Phoebus praeda futura chori est.
Iamque poëtarum Parnassus mole laborat,
    Castaliosque bibit turba profana lacus.
Docte Niendali, appropera. & meliore Camoena,
    (10) Hinc procul ignarum carminis agmen age.
Et vulgus raucum & streperas sine lege cicadas
    Pelle & Apollineis castra molesta scholis.
Ordiris plus dulce melos. patriamque serenis
    Vocibus & Latio jam facis ore loqui.
(15) Post Themidem Musas repetis. post jura furores,
    Causidicusque tuis ingeniosa canis.
Praestat Cirrha foro. praestant hae litibus artes,
    Mitior est querulo carminis aura reo.
[in ed.-1645: Plus juvat afflicto carminis aura reo.]
Nos nobis judexque sumus legesque forumque.
    (20) Arbitrio vates vivit agitque suo.
Nos nobis rubrica sumus, decreta, Senatus.
    Nil juris nostra in carmina Caesar habet.
Cogitur in nostras Princeps cum Caesare leges.
    Et faciunt nobis nomina tanta pedem.
(25) Haec quoque cum possis, facias, peragasque poëta,
    Dic, Themidis titulis, hunc placuisse magis.


In Domum
ANATOMICAM,
quae Amstelodami visitur.

VIderat excelsas in se pater Amstela turres
    Surgere & ingenti templa dicata Deo.
Viderat immensum dispargi vela per orbem,
    Et portus ratibus tot patuisse suis.
(5) Tot pandos naturae opibus turgere penates,
    Quas Oriens vel quas Vespera dives alit.
Viderat hîc tragicis aptari tecta cothurnis,
    Et nova diverso pulpita vate loqui.
Viderat omnigenas librari pondere merces,
    (10) Officiisque aptas talibus esse domos.
Armaque disponi spaciis Mavortia magnis,
    Arma, quibus duri frangitur ira Tagi.
Cum sic sospes ait: minus est, quod fecimus urbi,
    Nec decor ad laudem sufficit iste meam.
(15) Erige funereos praestans Respublica circos,
    Erige, quos habitet trux Libitina, lares.
Vivimus incolumes alibi. haec penetralia morti
    Condimus, haec raptis pellibus aula riget.
Cernimus hîc avidi, quicquid sumus intus, & illae
    (20) Quae latet, in media fabrica luce patet.
Haec animae locus, haec mentis veneranda taberna est,
    Haec minor occultum capsula numen habet.
Quod fuimus, non jam sumus. En, defloruit aevum,
    Et lacer extincto lumine sordet homo.
(25) Adspicite haec cives & dicite Fascibus: hîc vos
    Posse modos mortis discere, nolle mori.


In Librum
DANIELIS MOSTARTII,
Amstelodamensium Reip. à secretis,
de scribenda Epistola.

Petit C11

Scribite vulgares animae. tunc scribitur aptè.
    Cum genio loquitur litera quaeque suo.
Decurrit gravibus regalis epistola dictis,
    Et tetricae dictant verba severa togae.
(5) Acer honoratum sermo compellat Achillem.
    Acrius ad Phrygium scribit Elisa ducem.
Mitius Oenone Paridem formosa salutat.
    Mitius Aegidem Cressa puella suum.
Intererit multum Davusne loquatur an ipse
    (10) In tabulis duro litiget ore senex.
Purpura grandiloqua est, lenis praetexta, severus
    Miles, amans facilis, vir gravis, aequa parens.
Ut difformis honos, sic dispar forma decori est,
    Atque aliis scribi vocibus illa cupit.
(15) Haec populos, Mostarde, doces. haec, optime scriptor,
    In mediis praestans Amstela discit aquis.
Scripsimus ad normam pueri. te praeside vocum
    Discimus exacta scribere lege viri.

[Hierop volgt in de editie-1637 een anoniem gedicht,
mogelijk ook van Barlaeus:
In Libellum
D. MOSTARDI
De Secretario, secundo excussum.
PAnde tuos sperate iterum Mostarde libellos,
    Aut iterum fructus pande libelle tuos.
Non moritura alio sic laus nova panditur aevos
    Sive tuos pandas, sive libelle tuos.]

[Hetzelfde gedicht in de editie-1645
In Libellum
D. MOSTARDI
De Secretario, tertio excussum.
PAnde tuos sperate iterum Mostarde libellos,
    Aut iterum fructus pande libelle tuos.
Non moritura alio sic laus nova panditur aevo;
    Sive tuos pandas, sive libelle tuos.]


Ad Nobilissimum Virum
CHRISTIANUM MOLLIUM,
de FEUDIS aliquoties cum laude
disputantem.

