Continue


Constantijn Huygens: Momenta desultoria. ’s-Gravenhage 1655.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden
Petit 88a. Facsimile bij books.google
De editie van 1644 (Petit 88) bij books.google
Continue
[fol. *1r]

CONSTANTINI HUGENII,

Equitis; Zulichemii, Zeelhemii &c. To-
parchae; Principi Auriaco à Consiliis;

MOMENTA

DESULTORIA;

POËMATUM

LIBRI XIV.

Editio altera, multò priore auctior,

Procurante
LUDIVICO HUGENIO C.F.

Cùm

Praefatione CASPARIS BARLAEI.

[Vignet: Sfeer].

HAGAE-COMITUM,
Ex Typographia ADRIANI VLACQ.
______________
M D C LV.

Cum Privilegio Ill. Ord. Holl. ac West-Frisiae.

Continue


[fol. *1v]
                                              Syllabus.
                LIB. XIV.{    FARRAGO.
    EPIGRAMMATUM LIBRI X I I.
    OTIORUM JUVENILIUM RESEGMINA.
Continue
[fol. *2r]

  CASPARIS BARLAEI
    PRAEFATIO
            AD
    LECTOREM.

CUm non ita pridem Hagae essem, studiose Lector, cepit me voluptas, ea omnia ibidem lustrandi, quae aliquâ sui vel magnitudine, vel elegantiâ, vel novitate spectatorem detinent. Fuere in oculis Principum palatia, sylvae partim inordinatae, partim longis ordinibus in quincunces digestae, atria tot vicroriarum monumentis conspicua, fossae aedificiis hinc inde ad aemulationem exstructis [fol. *2v] illustres, curules magnificae & pilenta Regales vectura nurus, armamentaria & horribiles Martis officinae, aliaque plurima. Quae dum lustro, ea mihi visus sum vidisse, quae non magis me afficerent, quàm pastilli vectorem Sileni, aut equum pictorum tabulae, aut simiam elephanti conspectus. Verum publico subductus & per amicorum hic illic stationes domosque oberrans, fortè in Musaeum Nobilissimi Clarissimique Viri CONSTANTINI HUGENII, Zulechemi Domini &c. delatus fui. Veni huc planè tanquam capra ad festum suum, & oculis meis repperi debitas delicias, & ídion Poëtarum spectaculum. Incidi quippe in grandem struem & sylvam Poëmatum, [fol. *3r] quae MOMENTA DESULTORIA inscripserat. Lasciviebam inter schedas hasce, conspersa mille & mille Epigrammatibus folia, veluti inter nucum cumulos cercopithecus, aut in farris acervo curculio. Uti ex avido armorum contactu deprehensus fuit Achilles, potuissem & ego deprehendi ex sollicita chartarum volutatione. Hinniunt admissarii equi, cum equarum odor nares adflat. idem ferè mihi evenire sensi ex conspectu tam procacis argumenti, quo pasci soleo, tanquam rore suo cicada. Nec contentus subitâ & perfunctoriâ lectione, precibus monitisque impetravi ab auctore, ut ea publici juris faceret. Quae enim ille edi operaeprecium non putabat, seculo doctissimo & a- [fol. *3v] cutissimo, adeoque inter amicos perire volebat, ego ut ingeniosissima & non obvii saporis eidem propinanda putabam. Displicebat foetus parenti suo, placuit susceptori; & quem pro derelicto habebat, ut benè natum excepi ulnis, & nunc eruditorum oculis ostento, uti famae gloriaeque, ita & invidiae securum. Familiare hoc magnis ingeniis, ut quae scribunt optima, damnent ipsi, aut quae artis documenta dissimulant per modestiam, aliorum esse judicii mavelint, quàm sui. Et fortè non est cujusvis de hoc studiorum genere judicare. Formarum censores plurimos habemus, boni & erecti carminis paucissimos. De illis sententiam dicere possunt etiam maximè deformes. De his [fol. *4r] non nisi Poëtae & ab eodem sidere tracti. Est ex illarum numero facultas Poëtica, quae actione & usu comparantur. Et uti idoneus rerum civilium judex esse nequit, qui se rebus & res sibi subduxit; ita poëmatis genium non capit, nisi ab eodem genio afflatus. Haec ipsa, quae vides, Momenta sunt, & quidem Desultoria. Momenta, quia pleraque nullo molimine, sed impetu scripta sunt, non conatu, sed nutu, non ad lentas clepsydrae moras, sed subito calore & quadam festinandi voluptate, ut veluti per tussiculas & interruptos singultus egesta videantur. Alia namque in castris inter lituos & tympana, alia domi inter supplicum flagitationes & amicorum officia nata sunt. [fol. *4v] quaedam equitanti, quaedam naviganti, quaedam ambulanti exciderunt. quod sanè vitae genus uti longas moras nescit, & cunctationes fugit, ita praecipites subitosque animi motus amat. Desultoria sunt, quia cum non in castris solùm, sed & in aulis alia se semper offerat rerum facies, alii hominum vultus, aliae curae, motus, jussa, non potuit non vagari mens libera & desultoriè ferri in res varias. Distrahuntur nubes roridae à radiis Solaribus in guttulas minutissimas. nec aliter Autorem distraxere in diversa tumultus aulici bellicique, ut animum nunc celerem nunc illuc diviserit. tessella, dum aquarum superficiem ex obliquo jacta radit, saltuatim pergit. non secus, Prin- [fol. *5r] cipis sui subitis & iteratis imperiis avocatus, ad alia & alia deflexit & brevibus intervallis ad se rediit; non dissimilis Monomeris, Orientalibus populis, (si fides Gellio) singulis cruribus saltim currentibus. Non fertur uno tramite Poëta noster, sed in vagum, & quaquaversùm cursitat. E coelo in terras, è terris in coelos rapitur. modò in sylvis, modò in montibus, modò in aquis est. ab urbibus in domos, ab his in urbes saltum facit. Jam illi vir, aut foemina aut maleferiatus aliquis carmen facit. à flammis & incendiis publicis accenditur, rapitur per vasta maris spatia, cum Meteoris assurgit & erigitur, mordet officiosam & inofficiosam supellectilem, in singulis humani cor- [fol. *5v] poris partibus dentem figit, per vicos & plateas ambulat velut aedilis aliquis, & sine populi suffragio pronunciat. nullam mundi particulam eximit suis lusibus & commentis. Vapulant illi Sol, Luna, pluviae, grando, nix, fulmina, ignes fatui, totusque exercitus imperfectorum corporum. Specula, forfices, dentiscalpia, acus, digitabula, flabella, & nihil non istorum impedimentorum ut stultitiae nostrae argumentum traducit. ita prisco Poëtarum more Superos inferosque naturam omnem & artem, totam Sapientiae, totam Moriae pari libertate exercet. Laudat, vituperat, suadet, dissuadet, mulcet & asper est. specularetur cum Thalete, monet cum Socrate, censor [fol. *6r] est cum Catone, ridet cum Democrito, flet cum Heraclito. acupungit ipsum sartorem, penicillo suo perstringit pictorem, cum milite caesim & punctim agit, Thaidas & Nomentanos nepotes laedit aliâ, hoc est doctâ & dicaci cuspide, omnes singulosque Epigrammate. Est inter aviculas motacilla, quae in saltibus non magnis spatiis volitat, sed breves facit de arbore in arborem, de virgulto in virgultum discursus. Idem facit noster in hoc Operis sui salicto. arripit argumentum & deserit, intrat ut exeat, venit & abit, nec, uti scopulis conchae, diu uni immoratus, stationem, quâ steterat, relinquit. saepius incipit, saepius desinit, & repetitis exordiis multas absolvit fabulas, [fol. *6v] non sine verbere. Non invito ad lectionem sedentarios, & qui foetus lambere in longum tempus amant, ac continuâ mentis agitatione solidos dies fatigant, non absimiles vulturi, qui Tityi ac Promethei extis aeternùm incubat, sed eos, quibus interrupta sunt otia, & divisi in plurima labores, quique in ipso conceptu pariunt. Nec ad Poëticon hoc epulum cupiam accedere tristes & tetricos Deos, quibus nonnisi suspirio exit vox, sed quibus erudita comitas & non ficta hilaritas & supercilî expers frons, & jecur molle & splen cachinnans in virtutibus sunt. Abesse jubeo vitilitigatores, & minutiarum anxios sectatores, qui ob voculae situm aut accentum, frontem corru- [fol. *7r] gant, & fluctus in simpulo excitant. Quin & illos, qui cum noctuae sint, indognantur non videre se vim Epigrammatis obiter lecti. Etiam hic locum habet: qui nucleum esse vult, nucem frangat oportet. aquarum potoribus & in Boeotia natis haec non scribuntur, verum Lectori attento & cui repetita lectio secreta aperit. quae diluti & fatui saporis sunt, gustamus cum fastidio & contemptu, quae verò erecti, attentâ pitissatione, & frictione crebrisque morsicationibus. Joviales convivas, Mitiones, Laelios, Augustos, Cicerones advoco, quibus suave est jocari sine noxa, ridere sine felle, quibus fabae & betae fabrorum prandia non sapiunt, sed asellos, & scaros, & [fol. *7v] apros & mullos in delitiis habent. Praestant hîc condimenta cibis, juscula carnibus, acumina rebus, apparatus argumento, qui in rebus etiam vilissimis elegantissimus est. Fulgent fumi acuminum luce. res nihili inventione maximae sunt. obtusa acuuntur ingenii solertia, & mira perspicacitate ipsae, ut ita loquar, cotes pungunt. Loquor citra gratiae spem. plurima sunt, quae Bilbilicum vatem provocant; acumine, verborum emphasi, materiae copiâ & ornatu. Veterum Graecorum & Romanorum acutè dicta, allusiones & historiae hîc illìc inspersae pro gemmulis sunt & coralliis, utensilia etiam corporis nostri despectores co- [fol. *8r] ronantur & splendent. Intercursat tò êthicon tôi physikôi, tò thymikon tôi epithymêtikôi, miscetur utile dulci, honestum utrique. jam Anacreonticum quid, jam Aristophanicum legis. Non unius pulpae sunt, quae sapis. Prodeunt in scenam mortalium ineptiae & multiformis fatuitas. in quam Satyram non scribere difficile est. Quare non pedes solùm in Epigrammatibus, sed & dentes invenies & ungues, quod ajunt, in ulcere. Nemo vapulat bonus, neino impunè fert malus. Finguntur mali, non signantur. In rationis conceptibus luditur ingenio, nullius odio. Characteres crede & ideas describi potius, quàm exempla viventium. Grassabatur Ajax in sues, quas Graecos puta- [fol. *8v] bat. Etiam furiis correpti vates perstringunt, quos nesciunt. Utopia pro regno ipsis est, subditi Lestrygones, Phaeaces, Polyphemus, Circe, Calypso, à fictione sunt. Nemo in se dici putet, quod in vitium, & fieri saltem posse putet, quidquid exaggeratur ceu factum. Qui vatibus indignantur, lapidem mordent. non loquuntur ipsi. Pythius intus, agit, quo inspirante non possunt non loqui. Non peccat, qui necessitate peccat, & Superûm afflatu. Quisquis legere haec Momenta vel Desulturas voles, momentaneus sis oportet & Desultorius. lta nee irae ob hoc, nec amori ob aliud Epigramma longam moram dabis. Non ridebis diu ob hujus festivitatem, nec [fol. **1r] dolebis diu ob alterius naeniam. Fabulae totius partes & dramata sunt miles, studiosus, professor, sartor, pictor, princeps, lex, legatus, sacerdos, &c. ut Poëticam non particularem scientiam, sed universalem esse credas, quae nihil intactum indictumque sinit.
    Fruere, Lector, commentis ingeniosissimis. Digessi ea in ordinem, ut potui; ipsam annorum seriem secutus. noluit sibi hoe negotii dari autor, & quae cuncta habebat contemptim, aliorum curae singula esse maluit, quàm suae. Non hîc canoras nugas & rerum inopes damus. Ab ea mente profecta sunt, quae castrorum vallis conclusa, ubique esse amat, & palatiis circumscripta spiritum extrudit latiùs in obvium quod- [fol. **1v] cunque. Ubi tympana Martius furor pulsat, haec Apollinis citharam furore alio quatit. Evocata à Principibus pari fiduciâ Delo Phoebum Musasque arcessit, & jussus imperata facere à Dîs terrestribus, imperat coelestibus. Poëmata haec cum legis, in virtutum te area versari puta. Erga amicos candidus est vates & officiosissimus, in improbos acer, in Patriam pius, in Principes suos gratus, in hostes publicos animosus, in rebus laetis comis, in tristibus serius, in sacris religiosus. ut non boni vatis solummodo notas, sed & civis optimi ubique deprehendas. Qui famem publicam redimunt, novi commeatus & luculentae frugis vecturâ, gratiam publicam merentur. Ean- [fol. **2r] dem & mihi deberi puto, qui desideria döctorum recreo sapidissimis bellariis. Si sapient tibi, evasisti maledictum meum. Si non sapient, exspue. Non fert thuris odorem ad stivam enutritus, nec erecti carminis fragrantiam gens Arcadum.
Continue
[fol. **2v]

Ludovicus C.F. Hugenius
Lectori S.

STatim à Barlaeo praefari, ut mearum neque virium sit neque frontis, Lector; qui me tamen editore nunc uteris, aequum est quam brevissimè exponentem feras, quid ipse momenti tulerim ad haec Momenta, & me allaborante quid accesserit pristinae editioni. Accedunt, ecce, & operi praemittuntur Inseriptiunculae, quibus illud Autor ante septennium, & quod excurrit, amicis dedicavit. Harum te capiet, nisi fallor, ipsi Naturae grata varietas, & in pari argumento, cum eodem omnes tendant, singularum diversus sermo, vel acumen. Hasce ab indulgentia Patris mei cum impetrassem, ipsa rei ratio exigere visa est, proximo agmine ut incederent quae ad Inscriptorem singuli [fol. **3r] amicorum rescripsere. Hisce item ab cadem benevolentia extortis, ne quid sit fraudi mihi, suum singulis assignavi ordinem, quo quaeque scripta vel perlata vidi; ne hic quidem, ut opinor, male de te meritus, qui tot praestantium ingeniorum easdem cogitationes exhibeo tam longe diversâ verborum elegantiâ comptas. Hactenus in vestibulo versamur: mediam aedificii molem totam priori similem reperies; posticam verò totis tribus libris novorum Epigrammatum auctiorem; quibus an se videri possit Auctor, quantum prioribus plerosque superasse, ne quid affectu sanguinis impellente protrudam juvenilius, tui arbitrii facio.

Continue
[fol. **3v]

In Poëmatia & Otia
Illustri Viri
CONSTANTINI HUGENII.
Equitis, Zulichemi Toparchae, Celsissimo
Principi à Consiliis & Secretis.

CONSTANTER Patriae soli Patriaeque Parenti
    Qui vacat, & soli vix vacat ipse sibi,
Urbanis procul officiis castrisque relictis
    Ipse suis hic se reddit, & ipse sibi.
Hic canit. &, quantum superest Patriaeque Patrique,
    Posteritas, tantum nunc vacat ille tibi.

                                DANIEL HEINSIUS.
                                        Ex tempore scribebat.



In Poëmata
DOMINI ZULICHEMII,
Ad Lectorem.

ENthea sydereae qui, Lector, acumina mentis
    Tot sine labe sales deliciasque stupes;
Quae venereris habe: Nisi sis Deus ipse, Deive
    Instar habens, tanto non capis aequa Viro.

                            THEOD. GRASWINCKEL.



[fol. **4r]

IN
CONSTANTINI HUGENII
Poëmata.

HUgenidas nuper Musas cùm forte rogarem,
    Vt canerent Domini laudibus apta sui;
Omnia cùm possent, id solùm posse negarunt;
    Hoc illae vitium rusticitatis habent.
Caetera sollicitant nequicquam hic numina vates;
    Hugenides illud non potuere Deae.

                MARCUS ZUERIUS BOXHORNIUS.



In Nobilis & Illustris ZULICHEMII Domini
OPUS POETICUM.

Ad
Saeculi nostri Bataviae Poëtas.

TOlle caput, dejecta cohors, inhonoraque vatum
    Turba, Poëtarum jam novus instat honos.
Sidera sublimi feriamus vertice cuncti,
    Aethereâque velit quilibet ire viâ,
(5) Nec sibi flectendas desperet Principis iras
    Si quis in irato Principe Naso gemit,
Dum sacras quatit aula fides, vicinaque sceptro
    Purpura Pierias vestit amica Deas.
Temporis haec fortuna mei est, quac falsa Quiritum
    (10) Gloria. Quis, Scythica dum dolet exul humo,
Quis fuit Ausonia magnatum doctus in aula?
    Vel quis Doctorum, dic mihi, visus amans?
Quis vindex, quis fautor erat? nemo, Hercule, nemo.
    Ibat in exilium turba novena suum,
(15) Barbarie capiente locum, cum surgere vates
    Iussus; in augusta tunc nihil Urbe fuit
[fol. **4v]
Augusti, magnique nihil. Nunc sidera splendent
    Altera, & aulai in culmine Musa sedet;
Proscribitque malas artes, attentaque praestat
    (20) Ora Ducum, & cunctis civibus una placet.
Admirande virûm, cui lotis carmina labris
    Fundere & in Furias intumuisse pias
Affectem, nisi tanta tuae spiramina mentis
    Sola forent. mihi tu praecine, ponè sequar.
(25) Imus ego, tu summus eas. hoc ordine vates
    Stant Batavi. noster Pollio in arte prior,
Mecaenas nos Belga praeit. Romana sequuntur
    Nomina. tunc saecli gloria, vatis erat.
Nune vatis quoque, sed vatum solius amantis
    (30) Hugenii, vel dic tersius, Eugenii est.

                C. BOYUS, ICtus.

                                M D CXLIV.



AD LECTOREM.

QUos legis, ingenii totidem miracula, versus,
    Heic lege quâ deceat lege stupere tibi.
Haec aliena locis, alieno tempore nata,
    Hugenii cerebro tam bene nata vides.
(5) Temporis haec puncto, si non ex tempore, fudit
    Singula, quae punctum temporis omne ferent.
Ille Poëtarum Deus Otia fecerat olim,
    Et praesens Batavám Phoebus ephebus erat.
Hoc, dum sustinuit vir tanta negotia solus,
    (10) Publica procurans commoda, panxit opus.
Non labor illud erat, sed desultorius altâ
    Fronte remittentis seria lusus erat;
Usque stylum revocante manu, retrahentibus illam
    Undique millenis sollicitudinibus.
(15) Carmina secessum quaerunt scribentis; Apollo
    Hic nequit Auriaci rebus abesse Iovis.
[fol. **5r]
Illa tamen mediis ita deproperavit in actis,
    Ut superent cultum, Phoebe Latine, tuum.
En tempus quo nata vides Epigrammata, Lector,
    (20) Cum venia poterant qualiacunque legi.
Natales nunc hisce locos, attende, docebo.
    Ut magis obstupeas, id quoque scire tuum est.
Turbida castra, boans stabulum, palatia Martis
    Horrea, trux pelagus contribuere locos.
(25) Barbaries armata manu, Neptunius horror,
    Aurigae, calo, mulio, nauta ferox,
Hortantis socios insana celeusmata nautae,
    Clamor agasonum, jurgia, pugna, furor,
Quadrigae, quassata ratis, stridorque rudentum
    (30) Undique grandisonis obstrepuere modis.
Quadrupedes, bipedes asini, vinosa Gradivi
    Orgia, Bellonae Musica, Musa tubae,
Tympana rauca, minax lituus, vocumque virumque
    Proelia pacatae concrepuere lyrae.
(35) Perfidus Hugenii Boreas turbavit avenam,
    Saeva Noti rabies barbita, plectra, fides.
Quis locus Aoniis inter loca Martia divis?
    Collocat Aonias hîc tamen ille deas.
Quis locus Aoniis inter Neptunia divis?
    (40) Hîc tamen Aonias collocat ille deas.
Nempe suo totum circurnfert pectore Pindum.
    Sic ubi jussa fuit Musa venire venit.
Sic toties cum Marte coït, cum rege Profundi
    Euterpe toties Hugeniana coït.
(45) Sed coïtu Venus omnis abest. neque pagina prurit
    Ulla, meat chartâ virgine casta manus.
Ecce, locos scribentis habes, en tempora, lector,
    Tempora momentum, castra salumque locos.
Hactenus ista. nihil dictis, nihil addimus ultra,
    (50) Caetera nec laudo, ne potuisse neger.

        Henricus Bruno.



[fol. **5v]

IN HAGAM VOCALEM.

QUisquis es, Augustam peregrè qui tendis ad Hagam,
    Parce foris Hagam visere, vise domi.
Non opus est Hagam nunc ire, viator; ad Hagam
    In patriá lector stare, jacere potes.
(5) Ante focum residens, natali lentus in umbrá,
    Haga potens quae sit tota videre potes.
Magnus eam, pedibus divino carmine vinctis,
    Nunc tibi circumfert, nunc tibi donat Eques.
Nunc peregrina sibi, nunc se divisa per Orbem
    (10) Hugeniá didicit se tibi voce loqui.
Templa, domus, lapides, vicique, viaeque loquuntur,
    Ille pater vocum mille dat ora Loco.
Muta Loci natura, redi. mox Haga tacendo
    Quale peroravit semper adoret opus.



IN HOMINEM.

NOn satis Hugenio vocalem versibus Hagam
    Condere, vel saxis addere verba fuit.
Prodigio propiore diis adseribitur. ante
    Vis hominum, linguae vis fuit ante loqui;
(5) Solus homo semper solo fuit ore disertus:
    Hugenii eloquiis, ecce, vel ossa sonant.
Artibus Hugenii jam toto corpore lingua,
    Nec semel aut iterum garrula lingua sumus.
Lingua sumus pede, lingua manu. de vertice summo
    (10) Ad talos vox est Hugenianus Homo.
Quae mens, quis genius, quis spiritus hos agat artus,
    Non DI, non homines, iste loquatur Homo.
In quo, muta suis linguis cum membra loquantur,
    Garrula nunc oris lingua tacere potest.

                HENRICUS BRUNO.



[fol. **6r]

MOMENTORUM

INSCRIPTIUNCULAE
AUTORIS.

[CH1644:184]
Ad Elizabetham Principem Palatinae
DIva, tribus nuper sociis excepta Poëtis
    Quali te decuit pascier ambrosiâ;
Non ego, ne dubita, tantis bellaria mensis,
    Non ego, me de me judice, digna fero.
(5) Si quidquam, bene pasta, mei, post fercula magni
    Nominis, exiguâ sumere lance voles,
Post apros grandesque datos in prandia rhombos,
    Quo constet levior coena, minutal habes.




[CH1644:175]

Ad Cardinalem Mazarinum.

DEspice in has valles summo de culmine rerum,
    Hesperias Francis inter oborte faces
Sol Patriae, Sol non Patriae, illustrissima Terris
    Lampas ab occiduo tradita Richelio:
(5) Despice. nec dubita, laudes augere Deorum
    Dignari radijs infima quaeque suis.
Aspicis hunc Coeli Solem? quàcumque movetur
    Despicit; at certe despicit ille nihil.




[CH1644:171]

Ad Annam Mariam à Schurmans.

ILle ego qui raris sudata Poemata stillis
    Saepe dedi, toto nunc simul imbre pluo.
Anna meus stupor, Anna tui fax unice saecli,
    Porrige non aegras ad mea dona manus.
(5) Si crambe repetita potest mors cocta vocari,
    Hanc ego non aliquid mortis olere nego.
At si spem facio (facio, illustrissima rerum)
    Taedia non alias haec habitura vices.
[fol. **6v]
Da mihi te testem tabulis adscita supremis,
    (10) Nec grave sit, quae sunt ultima, ferre semel.
Non modò, quod brevis est & momentanea, mortem,
    Sed, quia postremam, novimus esse levem.




[CH1644:171]

Ad Comitem de Servient.

MAxime Plenipotens, qui seria, ludicra, parva &
    Grandia, quidquid agis, plenipotenter agis:
Summe vir, his te quisquiliis permitte rogari,
    Ut Zulichemium plenipotenter ames.




[CH1646:037]

Ad Comitem de Avaux.

GRande Monasterii decus, illustrissime Memmi,
    Unice facundae nobilitatis honos;
Excipe quo Pacem vultu sectaris, aperto
    Excipe quae ferimus dona supercilio.
(5) Oratore Deo nitor minus esse molestus,
    Prodeo prodenti nixus Atlantiade.
Si qua Monasterii loquimur male consona curis,
    Mercurii certè numen & omen ama.
Quid, Memmi, caduciferam pugnare videtur
    (10) Cum sibi collega Plenipotente manu?




[CH1646:182]

Ad Baronem Couvrellium.

MAgne Vir, indigno nuper de carcere luci
    Reddite, cui splendor defuit absque tuo;
Fare, fatere, quod invitum fari atque fateri
    Ipse tui sensus coget & ipse mei:
(5) Non mea me rides, in libertate loquendi,
    Compede, non propriis verba ligare modis?
Hic furor est, haec Anticyris insania vatum
    Digna, quod est licitum nolle, negata sequi.
Excipe quod, si te liceat constanter amare,
    (10) Hoc ego de licitis & sine fine volo.




