CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS II, p. 271-327

Continue

C. BARLAEI

POEMATUM,

MISCELLANEORUM
LIBRI II.


    Ad Illustrissimum Dominum,
D. DUDLAEUM CARLETON,
    Magnae Britanniae Regis apud Federatos
    Ordines Legatum, postquam regium
    mihi munus exhibuisset.

SAlvete puppes, quae Britannicum pignus,
Et Carletoni sanguinis decus clarum
Portatis undis; cujus Albion curis
Suffulta curas fulciet Batavorum,
(5) Et bellicosos Belgici soli patres
Sororiante lenis eriget sceptro.
Salvete puppes: Tuque Nerei conjunx,
Et qui patenti rector incubas ponto
Neptune: seu jam Carolo favens regi
(10) Classes adornas laetus, & rates quassas
Bellis adaptas: sive transtra Flandrorum,
Hostesque Morinos, mobilesque praedonum
Invadis arces, victimasque Cattorum
Ultor cruenta rursus expias caede:
(15) Expone terris creditum mari magno
Illustre nomen, cui vices dedit fandi,
Facundiaeque celsa jura transcripsit
Princeps Stuartus, ille triplicis regni,
Boreique splendor orbis, alma majestas
(20) Populi potentis, imperîque majorum.
Mitescat aequor omne, nec sacrum pondus
Violent procellae, donec ora Toxandrûm
Aut Mosa tanto gratuletur Heroi,
Coëatque dextrae dextra Federatorum.
      (25) Stamus Batavi, vivimusque non victi,
At Rege socio. cur satur triumphorum
Turges trophaeis Belga? cur tui Martis
Stupescis ausus? poscit hic sibi partem
Laudum Britannus. his Eliza vexillis
(30) Involvit ensem, Cantabroque nobiscum
Cruore tinxit. Haec Ibericam classem
Demersit undis, hujus ultimae Gades
Arsere flammis. sola nec tui facti
Vis tanta rerum est. cur superba despexit
(35) Ostenda Baetim, messibusque plus ternis
Attrivit hostem? leniit famem Britto,
Illaque arenâ miles occubans Scotus,
Formidolosi spretor inclytus lethi,
Terram momordit; quoque constitit vallo,
(40) Patriae trophaeum fixit, & sibi bustum.
Ille obseratis victor irruit portis,
Mauros fugavit, acer institit Flandris,
Stravit Varaxum, totque laureas junctis
Divisit armis. ipsa pressa libertas
(45) Injuriosa servitute latronum
Redintegratae debet huic decus sortis.
Nec bella solum, & gentis Asturum diros
Domuit furores, exulemque Gradivum
Ferociente nuper exuit parma,
(50) Cum rex utrique jura dictitans Phoebo
Victas sub ipsa cerneret rates Calpe,
Tartessus atros fumigantibus transtris
Spectaret ignes, Herculisque vicini
Tremerent labores, jamque fessus armorum
(55) Philippus acri posceret moram bello,
Iterum phalanges scribit, & suas Rheno
Sociat cohortes, Martiasque despumat
Tamesis procellas. Unus hostis ambobus,
Commune bellum est. Tu Deos Batavorum
(60) Proceresque nostros, Belgiique custodes,
Affaris, Heros magne, tu Rosas laeto
Donas Leoni, regiosque facundus
Iussus recludis, consilîque momentis
Latè patentis flectis imperî frena.
(65) Talis feroces voce flexit Atridas
Nestor disertus, & duces Mycenarum
Affatus olim est. talis arce Tarpeia
Cyneas Quiritum Patribus dedit pacem,
Doctè locutus. Et velut mari vasto,
(70) Postquam furentes stella laetior Cauros
Fugavit undis, emicantque perculsis
Ledaea signa, terror exulat ponto,
Dimissa rursus vela Tiphys expandit:
Tu sidus almum, tu jubar salutare,
(75) Heliceque fulges, vindicesque Belgarum
Dexter secundas: quo loquente bellorum
Horror facessit, Hesperique regnator
Ferale rebus augurat suis signum.
      Sublimis anima, magne regis interpres
(80) Dudlaee, qui me purpurae Britannorum
Donis inauras, pessimoque tot vatum
Offers stupendum munus optimi Regum,
Musisque nostris censor aequus applaudis:
Has sume gratae mentis obsides chartas,
(85) Arram clientis, candidique libamen
Castum poëtae. Sorte si meâ dignum est,
Placuisse sceptris, jam benignus indulge,
Placuisse vobis. cur iniqua sit Phoebe,
Favente Phoebo? cur neget serenatos
(90) Aurora vultus: quem serenus adspexit
Titan, tuaeque gentis editum Numen?
Me si favoris compotem tui faxis,
Excelsus ibo, quà super Deûm sedes
Mundique tractus, fornicesque flammantes,
(95) Superûm theatris destinaris, & coelo
Praemittis amplum splendidae decus famae.
Sic laeta semper Carolo fluant secla,
Vivat beatus, veritatis assertor,
Et Christiani nominis potens robur.
(100) Sic gratus illi, particepsque curarum
Sospes supersis. Patriaeque jam fare,
Quae verba laudet Belga, damnet Hispanus.


Ad Nobilissimum virum,
LAURENTIUM REAEL,
rerum Indicarum nuper in India Orien-
    tali Praefectum, nunc Matheseos
        studiis vacantem.

VIr magne, cujus dexteram calens pavit
Eous orbis, fervidoque supposta
Imperia Phoebo, cujus Occidens ductu
Latè potentis fregit arma Castellae:
(5) Quem fama belli, Martiique conatus,
Tidora supplex, Cantaberque depulsus,
Totiesque Belgis impetita Ternate
Vexere coelo, quà latus per Arctoum
Delapsus Indus exteras rates vectat,
(10) Gangesque lato Bengalae sinu latrat:
      Iam pacis almae cultor, & procul fusi
Satur cruoris, exilîque majorum
Laudatus ultor, victimis Iberorum,
Patriae, tuisque plus satis parentasti.
(15) Post bella Phoebum, barbarasque post caedes
Cyrrham capessis, & furore Mavortis
Tandem expeditus, subdis ocio Martem,
Hastam Camoenis, pileoque commutas
Placidaque olivâ lauream triumphalem.
(20) Non jam tremendus vindicem Moluccarum
Ensem coruscas, nec tuas Batavorum
Curas lacessit miles, aut minax classi
Instat Malacca. rapta Cantabro regna,
Victum cubile Solis, aequor Eoum,
(25) Tuaeque laudis spatia vasta metiris.
Non jam superbas Amstelî fori gazas
Bellator auges, scriniisque mercantum
Infers avarae dulce pabulum mentis.
Non ventricosas mercibus rates lassas;
(30) Non federatas regibus manus jungis;
Valloque castra cingis, aut struis muros.
Quid Banda vectet, auribusque protentis
Malbaricus hospes, Borneumque, securus,
Stellata mundi templa, siderum lapsus,
(35) Ortusque rectos, & tueris obliquos.
Deûm penates jam placere coeperunt,
Cui domita tellus; quaque parte terrarum
Emergat Arctos, occidatque, vel rectus
Volvatur orbis, & moras tenebrarum
(40) Titan adaequet lucibus, vel extendat,
Scrutaris, alti municeps novus coeli.
Quae causa priscis astra sedibus trudat,
Cur Spica fugiat Virginem, & minans cornu
Medio remotus orbe frigidum spectet
(45) Aries Booten, cur suos trahat currus
Borealis Aethon, plusque pellat Australis.
Ut axe in isto, quo ferox Ducem sensit
Iberus, umbra dextra, vel sinistrorsum
Flagellet aestum, bisque torreat fruges,
(50) Bis altus ipsum verticem premat Phoebus:
Toties quadrigas sistat; & dies nocti
Describat aequos; luminumque tot vultus
Attollat omnes, & mari lavet coelum.
Quot vasta sese terra passibus pandat,
(55) Vestigat animus, aut quibus sagax China,
Feraxque Timor santali, vel Ambona,
Spatiis Batavo distet orbe, metitur,
Discitque inermis, quae subegit armatus.
Haec ipsa certe docuit accolam Nili
(60) Chaldaeus Abram. norat ista coelorum
Librator Atlas, Herculesque suffectus.
Hac involutos arte temporum fastos
Caesar recudit, & novum decus sceptris
Alphonsus addit: barbarosque crudeles,
(65) Tenebricosos Cynthiae notans vultus,
Flexit Columbus, quosque contumax Indus
Cibos negabat, eruditus extorsit.
Hac arte mundi suspicis creatorem,
Lustrator operum, machinaeque solertis.
(70) Quantumque possit numinis vigor summi
Nutu potente, mens quieta perdiscit.
Vices beatae, ter quaterque felices,
Quae te serenis hospitem Camoenarum,
Divaeque templis reddidere doctrinae.
(75) Quam vita dispar, disparesque jam curae
Pectus fatigant, spiritumque Bellonae
Furias perosum, & saeva jura Mavortis,
Vel Archimedi mancipant, vel Euclidi.
Qui castra nuper, militemque lunari
(80) Clausum figurâ, circuloque direxti,
Impune circos, angulosque jam formas
Levi papyro, & ficta castra depingis
Dux incruentus. qui suëtus armatam
Numerare gentem, filiosque Neptuni,
(85) Quot Ursa stellis, Pegasusve coelesti
Micent theatro, supputare jam gaudes.
Nec trux machaera, fulminansque ballista
Profligat hostem. circinos rotat dextra,
Quae strinxit ensem, perticaeque chartarum
(90) Se dissecantes arte dirigunt sulcos.
Sphaeram volutas, hostiumque tot tractus,
Goam potentem, vasta regna Sinarum,
Ditesque Iavas: quasque adire non sivit
Hispanus oras, tutus undique adspectas.
(95) Sic fama duplex posthumum vehet nomen,
Patriaeque Mavors te sacrabit, & Pallas.
Quantumque vires horruit tuas Baetis:
Defensa quantum vindici suo debet
Eoa tellus, insulaeque non victae:
(100) Batava tantum, plusque terra debebit
Bellonae alumno, praestitique Musarum.


In Poëmata
Amplissimi & Clarissimi Viri
HUGONIS GROTII.

