CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS I, p. 658-732

Continue


RHADAMANTUS
    Mollior,
Sive de Raptore duarum Virginum Meliten-
    sium, Tryphosae & Iocastae,
        IUDICIUM.

In
Petit 84

ÆAce, cui rigidae radiant antè ora secures,
Nec peccant impunè mali; qui tristibus Umbris
Fata legis, vitasque animarum & crimina discis:
Da veniam, Iudex, miseris, causasque nocentum,
(5) Et formidatae differ suffragia vocis.
Laxent terribiles immania Tartara poenas.
Non jecur abreptas Tityi sibi crescere fibras
Sentiat. aeternis fessum dissolve catenis
Thesea. Tantalicis cessa subducere labris
(10) Pocula, nec praeceps Ixiona torqueat orbis.
Eumenidum compesce faces, crebrique parumper
Sedentur gemitus, nulloque frementia luctu
Condonent sonti Furiarum verbera turbae.
Mitius ingenium est violatae Virginis. omnes
(15) Pro rostris absolvet Amor. si foemina litem
Advocet, effrenis poterit jam raptor amari,
Et sua reddentur sceleratis praemia flammis.
Quid laqueos, Rhadamanthe, paras? quid vincla, catastas,
Flagra, cruces? quid terribiles pallentibus angues
(20) Manibus intentas, Hecate? moestamque Eriphylem,
Aut Phaedram damnas tenebris? Procrinque, feramque
Pasiphaën, sua vel lacerantem viscera Prognen?
Iam minus est, peccasse viros. jam lenius audit
Flagitium, rapuisse duas. connubia stupris
(25) Succedunt, duplexque nefas facundia mollis
Diluit, & pulso tandem lictore triumphat.
Non jam rapta velit Phrygias exscindere matres,
Argolicas armare rates, evertere ferro
Pergama & iratas odiis implere Mycenas
(30) Virginitas, oblita mali. non arma reposcat
Calcatus funesta pudor. placabilis ipsum
Exorat Minoa Venus, tetricumque tribunal
Flectitur, & peccans Sponsa donatur amator.
    Aurea, virtutum genitrix, effluxerat aetas;
(35) Sanctaque simplicitas, recti reverentia terris
Cesserat. horrebant sub duro secula ferro,
Et scelerum totis surgebant castra maniplis.
Quos inter vitium rebus solenne secundis
Luxuries, priscos corruperat improba mores,
(40) Exemplis animosa suis. tunc undique legum
Incubuere minae populis. hîc jura Lycurgus
Spartano veneranda dedit, gemuitque ligata
Arctius improbitas. illic tremuere Solonas
Cecropidae, & rigidi Locris edicta Zaleuci
(45) Officii scripsere modum. se Creta tuetur
Iudicibus terretque malos. rubet ipsa Draconis
Littera, sanguineisque riget conspersa lituris.
Tunc Gallum Druidae, Poenorum regna Charondas,
Chaldaeos docuere magi, strinxitque Zamolxis
(50) Lege Scytham, Siculisque suis praecepit Eleusis.
    Cernitur Ionio circumvallata profundo
Insula, quam Meliten dicunt, vicina Pachyno,
Adversos spectans altis è fluctibus Afros.
Cui citharae segnesque joci & genialia cordi
(55) Orgia, lascivique sales audaxque voluptas,
Pigraque mollities & inertia parca laboris.
Utque fuit petulans & nil non ausa juventus,
Et sceleri patuere viae, visque effera fraudes
Iuvit, & invitos rabies extorsit amores,
(60) Succensere Themis potuit. dumqe altera lances
Librat & appendit culpas, manus altera ferro
In sontes armata suo est: raptoribus ensis,
Aut thalami facit arbitrium. judexque puella est,
An gladio caedi cupiat, vel nubat amanti.
(65) Haerent ancipites raptae, dubiasque fatigat
Poena duplex. nunc ira ferox condemnat amorem,
Nunc iram condemnat amor. nunc lictor amatur,
Nunc Hymen. exercet legis sententia partes,
Et sequitur diversa dolor. Non illa Menandrum
(70) Terruit impavidosque viri compescuit ausus
Horrida lex. laxat Veneri vesanus habenas,
Et suadet pejora furor. Tryphosa ruenti,
Mox rapitur Iocasta, duas perversus amator
Polluit alternoque reus fit crimine raptor.
(75) Litem causa facit. geminata injuria poenas
Implicat. adversis dissentit Curia votis,
Dum raptis diversa placent, nec nubere poscat
Utraque raptori, merito nec destinet ensi
Utraque; sed legis partem sibi vendicet una,
(80) Partem alia; una thori speret solatia, mortis
Altera, confundantque suas clementia voces
Infractusque rigor. Tu, quae mortalia vindex
Facta notas, Astraea, & per tot crimina justos
Circumfers pernox oculos, mitique severum
(85) Edulcas, mihi Diva refer, qua voce Menander
Induerit sceleri speciem; qua fronte timentem
Terruerit Tryphosa reum; quo numine saevas
Contuderit Iocasta minas. conscende tribunal
Arbitra, disponant grandes subsellia Patres,
(90) Atraque ferales attollant limina fasces.
    Ecce, venit raptor, manibus post terga revinctis.
Pallor in ore sedet, facti mens conscia vultum
Verberat, ut possit populo peccasse videri.
Quà graditur despectat humum, non lumina tollit,
(95) Cuncta timet pavidus, magni pars ipsa doloris
Est metus, & poenae gradus expectatio poenae.
Detergit moerens lachrymas, trepidansque labansque
Flebile suspirat, formidantesque capilli
Canitiem terrore bibunt. deformat amictum
(100) Luctus, & ante oculos lethi praesentis imago
Hoc unum sperare sinit. cum rostra tuetur,
Genua tremunt; turbam cum circumspectat & agmen,
Se contra mussare videt, nutuque furorem
Praecipit. iratae lugubris scena puellae
(105) Nuncia supplicii est. metuit, ne laetior iras
Dissimulet Iocasta suas. sic squallidus, excors,
Exanimis stetit Albanus, cum, judice Tullo,
Ultrices raperent Metium in diversa quadrigae.
Talis erat facies, cum cultros inter & aras
(110) Pallida spectaret Graecorum castra Mycenis,
Aut coram immiti jugulanda Polyxena Pyrrho.
    At postquam timidae rediit fiducia linguae,
Discussitque metum: Non me rapuisse negabo,
Raptor ait, nec si misero sors obtigit ista,
(115) Mendax esse velim aut vanus periuria fingam.
Si vitiis blanditur amor, si nescia recti
Est Venus, & juvenum subvertit subdola mentes,
Peccavi minus, & culpam imperiosa libido
Elevat, & quicquid feci, sum passus amando.
(120) Non meus in jugulos insontum saeviit ensis,
Non crudae maduere manus, non aere nefando
Vendidimus patriam, aut coelo jurata fefelli
Foedera; non trabeae, non hîc violata curulis,
Turpiaque incestant alienas ausa maritas,
(125) Me, faetor, pravi pellax lascivia secli,
Subruit, & calidae subnascens flamma juventae,
Cogitur omnis amans, & duro crimen amori
Imputat, aut fatis. rapitur seducta voluntas,
Quò trudit natura procax. delinquimus ipsis,
(130) Quae Superi tribuere, bonis. cur lumina nobis,
Virginibus cur forma data est? cur gratia vultu
Picta nitet? cur membra decor nativus honorat?
Cur rubuere genae? frons exporrecta jocatur?