[fol. **7r]
[CH1644:176]

Ad Alexandrum Humium, Eq.

NObilis Hume, meâ per stillas humide venâ,
    Da veniam toto si modò fonte mades.
Naturam sequimur. vidistin’ ut assecla paucis
    De Coelo guttis proximus imber eat?




[CH1644:087]

Ad Hugenum Grotium.

GRotiadae, summo Batavorum Belga Batavûm
    Infimus haec dono dat, dicat Hugenius.




[CH1644:187]

Ad G. Borellum in Anglia Legatum.

ITe meum mea conventum Momenta Borellum.
    In pretio, si vos spreverit, illud erit:
Hugenium implentem partes constantis amici
    Non mare, non vinctos impediisse pedes.




[CH1644:177]

Ad I. Iunium Collegam.

COllegae Iunio junior Collega vetustae
    Dedicat exiguum pignus amicitiae.




[CH1644:169]

Ad Claudium Salmasium.

MAxime Salmasi quem nil nescire negare
    Non licet, est quod te scire negare velim.
Scilicet, Hugenium satis insanire Poëtam
    Ut quid te dignum crederet esse sui.
(5) Credidit hic tamen, & magnis non magna placere,
    Quò magis emineant, munera posse viris.
Hac mercede mali tolera fastidia Libri:
    Quod solum poteras discere, ego docui.




[CH1644:130]

Ad Iohannem Dedelium.

ACcipe, vir venerande, vir excellens, vir amice,
    Quae veteri titulo dixeris, haec mea sunt.
Non ego cuique suum tribuam te judice, ni te
    Culturae faciam carpere poma tuae.




[fol. **7v]

Ad Danielem Heinsium.

PRimitiis insana meis audacia magno
    Luminis usuram sumpsit ab Heinsiade.
Nunc puduit Coelo nugari teste; placetque
    Privatus, modò qui publicus error erat.
(5) Si causam quis quaerat; eo nos noverit aeuo
    Vivere, quo, qui clam desipit, ille sapit.



Ad Fridericum Spanhemium.

F
Ax veritatis eruditae, vir Dei, Facunde rhetor, magne Spanhemi, cui
De fonte vivo, an sponte viva dixerim,
Romana pronum flumen elocutio est.
(5) Qui, quod labore moliuntur maximi,
Nullo labore fundis antè maximos;
Quòd verba duris implicata vinculis,
Ambage multâ, compedum ferro gravi
Onusta profero tibi, tanto tibi,
(10) Tanto tibi (quid addimus?) Demostheni,
Causam fatebor, & fatenti proximè
Veniam precabor. Unica est; Pudor. Viden’?
Quicum loqui non audeam, singultio.

Ad Petrum Scriverium.

SCriptor erudite Veri, clara lampas temporum,
Seu vetusti, seu recentis; Scriveri nostrum decus,
Digne Woelevici rector, plene possessor tui,
Si Poëtae non Poëtae, si dicacis aulici
(5) Non gravaris esse Lector; ecce quo bonas malè
Collocâris Lector horas, & relector pessimè.
Altero cum Martiali, [crede certamen fore;*
Cum pudendo Martiali,]* cum lituris horrido,
Cum liturâ Martiali quantus est aut quantulus,
(10) Cum nec umbra Martialis, cum nec ima Bilbili,
Cum nec infimae ruinis, cum nec umbra dirutae.
[fol. **8r]
    Si times ne fortè fauces inquinent sordes meae;
Ne fer aegrè quod ferendum: prona consolatio est.
Abluemus hoc liquore qui nihil non eluit,
(15) Abluemus eleganti, claro, odoro, spumeo,
Ρηνικωτάτῳ Lyaei saltitantis haustulo;
Cum Poëtae tam Poëtae quàm bibacis Aulici
Proximo de Woelevico proximo in Vitaulio
Non negabis hospes esse literato prandio;
(20) Cum vocabimus madulsae dura desultoria
Molliore verbulo momenta desuctoria.



[...]
Continue
[p. 1]

CONSTANTINI HVGENII
FARRAGO.
M D C XXV.

[CH1625:020] MD001

Iter PRINCIPIS AURIACI, à XII. Cal.
ad
VII. Id. Novemb.

SAcra dies Marti vultus aestiva serenos
Extulit, ut patriâ impransi decessimus Hagâ.
Sic Martem decuit; cui non sua pocula plebes
Delphica, sed lachrymas, sed foemineos singultus
(5) Lymphatasque nurus, & totam supplice gestu
Obtulit incassum iusto pro sontibus urbem.
Proxima candidior Delphis stetit obvia magno
Rotterodama Duci; stetit, & civilia semper
Arma movere nefas armato cive negavit.
(10) Inter mille tubas, inter tot fausta precantûm
Vota virûm, & toto reflexos aethere plausus,
Aegra suo auratam solvit de littore classem.
Illam turgiduli, ac tanto vectore superbi,
Leniter antiquae fluctus ad moenia Dortae
(15) Deducunt, ubi nigra faces & sparsa per urbem
Lumina nox Phoebo docuit praestare diurno,
Et facere ad seros quaedam non visa triumphos;
Postera in adversos stringentem carbasa ventos
Vidit Eös pudibunda, ut, dum fugit ipsa videri,
(20) Penè Iovi pluvio totus succumberet aether;
Sed nocti confusa dies, confusa diei
Vespera mille jocis, quorum fuit alea princeps,
[p. 2]
Et damnosa libri folia, & cum sorte fritilli
Multa sinistrorsum vagus in discrimina discus,
(25) Taedia longa viae fecit non longa videri:
Donec adoptati tardis progressibus Euri
Praecipites pepulere rates, quasi gnara futuri
Numina & instantis propedum praesaga procellae.
Iam Gulielmopoli à tergo, jam Goesia dextris,
(30) Iam vada praevectis longe Circaea sinistris,
Vera truces caput inter aquas, turritaque prodit
Moenia, mox fidas pedibus substernit arenas,
Securoque procul tumidi de littore ponti
Exhibet horrores, dum sulphure tota nitroque
(35) Lucet, & emotas emotis ignibus undas
Temperat: Hinc multo convivas proluit auro,
Sesquipedesque scyphos, veterum servata per annos
Dona Ducum, Batavos inter despumat amicos,
Et Middelburgi calidos ad moenia mittit.
(40) O te, magna Patrum domus, aut ignosce silendo
Si cupiam laudasse, aut fer, dignissima, de te
Indignas non digna loqui praeconia Musas,
Sive caput Valachrûm, sive urbs antiqua Metelli
Diceris, aut mediae melius telluris ocellus.
(45) Plurima qui de te scivi potuisse referri,
Nunc quoque plura puto quam sint infirma ferendis
Numina non durae Batavorum in vota Camoenae.
Ergò focis, ergò totam civilibus armis
Illustrem, tormenta, tubas, laetosque tumultus,
(50) Regalesque dapes & munera Principe digna
Sedulus omitto; superas encomia, dum te
Grandior exsuperas quàm quae tibi credere possis.
Nos propior Flissinga vocat: Cui cymba frequentem
Cum Duce devexit comitem. me turba pedestris
(50) Et magè jucundi rapuit congressus amici,
[Marnixii S. Aldegondii.]
In peditum praeeuntis iter: quo strata ruinis
Marmora, magni habitatoris, dum vita maneret,
Delicias, nunc relliquias, Souburga Philippi
[p. 3]
Castra, sui cineres, avido pede pressimus: at me
(60) Magna viri virtus & quà vixisse feruntur
Mortua saxa situ, memorem percussit, & illa,
Illa sui dudum compos praesentia coeli
Visa vagos animare lares, ut vivere post se
Creditur & priscâ Genius tellure morari.
(65) Flissingam pariter subeuntibus omnis in armis
Adstitit ad portam laetus pedes, omnis eâdem
Laetior augustae civis tulit oscula dextrae.
Mox festas de more dapes, & publica luxu
Pocula civili Patrum libamus in aula,
(70) Quâ nil Mattiaci, nil fortè Batavia majus
Condidit; una pares praestas, Antverpia, turres.
Postera lux rubuit; facilem trajecimus Hontam
Sub Rectore suo, quem rustica littore Flandro
Turba sed armatis sequitur derisa maniplis.
(75) Sic Groedam, sic sollicitae non ultima Slusae
Moenia Catzandam pransi emetimur & ipsam
Vespere non sero fessi conscendimus arcem.
Ardenburga diem totum lustrata sequentem
Occupat: hinc Slusae retrò de littore in ortum
(80) Avehimur currente rotâ, per penè quot urbes
Flandria major alis, totidem de cespite vivo
Oppida & aggestas in propugnacula glebas.
Isendica diem medium, Biervlitia serum
Vidit, & exceptis arrisit quaeque Batavis.
(85) Mane novo parvam magno de nomine molem
Ingentem magni magnus cognominis Haeres
Introit: hinc quam sit Romae fas dicere Nasam.
Proxima nocturnae lecta est Axella quieti,
Prima triumphorum Pueri, cui tota triumphus
(90) Vita fuit, totos explet victoria fastos.
Hanc quoque, cum Phoebo nondum cessisset Amorum
Alba parens, primo ripam fugientibus ortu,
Goesa sinistra voluptati fuit, Hulsta timori
Dextera, dum caecas nescit nauclerus arenas,
[p. 4]
(95) Ignotique vadi major formido propinquis
Incutit horrendum Batavis, sed inermibus, hostem.
Mox Deus & faciles favere volantibus Austri:
Ut nunquam certasse magis cum lampade Coeli
Visa sit in summum crescenti gurgite Scaldim
(100) Rapta ratis. Locus est quo non vicinior alter
Imminet ingenti Antverpae, stat pervigiL illo
[Lillo.]
Miles & augustam spectat procul invidus Arcem.
Hactenus Auriacam portarunt lintea classem,
Ulterius cum Fata volent latura triumphos,
(105) Fata minus radio turres Antverpa sinistro
Despectura tuas. Restabat littore eodem
Area magna Ducum, furias frustrata facesque
Una ter Hesperias, & quam damnare ruinae
Ter voluisse Dei, ter non voluisse fatentur,
(110) Berga pudor, totiesque pudor fugientis Iberi.
Haec adita est, hic prora stetit, haec tota per orbem
Visitur, & bene defensas ostentat arenas,
Et campos ubi rubra fuit, cum totus Ibero,
Rarior Hollando manaret sanguine cespes.
(115) Sed longè praedicta lues & sparsa per urbem
Contages minuêre moras: hinc Thola minori
Sede, pari affectu coenam non Principe, non se
Obtulit indignam: turbatum nocte soporem
Lenivit curata cutis tam vespere lauto.
(120) Manè diem doluit nimium sibi nacta serenum
Tarda freto languente ratis, quasi pondus amicum
Aegrius aveherent undae sibi & Aeolus undis.
Vespere praecipiti Patrium sic littus & urbem
[Willemstadt.]
Introiit, sic mane novo properantior Heros
(125) Per nebulas atrumque diem decessit eâdem,
Ut tua non alias, domitorum Regule Regum,
Celsior humanâ steterit virtute potestas.
Dorta nec inspecta est: eadem de Roterodamo
Cura fuit; Delphos quadrupes, mirantibus Euris,
(130) Advehit, ut remorae proram vis nulla stitisset.
[p. 5]
Haga domus Venerum, votorum terminus Haga
Ameliis reducem Fredericum tradidit ulnis.
Cedite civiles epulae, tormenta, triumphi,
Nulla voluptatum thalami par nata voluptas.
(135) Amelii amplexus, iterata per oscula mille
Mille vices, iterum amplexus, iterum oscula mille,
Este quod amplexus tales decet, este quod optat
Belga, nec Auriacos ultra differte nepotes.



[CH1626:013] MD002

M D C XXVI.
CUNAE AURIACAE.
Sub Natalem Principis GULIELMI.
DII Batavûm, Dii Belgarum, Dii quotquot ubique
Vivitis, & littus non laevo lumine nostrum
Aspicitis, praestate Deos, & singula quique
Numina in has pleno profundite sidere Cunas.
(5) Spes jacet hic Batavûm, & quiddam quod praestat Jülo
Dardanidae: fuerit certè magnae arboris ille
Truncus, hic, hic majoris erit in saecula ramus.
Perpetuam libertatem, jus vindice ferro
Tutandum, infandique odium immortale Tyranni
(10) Hoc legimus vultu; quem quondam sole propinquo
Ferre negabit adustus Iber; plus fulminis illo
Projicitur, quam cum medio sublimior axe
Torres, Phoebe, diem, & summo discrimine findis.
En caput, en ferro factos per tempora cinnos,
(15) En frontem aeternae subituram frondis honorem,
En cristis galeâque, & sanguine subter Ibero
Velandam, si sola datis tria lustra Sorores.
En patrium cum fronte decus, sub fronte virili
Maternos oculos, & jam nunc saeva minantes
(20) Hostibus & promittentes non saeva puellis.
Ecce, cui roseo cedatis fraga labellum,
[p. 6]
Os patrium, os maternum, os oscula figere natum,
Imperio natum simul & simul arma ciere,
Arma, viros, aciemque & ferro impingere ferrum;
(25) Os natum, populo in magno si fortè coorta est
Seditio, mulcere animos, & ponere fluctus.
En humeros ferre arma pares, en brachia grandes
Admissura toros, & longas Principis olim
Porrectura manus, quas non nisi crimen & hostis
(30) Horreat, in justos aequas aeque atque benignas.
Caetera quid memorem? bene sic, natura, probéque
Curasti; fecisse marem laus omnis & una est.
Mox faciat mas iste mares, quos mascula longum
Ditet & aeterno connectat germine proles.
    (35) Dii Batavûm, Dii Belgarum, Dii quotquot ubique
    Vivitis, ardenti faciles concurrite Voto.



[CH1626:011] MD003

Aeger Caspari Barlaeo, Doctori Medico, Vati & amico summo,
Ut levare morbum pergat iterato carmine.

UMbra mei, vix ullus eram; vestigia magni
Nominis urgebat pes tertius, omnis ab omni
Cesserat, impexum fugiens per tempora crinem,
Ore rubor: stabant oculi, poterantque videri
(5) Sidera de fixis, emortua sidera coelo
Pallenti: stabant, nec si pagina (cuius
Da summos, Barlaee, viros, da quem libet, uno
Te reliquo:) nec si contra monumenta stetissent
Cum seclis victura, loco cessura putasses.
(10) Spiritus (hunc movi solum) spirabat, ut olim
Vidimus aestivis quiddam sudare cavernis;
Halitus hic dici possit, si possit; Ab illo
Aëre quis vocis fragor? heu! quem regna silentum
Nocturnique Dei, votaeque soporibus umbrae
(15) Sustineant, non, Luna, tuos obtundat amores.
Verbo, talis eram, qualem Barlaee vel hostem
Obvius aut gemitu aut lachrimâ digneris obortâ.
Cum subitò de te praegnantem Carmine chartam
[p. 7]
Intuito & multo solantes omine ceras,
(20) Praebentique avidam blandis affatibus aurem
Hei mihi quam vires traxerunt ossa novellas,
Quam coepi meus esse, iterumque iterumque renasci,
Et morbo procul esse meo, componere gressum,
Porrectumque efferre caput! stupuistis amici;
(25) Atque aliquis, nata est, ait, haec de Vate Galeno
Pagina, & inclusit, quo nunc quoque digna fovetur
Extorquenda sinu. Mihi sensim hygieia vigorque
Pristinus obrepunt. pergin’ praevertere, pergin’
Festinae laudem solus meruisse medelae?
(30) Esto quod es, Barlaee, mihi; confunde Poëtam
Et Medicum, duplicemque Deum tam saepe propina,
Ut recreer, sanerque simul; salvere priori
Carmine praecipiti iussus medicamine, credam
Perpetuum cogi nullus languere secundo.



[CH1626:019] MD004

EIDEM,
Cum altero carmine salutem aegrotanti falso ominatus esset.
HEu, Barlaee, parum invalido valuistis amico
Hippocratea cohors, procul estis ab omine vates:
Me gravior recidiva tenet, me tertia torret
Quaeque dies, mediâ Medicorum nausea torquet.
(5) Jam prohibe versus, jam totum Helicona, domosque
Pieridum praeclude, satis sic urimur unâ
Febre, nec asciti face fas ardere furoris.
Tu quoque verte stylum. quo si cum laude mederi
Et fructu, Barlaee, voles, omitte nefandos
(10) Numina vana Deos, & caeci somnia saecli;
Sursum oculos, animumque leva, fer seria sursum
Vota pius, venerare Deum, qui sidera nutu
Torquet, & hoc uno formavit sidera nutu.
Ille meum vestrâ prece delinitus, Amici,
(15) Ille meum vestro flexus deliniet ignem,
Audi summe Deus, nec, si quae gratia restat,
Longius heu! merito plenam differto salutem.



[p. 8]
[CH1626:022] MD005
Repulsâ febri, ut credebam, sumpto de humanis
ossibus ramento.

QUis mihi ventriculum tepidè novus insidet hospes?
Quis durâ se parte sui mihi miscet, & intus
Pulvereo per non sua viscera depluit imbre?
Aureus imber eras, Divûm Pater, osseus hic est;
(5) Te penes inventi sit honor, quae gratia restat,
Vendicat hanc, qui sanatum sibi vendicat autor
Pulveris infusi Hugenium, quem dira, minantem
Osse, lues parvoque abigentem pulvere fugit.
    O pulviscule, de quo tu mihi corpore cumque
(10) Raderis, & cassis instauras artubus artus,
Re gestâ revocatus abi; cum laude peractum est
Quod poteras; solidare tibi: quà relliquus unam,
Efficies socio compactus pulvere massam,
Aeternam voveo videas compacte quietem.
    (15) Quisquis eras, voveo: voveo, & si truncus Iberam
Clauserit iste animam; Batavorum funeris iram
Absolvit sepelitque dies; odisse cadaver,
Hispani est; Batavi, Hispanum fecisse cadaver.
Quin ego, si praestant Batavis Hispana, quotannis
(20) Auriacus voveo serat haec medicamina victor,
Auctaque perpetuis crescat Medicina triumphis.



[CH1627:021] MD006
M D CXXVII.
In Secundas Nuptias
P. Hoofdii, Satrapae Mudensi, & Leonorae Hellemans.
DEsierat superesse sibi vernacula Pindi
    Gloria, naturae summa petentis opus
Hoofdius, in Batavis ignoti mysta cothurni,
    Qui novus augustum prodidit autor epos.
(5) Desierat, facilesque Deos experta precanti
    Egregiâ dudum prole beata domus,
Orba requirebat tanti qui nominis haeres
    Redderet ingenio tantus & ore Patrem.
[p. 9]
Ipse, quod injungi potuit, Fortuna, peractum est,
    (10) Quâ jubeas hominem sorte fuisse, fui,
Te quoque passus, ait: Fecisti laeta Maritum,
    Laetior Erpeniâ de genitrice Patrem;
Restat utrimque nihil; privasti dura maritum
    Conjuge, privasti perfida prole Patrem.
(15) Una diem clausura dies extrema dierum est,
    Hactenus officio defuit illa meo;
Hanc quoque, si factum Coelo, Patriaeque tibique
    Sic satis est, Batavum quo decet ore, feram.
Parce viris, occide senem; praevertimus annos
    (20) Ingenio, senium prima juventa fuit.
Risit Amor, referamque faces face, dixit, eâdem,
    Facte senex Coelo jam juvenesce mihi.
Reddo vicem, natura; viri canescere frondem
    Passa, fer aestivos cana redire dies.
(25) Cum dicto Leonora novae socianda juventae
    Adstitit, in dextras vincula jecit Amor.
Iecerat haec in corda prius, nec solvitor unquam,
    Addiderat, quae nec solvere Fata velim.
Addimus hoc omnes, &, vive beata secundum
    (30) Copula, & in priscas ito perita vices.
Sive prior placuit, poterit prior iste videri
    Nexus, & hoc vitâ est posse priore frui,
Sive piget viduas inter duo gaudia noctes
    Taediaque algentis commemorasse thori,
(35) (Frustrà commemores quae, si praesentia fingas,
    Nec nisi ficta velis, nec memorata leves)
Est ubi dispungat lapsos male Cynthia Soles,
    Iste tui quo sis nescia lectus habet;
Hìc age quod Patriae est; haeredem poscimus omnes:
    (40) Hoofdiolum Vati da, bene nupta, tuo,
Qui sublime tener quiddam balbutiat infans,
    Et patrium indocto vagiat ore melos.
Sic Hoofdi, sic facta parens Leonora, secundam
    Vive, nec inveniat tertia vita locum.



[p. 10]
[CH1628:016] MD007
M D CXXIIX.
In Iohannis Isacii Pontani Historiam Danicam.
AMstela postremo dudum famosior Indo
    Quam sibi, & Arctóo non minor orbe stupor,
Mole suâ in Batavis nulli illustratus obibat;
    Omnis ad immensum substitit autor opus;
(5) Quàque sciunt Patriam populi, nescivimus urbem
    Incolae, & hic Orbi, non sibi, civis erat.
Donec in abstrusas aevi, Pontane, latebras
    Ausus es aeternae noctis adire specum,
Parvaque in excelsum vectae primordia gentis
    (10) Canaque longaevo solvere fata situ,
Ignotisque focis peregrinum addicere civem,
    Ut patrios posset, jam sibi, nosse lares.
Tum ductos in vasta foris pomoeria muros,
    Versaque in aërias infima prata domos,
(15) Orbem Urbi inclusum, deductum in foedera Gangem,
    Ambustaeque procul nomen amicitiae,
Iaponem indigenam, Populum (quid plura?) dedisti
    Perpetuâ nulli prosperitate parem.
Tanta sequi solas decuit monumenta coronas,
    (20) Nec minor huic potuit proximus ire labor.
Iamque instas, Pontane, tibi, jam grandior autor
    Aggrederis longè sceptra petita loqui:
Canutos veteres, & nomina nata triumphis
    Haraldos, & quae dira Britannus habet,
(25) Suenones, & qui titulo virtutis Erici
[Eerrijck.]
    Regali decies nati obiêre domo.
Felici calamo seram dare fata quietem
    Posteritas à te pendula tota rogat;
Iamque parùm est urbem aut Reges; jam posceris orbem
    (30) Quà patet, & coelo mox adhibendus eris.
Euge animi tam vaste vigor quam limitis expers,
    Singula te, par est, inferiora putes.
[p. 11]
Forsitan haec etiam condet, sua, Regna, vetustas,
    Imperiique olim finis & ortus erit,
(35) Indigenisque novis (prohibe clementia divûm)
    Barbarus in tantas ibit arator opes.
Forsitan &, qui sole facis compendia mundi
    Amstela, ut obdurent saecula, nullus eris;
Et potis est moriare, nihil compagine rerum
    (40) Afflictâ. (hoc etiam dii prohibete nefas)
Mox possit perisse suus cum Consule Rhetor,
    Scriptaque collapsâ cum regione ruant.
Eripe te, Pontane, neci, totusque ruinam
    Effuge, quam pars est tunc subitura tui.
(45) Omnia complexus vives quantum omnia scriptor,
    Quem pigeat, mundo non moriente, mori.



[CH1628:016] MD008
De Barlaei poematis in Venetorum Lasaretto, ob byssina liga-
menta, ad expiationem quadragesimalem detentis,

                                IOCUS.
QUis pudor est Batavâ de libertate triumphum
    Ducere funestae claustra nefanda domus!
Iudice me, Venetûm claudat Lasaretta Senatum,
    Purpuraque in cippos intret iniqua suos,
(5) Purpura, nil meritas adigens in vincula Musas,
    Vincula, si terrae non adeunda Diis,
Nec foliis adeunda tuis, dignissime divûm
    Praeco, sub infanda compede facte nocens.
Ite Patres, sacrae spirant è vatibus aurae,
    (10) Ite, sacro-sanum praecinit iste melos,
Carmina, tam nocuum nulla redolentia virus,
    Quam medicâ Phoebi Patris arata manu.
Ite Patres, fassique luem juga vestra subite;
    Sanctior admissâ Pallade facta domus
(15) Hellebori impletura vicem est, & sanior hospes
    Hospitibus Medicam conferet intus opem.
Nonnullis poterit Pindus Lasaretta videri,
    Nonnullis poterit Gyrgathus ingeniis.
[p. 12]
Tanti erit imprudens de libertate Batavâ
    (20) Consilium, tanti nos habuisse reos.




[CH1628:018] MD009
Ad BARLAEUM.
HEinsius excelsâ coeli regione vagatus
Nescit humum, Cyrrhamque procul, mea culmina, torvè
Despicit, & Batavas negat agnovisse Camoenas.
Vossius, ille omnem tibi quem debemus amicum,
(5) Se didicit debere sibi; nec vile coactae
Nomen amicitiae calamo coluisse laborat.
Burghius Arctoos adijt, Barlaee, triones,
Conductamque manum pretio tam sedulus uni
Occupat, ut nequeas non excusare silentem.
(10) Umbra viri, quem vix versu memorare venusto
Nominis extensi terror sinit, aut in amicam
Incidit, aut veteres ingrate spernit amicos.
[Brosterhusius.]
Conticuere omnes; & jam loca vasta silentûm
Hospes adit, Batavas hospes visurus Athenas.
(15) Tu quoque mute siles; & adhuc properantia retrò
Flumina, & obnixum stupeamus in ardua Rhenum?
Rhene retrò propera, potuit Barlaeus amori
Lentulus intepuisse, & amico vivus obire.
    Forte quod insignes alibi veneratus amicos
(20) Et potis Euganeos Leidâ pertingere colles
Obliquus mea tecta beas, & carmina nuper
Una, semel scriptor, binis lectoribus offers,
Objicis, & culpam facili molimine purgas.