PRaeclare Groti, tota cui Caballino
Inebriata fonte provocat priscas
Thalia lauros, & prioribus seclis
Ligata verba; seu gradu cothurnato
(5) Sublimis altum nubibus caput condis;
Seu soccus humili lenis ambulat gressu,
Elegosque fundis, & necis Lycambeae
Testes iambos: Ecce, semipaganum
Tuas ad aras sacra ferre vix ausum,
(10) Iam ferre cogit horror ille divinus
Tuae Camoenae, & invidenda majestas,
Quae me relictos rursus ad lares Phoebi,
Cirrhamque revocat, pallidamque Pirenen,
Ut post faventes Vossii tui voces,
(15) Post vota Baudî, calculumque Iosephi
Tanto poëtae, vindicique Musarum,
Ineruditum serus accinam carmen.
Praeclare vates, lux, decusque Belgarum,
Libitina cujus nulla nomen exstinguet:
(20) Ut me loquentem perculit sacer Ionas,
Iam tertiùm renatus, & solo coelum
Placans redemptor! Quis furor Deo dignus,
Quae sancta Maenas pectori tuo sedit?
Cum per sacratas mysticae dapes mensae
(25) Rotas trochaeos, altiusque subvectus
Pia futurum mente concipis festum.
An Pallas aliqua praesidens Dei templo
Haec ipsa suasit? aut Apollo coelesti
Afflatus aura sacra Christianorum
(30) Didicit sonare? vel recessit in Cyrrham
Cyrrhae creator, & scholas poëtarum
Nescire non vult, quae beare nos possunt?
Vilescit omne, quicquid est profanorum
Ubique vatum. non Catullus, aut Naso,
(35) Vaferque Flaccus, Bilbilisque lascivae
Dicax alumnus pulpitum fatigabunt,
Te vate. longo linquitur gradu Vida,
Et Symmacho commissus ad pedes ponit
Fasces poëta, terreos super quando
(40) Raptus penates vota nuncupas Christo.
Cedit Iuvenci, cedit illa Sedulî
Senis Camoena: dumque sancta destillas,
Simul omne Clarium doctus artifex robur,
Helicona totum, & quicquid est venustatis,
(45) Et eruditae antiquitatis, expandis.
Beata tellus nostra, quae decus tantum
Ostendit orbi. si quid accolae Galli
Debent Thuano, si Casauboni manes
Veneratur Anglus, plus vetusta Cattorum
(50) Gens, terror orbis, artiumque fecunda,
Plus tota passim turba laureatorum
Tibi debet, heros. Tu relicta Civili
Imperia Batavûm, bella tot per aestates
Pugnata Belgis, dexterasque commissas
(55) Dextris Iberûm, tu vices laborantis
Terrae, gemensque Belgium sub Albano,
Caedes nefandas Principum, nurus raptas,
Exusta templa, gentis improbae motus,
Fedusque toties Marte vel dolo ruptum
(60) Transcribis aevo. Tu ferax triumphorum
Arcessis altè stemma Nassovae gentis,
Dignumque sceptris Romuli genus cantas.
Tu, ne trophaea parta dextera forti
Arausiorum posthumus neget livor,
(65) Aut sileat aetas, das nepotibus sciri
Ignara lethi. Quid per Isthmium littus
Florem virorum, ludicrosque victores,
Vilesque palmas, fervidasque quadrigas
Thebane jactas? alter hic triumphalem
(70) Scandit quadrigam, victor efferae gentis,
Regisque Iberûm, patriae datus caedis
Mauritius ultor. quique Belgicae testis
Virtutis esset, urbiumque captarum,
Hoc solus axe Grotius quatit plectrum.
(75) Nec bella solum, militisque funesti
Depingit ora, sed furore Mavortis,
Patriaeque damnis expeditus, infestos
Hostes adunat, exulemque Gradivum
Multum petitae praeco pacis exarmat.
(80) O cygne Delphûm, non tuas Batavorum
Viris adaequant gesta, nec tuis una
Sat regio coeptis. transmarinus assurgis
Ad sceptra Regum; quaque duplicis regni
Iacobus haeres triplicem domat gentem,
(85) Albiona, Iernen, & Caledonis lucos,
Festo recentem purpuram beas versu.
Quis non stupescat gratulantium voces?
Sic posse fari Galliam, loqui Scotos,
Et cum Britannis sedis incolas nostrae?
(90) Tu lingua cunctis, Musa, vox, & orator
Tot subditorum vota solus exolvis.
His vectus oris Tethyos vias longè
Tranas poëta, radis Herculis metas,
Mixtusque durae navigantium turbae
(95) Mersas Iberos. Vivis acer Heemskerki,
Et iste quamdiu Solis occidet currus,
Carteia stabit, accolent fretum Gades,
Fatale nomen pertimescet Hispanus.
Sed mox severos, facta mitior, ponit
(100) Thalia vultus, principum canens tedas,
Mixtamque sobolem. qualis ille Veronae
Cecinit marinam Pelei ducis nuptam.
Aut qualis uno nexuit thoro sponsam,
Honoriumque Claudiana Pimpleis.
(105) Exinde Latios posse jam Syracusas
Sonare cantus, Atticasque mirabar
Veneres amictus induisse Romanos.
Quid Graeciae jam proprium? refert sermo
Latinus illam, & si quod est decus Grajis,
(110) Et oris ampli Doriensium genti,
Non aemulandus aemularis interpres.
Tandem gementis praeficae capis munus,
Et justa solvis. sequitur una defunctos
Laus sempiterna vatis, & trucis lethi
(115) Sepulcra laxat. Scilicet fuit tanti
Nunc occidisse, praemiumque virtutis
Tulisse memores carminis tui fastos.
Haec inter, ibam, quà per omne doctorum
Agmen faventes prodigus rapis Musas,
(120) Nunc ora regum pingis, aut amicorum
Censes labores, nunc libris poëtarum
Praeludis, amplum vel per aequoris littus,
Miracla Batavûm, mobilem Noto pinum
Velis adornas. navigat tibi currus,
(125) Curritque navis. arguunt ratem venti,
Currumque tellus. arguunt ratem vela,
Rotaeque currum. creditur licet currus,
Nec triga tamen est, nec quadriga, nec biga.
Risi subinde Lentulum, tui risi
(130) Fallax amoris somnium; sed haerebam
Adstricta cernens jura Caesarum versu,
Osque hîc disertum. donec illa me Croesi
Midaeque gazis, annulisque Gorlaei
Potior supellex voce pavit arguta.
(135) Princeps poëta, mensque foeta doctrinae,
Quo thure quaeso, qua tibi novenarum
Chorus Dearum, aut quisquis est Caballinae
Sititor undae, victima dabit sacrum.
Tu major omni victima. placet solum,
(140) Ut jura moto des Poeticae Phoebo.
Et nos, tuarum vilis umbra virtutum,
Humiles myricae, verba vincta conantes,
Qui farre tantum adoreo & molâ falsâ
Inopes litamus, te fatebimur proni
(145) Vatum (facesse livor) Imperatorem.
Tantoque cunctis vatibus magis vatem,
Quanto es Batavis omnibus magis charus.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM,
EQUITEM,
cum Panegyricum suum eidem mitteret.

QUi clara magni fata Principis luges,
Mihique laetus accinis parentanti:
Nunc vatis ausus alterosque conatus
Dignare veniâ; dum per inclytos raptor
(5) Ducum labores, praepetique sublatus
Pennâ furentem Marte verticem stringo.
Hîc sceptra Princeps, & novos paludatus
Fasces capessit, & decus Batavorum,
Togae secures, vasta regna Belgarum,
(10) Et foederati prisca jura Gradivi
Iussus tuetur. hîc parentium lauros,
Nomenque Adolphi, & tincta caedibus Thracum
Gentis suorum bella spectat Henricus.
Loquitur Loysa, perfidosque Francorum
(15) Damnans amores, dexteraeque venalis
Scelus nefandum, tanta fata solatur
Ultore nato. cui puertiae fervor
Porrexit ensem, Martiusque conspersit
Pulvis juventam: sive duplicis Rheni
(20) Circum fluenta Cantabrûm globos sistit,
Vahalimque turmis asserit laborantem;
Seu pene victis Marte Cimbrico muris
Avertit hostem: sive dux Palatinas
Conscendit arces, & futurus assertor
(25) Gaudente Nicro fessa castra disponit.
Coeleste magna stirpe defluit semen,
Originique mentis aura respondet.
Se donat orbi, nec sibi petit vitam,
Regnique poscit jura sanguis heroum.
(30) Privata spernit, publico vacant curae,
Mundique causa lassat arbitros mundi.
Quid non Batavûm terra speret, Hugeni,
Rectore tanto, quem Parentis excelsi
Invicta virtus, indomabilis Frater,
(35) Et gesta clarae bella destinant famae.
Quem cum creari vellet Imperatorem
Patrum voluntas, pronus annuit Mavors,
Plausere cives, federisque consortes,
Gallus, Britannus, Adriaeque potator,
(40) Et Scotus audax: solus horruit Baetis,
Et saevus Astur, & solo triumphantis
Quicunque nobis hostis invidet laudem.
Tu vota confer, quique Belgici scribis
Arcana regni, & tot petacibus chartis
(45) Responsa reddis, sacculosque rixarum,
Et litigantis empta Curiae verba,
Nunc decidentis vile jurgium stillae,
Nunc derelicti triste murmur haeredis,
Nunc quae molestus poscit aera consultor,
(50) Sereniore Principis fugas vultu:
Applaude mecum. Nassavae favet genti,
Defensus illa quisquis hic stetit dextrâ,
Non victus hosti. si per Elidis campos,
Olympicosque Pindarus ruit ludos,
(55) Et aemulantum pulverem quadrigarum
Non aemulanda fert in arduum penna:
Si consulares Mullii* canit fasces,
Romaeque dominos altus invehit coelo
Nili poëta, fervidoque qui debet
(60) Cunas Canopo: nec pudebit audaci
Cantare cantu Belgici soli Patres.
Quod si superbus altiùs vehi credar,
Ceraque niti; mergar Icarus ponto,
Pereatque Musa pejor optimi civis.


IN OBITUM
Clarissimi Viri,
AELII EVERARDI VORSTII,
Medicinae apud Batavos Professoris
celeberrimi.