Illicibusque oculis tot fraudum arcana Prometheus
(135) Occuluit? si quisquis amat, sceleratus habetur.
Si rapui, dos rapta viri est. ut amabilis esset,
Objicitur maribus mulier. plus munera Divûm
Aestimat, hanc ipsam quisquis furiosius ardet.
Si pudor est, adamasse duas; bis dona Deorum,
(140) Bis dicam placuisse Deas. sum raptus & ipse,
Et sensi me posse trahi; velut abdita saxo
Invitat cupidum virtus magnetica ferrum,
Aut levibus paleis se succina pulchra maritant.
Hinc Tryphosa gravis sopitos suscitat ignes,
(145) Accenditque faces; hinc se Iocasta medullis
Insinuat formosa meis. haec frangit ocello
Pectora, & accensos conspectu ventilat aestus;
Illa verecundis sapiens praecordia verbis
Fascinat, & quoties facundo disserit ore,
(150) Post se corda trahit. non vult Iocasta timeri,
Blandiloquis arguta jocis. Tryphosa modestis
Alligat imperiis animum; moresque decusque
Ipsaque virtutum, causa est erroris, imago.
Quod si homini sit fas exemplis ire Deorum,
(155) Quae feci, fecere Dii. qui fulmina torquet
Iupiter abducta Tyrio de littore quondam
Mugiit Europa, & teneros immanior artus
Libravit pandis humeris. quin tertius haeres
Saturni, dum Sicaniam ferus insilit Hyblam
(160) Fumantesque rotas caligantesque relaxat
Acer equos, magnae Cereri venerabile pignus
Eripuit; tantique Iovi arrisere tumultus,
Nec Parcae vetuere malum. Sic maximus ille
Incaluit princeps Erebi, mundique potentes
(165) Audaces sumsere animos, Acheronque polusque
Semideûmque patres me peccavere priores.
Nec, si rapta mihi fuit utraque, desiit esse
Utraque casta sibi. mansit sine crimine mentis
Pars melior, liberque animus divortia mecum
(170) Fecit, & in solo deliqui corpore raptor.
Quod si jura reum faciunt, patriisque refellor
Legibus, & poenam suffragia vestra reposcunt;
Excedit jam poena modum, pravique colorem
Lex crudelis habet. num gaudia fluxa cruentâ
(175) Morte luam? an Paphias ferro temerabimus aras?
Basiaque invitis aliquot pressisse labellis
Nomen erit fatale mihi? quae femina philtro
Extinxit juvenem, vos absolvistis, Athenae,
Incolumisque evasit amans. deprensus adulter
(180) Mars fuit, & toto jactata est fabula coelo.
Attamen hoc risu facinus, non ense, piavit.
Gaudent pulchra rapi. secat obvia gramina messor,
Invitasque licet ferro detondet aristas
Triptolemus. rapidis spumans vindemia dextris
(185) Diripitur; plenisque legit decussa canistris,
Nec matura satis Cerealia poma colonus.
Pabula flamma rapit, facibusque sequacibus urit
Proxima. vim passim patitur natura, facitque,
Inque vices solers cogique & cogere gestit.
(190) Incubat Oceanus terrae, sed laxior aër
Oceanum premit. immensis complexibus ignis
Aëra circumdat propior, servatque fovetque,
Ingentesque sinus mundi fecundat Olympus.
O, quoties lactante gemens à matre juvenca
(195) Abripitur, tenera cui nondum cornua ludunt
Fronte; vel imbelli lupus insidiatus ovili est.
O, quoties cultos dum virgo perambulat hortos,
Hîc violam rapit, hîc fragrans avellit amomum,
Aut metit excelsis argentea lilia cannis,
(200) Necdum facta nocens. totus raptoribus orbis
Fervet, & haud una rapiuntur caede tiarae.
Virginitas intacta diu, nec rapta, fatiscit,
Et senio marcescit honos, despecta senilis
Gratia deformesque joci. speciosa venustas
(205) Quo nos cunque vocat; sequimur, velut impete, turba
Luxuriosa proci. Vos vitae lubrica, Patres,
Condonate meae. leni plus voce tribunal,
Quam terrore valet. Melite, bis me hospita servas,
Si superesse sinas civem & resipiscere vivum.
(210) Sin me vis, Tryphosa, mori; moriare Menander,
Abscissumque humeris caput atque exangue cadaver
Tryphosae mitte inferias. tunc forsan amabit,
Raptoris cum frusta leget. Sin vivere me vis,
Et pateris, Iocasta, virum; venerabor amores
(215) Prona mente tuos. thalamo sacrabo pudoris
Damna tui, & mecum exemplum memorabile serae
Posteritatis eris. facinus prudentia clemens
Corriget, & cupient nobis plausisse nepotes.
    Haec ubi dicta dedit, compressa voce quievit,
(220) Seque pavor damnavit iners, pulsoque timore
Arrectae sedere comae. Nec distulit inde
In juvenem Tryphosa loqui, sed squallida luctu,
Funereosque induta habitus. non prisca decentem
Mordebat medio succinctam corpore pallam
(225) Fibula, neglectae pendebant vertice vittae,
Torva minis facies, gladio truculenta rigebat
Dextera, magnanimaque aegrum cor bile tumebat.
Iam memor ingenio rabiem, feritate dolorem
Auxerat. haud alio Phrygium conspexit Elisa
(230) Ore ducem, Libycis aliquem cum posceret amens
Ossibus ultorem. similis Cassandra Choroebo
Restitit, & Phaedra Hippolyto, cum pectore forti
Sperneret incestae temeraria vota novercae.
Ut stetit, & totam sese collegit in iras,
(235) Talibus illa modis ora indignantia solvit:
    Improbe, saeve, nocens, genitrix si lena fuisset,
Si Circe Laisque mihi, si foeda Calypso
Ipsa forem, aut quovis mercabilis aere Philoenis,
Largirer facilis veniam. nunc laesa querelas
(240) Orditur probitas & castae filia matris
Heu, polluta dolet. centum dignissime poenis,
Me pereunte, peri. non una est culpa nocentis.
Bis, scelerate, rapis. crevit successibus ardor
Efferus, & gemina de pubertate triumphas.
(245) Nil juvat errorem, spreta virtute, fateri,
Nil gemitus commissa levant. cum raptor abires,
Tunc decuit sentire nefas. ceu navita ventos
Prospicit, & scopulo deflectit vela latenti
Incolumis. non te fatorum sanctior ordo
(250) Impulit in scelus, aut formae quaesita venustas,
Eloquii decus & quicquid mortalibus aether
Optimus indulsit. Superos absolvimus omnes.
Tu, tu causa mali es. fingat mentita vetustas
Furta Iovis raptusque Deûm; num fabula vitae est
(255) Regula, justitiaeque modus? quid inania fundis
Verba? vel exemplis audes pugnare sinistris,
Infelix? poenaeque studes differre rigorem?
Omne tuis levius, quod jam decernitur, ausis
Supplicium est. non vipereo metuenda flagello
(260) Eumenis atque novis acuens incendia flammis
Sit satis in poenam. laquei, nervique rotaeque
Verberaque & tracti loris crudelibus artus,
Et virgae lenes fuerint. Te strupra parantem
Attoniti fugere Dii, perculsa Dione
(265) Horruit, exclamavit Hymen, Sol palluit orbi
Defecitque sibi. turpis quin conscia facti
Terra suos circum maculis adspersit honores,
Et noxam afflavit foliis. marcescere flores
Vidimus, expirare rosas, decrescere rivos,
(270) Et retrò cum fonte trahi. Quò jura Deorum,
Quò leges cecidere hominum? quid vivere nobis
Proderit? an mixtae sociis raptoribus usque
Ibimus expertes thalami? nec tuta puellis
Sors erit aut nostri stabilis reverentia sexus?