NUper in Advaticis, Molli doctissime, campis.
    Victrices Batavûm tot sonuere tubae,
Cum puer Auriacus grandaevos sterneret hostes,
    Captivasque Duci signa dedere manus.
(5) Tu (si bella licet Themidis conferre cruentis)
    Bella geris studiis non aliena tuis.
Lis pro Iure tibi est. pugnax fit arena Lycaeum.
    Et sua jam vernans arma Iuventa quatit.
Omnis ab ingenio labor est, ratione triumphus.
    (10) Et partes peragit lingua diserta suas.
Non alio, Astraeae miles, tua Feuda paratu
    Asseris & Gothico nomine victor ovas.
Munera prisca Ducum Legum virtute tueris.
    Nosque reos spreta conditione facis.
(15) Dat Princeps, terrasque suis largitur & agros.
    At memores tanti nos cupit esse boni.
Libertas quae nostra fuit, donantis habetur.
    Et redit in Dominum gratia sola suum.
Totaque posteritas fatis innexa parentum,
    (20) Non alia proavûm praemia lege capit.
Haec, Molli, dum cuncta doces, pro Principe faris,
    Et tua magnorum pagina causa Ducum est.
Imperet obstrictis Majestas gentibus. illud
    Grandius, Imperiis scribere jura Scholas.


Ad Nobilissimam Dominam
ANNAM TRESLONG,
Viduam, cum à me jussu Zulechemii
& Hoofdii Muydam invitaretur.

ANna veni, quò te vernans invitat Aprilis,
    Verque suum gestit fallere vere tuo.
Vere tui vultus & centum vere leporum,
    Queis magis innocuum nil habet ipsa Venus.
(5) Anna veni, summisque viris adsuesce vocari,
    Quos Zulechemus ager vel mea Muda colit.
Ecce suis Helmanna tuis arridet ocellis,
    Basioloque tuum laeta coronat iter.
Ecce tuae Satrapae miscetur dextera dextrae,
    (10) Teque salutiferi sideris instar habet.
Occurit Mariae insolitis amplexibus Anna,
    Nec tamen haec utero, vel venit illa gravis.
Occurrunt viduae, & captae novitate loquendi,
    Negligit illa mihi, negligit ista loqui.
(15) Nil moror. assurgam geminis, venerabor utramque.
    Sufficiet digitis fimbria tacta meis.
Forsitan haec nostras accendet fimbria Musas.
    Et poteris per me nobilis Anna cani.
Non virtutis eges. famae matrona litandum est.
    (20) Quanta sies modico carmine Belga sciat.
A te simplicitas mores, reverentia gestus,
    Temperiem Cypris, seria discit amor.
Adpropera & tantis Mudam virtutibus imple.
    Tesselaque ad vestram fulgeat ipsa facem.
(25) Non petit hoc solus vates. sed fessa procellis,
    Mitior, ut venias, supplicat aura tibi.


In Laudem
IUBALIS,
primi Musicorum instrumentorum
inventoris.

LAetitiae primaeve dator, clarissime Iubal,
    Mellifluum cujus fluxit ab ore melos,
Cum tua tot rerum laudes vocalis arundo,
    Et summum caneret tibia docta Deum,
(5) Cum citharam digitis, cum pollice tensa ferires
    Barbita, cum numeris flaret avena suis,
Cum calamis distincta fuit tibi fistula, cum te
    Cymbala inauditis detinuere sonis:
Quam potuit bis vita tibi placuisse canendo,
    (10) Et nimis atrati displicuisse dies.
Quam tua per longas duxisti gaudia luces,
    Quam tibi nulla fuit noxque diesque gravis.
Sollicitae quoties premerent praecordia curae,
    Discussit curas fistula prima tuas.
(15) Et tua cum validae torrerent viscera febres,
    Solamen tanti plectra fuere mali.
Terruit iratam Lachesin lituusque tubaeque,
    Velocesque chelys traxit amica dies.
Ad cantus lususque tuos, ceu nescia fati,
    (20) Mors stetit, & potuit dememinisse sui.
Buccina vix nati cecinit cunabula mundi.
    Classica pacificis insonuere modis.
Pecten, chorda, fides, nervi, modulique, lyraeque
    Verticuli, ingenii sunt monumenta tui.
(25) Quae pia posteritas quoties miramur, amantes
    Dicimus, hoc magni Iubalis audit opus.
Ille dedit voces cannis linguamque salicto,
    Et lepidum è buxi cortice finxit epos.
Magne pater Iubale, tuae praeconia prolis
    (30) Collige, & à sero praemia vate cape.
Si tua nascenti placuerunt carmina mundo,
    Nostra fatiscenti sit placuisse satis.


In Hinnulum missum à
IOHANNE POLYANDRO
à KERCKHOVEN,
Heenvlietae Domino, & Saltuum Hol-
landiae Praefecto, &c.