MAnes beati, tuque municeps coeli
Mens casta Vorsti, quae negata jam terris,
Mundique foedis expedita cancellis,
Tumultuantem cernis orbis orchestram:
(5) Et nos tragoedos, fabulasque, quae dantur,
Sublimiore tuta sede despectas:
    Si celsus hisce condolet malis aether,
Superosque tangunt moesta verba viventum,
Hos sume questus, consciasque virtutum
(10) Voces tuarum, nostra quas tibi Pallas
Inerudito tristis ingemit lessu.
Plorant dolores caeteri, stupet praesens;
Cyrrhamque claudens, pallidamque Pyrenen,
Haurire sacri fontis impedit lympham.
(15) Quin ipsa frontes irrigans Poëtarum
Libethra rarâ labitur dolens guttâ.
    Ereptus orbi est magnus arbiter fati,
Domitorque mortis, & labantium vindex,
Et restitutor, & peritus assertor.
(20) Qui proruentis tela contudit lethi,
Iamque occidentes, jamque penè clamatas
Luces retraxit, staminumque director
Tardavit arte propera fila Parcarum.
Cui jura vitae, seculique languentis
(25) Imperia, Phoebo deferente, parebant.
Haec sensit ipsa, quae superstes excussit.
Hoc ore priscos Graeciae imbibit patres,
Senemque Coum, Pergamique doctorem
Studiosa pubes, & scholas Pelasgorum;
(30) Et quicquid olim sapuit Hellas antiqua,
Traduxit ad se; totque damna morborum,
Vitae labores, abditas vias lethi,
Attenta didicit. Hic senis Stagiraei
Oracla genti prodidit Batavorum,
(35) Medicisque curis tanta verba praestruxit.
Quippe illa sacri foederis ligat nexu
Doctrina prudens, nesciosque Naturae,
Caecosque turpis inscientiae mystas
Damnat Machaon. no medebitur rectè,
(40) Sanare quisquis, quem volet, stupens nescit.
Nec fata solum, funerumque tot casus
Mens cauta flexit, ingenîque nascentis
Caliginosos voce dispulit vultus.
Hunc Federati Martis inclytum fulmen,
(45) Arausiorum gentis & soli Princeps,
Humanitatis vindicem suae scripsit.
Ut, quae potentem cura lassat Hispanum,
Orbemque nostrum fulcit, ille fulciret.
    Talis Lyceo, patribusque Musarum,
(50) Sic vixit urbi, quodque laudis est summum,
Sprevisse potuit, quos stupemus, applausus.
Sed vixit, eheu, fidus ille morborum
Curator animus, & salutis antistes,
Recti satelles, & severus exactor,
(55) Cultor bonorum, victor invidi dentis,
Industriaeque pertinacis exemplum.
In quo benigno lenitatis adspectu
Gravitas verendae miscuit decus frontis.
Abivit, eheu, speque plena natorum
(60) Terris dicavit vota, spiritum coelo.
Ubi beatis celsus accubans mensis,
Humum perosus, seculumque, quod fluxit,
Orditur aliud, nec salutis humanae
Iam sospitator, corporisque quassati,
(65) Felicitatis occupat suae portum.
Ubi perennes vita protrahit luces:
Coram tuetur, quae remota speravit:
Non luctus illi gaudio comes vadit:
Nec membra quicquam carnifex dolor frangit:
(70) Morbi facessunt, febriumque tot turmae,
Clarusque terris Vorstius, viget felix.


IN
Diatribas Scholasticas
Cl. Doctissimique Viri
THEODORI SCREVELII
gymnasiarchae.

REctor Iuventae, ductor efferae gentis,
Scientiarum multiformium doctor,
Et arbiter perite disciplinarum;
Potens docendi, quum docentis ex ore
(5) Ignara pendet palpitantium turba:
Potens monendi, quum monere te poscit
Recalcitrantum dives aula Cyclopum,
Et insolentis improbus furor secli:
    Quis hic serenae pulpitum quatit famae
(10) Novus Palaemon? porticusque doctorum,
Et perstrepentes maximi lares Phoebi
Redonat orbi? quis puertiae primos
Castigat annos? traducesque dilectos,
Parentiumque tot propagines laetas,
(15) Semen Batavum, patriae renascentis
Perenne germen, spemque gentis invictae
Sub jura cogit, & rebellis orchestrae
Retundit ausus? pandis ora, Schreveli,
Diserta Rhetor, & scholasticum Belgis
(20) Regnum reformans, sceptra paedagogorum,
Trepidosque fasces, & tribunal augustum,
Totumque coetus litterarii circum
Legum catastis vinculisque constringis.
Hic oscitantum naenias magistrorum,
(25) Hic imperitos commatum latratores,
Ineptiarum serios rogatores,
Scabrasque voces, & superba fastidis
Elementa vocum, ludicrosque natales.
Hic sparsa latè regna Grammatistarum
(30) Arctas ephebis; dogmatumque congestos
Purgas acervos. hic nepotibus diram
Ferocientis Orbilî dicam scribis:
Corylisque lentis, frondibusque nodosis
Praefers minacis acre jurgium frontis.
(35) Hic Tulliastros verba more mendici
Ferruminantes, sordiumque priscarum
Quasi ostiatim luridos petitores,
Reos lacessis: hic rudes soloecismos,
Fecesque Euandri, Rhetorumque tot morbos
(40) Arces Lycaeis, puriorque praefaris.
Hic eruditae pubis impigros gressus
Urges triumphis, laudibusque suffulcis
Avara famae pectora, & facem subdis
Virtutis oestro. torpidas pudor mentes
(45) Incessit atrox, seculique despectum,
Vivumque rerum nesciis parat bustum.
Hic foeta vitiis induit repurgatos
Natura vultus, & docentium curis
Gaudet renasci, ne profana stribligo,
(50) Illiterata mens, proterva vecordem
Analphabetis vita reddat aetatem;
Interque coetus semifaeminatorum,
Inersque vulgus langueat veternosa.
Quid prisca jactas Orpheum tuum Thrace
(55) Flexisse tigres, amniumque veloces
Stitisse fluxus? horridas Hebri vatem
Stupuisse rupes? hic tigres Batavorum,
Rabidumque pectus fervidae juventutis,
Osque illud audax, & jecur leoninum,
(60) Furiasque docta voce mulcet orator.
Quid sponte grandes credis erigi Thebas,
Cantuque flecti lubricum pecus Nerei
Excors vetustas? quid laboribus fictis
Alcmena natum laurea poëtarum
(65) Superba donas? sordibus repurgatum
Stabulum tyranni, saeviensque Stymphalis,
Et pullulantum faeta Lerna monstrorum
Scholae fuere, agrestiumque pugnaces
Iuvenum palaestrae, flagitîque foecundae
(70) Sodalitates. Tu Batavus Amphion
Has condis arces, urbiumque praemunis
Virtute portas. Tu renatus Alcides
Hydras fatigas, & potente doctrina
Nessum trucidas, frangis ora Centauris,
(75) Et versipelles arte subdis Antaeos.
Per te aleator, improbusque scortator,
Perjurus, exlex, coelitumque contemptor,
Et fastuosus, publicusque grassator,
Et qui superbas inflat impotens buccas,
(80) Et qui bibaci vina gutture eructat,
Aeris paterni nominisque decoctor,
Et quicquid usqam criminum atque monstrorum
Perdit venustum impuberis decus vitae,
Mundo fugantur. Sanctitas, fides, candor,
(85) Sororiansque veritas fatiscenti
Redduntur aevo. Tu velut mari magno
Flectens carinam Tiphys, ocium fesso
Donas ephebo, jam vigil truces ponti
Diffringis aestus, & minis procellosum
(90) Componis aequor; mox severus obstantem
Hellen flagellas, exuisque Neptunos.
    Vir magne, cujus insidens labris regnat
Vis tanta fandi, quo nec alter hoc coelo
Aut jussa dictat rectiora cirratis,
(95) Aut verba balbis aptiora praemandit,
Sive explicatos Rhetorum sinus pandis,
Seu sensa vinclis contrahis Stagiraeis,
Vel in recessus grandium poëtarum
Doctor recedis: Iam Palaemonem Belga
(100) Audit loquentem. dumque gymnasî priscos
Evolvit ortus, regibusque calcatos
Legit penates, atriumque Pelidae,
Sublime majestatis arduae limen
Veneratur ultro, & fascibus tuis charos
(105) Subdit Quirites. Ipse vocibus doctis
Recoctus infans, jamque plus sibi notus,
Fidem Tonanti, lumen ingenî famae,
Consulta Patriae, verba commodat rostris,
Seque esse gaudet, qualis haut potest nasci.


Ad
ISAACUM DORISLAUM,
quum Iuris U.D. crearetur.

CUi pulvis ocî, & paedagogicum murmur
Ferulaeque tristes, & recocta ter crambe,
Et elocati temporis dies lenti
Erectioris mentis indolem frangunt,
(5) Animumque sellis mancipant magistrorum;
Isace, quin te seculo tenebroso,
Umbraticoque nomen eximis ludo,
Et inquietae praelegentium turbae?
An illa Graji docta suada sermonis,
(10) Orisque Latii praedicanda majestas,
Sophiaeque sacrum pectus, & labor Phoebi,
Servire semper poscet? & fremet voces
Rudi Iuventae, barbarasque purgabit
Illitteratis sordibus diu chartas?
(15) Captivus istis quando liber è vinclis
Tibi vacantem spiritum trahes laetus,
Patriae decorus? num Scholae sacramentum
Illiberale, pertinaxque dixisti?
Nec sat superque laudis indigens fama
(20) Attrivit aevi primulum tui florem?
    Fallor. verendos en tibi lares pandit
Astraea virgo, & prisca Caesarum jura,
Ac purpuratas expedit Themis voces,
Legesque regni, multiplexque sufflamen
(25) Praevaricantis dictat ausibus mundi.
Hac arte nixus, altius Deûm sedes,
Fastigiumque laudis, & procul vulgo
Ignaviaque dissitas domos scandis,
Olidisque sensim pulpitis virescentes
(30) Subducis annos. altioribus curis
Debetur aetas ista, quae sui juris
Spectare Soles, plusque candidos possit.
Non sat, Iuventae profuisse; jam rostris
Virisque sacri sensa juris imperti;
(35) Et ipsa tecum patriae salus crescat,
Tuasque laudes commodis suis jungat.
Ecquid Palaemon, Orbilîque clamores
Tardant euntem, ignobilique concludunt
Coelestis aurae portiunculam circo?
(40) Vir docte, vir venuste, flos amicorum,
Balbutientis hactenus scholae verna,
Iam majus adflet impetus tuos Numen,
Tandemque vinctae mentis expedi robur.
Servire nescit, quam Senatus augusto
(45) Investit auro, pileoque libertas.


IN HONOREM
LEONARDI SYPESTEYN
I.U. Doctoris.