(275) Quid latuisse juvat, custodivisse parentes?
Tarquiniis si praeda sumus? si vecta quadrigis
Sum spolium & nullo sese secura tuetur
Vindice simplicitas. cur coeli dicimur esse
Nobile depositum, terrarum gloria, mundi
(280) Sidera, spes & cura virûm? si quaelibet in nos
Obvia grassatur rabies furtoque patemus.
Stupravit geminas audax, unamque caloris
Esse sui voluit solamen, ut altera praestet
Virgo patrocinium, & defendat rapta clientem.
(285) Ne pereat, bis audet idem. ridentur honesti
Custodes tabulae, vitioque obducitur ipsi
Per vitium color & judex eluditur astu.
Una dies ambas rapuit. jam tertia forsan
Rapta foret, nisi nox melior rapuisset Olympum.
(290) Ploravere domus geminae, genitrixque paterque
Et meus &, Iocasta, tuus. tabescit uterque
Flebilis. in quantum servaris, nata, dolorem,
Mater ait, cui te genui miseranda furori?
Poscite vindictam patres, ne filia vobis
(295) Sorte pari pereat. vindictam poscite fratres,
Ne vitiata soror generi stirpique supersit
Opprobrium. cunctos animet vindicta maritos,
Ne pavidos admissa thoros audacia scandat.
Talia saepe gemens dixit Lucretia Bruto,
(300) Talia, Collatine, tibi, soceroque patrique.
I lictor, constringe manus, obnube scelestum
Veste caput, gladioque vices ulciscere nostras.
Caede, feri. luat ense malus, quo concidit hoste
Fama pudicitiae. saturet se sanguine, quem non
(305) Flectere virgineaeque preces lachrymaeque dolorque
Non pietas potuit. dic, post tua fata, Menander,
Dic Paridi, sceleri quoque succensere nepotes.
Phoebe pater, quo me rapuit furibundus amator,
E fastis expunge diem. ne busta rogumque
(310) Irradia, aeternis lateat stuprator in umbris,
Abscondat caligo reum. ne posthuma norit,
Peccari sic posse, Venus. Quid parcere demens
Raptori, Iocasta, cupis? sperasque maritum
Improba? quem leges, quem damnavere curules.
(315) Hoc violentus amor precium, dirumque cubile
Emeruit? tali infamis scortator honori
Sepositus cristas corrupta virgine tollet?
Apponetque nefas lucro? Vah, prodiga famae es
Ipsa tuae. nec enim crederis passa, quod optas,
(320) Quod lasciva petis. te consensisse loquetur
Quilibet, & raptam magna ratione negabit.
Publica sic fies ridentis naenia vulgi,
Atque iterum nutabit honos. meretricis inuret
Nomina suspicio, pellexque vocabere genti
(325) Vel prostans Erycina tuae. quae laesa putatur
Virgo, dolet; nolensque truci quae cessit amanti,
Haec speciem plorantis habet. tu florida Sponso
Serta paras, plaudisque tuis improvida damnis.
Compta salis, lepidisque infamas rostra susurris,
(330) Et Sponsae spem coeca foves. miracula narro.
Omnia jam fient, fieri quae posse negabam.
Siste gradum, nec plena redi Latonia terris,
Et vaga converso se trudant flumina cursu
In caput acta suum. concurrat bruma Leoni,
(335) Perreptetque hyemem Cancer, ver terminet ipsum
Amphora, & autumnos adeat cum Castore Pollux.
Heu coeli terraeque pudor. virguncula vaecors
Oscula sacrilego pendet, nova foedera junget,
Ut plures periurus amet. Si rapta fuisses
(340) Sola, thorus poterat morti praelatus amari.
De geminis lex nostra silet. certumque meretur
Supplicium bis spreta Themis. superaddita noxae
Noxa riget, facinusque capit momenta resumptum.
Ultio debetur binis, sed nubere binas
(345) Iura decusque vetant. superest, ut victima binis
Occidat, & thalamo excussus moriatur utrique.
Si Iudex ignoscere amas, quis criminis horror,
Majestas quae legis erit? si dextera vindex
Langueat, illecebras praebebit sontibus excors
(350) Mollities. quaenam haec species? non posse perire,
Qui meruit bis morte mori, bisque ense recidi.
Dicite, si plures rapiat, si templa Deorum
Involet, aut querulae sit parricida novercae,
Sat fuerit raptam molles obtendere taedas?
(355) Lictor, colla seca. mox tu, Iocasta, protervis
Exuviis nube, gelidumque amplectere corpus,
Basiaque in putridis figas graveolentia membris.
Prima ego dum violor, legis divisa voluntas
Arbitrii sit prima mei. Tryphosa Menandrum
(360) Damnat, ut, extincto nobis raptore, deinceps
Fausta coronati peragant convivia Manes.
    Sic dixit Tryphosa gravis, vinctumque catenis
Frenduit in juvenem. Tum blandè lumina torquens
Promovit Iocasta gradum, cui gratia dispar,
(365) Dispar forma fuit. mitra radiante capillos
Strinxerat, & variis Gangetica bacca figuris
Ornabat distincta caput. non pulchrior astris
Vultus erat, plus labra rosis arguta rubebant.
Ignea vis oculis inerat, poteratque videri
(370) Divorum nurus aut Tithono nubilis Eos.
Rubra pererranti fulgebant serica bysso:
Queis precium donabat acus. praenuncia lecti
Flammea gestabat manibus. redimita coronis
Frons erat. hîc cunctos quos tellus daedala flores
(375) Parturit, & vernas filo distinxerat herbas.
Has nardum & grata pingebat amaracus umbra,
Coryciumque frequens & olentis vimen acanthi,
Et casiae halantes immortalesque amaranthi.
Vix fuerant streperae mandata silentia turbae,
(380) Arrectumque stetit compresso murmure vulgus,
Cum sic orsa fuit felix Iocasta profari:
    Non ego cum socia Melitensem exscindere gentem
Virgine juravi, subjectaque colla securi
Nobilium feriisse velim. non funus acerbum
(385) Molior, aut tristes duri Busiridis aras
Imbuet impatiens animus, lethique repertrix
Verba meo quaeram nimis immansueta dolori.
Non me Penthesilea furens, non barbara Colchis
Horribilem genuit, nec quae regalia quondam
(390) Ora cruentatos Thomyris demersit in utres.
Foemina sum. lenis misero & placabilis adsum.
Saeviat in tauro Phalaris, in carcere Sciron,
Occulta sub rupe Scinis, dirusque Procustes.
Nascitur ad fructum mulier, prolisque futurae
(395) Argumenta capit. saturari sanguine nolo,
Quem cupiam genuisse mihi. non praefica, verum
Pronuba sum. thalamosque mihi mansuetior opto,
Non tumulos, Tryphosa, tuos. Libitina facesse,
Collige per crudos mortis spectacula Thracas,
(400) Aut annis effaeta neca. mihi laeta juventus
Serviat, & famae reparet dispendia lectus
Innocuaeque faces. stuprum lanugine prima
Diluimus. venis saliens juvenilibus ignis
Bulliit & stimulos peccanti subdidit aetas.
(405) At rapuit. fateor. raptu peccamus & ipsae,
Quemque prior toties virgo clam deperit, aufert
Consilio, votisque rapit. medicina malorum,
Et quaerenda mali correctrix flamma caloris.