HInnule, qui Batavûm silvis nutrite, tot inter
    Diceris agrestes gloria prima feras;
Hinnule, qui toties saltus emensus & undas,
    Liquisti celeres post tua terga Notos:
(5) Hinnule, qui rapidis subduxti crura molossis,
    Donec amatori victima facta meo es:
Iam Batavo praebes illustria fercula vati,
    Et spolium nostris dentibus esse cupis.
Scilicet est sua nobilitas & stemma poëtis,
    (10) Et genus ex alto nomina tanta trahunt.
Nos genio studiisque Deum contingimus Aulas,
    Et genitor Phoebus fingitur esse mihi.
Hinc epulas, hinc fercla Ducum, Polyandre, meremur.
    Et tuus haec nobis vult tribuisse favor.
(15) Hinnule, convivis dissecte in frusta voraris,
    Qui viridi saliens gramine totus eras.
Hinnule, nos multo peraratas sumine costas
    Vidimus in mensis ordine stare meis.
Hinnule, nos lauros costis infiximus illis.
    (20) Haec decora, haec vatis signa fuere tui.
Hinnule te Satrapae, te discerpsere poëtae.
    Te meus insontem dilaceravit Eques.
Hinnule, non haec res odii est, sed testis amoris.
    Hoc facit ad laudes, hinnule cocte, tuas.
(25) Hinnule, qui propriis pedibus decurrere nescis,
    Iam discis pedibus currere posse meis.
Hinnule, dic grates domino. dic Hinnule, dentes
    Esse mihi cicures, nec minus esse feras.


Ad Amplissimum virum
D. BARTHOL. MULLERIUM,
Reip. Hamburgensis Senatorem.

ACcipe laudatos cineres & funera magni
    Consulis, & scriptum post sua busta senem.
Quos meruit nuper vivus, quos gessit honores,
    Post obitum poterunt jam quoque saxa loqui.
(5) Succedis, vir magne, seni. & cervicibus urbem
    Consiliisque levas publica vota tuis.
Te cives patriaeque vident tot lumina. certè
    Iudice me, tantis nasceris exequiis.
Atque alium vestris donant te Nestora terris
    (10) Numina, in applausus officiosa tuos.
Seu Batavos legatus adis, nostrique Senatus
    Et coram Auriaci Principis ora vides:
Seu tua Stormarias flectit facundia gentes,
    Et volupe est cives demeruisse tibi.
(15) Fallor? an exstincto, quem dixi, Consule, spes est,
    Ut novus in Patriae commoda consul eas?
Hac virtus tibi sternit iter. sic auguror absens.
    Hoc cupiant cives, hoc voluisse Dii.


Ad Nobilissimum
D. IACOBUM CATSIUM,
cum suffitus mihi Lusitanicos misisset.

In
Petit 84

NOn Arabum jam thura moror messesque Sabaeas,
    Ipsaque Panchaicis balsama missa jugis.
Nulla ab odoriferis veniant mihi dona Moluccis,
    Non recreor fumis dives Iäva tuis.
(5) Catsius Hispanos plena mihi mittit odores
    Pyxide, & officii nomina scire cupit.
Pastillosque Tagi & suffitus donat Iberûm,
    Illecebrasque meis naribus arte facit.
Iam vestis nidore placet, nidore capilli,
    (10) Et viduo melius lectulus intus olet.
Fumea delectant nentes hypocausta puellas,
    Et sub veste latens fit medicamen odor.
Discutiunt foedas fragrantia ladana nubes.
    Illa potest segnes aura juvare viros.
(15) Quanta mihi mittis, Catsi, secreta Diones,
    Quam tibi nostra salus, quam tibi debet amor.
Quam fumis me multa doces. nos vivere fumis,
    Et similes fumis ocyus ire dies.
Fastum fumus alit, fumi ludibria luxum,
    (20) Ventilat ancipites fumus & aura scholas.
Fumant magnificae vanis suffitibus aulae,
    Fumat dissidiis curia tota suis.
In bellis fumant mixtis incendia flammis,
    Cunctaque fumigiis gloria pasta Ducum est.
(25) Nos etiam vates fumos divendimus orbi.
    Et cum carminibus res peritura sumus.
Sic mihi dum fumi donas tot nomina, fumos
        Accipe pro fumis, magne poëta, tuis.


Ad Ampliss. doctissimumque virum
D. SILVESTRUM
TANCKELMANNUM,
Iudicem territorii Lingensis.