           *            *            *
                  *            *


[p. 13]
[CH1628:017] MD010
Classe Hispanicâ ductu P. Heinii occupata.
REMEDIUM UTRIUSQUE FORTUNAE.
HEsperiae spolium, quo non opulentior hospes
    Appulit ad portus, Terra Batava, tuos,
Heinius, afflictis invisum nomen Iberis,
    Creditur invictâ diripuisse manu;
(5) Iamque liquet, nec vana fides autore laborat.
    Nec veniet claudo, qui neget ista, pede.
Si tamen est inter calicem quod fata minantur,
    Tantaleaeque valent fallere labra vices,
En quantum, Batavi, calicem hunc & labra lacunae
    (10) Dividit, en quantum gaudia nostra freti.
Vicimus; hoc nihil est; restant mare, monstra, procellae;
    Coeli temperies quod superemus habet.
Quàm prope dilectae fumavit Sestos Abydo,
    Quàm puer has multum sospes aravit aquas,
(15) Quàm semel interiit! quàm nil, nisi fata faverent,
    Profuit expertis incubuisse toris!
Doctior ignotâ jacuit Palinurus arenâ:
    Nate deâ, quà te non feriere Dei?
Quò vetus exemplum? quoties vicina reversas
    (20) Thessala, non Tempe, concutiere rates,
[Texel.]
Et procul extrema spretor discriminis Arcto
    Naufragus, in portu sentiit esse necem!
Larga sui vindicta Deûm est, ne nesciat orbis
    Nullo non aliquid numinis esse loco.
(25) Parcius exultet, quisquis rate fretus onustâ
    Spirat ab infido vel sua lucra mari.
Quisquis eam casus tulerit, moderata voluptas
    Immodici pretium rara doloris habet.
Caetera si spernas, Heini, fuge littus iniquum,
    (30) Hosticus auriferis quo Tagus exit aquis,
Quoque novenarum sedes augusta sororum,
    Infestum, quamvis culta Coïmbra, caput:
[p. 14]
Scire negant illic quid sit clementia, quid fas,
    Ut Batavis non sint numina dura, deas.
(35) Omnia tuta time: subeat, si classe coactâ
    Occupet hostiles ultor Iberus aquas,
Quà novus eripias invisum vellus Iason,
    Ut, quod nulla dedit damna, nec ulla ferat.
Nam quid agas plenus coram latrone viator?
    (40) Effugias, quo te sospite sint & opes?
Et nolis, invicte viris, imbellis Iberi
    Foemineas iterum sustinuisse manus!
Non tua te virtus, non, quam tutare, Batavûm
    Gloria non memorem siverit esse tui.
(45) Hauriet has prius Auster opes, pretiosaque terrae
    Viscera vel rapiet flamma, vel unda bibet,
Et vapor incensi fugiet, te flante, metalli,
    Quam tua sit minimo fama triente minor.
Invideant aurum superi, victoria nostri
    (50) Major erit; cedent damna superba lucro:
Audaces Batavos narrabunt saecula: pluris
    Victor eris, quàm quae classe Talenta vehis.
Nec dolet immensi facilis jactura peculi;
    Totus ad Hispanum pertinet iste dolor;
(55) Bis pereunt illi, quas cum periisse necesse est,
    Et voluit Batavus perdere, vicit opes.
Jam nihili es, Fortuna; veni quâ fronte sinistra es,
    Partim non jacies in tua dona manus:
Ure, seca; veniet quo non acceptior hospes
    (60) Appulit ad portus, Terra Batava, tuos.



[p. 15]
[CH1629:004] MD011
In Hortum Fratris optimi, nuper fodi &
sepiri coeptum.

HOrtule, sin parci male circumscribimus, Horte,
Fratris amor tam digne mei quàm dignior illo
Nullus amore meo; quamvis cunabula nondum
Deseris, atque aliquâ saltem primordia mundi
(5) Parte refers, chaos antiquum, confusaque rerum
Semina & haec nondum digestam in corpora molem,
Nescio quâ, non cultus ager, dulcedine mutâ
Pellicis, & juvenum tacite properantia sistis
Lumina, & Haganis non fastidire Puellis.
(10) Sive quod ad juvenum, quos non sibi nutriit Haga,
Vota facis, vestrosque aliquis visurus ocellos,
Magna minorque Deae, cognati Sideris ANNAE,
Hugenios pertexet agros &, vivite, dicet,
Vivite, qui timido caussam praestatis amanti.
(15) Sive quod hùc impunè gradum latura puella
Innocuos domini salsè perstringet amores
Securumque gelu, nec erit quod provida raptum
Hinc metuat pulchris, hinc speret mater ineptis,
Hanc servare minus, magis hanc extrudere mercem.
    (20) Hac illis ratione places: Mihi sola videndi
Caussa tui in pretio est: te si patietur adiri,
Se patietur herus; nec, si comitatior umbrâ
Ingrediar, gravis hospes ero, nec STELLA repulsam,
Nec proles utriusque feret, nec Matris avitae
(25) Gressibus aut geminae claudetur porta sorori.
           *            *            *
                  *            *


[p. 16]
[CH1629:005] MD012
In eundem.
HOrte, cultoris domini laborum
Culte digestor, redeatne rerum,
Sole declivi, satur a perenni
        Fessus aratro:
(5) Sive, pallenti fugiente fratrem
Cynthiâ coelo, libeat futuris
Denuò pectus bene praeparatum
        Solvere curis:
Sive anhelanti cane saevientis,
(10) Sive directum ferientis Astri
Suadeat sese rabies opacâ
        Fronde retundi.
Horte, quae laudum series tuarum
Occupet vatem prior; unde quid sis,
(15) Unde quis post haec fueris, quis olim,
        Dicere tentem?
Vidimus cum nec facie nec ortu
Nobilis, cum nec segetis nec herbae
Dives, ingrati merito subires
        (20) Crimen agelli:
Fortè Pisonum Fabiaeque pauper
Gentis assertor, modicâ superbum,
Caule succisâ sterilis, ferebas
        Parte legumen:
(25) Forte te promo facili, penuque,
Foeta lactucis, fatuâve betâ,
Riserit majus nihil appetenti
        Olla colono.
Nulla vicinae inferior paludis
(30) Gloriae dos est: quotacumque digno
Terra virgulto caret, aut salubri
        Pascua flore?

           *            *            *
                  *            *


[p. 17]
[CH1629:008] MD013
Auriacus è castris ad Sylvam-Ducis ad Epist. Barlaei
Auriacae nomine scriptam.
UNius Henricum reperis in crimine culpae:
    Quem sine te decuit non valuisse, valet.
Caetera si matres inter causere nurusque,
    Caussa, gynaeceo judice, nostra cadat.
(5) Nunc sexu potiore regi non aequa recuses,
    Arbitrio subsint miles & arma virûm.
En ego Perdiccas & quos de morte Crateros
    Eruis in litem provoco sponte meam;
Nec gravis instanti fueris, Ptolemaee, Batavo,
    (10) Nec, si judicio stas, Meleager eris.
Dicite, bellaces animae, quâ lege saluti
    Consultum Patriae vultis, & esse meae?
Tertia fallacem complevit Cynthia frontem,
    Tertia tota mihi, tertia nulla fuit,
(15) Dum canis infesta feris monstroque perenni
    Sylva stat, & perstat, milite cincta meo.
Una parum valli series fuit, altera primam
    Ambiit, extremam flumina bina lavant,
Nec Batavos modò fossa ferens post sceptra ligones
    (20) Hostica multiplici tubere turget humus.
Hinc humiles inflamus aquas, hinc prodiga retrò
    Flumina, & in fontes cogitur unda suos,
Naturae faciem confudimus, humida siccis;
    Excidit ingenio pulverulenta palus.

           *            *            *
                  *            *


[p. 18]
[CH1630:007] MD014
LAURA LATRONI
Thomae Martinellio Monacho Dominicano, qui effosso Petrar-
chae cadaveri ferebatur brachium dexterum abripuisse.

SEu furor invidiae est, seu spes insana nocendi,
    Quâ sacra Petrarchae diripis ossa mei;
Scilicet ut sparsi nusquam vestigia, nusquam
    Relliqua discerpti perstet imago viri;
(5) Impie, quàm nihili es! quam quo contendis aberras
    Calle miser, quàm se destruit iste labor!
Illatum decuit memores tot crimen in annos,
    Et praedatrices in tria saecla manus;
Ereptum terris aeterni vatis amorem,
    (10) Ereptum Laurae nomen utrique Polo,
Te tibi; quem par est memorem venerabilis umbrae
    Credere ad infandum diriguisse nefas,
Utque animae ingentis sceleri occursavit imago,
    Sic aliquâ duro displicuisse scelus;
(15) Eradenda fuit quam nec Iovis ira nec ulli
    Eradent ullâ posteritate dies,
Gloria, quâ stellas, jam non novus incola coeli,
    Attigit aeternâ fronde decorus apex,
Tum quoque cum fragili nondum defunctus amictu
    (20) Sospes, & hac terris parte superstes erat,
Et poterat Petrarcha mori. Quò mortua demens
    Exanimi longùm corpore membra rapis?
Tene immortali quoties tria verba locuto,
    Tantillâ speres clade nocere viro?
(25) Ten’ coelos turbare gravem terrestribus umbris,
    Ut superum jubeas ora quod ossa pati?
Tota Cani fuerit facilis jactura sepulchri;
    Diogenem laedat parva rapina meum?
[p. 19]
Impie, jam nihili es: sedes terrena beatas
    (30) Non tangit minimo coelite cura minor.
Quod magis invideas, minor est jam coelite Laurâ,
    Nec patimur damni quod peperisse velis.
Illa meis olim, fateor, confusa lacertis
    Brachia in amplexus incaluere pares,
(35) Illa meas ardens hederas, mea vincula dixi,
    Nec semel erratum est utrius utra forent;
Illa meae, fateor, coïtura in foedera dextrae,
    Dextera, ni Fato displicuisset, erat,
Dextera non ficti toties non parca furoris,
    (40) Incensi toties prodiga testis heri:
Sed brevis haec secum discussit inania vitae
    Fabula; par fumo qualis amabar eram;
Qualis amor, flammae; quam non delebilis ardor
    Educat, aeterni sanctus amoris amor.
(45) Hîc ego nec proprii temeratâ lege sepulchri,
    Nec moveor vatis quò ruat urna mei.
Putres relliquiae, seu jam cinis estis, amantum,
    Non moror effossae quâ pereatis humo.
Ossa toris quondam. quorum non degener usus,
    (50) Brachia turgidulis saepe revincta meis,
Non egeo vestri, melioribus ambior ulnis;
    Ambior assidui luce beata viri;
Petrarchâ potiore fruor, mortalis utrique
    Sarcina, si redeat, sit reditura gravis.
(55) Divulsura duos Clotho sociavit amantes;
    Vi denata, pari vita renata fide est.
I nunc, &, modicae spolio bellator arenae
    Nobilis, egregiae praemia caedis habe.
Quos rapis, in cineres ibunt aetate lacerti,
    (60) Decipietque manus arida praeda tuas;
Decipiet, sparsasque vago per inane rotatu
    Omnis relliquias ora vel aura feret.
Haec Zephyri mites, haec te clementior Auster
    Pulveri honorato solvere justa parant.
[p. 20]
(65) Quem voluit livor non esse, futurus ubique est;
    Participes populos jam facit urna sui.
Una capax Ovidii tellus fuit, una Maronis,
    Petrarcham toto condier orbe decet.



[CH1631:003] MD015

In DANIELIS HEINSII Equ.
Ad Sylvam Ducis, alibique in Belgio aut à Belgis rerum
gestarum Anno
M D C XXIX Historiam.
FAtalis anni saepe concussas vices,
Obversa Fatis Fata, nutantes deos;
Dubiâque sortem lance librantes diù;
Tandem Batavos, triplicisque adoreae
(5) Frondem implicantes FREDERICO tam suo
Quam non Ibero durior laurus stetit;
Auri natantis, Occidentis viscerum,
Vectae Corinthi, velleris Peruvii,
Argo Batavae sponte submissas rates;
(10) Oppressa civis non sepulti moenia
Somno merove, teste Phoebo, pallidâ
Sorore, cumque siderum prius choro
Fugatum Iberum, vi superbos poplites
Flexos Batavâ, supplices saevas manus,
(15) Vitaeque lucem perditâ Vesaliâ
Lucro putantum, mox pudore, mox metu
Ferri irruentis aestimantium nefas;
Collapsa retrò signa, victrici fugam
Aquilae imperatam, ponte vix uno satis
(20) Constante tot prementium vestigiis
Trementiumque: detumentem Schetzium
Sub FREDERICO, pressa retrò flumina,
Colles subactos, aequor ingestum solo,
Vallum procellis; Bergii segnes dolos,
[p. 21]
(25) Praevisa tela, colliquatam grandinem,
Serique tutò fulminis spretas faces:
Et mox vetusta caeduae cacumina
Succisa SYLVAE, vindicatum patriae
Decus, superbam rebus adstructam fidem
(30) Testatur aetas quam videmus, & negat
Vidisse praesens, asseritque, & ambigit,
Suspensa toto tota de miraculo.
    Iam fluxa coeli puncta, denascentium
Momenta rerum, penè dum nascentium,
(35) Quâ vi moremur? excidit quod est, fuit
Quo nunc fruamur: abest magis quod nunc adest:
Vicisse parvi est, si, quod est victoriae,
Constat fuisse, nec triumphus se capit.
    Sic sensit ingens Heinsius, sic entheus
(40) Dictavit ardor gestienti dexterae:
Et, asseramus, dixit, aeternum suis
Ducem Batavis: FREDERICUM posteri
Coaevum adorent: occupet mens & manus
Aevi ruentis improbè alatas faces.
(45) Si Sylva vinci, si potuit Vesalia,
Si Vesper omnis, Vesperi possint rotae,
Auriga saecli possit, invicti dies,
Et Fata possint, obruant nullae vices
Vesaliae parentis aut Sylvae vicem.
    (50) Victura verbis charta suffecit fidem.
Aeternus annum Scriptor includens sibi
Fecit perennem: fascinata saeculi
Momenta credas: nesciunt Stellae fugam;
Torpent gelatae: quae fuere sunt tamen,
(55) Et stant futurae: segnis obstupentium
Amnis dierum repit: intentae sibi
Noctes morantur, omnis, aut retrospicit,
Aut cessat hora, spectat, aut spectaculo
Prostat sequenti. Nil agis, praesentium
(60) Egene semper & flagellator Deus;
[p. 22]
Non omne saevo saeculum indulget tibi.
Quae, quâ rotator Fata quadrigâ vehis,
Detraxit annum justior tuâ manus
Valentiorque, sive quid plectro Deum
(65) Certare, seu petorito aurigam juvat.
En de triumphis hinc tuis & hinc tuo,
Hîc ductat Heinsius suum, hîc dictat suos.
Fuisse Troas, Ilium, Teucros duces,
Nil Cecropis restare, nil Sidoniae
(70) Reliquum furentis; de tot aggestis solo
Saxis saloque, si vel hoc reduces velint,
Speluncam amantes non reperturos suam;
Non esse Romam, non Quirinales deos,
Cadaver Urbis aeviternae, umbram coli:
(75) Tot rudera inter penè jam septem sibi
Latere colles: exules frustrà domi
Aras, & urnas, & penates quaerier;
Haec tu trophaea vindica sîs, hoc tuis
Ferox peremptor imputa damni rotis.
(80) Nassovium est, durare; bis Nassovium,
Quod Heinsio debetur, indomabili
Annis triumpho, perpetis victoriae
Lauro recenti semper, & semper novâ,
Et gloriae superstitem, & saeclo, & sibi,
(85) Perenni adesse posteris praesentiâ.
Cum se fuisse, quicquid est, aut jam fuit,
Aut in futuri nocte concubia latet,
Poterit fateri, sive nolit, obsitum
Annis situque, sic fatebitur tamen,
(90) Hoc, sospitantis Heinsii praesens ope,
Hoc vis Matancis facta, pax Sicambriae,
Hoc Sylva dicet, hoc Vesaliae dies,
Hoc FREDERICUS VICTOR, hoc Batavi; sumus.



[p. 23]
M DC XXXIII.
[CH1633:027] MD016

Ad R. Honerdum in suprema Curia Senatorem, de Vir-
gilio & Lucano inter pocula collatis, animi au-
tem gratiâ hoc illi à me & aliis praelato.

FAecundos calices, qui me fecere disertum,
    Cum gravis ad lances causa tuenda fuit,
Cum tres Lucanum socii fecere Poetam,
    Quartus in historia jussit habere locum,
(5) Faecundos, Honerde, probo: facundia vino
    Cocta, parum, nî me fallo, coacta fuit.
At causâ certante tamen certavimus, & jus,
    Scilicet, & fas in partibus omne stetit.
Nam quis ego de re dubia contendere tecum
    (10) Sobrius, aut Baccho quis praeeunte velim?
Sobrius hoc tandem & nullis ardentior uvis
    Assero, Lucani sacra Camoena mihi est.
Sacra; nec offendo, quem vis invitus adorem,
    Perspicuum laevi carmine Virgilium.
(15) Huic sua majestas constet, non constet, ametur,
    Non placeat, sapiat denique, non sapiat;
Non veto, non turbo, non disputo: sed Lucano
    Sic quoque sustineas mitior esse meo.
Hoc te causa Deûm victrix, hoc victa Catonis,
    (20) Hoc Magni manes, hoc pia Polla rogat;
Polla rogat, vati vates sociata marito,
    Sarta sient veteris vincula conjugii,
Historicisque, offensa refert, si nata fuissem,
    Nullo non Romae digna marita fui.
(25) Sed Romae quas non potui contemnere taedas
    Unica Lucano Polla superba proco?
Contempsi, quis it inficias? & summa petivi;
    Heroës animos nil mediocre movet.
Consulis uxor eram, nisi Caesaris ira fuisset,
    (30) Et vivo virtus facta Nerone nocens.
[p. 24]
Sed summi viduam laudavit Roma Poëtae.
    Crevit ab invidia Caesaris ille favor.
Et stetit ambiguum, fuerit Pharsalia bello
    Clarior, an tali perpetuata manu.
(35) Hoc liquet, ad seros scriptam superesse nepotes,
    Pugnatam primâ displicuisse die.
Scriptae delicium studuit non perdere prudens
    Roma, triumphatae non meminisse nefas.
Iam scriptae pars Polla fui quotacumque: quis obstas
    (40) Livor, & in manes exspuis acre meos?
Tres sociâ Libros limâ purgavimus, autor
    Unicus, autoris censor uterque fuit.
Caetera nec curas experta est cura secundas,
    Nec nisi festino dente polita nitet.
(45) Et durat tamen; & certe nullius Homeri
    Simia, de nullo ditior Enniade,
Stat pede nixa suo, & nativis fulgida pennis,
    Non timet ultrices inde vel inde feras.
Quâ nos cumque manu volvas, Pharsalia nostra est,
    (50) Quodque placet, Lector, debet amata sibi.
Lector, ama, quod amasse probant odia ipsa tyrannos,
    Ivit in invidiam cum furiatus amor,
Et primum, placuisse, nefas, superasse coaevos
    Altera, portentum tertia culpa fuit.
(55) Quid moror? haec summa est: nihil invidisse Maroni
    Saecla, Venusinae nîl nocuisse Lyrae,
Quae, tot Apollinei cum ferrent aetheris astra,
    Lucani solem non valuere mei.
Scilicet (hoc fas atque nefas audite) cupressum
    (60) Quod ferit, arbusto parcere fulmen amat.
Talibus invasum propugnans Polla maritum
    Nescio an in somnis adstitit, an vigili:
Adstitit; hoc de vate volo mihi credere vatem,
    Exiguam tenuis posco poëta fidem:
(65) Et facies, Honerde, furens quid foemina posset
    Vivaci candens edidit indicio:
[p. 25]
Quin rugis aliquid visa est caperata minari,
    Quales turbandi credimus esse maris.
Tu quibus insultes agnoscito sobrius umbris,
    (70) Et vel defunctae vivus ab ungue time.
Sin pugil illustrem decertabundus arenam
    Poscis & armatâ cominus ire manu:
Adsto equidem, & quo vos umbratilis alea belli
    Auferet, & quo sors diriget arma moror.
(75) Uteris arbitrio non spectatoris iniqui,
    Intersum studio partis utrimque pari.
Ecce furens vacuo dudum Argentaria circo
    Bella per Aemathios tota recenset agros,
Iamque impugnatae crudescit imagine pugnae,
    (80) Et quo non placuit vincere Marte parat.
Carmina censurae primos experta maniplos
    Hîc acies, hîc vis prima nocentis erunt:
Tu caesim punctimque feri; certaminis horror
    Ingruit, historici quale Maronis amas,
(85) Cum per castra trucem volitans Laurentia Turnum
    Lusit, & Aeneas quod foret, umbra fuit.
Hoc moneo, si forte breves accenderit iras
    Incassum plagas quae feret aura tuas,
Cum tenuem, decepte pugil, sine viribus umbram
    (90) Pro Polla toties non feriisse gemes,
Bis fieri frustra nolis, aut aemula primis
    Ultima in umbonem perdere tela meum.
Spectator sine telo, humeros imbellis inermes
    Affero: pugnantes perdere suadet honos,
(95) Pacatos pudor ipse vetat: non aequus Achillem
    Dedecet, Honerdo convenit aequus agon.
Tum, quid agas? fugiam; fugiam velocius umbrâ
    Quae patris Aeneae scandere visa ratem.
Quo fugiam vero? quo? si non simplice gyro,
    (100) Si, cincto duplici monte, latere licet?



[p. 26]
[CH1633:030] MD017

VINCENTIO FABRICIO,
Medicinae Candidato, Poetae,
AB EXERCITU.
QUi me inter arma, Nordovix, novenarum
Mystes Dearum, non novelle, non prisce,
Sed sic utrumque, ut utrum sies, parùm constet,
Puer diserte, non puer, vir imberbis,
(5) Qui me inter arma, non inermibus chartis,
Sed de pharetra maximi Deûm telo,
Telo Merillae fulminum, gravi telo,
Ignotus ignotum feris, & invisum,
Mox invidendum, laureate Fabrici,
(10) Sed inter ulnas educantium, ad cunas,
Et ante cunas laureate Fabrici;
En dexteram, fidemque, si quid hoc tanti est,
En pectus imum, & intimum, en amicorum
Esto meorum; per fidem, per hanc dextram,
(15) Per Heinsium, commune nomen utrique,
Commune numen, crescet ille crescenti
Coaevus aevo, fixus, acer, aeternus,
Par ardor illi, quem fovetis utrimque
Fabricius Merillae, & illa Fabrici.
(20) En arte Coâ prorsus & Galenorum
Caeco apparatu, quo magis meus fias
Nihil necesse est. Vixerit senex Cous,
Fac totus in te vixerit (quod ut cano
Fiat, mereris jam puer) quid expectem,
(25) Nisi ut propinquis aeger a manu tanta
Reddar, quod orto Parca neverit, vivam,
Et sim diu, qui nil quidem interest an sim?
At qui sepulto cespitum gravi mole,
Gravioribus negotiorum, & armorum,
(30) Ni Patriae, nec Principi, sibi extincto,
Surdo, silenti, nescio Camoenarum,
Permessidos, Pindi, tui, sui, trunco,
[p. 27]
Vitam remittis, & procul jubes vivam,
Loquar jubes & audiam, jubes cantem,
(35) Permessidem credam facis, facis Pindum
Colles cruentos, & sororibus divis
Quasi interesse, qui sororibus diris
Quacumque vertor, aut revertor, intersum,
Cujus Galeni, cujus è Deûm turba
(40) Potentiorum, tôn mèn iatreuóntôn,
Manumque opemque, magne Tiro, non vincis?
Me coecus error, me profunda caligo
Involvit, aut mortale non facis factum,
Qui me inter arma, Nordovix, novenarum
(45) Mystes Dearum, neminem, nihil, nutu
Novum creasti, nempe recreavisti.



[CH1634:059] MD018

In I. Smithii Ecclesiastae Neomagensis penum antiquariam
instructissimam.