Cui placeam temerata? thoro secludor ab omni.
(410) Indignam fugiunt comites, innoxia quamvis
Rideor à populo, generis fortuna domusque
Mecum tota labat. moestorum causa parentum
Iuncta meae est. liceat fato meliore mereri
Conjugium, & raptum titulis expungere nuptae.
(415) Tyndaris Idaeo quamvis pastore Lacaena
Rapta foret, tamen huic ipsi consuevit amanti,
Solverat Oebalio postquam de littore classem
Dardanus, & magnae querentur furta Mycenae.
Hesionem Telamon, Briseida cepit Achilles,
(420) Eurytus Hippodamem, Boreas ferus Orithyiam,
Aegides Gnosin, facilem Tirynthius Augen,
Victoremque suum tepidumque cubile secuta est
Quaelibet, officiisque procans injuria victa est.
Nec quae Pyrenes transcripsit nomina monti,
(425) Hospitis Alcidae raptum fuit ulta virago.
Flectitur obsequiis, omnisque ferocia languet,
Cum placida nostros solantur voce dolores,
Qui nocuere, mares. Stygii praedonis habenas,
Et dotale Chaos Plutonia possidet uxor,
(430) Ac ferrugineis Erebi complexibus haeret.
Pone minas, compesce tuum, Tryphosa, furorem.
Si plecti vis lege reum, non semper iniquos
Poena vocat. patitur molli se interprete flecti,
Aequa reo; sensusque sibi Clementia servat.
(435) Haec hominem superis aequat, facilisque moveri
Supplicibus, miseris nunquam implacabilis obstat.
Ignovisse cupit, flagrantes increpat iras,
Subducit fomenta odiis, & parca cruoris
Praefractum calcat terrarum Diva rigorem.
(440) Quin potius nunc nostra virum Lex asserit anceps.
Cur? geminas rapuit. tuus est ex parte Menander,
Et meus est. debet nobis mortemve thorumve.
Anxia libertas contraria seligit. adsto
Blandula donatrix veniae. Tu filia Martis,
(445) In caedes irata ruis. nec nubere binas
Res sinit, aut binis poterit bis ense feriri.
Si tibi vis reddi, quicquid subduxit honori,
Cur non & nostro vivat servatus honori?
Si tibi dissectus placeat, mihi totus amatur.
(450) Si sperata paras tristes ad funera taxos,
Ipsa levem nectam geniali in vertice myrtum.
Si tibi barbaricus tumidae distringitur ensis,
Ecce manu contra strictos amoliar enses.
Tu truculenta feri, ferienti mascula me me
(455) Objiciam, & tanta servabitur obside raptor.
Sic dum distamus votis, & numine dextro
De geminis edicta silent, evadet amator.
Quid? magis in raptum tu consensisse videris,
Irarum quia plena furis, culpamque superstes
(460) Exprobrare potest. motus compescuit insons
Causa meos, totoque mihi blanditur in actu.
Quae nolens sum passa, volens admittere conjunx
Non renuam. melius posthac Melitaeus amabit,
Oscula nec rapiet, quae mox libabimus ultro.
(465) I lictor, dissolve manus, obnubito frontem
Floribus, atque istam capiti suspende coronam.
Sponsa vocer. celebri si, Collatine, piasti
Exilio regale nefas, si ulciscitur ultor
Virginiam: plures bellatrix Roma Sabinas
(470) Praedonum in gremium vidit descendere nuptas.
At vos raptori, Patres, ignoscite, si quid
Intumuit Cypris; si quid flagrantius actum,
Quam decuit. vestris supplex atque innuba virgo
Advolvor genibus. Sit fas sanctissima lecti
(475) Iura sequi, & placido nunc consentire marito.
Fortunam, sim rapta, feram. cognomine pulchro
Involvam sceleris labem. cum nescia mentis
Ipsa suae lex est, judex clementior audit.
    Haec effata sinum lachrymis implebat obortis,
(480) Mixtaque inerrabant solatia multa timori.
Nec minus ambiguum diverso judice vulgus
Scinditur, & vadunt odia interjuncta favori.
[In editie-1643: Scinditur, & vadunt odia intertexta favori.]
Ille ferox animi pro virginitatis honore
Verba facit, certaeque probat suffragia mortis.
(485) Mitior hic poenis hominum vel sanguine pasci
Turpe ferumque putat. discordes Curia voces
Edit & infracto occursant responsa rigori.
Tandem legiferis subrepsit inertia segnis
Patribus, & strictae rostris cessere secures,
(490) Iusque datum culpae est. incusat inania jura,
Et conculcatas in sonti corpore leges,
Et spretam Tryphosa Themin. Iocasta Menandro
Nubit, & (ô mores!) fruitur raptore marito.
Indoluit despectus Hymen, flammaeque jugales
(495) Defecere sibi. visa est Astraea moveri,
Et gladium vibrare manu. qua lance reatus
Ponderat, en, levibus subsidunt crimina poenis.
Tunc medios inter Proceres miserescere coepit
Constantis Tryphosae aliquis, sociamque poposcit
(500) Consortemque thori. fulgent genialia passim
Limina, Sponsarumque habitus, epulaeque facesque
Ocyus oblitae irarum legisque severae.
Formosos religant crines, vultusque serenos
Obnubunt alium praevelatura pudorem
(505) Flammea, compositisque minis jam lene canentes
Immergunt veteres in pocula plena dolores.
Gavisa est omnis Melite, propiusque procellis
Annuit, & toto sonuerunt festa profundo
Carmina Nereides. sed grandior Amphitrite,
(510) Dum raptum legesque alternaque jurgia versat,
Increpuit tetrica malesanum voce tribunal.


CHEIROMANTIS,
Sive Virginis cujusdam, ordinis mendican-
    tium, quos Aegyptios quidam, vulgus Gen-
    tiles vocat, (Itali Cianos, Asiatici Sigaros
    appellant) & nobilis Hispani matrimo-
    nium. Ubi Physiognomicae & Cheiroman-
    ticae artis, cunctaque ordinis istius dog-
    mata, ritus ac vivendi ratio explicantur.

In
Petit 84

IAm nova fatidicae sumant exordia tedae,
Et Pelusiacae veniant in verba Sibyllae,
Et terras obiens, Manto, praesagaque sortis
Femina, & inspectis sapiens Aegyptia dextris.
(5) Quas versas, Erycina, vices? quo crimine damnas
Nobilium malesana thoros? foedisque potentes
Illaqueas thalamis, pulchroque illudis amori?
Quàm turpes arsere faces, quàm flammea tetrum
Velavere caput, quàm formidata virago
(10) Ivit in amplexus, depictaque fecibus ora
Et passo discincta vagans per regna capillo
Tisiphone, dignum conscendit sponsa cubile,
Illustri dotata viro. mihi, maxime CATSI,
Saepius attonitam veterum miracula mentem,
(15) Et casus tenuere truces, celebrisque severis
Exemplis mulier: seu strictas saeva secures
Penthesilea quatit, mediosque effusa per hostes
Agmen agit; ruptis seu fortis Cloelia vinclis,
Enatat, & socias ducit per castra sorores,
(20) Et vallos, Porsenna, tuos: seu Tullia demens
Improba per patrium raptat carpenta cadaver;
Aut toto solers Tanaquil involvitur ostro,
Sublimis matrona animi. canit antra Calypsus
Maeonides Scyllaeque canes faucesque Charybdis
(25) Sirenasque leves & iniquae pocula Circes,
Atque agamemnonio maculatam sanguine moecham.