QUos mihi mensarum mittis, Sylvester, amores,
    Accepit cupidis nostra culina focis.
Sylvestres donas pecudes & cruda Cherusci
    Fercula, grunnitu non metuenda suo.
(5) Das animal, sine mente placens, post funera solum
    Utile, cui sumen pingue saburra facit.
Das mihi, quâ caesa junguntur federa, porcam.
    Scilicet hoc veteris relligionis habet.
Agnosco natale solum. pecus ilice pastum,
    (10) Victima Westphalico quae cadit icta solo.
Qualia Baeotûm rudibus pascuntur in agris,
    Qualia in Arcadicis clara fuere jugis.
Qualia mandatis superûm fastidit Apella,
    Qualia liberior praeputiatus amat.
(15) Haec mihi in hybernos servantur dona Decembres,
    Cum sua Saturnus festa Batavus aget.
Tunc epulas lentis torrebimus ignibus istas,
    Gloria symposii sus erit una mei.
Totus in hac acuet dentes animosior hospes.
    (20) Exstimulat saevam cum mora longa famem.
Sic fervere focos facit & tua perna lebetes,
    Et medias inter stat speciosa dapes.
In perna latices, in perna vina Lyaeus
    Laudat & in pernae parte viator ovat.
(25) Nunc etiam vates. & dum mihi pernula fumat,
    Non sat cocta tibi carmina perna facit.


In observationes Medicas Clarissi-
    mi Viri
NICOLAI TULPII.

QUam miseri morimur, Tulpi. quàm plurima nostri
    In dominum pars est pernociosa suum.
Conspirant dens, lingua, caput, cor, pulmo, cerebrum,
    Membraque jam tibi sunt, jam malefida mihi.
(5) Prodimur & tacitis jurant in funera causis
    Viscera, in humanas officiosa neces.
Nunc capitis fatale malum est; nunc gutturis arctas
    Claudit & obvallat longior uva vias.
Turget venter aquis & coecis fluctuat undis,
    (10) Et vivus tumulum bajulat ipse suum.
Labimur exanimes, membrisque ferocia crescit,
    Convulsasque rigat lurida spuma manus.
Ut lapides sumus ingenio, sic fervida renum
    Temperies lapides saxaque dura fovet.
(15) Haec nos scena manet. tantis tortoribus aegri
    Vivimus & quaerulo corpore vita dolet.
Talia dum memoras doctis spectacula chartis,
    Pagina quaeque mihi carnificina fuit.
Aerumnae facies crudique doloris arena.
    (20) Et lachrymis undans flebilis urna suis.
Haec, scriptor praeclare, docent. eademque malorum
    Charta mali causas, crimina nostra, notat.
Peccamus luimusque simul. Venus improba morbos
    Parturit & rabies exitiosa gulae est.
(25) Ira nocet sanis. vitalem suffocat ignem
    Luctus & excussa relligione dolor.
Quae mala si cessent, possent cessare libelli,
    Morborumque ferax Ilias esse minor.
Et tuus aegrorum properans ad limina currus,
    (30) Attonitis posset stare quietus equis.


IN PRAEDIUM
IACOBI CATSII
Equitis, & Hollandiae Ordd. Syndici,
quod Hagam & Scevelingam inter,
in arenis conspicitur.

IAm Batavus securus agit; dum turribus insons,
    Et sterilis vallis ludit arena suis.
Moenia conspicimus, nullis metuenda Philippis.
    Tot fossae, nullo bella movente, patent.
(5) Circum gleba riget spinisque exasperat arces,
    Quas viridi natas cespite fudit humus.
Catsius hic totos muris accomodat agros,
    Et campos speciem Martis habere facit.
Mutantur plais sublimia, summa profundis,
    (10) Miraturque suas terra subacta vices.
Arida se liquidâ distiguit Naiade Vesta,
    Torridaque aeternis ugera tingit aquis.
Insertis pulchre frondent arbusta salictis,
    Ordinibusque suis conspicienda virent.
(15) Hic piber acclivi glebâ decumbit Iacchus,
    Et medio tangi Solis ab igne cupit.
Hîc, ubi Pan timida lateat cim Phyullide fessu,
    Silva verecundis surgit opaca comis.
Hic Italûm poternt Baeae Cumaeque locari,
    (20) Et meliora mihi fata Sibylla canet,
Seu Schuurmanna volet fieri, seu Tessela vates.
    Seu cupiet Princeps carmen Eliza loqui.
Scilicet haec Phoebi domus est. hae Palladis arces.
    Haec nova non unum moenia numen habent.
(25) Claudunt innocuas haec propugnacula Musas,
    Ne tersas violet barbara turba Deas.
Arcentur Momi tribulis, & scommata pungit
    Undique marginibus spina cruenta suis.
Arcentur portis curae, livorque dolorque.
    (30) Quisquis amans recti non eris, hosit eris.
Una Helicona refert, Parnassia culmina turris
    Altera, & has geminas adspicit Haga Pharos.
Scandimus hos apices gradibus. qui celsior exit,
    Aequoreos propius monstrat adesse Deos,
(35) Et late tot rura aperis, Superûmque penates
    Pandit & Auriacas culmina pulchra domos.
Haec quicunque vides solertis pradia Catsî,
    Et nondum fessi grande ligonis opus,
Dic: Labor haec fecit. similis jam Belga creanti est.
    (40) Cum desunt terrae, fabricat ipse solum.