Petit 14
PRaestans Ephebe, corculum Camoenarum,
Constans Batavae humanitatis assertor,
Et summe cultor elegantiae morum,
Vindex severi Iuris Imperatorum,
(5) Quos vel superbis Roma collibus quondam,
Rerumque dominos Occidens salutavit;
Vel quos Eoa parte vidit augustos
Helles sepulchrum, barbarusque Thrax pavit.
Seu jam profundos disputator illustras
(10) Legum recessus, Italosque doctores,
Trucesque Baldi Bartolique rubricas,
Balbutientis seculi sacras voces,
Totque involutam nubibus Themin pandis:
Seu jam decorum verticem tibi lambit
(15) Phoebaea laurus, Caesarumque concedens
Indulta Pallas magna verba transcribit:
    Exurge curis expedita morosis
Mens docta tandem, desidisque jamdudum
Spretor Vacunae, ingloriique languoris,
(20) Vocem Poëtae gratulantis hanc audi:
Excelsa virtus indolesque non vilis,
Discreta vulgo, semet erigit semper;
Novoque gestit ire celsior motu,
Contenta nunquam. vividae focum mentis,
(25) Ignesque sufflat laudis aura sopitos.
Nec precia spernit, anxieque nec poscit
Honestus ardor. illa spernit & damnat,
Majora meritis quae sibi dari credit.
Quaecunque lenis gratiae favor confert,
(30) Aliena dicit, emta nec placet fama,
Veniamque sperat inscientiae nullam.
Sic teste Leida, pectus ussit erectum
Fax ista laudum, gloriaeque vis prima
Fastidiosas otii moras rupit.
(35) Nec docta Phoebi templa lentus intrasti,
Aut te sequentum studia ponè spectasti,
Sed quâ praeibat turba litteratorum,
Sitiensque honoris alter, acer ivisti.
Et qualis ille fervidos rotat currus
(40) Superbus Hiero, totque despicit retrò
Ducum quadrigas, quas vel Isthmium littus,
Vel vidit Elis, carceres tuos linquis
Gradu citato, terminique jam compos
Apollinari laureâ caput cingis,
(45) Plaudentiumque vota colligis laetus.
At tu, beate, sive patriae solves,
Quae docuit ipsa, sive regna Gallorum,
Veteresque Celtas, Ausonasque spectabis,
Iusti memento, nec leves puta voces
(50) Themidos verendae, & (ah) labantis Astraeae.
Tua scita praesta, sanctiorque commendet
Doctrina mores. alterum cave laedas,
Suumque Titius auferat, suum Cajus.
Non cura fallax pestilensve donorum
(55) Decidat aequo, nec malus clientelam
Consultor unquam commoda improbae causae.
In lege jus sit. non diserta laudatur,
Effronsque jura mentientium lingua,
Vocisve multum disserentis orator,
(60) Sed recta suadens, nesciusque mercari.
Sic jura Minos gentibus dedit quondam,
Sic Sparta causas dixit è tribunali,
Sic gratiae expers pallidique livoris
Tot inferorum versat Aeacus sortes.


Clarissimo Viro,
PETRO SCRIVERIO,
novam Tragoediarum Senecae & aliorum
Editionem paranti.

Petit C02
DUm luctuosi carminis tragoediam
Molitur orbis, & cruentos induit
Bellona vultus, dum Thyestes, & novus
Tumultuantem pulsat orchestram Creon;
(5) Dum saevus altis Pyrrhus instat arcibus,
Et exsecrandi nurubus adventant dies,
Phryges fugantur, & maritis dissitae
Lugent Creusae, prisca Troas luditur,
In se feroces tota convertit manus
(10) Europa demens, & furentem pellicem
Imitata natis ipsa succenset suis:
Tu Martialis docte Scriveri jocos,
Pariterque grandes vatis Annaei sonos,
Et insolentes foeneras luci novae
(15) Veterum cothurnos, Delphicaeque praesides
Quaesitor urnae litteratorum gregi.
    Exsanguis illa nempe conflictatio est,
In quâ triumphum victor & victoriam,
Victusque cladis percipit fructum suae.
(20) Stant bella calamo: nulla regnorum sitis,
Aut invidenda regibus cubilia
Materia litis. obsitos foedo situ
Purgare sensus, involuta pandere,
Et impeditos lectionum compedes,
(25) Erroneamque vindicare dexteram,
Hoc agitur omne. quisquis Oedipus fuit,
Aut Sphinx acuta, vel peritus arbiter,
Applaudit illi tota censorum schola,
Musisque amicis gloriae palmam refert.
(30) Hac arte lacerâ pelle foedus Hercules
Nitet serenus. gaudet excuti suos
Atreus furores, & Thyestis ferculum.
Hac arte rursus Oedipus felicior
Lumen recepit; temporumque injuriâ
(35) Distractus iterum Virbii currus ruit,
Sed restitutus. proximum Phoebo caput
Tiresia divûm clarius pandit fidem,
Oracla reddens. rapta filii manu
Redit Iocastae vita, teque vindice
(40) Adest petitus omnibus votis Creon.
Quin Hecuba multis involuta plexubus,
Ut dixit olim, filios plangit suos.
Fugiens Iason redditur, mater furens
Discerpta multis membra colligit locis.
(45) Sed ille laeso mollis Aegisthus thoro,
Et bellicosi conjugis conjunx latro,
Dolent nefandum litteris prodi scelus.
Alcmena gaudet obsitum caligine,
Lentaque secli tabe confectum decus
(50) Redire nato. ringitur Caesar Nero,
Octaviaeque vellet occasum suae
Oblivioso supprimi silentio.
Tu nil moratus monstra, pristinum decus
Scenae redonas; dumque picta fecibus
(55) Detergis ora, puriùs multò pater
Tragoediarum nostra pulsat pulpita.
    Inimice vates gentis* Hispanae, tibi
Cur illud adeò gentis Hispanae placet
Hostile carmen? cur iniqui littoris
(60) Tractas Poëtas? an probare cogimur
In hoste dotes? vel novenarum chorum
Non tangit ira, si qua Principes ciet?
Nec saeva Musas odia sceptrorum premunt,
Neuterque Apollo est? Omnis assurgit tibi
Recentioris docta seculi cohors,
(65) Grataque fasces mente submittunt suos.
Sic dum sepultis vindicas scriptoribus
Priscos honores, posthumam laudem feres.
Non ille lethi dentibus teri potest,
Qui litterarum principes vetat mori.


Ad Nobilissimum Virum,
GODEFRIDUM
de HAESTRECHT,
varias Sciotericorum formas Astronomica
arte delineantem.

TU, qui citato promoves cursu diem,
Sororiaeque crederis lucis parens,
Auguste Titan, magne mensor aetheris,
Pelusiorum gentis admiratio,
(5) Et sanctus horror, qui per obliquos sinus,
Chelasque Cancri, & fronte submissa Caprum
Gradu retorto fervidos currus rotas:
In quem vetustas primus annorum vias
Caesar reduxit, Cynthiaeque motibus
(10) Inordinatos arte transtulit dies:
    Subsiste paulum: sive jam recens mari
Emersus umbras contrahi sensim cupis,
Seu vectus altùm rectior gentes feris,
Seu fessus almum fluctibus mergis diem,
(15) Fumansque vultus terra dispandit tuos.
    Metitur orbem pertinax industria,
Coelique spatia circulo claudit brevi
Proles Promethei, & temporum signat notas.
Tu per patentes aetheris vadis domos,
(20) Raptusque verum scribis in coelo diem;
Horasque paribus explicas vestigiis.
Hîc in tabellis orbitam pingit tuam,
Et usitatas ponit horarum moras,
Cursusque rarus artifex, mimus tui.
(25) Te prodit umbra, quoque coeli cardine
Currant jugales, monstrat humanus labor.
Stat plana, & aequo deserit libramine
Inflexa nulla parte terram lamina.
Quam recta tenuis lineae secat via,
(30) Mediumque Superis figit & mundo diem.
Haec limes ille est, umbra quo brevissima
Septentrionis dexterum ferit latus,
Nullamque cernit bis quotannis machina
Obliqua nusquam, quo Syene torrido
(35) Supposta Cancro nescia est umbrae semel.
Transversa rectis ducitur mox angulis,
Tangitque primam norma, quo distans pari
Statione tellus, hic cadentis lumina,
Nascentis isthic indicet Solis jubar.
(40) Hanc umbra lambens parte quartâ circuli
Distat priori, & sexta mortales pigros
Vel poscit hora manè, vel sera expedit.
Quas inter alios scribit horarum situs
Mens arte certâ, qualis emensus polum
(45) Colurus alter, doctus index temporis,
Terrae incubantem dissecat coeli viam.
Exinde gnomon fixus umbram projicit,
Tenebrisque spatia certa designat suis.
Indocta non hunc ponit in circo manus,
(50) Sed gnara rerum. cernis ut celso micans
Cynosura coelo, nec Batavis occidens
Hoc orbe justo surgat è terrâ gradu,
Axisque curvo permeet centrum situ?
Hac lege gnomon cuspidem tollit suam,
(55) Austrumque spectat hinc, & hinc septem videt
Boreae triones, horridumque Caucasum,
Ubi Solis expers mensibus sex incola
Tethyn perenni damnat adstrictam gelu.
    Nec plana solùm dicit horas machina:
(60) Erectus altis asser assurgens locis,
Terraque recto dissidens libramine
Partitur illas. flectit in muro calens
Pyrois habenas, terminosque conspicit
Motus diurni lucis aureae parens.
(65) Hic arctiore verus horarum situs
Regione distat, anguloque prominens
Angustiore pendet ad poli gradus
Stylus relictos. versat aetheris domum,
Totamque sphaerae obliquioris indolem,
(70) Mens erudita. fabricat Gallis suum,
Suumque Iberis, accolisque Vistulae,
Heterosciisque, fervidisque Amphisciis,
Perisciisque frigidis tempus notat.
Fluxere Graecis Solis indices aquae,
(75) Horasque mensa est discrepantes clepsydra.
Imitatur illas, & vetustis invidens
Hic Belga seclis vindicat palmam sibi.
Godefride, quò non igneus mentis tuae
Perrumpit ardor, visque coelo debita?
(80) Quos Archimedes circulos duxit senex,
Et quos Pelasgus docuit Euclides sinus,
Triangulique multiformis indolem,
Numerosque doctis legibus coërcitos,
Transversa quoties aequet orbem linea,
(85) Quadrata quantum circulari discrepet
Figura, nosti. vasta jugerum loca,
Pressasque valles, montiumque vertices
Metiris oculis. nec satis tellus tibi
Vilisque arena est. scandit editos Deûm
(90) Animus Penates, quaque servat Parrhasin
Ursam Bootes, & triangulum micans
Meruit locari, Siriusque urit solum,
Spectator haeres. hic nefas visum tibi
Nescire, quantis passibus coeli ruant,
(95) Ut summus orbis inferos trahat Deos,
Sequensque lentè vadat adverso gradu,
Stellasque raptu vectet haerentes suo.
Quibus ille tardus exeat vestigiis
Platonis annus, tertiusque qui queat
(100) Trepidare motus. cur propinquior premat
Diana fratrem, nunc remota deserat.
Cur illa plenas porrigat mundo faces,
Conjuncta nullas, cur subinde cornibus
Adspectet Ortum, Cynthium sequi velit,
(105) Moxque antevertat, cur Draconis horreat
Uterque nodos, cur petulantior Venus,
Nunc ire, stare, nunc retrogradi audeat.
Qua parte coeli noctibus minans dies
Aries adaequet, latiusque non sinat
(110) Solem vagari Cancer. ut terram super
Exorta serò Pleias Autumnum ferat.
Quae zona radiis urat infestis caput,
Quae temperatis gaudeat caloribus,
Quas non solutâ Iuppiter damnet nive.
(115) Quantum Deorum tecta nostris sedibus
Semota distent: quotque dimensus pedes
Titan coruscans, Marsque supputet minor.
    Hac arte foedae dissides inertiae,
Vulgumque spernis, sanguinique nobili
(120) Nunquam labantis foeneras famae decus.
Sic astra Caesar didicit, & Solis vias
Ostendit olim gentibus. sic circulos
Arausiorum pingit, inter praelia,
Princeps stupendus. sic Olympi machinam
(125) Atlas superbis fulsiit cervicibus.