Quale audes, Rosimunda, nefas. ultrixque pudoris
Et visi regina sinus; quaeque aemula fasces
Eripis incauto conjux Babylonia Nino.
(30) Ismenis irrubuit Lernaeo sanguine Dirce,
Saeva viro. Oenomao belli deterrima causa
Hippodamia fuit. Thebanum irata maritum
Prodidit Eryphile, Pterelamque insana parentem
Polydice. furiis adversa Volumnia mater
(35) Ivit, Coriolane, tuis. quaecunque revolvas
Secula scrutator, magnum & memorabile nomen
Femineo in sexu est. nescit mediocribus ille
Consiliis fatisque regi. virtutibus omnis
Aut vitio praecellit amans. hîc omne Cupido
(40) Explicat ingenium & gaudet statuisse trophaeum,
Huic gravis, huic facilis. stupuit natura furores
Ipsa suos turpique infames foedere nexus
Difformesque thoros. Tu tantis addere, Virgo,
Ordinibus famaeque patens conscende theatrum,
(45) Et personato trepident subsellia vultu;
Seu Preciosa velis dici, seu pristina servas
Nomina, & arcanas aperis Constantia fraudes
Fortunaeque vices, & quicquid corpore nostro
Scripsit adorandis Divûm prudentia signis.
    (50) Ibat Barbaricâ matrum comitante catervâ,
Pallarum diffusa sinus, Gordonna; peruncti
Dux gregis & tetricam ductabat praevia turbam.
Sordida subfuscum velabant pallia corpus,
Et circum fluidis squallebant crinibus ora.
(55) Huic suus è mammis pendebat putribus infans,
Aut matri incumbens humeris surgebat ab ipsis.
Huic olidus trita pendebat cantharus ansa,
Huic panda hesternam lambebant labra polentam.
Illi ruga cavam crispabat pendula frontem.
(60) Mucidus immundis stillabat naribus illi
Humor & oppletae turgebant sordibus aures.
Pars nudas duro firmabat frigore plantas,
Pars laceras, pars villosas incompta trahebat
Exuvias. non hic nitidis holoserica membris
(65) Tegmina suspendi videas, vestesque superbas
Murice vel Tyrio velamina splendida cocco.
Haec annis pannisque rigens vestigia ligno
Fulcit anus. vix haec tunica paupercula mater
Molle tegit gremium, custosque pudoris egestas
(70) Parca fuit. tales quonsam Rhodopeius Orpheus
Traxit Threicias, furiarumque agmina ducit
Per Phlegethontaeas conjux Plutonia sedes.
Sic Bacchas ivisse putem, cum Maenala circum
Flexa Mimalloniis implebant cornua bombis.
(75) Omnibus hic labor est, anceps praedicere verum,
Et cuivis sua fata loqui. quacunque viator
Ambulat, horrendas praesago numine voces
Eructant, rapidaque rotant oracula lingua,
Eventusque hominum varios, casusque futuros,
(80) Quae sunt, quae fuerant, quae mox ventura trahentur.
Ut rabie fera corda tument & pectus anhelum
Excussit totum lymphato turbine Phoebum;
Haec grandes promittit opes, Pelopumque talenta,
Et faciles in vota Deos, securaque vitae
(85) Otia. crudeles aliae Rhamnusidos iras
Adversumque Iovem recitant, sterilesque hymenaeos,
Aut querulam aut multa fecundam prole maritam.
Tu Sejanus eris, tu terra paupere (dicunt)
Ibis in imperium magnum, figuloque parente
(90) Iura dabis latè populis. Te gemma beato
Aequabit miranda Gygi. tu Sylla triumphis
Transcendes abavûm titulos. tibi basia figet
Regis amor. tibi fullo gravis. tu sordida Thais
Ad coitum allicies alienos foeda maritos,
(95) Et coelebs bis mater eris, legesque cubilis
Calcabis matrona salax. Te justa Superbum
Excutiet solio Nemesis. te canna palustris
Abscondet Marium. tu, dux Pompeje, Photini
Ense cades. tibi, Croese, rogi flammaeque parantur.
(100) Fatalis te furca manet. te gurgite vasto
Aeolus & tumidis mergent irata procellis
Aequora. quin propius vultus cum femina lustrat,
Invenit ex altis lapsurum Elpenora scalis,
Invenit Andromachen, raptumque à matre misellum
(105) Astyanacta. videt mulier vestigia fatis
Praevia, & ambigui praedicit damna veneni.
Quos ensis fodiet jugulos, quae sica tyrannum
Expectet, quae poena reum, quique Hectora currus
Hippolitumque rotae rapient. quo sidere quisquam
(110) Ausurus sit quodque nefas. quem sera senectus
Spectatorem operum multorum reddet, & annis
Sufficiens vix vita suis. Tithonia narrat
Secula Nestoreosque dies. huic contrahit aevi
Curriculum, terris quem solum ostendere Parcae
(115) Immites cupient, nec spes implere suorum.
    Ambulat has inter charae Virguncula matris
Depositum, quam dum centum vaga permeat urbes
Dux turbae Gordonna, choro permiscuit isti,
Et patriis audax tectis avertit euntem.
(120) Illa novae patiens sectae, docilisque, furores
Hausit & ingentes artes; potuitque juventus
Magna loqui & veris rimari singula causis,
Ingenio monstrante viam. non forma decusque
Deerat, in humidulis vernabat gratia labris,
(125) Et lepor in verbis inerat, blandumque loquendi
Pondus & attonitas aliquid quod flecteret aures.
Os humerosque Deae similis venerabilis ibat
Terribiles inter matres; & lurida quamvis
Egregiam pingui faciem turpasset amurca,
(130) Emicuit gradientis honos, frontisque venustas
Ardua & amoto generosa modestia fuco.
Quin omnis secura thori, fraudisque dolique
Nescia, non verae fruitur sermone parentis,
Et rerum secreta capit, quaecunque sub antris
(135) Mugiit & Phoebi quondam cortina reclusit,
Euboicusque pater; quicquid Cassandra sciensque
Carmentis Latium docuit, vel filia grandis
Tiresiae, vitreoque furens sub gurgite Protheus.
Noverat & quicquid Thuscus scrutatur aruspex,
(140) Interpresque Tages Superûm; venasque calentes
Fibrarumque edocta situs, aviumque volatus,
Signabat motus volitantis in aëre pennae.
Quicquid in humanis Superûm sapientia membris
Abdiderat, potuitque loqui pars quaeque tacendo,
(145) Gnara aperit; fortesque notat facunda futuras
Garrulitas. dictant graciles portenta figurae,
Inque suos corpus mores astuta resolvit.
    Principiò septem radiantia sidera lustrat
Orbibus, errantesque Deos, Solem Iovemque,
(150) Saturnumque patrem durique habitacula Martis,
Infaustasque domos Lunae, celebrataque mille
Tecta dolis, quae mercator Cyllenius altè
Incolit; & qua se coeli statione tuetur
Vecta Dionaeis petulans Citherea columbis.
(155) Haec astris supposta videt, coëuntia fixis
Lumina luminibus; nunc occursantia rursum,
Adversasque faces facibus. conspectibus istis
Gaudet & immensos distinguit vultibus orbes.
Morbos Cancer alit, trux asperat ira Leonem,
(160) Emicat in Tauro probitas, & dedita sacris
Relligio veneranda suis. felicia prolis
Signa, favens cauda, portendit matribus ardens
Scorpius, atque ipso fecundi frigore Pisces.