In Theophrasti Herbarum Historiam à
IOANNE BODAEO
à STAPEL,
Medicinae Doctore luculentis notis
illustratam.

ADspice Graecarum tabulas & prisca renasci
    Secula, naturae parturientes opes.
Cecropidum patuere scholae, patuere recessus
    Dogmataque ingenii tot, Theophraste, tui.
(5) Hic herbasw fruticesque suos vetus explicat Hellas.
    Pagina pulvillum quaelibet ista facit.
Quicquid in hoc felix genuit natura theatro,
    Singula stant spatiis conspicienda suis.
Iugera sunt chartae; viridaria tota libelli,
    (10) Area quae mundi est laxior, arcta patet.
Mira loquar. durant isti sine solibus horti,
    Non opus hic Zephyris, Aeole blande, tuis,
Non arbusta rigant pluviae, confundimus anni
    Tempora; quod carpas bruma vel ipsa dabit.
(15) Nullum gleba facit, nullum discrimen arena.
    Prostat in hoc nostro Graecia tota solo.
Distincti cöeunt grandi discrimine fructus,
    Germinaque adversis dissociata plagis.
Una Arabum Cilicumque graves hic fascia messes
    (20) Colligit, una gerit gramina mille manus.
Una domus, capit unus ager, quae dividit orbis,
    Et mundi exiguo venditur aere labor.
Hoc sapiens Theophraste, tuum est. Bodaeus honores
    Addidit, & voces tersius ire facit;
(25) Et longa mersum secli caligine verum
    Eruit, & vultu dat meliore legi.
Marcebant veteres herbae; decesserat illis
    Et vigor & formae gratia prisca suae.
Nunc melius fragrant, tanto sub vindice, plantae,
    (30) Pulcrius, incultae que jacuere, virent.
Balsama, thus, alios aloë diffundit odores,
    Tollit inoffensum palma superba caput.
Quam prius ignavi zizania presserat aevi,
    Invenit hic laudes, laurus amica suas.
(35) Cauliculi, radix, calices, fibraque, striaeque,
    Omnia conspectu splendidiore placent.
In Dominum natura redit. cedrumque perennem
    Conficit his ipsis officiosa notis.
Ut, quem non valuere herbae servare labantem,
    (40) Post obitum possint semina salva loqui.


IN DIATRIBAM
Nobilissimi Viri D.
CONSTANTINI HUGENII,
Equitis, Zulechemi Domini &c. de Or-
    ganorum in Templis usu & abusu.

SI pia Seraphicae modulantur carmina mentes,
    Excelsumque canit maximus ordo Deum:
Si sua coelorum series concentibus aptat
    Corpora & axactis incitat astra sonis;
(5) Regia si summum cecinerunt plectra Tonantem,
    Et Solymae modulis perstrepuere suis;
Si mediis olim sonuerunt organa templis,
    Cum pietas pressum tolleret alma caput,
Nec fureret Martis rabies in sacra Deumque,
    (10) Otiaque assertae relligionis erant;
Cur nostro tetrici damnabimus organa seclo?
    Aut grave crediderim carmina sancta cani?
Materies laudum Deus est, tot gloria rerum,
    Omnis in hunc hominum plausus & horror abit.
(15) Hunc natura stupes & vis & norma canendi.
    Plena suo nunquam numine lingua silet.
Cur sileant digiti? cur non facundia vocis,
    Atque attenta manus nobile pulset ebur?
Dummodo mens digitis, digitus comes incubet arti,
    (20) Et quae sunt auris gaudia, sint animi.
Constantine, Dei si nos Sapientia totos
    Condidit, hunc quavis impero parte cani.


IN OBITUM
Nobilissimae & eximiae Dominae,
ANNAE IONCQUERS,
Conjugis Nobilissimi viri
DANIELIS SCHONCKII,
Poelgeestae Minoris Domini.

