CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS I, Introductio

Continue


CASPARIS BARLAEI

Antverpiani

POEMATA.

EDITIO IV,

Altera plus parte auctior.

PARS I.

HEROICORUM.



[Vignet: INDEFESSUS AGENDO].

AMSTELODAMI,

Apud IOANNEM BLAEU.

M D C XLV.

Continue

NOBILISSIMO VIRO,

CONSTANTINO

HUGENIO,
EQUITI, ZULECHEMI & ZEE-
    LHEMI Domino, CELSIS-
    SIMO ARAUSIONENSIUM
    PRINCIPI à consiliis et se-
    cretis.


QUi toties me hoc scribendi genere lacessivisti, Nobilissime Hugeni, & carminis tui desiderio erexisti, jam, quae mea vel ultio est vel grati animi significatio, Carminibus vicissim meis, vel ad nauseam, satiare, & pro Momentis tuis desultoriis, longos Sermones refer. Etenim valde studiis differimus. Tu impetu omnia & saltim agis, uti solent illi, qui non suo, sed aliorum & quidem Principum arbitrio, vivunt. Ego, quia minus anxiè temporis tributo attineor, traho carmen & avium more parturio longiore incubitu. Viscosi sum & lenti ingenii, ideoque cogor extendere & ductare poëmatium, uti fila sua plumbea trahit vitriarius & aurifaber in immensam bracteam tundit auri atomum. Tu, friabilis magis ingenii, acuta brevitate absolvis coepta. Uti in Mathesi puncta differunt à lineis, in Physicis [Grieks-] tò nûn [-Grieks] à tempore, in Arithmeticis unitas à numero, nos meditatione discrepamus. Tu in carmine acumina & cuspides amas, hoc est puncta, & momenta. ego lineas, tempora & numeros. tu saltus breves & succinctos iteras, ego testudineo gradu emetior mea spatia. Utrumque vectat Pegasus. sed tuus tolutim incedit, meus succussor est. Credunt philosophi spiritus imperceptibili tempore moveri, corpora morâ. accidit idem vatibus, quorum alii pneumatici magis sunt, alii [Grieks-] hylikoí [-Grieks]. Vehimur ambo curribus. Sed ego equorum opera, tu velorum. qualis iste Principis tui est, in littore. Inter Poëtas Curtii sunt & Longini, uti inter capillatos. Mercantium alii verbo vendunt totam Orientis messem, quos tu refers, alii fastidiosè & ad indignationem usque onerant emtorem licitando, ut ego. Quod pugni est & palmae discrimen, ascaridum & anguillae, pedis & decempedae, idem & nostrorum carminum. Quare cum mea leges, cave sine viatico accedas, nam diverticulis opus & respiratione. Cum tua lego, ubique domi sum, & in limine positus tango posticam. Ne tamen oneri Tibi sit prolixitas mea, constrinxi in non magnam libri molem hoc Heroicorum opus, ut Nobilitati Tuae illud tradam, & in Famae tuae theatro, populo ostentem. Claudo similis sum, cui scipione opus. Pauperi, qui in publicum proditurus, aliorum honoratiore pallio indui cupit. Infanti, qui, ne pronus labet, fasciis librari eget. Ludiones puerulos humeris attollunt, ut spectatorem speciosa ostentatione alliciant. Eodem instituto Heroica haec Tibi nuncupo, ut Heroum aulis, unde argumentum habent, ubi vivis quotidie & loqueris, me ingeras, & sublatum humo, & gratia tua amictum, tibique innixum, sistas aliquando Iovi & Superis, ne à scarabeis & vespis pungar. Et audeo profecto hoc à te petere, ob validam amicitiam, qua tibi alligor, litteris, colloquiis, versibus, seriis, jocosis, etiam cum res sinunt, Cerere & erectiore Liberi patris succo. quem