Sub Geminis pulchro donat nos corpore Titan,
(165) Tyndaridisque facit similes. sub Virgine docti
Nascimur, & crispo prudentia multa capillo
Tuta latet. fidos Aries largitur amicos
Proscribitque malos. appendit Libra labores
Aerumnasque graves. acuunt studiosa Sagittae
(170) Pectora, & egregiis victuros artibus implent.
At Caper impuros animis instillat amores
Corniger, & vetitis urit praecordia flammis,
Emollitque viros. irrorat Aquarius annum,
Et faciles primis mores natalibus insert.
    (175) Haec ait, haec didicit vafra praeeunte magistra,
Sic recitat Preciosa Deos, totusque puellam
Zodiaci labor exercet. Mox nostra pererrans
Corpora, formarumque modos, habitusque sonosque,
Haec probat, haec damnat. pars nostri quaelibet illi
(180) Fit schola, & articulis mysteria carpit ab ipsis,
Et summo praecepta ferunt à vertice tali.
Frons angusta cui est, & plus contracta, Coroebi
De genere est, fatuique satus de gente Menenî.
Longa sapit; sublata nimis vel turgida, fallit.
(185) Sed rugosa gravem curis, vafrumque rotunda
Arguit; & laetis donantem vocibus, ampla.
Grande supercilium tumindos, pilosaque balbos,
Immundos protenta notant. cui tristia torvum
Ora vident, animam tacitis servare videtur
(190) Consiliis; fraudesque suas macilentior abdit.
Plana cui multum facies, certamina, rixas
Litigiosus amat. cui plus carnosa, venustus
Esse cupit facilisque puer. quadrata disertis
Auricula est, stultis parva, imprudentibus ingens,
(195) Flaccida degeneri, nitidè purgata peritis.
Nec patulae servant audita fideliter aures.
Plurima vis oculis. dixit Preciosa, probari
Humidulos hilaresque sibi, fixosque doloso,
Fallaci glaucos, praegrandes esse voraci,
(200) Attentis ad rem modicos. tremuloesque vagosque,
Arentes, altè mersos, caligine septos
Vult non esse bonis. laudat sublime tuentes,
Nictantes in amore, truces ad bella paratos.
Omen habet nasus. bilem demonstrat acutus,
(205) Crassus depressusque malos; vicinior ori
Magnanimum, simus Venerem; sed nare rotundâ
Attonitum, diductâ alacrem, solidâque ferocem.
Os latum bellacis erit, vastumque loquacis,
Melleaque è parvis manat facundia labris;
(210) At quoties dentes attollunt labra canini,
Illa parum fidos memorat; cumque aspera vox est,
Hic, inquit, nugator erit; cum blandula, terris
Altera Messalina redit; cum tarda, remissus
Cunctator; cum dura, ferox. cervicibus altis
(215) Adspectat pavidos, crassis bardosque rudesque
Difficilesque sibi. curtâ temerarius audis,
Sordidus incurvâ. laevum cum pendula vergit
In latus, es petulans; dextrorsum flexa, modestus.
Laudabat pectus magnum, ,a,,asque fluentes
(220) Leniter, & stricti sub pectore ventris honorem.
Longaque dum praefert succinctis brachia, narrat
Pingues esse manus furum, vafrique pusillas.
Cum pedibus surae turgent, invisa notatur
Asperitas; cum subtilem se tibia versat,
(225) Mens hebet. in pando generosum tergore robur
Haeret, avarities curvo. Tu Zoile, toto
Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine luscus
Haud bonus es. parvos humiles, rusosque fideles
Esse negat. nitidis ubi surgit densior ordo
(230) Dentibus & spisso manducant agmine fratres,
Nestora designat. cum rarius adspicit agmen,
Lanificas perhibet praecîdere fila sorores.
Iupiter humanos, genus intractabile format
Falciger, audaces Mavors, mollesque Dione,
(235) Infelix Phoebe est. sapiens natura caveri
Signatos monet. Haec parvo Virguncula vendit
Aere viris. haec femineis praesagia turbis
Ingeminat repetitque iterum. narrantis ab ore
Dependent passim pueri innuptaeque puellae.
    (240) Inde artem Manus una facit, conspectaque gignit
Dogmata, fatidicasque legit Memphitica sortes.
Palma docet. dant signa volae. sua munia pollex
Exequitur; legesque capit, qui proximus illi
Indicat. est mediis etiam connata potestas,
(245) Est quarto minimoque fides. hos praescia veri
Cheiromantis amat. pugnus, junctura, manusque,
Monticuli tot pondus habent. haec linea vitae
Dicitur, haec hepatis, Martisque triangulus illis
Clauditur. haec est Mensa manus. Si linea vitae
(250) Longa colorato ducat vestigia sulco,
It nobis longaeva dies. secat Atropos annos
Ocyus, atque actae per mille pericula luces
Incusant Superos, brevibus si linea gyris
Hic illic discissa fluat. si stricta vagetur
(255) Inque sinus abeat medios, mens provida recti est.
Si pallens, si lata, dolet se gnava jacere
Sedulitas totumque imbellis inertia corpus
Frangit & in stupido mens inconsulta cerebro est.
In misero ter secta via est. in Thaide crux est.
(260) At quae per mediam naturae linea palmam
Tenditur, & nullis horret dissecta figuris,
Incolumes nos esse sinit. quae parvula quando est,
Immemorem culpat. sunt quae suspendia signant,
Quae fluctus pelagique minas, quae toxica, morbos,
(265) Vulneraque & diro minitantes ense latrones.
Pessima nodosa est, sed caedibus horrida livet
Rubra manus. donec Mensae se linea pandat
Longius & robur membris juvenilibus addat,
Irarumque faces. eadem rubicunda maligni
(270) Delatoris eit. sed rectis praedita ramis
Regum apices titulosque Ducum trepidasque secures
Er fasces humili spondet. cum linea triplex
Permeat hanc, laetae dictat praeconia mentis,
Et justi studiosum animum, pectusque pudicum,
(275) Vestitusque graves & factum corpus ad unguem.
At quibus illa deest, durae inclementia mortis
Portendit turpes obitus, gladioque secandum
Terribili lictore caput. forte illa Cethego
Defuit & Gracchis inconsultoque Philotae.
(280) Has inter variis serpit successibus anceps
Linea Fortunae, miscetque adversa secundis,
Opprobrium decori, fera, desultoria, fallax,
Noxia, nec coeptum constans servare tenorem.
Nec minus & Restricta valet, vicinaque carpo
(285) Pars devexa, triplex quam pingens stella labantis
Ostendit famae precium. progressa sub ipsum
Grande Iovis tuber, dominum discrimine grandi
Mactat, & infelix casus, Germanice, monstrat,
Vel, Dolabella, tuos. cum Solis linea montem
(290) Bis transversa meät, Restrictae ab origine, rerum
Magnarum gestator adest, qui pondera regni
Sustineat prudens & tanta negotia solus.
Obstupuere viri conclusum in pollice fatum,
Et ventura loqui digitos, nexasque potenter
(295) Sideribus coeloque manus. namque ordine nullo
Cum fissura frequens celse se pollicis effert
Colle falax Cleopatra venit, vel Iulia peior
Astat, & in quosvis ardescens Flora maritos.
Cum tumuli laeves spectantur in Indice, virtus
(300) Emicat ingeniique decus. cum sectio crassa
Lucidaque hunc dirimit, primi suspiria partus
Asperat & gratos tardat Lucina dolores.