VIx thalamos, Ioncquaera, tuos & federa lecti
    Scripsimus, & patriae vota benigna tuae;
En, vocor ad tumulum lachrymans, moestosque penates,
    Ruptaque cunjugii vincla fidemque queror.
(5) Excipit officium tenerae Libitina Diones,
    Attonitusque tuo funere plorat Amor.
Exstinctasque faces dolet eversamque pharetram,
    Et subito impatiens vulnere laesus obit.
Venisti ad Batavos conjunx, ut mater abires.
    (10) Et moreris, titulo sed meliore parens.
Ereptamque sibi te servat in obside Natâ
    Schonckius. hoc pignus possidet ille tui.
Virtutesque tuas hac vellet prole renasci,
    Nec tibi dissimili posteritate frui.
(15) Cur Natura facis matres, ut perdere possis?
    Et cupis hanc, ista conditione, mori?
Cur socias par dilectum, & sejungis amantes?
    Copula cur nexu solvitur ipsa suo?
Cur, Lucina, thoro facilis, jam facta noverca es?
    (20) Cur tantis illam vis peperisse malis?
Et fieri laetam tristi mercede parentem?
    Gaudiaque ingenti prima dolore premi?
Scilicet humanis defuncta puerpera curis,
    Spes alias vovit relligiosa Deo.
(25) Et potuit sprevisse levis dispendia mundi,
    Quaeque nimis volumus nos, voluisse minus.
Sic gignens, Christo genita est. partusque labores
    Finiit, aeternae facta quietis amans.
Dumque sui nusquam vultus atque ora mariti
    (30) Conspicit, his discit posse carere bonis.
Optima tot gemitus genitrix ignorat in astris.
    Nec speciem misere parturientis habet.
Laetior in vultu species divina renidet.
    Gaudinaque à summo Numine plena capit.
(35) Quam suus implicuit castis complexibus Albis,
    Flebile nunc nobis, Rhene, cadaver habes.
Et numptis tantae veneranda exempla maritae
    Objicis & velles sic adamare tuas.
Tu, Schoncki, tua damna doles. mihi divide luctum.
    (40) Parte dolet, quisquis condoluisse potest.
Destitui consorte, grave est. plus illud, amari
    A Superis, quam non semper amare queas.
Sin oculis, haec ipsa geri, minus adspicis aequis,
    Non alia est, homini quae tibi scena patet.
(45) Insanum est, ipsi voces opponere coelo.
    Et tecum Pietas officiosa silet.
Ne pete in amplexus, quam nunc amplectitur aether,
    Non tua dos, coeli est; mutua facta tibi.
Quae pia, quae cunctis vixit peramabilis, illi
    (50) Debuit in pacis sedibus esse locus.
Maxime vir, solos non hîc affligit Atridas
    Iste dolor. quae nunc sors tua, nostra fuit.
Ex aequo dolor ille nocet. sine compare possum
    Verba tibi à laetis valde aliena loqui.
(55) Quos animos gerimus, libert Prudentia. fas est,
    Majores Fati casibus esse viros.


Ad Doctissimum Virum,
D. GUILIELMUM PISONEM,
Ill. Comitis Mauritii Nassovii Archia-
trum, cum ex orbe Americano in
Europaeum rediisset.

SIdera vidisti nostris non visa sub oris,
    Pantagonumque truces, optime Piso, lares,
Barbaricasque domos crudique cubilia Martis,
    Ludus ubi est, hominum dentibus esse hominem.
(5) Suave fuit, gustasse graves dulcedine cannas,
    Pisaque nominibus non aliena tuis.
Suave, tuas implesse novis concentibus aures,
    Quos procul à Batavis discolor edit avis.
Et tetigisse feras & castigata veneno
    (10) Corpora & Occiduae monstra stupenda plagae.
Olfecisse suo manantes cortice succos,
    Balsamaque effluviis luxuriosa suis.
Nunc cunctos Patriae reficis dulcedine sensus,
    Et post longa abitus tempora, Belga redis.
(15) Et mores cum coelo alios & mite resumis
    Ingenium & veteris verba benigna soli.
Induis hic Batavum, crudulemque exuis Indum,
    Et melior prisco sub Iove civis agis.
Non hic nigra polo nubes, sed stella refulget.
    (20) Non hic thuribulum, sed cynorusa micat.
Non Argo nunc visa, nec implacabilis Hydrus,
    Sed propius pronis cernitur Ursa rotis.
Adspicis hic placidos coelesti in Virgine vultus.
    Forsan ut in terris Virgo placere velit.
(25) Quique tibi tensum Chiron surrexit in arcum,
    Ex oculis longe nunc abit ille tuis:
Et blandae te vult Veneris perferre sagittas,
    Et casto dominae delituisse sinu.
Sic aliis astris regeris. tua flumina potas,
    (30) Et patrium comedis laetior hospes olus.
Quò trahimur Fatis homines. discernimur ipsis
    Orbibus, immensis dissociamur aquis.
Hàc, illac, quà terra patet, cum Sole vagamur,
    Nec spatium voti gleba pusilla capit.
(35) I, Piso, jam Piso redi. quem conscia recti
    Mens habet, & cui splen ridet, ubique domi est.


IN PICTURAM
Eximii Pictoris
IOAC. SANDRARTI,
qua Apostolorum in terras omnes
abitionem exhibet.