Ad Clarissimum Virum
ARNOLDUM BUCHELIUM,
In Huberti Goltzii libros de Vitis Caesa-
rum ex numismatis Romanis
restitutis,
HENDECASYLLABI.

VUltus Aeneadum, duces Quiritum,
Stantem curribus essedisque Romam,
Et Romae dominos, & illa prisci
Secli nomina, Romulique stirpem,
(5) Nobis Goltzius exhibet videndos.
Tu praebes mihi, Bucheli, legendos.
Devotasque animas perennitati
Transcribis mihi, lege non loquendâ.
    Specto Iuliaden, verenda qualis
(10) Dictator tulit ora, vel remissâ
Obnubit caput infulâ sacerdos.
Agnosco phialasque, laureasque,
Et stellas, aquilas, decempedasque,
Vexillum, capedunculas, aratrum,
(15) Cultros cum lituis, faces, patellas,
Urnas, pilea, Flaminum secures,
Et quaecumque sibi poposcit augur,
Et quae promeruit sibi triumphans.
Hic cernas patriae decus parentis,
(20) Cernas indigetem, suosque quali
Deducat genitore Caesar ortus,
Aeneae Venerisque matris ora,
Seu victrix fuit illa, sive felix,
Seu malit Genitrix Deûm vocari.
(25) Luget Gallia perditis trophaeis,
Lugent Teutones, & pater bicornis
Romanas vehit invidus cohortes.
Aegypto domitâ ruunt carinae,
Et frendet Crocodilus, ampla Nili
(30) Rostris ostia permeat viator.
Ultor Brutus adest, trucesque sicas
Ostentat Latio, comesque Cimber
Tollit pilea fascibus receptis.
Indignor caput improbum ferocis
(35) Antonî, Lepidusque me triumvir
Plus vultu reficit gravi, decoro,
Dum victor domat Asturas superbos,
Exarmatque Tagum, ferumque Baetin,
Aut grandi sedet altior caballo,
(40) Aut curru dominam pererrat urbem,
Aut vastos regit imperator Afros,
Aut saevi exuviis furit leonis.
    Risi tergeminas sodalitates
Antonî, Lepidique, Caesarisque,
(45) Non hostes satis, aut satis benignos,
Non charos satis, aut satis malignos.
Vibrant Armenii graves sagittas,
Vincit Ventidius, duplexque serpens
Hinc illinc capiti imminet, viroque.
(50) Iungit castra manus, fides maniplos,
Aegyptum Latio; sereniores
Expandit mulier superba vultus,
Et sculpto Cleopatra fulget auro.
    At tu, qui titulis Deûm triumphas,
(55) Vatum grande decus, decus juventae,
Iam Consul toties, tribunus, augur,
Divi nate patris, trophaea prisco
Octavî tua colligis metallo.
Iam Trinacria, jam subacta Memphis,
(60) Victrices tibi consecrant figuras.
Sacrat Bilbilis ipsa, Cantaberque,
Et qui signa gerit reducta Parthus.
Te Germanice posteri loquentur,
Dum Chaucos, Frisiosque, Saxonasque,
(65) Catthos subdis, & impigri Visurgis
Accenses spoliis tuis pharetras.
Sub te Rhenus arundifer recumbit,
Lugent Vindelici, novisque victi
Praebent praemia pineam triumphis.
(70) Aras intueor, bases, columnas,
Cippos, quercea serta, tot quadrigas,
Deductos peregrè tibi colonos,
Taurorum juga, quosque Graecus, Afer,
Europaeque Asiaeque laetus orbis
(75) Sculpendo tibi nuncupant honores.
Cedunt arma togae, ferocientem
Claudunt templa Deum, tuosque felix
Ostendit mihi Capricornus ortus,
Ac lauri tibi militant perennes.
(80) Mox fastos mihi Consules recludunt,
Et quae Caesaribus priora seris
Currunt secula, temporumque fasces,
Gallos, Semproniosque, Claudiosque,
Pictores, Rutilosque, Iuniosque,
(85) Flaccos, Posthumios, Atiliosque,
Fortes Scipiadas, Paterculosque,
Cottas, Aemilios, truces Metellos,
Et claros domitis duces Faliscis,
Et claros Siculis duces subactis,
(90) Captisque Insubribus duces ovantes,
Et victum Fabio morante Poenum,
Pressis Sardibus inclytum Mathonem,
Imbelles Ligures, Getas, Cethegos,
Et Gracchos querulos, graves Catones,
(95) Mixtosque omnibus alites galeros.
Quid Drusos referam? quid Africanos,
Pisones, Curiosque, Cassiosque,
Scauros, Caecilios, Papiriosque,
Et capto Marium ferum Iugurtha?
    (100) Quos ne dicere singulos laborem,
Quotquot Romulidum duces fuere:
Quotquot Goltzius exhibet videndos,
Tu praebes mihi, Bucheli, legendos.


IN HONOREM
IOHANNIS BODAEI
à STAPEL,
Medicinae Doctoris.

VEteres Pelasgi, palliata natio,
Et vos togati gentis Italae patres,
Veneranda senio turba, prisca gloriae,
Et eruditi prima nominis parens;
(5) Quos ipse quondam mille morborum vices
Gratasque vitae Cynthius docuit moras;
Tunc, cum renatum Virbium mundo daret
Ars Aesculapî, territisque curribus
Discerpta membra redderet Phoebi puer.
(10) Et tot cadentis Graeciae Phrygum manu
Sagax Machaon duceret lentè neces:
    Spectate Batavos, Belgicaeque porticus
Augusta templa, litteratorum domum,
Sedes amoeno destinatas otio,
(15) Circumque honoris, & bonae famae scholam.
Majora certè, nec probata Cecropi
Momenta laudum posteri persolvimus
Doctae Iuventae, quam laboris orbita
Ad summa rerum vexit, & scientiae
(20) Ardor profanis segregavit usibus.
Tollit superbâ sede praeclarum caput
Phoebi sacerdos, & decus subsellii
Sublimioris altius mentem vocat;
Nec humile quicquam, seculique ineptias
(25) Apinasque vulgi, futilesque naenias
Spectare suadet. laxat effusos sinus,
Virumque monstrat digna majestas togae.
Et ille celsas pileus radens comas,
Insigne pulsae servitutis, libera
(30) Placitis magistri sensa doctorum expedit.
Semperque servum, semper obsequens pecus,
Et usque sectans antecedentum gregem,
Erectus odit; nec faventibus Diis
Didicisse credit, qui docere nesciat.
(35) Digito coruscans annuli solers labor
Precium sciendi pensat, & tot artium
Tractus patentes, disciplinarum modos,
Totumque Phoebum circulo claudi docet.
Sociata dextrae dextra Musarum fidem
(40) Adiurat obses, symboloque publico
Damnat Camoenas mentis indigas bonae,
Sterilesque rixas litterarii fori.
Hîc saevientes commatum super situ
Criticas cohortes & minaces paginas:
(45) Hîc obsoletis sordibus Pacuvii,
Vel discrepante lectionum indagine,
Blattaeque morsu, dentibusque araneae
Enata bella, rupta fratrum foedera,
Odiisque foeta pectora, atque irâ gravi.
(50) Nunc clausa celsis charta pulpitis jacens,
Hoc scire nos vult, quod reservat abditum.
Nunc ipsa celsis charta pulpitis patens,
Crebro labantis ingenî prodit vicem.
Dum nostra facili miscet ignorantiâ
(55) Humanus error scita, nec totam cupit
Aut se videri vel recondi veritas.
Non ista Pallas sedibus sanxit suis
Monumenta laudum, nec nepotibus Remi
Corona doctum dignior cinxit caput.
(60) Non sic Lyceo, non Cleanthea domo,
Non Socratea gente prodiit puer.
Qualis sub axe Belgico famae vadum
Tentat Bodaeus, invidique nominis
Decus reportat, & serenum verticem
(65) Laetus paternis inferet penatibus.
Habet omnis aetas aestimatores boni,
Sapientiaeque rarioris arbitros;
Non pretia recto defuere, non favor.
Suique magnis debiti virtutibus
(70) Plausus fuere, nec recentis seculi
Aut posterorum cura segnior fuit.
Nunc vos favete, quotquot herbarum trahit
Insons cupido. tu Camoenarum pater,
Latè patentis magne lustrator soli,
(75) Et tu virentes Flora diducens sinus,
Manesque, clarus quos beavit Atrebas,
Fovete Iuvenem, quem triumphali vehit
Doctrina curru. vestra non segnis sacra
Veneratus hospes, graminum quidquid suis
(80) Extrusit agris vasta mundi machina,
Ter mille servat paginis reconditum.
Illi corollam dii, deaeque, nectite,
Ter mille textam frondibusque & floribus.
Sic doctus ille mille lector graminum,
(85) Examinator mille fibrarum sagax,
Censor colorum, mille promus nominum,
Herbasque pernox interens & exedens,
Herbis tegatur vivus, herbis mortuus.


Ad
IOSEPHUM VORSTIUM,
I.U. Doctorem.