Adde cruces, spes est ut sacros purpura honores
Nunciet, & triplicem merearis Papa coronam,
(305) Ac supplex te Roma colat. Iovis ille voluptas
Et statio est digitus. Medio stat saevus & acer
Falce senex, collesque suos crudelius orbi
Explicat, indiciisque riget; tuberque severum
Saturninus habet, pravaque sub indole trux est.
(310) Ille beans thalamo digitus connubia Phoebo
Devovet, & sulcos pallentes odit; & ora
Facundis aperit, quoties hîc linea Mensam
Radit, & haud longis pervadit proxima filis.
Denique qui minor auriculas & tempora scalpit
(315) Mercurio sacer, à verrucis liber, & expers
Squalloris foedaeque cutis, constantibus armat
Exemplis studiisque viros. Haec omnia Virgo,
Haec docuit Preciosa Tagum Baetimque gravesque
Asturas. has audis, felix Hispania, voces.
(320) Illa laboranti causam persaepe puellae,
Occultosque ignes, & quos Galatea furores
Dissimulat, sapiens aperit, juvenemque furentis
Advocat in gremium, & casto adblanditur amori.
Ille malas sociarum artes, fraudesque dolosque
(325) Castigat, caecisque alibi defossa recludit
Furta locis, raptisque frui formidat honesta.
Moribus ars precium, mores erectaque virtus
Addebant arti precium, sociataque pulchrè
Vis animi vitaeque decor fulsere decenter.
    (330) Fortè pruinosas praeses Gordonna per herbas
Et valles collesque inter consederat. altè
Dives ubi virides prospectat Murcia campos,
Et Seguram Staberumque bibit, pelagoque sonorum
Objectat secura latus. consederat una
(335) Fessa viae Preciosa, & dum pars magna sororum
Concipit ignavum per marcida membra soporem,
Pars tenui reficit confectum corpus oliva:
Illa per irriguo vestitas gramine terras
Mollia textilibus nectit violaria sertis,
(340) Rorantesque rosas, floresque ignara maritat,
Praeluditque thoro. mox tinnula sistra peritâ
Percutit ipsa manu, latrans quae possit Anubis
Mirari, Isiacae quoties sacraria Divae
Pandit & erecta veneratur mente sacerdos.
(345) Vox concinna sonans numeris difformibus aptat
Docta modos, propriisque attemperat organa mirè
Cantibus, & Superis venerandos accinit hymnos.
Conticuit nemus omne, & circum attenta stetere
Numina Hamadryades, Faunisque fugacibus haesit
(350) Impetus. adversis sonuit convallibus Echo,
Et rediit reditura iterum. dulcedine captae
Lentius ex altis salierunt fontibus undae.
Non aliud melos Amphion, non suavius olim
Bistonius cecinit vates, cum redderet orbi
(355) Conjugis Eurydicae manes. non doctior illâ
Arte fuit, vel, quam vexit delphinus, Arion,
Vel cui multifori cecinit Pan tibia buxo.
Ipsa lyrae citharaeque potens per cymbala velox
Praecipites egit digitos; & gnara canoram
(360) Ad choreas inflare tubam, nunc barbita pulsat,
Nunc modulos reddit media inter pocla monaulo.
Tympana nunc, variis modò surgens fistula cannis
Advocat agricolas. etiam crotalistria ludit,
Cum cupit. at potior cunctis argutula vox est,
(365) Qualis non hominum, sed vox solet esse Dearum.
    Audiit haec veniens blandae modulamina vocis
Nobilium de stirpe aliquis. quem collibus actum,
Dum cervos cursu sequitur venator anhelo,
Huc sua sors, vel trusit Amor. dumque adspicit omne
(370) Agmen & intento perlustrat lumine cunctos,
Quod genus hoc hominum est? inquit. quae barbara morem hunc
Produxit regio? matres puerosque vagari,
Neglectos errare viros, vix corpora pannis
Pallioloque tegi, vultus ferrugine tingi,
(375) Impexas fluitare comas. sic isse furentem
Fama fuit Cybelem, Phrygiasque per oppida matres,
Et rabidas duxisse nurus. non una Megaera est.
Plurima Tisiphone. caput hoc crudele Medusae est.
Ille virum facie deformem Prothea reddit,
(380) Thersiten magis ille. jacent, quos corpore claudos,
Quos genuit natura breves. hîc lusca Philene est,
Gellia rusa, loquax Phryne, stat calva Marulla.
Gibbosum video Galbam, cervice recurva
Zeusippum, & parva Zenonem fronte reductum,
(385) Chrysippum strictis digitis, laxisque Cleanthem.
Dum videt atque oculis Pharia agmina circumspectat,
Apparet Preciosa viro. voc faucibus haesit,
Arrexitque comas stupor. admiratur euntis
Lene gradum, rarae fulgur venerabile formae,
(390) Flammantesque oculos & membra decentia, pondus
Eloquii nectarque merum, modulamina, lusus,
Ingenii vernantis opus. pulcherrima non jam
Antiope fuerit, Spartanaque laudibus infra est
Hermione & claris Candaulis nupta tiaris.
(395) Ut vidit, jam totus amat. non retia cordi,
Non ultra phaleratus equus. mens prisca recessit.
Dat veniam jaculis, subitò mitescit amando,
Erectus lascivit apex, vitaeque prioris
Horror abit. non cura canum est, non rura viasque
(400) Scrutari, qua cerva abeat, qua spargat odores
Dama graves. totum juvenem regina Dione
Occupat, atque suo jam mox ductura triumpho,
Vulnerat & cordis telum penetralibus infert.
Sed postquam coepit fari, & confessus amorem
(405) Ore fuit, tantaque optat Iunone potiri:
Respondit Preciosa: Mihi vix nubilis aetas
Labitur, & Paphiis minus apta puertia curis.
Mater ero, matri quam fas parere? cubili
Ingerar, imperii patiens? & nata parentum
(410) Obsequio, mandata loquar? ne tempora, quaeso,
Aerumnis praeverte suis. haec federa adultas,
Illa nurus grandesque decent. quin saeva pudoris
Sum custos vindexque mei. tibi fortè voluptas,
Posthabita probitate, placet, surreptaque furtim
(415) Basia. nobilitas quales effrenis amores,
Inferior virtute, probat. Te celsa potestas
[In editie-1643: Despecta virtute, probat. Te celsa potestas]
Erigit atque attollit humo; me fata minorem,
Me vatem fecere Dii. tu sanguinis ortu,
Tu generis splendore potens illustrior exstas.
(420) Est genitrix contempta mihi, contemptior ordo.
Has socias, has consortes venerorque coloque
Sordida. Tu molli vivis lascivior aula,
Tu spumantis equi exerces calcaribus armos,
Pulchraque magnanimi moderaris frena caballi,
(425) Tu frameas hastasque quatis: mihi conficit aevum
Fatiloquae doctrina manus, & scripta figuris
Sors hominum. nunc laetum aliquid, nunc triste rogata
Eloquor, & gracili solor mercede laborem.
Sunt aliae innuptae & vitae florentis Iberae,
(430) Nobilitate pares. mihi fusca coloris imago est,
Coctaque sum Solis radiis & turpis olivo.
Tu niveo candore nites. ego Cynthia credor,
At tenebris oppressa suis. tu Cynthius ora,
Tu melior vultus aperis, quos nescia legis
[In editie-1643: Pulchrior & vultus aperis, quos nescia legis]
(435) Indulsit natura meae. tibi vita laborum
Plena, mihi tranquilla fluit. me damnat egestas,
Majestas te tollit opum. concordia lecti
Nulla foret, tam discordi sub judice rerum.