DEfuncti cinis Imperii, grandaeva supellex,
    Parva peregrino relliqua Roma solo;
Frusta Deûm, putres Genii, fumose Penatum
    Horror & ararum sic quoque sancte lapis;
(5) Crinibus in nodum tortis, fera signa, Sicambri,
    Quae deriserunt qui timuere Patres;
Fibula decepti toties jam fabula vulgi,
    Annule quem fracto gemma nitore decet;
Arma virûm, phalerae, mage nunc deflebilis urnae
    (10) Testa frequens, lacerae lampades, ossa, styli;
Vestigata diu pedis uncia, trita fritillo
    Tessera, pertuso debilis aere lebes;
Gutte, triens, phialae, Setini cara lagenae
    Vitra, Saguntino pocula ficta luto;
(15) Ridiculi periamma Dei, bene nupta sigillo
    Clavis, inassueti cymbala fissa soni:
[p. 28]
Numme situ praestans, vili venerande metallo,
    Quem senium, rarâ sorte, virere facit,
Cara strues carie, regina pecunia certe,
    (20) Quae Regum titulos reddis & hos pecudum.
Vobis, thesauri, fumos & inania rerum,
    Et maris & terrae viscera posthabeo.
Nec satior visis tamen; en, quicumque voracem
    Creditis aspectu pascier, esurio.
(25) Nec moveor tactis; nihili est rubiginis horror,
    Sollicitâ nihili testa voluta manu.
Ardet ab amplexu totius avara metalli
    Mens magis antiquae noctis inire specum,
In saecli penetrare sinus, in viscera veri
    (30) Ire juvat, te, te, Roma, priore frui.
Quis Genii genius, quae dis reverentia, quae dos
    Propria, quae lapidi victima, thura, merum;
Cur aurita siet rufi persona Batavi,
    Quâ quondam, quâ nunc parte Sicamber aret;
(35) Quâ lacerârit acu, qualem, cui fibula vestem
    Vinxerit, unde sagum strinxerit, unde togam;
Annulus in dextra quando, quâ fulserit, in quâ
    Fulmina non nocui sanguinis, arma virûm;
Quà phaleras gestarit equus; quas flebilis urna
    (40) Relliquias trunco carmine muta notet;
Lampas ad humanos quae non descenderit usus,
    Cui magis in cultu, cui minus apta Deûm;
Vixerit aeternae, tantum se pasta lucernae
    Flammula, an invisae larva sit illa rei;
(45) Osseus argenteô num cesserit, hic aurato
    Ipso vertendus sub Cicerone stylus;
Rettuleritne parum cui se praeberet arandam
    Nacta cedro dignam cera beata manum;
Unde sat inventi constet pedis uncia, de quo
    (50) Non dubiam faciat marmore sumpta fidem;
Quâ se parte cubi damnosa canicula, quâ se
    Felici dexter senio prodiderit;
[p. 29]
Aretina quid antestent quibus inter amicos
    Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus;
(55) Qui calices, qui non vili de pulvere nati,
    Quod Surrentinae leve toreuma rotae;
Unde sit, exanguem Lemures timuisse Priapum,
    Quem, puto, nec vivum tota Suburra timet;
Quae promi fuerit, quae durae densa novercae,
    (60) Quae non morosi pandula clavis heri;
Aera Celenaeos lugentia matris amores
    Quanta Corinthiaci praeda sonora juvet;
Quis nummo pretium Consul, quotus arroget annus.
    Quid sibi serratus, biga, quadriga, velit;
(65) Quis solidum, quâ parte, crepet, cui lamina fucum
    Fecerit, aut ferrum in viscera condiderit;
Quì referat rerum dominos, quì fronte Quiritem
    Praeferat hesterno sordidus ille situ,
Quo spiret non falsus Otho, quot curta Tribunos
    (70) Puncta, quotum Imperium caeca litura probet,
Cur magis hunc illo firmet consulta Senatus
    Gratia, an argenti pluris an aeris honos:
An pretium utrivis duplicarit miles inauri,
    An proba missilium pondera, forma, valor.
(75) Singula nosse juvat, juvat omnia: & omnia jam, jam
    Singula perspiciens, omnia percipio:
Erudit incautum prisci facundia Smithî,
    Ambiguoque piam praestat ubique facem,
Invisi Romae Smithî, quem Roma superstes
    (80) Si videat, civem non neget esse suum.
Nunc age, qui rerum tot ad haec portenta stupebas,
    Omnibus hoc unum rarius hospes habe:
Largitur dominus quod non habet, integra mecum
    Aufero quae lacera hic aut mutilata vides:
(85) Exeo non satur, & satur exeo; Roma nequivit
    Auro, quam pepulit Smithius ore famem.



[p. 30]
[CH1635:008] MD019
M D C XXXV.
In Incendium quo pars Aulae Hagiensis conflagravit, die Natali
    Principis Auriaci
XXIX Ian. M D C XXXV.
AURIACI cunas nullo splendore notari
    Non tulit augustâ sorte superba dies;
Et vetuit fortuna nefas: lux addita luci
    Fulsit, & ad festas horruit Haga faces.
(5) Quis pretiosa sacrae deploras pabula Vestae?
    Ussimus, ut myrrham, thus & aroma, trabes,
Concussas aetate trabes, vicina ruinae
    Tigna, diu foedo tabida tecta situ:
Denique quod perdi potuit consumpsimus, ut quod
    (10) Poeniteat perdi restituatur opus.
Et rursum, fortuna, faves: illustria divi
    Omnia natales omina parturiunt.
Casca novis pensare, bonis mala, putria pulchris,
    Chálkea chryséiois, aureum & Auriacum est.
[i.m.:] Eû peplóêka, hóti nenauágêka.



[CH1635:018] MD020
Ejusdem incendiiTYPUS.
ELapsa tectis tota, vis ferae dudum
Captiva flammae, culminique vicino
Minata stragem, pabulo nives ipsas
Omnemque Brumam sumpsit, ut leves lanae
(5) Floccos alendae caelitus datos jures:
Crepuere muri, fornices, tholi, tigna,
Proceres, tigilli, transtra, perticae, postes;
Suggrunda cessit, multus aream latè
Constravit imbrex, non suo pavimento:
(10) Oblita munus alterum, alterum cochlis
Implevit, ad scapum perusta; descensum:
Gemuere bis recocta calx, later, testae;
Flevere vitra, lachrimasque nativis
Fudere guttis; non suâta fornaci
(15) ,,Caementa mugiere; Prô sacrae rupes,
,,Paterna saxa, frigidique secessus,
[p. 31]
,,Prô semper Aulae care splendor incertae!
Rubuere lapsi cardines, timor vectes
Solvit solutos; pessulo fidem porta,
(20) Portae negavit pessulus; serae & claustris
Claves negarunt; clavibus serae & claustra:
Caryatides suspirio, vale, muto
Telamonibus dixere, patriae cladis
Faciem, jugique triste schema trans ipsas
(25) Visae invicem dolore marmorum crustas:
Atlantibus loco focoque summotis
Nemo Hercules successit; usta compages
Coenaculum omne corruens focum fecit:
Confluxit auro, si latere sic posset,
(30) Fugitiva plumbi vena; fortius ferrum
Trepidavit & sudavit; aeris, argenti
Par pallor, & fuga, & latebra: qui coelum
Tulit Philippus, malleumque & incudem,
Vel torculi, compendio gravi, praelum,
(35) Igni Batavo cessit, &, redemptores
Sui Philippos certus hîc recusari,
Obvolvit invisum caput, liquabundi
Quidquid metalli repperit, sibi induxit,
Et tutius duxit liquarier in turba
(40) Quàm non perire: Quid Philippus? ipsius
Terror Philippi, terror unicus, terror
Iustus, perennis, universus, immotus,
Terrore justo, incendio (quod averte
Favor Deorum) patriae, orbis incensi
(45) Tantùm movendus, Patriae Pater, coeli
Proles, stupor mundi, stupere momento,
Pallere visus & panere; sed quali
Te, nate divâ, te pavere pallentem
Decuit stupore, te penatibus, te, Dîs
(50) Troiae ruentis & parente sublato,
His tantum, Iülo & Conjugi: Hanc & hanc fornax,
Corinthiâ confusior, suo gemmam
[p. 32]
Vovebat aeri: vidimus, videmusque,
Videbimusque, donec hunc dies nostri
(55) Diem videbunt, donec his cruor venis
Inaestuabit, tum tremore praeclusis,
Nec dum reclusis; vidimus (comae rursum
Horrore surgunt) ambientibus raptum
Flammis Iülum, & ambigentibus pressam
(60) Fumis Crëusam; vidimus. Tace verò,
Adusta fauces Musa, nil supra summum
Nefas nefandi est; scilicet, peribamus.
    Cum derepentè vis amica, vis major
Ardentis Hagae confluentium pleno
(65) Succurrit aestu: candidas nives inter,
Candore tosto, candidus pedem civis
Tulit manumque; torribus bis ambustis,
Prunâ & pruinâ, itum in gelu est, itum in flammas,
Itum in ruinas, peste, vel manu factas,
(70) Pesti opprimendae; quàque vel gelu fixus
Defecit humor, vel superba profusas
Hinc Vesta lymphas devoravit, hinc sprevit,
Hinc advocatis ivit aucta Vulturnis,
Successit in penuriam, gelu, flammis
(75) Invictus & vento, latex, virûm sudor.
Ut inusitatâ dii deos manu servant!
Quem frigus auxit, vicit ardor ardorem.



[CH1635:019] MD021
Ad BARLAEUM, cum hoc Scazonte.
OMitte si quid ore vel manu prodis,
Tulli Batave, Maro Batave, victuris
Perenne cedris: amplius calescendum est
Quam quo calescis, vel Poeta vel Rhetor,
(5) Foco perenni: patriae focos, aras
Patriae, calentes igne non suo, Vestâ
Vili, profanâ lucidas, repraesento.
Epos molestum, triste carmen, incessu
[p. 33]
Claudum pedestri, verba cruda, suspirant
(10) Plagae recentes: Veritatis ornatum
Praestabit ustulata Veritas; fucum
Fumi, cinis, fuligo: quaere fragrantes
Ubicumque flores; hinc flagrantium exsuccas
Necto corollas, quodque jam scies lector,
(15) Titione Pimplam, pallidasque Pirenes
Turbo scatebras, ne quid exeat puri,
Sed, faece potus infimâ, luto scribam.
Sic Fata nempe, sic jubetis infensi
Bataviae, incensi Dii: ecce parendum
(20) Barlaee, Coelo; incendii color carbo est:
Dignum lapillo candido diem, dignos
Stacte, rosisque aromatisque natales
Carbone foedô, non libens, tamen foedo.
Absolve scenam censor, adde quas Fatum
(25) Nolit lituras; pone, pone funesto
Carbone nigrum Theta, Theta funestum
Chartis nefandis, Carmini ruinoso:
Placet perire, quem nec esse, nec scribi
Decuit, nigrum diem, nigerrimâ nocte.



[CH1635:011] MD022
De secundi Incendii causis, nondum satis perspectis.
MIrantur quibus orta sient incendia causis,
    Auriacos iterum quae subiere toros:
Nullus ego. quis enim laceras cum patre Gradivo
    Vulcani dudùm nescit amicitias?
(5) Insanire fabrum dubites, castissima quamvis
    Hìc cubet & Marti juncta marita Venus?



[CH1635:012] MD023
De iisdem.
Graeculus incendii librans examine causas,
    Nugae, ait; in causis proxima, καῦστις erat.



[p. 34]
[CH1635:020] MD024
De Principe GULIELMO in nivem prolapso, dum ex
eodem incendio eriperetur.

NOn cecidit puer Auriacus, quod nescia veri
    Fama, vel, ut solita est, sponte sinistra tulit.
Indivisibili vis est notissima centro,
    Quâ, quod ait vulgus labier, attrahitur.
(5) Hic fuit, & melior magnes, quo constat Iülum
    In patrio raptum procubuisse solo.
Oscula servato properans dare, traxit euntem
    Candida in amplexus terra Batava suos,
Muneraque, ut flores nequiit, contraria flammis,
    (10) Ambusto medicas obtulit uda nives.



[CH1635:004] MD025
Ad G. Staackmannum & G. Barlaeum Mare liberum
versibus astruentes, contra
Seldenum.
STaackmanne lux, Barlaee, dux Poëtarum,
Par Pegaseium; vindices rei vastae,
Iustae patroni, commeatuum & ponti,
Ponti & Batavûm: fundite Hippocreneios
(5) Largi liquores inter orbe divisos
Nostro Britannos, inter invidum terrae
Gibbum atque Terram: pellimur mari prisco,
Novo natandum est; summovemur Arctois
Partim procellis; fundite in quibus toti
(10) Dominemur undas: vester hic, viri, vester,
De fonte quem Britanniae tridens nondùm
Praesepsit ulli, fluctus exuli pontô
Succurrat Orbi; navigabitur passis
Utriusque velis, innatabitur musto,
(15) Permessidis musto innatabitur, lacti,
[p. 35]
Qualis Dearum est. Fundite uberes venae
Quâ sit solo, coelo, saloque mercede
Carere lucrum. me volente quocumque
Pulsi salo legamur ad sales vestros.
(20) His ecce piscor; libero mari liber,
Latio Batavus, hoc silentio, mecum,
Hoc melle pascor. quidquid, ô boni, quidquid
Ultra rogatis, abnuo: Diis Terrae,
Diîs aequorum, &, si Diîs placet, Diis aurae,
(25) Pugnare vestrum est: vester, ô cataphracti,
Instare Seldenis labor: mihi vocem,
Mentem, manumque derepentè vix lecti
Furor libelli perculit: stupescenti
Haec sola veri fervor extudit verba,
(30) Hos ira questus; hocce purpuram & saevos
Potuisse fasces; hucce torva nugarum
Mandata servum compulisse Seldenum!
Prò gentium fas, prò tuam fidem, Groti!
Prò. vis volenti plura defuit linguae,
(35) Stetit palato fixa, dentium septo
Vallata coecum murmur in salivosa
Convolvit alveo; nempe ceu Mari clauso.
Staackmanne lux, Barlaee, dux Poëtarum
Parnassium par, copula unicae nexu
(40) Virtutis unico, insolubili nexu,
O salsi utrimque vindices rei salsae,
Qui clausit inferioribus fretum Belgis,
Miramini os si clausit infimo Belgae ?



[p. 36]
[CH1638:037] MD026
M DC XXXVII.
Epímikta in mortem STELLAE Uxoris dilectissimae.
INvenere viam longo suspiria nisu,
    Invenere sinu verba revulsa viam.
Deficiunt lachrymae, sicci sumus imbre perenni,
    Aret aquae rivus, caetera ventus erunt.
(5) Ventus erunt imo gemitus pulmone petiti,
    Ventus erit planctus longa procella mei,
Ventus erunt sine principio, sine fine querelae:
    Tempestate meâ vectus in astra ferar,
Astra, quibus comitem sese clarissima coeli
    (10) Stellarum, soli proxima STELLA, dedit.
Non erit in mundi spatiis quae proximus Aether
    Circuit, ut nunc est, intemerata quies;
Turbarum dabitur queîs non assuevit Olympus,
    Turbine, quo nolint, astra movere paro.
(15) Concutiat Terram terreno saucius igne,
    Concutiat, Terrae proxima regna, Fretum.
Celsiùs ardenti fas est non repere: Coelum
    Raptus & invidiâ, & luctu, & amore peto.
Missum me facito Tellus, ignoscite Coeli,
    (20) Invidiâ STELLAE, & luctu, & amore meae.
Audite Stellae, audite grandaevae faces,
Audite saecli lampades, lychni Deûm
Audite, non est Stella par STELLAE meae.
    Circuli, perenne carmen, omnis aevi Musice,
(25) Panda moles annulorum, concinentes orbitae,
Sive Solem bajulatis, seu minora Siderum,
State, fornices canori; vanus est rotae labor,
Vana luminarium ter mille convolutio,
Praestat Una mille Stellis, quâ coram se pallidae,
(30) Vel pudore subrubentes, vel stupore saxeae,
Cunctae inutiles fatentur ant minorum gentium.
    Fulgete verò, lucida Siderum,
[p. 37]
Fulgete; non est invidiae satis
Immensa vestri congeries meae,
(35) Non estis omnes fulmine singulo,
Non estis omni fulmine singulae.
Fortior oppositis insurget STELLA maniplis,
Clariùs ardebit collatis advena signis,
Et faciet vicina fidem, quam turbine justo
(40) Hìc animi desertus agar, desertus ab illo
Lumine quo Caeli caret omni lumine lumen.
Coelo receptum Sidus, immenso sinu
Aeternitatis, intuentis te Dei
Beata civis; inquilina gloriae,
(45) Securitatis sempiternae, gaudii,
Pacis, bonorum, quae nec auris audiit
Humana, nec vis luminum nec ingenii
Terrena cepit; sive contemplor tuae
Felicitatis nesciam noctis diem;
(50) Crudele votum, quo supernè, si queas,
In has paludes retrahare, in hanc Stygem,
Crudele duco: nec voco te, Lux mea;
Adire malim; Sive me, & noctis meae
Umbras perennes, nec diei conscias
(55) Post te tenebras pensitantem concutit
Districtus in me Numinis vindex furor
Non immerentem, cum truci divortio
Erepta saeclo, sponte non tuâ, mihi
Me sustulisti, mel meum, turtur mea;
(60) Non insto Fatis, non paro, non molior,
Quibus remissa deseras Polum preces.
Ignosce, fixum Sidus, omnium decus
Pudorque Siderum, places toto magis
Divisa Coelo, rapta rellicto places,
(65) Orbo beata: nec chelyn, si sit meae
Fabella sortis, moverim, Orpheiam chelyn,
Quo lapsa Coelo illuceas terrae nova
Mihique Stella, forsan ocius novo
[p. 38]
Plangenda luctu, forsitan tardo, tamen
(70) Plangenda rursum, forsitan nullo, meis
Superstes, ut convenerat, fatis, tamen
Sic possidenda, ut, invidente coelitum
Amore, Crystallus manu tremulâ levi
Frangenda lapsu. tam brevi confinio
(75) Iactura distant & metus, tam sunt idem:
Periisse certè finis est metûs, mali est:
Periisse conducit, juvat non esse quò
Lapsi labemus; tutior quàm stantis est
Status jacentis; post ruinam nesciunt
(80) Casum ruinae: pulvis esse, nil potest
Dejectius omni celsior metu miser.
Et ecce pulvis omnium vilissimus
Miserrimusque, sancta, gloriosa, te,
Te, diva, ad-oro. ne loquentes lachrymas,
(85) Flentes loquelas oris olim cogniti,
Et, addo, chari, &, glorior, solùm tui,
Ne sperne prostrati pares atro nigras
Luto querelas; (pulvis & lachrimae lutum est.)
Hàc itur ad te proximo sursum gradu.
(90) Cum venerit, venturus optanti luto,
Qui de luto me pulverem faciet dies;
Perimet peremptum, conteret luctâ levi
Non obloquentem, non peribo nescius
Tiro perire, deseram quod est cinis
(95) Libens volensque, desinam quà desii,
Pridem diùque, flatus, hem, flatus, vapor
Dissolvet hunc aut pulverem, aut lutum, aut nihil.
At ille, quo, si quid fui, solo fui,
Expers ruinae aeternitati cum tuo
(100) Reddendus hospes, illud aetherium mei,
Quod esse gnarus, quid sit ipse nescio,
Imaginem scio creatoris Dei
Deo offerendam, sed redemptori Deo,
De carceris moerore, lamentis, situ,
[p. 39]
(105) Carie, solutis penè nunc repagulis
Exibit ales, evolabit ocyus
Flatu retento, bulla si crepans perit.
Et scandet ultrò quà viam Via, Veritas
Et Vita fecit, qua praeisti, tu pia,
(110) Tu gnara vitae, veritatis & viae.
Nec obviàm prodire, quo poteris gradu,
Marita sponso differes rursum tuo,
Nec de-eris amplexui, nec osculo
Quali coire Pax & Aequitas solent.
(115) Coibitur quali solent argenteae
Calore guttae, sordium obnitentium
Vinclis remotis, invidique pulveris
Cedente massâ, confluent quae dividi.
Aegrè tulerunt una-mens-mentes-duae.
    (120) Mox, si peracti relliqua est vel umbra, vel
Imago vitae, si quid est curae super
Mortalis aevi, edisseram quantis miser
Post te tenebris haesitaverim pater;
Quàm sole nigro traxerim duros dies,
(125) Orbasque noctes: pignorum sexûs tui
Meique sexûs, quinque nostri partium,
Quàm sedulò matremque gesserim & patrem
Narrabo longis curiosae ambagibus,
Sermone longo: quàm viros, quo tramite
(130) Virtutis & scientiae locaverim
Dulcis quadrigae amabilissimas rotas,
Tetrastyli columnulas meo-tui,
Iam nunc columnas, explicantem si feras,
Orientis astri, STELLULAE, cui tuam
(135) Sic tradidisse ut lampadem visa es facem
Faci subortae, Stellulae primos dies
Provectulosque, forsan & primae facis
Crudos amores, forsan & puerperae
Ramique ramum, avique mel nepotulum
(140) Recensitanti non gravem Patri atque Avo
[p. 40]
Praebebis aurem, & quàm perenni posteris
Defuncta dures posterûm propagine
Nescire noles. Forsan. Ohe, somnii
Satis superque est: non vacabis scilicet
(145) Ineptienti; tota despicatui
Natura vivae, tota erit mortalitas:
Narrabo surdae fabulam & ludibria
Tot vanitatum; nec profanari feres
Caelestis aurae sordibus sacrum meis.
(150) Gravi, decente, blandulo silentium
Nutu imperabis; sed silentium loquax,
Coeleste murmur, congruos loco, pares
Deo susurros: Sermo cogitantium
Futurus ille est; sermo sanctus, intimi
(155) Deoque voti spiritus commercium.
Quod si profari fas sit, & motis labra
Ciere linguis, gestiet fonti suo
Mens diva mergi, tendet unde originem
Benè nata traxit: Irin ingentis throni
(160) Quaterque sena tot Senum sedilia
Albasque vestes & coronas aureas
Adire festinabimus prono genu,
Cervice pronâ; Sancte, Sancte, Sancte ter,
Ter centies, ter millies cantu novo
(165) Novoque semper accinemus impetu
Agno-Leoni, cujus aeternus manu
Meruit recludier unicè dignâ Liber.
Serena lux, amoene concentus, dies
Divina, quam diù, diù cessas meam
(170) Fugare noctem, quam diù non emicas
Nec invocanti? pro Dei atque hominum fidem,
Quis membra mortis exuet misero mihi?
Quis tam misertus addet huic alas luto,
Queis monte sacro, sarcinae potens meae,
(175) Sistar beatus, quo quietis ultimae
Potiar tuique, STELLA, quo nequeam Deo
[p. 41]
Carere nec te? Prò novi Coeli, nova
Tellus & almae pura Iustitiae domus,
Quà, quando vos adire, quà dabitur frui?
    (180) Sic saeva primi flagra perpessus mali,
Crudo dolore major, & luctus novi
Recente plagâ, Thyrsis avios vago
Colles meatu, & aridos magni Maris
Muros pererrans, aridos, nisi quòd mari
(185) Flendo rigârat saepe calcatos suo,
Sic se domabat, sic sibi fortes manus
Nunc inferebat, nunc recrudescentium
Horrore torminum dabat victas manus,
Vices propinqui, siccus aut humens, Freti
(190) Utrimque adumbrans: sic super Coelos sibi
Ereptus, aegrè visus est Coelis rapi
Terrisque reddi: Cum rotatûs ultimi
Labore fessum gurgiti involvens caput
Fax prona coeli mille succedentium
(195) Produxit agmen: mille moesto Thyrsidi
Nulla fuerunt. Cessit, & prono quoque
Vultu, Valete, dixit, agmen aureum,
Ignes stupendi, languidae mihi faces;
Valete, non est Stella par STELLAE meae.



[CH1637:022] MD027
Ad Nicolaum Heinsium D. F. cum versiculis
transmissis.

HEinsi, maxima maximi Parentis
Spes, laus, delicium, intimique amores:
Heinsi, non puer, erudita proles,
Imberbi senio, Patris stupendi;
(5) Quae te colluvies ineptiarum
Lectorem petit, ire trita coepit
Per vestigia, queîs solet mearum
Ultrò colluvies ineptiarum.
At specta, Iuvenis diserte, specta;
[p. 42]
(10) Haec in tempora natus es, quibus te
Obfirmarier arduis, paternis
Exemplis decet: Ille sic & alsit
Et sudavit, & impotentis aevi
Nugacis, stolidi, inscii, impudentis,
(15) Obtundentis, ineptientis aevi
Totam sustinuit dicacitatem.
Iam succenturiare, jam subito
Ad fastidia longa nauseanti.
Non omnis noceo; Deos Deasque,
(20) Quarum praesidio Poëta, quarum
Rhetor praesidio parente dignus
Audis, Heinsiade parente, testor
Haeredem ingenii, ut molestiarum,
Toti te similem patri videre,
(25) Totum te cupio videre patrem.



[CH1637:011] MD028
Ad I. Vander BURGH,
Aperto aggere Merkae fluvii, post expugnatam Bredam.
PRima coronavit Bredanos flamma triumphos,
    Cum fera stramineas induit hasta faces.
Proximus elisis crepitavit ab Ignibus aether;
    Dixeris aestivâ nube tonare Iovem.
(5) Functa est officio Tellus, cum Sulphur & unà
    Carbonem & petrae contulit una salem.
Restabant Undae, restabant signa fluentis
    Laetitiae per, queîscunque natatur, aquas.
Tandem Naturae signo dato, & obice rupto,
    (10) Vasta manumissi fluminis ora patent.
Applaudit cataracta Duci, tolluntur in altum,
    Praecipites lapsu quo graviore ruant.
Et postliminio reduces Bredana lebete
    Excipit & Nymphis nubit amica Ceres.
(15) Euge, pater venerum, siccos aqua ducit in urbem;
    Si me, si Bredam quaeris, habes comitem.
[p. 43]
Carmina scribuntur vel aquae potoribus, ipsa
    Hordea, sed lupulis vincta, Poësis amat.
Quin, si multa fidem Bredae cortina meretur,
    (20) Hoc est Pegasei fontis áriston hydôr.
I bone, quo tua te sitis evocat, I bone Burghi,
    Tota natat festo festa liquore dies.
Euge, vola: qui pontus erat hoc mane frequenti
    Teste, tot in testis vespere potus erit.