INusitatum cur mihi barbitum,
Situque foedam tendere me chelyn,
    Iosephe, cogis? cur triumphos
        Dedecoras strepitu poëtae,
(5) Me vate famam, pilea versibus?
Cur invidendis clarus honoribus,
    Nec testis expers, vile speras
        Pauperis officium Camoenae?
Dos ipsa virtus est sibi: quam sequax
(10) Licet procetur nominis ambitus,
    Se debet aevo, sola victrix
        Invidiae, immemorisque fati.
Crescis merendo, nec titulos tibi
Ignava scribit gratia; nec favor
    (15) Aut servit indignae Iuventae,
        Aut vitium precio coronat.
Tu juris acri praesidio potens,
Intorta legum dogmata dissecas.
    Tu Principum consulta gnarus
        (20) Excutis, & sinuosa Baldi
Praecepta pandis. Tu Decios sagax,
Accursiosque, & nomina labili
    Erepta seclo, quaeque terris
        Sol Oriens dedit, Occidensque,
(25) Edicta Regum digeris arbiter:
Gravesque jussus Caesarei fori,
    Et vindices recti secures,
        Et scelerum recitas catastas.
Astraea tali praeside laetior
(30) Terras revisit: jura legit reis;
    Nec innocens causa vacillat,
        Nec veniam meruere culpae.
Privata cedunt commoda publicis;
Emptum tribunal displicet; & manus
    (35) Avara lucri, quae nefando
        Iudiciis famulatur auro.
Cives tueris: fraudibus obicem
Obdis profanis: te lachrymabilis
    Pupillus exorat, rogantque
        (40) Te vidui gemitus patronum.
Praestat trophaeis tuta domi salus,
Victisque Iberis justitiae rigor.
    Plus, jura condidisse Belgis,
        Quam peregrè domuisse Calpen,
(45) Formidolosis vel mare classibus
Stravisse totum. Scipiades pater
    Plus cive servato superbit,
        Quam domitis Numidûm sarissis.
Quin litterato nobilis otio,
(50) Per Graja raptus compita, Graeciae
    Fontes bibisti, nec Latinae
        Inferior studiis Minervae.
Nunc vectus alâ praepetis ingenî,
Vatum beatos sollicitas choros;
    (55) Nunc voce facunda disertus
        Attonito loqueris Lyceo.
Mox erudito das Venetûm patri
Chartas Philippi, & fluctibus Adriae
    Infers Batavorum labores:
        (60) Et veteris monumenta mundi.
Augusta nescit mens spacio capi;
Quocunque laudum fervida vis vocat,
    Grassatur audax, impetuque
        Insequitur generosiore.
(65) At cuncta blandae fama modestiae
Momenta honorum transilit, & novos
    Doctrina successus decenti
        Dissimulat pudibunda vultu.
Beate Vorsti, Palladii decus
(70) Diffunde regni; & Celtica dum petis
    Illustris arva, vorticoso
        Insinua titulos Garumnae.
Ne docta Rheni pignora Sequanae
Cedant alumnis. Laxius explica
    (75) Laudum theatrum, nec tribuli
        Sufficiat placuisse Belgae.
Sic Leida jactet Vorstiadem suum,
Sic tanta Fratri gaudia divide,
    Sic Aelium repone terris,
        (80) Et patrio cineri parenta.


In Vetulam libidinosam.

SUnt, quas dedecorant hiulca naris,
Obstipum caput, & retorta cervix,
Aut centum facies arata rugis;
Sunt, quas depreciant putres mamillae,
(5) Et foedis recubans caper sub alis;
Illi dens veluti ferocis apri
Pando prominet ore, pendulumque
Labrum non sinit admovere labro:
Hanc gibbus populo eximit Quiritum:
(10) Illa est cernua, & ista prona multum
Terram vel gradiens deosculatur:
Claudam spernimus, odimusque luscam,
Et balbam, tremulamque, garrulamque.
At tu Tartareo tremenda vultu,
(15) Mater Tisiphones, soror Megaerae,
Orci filia, squallidum cadaver,
Impurissima sordium cloaca,
Dum pruris nimis, & libidinosa es,
Uno in corpore plus habes malorum.


Clarissimo doctissimoque Viro,
D. THEOD. SCHREVELIO,
pro missis filiolo libellis scholasticis,
    Gratias agit pater Hendecasyllabis.

MIttis munera, Schreveli, libellos,
Quae possunt pueri placere patri:
Mittis munera, Screveli, libellos,
Quae possunt puero placere patris.
(5) Illic Grammaticos tonare casus:
Illic Rhetoricum sonare schema:
Illic dactylicum rotare carmen:
Illic verba referre Tulliana,
Et fraudes recitare disputantum
(10) Addiscent pueri rudes, tenelli.
Quo Flaccus socios suos aceto;
Peccantes sale perfricet Quirites:
Quàm tristes elegos remittat exul
Vates, per Scythicas vagus pruinas:
(15) Quo cantu Corydon, feroxque cultu
Tellus gaudeat: ut truces poëta
Gradivi lituos canorus inflet,
Et grandi tuba consonet Maroni.
Hîc voces repetunt suas Athenae:
(20) Pelidae stomachum legunt Batavi;
Romanosque duces, & illa belli
Quondam fulmina Romuli nepotes.
Fastos Sulpicius sacros recludit,
Iudaeosque patres redonat orbi.
(25) Et postquam pueris misella terrae
Visa est gloria, & eruditionis
Tantae portio vilior videtur:
Spectat pusio siderum meatus,
Spectat retrogrados superbus ignes:
(30) Atque inter Veneris, Iovisque cyclos,
Inter Signiferos, polos, triones,
Zonas, Andromedas, lyras, sagittas,
Et pisces, aquilas, canes, leones,
(35) Fastidit ferulas, scholas, magistros,
Ipsis altior ipse jam magistris,
Cunctis doctior ipse jam Lyceis.
    Haec dum munera mittis, ac libellos:
Libros mittere dico, non libellos:
(40) Quin grates toties loquor datori,
Quot donas puero meo libellos.
Quorum qui benè pondus aestimarit,
Nullos dixerit esse plus apertos,
Nullos dixerit esse plus disertos.


Ad
CONSTANT. HUGENIUM,
EQUITEM,
Poëmatum suorum libros Latino, Gallico,
Italico, & Belgico sermone
edentem.

Petit 15
OCelle Batavûm, sidus Itali soli,
Britanna Phoebe, Suada gentis Gallicae,
Cultor Latini nominis, togae decus,
Et inquieti digna portio fori,
(5) Sodalitatis eruditae corculum,
Omnisque plena pyxis elegantiae,
Quem magnus ille triplicis regni pater,
Haeresque Elisae regia tangens manu
Vulgi profanis segregavit coetibus,
(10) Et invidendo consecravit ordini:
Ut quum disertis implicaris vatibus,
Chartasque volvis, & levem Gnidi Deam,
Nixumque centum fraudibus Cupidinem
Doctè flagellas, nominis tanti memor,
(15) Equitumque famae, nobilisque sanguinis,
Dextram labanti commodares patriae:
    Quò te Poëtam raptat insolens furor
Tuae Camoenae? quae Thalia, quis novo
Grandes cothurnos Phoebus aptavit pedi,
(20) Nec usitatâ ducit in coelum viâ?
Non sic priorum lingua Belgarum ferax
Sese locutam meminit, ipse quùm suis
Leges Cheruscis ductor Arminius daret.
Non victor isto Westphali gentem soli
(25) Affatus ore est, quum cruentis caedibus
Aquilas Quirini terra stravisset ferox,
Positumque longè Roma sentiret malum.
Tu barbarorum verba Celtarum sagax
Nobis recudis. tu propinquos Nereo
(30) Populos virenti laureâ vates beas,
Latiumque reddis Belgio, Cirrham mari,
Helicona Cattis. tu Caballinos doces
Potare fontes salsa regna Tethyos,
Clariisque lymphis ora Teutonum lavas.
(35) Seu quum stupendus vesperas amantium,
Umbraticaeque porticus deliria,
Nemorisque grati basia, & murmur sacrum
Cantu revelas: sive moribus juvat
Ineptientis seculi nasum dare,
(40) Fluxasque semper vestium lacinias,
Et implicatos perfricas braccae sinus.
    O flos virorum, debitum caelo caput,
Secretioris magne possessor Dei,
Animaeque grandis hospes, & Iovis labor,
(45) Quàm nos, & omne, quicquid est vatum uspiam,
Post te relinquis, totque scriptum gentibus
Nec aemulandum posteris cantas melos!
Est, cui perennis foenerat famae decus
Germana Pallas, & perunctus fecibus
(50) Tumultuantis vultus ultor Velsii.
Fuit Secundus, quem venusta, quem jocans
Neaera blandis vellicavit osculis,
Suusque Latias traxit in Musas furor.
Sunt queîs süaves Sequanae placent Deae,
(55) Ligerisque Siren. cuncta concessit tibi
Natura solers, dum quadruplici sono
Apollinaris plectra barbiti quatis.
Sic altiores usque spiritus gerens,
Affaris omnes, Belgiique terminis
(60) Exis poëta, nunc Latinorum Albulam,
Nunc blandientis pocla Matronae bibens.
Mox te Britannus verba conantem sua,
Et cernit Auson, Italoque Vandalus
Permixtus ori. nulla non civem suum
(65) Te terra credet, nulla non vatem colet.
Quò plus laborum restat, & se latiùs
Diffundit Helicon, impetus urges tuos,
Novâque laudis pectus accendis face,
Nec scire non vis, scire quod quisquam volet,
(70) Qualis per alta montium cacumina,
Libyaeque valles impotens sui ruit
Ferox leaena, cui perurens Sirius,
Aut cura raptae prolis indomabiles
Accendit iras. illa fontis limpidi
(75) Vestigat ortus, omne scrutatur solum,
Nec antè cessat, quàm repertus dispulit
Insanientem Nilus aut Nigris sitim.


Ad
IACOBUM PETITIUM,
Advocatum Ultrajectinum.

QUi virtute petis Deûm penates,
Doctis omnibus expetis probari,
Nec quicquam petis, haud tibi petendum:
Non aeris malefidus appetitor,
(5) Non laudum malesanus expetitor:
Quem suum Charites, suumque Pallas,
Et suum Themis, & suum sodales,
Et conjunx petiit, petit, petetque,
Bonis omnibus expetite, qui me
(10) Convivam toties petis petite,
Nomen conveniens habis Petitî.


In helluonem.

HEri vocatus venit ad meam coenam,
Quo nil virorum Sol gulosius vidit,
Nec esitasse plus queat Sagunthinus,
Mutinaeque civis, aut Cyclopicus venter,
(5) Orcique custos, & vorax Phari monstrum.
Lactuca primum sessilis gulae cessit,
Praeludiumque vile perna coenanti.
Strinxit petaces pinguis offa gingivas,
Artocreaeque transiere fumantes,
(10) Armusque ovillus dentium minas sensit,
Etiam scolopax pasta, praeda brumalis.
Moxque ore eodem pectus anseris condit,
Quin sex placentis una bucca distenta est.
Totque esculenta diluit tribus tandem
(15) Vini lagenis, & liquoribus coctis.
Posthac Milonem ne suum Croton jactet,
Taurum vorare possit & Milo nostras.


D. WILHELMO HERBERTO
Comiti Penbrociae, Supremo Aulae Re-
giae Praefecto.
SCAZON.

HEros, Britannae sidus inclytum terrae,
Illustre regno nomen, & decus sceptri,
Qui penè spretis solus annuis Musis,
Batavoque precium grande feneras vati,
(5) Fautorque laudes asseris poëtarum:
Seu jam tiaras purpurasque suffulcis
Nestor verendus: seu remissus à curis
Regum labores lubricamque perpendis
Sortem potentum: seu receptus in Cirrham
(10) Vatum serenis cantibus diem fallis:
    Hunc, qui per atros Nerei venit fluctus,
Viasque longè permeat procellosas,
Leni libellum, praedicande Maecenas,
Continge dextrâ. laudibus tui Regis
(15) Vacat, tuumque nomen exhibet Belgis.
Si plura poscis, consecrabo me totum
Tuas ad aras. quoque majus haud possum
Donare, dono, mancipoque Barlaeum,
Tanto poëtis omnibus minus clarum,
(20) Quanto es Britannis omnibus magis charus.