ADspice Apostolicos vultus spectator & ora,
    Totque sacrosancto nomina sacra Deo.
His potuit peccans famulis resipiscere mundus,
    His ducibus mores induit ille novos.
(5) Hi sunt, qui foeda mersas caligine terras,
    Nosque reos certae surripuere neci.
Hi sunt, quos Stygii tremuere palatia Regis,
    Impietas quorum concidit icta sonis.
Sal terrae, lux isto hominum est, & buccina veri
    (10) Plurima, & aetherae signa facesque viae.
Agricolas, testesque vides, patresque piorum,
    Et celeres in tot nuntia laeta pedes.
En, abeunt missi per rura, per oppida. quisque
    Intrepidus Christi vocie vocatur abit.
(15) Dant dextram dicuntque vale. mentemque Tonanti
    Quilibet & coelo pectora tacta vovet.
Nil restat, nisi flagra, cruces, tormenta, secures.
    Sustinet hoc precio spes animosa loqui;
Regnantumque minas populique opprobria spernunt.
    (20) Et volupe est Christo sub duce cuncta pati.
Si tabulam excellens Sandrarti dextera pinxit,
    Si templis altè cernitur illa tuis,
Res levis est. illud majus: si Caesar & Orbis,
    Quae sacri vates nos docuere, velint.


In Poëmata Cl. Viri
CORNELII BOII
Zelandi, Iurisconsulti.

QUi Leo Mattiacis medium se tollit in undis,
    Emergens Patriae prisca figura fuit.
Nunc vatis nova forma sui est. qui primus in illis
    Fluctibus è salsis dulcior exit aquis.
(5) Attollitque caput clarusque emergit & ipsum
    Obruit Aoniis fontibus Oceanum.
Et tetricam absorbet Tethyn lenique procellas,
    Neptunoque facit mitia vota suo.
Barbaries sic mersa perit. lepor ille resurgit
    (10) Atticus & Latii carminis extat apex.
Boyis verba facit Batavoque à sidere robur
    Concipit & pergit nil nisi grande loqui.
Seu Famae ostentat Belgas & cosecrat aevo
    Bella Ducum & socio Principe scriptor ovat;
(15) Seu thalamis miscet tumulos, funesta serenis,
    Iamque illum Veneres, jam Libitina vocant;
Seu Phoebum per sacra rapit Christumque Deumque,
    Nomina per terrs relligiosa, sonat.
Carmen res non una facit. patet omne theatrum
    (20) Vatibus & passim, quod venerentur, habent.
Ipsa Themis tetricas Boyo mitescere leges
    Imperat. absolvit Caesaris ira reos.
Indulget veniam miseris, facilique poëtae
    Vult faciles etiam dicere jura togas.
(25) Femina cantatur, nec displicuere modestae,
    Irruit in doctos noster Apollo sinus.
Quique unam colit, has laudes unius amori
    Devovet. & vati gratia nata domi est.
Tu quoque te portasque tuas Zelandia debes,
    (30) Magnaque gens isto surgis honore foris.
Adspice, Mattiaci incipiunt fidere Leones,
    Caudaque praeconem mulcet amica suum.
Et quae lingua trucem solita est irata cruorem
    Lambere, mansueto verbere lambit epos.


In Novam
P. VIRGILII MARONIS
Editionem, curante doctissimo viro
D. CORNELIO SCHREVELIO,
Gymnasii Lugdunensis Rectore
Vigilantissimo.

Petit C22

HOc est grandiloqui carmen sublime Maronis.
    Hae voces Latii detinuere Deos.
Sceptra probant vatem, damnataque pagina flammis
    Vivit & Augusti caesaris ore placet.
(5) Ista poëtarum norma est. tunc surgimus omnes,
    Fimbria cum nostrâ tangitur ista manu.
Hic cunctos super exstat apex. haec lambit Olympum
    Gloria, nec seclis tot sinit esse parem;
Posteritas desperat. amat, quem suspicit unum;
    (10) Et radiis tanti sideris aegra jacet.
[Ed. 1646: (10) Et radiis tanti sideris orbis hebet.]
Tu, Screveli, reddis Soli sua lumina & illas
    Cernere das flamma fulgidiore faces.
Scena novum nuper per te Tarpëia soccum
    Induit & nitidis vestibus Afer iit.
(15) Nunc tua magnanimum Aenaeam solertia nobis
    Vindicat & Phrygius Dux sine nube micat.
Cingitur Andinus non uno interprete vates,
    Romaque jam melius Martia verba capit.
Debet Troia tibi, debet Sichaeia Dido,
    (20) Ipse repurgato carmine Turnus ovat.
Sic Ducibus castrisque Ducum bellisque tubisque
[Ed. 1646: Sic Ducibus castrisque Ducum, frameisque tubisque,]
    Sic comites audent regibus ire Scholae.