[CH1639:001] MD029
M D C XXXIX
In
DANIELIS HEINSII Equ.
Exercitationes ad libros Novi Foederis.

QUàm primùm genitore Deo, cruce, morte nefandâ,
    Placato patriâ FILIUS arce stetit;
Plurimus erepti volvens oracula scriptor
    Testis & interpres gestiit esse Dei:
(5) Quàque fuit vernantis agri ditissima messis,
    Messorum planè prodiit aequa manus.
Omnis in hoc aevi pietas sudavit, & omnis
    Tot membranarum pondere terra gemit.
Heinsiadae tamen, Heinsiadae, (nihil addimus ultra,
    (10) Quo nihil effari est celsius, Heinsiadae)
Neglectas placuit per tot vestigia spicas
    Exequi, & hanc summam messi adhibere manum.
Summa manus quasi prima fuit. venit amphora factus
    Urceus, atque ingens pagina sera liber.
(15) Nempe, quod aetates oculatas fugit & omnem
    Lyncea, ab Heinsiadae lumine lumen habet.
Ultimus infanti QUANTUM NESCIVERIT orbi
    Indicium, senio praecipitante, facit.
[p. 44]
Quantus qui, nocti factâ vi, vespere nigro
    (20) Redderet auroram, debuit esse Liber!
Christe, Creatori Domino cognate Creator,
    Aeterno lux, Aeterne, coaeva Patri,
Manna merum, Panis coeli, qui pane stupendo
    Ora tot explêsti pendula ab ore tuo;
(25) Ecce Creatoris rursum mysteria dextrae
    Sentio, & hìc praesens numen adoro tuum:
Auribus hìc oculisque novae miracula frugis
    Objicis, & magno rursum alimenta gregi.
Scilicet è tenui, duce Te, succrevit aristâ
    (30) Pascere par mundi saecula sancta seges.
Te duce sarta siet: spretâ, multiplicis Hydrae
    Morsibus, invidiâ, te duce tecta siet;
Te duce qui rugiet, vanâ & sine dentibus irâ,
    Nesciat hoc ungues in Daniele Leo.



[CH1639:008] MD030
In
MARCI ZUERII BOXHORNII
Historiam Bredae expugnatae.
HActenùs edomitae muti miracula Bredae
    Scivimus, & captam vix capit ulla fides:
Hactenus attoniti stupor, admiratio Belgae est;
    Quaeque palam vidit, paene tacendo negat.
(5) Boxhornii princeps ingrata silentia solvit
    Par operi, priscis aequiparanda, manus;
Quòque sat Auriaci pateat vaga laurea Martis,
    Victoris populi Martia verba movet.
Coeptaque terribili memorat confecta trimestri,
    (10) Qualibus Eugeniae spes brevis annus erat;
Hìc ubi surgentis frustra spectator arenae
    Horruit ad primae moenia molis Iber.
En quid agis Lector? scriptae moliris an actae
    Prodere, an utrivis congrua verba rei?
(15) Tolle manum. scriptae laus est non unius aevi;
    Totius acta labor posteritatis erit.



[p. 45]
[CH1639:007] MD031
In
ANDREAE RIVETI Vindicias Mariae
Matris Domini.

QUâ torvus irâ saxeae sacer Legis
De monte lator saxeas furens fregit
Manu tabellas, nempe numinis bruti
Pungente probro; torvus, acer, insulsae,
(5) Injuriosae, effraenis, impiae, insanae
Commenta laudis, queîs abacta vitandis,
Si sis superstes, Gratiosa, cum Sponso,
Cum Prole diâ, inhospitalis Aegypti
Quaeras latebras, execratur offensae
(10) Divinitatis Archimysta Rivetus.
Agnosce foedi foeta mater erroris,
Agnosce, Roma, veritatis oblatae
Munus, diserti candidum instar autoris.
Non dissidemus si sapis: piam, sanctam,
(15) Castam, pudicam, virginem, Dei matrem,
Quid porrò? felicissimam creaturam
Docti fatemur, credimusque persuasi
MARIAM eandem. Crede quod jubet credi
Quem credis, idem matris & Pater & proles
(20) Deus redemptor. Quo furore candorem
Laudando laedis, quo modestiam palpo?
Adverte demens, &, monente Riveto,
Toties monente pertinacem & ingratam,
Tandem docere: stant sacerrimi sacro
(25) Finis modusque, Veritas, Via & Vita
Quos ipsa sanxit: deficis vel excedis?
Tollis vel addis? omne Jota blasphemum est.



[p. 46]
[CH1639:002] MD032
In I. Beverovicii de excellentia Sexûs foeminini libros.
POst vitae momenta, coactamque agmine multo
    Mobilis an fixi limitis historiam:
Post debellati rem gestam Calculi, & omni
    Calculo honorati sensa diserta styli;
(5) Post Latio assertum Hippocratem, Medicamque potenter
    Elotam prisco flumine barbariem:
Post meritam Celsi laudem titulosque Batavi,
    Tinctaque Romano melle fel, ac aloën:
Celsiùs audaci graditur pede maximus urbis
    (10) Antiquae civis, rector & Archiater.
Cujus ut angusto nomen vix clauditur orbe,
    Commissura metri non capit arcta mei.
Bella viris indicta movet, ductorque tremendo
    Agmine, quod faceret Penthesilea, facit.
(15) Foemineas longè nostris excellere lauros
    Totâ stipatus dictat Amazoniâ.
En Batavi, fera turba, mei, quibus expedit armis
    Fidere, quae miseros sumere scuta mares?
Riserunt Batavi; & cuidam de plebe Poëtae
    (20) Succurrit socios sic animare viros:
O passi graviora, minas contemnite vani
    Fulminis; occumbet sub duce caussa suo.
Destruitur praecone procul, procul eruta sexûs
    Gloria: pro nobis dimicat illa manus.
(25) Quod facit infectum reddit, praeposterus artem
    Exserit & cassâ Beverovicus ope.
Intumeat quàcunque sibi meritissima plaudat
    Foemina, sit quâ se conditione beet:
Cui victas dant cuncta manus, facundia nostra est,
    (30) Nostra perennandi gloria, nostra Venus.
Indicium, malè susceptae clarissime caussae
    Proditor, exemplo, Beverovice, facis;
Exemplo, cui sera fidem ne fortè negaret
    Posteritas, aeri par facis & chalybi.
[p. 47]
(35) Illa stupens operis magni cum lemmate parvo
    Aeternum formae compositura decus,
Illa favens caussae victrici, ô mascule, dicet,
    Heroum vigor, ô nil nisi flamma mares!
Quis contendat huic, calami muliebris opella,
    (40) Quantumvis doctâ garrulitate liber?
Quid? mulier? quot se marium facundia solo
    Cum Beverovicii conferat eloquio,
Cui caput est operis, tot jam per saecula salvi,
    Per tot victuri saecula, costa viri?



[CH1639:018] MD033
Ad eundem, cum Epigrammate Belgico, Cap. 3. lib. 2.
de Excell. sexus foeminei adscribendo.
Dordracum praetervectus.

HOc tibi mantissae, Musarum digne sacerdos,
    De medio natum gurgite nostra dicat;
Pulverulenta dicat, qualis sudavit & alsit,
    Qualis ab aestivo fusca labore redit:
(5) Stridorem, si rauca strepit, didicisse rudentes
    Inter, & aurigas inter, & arma puta.
Si titubat malè composito pede, talis aquae vis,
    Dum caneret, venti, dum veheretur, erat.
Denique si lapsa est, lapsa est labentibus undis,
    (10) Et fluvii faciem rapta ruentis habet.
Quod magis ignoscas, peccat properando: quid, inquis,
    Quo festinandi tuta colore ruit?
Te Beverovici, cultamque sororibus octo,
    Battaviae Cirrham sensit adesse domum;
(15) Hos animo votisque diu; velisque petitos
    Exilii metam credidit esse lares.
Pro venia rerum ratio est: vicina quieti
    Ocyùs in terram praecipitata ruunt.
Excipe praecipitem, si non gravis hospes amico est;
    (20) Exceptam Pindi de grege scribe tui.
Sin piget exceptae, proscriptam fronte severâ
    Restat honorato plectere servitio.
[p. 48]
A pedibus dic Schurmannae manibusque stupendis,
    Si placet ancillae non leve munus, eris.
(25) Illa quid? excedet levibus velocior Euris,
    Nec sinet ingratas rumpere Fata moras.
Nempe nec exilio possit magìs ulla beato,
    Nec postliminio nobiliore frui.
I bona, quò sortis tua te vocat aura secundae,
    (30) Invidiae, fateor, non sine dente meae.



[CH1640:028] MD034
In
Iohannis Smithii, summi Antiquarii, Dissertationem
pro Neomago Oppido Batavorum.

HUnc quoque, si fas est, si quam non vana meretur
    Deucalioneae stirpis origo fidem,
Hunc quoque, tot gemmas inter nummosque loquaces,
    Eruta felici sidere gleba virum
(5) Naturâ ludente dedit, keimêlion orbis
    Antiqui, lucem deliciumque novi.
Unica Romanos inter sub judice lis est
    Et Batavos, utris debeat ille genus:
Románe nascentis pueri cunabula primùm,
    (10) An Batavo Solem viderit iste solo.
Res Batavas, res annorum sub nube sepultas,
    Tantam de tantâ prodere nocte diem,
Gentilem Batavum adversos habuisse Quirites
    Arguit, & nostro sub meruisse Duce,
(15) Romanas acies in controversa Batavûm
    Oppida, nec dubiis tradere castra locis,
Tradere Caesareo, qualique Hortensius olim,
    Quali non poterat Tullius eloquio,
Romanas acies inter vixisse Quiritem
    (20) Dictat & in nostrum signa tulisse Ducem.
Dum pugnant avidae, dum cunas Roma, parentes
    Imputat ambiguâ terra Batava fide,
[p. 49]
Tu, quod agis, Smithi, pulchri certaminis ansam,
    Multiplicem mox & mox iterumque dato.
(25) Nec verò sine Patre satum sine Matre videri
    Stemmatis ingenui dedecus esse puta.
Rudera cognatos numeras illustria, multo
    Consule, non raro Caesare fratre venis.
Respue, quo clares, tituli gentilis honorem;
    (30) Nobilior Terrae filius esse potes.



[CH1640:010] MD035
Ad amicos Amstelodamenses mox adeundos.
BArlaee, Vossi, Vondeli, omniumque Hoofdi
Caput & chorage; & omnium Vicoforti
Hospes diserte; si vacatis indocto
Quantùm sodali non semel vacavistis;
(5) Si fert juventae votus inquies tritae
Fervor cathedrae, Rhetorisque Barlaei
Auditor unum commodat diem raro
Frequens amico: Vossii labor, curae,
Sudor stupendi, publicoque decreta
(10) Dicendi origo grandiusque molimen
Sacrata Lucubratio rei Sacrae,
Interpolari si ferunt levi, laeto,
Brevi Lyaeo: Vondelii super saeclum
Augusta magnum tela Caesarem saeclo
(15) Datura pausam si capit nec optandam,
Nec poenitendam; si quod Hoofdium fas est
Momentum amicis imputare, quod Belgis
Decedat, exigentibus diù Belgis
Calamitatum Patriae, sed assertae,
(20) Tabulas perennes, aeneas, mares, omni
Superfuturas saeculo, omnibus chartis:
Si Vicqueforto non vacare magnatum
[p. 50]
Victricibus curis vacat, frequentesque
Ab Orbe quà eruditus est, manum cerae
(25) Implere cessant, otioque, nec scriptor,
Patet insolenti: Inaestimabilis quincunx
Selectiorum Belgicae virûm, magnae
Amstelredami nobilissimi Cives;
Si ferre non gravamini quod inviti
(30) Nondum tulistis, ecce qui bonas laetè
Perdamus horas, otiosus Haganae
Desertor aulae, & serio procul vultu,
Vos, abdicato. Si favetis, & rugâ
Non summovetis obvios peregrinos
(35) Inhospitali, Tesselaeque congressum
Rivalibus non invidere rivalis
Barlaeus audet: Ecce vos rotis, velis,
Curru, carinis, aut equestribus vecti
Sellis adimus. Effer omnium, sodes,
(40) Barlaee, verbis quae sit omnium concors
Sententia, si skázonta quid Poëtastrum
Dignare, Princeps Rhetorum & Poëtarum.
Ridete, valete, & nos amate
                                            CONSTANTER.



[CH1640:030] MD036
MDCXLI.
Ad quatuor Filios, Ingrediente Anno
ILicet, exacti finem contingimus anni.
    Qui dabit instantem proximus ortus erit.
Mos monet & ratio sacris votiva Calendis
    Progeniem salvo dicere verba Patri.
(5) Scandere amat Pietas, & amor reverentia dici:
    Ut vix officii cura sit illa mei.
Quid tamen? inverso placitum est nunc ordine niti:
    Annus ab hac ipsa sit novitate novus.
[p. 51]
Descendat Pietas, reverentia cedat Amori:
    (10) Fas est officii causa sit illa mei.
Vos ego, pars animi, vos, voti summa Paterni,
    Vos ô delicium, pulchra quadriga, meum,
Vos ego quot vixi non infeliciter annos
    Bis duplici voveo prosperitate frui.
(15) Cujus enim pueri jam nunc vestigia ponè
    Linquitis, hac etiam vincere sorte decet.
Creditis? hoc voveo; faciant vos Astra benignis
    Nutibus in sano corpore mente bonâ
Tam mihi dissimiles, ut quos mirabitur omnis
    (20) Posteritas, omnis nesciat esse meos.



[CH1641:161] MD037
Ad Academiam OXONIENSEM, cum Epithalamia Nobilissimorum
Iuvenum in Nuptias Principum GULIELMI AURIACI
& MARIAE BRITANNICAE transmisisset.

                E Castris ad Gennepam.
OXonii colles, quos inter Apollinis olim
    Festivâ juvenes movimus arma manu,
Arma nec exciti, nec tentatricibus armis,
    Nec Batavam vestrâ sollicitante lyram;
(5) Accipite hos hodiè cum floribus antaspasmoús,
    Quos superi vestris implicuere Rosis.
Ni foret immensi vis invidiosa Profundi,
    Ni foret obstantis vasta vorago Freti,
Quâ malè dividimur, quâ prospectare dirempti
    (10) Non ferimur siccas, littora vestra, nives,
Non ferimur quae junxit Hymen sociare Batavis
    Pectora gentili candidiora nive;
Iret in amplexus plebs non ingloria Vatum,
    Iret in officium carminis os & amor.
(15) Nunc aliquis de faece virûm qui castra sequuntur
    Martia, Phoebaeae transfuga militiae,
Occupo Belgarum partes implere loquentûm.
    Turba salutantûm est una, nec una, manus:
[p. 52]
Fessa manus, manus Auriaci confecta labore
    (20) Imperii, soli non sibi nata manus,
Sic quoque non nulli proteleîs affando Poëtas
    Eminus Auriaco prompta ministerio.
Testor enim, testor, Iuvenes ad maxima nati,
    Grandia facundis carmina texta modis,
(25) Carmina, quà patet, ingenti vernacula mundo,
    Omnibus aptatum gentibus omne melos,
Auriaco placuisse Patri, placuisse Marito
    Nobile contractae pignus amicitiae.
Nec satis ille Patrem, nec se satis iste Maritum
    (30) Credidit aut animi vota peracta sui,
Oxonii fontes, nisi vestro ritè sacrata
    Tam bona tam sacro murmure sacra forent.
Est aliquid, populi voces & vota tulisse,
    Est aliquid nulli displicuisse bono;
(35) Gaudia turbatis vultu retulisse Britannis,
    Discussisse Jovis nubila Sole brevi:
Est aliquid, Procerum plausus vel nobilis Aulae
    Moribus ingenuis conciliatus amor;
Terrenis placuisse Deis, placuisse Deabus,
    (40) Mille puellarum basia, mille virûm
Blanditias, mille amplexus, longo ordine chaîre
    Perpetuum plenis elicuisse viis:
Prima maritorum primo libasse cubili
    Gaudia, &, unius ni levis interulae
(45) Tutrici praetexta manu cautela fuisset,
    Plena maritalis gaudia parta thori:
Plus est, Oxonii colles, plaudente Senatu
    Hesperidum fausto nunc Helicone frui,
Propensisque Deûm quibus est sapientia curae
    (50) Numinibus, Fati culmen adîsse sui.
Fluxa fides populi, fluxa est versatilis Aulae
    Gratia, & incertae fulgur utrumque spei.
Quod Patriae non fortuitò delecta Juventus
    Consiliis librae ponderat axe suae,
[p. 53]
(55) Collatisque rei priscae praestantibus ad rem
    Exemplis, animis & ratione probat,
Hoc juvat, hoc solidis altè radicibus actis
    Credimus aeterni Foederis auspicium.
Scilicet his animis, Princeps utriusque Iuventae,
    (60) Hac Batavae mistâ fidet utrimque manu,
Quasque triumphator VIRES ACQUIRET EUNDO
    Fulciet Auriacae juncta Britanna cohors:
Cum simulatus Hymen, spretique injuria Regis
    Ultio cognatae posteritatis erunt.
(65) Hostica germanae turbabunt aequora classes;
    Vulturis hujus erit praeda, vel huius Iber.
Ibimus & Boetin Tamesis Rhenique Mosaeque
    Subdere cogemus colla superba jugo,
Et malè possessis Domino concedere jussum
    (70) Rapta Palatino reddere regna Duci:
Denique & à paucis pacem, quam pernegat Orbi
    Efferus, inflexo poscere saepe genu.
Oxonii colles, tanto nos omine rerum
    Fata ligant, tantis jungimur auspiciis.
(75) Iungimur? an vanâ lactamur imagine ficti
    Foederis, & magnae futilis umbra rei est?
Futilis umbra rei est, nisi qui modo foedera junxit
    Ipsa individuus pectora jungat amor,
Iungat Hymen, spe major Hymen, re magnus, & omni
    (80) Parte rei, & nullâ claudus ab interulâ.
En erit illa dies quâ complexanda Batavis
    Descendet Patriâ puppe Britanna Venus?
Quâ Zephyri strident, coeli convexa boabunt,
    Et Maris & Terrae turba, MARIA venit!
(85) Oxonii cives, si sunt rata Foedera, si, quem
    Ore probavistis, mente probatur Hymen;
Si placet unius moeror frendentis Iberi,
    Si Batavo-Britonum gaudia juncta placent,
Exaudite preces Generi, Socerique, Socrûsque:
    (90) Optatam cunctis accelerate diem.
[p. 54]
Flectite non durum Sponsae Socerique Socrusque
    Facundis linguae flexibus ingenium.
Omnia speramus, (quid non speremus amantes
    Patronis Batavi collibus Oxoniis?)
(95) Omnia speramus, modò tot, sacra nomina, Vates
    POTTERUS totidem Rhetoras esse velit.



[CH1642:005] MD038
M DC XLII.
Ad
IOANNEM I.F. DEDELIUM
Theses de fideicommissis & S.Cto. Trebell. defendentem.
ICare, Daedalii fidei commisse Parentis,
Implumi puerum modò qui conamine terram
Radere, sed dumeta citum, similemque volanti
Taedia vexatae docuit superare juventae;
(5) Icare cognatis, non ut fallacibus olim
Ille, nec ignotum rapiende per aethera pennis,
Iam fidei commisse tuae maioribus ausis
Erigere. est ubi te prisci consulta Trebelli
Vindicias assertorem, Romanaque poscunt
(10) Jurgia, non canae fidei commissa, Patronum.
Eripe telluri totum te, carpe per auras
Aetherium virtutis iter, qua celsior omni
Sidere inauratas ostentat Gloria lauros
Proxima Diis: indefessi monumenta volatûs
(15) Hinc, Pater Aeneas, hinc Patruus abstulit Hector.
    Fallor, an & vano jamnunc molimine raptum
Excito, & hinc frustra generoso pectus honesto
Incocto Coeli moneo convexa subire?
Dum loquor, alato nubem penetrasse stupemus
(20) Remigio. Icare, ubi es? quâ te regione requiram?
Haereo. deficiunt oculi, lassataque longo
Intuitu germana acies cum voce fatiscit.
[p. 55]
Nec testis, nec praeco sequor. Succurre Batavûm
Progenies generosa Patrum, vestigia si quae
(25) Tanta sequi pennis, non pigro lumine, gestis.
Accipite hanc aliquis cursu quam lampada trado.
Quaero, nec inventu, tantâ stipante coronâ,
Difficilem, cuius Fidei super astra canorae
Dedelio dignas fas sit committere laudes.
(30) Iamque adeò, quòcumque pedes aut lumina verto,
Apparent varii stantes in gurgite vasto,
Quos ego Maeonios inter feror anser olores.
Nec totus concedo tamen: natet inter olores
Qui , Bonis avibus, calamo meliore volanti
(35) Accinat, affectu nemo potiore loquetur.



[CH1642:266] MD039
Ad Filios
CONSTANTINUM & CHRISTIANUM,
lectionem auspicantes.
BIga doctorum, (volui virorum
Dicere, aut certè, Iuvenum) quid aetas
Cumque dicentem moneat, virorum,
        Non puerorum:
(5) Biga curae delicium paternae;
Biga currentis decor & volentis;
Biga perculsi stupor, & stupentis
        Gloria saecli;
Quando confectis Ovidi fluentis
(10) Mollibus metris, gravibusque magni
VirgilI metris, neque nominandi
        Numina post haec
Silii metris, graviore Flacci
Pectus heroum satiare metro
(15) Destinas, nec te labor implicatae
        Perculit Odae:
Ecce currenti neque turbulentum
Suggero calcar, neque quo ruentes
[p. 56]
Incitem, sed quo recreet paterni
        (20) Plausus amoris.
Euge, quo magnos animo pusilli
Caesares, quo tam benè mentientem
Curtium aggressi, & Patavinum ubique
        Vulgus olentem
(25) Livium, longos, superi, & molestos
Mole Scriptores! properate curtum,
Debilem, & durum minus & ferocem
        Vincere Flaccum.
Nec pedum fortes novus insolentûm
(30) Terreat saltus; numerosa tandem
Dictio quâvis veniet suëtae
        Gratior auri.
Quanta tironi cytharae videtur,
Quanta, quae nunc nullius est negotî
(35) Barbitus doctis, fuit imperitis
        Carnificina!
Absit ut passos graviora nautas
Terreant rugae minus aestuosi
Gurgitis, fractis Adriâ Lucrina
        (40) Ludus in unda est.
Vultis exemplo moneam? notate
Quantulus quem terribilem putastis,
Sapphico ludam pede de misella
        Plebe Poëta.
(45) Eia, praestantes animo viri, jam
Iam poëtastrum superate Patrem;
Barbito pridem cytharâque victus
        Lampada trado.



[p. 57]
[CH1642:042] MD040
In Adventum
REGINAE Magnae Britanniae, inassueto per Mensem
Martium asperrimo gelu.

AStra soloecismum faciunt; rediere Kalendae
    Ancipitis, Coelo & Sole stupente, Dei.
Dum nocti patet aequa dies, ignota Batavis
    Vere novo fasces aspera Bruma gerit.
(5) Quid? Regina, gravi jam dudum saucia curâ,
    Non te versa times huc quoque Fata sequi?
Pone metum, nîl prodigii est; non omine laevo
    Torpet inaudito Civis & Aula gelu.
Caussa tui stupor est, amor est, & gaudia; quorum
    (10) Ignorant finem singula, cuncta modum.
Concutit ossa stupor, Majestatisque verendae
    Relligio? insueta est publicus horror hyems.
Urimur immenso laeti venientis amore?
    Corporis interno summa calore rigent.
(15) Gaudia conferto radiant in pectoris aestu?
    Semineci meritò frigore membra tremunt.
Sic vernum, Regina, gelu, sic frigus adustum
    Non durâ tecum de regione vehis.
Fallor, an aestivis iterum tepet ignibus aether,
    (20) Et faciem in terra, Phoebe, procantis habes?
Ecce vices concussa suas Natura resumit:
    Solvitur unda, micant sidera, ridet humus:
Cornua laxato revocant se pandula nervo;
    Non patitur longas res violenta moras.
(25) Audi, Diva Parens, non haec sine numine Vates
    Effero fortunae congrua verba tuae;
Quo Britones Carolumque tuos in turbine spectas,
    Ultima commoti creditur ira Maris.
Rectorem nautasque, ducem sociosque feroces
    (30) Turbida, sed sudo proxima, vexat hyems.
Quod Natura, facit Populus: de culmine summo
    Illa redit, standi nescia, & ille ruit.



[p. 58]
[CH1642:022] MD041
VITAULIUM
Inauguratum
Prid. Idib. Februar.

[Villa, Hofwijck.]