Honori Doctissimi Iuvenis,
HERIBERTI de BEAUMONT,
de Nummis creditis, mutuo, commoda-
to, deposito, &c. disputantis.

PAllens Nummule, tinniensque numme,
Dati nummule pignoris redemptor,
Obses nummule, commodate numme,
Quem nec credere vult bonus libenter,
(5) Nec quem reddere vult malus libenter:
Litis Nummule mater, & sequester,
Eversor male numme nummulorum,
Lucrator bone numme nummulorum,
Qui nunc hunc potes obligare, & illum,
(10) Nunc fidem vadimonio revincis,
Nunc egentibus alligas penates,
Agros, praedia, & incubare moestis
Noctes porticibus soles, diesque:
    Quam tu per populos potens & urbes,
(15) Regum maxime, verticem superbum
Circumfers, dominator Universi!
Quam te vocibus invocat disertis,
Argenti gravis esuritione
Aulae cultor, & haurit usque ad ossa
(20) Clientem penitissimis medullis!
Quàm te castra cohorsque pessimorum,
Et furti venerantur institores!
Quàm te templa colunt, & aere cunctos
Vendens sat modico Deos sacerdos.
(25) Quàm te per Scythicas vagus pruinas,
Quàm te per Libycas vagans arenas
Mercator malesanus expetissit!
Quam te numina summa litterarum
Summi numinis instar osculantur,
(30) Et seras tibi lucubrationes,
Et chartas tibi consecrant & artes!
    En Toxander, & optimi parentis
Proles altera, gratulante Leida,
Causas exequitur pecuniarum,
(35) Et leges tibi praelegit severas.
Format pignora, mutui patronus,
Docet depositum, tuosque casus,
Et tot nequitias maligniorum,
Et tot nequitias potentiorum,
(40) Conatur tribus explicare chartis.
Illum post operas laboriosas,
Curas multiplices, nec otiosas,
Post laudum titulos, licentiamque,
Iuris praemia, pileum, togamque,
(45) Inter caussidicos tuos loquentem,
Inter virgineos choros amantem,
Et mox conjugis optimae maritum,
Et pulchra sobole beatiorem,
Multis Nummule nummulis inaura,
(50) Pallens Nummule, tinniensque numme.


Amplissimo doctissimoque viro,
D. IOHANNI SAECKEMA,
Curiae Frisiorum Senatori.

Petit D09
AUlae Senator, curiaeque praelustris,
Cui verba Minos dictat, Aeacus jussa,
Astraea sacras temperat fori leges:
Ocelle Frisonum, qui ferè unus in clarâ
(5) Tellure Musas asseris suae laudi;
Nec litterarum regna, nec veternosis
Sordere Phoebi templa vis magistellis:
Vindex leporis Attici atque Romani,
Omnisque tutor gratiae ac venustatis:
(10) En quae verendis justa manibus scripsi,
Atrasque voces, funebremque discursum,
Laudantiumque grande syrma verborum,
Quae fortè marmor poscet, aut dolens saxum,
Aut ambulator mane vel die sero
(15) Cadaverosis cernet in sepulcretis.
Interpres adsum rancidus tuae chartae,
Tuisque verbis verba reddo, singultum
Quae lectitanti syncopenque mox faxint.
Hic mos & usus optimae vetustatis,
(20) Et seculi, quod currit, ut rogi laudes
Aut scriptitet canatve posthumus testis.
Si praeficae me deesse partibus credis,
Et invidendas ingredi per ampullas,
Encomiastem, ignosce moesta scribenti:
(25) Si placeo docto judici ac Senatori,
Frisiaeque ocellus illa non videt laevus,
Iuvabit hos expectorasse Scazontes.


In Tumulum Nobilissimi viri,
ERNESTI ab AILYA,
Dongriae Orientalis praefecti.

VIator adsta, paululumque, si vacat,
Subsiste, donec, quis sit hic cinis, scias.
Quem fata coelo, fama terris consecrat,
Aeternitati vita, patriae fides
(5) Prudentiaeque vis & impiger labor:
Ernestus Alua clausus hac urna jacet.
Hispanus odit, terra dilexit sua,
Amavit omnis qui bonus, fugit malus.
Praefectus agris jura, leges condidit,
(10) Fecitque, quicquid imperaverat prior.
Legatus aulae jussa pandit exteris.
Martem catastis Belgicum coërcuit
Bis sex in annos. sceptra federe illigans
Iunxit potentes, consilîque pondere
(15) Sororiantis juvit imperî Patres.
At tu moneris, lenis us sis civibus,
Pernox honesti cultor, aequus arbiter
Recti bonique, dantis osor dexterae,
Et juris empti. totus obses publico,
(20) Opum modestus aestimator & tui.
Talis moneris esse, talis hic fuit.


DIRAE
FRANCISCI PETRARCHAE
in tumuli sui violatorem improbum.

QUis heu quietam parricida nocturnus
Lacessit urnam? quis manu Thyestaeâ
Satelles Orci, barbarusque praedator,
Dudum sepultis manibus ciet litem?
(5) An rursus orbi monstra parturit tellus?
An alter Atreus, artuumque discerptrix
Colchis resurgit? aut Lycaonis mensas
Dapibus nefandis hospes apparat quisquam?
An fas, pudorque, & lex verenda secretae
(10) Mortalitatis, pulverisque seposti,
Cessere mundo? perditusque suffossor
Impune sacris ossibus dicam scribit?
    Impure scurra, dedecusque naturae?
Probrum Deorum, sorde concubinarum
(15) Contaminate praedo, quid ferox audes,
Et latro pernox mortuum fatigare?
Petraque tectum seculoque subductum
Laceras poëtam? mortis archipirata,
Tyranne fati, subrutor sepulcrorum,
(20) Terraeque, nostrûm matris, exterebrator,
Princeps malorum, sceleris antesignane
Et primipile, quo minus venenator
Sicariusque peccat, aut malus moechus,
Pecuniae recisor, & bovinator,
(25) Tortorque & expilator urbis ac fisci.
In te omne crimen majus, ô pater furti,
Cui spem cadaver inprobae facit praedae,
Spoliumque busto, lucra morte quaeruntur.
    Super paternum Tulliae furor corpus
(30) Egit quadrigas. Fulviae fuit lusus
Ludibriumque immane doctus Arpinas.
Furens Orestes matre pessima pejor
Crudelis audit, omne flagitî punctum
Tu raptor explex, lancinator exstincti,
(35) Sacrique foede funeris profanator.
An hac Quiritum dicta, facta taxantem
Mactas Petrarcham sorte? vapulans quondam
Poenas sacerdos hocce poscit à saxo?
Tam serus ultor. scilicet cui duplex
(40) Fortuna scripta est, experitur adversam.
Et quem malignus livor horruit vivum,
Iam mortuo jam bella dicit exangui.
Gemoniarum compedumque possessor
Future, flagris enecande tercentum;
(45) Non te nocentis ipsa Tartari mater,
Non trux Megaera, Cerberusque latrator,
Erebique saevus portitor, nec implexam
Quatiens Medusa mille ab anguibus frontem,
Aut contueri aut tangere ausit invisum.
    (50) Fuge impudice. terra, pontus & coelum,
Quicquid deorum est, quicquid est deos infrà
Instant scelesto. quam mihi rapis partem,
Quod corpori eheu brachium revulsisti,
Ante ora crudum stabit, & minans furi
(55) Occultiore pectus ungue discerpet.
Animumque pravi conscientia franget
Tortor perennis. Interim mei vivet
Pars ista melior, famaque inseret coelo
Mortale nunquam nomen Itali vatis.
    (60) Tibi Patavî cultor, ac domus Phoebi,
Tibi Arqua nostri longa corporis custos,
Padique multus accola, atque Veronae,
Euganea tellus, Adriaeque potator,
Non expiandas imprecantur hîc diras,
(65) Proque hoc scelestus scelere praeda Campanis
Eris, lupisque provolutus Hirpinis.
At vita postquam cesserit, jecur nequam
Famelicus alter exedet tibi vultur,
Vel orbe raptus, quo rotatur Ixion,
(70) Elumbis, exos, fractus & lacer totus
Rapti Petrarchae brachii lues poenas.


MANES
Illustrissimi viri,
DOMINICI MOLINI,
Serenissimae Venetorum Reipublicae
SENATORIS.

NEPTUNUS.

ABstulerant terris ingentem Fata Molinum,
    Et populis visa est flebilis umbra suis:
Cum pater Adriacis regnans Neptunus in undis,
    Dicitur aethereos increpuisse Deos.
(5) Deserimur Superi. secedunt numina. vix jam
    Adria, quo sese vindice servet, habet.
Non satis est praeclara geri. Tritone caremus.
    Scribere tot doctis dextera sueta, jacet.
Reddite patritium. vel, Fama teste, profabor:
    (10) Iam Venetos, post tot secula, posse mori.


MOLINUS.

PAtrum pompa gravis severiorum,
Civium quoque turba grandiorum,
Et vos quotquot adestis eruditi,
Et vos quotquot abestis eruditi,
(5) Manes dicite posthumos Molini.
    Sub quo purpura clarius refulsit.
Sub quo purpura latius rubenti
Sparsit lumine muricis favillas.
Qui rexit mare, classicum, triremes
(10) Belli consiliarius togaeque,
Sortis maximus utriusque victor,
Spretor invidiaeque sibilique,
Iuris regula, viva lex honesti,
Aeternum decus elegantis aevi,
(15) Omnis arbiter eruditionis.
Quem prudentia floribus coronat,
Libertas lachrymis suis inundat,
Fides murmure lugubri reposcit.
Quem plorant Charites, Apollo, Pallas,
(20) Rhetor, & Sapientiae magister,
Et quotquot coluit pater disertos,
Aut illum coluere quot diserti.
Idem namque Molinus & Camoena,
Idem namque Molinus atque Apollo,
(25) Idem namque Molinus & poëta,
Idem gloria, splendor Italorum,
Civis optimus, optimus Senator.
    Quare quotquot adestis eruditi,
Et vos quotquot abestis eruditi,
(30) Patrum pompa gravis severiorum,
Civium quoque turba grandiorum,
Manes dicite posthumos Molini.


VENETIAE.

QUot me sceptra vident oculis vicina sinistris,
    Non uno toties surgit ab hoste labor.
Nunc Ister, nunc arma parat vetus Albula, nunc me
    Sollicitas jussis, magne Othomanne, tuis.
(5) Haec inter secura steti. tot sprevimus iras,
    Nec volui tantis succubuisse malis.
Si moritur pars magna mei, si terra Molinum
    Condidit, & cessat purpura docta loqui;
Erigimur tamen, & quae fatis restat ab ipsis,
    (10) Intrepidam me nunc sola vel umbra facit.