Pegasi ungulam vocare soleo, qua percussi, non montes, fabulosum hoc, sed poëtarum vertices ac frontes, insaniunt doctius, & manant uberius. Meminimus probè, quanta suavitate, quàm annuentibus Apolline & Musis, ego loquentem te, tu me non semel audiveris. Nec erat sermo noster alienus à studiis & hoc litterarum genere. rarus admodum de Ottomannica porta, aut Septentrionalium litibus. de Tapuiis ac Nigritis rarissimus. Saepè fabulam fecit, benè aut malè nobis natum carmen. saepius secundarum nuptiarum (hoc enim ad nos pertinet) anceps alea, & exercitati mulierum vultus & frontes Sophisticae. Quàm volupe fuit, subinde mentiri rivalitatem, ne deesset argumentum scenae. Quantis motibus tu mihi aliquando exprobrasti [Grieks-]hydrophobían[-Grieks], ego tibi Neptuni & maris Deorum contemptum. Quàm non malis artibus, me cum maximo Senatore commisisti, cum de capellarum tuarum precio lis esset & comparatio. E castris reduci gratulatus fui incolumi & vegeto, licet in Principum tentoriis consiliarios periclitari, negent sapientiores. Cum in turri Argentoratensi annexam fastigio fasciam, plus quàm poëtica audacia, attigisses, habui quod epigrammate reprehenderem. Nec poteras excusari, nisi Parnassi illic te apices reperturum putavisti. Est ubi praeficam tecum ago ad aliorum tumulos; ubi aegrotanti medelam quaero ab ipso Phoebo & carmine; ubi novercae vapulant, inter pictos liberorum tuorum vultus. Reperies alibi, ubi publica Aularum & Templorum incendia tota Aganippe restinximus. Quoties aedificas, domi forisque, adsum testis. Ubi cùm praestantissima Virgine Ultrajectina loqueris, interloquor. Cum Sponsus thalamum scandis, praefero facem. Cum viduus à secundis thalamis tibi caves, metu trium L.L.L. librorum, liberorum & libertatis, annuo prudenti. Cum dies tuos operasque exigis ad normam viri boni & sapientis, volo aulam tuam subire, quotquot pii esse volent. Cum organizas, concino. Cum vir factus es & duumvir, & Triumvir, & plus, praedico felicitatem tuam, & utiles Universo, non culinae, titulos. Cum serò potiris filiola, voto adsum, Ne soror aut fiat Castoris aut Hecuba. Alicubi in viduarum laudibus moror, quas tecum sacro horrore veneror, nondum depereo. Ita scribere volentibus nunquam deest argumentum, quod pari aviditate videmur captare, qua culices hirundo. Utique patet nobis ad carmen omnis mundi machina, & quaecunque illa complexu suo tenet. Quin & cognatione quadam & occulto nexu coelos attingimus, unde ea suggeruntur, quae nunquam venere in mentem. Unde araneis suppetant tot telae, vix dixerim. nec hoc, unde poëtis sua commenta. Ea efferunt, quae nunquam audita aut lecta fuere, sive illa Anima mundi dictet, sive intelligentia & mens illa assistens Averrois, sive sublimior Deus. Dum meditamur, trahit versus versum, uti in fodinis vena venam, aut magnes cohaerentes cuspide acus. Excidunt meditationes, velut contuberniis & manipulis, uti imbres guttis succedaneis labuntur, aves turmatim volant, annuli catenatim nectuntur, aut pontem transire volenti pecori pecus longa serie instat. Nec tantus est pangendi carminis labor, cum absque impedimentis & organis edolari possit. Architectus sine coementariis non aedificat. opus