COnviva mas & foemina, affines viri,
Frater, Sorores, atque Amici caeteri;
Audite legem quâ daturi praedio
Perenne nomen advocamini meo.
(5) VITAULIUM dici volo, Vitaulii
Edico Legislator ut Vitaulio
Sit nomen inter posteros; Vitaulium
Si quis vocare vitet, ô Vitaulium,
Quas ille, quas Vitaulio in Vitaulio
(10) Poenas daturus! nempe bis, ter & quater
Et quinquies, & sexies sextario
Poto, repoto, (semper epoto tamen)
Declinet in Vitauliano sobrius
Vel Atrio vel Area, uno stans pede,
(15) Vitaulium, Vitaulii, Vitaulio,
Vitaulium, ô Vitaulium, Vitaulio.
Et si quidem vacillet, à Vitaulii
Structore sexies Vitauliariter
Vitauliatum cum Vitauliantibus
(20) Invitus invitetur in VITAULIUM.



[CH1642:132] MD042
En aphedrôni.
AGnosco Purgatorium nolens volens,
Agnosco poenis Inferûm, totâ Styge,
Acherunte toto saevius. vultis probem?
Praestò cacata chartula est, quae, quod diù
(5) Cacata Romae charta non fecit, facit.
Ades, Galene doctor, & senex Coë,
Utroque praeside putidam tueor thesin.
    O tristis intestina coli tormina,
O barbarum Rha, & Senna flatulentior,
[p. 59]
(10) Et horror ipse, Soccotrina, & Psyllium,
Et Sarcocolla, & Peplium, & Terebynthina,
Et Agarice, & Colocynthis, & Fumaria, &
Euphorbium & Hermodactyli, & tu turbidum
Turbith, Sagapenum, Carthamum, tu Absynthium,
(15) Et Cassia & Scammonia, & tergens Cremor,
Asarumque, Manna & Ceterach, & caeterae
Erinnyum, Proserpinae, Ditis dapes,
Ana unciis, ana scrupulis, ana granulis,
Quae tam ferocem viscerum discordiam
(20) Aegro cientes, me medendo occiditis,
Purgando me spurcatis intus & foris;
Vos esse Purgatorium nolens volens,
Vos nauseando, vos cacando, vos kakòn
Purgando Purgatorium dico, voco.
(25) De caetero securus omni, pernego,
Si non sit istud, omne Purgatorium.



[CH1642:120] MD043
Ad BARLAEUM
Paraítêsis
E Castris.
IGnosce duro carmini, nec aureis,
Sed aeneis & ferreis argutiis.
Plus Martis est quàm MercurI, quâ prodeunt,
Barlaee, quas prodi vides ineptias,
(5) De civitate, qua casae sunt atria,
Ovile lectus, horreum triclinia;
Tibicen udis manè, serò flatibus
Et nocte vexat, arma tundunt & sclopi
Scribentis aurem, quodque mireris magìs,
(10) Muti & sepulti non gemunt vituli, boant;
Fornix, popina, (quam propinam dixeris)
Leno lupaeque, Bacchus & paucis Ceres
Coëmpta nummis, ungulae, hinnitus, rotae,
Auriga, agaso, calo, lixa, mulio,
[p. 60]
(15) Rixae, duellum, sors, fritillus, alea,
Styx universa, tota Ditis regia,
Franco loquace loquacior miles Brito,
Et Hassus & insolentior Guebrianicus,
Castrensis assiduus labor, negotium
(20) Perenne, Vatem lancinant miseris modis.
Jam quem, quies & otium quanti siet,
Barlaee, Vati, non fugit, dic, obsecro,
Qui possit esse tam feris natalibus
Epigramma Martiale Martialicum?



[CH1642:252] MD044
Ad BARLAEUM mirantem unde mihi satis
ad Poësin otii.

NOn benè miraris confecta negotia tantùm
    Futilibus spatii linquere Carminibus.
Ipse ferax animi tumor anxius, ipsa gerendae
    Carmina proturbat plurima turba rei.
(5) Aspice, quae laxo langueret lenta meatu,
    Quàm de compressis emicet unda locis.
Temporis & rerum Versus angustia vibrat,
    Qui spatio nasci liberiore negent.
Mirari posses, post te, Barlaee, vacivum,
    (10) Pondere si multo pressus asellus eam;
Passibus Heroëm si te sectatus iniquis
    Grande melos tentem prodere, grande malum.
Non istud tam vana rotat vertigo cerebrum;
    Quo pede me tutò metiar ipse scio.
(15) Quae de perpetuo manant te flumine, venis
    Gaudeo guttatim posse salire meis.
Vis finem faciam? quod in horas evomo, quod nec
    Evomo, de salso quod quasi dente spuo,
Quod quasi tussiculam, ructum aut suspiria dicas,
    (20) Temporis & lex & faex Epigramma mei est.



[p. 61]
[CH1642:226] MD045
Ad
LYCORIN cantantem.
FOrmosior Lycoris immortalibus
Pindi Deabus si movet pulcherrimas
Rogata fauces; candidi colles duo,
Illustrium par grande luminarium,
(5) Et labra, gemmae, queîs nec Indiae ferunt
Quid conferendum, & illae eburneae manus,
Quique articulo me mortis articuli premunt,
Amore cuncta foeta, facta gratiis,
Sic intuentis occupant miraculo
(10) Aciem perenni, ut aurium infelicium
Vanescat usus, & canatur fabula
Iam penè surdo, oculisque solis audiam.
    Mox intuentem tanta vis coelestium
Quatit tonorum, tanta divinae ferit
(15) Linguae tyrannis, ut repente distrahar
Novo stupore ab occupationibus
Oculi furentis, fervidisque aspectibus,
Et aure solâ cogar intuerier.
    Tandem nec aure, nec oculis consto satis,
(20) Utrisque captus, ut capi semper Dei,
Infirmitas humana non semper ferat.
Quae, Juppiter, iste cantus incantatio est!
Tace, Lycori; coecitate me tuum
Et surditate plectis, & truncum facis?
(25) Quin pulchra porrò, & saeva cantatrix mihi, &
Canora frustra es: non vides me makkoân?
Quin psalle, Diva, si taces, insanio.



[p. 62]
[CH1642:302] MD046
In
ERYCII PUTEANI
Caesarum Austriacorum Elogia.
ECce quod invideas, qui nunc augusta Viennae
    Tradita per tantos sceptra tueris Avos:
Non uno cum Sole micas, stipatus Avûm vi
    Non uno socio Caesare sceptra tenes.
(5) Quot legis hìc rerum dominos, consortia Regni
    Crede super terras Astra redisse tui.
Crede novâ sic luce frui, ut contermina Mundo
    Fatales iterum non subitura vices.
Tanti est Austriacis, Puteano vindice, lethi
    (10) Coelitùs expertem sic repetisse diem.
O minimè mortalis, ô in ludibria coecae
    Sortis, ô in Coelos imperiosa manus!
Quos natura Duces, quos inclementia Fati
    Extinctos voluit, non sinit una mori.
(15) Ecce tamen quibus incumbas solatia, Caesar;
    Si volet ista quidem, quod volet, ista manus,
Tu quoque, Caesareos inter victure Nepotes
    Post tua cum Proavis fata superstes eris.
Jam Superi, in vestra vobis statione placete:
    (20) Sic quoque non superos credimus esse Deos.



[CH1643:058] MD047
M D C XLIII.
Super Caenam Domini
PRECATIO.
AVelle me mihi, Deus, me saeculo,
Me vanitati, me luto, me sanguini
Subbullienti, me superbo crimini
Culpaeque noxiique fermentis Adae.
(5) Affige toti mentis obtutum tibi,
Affige toto saucium mysterio,
[p. 63]
Jesu Redemtor; HOC ENIM EST CORPUS TUUM;
Quod applicantem constat indignè sibi
Et morte dignum & mortis in culpa tuae.
(10) At, ô superstes Christe, & à mysterio
Avelle mentem. mica vilis tritici est,
Quâ debili te sistis, absentem facis
Praesens ad-orem, glorioso supplicem,
Passi recorder. Quin, Homo-Deus, tuo
(15) Illate coelo, Manna vivum, de mala
Manu impiorum Patrio raptum sinu,
Hac mente me, nunc mente me captum, cape,
Ubi sempiternis temporumque expertibus
Coelestibusque & gloriosis artubus
(20) Adhuc refulges: HOC ENIM EST CORPUS TUUM.
Donec peracto quantulùm aut quantùm meis
Praedestinasti non sepultis artubus,
Mox & sepultis, in suprema coelitùs
Expergefactum suscitabis buccina,
(25) Et gloriosum corpori adscisces tuo
Quod hìc peribit: HOC ENIM EST CORPUS TUUM,
Hoc te satum parente debetur tibi.
    Aeterna Proles, Ipse de Deo Deus,
Fave precanti & omnium causam suam
(30) Causam putanti, & omnium causam tuam,
Quotquot rebellis arma saeculi ferunt
In se ruentis, in tuum, Pastor bone,
Gregem furentis, in tuam sepem truces
Mittentis apros, in tuam caulam lupos
(35) Insanientes, in tuas Solymas Lupam.
Donec superbos ferreâ pessum datos
Virgâ domabis, perpetisque gloriae
Tribues coronam militantibus tibi,
Oculisque tersis aeviterni compotes
(40) Facies triumphi, sanguinis pretium tui.
Veni fidelis, ne morare; subveni
Tuis Redemptor; HOC ENIM EST CORPUS TUUM.



[p. 64]
[CH1643:195] MD048
In BARLAEUM Desertorem, falso me raptûs
accusantem in itinere Amstelodamensi.

BAsia ducturo Viduam sperata Poëtae
    Alter, at ex ima plebe Poëta tulit.
Scilicet, ut Viduae successit prisca priori,
    Neglectâ potior prisca priore fuit.
(5) Tessala ductorem subitò distraxit amantem;
    Excidit hoc iterum nobilis Anna viro.
Bis viduam miseratus amans Rivalis honesti
    Et pulchri, viduam clausit utrâque manum,
Et, certè contempta places, miserere miserti,
    (10) Dixit, habes cui sis non malè juncta comes.
Illam laeva fides spretaeque injuria formae
    Fecit amicitiae foedus amare novae.
Constantemque adeò pro fluxo nacta Poëtam
    Basiolis dignum credidit esse suis.
(15) Nec, si summa [i.m.: Een sommetje] rei, nec, si benè tradita Belgis
    Exigerent ternas Pontica [i.m.: Heulen] jura vices,
Dura renitenti voluit pugnare lacerto:
    Multa fides multam poscere visa fidem.
Moribus antiquis, mixtâ gravitate lepori,
    (20) Blanda, modesta, sui larga tenaxque fuit.
Viximus, ut solis serò sapientibus, utque
    Invidiae soli displicuisse rear.
I nunc & raptos viduae nolentis amores
    Invitos, Helenamque objice nempe novam:
(25) Crimina, cur Agamemnonios in Hagana furores
    Pergama & in Batavum moueris arma Parin.
Quin vide Caesareas leges. quae tollere grato
    Nequitia, ingrato tollere justitia est.

Continue
[p. 65]

CONSTANTINI HUGENII
EPIGRAMMATUM
LIB. I.

M D CXXV.
In Manes Auriacos
C. BARLAEI.

[CH1625:018] MD049
RIsimus has inter lachrimas, ignoscite Cives,
    Gaudia nec vobis invidiosa loquor;
Risimus. hos nobis lugendi docta voluptas
    Exprimis, hos plausus ingeniose dolor.
(5) Quae mihi Barlaeîo praeeat suspiria planctu
    Praefica, quae grandes effleat ore modos,
Ut veter arridere pius de Cive Poëta.
    Factus, & in grandes mollis utrimque modos?
Non decet alba bonum facies in funere Civem,
    (10) Lectorem facies non decet atra tuum.
Hinc dolor, hinc lauti luctus, & gratia flendi
    Afficit, ancipitem quo feriare magis.
Pace tuâ, Barlaee, subit gaudere gementi,
    Ut subit a gemitu gratior urna tuo:
(15) Qui me flere velis, fletu minus ora venusto
    Infice, tam compte qui jubet, ille vetat.
Vos tamen ut, magni Manes, flevisse libenter
    Arguar, in fletus invoco porro meos.
Sed Batavos fletus, patrii lamenta doloris
    (20) Conscia, de tali languida verba sinu.
[p. 66]
Qui male plorantes sequitur pudor, esto Batavûm,
    Vix rubor humenteis afficit iste genas.
At bene lugendi sequitur quae gloria vatem,
    Hanc Barlaee tibi cedimus, una tua est.


        M D CXXCII.
                            In
        I. VALLENSIS Principis Curiaci Medici
            primarii de Rerum inconstantia Versus
                    mihi inscripto.

[CH162:012] MD050
PErpetuos rerum fluctus vicinaque summis
    Infima, & haec imo nescia stare loco,
Si quis adhuc, ignara sui praecordia gestans,
    Nescit, & alternas hactenus ire vices:
(5) Helleborum, aut istos jubeam potare furentem
    Versiculos, Medicae munus utrumque manus.
Mox reliquum supplebit Iber, fassurus & ille
    Posse quid alternos in sua fata dies,
Atque aliquem elatae casum succedere sorti,
    (10) Atque aliquid Grollâ majus adire necem.
[in margine: Cujus in obsidione tum versabamur.]
Tu tamen hàc ignosce tenùs, doctissime rerum
    Arbiter, est quod te dedocuisse velim.
Tempora temporibus succedant, arma triumphis
    Altera, laetitiae proximus ito dolor;
(15) Omnia fortunae perimat rigor, omnia tollat
    Gratia, sors istam nesciat ulla rotam:
Do tibi me CONSTANTER, & hic, me sospite, semper
    Unus amor, quo te prosequor, unus erit.


[p. 67]
[CH162:016] MD051

IOSEPHI HALLII piarum observationum prima,
        è versione Gallicâ Latinè raptim redditâ, in
                ejusdem Vallensis gratiam.

QUàm primùm cecidit, lachrymarum exaruit humor;
    Nascitur & perit haud segnius ipse dolor.
Invenias, qui plorantem soletur amicum,
    Invenias crudo vulnere qui det opem.
(5) Vanescat vis prima mali, deferveat ardor;
    Vix risum illa tui lingua miserta tenet.
Non tam parva pias perimunt momenta querelas,
    Nullius non est temporis iste dolor.
Et si lapsa, Deo restant praesentia, cuius,
    (10) Quem damus huic nequeat temporis esse dolor?
Qui trito saliunt gemitus de pectore, nullum
    Hi Juvenem, nullum dedecuere Senem.
Felices lachrymae, quas tempestiva juventus
    Cum dederit, nunquam sera senecta dabit!


[CH1627:017] MD052

Ad VALLENSEM, praemissos versiculos nimiùm
                laudantem.

SIccine praecoctum calamo pariente Poëma,
    Esse aliquid promptum credis, amice, melos?
Nec memor es veteri vatum placuisse magistro,
    Rem benè praevisam commoda verba sequi?
(5) Judice me, laus est omni indignissima Lauro
    Alternis nostris verba ligare modis.
Alterius vaenum partus dare, nobile furtum
    Fingere, & hàc plagij dissimulare notam.
Nempe, sit hoc laudi cuiquam, quòd inunxerit auro
    (10) Quas Medico sumam te praeeunte pilas?


[p. 68]
[CH1627:018] MD053

Ad eundem, operae pretium non videri Latinae versioni
piarum observationum
IOS. HALLII vacare.

BArbara Roma sibi est; patriâ suus exulat illâ
    Civis, &, ut linguas perputo, rara domi est.
Et Batavi sudamus adhuc sudore Latino?
    Quò tibi, quò mihi tam vanus, amice, labor?
(5) Quae Patriae gravis & patrio dedit ore Britannus,
    Esto, sibi Gallus, vel sibi Belga dato;
Egregiam hic laudem feret, hic pietatis honorem,
    Grande operae pretium constat huic & huic.
Scilicet est Gallas inter quae, interprete Gallo,
    (10) Quae Batavo in Batavis imbibat ista nurus;
Quae Latii sermonis opem vel casta requirat,
    Vel pia, vix ullam terra Latina ferat.
I nunc, ut veterum placeas vernaculus umbris,
    Italiae dudum barbara plectra move.
(15) Roma, caput rerum, non si Romana resurgas,
    Jamque tuo discas cum Cicerone loqui,
Cum Cicerone loquar, quò tam pia verba resciscas,
    Verba nec Italicè nunc habitura fidem.


[CH1627:007] MD054

In Effigiem meam, paulò ante nuptias pictam.

TAbella, fare, quanta me vis gaudii,
Quanta obsidebat intus exultatio,
Cum penè Stellae victor, aut prorsus, meae
Stellas supernè quotquot illucent polo
(5) Calcare visus, & triumpho proximus.
Interpretes felicitatis te meae,
Hoc frontis aequor, hunc alacri lumine
Serenitatis indicem vultum bonum,
Transferre jussi posterorum saeculo.
(10) Dic, ante tempus, dic, ab aevo principe
Nil Orbe divos, nil suo beatius
Vidisse Caelo; nil videre utrolibet.
Tace, Tabella, dixeris vel sic nihil.



[p. 69]
[CH1627:014] MD055

GULIELMUS NASSAVIUS N.
ad Grollam deditioni proximam casus.

NAssavium germen, nativa Parentis imago
    Mauritii, ad Charites natus & arma puer,
Ut nihil invenit Patruo quod Grolla negaret,
    Iamque daret victas penè subacta manus.
(5) Ilicet, haec patrio, prima haec vindicta sepulchro
    Defuit, hàc partim debitor ipse fui;
Nec magìs hanc possint rapere opportuna juventam,
    Nec minus invito claudere Fata diem.
Euge, feri me, quisquis eris, felicior hora
    (10) Non sequitur; propera, dixit, & occubuit.


MD056

Ad Amicos Epistolium extemporaneum dissimulato
                    Carmine.

CArmina quae pridem vobis misi Amsterodam, Ha-
gae restitui, nisi displicet, impero, Amici; scilicet ut
tres illa dies, non ampliùs, absint. Quatuor indul-
sisse velim, nisi causa repugnet; qaum nisi non nescitis,
Amo; ridetis? amate; nec vitio saltem fido vertetis
amanti Hagae displicuisse moras. quas rumpo. Valete.



[CH1627:022] MD057

Ad I. BROSTERHUSIUM, cum hortum floridum
        perennem praescripsisset.

NEc ver perpetuum, nec erudita
Brumae tempora, nec tepor Decembri
Aestivo placet insolentis umbrae.
Lucullos tegat illa, pervicaces
(5) Naturae dominos, sui impotentes,
Quos nil Fata sibi negare passos
Taedet fertilitatis incoactae.
Me nunquam similis dies diei,
Me rerum rota, me vicissitudo
[p. 70]
(10) Arentis capit & virentis horti.
Tum tu me capis, hortule, hortulorum
Quondam de numero feraciorum
Intra praediolum future nostrum,
Tu me, Stella, capis; nec occupato
(15) Tam dulci vacat hortulo hortulorum
Curam arcessere vel feraciorum.
Si rides, miserere, Brosterhusi.
Neu me, per Venerem Cupidinumque
Quot non millia pyxidi Sabaeae
(20) Includas, reverende Myropola,
Durâ desere sub necessitate:
Quin da, da, bone, da, perenne quo non
Hic hortus vireat sed hortulanus.



[CH1628:019] MD058
(DE PONTIFICE POETA)
Scribere Pontificem versus, non miror, amici.
    Mirarer versum scribere Pontificem.



[CH1629:012] MD059
IN D. IACOBI VALLENSIS DE SYLVA DUCIS EXPUGNATA
CARMEN, MIHI INSCRIPTUM

Victori Auriaco, cui virginitatis honorem
    Invictae cessit Sylva subacta proco,
Perpetuus lethi victor Vallensis, & Orci
    Invictâ posuit docta tropaea manu;
(5) Victurum invidiam, victurum saecula Carmen,
    Praesidio dignum posteritatis epos.
Dumque sui nec parca nimis, nec prodiga virtus
    Ambigit augustum cui dicet autor opus,
Vicimus. en Batavo placui, de plebe, Galeno,
    (10) Magna mei frontem nominis ausa ferunt.
[p. 71]
Ite triumphatae reduces de sanguine Sylvae,
    Me sequitur nullâ caede cruentus honor,
Ista meos olim redimet victoria fastos,
    Iste meus de te, Sylva, triumphus erit.



[CH1629:001] MD060
IN EFFIGIEM P. HEINII
Talis Iasonidae Batavi, victoris, imago est:
    Vincentis faciem cernere nemo velis:
Illos intuitus radium de sole propinquo
    Ferre potens totâ Classe redemit Iber.



[CH1629:006] MD061
IN THESAURUM LIBRORUM ORIENTALIUM
A I. GOLIO EX ORIENTE IN PATRIAM ALLATORUM,
QUO TEMPORE CLASSEM HISPANICAM
P. HEINIUS OCCUPAVERAT

QUaeritur, & vario nuper sub judice lis est,
    Utra Batavorum gloria cedat utri.
Heinius occiduo detraxit vellus Ibero,
    Eoï spolium Golius orbis habet.
(5) Heinius interitum, turbatâ sorte, minantes,
    Golius aeternas per freta vexit opes.
Heinius in paucos ducit sua munera rivos,
    Participes omnes Golius ore facit.
Felicem patriam, quae se praedives utrimque
    (10) Nescit utrâ potius prosperitate beet!



[CH1629:014] MD062
ORGANO MUSICO HAGIENSI INSCRIPTUM
Victrici Patriae, Coelo victore, triumphos
    Accentura sacris relligiosa modis,
Singula quae per se Batavi bona verba loquantur,
    Una tot ambivit vocibus Haga loqui.



[p. 72]
[CH1630:013] MD063
MDCXXX.
Cum Epistolis Hostis-Amici ER. PUTEANI inter-
ceptis, & Lovanium missis.

VIctores Batavos, quia libertatis avitae
    Tutores, durum, quàm bona causa, genus,
Non pudet invisas vitâ donasse tabellas.
    Quo ferus afflatu desiit esse Leo?
(5) Ite leves tabulae; salvas praesentia proprI
    Numinis & flammas inter et arma facit:
Ite, fatemur enim Puteani nominis auram
    Hostiles iram dedocuisse manus.




[...]



[CH1636:002] = p. 116


[CH1636:001] = p. 117


[CH1636:009]
IN EFFIGIEM CARD. RICHELII.
Mercedem, pictor? veniam pete Gallia donet,
    Indigni pretium grande laboris erit.
Excidit, infami lapsu, mortalis imago
    Conanti divam reddere Richelii.
16. Iun.



[CH1636:010]
IN EANDEM.
Stupende cardo non fatentis Europae,
Non diffitentis; sed ferentis Europae,
Et sic fatentis; Richeli, genus divûm:
Non te in tabella simplici tuo totum
(5) Vultu intuemur, Trismegiste: personam
In qua triumphas triplicem, unicâ fronte
Reddat necesse est, quae tuam relatura est
Subire totam nata dextra naturam,
Et Galliam, & Te reddat, & tuum Regem.
17. Iun.



[CH1636:011]
IN BARLAEUM.
Moverat aestivas inflatior Ya procellas,
    Et poterat socio sic soror esse Mari:
Absque quod inflatae decor, in multiplice ruga
    Quâ male visa fuit ringere, risus erat.
[CH1639:003] = p. 145


[CH1639:012] = p. 145


[CH1639:013] = p. 146


[CH1640:006] = p. 147



[CH1640:005] = p. 149
Ad filiolos paucis diebus solearum ferratarum
incredibilem peritiam adeptos. Emblema brumale.
Scazonte claudo convenire skázontas
Per laeve Brumae marmor, o domus nostrae
Decus atque ocelli, tanquam idoneo versu
Iustum ac decorum censui: sed incoepto
(5) Mox expulistis, derepente tyrones
Facti magistri: nec quadrare morosum
Epos fateri tanta me rei durae
Solertia adegit parta tam brevi nisu.
Hinc, ecce, durum carmen, hinc stylum vertens
(10) Sermone blando, lubrico, levi & laevi
Laeves levesque dissero ad natatores.
Favete linguis; musa, fas, ratio suadent
Aptarier pedem pedi, meum vestro.






Continue
[p. 135]

CONSTANTINI HUGENII

EPIGRAMMATUM

LIB. IV.

MDCXXXVII.

[etc.]
Continue
[p. 161]

CONSTANTINI HUGENII

EPIGRAMMATUM

LIB. V.

MDCXLII.

[etc.]
Continue
[p. 178]

CONSTANTINI HUGENII

EPIGRAMMATUM

LIB. VI.

MDCXLII.

[etc.]
Continue
[p. 205]

CONSTANTINI HUGENII

EPIGRAMMATUM

LIB VII.

HAGA VOCALIS.



[p. 206]

In Patris

HAGAM VOCALEM.

ACcipe facundam, facundo interprete, Vestam.
    Iam nil quod taceat quà patet Orbis habet.
Linguae jura labant, & primus Hugenius Orbem
    Edocuit toto corpore posse loqui.

Nulla Domus, Via nulla silet, molesve vetustae,
    Horrida adorando saxa vetusta situ.
Saecula num timeat, vel edacia tempora Famae,
    Qui facit in laudes garrula saxa suas?


                                    CONTANTINUS HUGENIUS F.



[p. 207]

Ad Amplissimos Hagae Rectores.