URNA MOLINI.

ITaliae praelustre decus, Patavîque coruscum
    Sidus, & in Veneto clarior orbe pater,
Tot cantate viris, tot delassate Camoenis,
    Maxima doctorum gloria, cura, labor;
(5) Cujus finitimae strepuerunt laudibus Alpes,
    Et volet à sero fama nepote cani:
Cui non una suas trivit facundia voces,
    Cum flueret siccis Castalis unda vadis:
Hoc rogo, clare senex, Batavo concede poëtae,
    (10) Ut tua sublimi pendeat urna loco,
Sidereosque inter Tumulus praefulgeat ignes,
    Possit ut à cunctis vatibus illa coli.
Tunc dicet Venetus, Gallus, Germanus & Auson,
    Dalmata, Cres, dicet Sarmata, Belga, Ligur:
(15) Illa Senatoris Veneti spectabilis urna est,
    Nota domi, multo carmine nota foris.
Quem terras, pelagusque ultra, montesque lacusque
    Scripsimus, ecce novis vocibus astra canunt.


Lachrymae MYLII.

Myli, Batavo nomen inclytum solo
Myli, Senatus pars vetusta Belgici,
Myli, Lycei rector, & quondam Scholae
Magnae imperator, lumen ac decus meum,
(5) Et tot bonorum fautor & solatium:
    Illustre bustum lachrymis riga tuis,
Et purpurato adsperge pulverem rogo.
Molinus, eheu, vixit, & cultum Tibi
Coeleste pectus, vividique spiritus
(10) Non aemulandum robur astris reddidit.
Rupere Parcae foedus, & tuum truces
Rapuere Orestem. destitutus Theseo
Pirithous erras, Scipione Laelius.
Quaque efficaci voce te nolunt sequi
(15) Iam fata, moerens triste submittis Vale.
Sic flesse Pollux creditur, cum Castori
Gravis incubaret ultimus vitae dies,
Fratresque tantos Atropos divelleret.
Tecum omnis ordo luget, & sororibus
(20) Luctu remissis naeniâ Phoebus praeit.
Quin ipse celsis devolutus Alpibus
Benacus, altis condolet singultibus,
Ripasque streperis tundit eiulatibus.
Euganea tellus, Tethyosque filiae
(25) Corcyra, Naxos, & crepundiis Iovis
Superba Creta, quique Veronam colunt,
Et Adduae potator, & praefertilis
Civis Cremonae, Antenorisque Troii
Clari nepotes, justa funeri parant.
    (30) At ille celsi rarus hospes aetheris
Inter beatos eminentior choros,
Mortalitatis expeditus vinculis,
Te flere non vult, questibusque prosequi
Manes amici; quem per ora gentium
(35) Clangente semper Fama buccinâ vehet.
Dum turbulento fluctuabit in mari
Urbs terror urbis. dum Deorum porticus
Marcique Fanum stabit, & frendens leo
Sacrum tenaci stringet ungue Codicem.


PURPURA.

DUm faciem mutat Venetus, moriente Molino,
    Et secura diu sceptra ducesque timent;
Palluit, & veteres excussit purpura vultus,
    Et riguere, prius quae rubuere togae.
(5) Exangui cum fronte dolet Respublica, fas est
    Et vestes patribus condoluisse suis.


FUGA morientis Molini.

CUm ferus Ausoniis Totilas incumberet agris,
    Flammaque Tarpeias perderet una domos,
Et spolium foret omnis humus; cineresque rogosque
    Adspiceret moerens Itala terra suos:
(5) Fit fuga, & Adriacis surgens Respublica stagnis,
    Iura recollectis gentibus aequa dedit.
Adfuit, & magnam Nereus se fudit in urbem
    Tectaque Naïades disposuere Deae.
Quàm metuo, ne cuncta ruant, fugiente Molino,
    (10) Et Venetae gentis gloria prisca cadat.
Hic vindex fuit. hic animis suffulsiit urbes,
    Et profugos potuit detinuisse lares.
Italiae fuga prima fuit. postrema Molini.
    Illa Deos Venetis tradidit, haec rapiet.


ADRIA.

QUalis ubi immanes tollit ferus Adria fluctus,
    Attonitasque tumens verberat unda rates,
Ille silet, Zephyroque truces mandante procellas
    Ponit, & attentis mitior exit aquis:
(5) Non aliter motusque Ducum rabiemque potentum,
    Fregisti monitis, clare Moline, tuis.
Fallor? an à Tyberi jam surrexere procellae?
    Cur? non flat Zephyri lenior aura tui.


BARLAEI Threnus.

O Qui fuisti vivus Adriae fulgor,
Assertor urbis, & natantium latè
Tot insularum; juris horridi ac prisci
Et vindicator imperî senescentis,
(5) Praestans Moline, exemplar elegans natae
Divinitatis, cymbalumque doctorum:
    Tibi dolentes versibus parentamus,
Et fata premimus fascibus querelarum.
Cur non amicis, ut soles, peregrinis
(10) Scribis frequenter? litterisque Barlaei
Magni reponis litteras Senatoris?
Cessasque Phoebi missitare thesauros?
Seu Tiberis aliquid seculo movet dignum;
Padusve carmen Minciusque cantillat.
(15) Sive Athesis undas imbibit Caballinas,
Seu Bergomas, siver Insubrûm scholae dictant
Aeternitati verba, quique Tarvisî
Docta penates voce personat Vates.
His, te remoto, ferculisque donisque
(20) Heros, caremus, & miselluli succo
Hoc destituti, rore vivimus nostro.
Quoties amoenis scriptionibus fronti
Detersa ruga est; quam serenus applausum,
Et densa vatum vota transmarinorum.
(25) Calamosque legi dispares poëtarum.
Sensit verendi ponderis notas tellus,
Quacunque vexit, nec latrocinans dextra
Apollinare polluit sacramentum.
Quoties Molinum, non tamen mihi visum,
(30) Potui videre, tot canentibus Musis.
Quoties nivosas nomen exhibens nostrum
Alpes papyrus transiit, nec invidit
Felicitati, quisquis obvius, tantae.
Tu non merenti, nec memor tuae sortis,
(35) Responsa doctis sensibus remittebas
Ad semidocti vatis aridas chartas,
Quas in Batavis exaraverat stagnis.
    Audi beate, & de domo tenebrosâ
Hos sume questus, & superstitis lessum.
(40) Qui luctuoso emancipatus è ludo,
Se sperat inter sidera atque securae
Perennitatis regna Te reperturum.


Ad Nobilissimum
CONSTANT. HUGENIUM,
fatis Molini condolentem.

INgemit, & mediis Nereus singultit in undis,
    Dum videt atratos tardius ire patres.
Moesta Senatorum magno palatia luctu,
    Dalmaticaeque procul perstrepuere fores.
(5) Trans Alpes iit iste dolor. quaque intonat armis
    Auriacus Veneto condolet aula Duci.
Constantine doles. & quo sua federa mittit
    Belgica, communis te quoque causa rapit.
Stas claros juxta cineres & busta Molini,
    (10) Et patrios spectas illachrymare Deos.
Ut se magnanimo fraenet Constantia vultu,
    Ut laceret tabulas publica cura suas.
Ut trahat informem titubans Prudentia pallam,
    Ambulet excussa Musa Thalia chely.
(15) Ut totas laniata genas concordia rerum
    Marceat, & dubitet se superesse Fides,
Quae dum moesta vides, extinctum à sidere sidus
    Hos Genios inter credis habere locum.


In Praedium
GUILIELMI BARDESII.

ARces turrigerae, superba tecta,
Bardesî domus, invidenda tecta,
Crassi praedia, splendidi penates,
Tot villae simul & domus Valete.
(5) Coelum non alibi magis salubre,
Nusquam laetius explicantur agri,
Aut fecundius excoluntur agri,
Non Fauni, Dryadesque non petulcae
Usquam luxuriant magis Napaeae,
(10) Non amoenior ullibi vel umbra est,
Non valles riguae magis vel horti,
Non piscosior unda, stagna, fossae,
Non colles tumulique plus ferarum,
Aut plus Thestylis exhibet leporum.
(15) Amnes veliferi patent, profundi
Nerei pagina, Tethyosse campi.
Praebet delitias canora Procne,
Praebet mare strepitque suave sturnus,
Et tot grex avium facit poetam.
(20) At ne, quod magis est, premam silendo,
Nil usquam domino magis benignum,
Nil usquam domino magis venustum,
Aut facetius aut magis decorum,
Hae vos delitiae, domus, penates,
(25) Agri, praedia, villulae valete.


IN SCAZONTES
CONSTANT. HUGENII
Zulechemi Domini de Incendio Aulae
Hagiensis.

QUis ille recto Scazon ambulat talo?
Quis ille docto cogit ore Vulcanus
Fari poëtam? flamma parturit vatem
Facesque dirae grande carmen eructant,
(5) Et insolenti pectus incitant motu,
Supraque celsas evehunt Ducum turres,
Coeloque miscent. incalescis Hugeni,
Et qua per atras Mulciber favillarum
Globos rotatur, nubila inter & fumos
(10) Humi jacentes despicis poëtastros.
Sic saepe tecta, saepe sic ruinosi
Flagrent penates, porticusque lapsuras
Ignes adurant, dum tibi calescentem
Et claudicantem Vesta suscitet Phoebum,
(15) Furorque nostri scribat illa Constantis.
    Nunc Aula demum vivis. hi tibi vitam
Cineres redonant, sic perîsse, vixisse est,
Arsisse lucrum. clariore jam lucet
Palatiorum fama luce Scazontum,
(20) Vatesque grande fenerat decus Musis.
Gaudete cives, quotquot efferos undis
Pressistis ignes. Vindicata jam laus est
Vestri favoris. si quis advocatorum,
Si quis reorum dexteram ministravit,
(25) Si quis rogator, si quis attulit scalas
Apparitorum, scriba si quis aut juvit
Tabellionum, copiarius si quis
Properavit urnam, vel ducis pitissator,
Cellariusque, buccinator aut pistor,
(30) Sartor coquusve, laneo aut trapezita,
Vel qui lupatis impetus caballorum
Equiso frenas, aulicisque pastillis
Collyriisque vel malagmate exactas
Nares focillas & pecunias mulges,
(35) Venator & mirmillo, janitor, cursor,
Et iliceti sector atque sylvarum,
Et quotquot aulae mancipes fames fecit,
Gaudete cuncti. gratiae rependuntur,
Chartasque salvas & fidem tabellarum,
(40) Delubra, turres, Principumque thesauros,
Servata per vos Aula nuncupat vobis,
Gratesque reddit. Scazon iste victurus
Vos donat aevo. quid loquar? fidem vestram,
Silente lingua, muta saxa clamabunt.

Continue