illi serra, amussi, malleo. Nec textor texere quiverit sine radio. militi vallis, gladiis, balista, ligonibus opus, ut oppida expugnet. nautae ventis, velis, anchora, ut naviget. pictori penicillo, tabula, coloribus, ut pingat. Poëta aedificat, pingit, texit, absque utensilibus, & instrumentis. Officina operum mens est. faber mens est. famula mens. auditor & spectator mens. materies operis in mente est, ubi ideae & universi species stabulantur. operae precium sibi eadem mens est, quae nato feliciter carmine, non minus gaudet, quam edito partu puerpera: infeliciter nato, sibi dolet. Non opus obstetrice, sola parit. nec nutrice, cum fetus sibi sufficiat, & eodem vultu perseveret. Si susceptrix esse velit fama, excitatur studium. si nolit, susque deque contemtum habet autor. Si arrodat Zoilus, emendatius exigit & promittit. Et quia solius mentis hae sunt partes, vagamur, uti illa vaga est, nec uni glebae affixa. Nunc in Occidente carmen faciunt Barbari & barbarorum dux Nassovius. modò in Occidentem delatus Moluccas & Iavas loquor. Ad Septentrionem cum ursis luctor. Ad Austrum Mauri & Nigritae versum implent. Cum domi sum, expugnatis maximis urbibus, Vesalia, Sylva-Ducis, Trajecto ad Mosam & Breda, murali corona cingo Auriacum. Navalibus praeliis adsum vates, & Isabellam ratibus exuo ad Tolam, Philippum classe, sub Britanniae littoribus. In Germaniam raptus, Gustavi tumulum lachrymis rigo: Saxoniae Duci Bernardo victam Brisacum, & injectos Rheno compedes gratulor, Caesari non armis sed Scazontibus adversus. At, ne videar cruentus semper & ferox, nuptias frequento Regum, Principum, amicorum, & bella narro nunquam matribus detestata piis. Mox ut à geniali voluptate ad severitatem meam redeam, naenias & lessos singultio totusque funestus & atratus sum. Ita quocunque mens agit vatem, sequor, modo amicorum jussibus, modo modestae petitioni, modo animo meo obsecutus. Haec causa est, quod dum ubique sum & grandem mundi aream pererro, in tantum cumulum excreverint Epicorum libri, ut brevitatis studioso lectori graves sint. Eos nomini tuo inscribo, Vir Maxime, quia paginas in hoc opere imples plurimas. deinde, quia Heroicum metrum & cothurnum amas. praeterquam, quod partem maximam Auriacus sibi vendicet, cujus heroicis gestis, bellis ac triumphis liber secundus decurrit. Auriacus inquam, qui dum te illustrem facit merito tuo, me honestè habet beneficio suo & tuo. Uterque Principem tangimus propius. Tu consiliis & chartis publicis, ego poematiis; tu quotidianis officiis, ego rarioribus; tu oculis, ego sola è longinquo veneratione. Non poteram inscribere Superis, Marti, Libitinae, Veneri, quia tabellariis careo, qui deferant, & quia vivunt nullibi. Nolui Inferis consecrare, Plutoni, Proserpinae, Megaerae, quia metuo chartis meis à Cocyti flammis. Et cum hominum pauci Philomusi sint, plures [Grieks-]ámousoi[-Grieks], ad hos ire timui, ne pro munere grunnitu exciperer & morsu. Quare munus conveniens offero, ac si Iovi aquilam, Mavorti gladium, Veneri pectinem, Apollini citharam darem. Uti hi haec ipsa neglectius non habent, nec mea haec, quae vates vati consecro, habe, nec me. Vale vir Nobilissime, & in castris inter tubas &