UNanimes (non jam Pagi) magnae Urbis Epoptae;
    Ordo decens patrii, prime, sacerque soli;
Quorum perpetuis nova se, nova rursus, & usque
    Grandio & curis debet & auspiciis
Haga domus Divûm, seu quis mortalia, seu quis
    Aestimat aeternas, numina nostra, Deas;
Sumite non duri, vestra de gente Poëtae
    Edita non duris verba Latina modis.
Quam fari doceo, docuit me Patria fari:
    Debuit has illi patria Musa vices.
Nec venit in partem vestri ambitiosa laboris:
    Vestrae laudis erunt marmora, verba meae.
Quis scit an extensae concedent fata sonorae,
    Haga loquax melius vivet, an Haga silens?
Aucta, nec invideo, vobis auctoribus esto,
    Coeperit Hugenio dum praeeunte loqui.


Ad vias ordine Alphabeti dispositas,

Deprecatio.

MAgna minorque Viae, quarum sibi quaeque superstes
    Vivet ab elogiis garrula facta meis;
Si quibus haec series visa est injuria, facti
    Esse mei culpam scite, nec esse mei.
Turbarunt elementa vices, non vatis iniqui
    Somnia: Beta suum debuit Alpha sequi.
Si sic peccatum est, si cui praepostera fraudi est
    Litera, de Cadmo sumite supplicium.



[p. 208]

Haga.

PAgus eram, sed cura facit me Principis Urbem:
    Quid? Comitis nunc, an Principis Haga vocer?
Quos habui Pagus, Comites abiere vetusti;
    Principis esse volo; non habeo comitem.


VIAE.


Ambitus Aulae posticus major. Lang-Achterom.

ANticam de postica si plurima fecit
    Me via, posticam cur sinit Haga vocent?
Despicit angustam? magìs est injuria: rerum
    Quam facit augustam copia, larga via est.


Minor. Kort-Achterom.

Quid si parva solo? plenis sum magna tabernis.
    Magnus Alexander mole pusillus erat.
Deinde metu potior spes est; dum crescere possunt
    Parva, brevi retrò grandia sorte ruunt.


Via Vestalis. Bagijnen-Straet.

MUlta meum mulier, virgo, non virgo, recessum
    Incolit. ut nunc est, ante fuisse puta.
Nil detraxerunt mutatae saecula: solo
    Tunc quoque, quod nunc sum, nomine sancta fui.


Rivus. Beeck.

NAviget Anticyras qui te, pulcherrime Pagûm,
    Corporis eximii schema referre neget.
Ecce tamen, vel in Anticyris te corporis ullum
    Eximii, sine me, schema referre negem:
Me sine, (da veniam) sine quo sis, Haga, cadaver,
    Quem solum vivi sanguinis instar habes.



[p. 209]

Via scoparia. Besem-straet.

MArmoreis alibi placeat sibi splendida tectis:
    Quod nitidè & frugi splendeat Haga, meum est.
Indulgetur ibi malè sanis sumptibus: illâ
    Vertitur, hac melius verritur arte solum.


Portus cerevisiarius. Bier-kaey.

FEsse viator, ades: totâ hìc te prolue Bredâ:
    Si vis, Rostochium, si vacat, adde Bremam.
Nec te magnificae satiet liquidissima lymphae
    Copia, plus coctae flumina laudis habent.


Aula interior. Binnen-Hoff.

AUla, Venus, Mars, Mercurius, Lex, Curia, Fiscus,
    Omnia sunt juris, sacra, profana, mei.
Haga meus nihil est nisi circulus, hospes: at hìc te
    In centro Batavi Foederis esse puta.


Incile. Borgh-wall.

IUste stupor * mundi, quae parvi nominis Hagae
    Nomina splendoris credis inepta tui;
Me vide, & excellens dudùm sine compare, dicas,
    Si non majorem, jam reperisse parem.

* Amstelodamum.


Sylva. Bosch.

QUadrupedes olim, bipedes nunc aegra trucido.
    Fecerunt homines ferrea saecla lupos.
Facta voluptati, foedis vitiata duellis
    Langueo: dic an sim depopulata feris.


Via Sylva nova. Bosch-kaede.

HActenus extensi finem pomoeria Pagi
    Inveniant, isto limite stare velit.
Stare negat? jam Fata feris, jam Numina Nymphis
    Parcite. si fossam transeo, Sylva perit.



[p. 210]

Aula exterior. Buyten-hoff.

INteriore licet quòd sim praestantior Aulâ
    * Vitauli domino teste probare queam:
Quanta siem doceat verbum vetus: Exeat aulâ,
    Hoc est, hìc habitet, qui volet esse pius.

* Vide pag. 58.


Via Casuaria. Casuaris-straet.

A signo avis Casuaria sub quo celebre olim Lupanar.
SEu peregrina bipes, seu casu multa supino
    Nominis autor erat non peregrina bipes,
Tandem praecipuis par sum pertusa plateis,
    Deque viâ tantùm, pervia facta fui.
Transitus egressusque patet: quà turpiter hospes
    Haeserat in media me, penetrare licet.
Tuta venis, procul hinc omni Sirene, juventus,
    Quàque perire soles capta, per-ire potes.
Credibile est, inquis; sed, quod vix credere possis,
    Ipsa venustatem praestat abacta Venus.


Pomarium. De Cingel.

Quâ Rhedae Aulicae commeant.
ME primam quas de media vocat urbe frequentes
    Curia, me solam jussit arare rotas.
Divinaverunt qui me voluere vocari
    Cingula, sic tandem singula facta fui.


Via Gerania. Craen-straet.

OMnipotens mihi magnificum dat machina nomen:
    Non accersitis dotibus intumeo.
Vana ferè socias inflant momenta plateas:
    Nemo neget solis pondus inesse meis.


Via Danorum. Dene-wegh.

FAbula fert Boreae gentem, quam nomine prodo,
    Hac Hagae spolium deseruisse viâ.
Quidquid id est, posthac, petimus, ne, Numen amicum,
    Da nos insanos hìc superare Danos.



[p. 211]

Via temulenta. Droncken-mans-straet.

EBrius illi sermo fuit, mens ebria, solam
    Inter avos qui me stigmate prostituit.
Ebria si dici mereat quâ se ebria plebes
    Polluit, hoc toti convenit, Haga, tibi.


Fossa Holoserica. Fluweele Borgh-wall.

SErica sit quaecumque suo sibi serica luxu est;
    Hanc modò dum laudem non neget Haga mihi;
Quid valeam scivisse patres, quibus omine raro
    Intus & in cute hólôs serica dicta fui.


Angiportum Xenodochii. Gast-huys-steeghje.

UT sileam quod quae ridet latissima, perdit
    Semita, quâ Coelum scanditur, arcta via est,
Quod Pietas timor est Domini & dilectio, * Templo
    Proxima pauperibus tecta dicata docent.

* Anglicano.


Via Nosocomii. S. Nicolas Gast-huys-straet.

Inter macellum & Xenodochium.
QUaliscumque vocer, merui carnaria dici.
    Utrâ plus videor sanguinolenta manu?
Utrâ stare putas horrendum parte macellum,
    Hospes? ab hac lanio regnat, ab hac Medicus.


Sabuletum, Via pauperum. Geest.

EUge, mei cives, dum spiritus hos regit artus,
   Spiritus hos animos qui regit Astra regat.
Nec pigeat quod egena sumus contemptaque plebes;
    * Ingeniosa sumus; vivitur ingenio.

*Geestigh.


Via adorea. Gort-straet.

PAr sociis & mercipotens quàm maxima quaeque,
    Plus est quo sociis anteferenda feror.
Inspice natalem; debetur adorea, dices,
    Hìc ubi adoratum nomina fecit ador.



[p. 212]

Fossa. Gracht.

* MArmora me angustam faciunt & nuncia famae
    Saxa. vide per quae strata, viator, eas.
Quantus hic est splendor quas exhibet Haga viarum,
    Quarum quae visa est infima, marmorea est!

* Statuariorum.


Forum herbarium. Groen-merckt.

ESto, meae possint aliarum cedere doti;
    Nulli perpetuo Vere virentis honor.
Hìc acuunt frustra senium vel edacia dentem
    Saecula: quotidiè floreo fronde novâ.


Angiportus macellarius à foro in Aulam. Hal-steegh.

NIl mediocre crepabo; Propontidos, Hellesponti,
    Cimmeriae, Thracum faucis imago mea est.
Hospes, in Euripo es; sed quo discrimine praestem,
    Ipse puta, hic homines evomit, alter aquas.


Via Sylvestris sive lignea, brevior. Korte Hout-straet.

ME quoque praeclaras inter venerare plateas,
    Quamvis fortè brevi de trabe curta ferar.
En * ego quam tribuis videor meruisse coronam:
    Una bonum finis pulchra coronat opus.

* Appendix majoris viae.


Latus orientale Anterioris Sylva. Hout-Zijde.

MAgna minorque meo clauduntur limite Sylvae.
    Hìc ubi se vexet tota Mathesis habet.
Ambitus & centrum fit idem. si disputat, ecce
    Cogitur extremum dicere quod medium est.


* * *             * * *

INnumeris aliae jactent sua compita tectis,
    Quod stupeant magìs hìc civis & hospes habent:
Una * domus, paries uni quam nectit * equili,
    Absolvit, quâ non amplior una, viam.

* Media est via inter anteriorem & majorem Sylvam.
* Hugenii.



[p. 213]

Iani Henrici via. Ian Henricks-straet.

SAt sit ab HENRICO nomen deducere: Ianum
    Nescio; ni clausum significare velis.
Scilicet huc adigens vestigia Pacis & Aequi
    Et Coeli, Henrico & me duce, carpis iter.

Versùs Curiam & Templum.


Fossa magnatum. Heere-Gracht.

O Quibus illustrem resero subeuntibus Hagam,
    Discite, quis sit hic & quantus, ab ungue, Leo.
Cuius ad extremum dominis via splendida pontem est,
    Plures quam Dominos vix habet Haga domos.

Ab oriente intrantibus.


Via ponticuli. Heul-straet.

Sub quo Rivus commeat, strato plateae tectus.
POnticulus quo clausa fui, cui debeo nomen,
    Desiit, ad laudem nominis, esse, mei.
Nobile id est hodiè, quamvis ignobile, cujus
    Est in propatulo splendor, origo latet.


Via Scortaria. Hoere-pad.

CUr Sylvae parti nomenclatura pudenda est,
    Hìc ubi tot latebras fas habet atque nefas?
Pro toto partem, totum pro parte docemur
    Sumere: an huc aliquid fortè Synecdochici est?
Credo. sed ista meae certè non aequa figurae est,
    Si fit curva mali semita, recta boni.


Via Nov’-alta. Hooge-niew-straet.

QUi vitio postica mihi centum ostia vertis,
    Accipe quà sociis anteferenda ferat.
Ut sileam quae sit grandis praestantia gibbi,
    Quod, quae dimidii est Orbis imago, mea est;
Hoc loquor: hàc Batavûm splendet Respublica mecum,
    Quod supra veteres alta sit, & nova sit.



[p. 214]

Via sublimis. Hoogh-straet.

ALta, potens, merui tecum, Respublica, dici,
    Alta situ, tectis ardua, merce potens:
Sed qui fortè meo jactabitur advena fluctu,
    Non secus atque alto cymba voluta mari,
Alta mari, dicet, meliùs collata, vocaris,
    Quam toties pleno sidere Luna replet.

Die Lunae Mercatorio.


Via Sylvestris, olim restiarium. Hout-straet.

SI talem videat, qui talem restio vidit,
    Festinet propriâ claudere reste diem.
Ille ferat vivus rerum incrementa mearum,
    Ille ferat retrò semper iisse suas?


Eadem in planitiem hodiè exporrecta.

ECce quod in terris nescivit tota Mathesis;
    Linea nascebar, vivo superficies.


Via nobilis Idae. Ioffou-Iden-straet.

ARbitrium nudis si quae dedit Ida deabus,
    Gaudeat hoc etiam nomine juncta mihi.
Vicit ibi Venus; hìc Veneres. Ne fallere verò
    Tu, Pari; vestitas haec dabit Ida deas.


Forum Vitularium. Kalver-marckt.

QUi mihi das teneros vitio, male sanè, boatus,
    Corrige te, & quanti laus siet ista vide,
Una quòd innumeras inter clarissima, solos
    Subticet ad Vitulos cantio sacra meos.

Psal. 51. unde plecti dicuntur monachi à miserere ad Vitulos.


Coemeterium. Kerck-hoff.

PArcite de vestro pinguem contemnere fundum,
    Putria nunc utero quamlibet ossa tegam,
Si quis ad extremum ducet sua fata tribunal,
    Inveniet stantem quo jacet Haga loco.



[p. 215]

* Via Catenaria. Ketting-straet.

* Aditus ad viam Veneris.
QUi Venerem sectaris, amans, adverte quid ipso
    Ad Venerem ductrix nomine praecipiam.
Invenies Venerem; sed, quae resipiscere cogat,
    Proxima stultitiae est, crede, catena tuae.


Agger acanthinus. Kneuter-dijck.

HOc nihili est, quod quae patior via lata vocari,
    Quovis Aedili judice vicus eram.
Hoc pluris, quod in Orbe omni portumque laremque
    Quae daret exactis * Regibus una fui.            * Bohemia.
Ergo quod excedens dixit Cornelia Lesbo,
    Vel dic, vel debes, Elisabetha, mihi.


Via Veteramentaria. Lapp-straet.

CUlta tepensque frequente foco malè Lappia dicor.
    Quamlibet ad Brumam, Lappia, versa tuam.
Haec domitas Arctos exarmatosque Triones,            Claud.
    Haec Borean, Lappae, strata nivesque necant.


Via suffarranea, ubi olim restiarii. Lorre-steegh.

PEccavi? punita fui, me vindice. tanti est
    Tornatae fraudis lora subisse locum.
Cautior ad frugem rediit meus incola. dicam
    Omnia? fecerunt me mea lora probam.


Fossa Templi Lutherani. Luthersche-Kerck-gracht.

NOn nihili est quòd flexa feror, sed simplice gyro
    Prae quo Serpentem tu, Tiberine, refers.
Romae curva via est, tantum subcurva Lutheri:
    Ambigis an rectae proxima sit potior?



[p. 216]

Forum pediculare sive scrutarium. Luyse-marckt.

MUltipedem heroëm nostrum ne despice, prae quo
    Nuper, & heu, nimio, quadrupede, Haga, tumes.
Quem cui praetuleris, non est res dicere multùm
    Ardua: pauperiem hic invenit, ille facit.


Forum Nundinarium. Merckt.

QUidquid agant sociae, tot mensam sola Lucillis
    Instruo, tot grandes impleo aqualiculos;
Ut, si quis turbam videas, quaesiveris, hospes,
    Quis tot sufficiens expleat ora cibus.
Pondera si rerum, molem, numerumque, exclames,
    Quae tantos valeat perdere turba cibos!
Sed magè post epulum clama, quod vespere sero
    Mille mei revehant fercula mille coqui.


Via molaria. Mole-straet.

QUas adii quondam procul absunt limite prisco
    Ipsâ protrusae prosperitate Molae.
Da veniam Civis; tua te pomoeria fallunt;
    Mendacem Cereri grandior Haga facit.


Via talparia. Moll-straet.

MOllior est mihi dura silex, quàm mollior olim
    In mea perpetuò quadrupes exta furens.
O qui me rigidis armasti provide saxis,
    Sic tua cum talpis molliter ossa cubent.


Angiportum Luscinia. Nachtegaels-paedjen.

TOt mea donavit Batavis Philomela nepotes,
    Ut multo vilis sanguine facta parens
Laude sibi raucos videat vix cedere corvos.
    Sic vos non vobis nidificatis aves.

Quae hìc prima ante paucos annos audita.



[p. 217]

Via nova. Niew-straet.

A Curiâ in Austrum porrecta.
NOn fugio te, Praetor; habes quo nomine grates
    Auctori referas saepe superque meo.
Discere justitiam monitum & non temnere leges
    Civibus Haganis nuntia missa fui.


Eadem.

CUm nova, prima fui, cujus de divite centro
    Ivit in Australes linea prima plagas.
Nunc nova sum toties, ut jure novissima dicar.
    Credis? anum juvenem summa senecta facit.


Via nobilis. Nobel-straet.

CLara situ, formâ, titulo, natalibus adsto;
    Elige quâ, livor, carpere parte velis.
Excusa solas, quibus olim indigna vacavi,
    Hugenii cunas; omna magna vides.
Stemmata ne nomen dederint, dedit hercle nomisma
    Nobile: & hinc pretii pars sit, olere rosam.

Roosennobel.


Via nobilis brevior. Korte Nobel-straet.

CUrta vocor, sed longa siem, si quilibet Hagae
    Incola sit curtâ nobilitate meus.


Via Borealis. Het Noord-eind.

Ubi Palatium Principis.
PRincipibus placuisse viris, laus infima; summa est,
    Solis principibus non placuisse viris.
Auriacis, summâ major: sed maxima multò,
    Esse peregrinis * Regibus hospitio.
Laude sient sociae patior quacumque superbae:
    Unica de multis Regia recta via est.

* Galliae, Angliae, Bohemiae.


Eadem.

FLuxa sides fluvio est; qui quaeris iter Mare versùm
    Non amnem in Batavis, me cape, habes comitem.


[p. 218*]

Forum Boarium. De Osse-merckt.

NIl meruere boves, animal sine fraude. Quid autem
    Si gula, si facit hos carnificina reos?
Quadrupedes certè quàm non moriantur inulti,
    Ossibus hìc bipedum proxima saxa docent.


Suburra. Het Pad-mos.

PArs potior toto est. si fons Venus una venusti,
    Tota venustati subjacet Haga meae.
Ergo quid? indigno compellor nomine Pathmos:
    Dicta domus Venerum debuit esse Paphos.


Via Sacerdotis. Pape-straet.

NOn ego Presbyteris, ne te cognomine fallam,
    Non ego sum Papae strata, Cuculle, tuo.
Vestra joco, Patres, proavis, non lata, vocabar;
    Vestra, quibus Papae, sed via lata, placet.


Area. De Plaets.

NOn licet in pagis Hagam censere, nec inter
    Oppida: quod medium est, dicitur Haga Locus.
Haga quod est, ego sum. quin, si contendimur, hospes,
    Pars Hagae dubites dicar, an Haga mei.
Tu decide nihil: quantum, dic aequus utrique,
    Crevit hic è loculis, crevit & ille locus!


Via Plantaria. Pooten.

QUi de non hominum pedibus mihi, quisquis avorum es,
    Fortuîtâ nomen sorte pedestre dabas,
Excuses hodiè culpam, si vederis autor
    Tot mea quadrupedum frangere saxa pedes.



[p. 219*]

Eadem.

IN fatis fuit, è plantâ mihi crescere nomen,
    Seu foret herbarum, seu foret illa * pedum.

Quibus frequentissimè teritur.


Plantaria obliqua. Kromme Pooten.

PArcite me curvam probris incessere; non est
    Nomenclaturae vilis origo meae.
Hìc Aquila, hic Serpens Epidaurius icone curvâ
    Vivit, hic obliquis gressibus, illa * pede.

Pede curvo. Krommepoot.


Fossa Principis. Prince-Gracht.

MOla fave. quod florenti fuit Ostia Romae,
    Ad tua pertingens ostia portus ero.
Taedet arenosos Hagam perrepere colles:
    Illa diù nimium sedula, pigra gula est.
Ergo, novis si quid veri est in Vatibus, olim
† Fosssa bonis (avibus?) piscibus acta ferar.

In Mosam & Mare usque porrigenda.


Area Principis. Prince-Pleyn.

Duplici ordine Tilarium septa.
ELige, an objicias Tiliam an Palatia nobis,
    Et numerosa quidem vel nemorosa veni:
O nec Hyla melior lassorum fabula Vatum,
    * SYLVA, vide, dudum * PRIMA, secunda mihi es.

* Voorhout.


Eadem in crucem strata.

CUjus inexpletae violarunt viscera talpae,
    Imperium terrae sancte decussis habes.
O plus praeteritis sapientia saecula! Patreis
    Scivit in hoc signo vincere posteritas.


Eadem ubi domus Amsterodamensis.

OMitto sociis quâ praesto laude, quod ingens
    Includi pateris Amsterodama mihi,
Glorior hàc potius, superans memorabilis ipsos
    * Ostendae titulos Area magna Ducum.

* Quae Grotio Area parva Ducum.



[p. 220]

Via fulcraria. Raem-straet.

NOn pudet aridulis ortum quod debeo ramis:
    Cedere me veterem dum fateare * novae,
Quantùm ligna novis concedunt arida ramis,
    Arboribus rami, Ramus Aristoteli.

Pulcherrimis aedificiis instructae.


Via lima. Scheel-Hol.

INsani dixere specum, speculantibus Hagam
    Quae primo speculam praesto sub introitu.
Altera pars laudi est. etenim novus, Advena, mundus
    Haga fit, & fit me nota Strabone novo.

Strabo Belgis Scheel.


Fossa Sparganaria. Schetel-doecks-Haven.

NEc risum, nec probra fero. si foeteo, praestò est
    Publica nutricum quae lavet unda manus.
Si vel deficiant lymphae, nec purior ulla est
    Prima meis Regum fascia, nec melior.


Via Scholaris. School-straet.

Ubi olim Schola Latina.
DIlige quisque Scholam juvenilibus impiger annis:
    Grande tui pretium meta laboris erit.
Otia quam duro succedant lauta labori
    Indice me disces : hìc schola facta scholè.


Portus. Speuy.

SIve quòd hoc spoúdei mercator & advena vico,
    Sive, quòd hac nimiae fauce spuuntur aquae,
Quod sum dicta siem. videant queîs vane character
    Et levis à verbo gloria parta places.
Hoc mihi; pertaesum Pelagi, clarissime morum
    Arbiter, in Portu te voluisse mori.

In freto viximus moriamur in portu. Senec.



[p. 221]

Via epilimenos. Speuy-straet.

SI quà displiceo, commune, Lutetia, tecum est;
    Si placeo, par est laudibus illa tuis.
* Sordeo, quòd placeo, & tecum; quae sordida non est,
    Sordet, ego, nisi sim sordida, displiceam.

*Pedibus rotisque frequentissima.


Angiportum Stabularium. Stal-steegh.

SUspice me; qui scis homini quid bestia cedat.
    Tanta ego sum, quantùm est inter equum ac equitem.

Via inter Stabulum & Hippodromum Principis.


Via foetida. Stinck steegh.

DEsine posticas vitio mihi vertere sordes,
    Quae mihi conferri, virgo superba, doles.
Si tibi non dicunt quàm sis injuria nares;
    Consule candidulas quaeque puella nates.


Via epipyrgos. Toorn-straet.

ME duce non errat subiturus culmina quorum
    Haganus prideum sidera lambit apex.
Cede viâ quaecunque via es quâ repitur: isthac,
    Isthac, mortales, itur ad astra viâ.


Forum cespitarium. Torf-merckt.

NOn hoc, caeca, capis, quae sceptra ligonibus aequas,
    Quaeque ligone mihi quae gero sceptra dabas.
Cespite * vivebam vivo, mox caesa † profundo
    Vulnere, non vivo cespite vivo magis.

* Olim ager pascuus.Ingenti fossâ, quà naves vehuntur.


Portus novus. Veer-kaey.

DEerat adhuc centum statio bene fida carinis.
    Hoc ego (re prius an nomine?) facta fui.
Aspice, re quondam nunc par cognomine solo,
    Vix nova te videor, Vera vetusta minor.

Oppidum Zeland.



[p. 222]

Via Veneris. Venus-straet.

ESte procul, qui suppresso mihi nominis ortu
    De vili Batavûm cespite vile datis.
Ecce quot & quoties habitor calcorque puellis,
    Et non jam Veneris dicite, sed Venerum.

Quasi Veenstraet.


Eadem.

UT vegetanda suis pascuntur viscera venis,
    Omnivorum pascit plurima vena Forum.
Hisce bonis, his de melioribus optima venis
    Jure meo venae nomen adepta fui.


Forum porcarium. Verckens-merckt.

TAm non eximii taedet me nominis, ut me
    Taedeat unius vix satìs esse meum.
Si videas quae nostra cadunt in tempora sordes,
    Omne forum porcos venditat, omne sues.


Forum Piscarium. Vis-merckt.

HUc ades, huc Hagae sapienti turba palato,
    Hìc infensa bonis Piscibus esto frequens.
Nempe pedem frustra Sceverino colle fatiges:
    Hic procul à salso littore littus habes.


Via Flandrorum. Vlamingh-straet.

QUando erit illa dies quo se pertaesa Tyranni
    Belgica cognatis reddet amicitiis?
Flander amans Batavûm solo cognomine Frater,
    Nunc ego; si dextram junxeris, Haga tua est.


Prima sive Anterior Sylva. Voor-hout.

PAssa meis modicum tiliis illudere Vatem
    E duplici simplex ordine Stoa fui;
Passa vel Hugenium. Postquam quincunce stupendo
    Impleor, & sylvam spissior umbra refert,
Laus levis in vitio est: olim satìs uncia fecit,
    Quicunces numeros multiplicata peto.



[p. 223]

Eadem.

ME quoque Nassavii ducunt in saecla ligones:
    Perpetui, quando non ero, Sylva Ducis?

Arborib. auctiorem procurante Principe.