IN NUPTIAS
Amplissimi Viri
HARALDI APPELBOOM,
Serenissimae Suecorum Reginae res
    in Batavis curantis,
Et Praestantissimae Virginis,
SUSANNAE ROGEAU.

IAm Ver molle tuum est. iam ridet amoribus annus
    Quique dies mundo, plus placuere tibi.
Optima tempestas Veneris descendit ab astro,
    Et Geminos fratres pronuba signa facit.
(5) Sciliet in thalamis Polluscum Castore fulgent.
    Inque tuas jurant sidera tanta faes.
Et cui Maja dedit Romana vocabula, mensis,
    Principium vestri dulce furoris amat.
Nec vanum reor hoc. genitrix fuit illa loquentis
    (10) Pro Iove, pro Superûm Numine Mercurii.
Ut tibi Suceorum pro Majestate loquenti,
    Idem sufficeret verba diserta Deus.
Adspice naturae, praestans Haralde, favorem.
    Omnis in hac tecum conjuge vernat ager.
(15) Adspice Christinae tibi suffragantis honorem.
    Illa tuo Princeps quae cupit ore loqui.
Sceptra favent, studiisque favet genialibus aether.
    Haec sunt conjugii prospera signa tui.
Et si quod vatis precium est, nos jungimus istis
    (20) Vita poëtarum dextera Numinibus.
Ambiat Haraldum laetis amplexibus uxor,
    Basiolisque neget posse carere tuis.
Tu quoque, dilatis Sueonum, suavissime, jussis,
    Ne numera sponsae basia, funde lubens.
(25) Si nimium gelida & rigida est tua Suecia, cautè
    In Batavis astro ferviviore cales.
Et dum Regales committunt praelia partes,
    Praelia jam terrâ, jam metuenda mari,
Vos geminos thalamus, concordes lectulus abdit,
    (30) Et speciem belli nil metuentis habet.
Hic hominum in terris furor est. mars, oscula gliscunt,
    Iuncubat ille ferox Regibus, haec tua sunt.


IN NUPTIAS
Ornatissimi doctissimi Viri
D. STEPHANI vander HAGEN,
I.U.D.
Et lectissimae eximiaeque Virginis
MARIAE REAEL.

OPtima quae toties Virgo, puerilibus annis,
    Tempora fecisti candidiora mihi,
Cum gravitas haec nostra tuo penderet ab ore,
    Attonitusque suo carmine staret Amor.
(5) Gratiaque in labris (memini) facundia nataret,
    Et summos traheres blanda puells Ioves:
Tunc ignota tibi poteras, dulcissima, fari,
    Et Venus insonti fabula saepè fuit.
Tunc Phyllis, Cassandra, tibi cantata revixit,
    (10) Et placuere tuis nomina facta jocis.
At nunc se veri testem Barlaeus amoris
    Praebet & à grato carmina vate refers.
Seria jam loquimur Sponsae. mentita facessunt
    Oscula, & ad Veneris limen adulta venis.
(15) Et jam vera probas, quae quondam ficta probabas,
    Lectaque amatorum pagina, tota tua est.
Iam quid tela, faces, jam Sponsa Cupidinis arcus
    Discis & officiis Cypridis ipsa vacas.
Dum Sponsus partes Daphnis, tu Phyllides imples,
    (20) Inque Cupidinea luditis arte pares.
Interea cirvumvolitat gens omis amorum,
    Inque tuo gaudet pulchra juventa thoro.
Et tenerum quodcunque, recens, imbelle, venustum
    Invenit, & quicquid triste, senile, fugat.
(25) Verna nitet facies geminis, facundia verna est,
    Vernantes oculi. nil in amore grave est.
Talis juncta fuit Sappho formosa Phaoni,
    Non alio vultu nupta Creusa fuit.
Aemula se Paphiis acuit fervoribus aestas,
    (30) Et Sol à vestro concipit igne facem.
Sic Superos attingit amor. Geminisque sub ipsis
    Hagius exuviis virginitatis ovat.
Conveniunt doctrina, Themis, probitasque, pudorque,
    Formaque praeclarae semina mentis amat.
(35) Scilicet his sobolem dabitis virtutibus ambo.
    Et pater in natis conspiciendus eris.
Tunc aliquis dicet, Mariae frons ista, parentis
    Ista, refert oculos ille vel illa tuos.
Hae sunt conjugii voces, haec praemia lecti,
    (40) Illa suo genitrix personat ore Venus.
Vivite felices & ab ipso discite vate,
    Illecebram flammae nubilis esse moram.
Vivite concordes, & veram credite vocem,
    Quod facitis, quondam perplacuisse mihi.

Continue