Tympana, tranquillae relegas
    commenta Minervae.

Amstelod. XVI. Sept.
                          M D C XLV.


                Nobil. tuae

                        observantissimus
                                        cultor


                                      C. BARLAEUS.




PERIOCHE

LIB. I.
HEROICORUM.

HYmnus in Christum. pag. I
Britannia triumphans, ad Regem Carolum. 27
Tumulus Gustavi Regis. 43
Venus Cimbrica. 73
Manes Bavari. 89
Adlocutio ad Remp. Venetam. 95
Carmen Eucharisticum ad Penbrociae Comitem. 100
Panegyris dicta Bernardo Saxoniae Duci. 105
Panegyris de laudibus Cardinalis Richelii. 127
Gratulatio in adventum Mariae Britanniae & Hiberniae Reginae. 153
Gallia plorans, sive in obitum Richelii. 157
In effigiem ejusdem. 171
In insignia ejusdem. 172

Ad Principem Elizabetham, Regis Bohem. Filiam. ibid.
In effigiem ejusdem. 176


LIB. II.
qui AURIACUS inscribitur.

MAnes Auriaci. 179
Panegyricus dictus Frederico Arausiorum Principi. 190
Argo Batava. 200
Vesalia capta. 211
Sylva-Ducis capta. 216
Olinda capta. 244
Trophaeum Arausionense victa classe ad Tholam. 250
Triumphus Feder. Belgii capta Trajecto ad Mosam. 258
Rheno-Berca capta. 275
In Ducatum Limburgicum victum. 282
Venus Britannica, sive in nuptias celsissimi Principis Guilielmi, &c. 288
Auriacus triumphans victa Hispanorum classe in Freto Britannico. 304
In Nuptias Ill. Principis Ennonis Frisiae Orientalis Comitis. 319
Gratulatio ad Principem Guilielmum caeso Cantelmo. 321
Laurus Flandrica in expugnationem Cataractae (vulgò Sassae) Gandavensis. 326
Mauritius è Brasilia redux. 333
In Grollam victam. 340
Epistola Ameliae ad Principem maritum. 341
In recuperatam Schenckii arcem. 346
In receptam Bredam. 347
In infantem Principem Auriaco natum. ibid.
In victam Gennapii arcem. 348
In spectacula exhibita Amstelodami ad adventum Mariae de Medicis, &c. 349
In spectacula exhibita ibidem in adventum Reginae Brittaniarum. 355

LIB. III.

EPithalamium Domini de Mathenes, &c. 361
Equus Haestrechtii. 369
In obitum Rutgersii. 374
In Nuptias Constantini Hugenii. 383
Propempticon ad Fratres Cigan. 390
Ad C. Hugenium Febricitantem. 394
Carmen votivum pro restituta ipsi valetudine. 397
Laudatio Hortuli. 401
In rectoratum Academicum Petri Cunaei. 408
Operum Vossii Panegyris. 412
In obitum Snellii. 418
Ad Overbeeckium Hamburgi morantem. 422
In Nuptias Adr. Blyenburgii. 425
Venus [Grieks-]anadyoménê[-Grieks], in Nuptias Realii. 432
Ad Ill. Dominicum Molinum. 438
Propempticon ad Foppium ab Aissema. 442
In Mosen Nomoclasten Honerdi. 445
Ad Annam Mariam à Schuurmans. 446
Ad Iacobum Volmarium Artium Magistrum. 448
Ad Gerardum Thibautium, de Gladii usu. 454
Querela Lucretiae. 457
Oratio Scaevolae. 459
Oratio Veturiae. 461
Oratio Catilinae. 463
In Nuptias Petri Hoofdii. 466
Propempticon ad Ioannem Scoterbos. 470
Ad Winandum Rutgersium. 474
In Obitum Mariae de Ionge, uxoris L. Kinschotii. 477
Ad Cardinalem Richelium. 480
In Nuptias Theodori Gravii. 482
In Nuptias secundas L. Kinschotii. 484
In inaugurationem illustris Gymnasii Amstelodamensium. 488
Lachrymae in obitum Iacobi vander Straten. 498
Schage sive in Nuptias Domini de Schagen. 501
Amor Sapiens, sive in Nuptias Cornelii Gravii. 507
In libros Poëmatum Iacobi Catsii. 512
In Nuptias secundas Frederici Alewini. 517
Ad D. Adrianum Pauw Eq. &c. 521
In Nuptias Illustr. viri Iohannis Polyandri, &c. 523
Propempticum ad D. Iacobum vander Burch. 529
Manes Pallasii. 533
Venus transmarina, sive in Nuptias N. viri Danielis Schonckii. 538
Epicedium in obitum Simonis Episcopii, &c. 542
In Nuptias Iohannis vander Meyde, &c. 546
Visurgis lachrymans, sive in obitum Nicol. à Rheden, &c. 550
Ad Ill. Dominum, Comitem de Chavigni, &c. 553

LIB. IV.

PAradisus, sive Nuptiae primorum parentum. 557
Faces Sacrae, sive Hymnus Salomonis. 581
Pharmaceutria, sive Nuptiae Cyri & Aspasiae. 606
Damon sive lib. secundus Nupt. Cyri & Aspasiae. 624
Cynismus, sive Nuptiae Cratis & Hipparchiae. 642
Rhadamanthus mollior. 658
Cheiromantis. 673
Virgo [Grieks-]androphóros[-Grieks], sive Nuptiae Eginardi & Emmae. 692
Amphitruo Tholosanus, sive Pseudomartini Guerrae historia. 711
Ad Ill. Comitem Ulricum Frisiae Orientalis Com. 730
Epistola Cardinalis Richelii. 732

Continue