Eadem.

HAgae delicium, cantatae frondis amictu,
    Saepe Poëtarum laurea, semper amor,
Nobilis &, non hàc delira stoà cuculli,
    Rara diù prisco Sylva decore steti,
Et placui simplex Batavis? si digna videri
    Nassaviis vellem, ter triplicanda fui.
Hinc spatiis multi nuper quincunce repletis,
    Spissior aestivos arceo tota canes.
Quid non Auriaco metuant victore Brabanti,
    Gloria cui Sylvae non satis una fuit?


Stagnum sive Vivarium. Vijver.

QUi nostram, pueri, Tiliae spectatis ab umbra,
    Discite perspicuae quid valeamus aquae.
Si quod agunt homines vapor est, & fumus, & umbra,
    Ambiguum est potior res sit an umbra rei.


Idem.

PRoxime mons, exsculpte mihi, qualis Adamo        Vijverbergh.
    Costa viri mulier; quantus es, Eva mea es.
Tu mihi Caesareo lacerasti viscera partu,
    Visaque sum patulo vulnere tota mori.
Sed vixi lacerata magìs; bis laesa revixi,
    Laeta bis; en, liquidas consulat hospes aquas.
Inveniet sudo duplicem Jove, vivere laevi
    Fronte, levique ipsam fronde superficiem.
Disce, nepos Batavûm, quàm non rationis egebat,
    Qui me defunctam VIVERE dixit avus.



[p. 224]

Collis vivarii. Vyver-bergh.

GArrula gens si me nondum cecinere Poëtae,
    Crede, mei mutos reddidit ipse stupor.
Ipse adeò vix expediam quâ parte diserti,
    Quâ primâ, quâ me posteriore canant.
Quidquid in hanc certè magni quis dixeris Hagam,
    Poscere te dotes plura fatere meas.
Scilicet, unda propè est. oculos si Fata dedissent,
    Narcissum jubeat me mea forma sequi.


Ripa Stagni. Vijver-Kaey.

Ubi olim Scopi sagittariorum.
PRistina me telis impendit & arcubus aetas:
    Postera magnificam fecit amatque viam.
Illa mihi semper malè collimasse videtur:
    Haec semel & verum sic tetigisse scopum.


Via curruum. Wagen-straet.

SI domito redeat, rhedâ sublimis, Ibero,
    Prima triumphanten festa reduco Ducem,
Hostica si quaerat, victrici classe tremendus,
    Littora, quaerenda est Ostia ponte meo.
Hinc Patriae, hinc Pagi favor est: hàc ambior Orbi;
    Prima peregrino syrmate poma mea est.


Moenia arboribus consita. Wall-Cingel.

IGnari per aprica pedem qui maenia fertis,
    Discite ut his subitò venerit umbra locis.
Ut Phaëtontaeas fertur fraterna sorores
    Perpetuis virides cingere busta comis;
Hìc etiam in Morinos nuper producta minantes
    Plurima perpetuis frondibus hasta viret.



[p. 225]

Vivarium. Warande.

QUae quadrupes multo quondam mihi fecerat antro,
    Incola sanâsti vulnera multe bipes.
Plaudat quisque suae; mea non ingloria laus est,
    Hìc habitare homines, hìc habitâsse feras.


Sylvae latus ad Austrum. Wegh ten zuyden het Bosch.

EXeat è Sylva, nimiâ quem noxia quercu
    Umbra monet puri Solis aprica sequi.
Annus inaudito brevis est discrimine: distat
    Frigus ab aestivo Sidere ponticulo.

Quo Sylvae fossa sternitur.


Via occidentalis. West-einde.

OCcidis, occidisque diem me teste, * perennis        * Sol.
    Ambulo, me metam teste laboris adis.
Credimus hoc vani: sed enim te meta ruentem
    Non tenet, occiduum nulla moratur iter.
Hac partim te parte sequor: non me mola, non me
    Occiduo, ut visum est, limite fossa stitit.
Infinita feror: tecum, Sol, Carole, tecum
    Perpetuâ Ulterius prosperitate ruo.
Occidui fontes, si non occurritis, ibo
    Obviam, & in vestris tota lavabor aquis.        westerbeeck
Vos decet Hesperio tandem confundere Baeti,
    Tam longas Hagae Principis esse manus.


Via Zulenia. Zuylen-straet.

Ubi Gymnasium Latinum.
SAcra * novem dominis privatum postfero, quisquis
    Hos dederit mecum perpetuandus agros.
† Pila stylusque dedit nomen; placet omen utroque
    Nomine: ego Patriae fulcra stylosque dabo.

* Musis.Zuyl, Belgis Columna.

[p. 226]

AEDIFICIA.



Balistarium. Affuyt-huys.

TRuncus iners fusi sine me jacet hydra metalli;
    Os aliunde, duos hinc habet illa pedes.
Hoc decies aeris pretium est, quod massa superbi
    Aeris obaeratam se sciat esse mihi.


Theatrum Anatomicum. Anatomie. Ontleed-Camer.

MItte probro Civi suspendia vertere nostro:
    Omne malum finis pulchra coronat opus.
Caesareum sit stando mori: generosior ille est
    Caesare, qui sua post funera stare potest.


Senatus Brabanticus. Brabandsche Raed-Camer.

QUi vetus ignorat verbum, pléon hémisu pantos,
    Ille mei censor non satis aequus erit.
Impero littoribus Mosaeque Marisque Brabantis.
    Forte nec haec tota est fimbria veste minor.
Si minor est; vivus Pater est cui debeo partem,
    Qui totum dabit est Filius Auriacus.


Sacellum Aulicum. Capelle van ’t Hoff.

Ubi concio Gallica habetur.
TEmpora mutantur, fuit olim Belgica Gallo-
    Belgica, nunc bello Gallica facta fuit.
Hinc ego, Christicolis doctè vernacula Gallis,
    Principibus pateo sancta magistra viris.
Nec talis mihi plaudo tamen: laus altera praestat;
    Rarior est quâ me dote tumere decet.
Toto sum pretiosa solo, sum nobilis ipso
    Pulvere, sum Batavis ossibus & Bavaris.
Quam cinis & manes animant, quam pulvis honorat,
    Quam faciunt umbrae vivere, non moriar.

Tumulis Alberti & Iacobae Bavarae &c. Comitum Hollandiae.



[p. 227]

Templum Coenobiale. Clooster-Keck.

Quod in officinam Tormentariam versum, denuò sacris dicatum fuit.

A Jove principium feci, cum Numine quondam
    Propitio sacris fabrica sacra fui.
Bella profanarunt bellam, sortemque nefandam,
    De bella Bello bellica facta, tuli.
Florentis Bello Patriae successibus aucta
    Bella iterum Bello & Belgica facta fui.
Discite mortales à me: de fine beato
    Spem non ambiguam, qui bene coepit, habet.


Hortus sagittarius Arcus lignei. Hand-boogh-Doelen.

QUaesitum est quis, Apollo meis tyronibus autor
    An magè formandis utilis esset Amor?
Caece sagittator, fatuis dominare Cithaeris:
    Plus mihi, Phoebaeâ qui sapit arte, sapit.


Hortus sagittarius Arcus chalybei. Voet-boogh-Doelen.

ELoquar, an sileam si cui natura noverca est
    Artifices inter nomen habere meos?
Eloquar. Hìc virtus vitium est: accurrite lusci;
    Plus videt hìc oculus, quàm videant oculi.


Aedes Sclopetaria nova. Nieuwe Doel-huys.

NEmo mihi luxum saecli vel inutile marmor
    Opprobrio juste verterit aut vitio.
Nassaviâ fundata manu confinia coelo
    Quidquid agat Livor, non malè tecta levo.
Dicat, an exemplo factum sit moris inepti,
    Splendida magnificas arma docere Scholas.


Gyrgathus. Dol-huys.

QUisquis ad haec casu divertis claustra viator,
    Sic sanum fatuos crede monere meos:
An dolus, an dolor, an Fatum nos hisce latebris
    Clauserit, & serò quaeritur & temerè.
[p. 228]
Claudimur; hoc satis est. satis est? nimis esse fatemur,
    Quodque sumus, solum fecerit esse nimis.
Hoc age, ut hìc faciant aliena pericula cautum,
    Si quis Amans nimis es, sive Poëta nimis.


Templum Anglicanum. Engelsche-Kerck.

O Mea si tanto constaret fornice moles,
    Quantùm te Coeli, Terra Britanna, tegit!
His ego te verbis, mater miseranda, vocarem,
    His te participem coner habere mei:
Gloriam in excelsis domino, mortalibus aegris
    In terra PACEM praedico; tota veni.


Senatus Hollandiae. Gecommitteerde-Raed-Camer.

TOta quod assiduis indormit Patria curis,
    Tuta quod officiis creditur esse meis,
Jam satìs hoc, quò vel sociarum cedere nulli,
    Vel socias possim spernere, laudis habet.
Nec socias sic sperno tamen; facit altera major
    Gloria, quod cunctis anteferenda ferar.
Patria conveniens venit ad mea jussa vocantis;
    Saepe quod unita est imputet illa mihi.
Publica res Batavûm, si fers, fero ponderet aequus
    Arbiter, an major jussa jubente siet.


Camera rationum Generalium. Generaliteits Reken-kamer.

QUanti constiterit Libertas hìc lege; quanti
    Constet adhuc, mea te Bibliotheca docet.
Scrutatus quantùm bello consumpsimus auri,
    Aurea sim magis an ferrea vix statues.


Carcer in Porta Aulae. Gevanghen-Poort.

QUà mea ferali meritò vicina catastae
    Prospicit infamem rara fenestra crucem,
Credite me vobis, quod Coelum, dicere, Cives,
    Solis Porta malis claudor, aperta bonis.


[p. 229]

Officina tormentaria. Geschut-Huys.

SI nocua est nostro tellus tremebunda labori,
    Nescio quid meritam territat augurii.
Nam, quoties dantem reputo Salmonea poenas,
    Ceu Jovis irati fulmine tacta tremo.


Graphiarium & Apotheca litium. Griffie ende Fourneer-
Camer van Holland.

NE nos postica positas in parte Palatî
    Despice; habes quod & hìc Civis & Hospes, ames.
Si Batavi conviva venis ad fercula Juris,
    Ista tui penus est, illa Culina fori.


Templum Parochials majus. Groote Kerck.

VElleris aurati fumos & inane trophaeum,
    Vix pretii partem glorior esse mei.
Velleris argenteî famam, partosque triumphos,
    Post Vesalam, de te, Sylva superba Ducum,
Ornamenta puto, quae post praeconia veri,
    Plurime spectatum Civis & hospes eas.
Si spectando dolent oculi, lumbique sedendo,
    Solâ mille tubis aure vacare licet.
Mille tubis portenta loquor mirabilis anni.
    Organum Aristotelis, crede, minus logicum est.

Ubi insignia celebratae solemnitatis aurei Velleris,
Item Organa Musica splendidi operis, cum
inscriptione triumphalis anni
1629.


Suprema Curia. Hoogen Raed.

NE dubita quam me appelles: appellor ab omni
    Judice; sic quae sim quantaque nosse potes.
Summa, puta, sum summarum. quid summa? reperta est
    Nequities laudi nuper iniqua meae.
Creditur hìc etiam Jus summum injuria victis
    Summa: quod est nusquam sponte tribunal emunt.
[p. 230]
Hei mihi, quàm donis distant inventa creatis,
    Quàm se pejorem se facit omnis homo!
Quàm bona victores docuit Natura videre,
    Tam malus est victos qui revidere docet.


Ad eandem abstruso loco sitam.

QUod mediae passim prostant, tu Curia tantùm
    Nescio quâ post te parte suprema lates:
Illa quidem par est coelestia gloria: Coeli
    Infera spectantur quaeque, suprema lacent.


Aula. Hoff.

Non ego quae mea sunt jacto Capitolia, non vos,
    Marmora, non triplici proxima sacra Foro.
Hospitis immensi dium, dium caput, audi
    Vesper, Eos audi, terror utrique, tego.
Hàc tumeo; hàc si non tumeo verbosa, fatendum est,
    Laudibus eloquium succubuisse meis.


Domus Assendelfica. Huys van Assendelft.

PRisca domus, meliore novo molimine facta
    Grandior, & certè pulchrior & melior,
(Nobilior nequii) sociis concedo puellis,
    Ut me nulla modò pulchrior extet anus.


Domus Barneveldia. Huys van Barnevelt.

LAetitiam vultu, nondum subeunte senectâ,
    Prodo; latet memori clausa ruina sinu.
Discite non oculis nimiùm, non credere sorti:
    Quam quis adhuc rectam stare putas, cecidi.


Domus Brederodia. Huys van Brederode.

MUtavi dominos, semper melioribus usa
    Grandior, & rursum grandior auspiciis.
Tandem sum Brederoda. quid hoc? quòd nempe sit omnis
    In Batavis & sit nulla secunda mihi.



[p. 231]

Domus Culemburgica. Huys van Culemburgh.

QUalis ab occulto saliens Arethusa meatu
    Clarior attritis surgere fertur aquis,
Talem de tumulo videas, Albane, nitentem,
    Talem post cineres me rediisse meos.
Huc, mecum vim passa, veni, Bruxella; docebit
    Haga Culemburgam non periisse domum.

Ubi domus Colemburgica ab Albano funditùs deleta.


Domus Nassavia, Com. Mauricii Brasiliae Praefecti. Huys van Nassau.

SIve situm spectas, & quae mihi fonte perenni
    Lambit honoratos nobilis unda pedes,
Sive quod Americae spoliis ornata decenter
    Indico ut ingentes arte regantur opes;
Splendeo: quin ipsos vates docet ista venustas,
    Fabula quàm non sit jam Venus orta Mari.


Domus Fr. Sommelsdicii. Huys van Sommelsdijck.

Viri eloquentissimi.
AUdiat Haga loquax, quando post Saxa Viasque
    Et me dicendi fas sit habete vices;
Si facit ad formam fabricae facundia fabri,
    Formosas inter debeo sola loqui.


Camera Feudalis Hollandiae. De Leen-Camer.

CLausa malis, non clausa bonis, pro crimine cuique,
    Pro virtute, fidem solvo, fidem teneo.
Este probi & fortes Batavi; nec proximus haeres
    Agnati, nisi me dante, vasallus erit.


Templum Lutheranum. Luthersche Kerck.

INvide, dicendum est, paries quid amantibus obstas,
    Hei mihi, quae verbis quinque diremta fui!



[p. 232]
Ecce tamen me tangentem confinia veri,
    Me malè contemptam quâ ratione colas:
Quisquis ab extrema cursum Babylone Genevam
    Instituit, per me transeat: hàc iter est.


Gerontocomium. Oude mannen-huys.

TAndem, Roma, tuam per me dedisce Tyrannin:
    Est quod amat senium ferre, juventa negat.
Claude senes, ut ego. Radius per opaca refractus
    Fortior est: ardet flamma coacta magis.
Claude senes. ubicumque piae licet esse juventae.
    Tolle vagam Venerem & vina, facis monachos.


Coenaculum Principis. ’s Princen Eet-Sael.

TEmpus edax rerum me succurrente domatur;
    Mitiùs in Proceres me subeunte furit.
Disce quid intersit me stare, Batavia; pasco,
    Qui te perpetuâ prosperitate, Ducem.


Palatium Principis, viâ Boreali. ’s Princen-Hoff
in ’t Noord-einde.

MAjestas & Amor simul hic & saepe morati
    Tertium in hac ipsa sede tulere fabrum.
Qualis ero perfecta, putas, quae marmore crudo
    Imperfecta fui Regibus apta domus?

Non interruptâ fabricâ dìm hìc Regina M. Britanniae diverteret.


Culina Principis. ’s Princen Keucken.

QUisquis homo est, immundities ne spernat opimas;
    Hasce meo in laudes adstruo jure meas.
Quod feci, non quod facio reputa; nec iniquus
    Quis quod edas edit dispice, sed quid edas.
Noscere vos, jubeo, molles; & quaerite, quae vos
    Coxit, an ex nitidis fortè culina siet.


[p. 233]

Armamentarium privatum Principis. ’s Princen Magazin.

NOn est quòd Patriae munito unius ab armis
    Auriaco toties victus, Ibere, tremas.
Privatum hic penus est: per quae arma domestica servo,
    Austriaca Auriacam disce timere domum.


Hippodromus Principis. ’s Princen Picqueer-Schuer.

NEscio quà praestes titulis, Academia, nostris:
    Pace tuâ, simili sorte superba color.
Erudiunt pullos morosi doctor uterque,
    Quadrupedes hic equos, hic bipedes asinos.
Ergo pace tuâ, quanto discrimine vincam,
    Circulus hic, illic linea docta docent.


Concilium domesticum Principis. ’s Princen Raed-camer.

QUaeritur ingratè quid agam; nec verba meretur
    Quaestio: sic nutu solvier illa potest.
Curatoris eget, qui se cum sanguine divo
    Et patrias pro te, Patria, spernit opes.


Grapheium Principis. ’s Princen Secretarije.

NAssovidûm imperii nostris arcana latere
    Visceribus, novit Patria, novit Iber.
Ambigit alteruter quâ nos regione requirat?
    Quaerito pistrinum Junii & Hugenii.


Cubiculum Principis. ’s Princen Slaep-Camer.

DOrmi Patria: non dormit qui fortè timenti
    Molliter hoc visus membra fovere thoro.
Crede mihi, quoties Fredericum ponere somno
    Creditus, hac toties in statione stetit.



[p. 234]

Equile Principis. ’s Princen Stall.

NOn est quam gracili quisquam moduleris avenâ
    Quae tot quadrupedes nutrit avena meos.
Eliget è multis quo se per Ibera cruentum
    Eripiat quondam vulnera sospes Herus.
Mox amplexe Ducem reducem, dignissima, dices
    Una dies fuit his sumptibus, unus equus.


Hortus Principis Mauritii díkyklos.
’s Princen Huys-thuyn.

QUid ni Mauritius geminos calcaverit orbes?
    Orbis Alexandro non satìs unus erat.


Curia Provincialis Hollandiae. De Provinciale Raed-Camer.

Olim Hollandiae Comitum Cubiculum.
QUae Comitum vixi lectis instructa, labori
    Splendida sum comitum nunc quoque lecta domus.
Prudentes legum comites hoc Patria jussit
    Patria ab antiquo dicere jura thoro.
Plus patribus Patres sapiunt: ubi vana cubantes
    Luserunt Comites somnia, nunc vigilant.


Concilium status Belgicae Raed van State.

QUi status Imperii fuit inde ab origine partae
    Libertatis, hic est, hic erit usque meus.
Mutatis faciem, sociae: constantia nostra est:
    Nec praeclara suo pondere causa caret.
Hìc patriam ejurant Patres, hìc patria lex est;
    Ut Patriae prosis, non meminisse tuae.



[p. 235]

Camera Rationum Hollandia.
Reken-Camer van Holland.

QUàm bene prospexit florentibus inclyta rebus
    Quae mihi Fiscales Patria credit opes!
Hìc regit, hìc regitur, sine quâ Natura vacillet,
    Quâ sine, quisquis homo est, bestia sit: Ratio.


Auditorium Iuridicum Hollandiae. De Rolle.

Olim Comitum Hollandiae coenaculum.
DEntibus hìc olim, labiis, linguâ atque palato
    Res fuit Hollando publica gesta Duci.
Successere Patrum sapientia labra palatis:
    Rem linguis iterum, non sine dente, gero.
Nec rota Fortunae est; patrii Rota Juris & aequi est
    Celsior antiquo quâ mihi natus honor.
Nam Fatis placuit, solis ubi jura dabantur
    Principibus, populo nunc quoque Jura dari.

Accipitur aliquando Ius pro liquere eorum quae coquuntur. sicuti enim jus summum bonum continet, sic humor ille bonus coctarum rerum maximam continet bonitatem & saporem. Paulus de Citadinis de Iure Patronat. Parte 1. ad fin n. 47.


Atrium Hollandicum. Sale.

E ligno Hybernico.
QUod grave compactis, quos nescit aranea, tignis
    Audaci nixum fornice durat opus;
Quod ferris confundo libros, quod publica jura
    Misceo privatis mercibus, arma togae;
Incola sis, sive advena sis, cuicumque stuporum
    Ille fuit de me maximus; adde novum.
Adde, quod hìc quidam silicernius ambulat hospes
    Dedecori subter fixa trophaea suo.
Ingens prodigium! qui non est ullibi, in hac est,
    Hac solâ mundi parte modestus Iber.

Vexilla militaria hostibus erepta.



[p. 236]

Catasta. Schavot.

SI volupe est placuisse bonis, si gloria multis,
    O multi mea laus, ô, mea turba, boni;
Quanti non hoc est, quantùm stetit Haga stetique
    Solis me solam displicuisse malis.


Praeterium Hagiense. Stadt-Huys.

QUod fuit Urbs Orbi, quod sunt Capitolia Romae,
    Hoc ego sum civi, nobilis Haga, tuo.
Impero; nil supra est. veniunt ad jussa vocantis
    Institiae quanta & quantulacumque domus.
Quod mirere, die claro sum lumine clauso;
    Somno nec valeo nec volo nocte frui.
Quod stupeas, quantùm videas me cumque tenebris
    Sollicitam, coeco lumine plus vigilo.

Ius dicendo. Dum hic Civis vigilat.


Concilium Ordinum confoederatorum Belgii.
Staten Generael-Camer.

OPpida sint rivi, septem sint flumina Gentes;
    Me Mediterraneî gurgitis instar habent.
Vinea sint Belgae, sint Pagi grana, vel Urbes,
    Sint acini Populus quisque, racemus ego.
Dicet Aristoteles quanto praestantior extem
    Tot sociis: quanto nempe Genus Specie.
Quid moror in minimis? Hìc cum septemplice telo
    Concordi Patriam vindicat ungue Leo.
Quid faculis ornare diem, quid lampade Stellas,
    Quid Solem verbis attinet? hìc Patria est.


Falconarium Principis. Valck-huys.

Caninâ ibi nutriuntur falcones.
AMphibium civem, Cives, ne spernite: tanti est,
    Si Coelo nequeam pascere, posse Solo.
Non volo vel volo: tum bipedes, mea praeda, cavete
    Quando volo; quando non volo, quadrupedes.



[p. 237]

Libra. Waghe.

UNumquemque suo se metiri pede rectum est:
    Unumquemque suo pondere non patior.
Si studeant levitate graves peccare Batavi,
    Publica, ne fraus sit libera, libra veto.


Orphanotrophium. Wees-huys.

NUbite securi de posteritate bonorum,
    Instructi solâ posteritate boni.
Pro loculis erit iste locus: pietate meorum
    Hìc ubi sit proles orba, nec orba, datur.
Ite, Patres, quo fata vocant, Matresque: Parentis
    Una loco miseris & Parientis ero.


Domus mea.

OS medium, os sublime: sa sub fronte parentes




[p. 238]

De eadem.

QUicumque Civis, Hospes, Incola, Accola,
Longae, viator, aut malae satur viae es;
Adi libenter hanc domum: Jam nuc homo,
Humanintatem pollicentur advenis.

DEFESSUS SUM AMBULANDO. ———
PERREPTAVI USQUE OMNE OPPIDUM, AD PORTAM, AD LACUM,
Quò NON? ——— ———
——— NUNC VERÒ DOMI.
CERTUM OBSIDERE EST.        Terent.
Continue
[p. 239]

CONSTANTINI HUGENII

EPIGRAMMATUM

LIB VIII.

TRICAE MORALES.



Continue
[p. 350]
[CH1646:055]
IN SPECULAM NOVIOMAGI EDITISSIMO
MURORUM ANGULO SUPERSTRUCTAM

Hos tumulos pede non trepido, quamcumque dolenti,
    Claudius afflictos inter adivit avos:
Hìc stetit, hìc frendens Aquilas, hìc lumine torvo
    Moenia Romanas vidit adire manus:
(5) Hìc potior de se visa est victoria victo
    Prudenti Patriae consuluisse fugâ:
Hìc flammas in tecta ferox arasque focosque
    Partitus, steriles hostibus exuvias
Obtulit, atrum, immane nihil, vestigia rerum,
    (10) Quas nisi novisset perdere, perdiderat.
[p. 351]
Quàm facies hodie rerum diversa refulges,
    Quam ripae Dominos nos utriusque facis!
Immineant Aquilae; facimus quod fregimus, urbem
    Destructam propriis ignibus extruimus.
(15) Si quis ab hoc, hospes, caligas culmine, plus quàm
    Viderunt Batavos disce videre meos.
Ante pedes olim Vahalis fuit? additur ipse
    Rhenus, & ante oculos, Isala, Mosa propè est.
Surgimus, atque eadem est urbis quae collis imago:
    (20) Prosperitas illi quod novus huic dat apex.
Quaeris adhuc cur impositum sibi Pelion Ossa
    Sentiat & summâ celsior Arce micet?
Res humilis mons est; Speculam superaddimus, ut se
    Despicier nobis maxima quaeque sciant.
[p. 351]
FINIS. [etc.]



[p. 423]

XCIX.

NEc inviis nec aviis verum latet.
Profitere verum candidè, sequitor palam,
[p. 424: blanco]

Continue

  • Return to the index of Huygens’s poetry
  • Return to the home page of Huygens’s poetry
  • Return to the home page of the Heinsius collection