    Ille verecundae placidissima verba puellae
(440) Hausit, & ut dubiam vota in contraria mentem
Flexit, & hinc generis decus & praefulgida volvit
Stemmata, natalesque suos; hinc vincula gentis
Barbaricae, ritusque truces, & pauperis Iri
Relliquias, Cynicaeque affinia dogmata sectae.
(445) Tandem ait: Heu quò non mortalia pectora cogit
Imperiosus amor! quae non connubia nectis,
Iupiter! hanc si vel cupiam non velle, juberes
Me, pharetrate, sequi. stringunt me lumina captum,
Stringit lingua, pudorque decens, frontisque decora
(450) Caesaries, vinctum pars pertrahit omnis amantem.
Estque aliquid, quod amare facit; quod sentit amator,
Nec, quid sit, memorare queat. Me respice, Virgo,
Non veni intactum famae rapturus honorem,
Non sceleri involvam tedas. meliora petuntur
(455) Federa, nec saevi flammas patiere mariti.
Conjuge dotari cupio, non virgine rapta,
Ne mihi displiceat vitio maculat feroci
Integritas & iniquus Hymen. En, dextra fidesque
Conjugis, & nostri non laevum pignus amoris
(460) Annulus, Eoa radians ab jaspide munus.
Nec minus apta thoro justis tibi vernat ab annis
Virginitas. tenerum tibi praecox flamma pudorem
Sollicitat, possitque virum perferre juventae
Succrescens vigor. his Thysbe nuptura sub annis,
(465) His Sappho periere. senis despecta puellae
Gratia. commendat novitas & nata recenter
Pubertas. Sic vere novo decerpitur insons
Flosculus; & prima ludunt cui cornua fronte,
In vitula se prodit amor. quid stemma genusque
(470) Obiicis? haec tua sunt. nostro dotabere sponsa
Sanguine, nobiliumque tibi transcribet honores
Lex thalami. si pauper eges, me conjuge mecum
Dives eris. potuit mitratis rustica Phyllis
Arrisisse Deis, regumque cubilia scandit
(475) Felix pauperies. imbelles inter Achilles
Nevit fila colos, magnoque adamata fuere
Rura Panomphaeo. nulla est, in amantibus aequè,
Disparitas. fiunt similes, quos corpore junctos
Lectus habet. cunctos confundunt oscula mores,
(480) Nec festiva suos Cypris distinguit amantes.
Haec ubi fatus erat, primo suspirat amori,
Insolitasque suis sensit Preciosa medullis
Exarsisse faces, totoque incanduit ore,
Admista geniale fovens formidine votum.
    (485) Tum verò Gordonna gravis, cui credita cura
Virginis, accessit; passuque superbior adstans,
[In editie-1643: Virginis, adproperat; passuque superbior adstans,]
Infremit, invalidis anus enervata lacertis,
Callida, marcescens senio, rugosa, tremensque.
Utque pererrantes per squallida colla capillos
(490) Disposuit, sic orsa loqui est: quid talia demens
Moliris, speciose virûm, coecoque furori
Indulges? compone animum, propiusque voluta
Dura rudimenta & nostri decreta Senatus.
Si Preciosa placet, talis si poscitur uxor,
(495) Talem te fieri fas est. haec regula vitae
Amplexanda tibi, parendum legibus iisdem
Obsequioque pari. Solem, vaga sidera, noctes
Didicimus brumamque pati. per regna vagamur
Omnia, nec certa Nomades regione moramur.
(500) Omne solum nobis patria est. non sufficit Afer,
Non Asiae stamus spatiis. Europa colonos
Excipit ampla suos. toto discurrimus orbe,
[In editie-1643: Nos habet. in tot miseri discurrimus orbe,]
Cum Phoebo mutamus iter. sunt oppida & urbes
[In editie-1643: Cum Phoebo mutamus iter. non oppida nobis]
Arcta nimis. norunt palantes Gallia coetus,
[In editie-1643: Sufficiunt. norunt palantes Gallia coetus,]
(505) Ausonius, potor Tamesis Rheni bicornis,
Graeciaque, & cunctis nostri celeberrima terris
Fama viget. nulla est nobis distincta peculî
Cura, bonis fruimur pariter communibus. omne
Quod lucramur, habet quisquis. lis nulla movetur,
(510) Nam res nulla mea est, nulla est tua. credimus omnis
Injustè nobis naturae dona negari.
Quicquid alit tellus, nobis alit. arbor agerque
Omnibus ex aequo concessae munere Divûm,
Publica sunt undae, famulantur flumina cuivis,
(515) Squamigerumque genus, non solum publicus aër.
Carpimus injussi pendentia ab arbore poma,
Sunt etiam nostrae messes, quantum indiga victus
[In editie-1643: Sunt etiam nostrae messes, quando indiga victus]
Turba sumus. cur non nobis bos fessus arando
Mugitat? aut lanas solis ac vellera sceptris
(520) Donet ovis? mundi dominos Deus ille Deorum
Constituit, quoscunque creat. quod possidet alter
Est usu fructuque meum. qui primus avaras
Possessor divisit opes, in commoda raptor
Publica peccavit. damnamur crimine furti
(525) Insontes. Sibi quisque petit, quae pluribus aether
Concessit. quid enim? Rex Iupiter omnibus idem,
Et Iove non alio nati, nutrimur eodem.
Vita proba est, thalamique fides constanter amatur
Conjugibus. sparsas Veneres & pocula Circes
(530) Odimus & quotquot venerandi federa lecti
Audaces violant. qui fecerit, hostia cunctis
Mactatur, juguloque luit. non vincla, catastae,
Non vexat tortura reos, laqueique trabesque.
Virgo vices lictoris obit, sontemque trucidat
(535) Ocyus & poenas scelerato à sanguine sumit.
Nulla levat nostras vesana superbia mentes,
Luxus abest, livorque malus, parvoque potentes
Infidas ridemus opes. non bella, triumphos
Quaerimus, aut diris laesi concurrimus armis.
(540) Non dubios pelagi tractus fluctusque secamus
Lucripetae. nulla est magni custodia census.
Non hîc antè diem tardantis busta senectae
Praeveniat votis soboles. non quaeritur haeres,
Non gravis est quaestura viris, non grande talentum
(545) Poscitur, aut timidis congesta pecunia saccis.
Paucula sufficiunt, sordet quaesita supellex,
Et pompae decor. haec nobis velamina fulgent
Splendidius, laceras lampas Phoebeia vestes
Clarius illustrat. nullis aeraria furtis
(550) Nostra patent, vacuae coram latronibus imus.
Non animus moeror, non spes incerta fatigat,
Non angunt metus, & semper sitibunda futuri
Vota. sed ut tenui pascuntur rore cicadae,
Flosque bibit pluviam, securae vivimus illis,
(555) Quae sors cunque dedit. non duram vomere glebam
Scindimus, aut rigido Vestam laceramus aratro,
Non occat manus. Et tantorum ignara laborum
Gens, Cereris nunquam vel puri fontis egemus.
Dum diversa placent aliis, huic sanguine livet
(560) Dextra ferox, salsam bibit horridus Amphitriten
Navita, venator silvas indagine cingit;
Dum suus agricolis labor est, terramque fatigant;
Nos coelo coelique plagis Superisque vacamus,
Pronaque spectamus nobis erronibus astra,
(565) Et quid quodque ferat, membris scrutamur in hisce,
Ac circumducti vires venamur Olympi
[In editie-1643: Ac circumducti vires spectamus Olympi]
Exigua statione manus. Si talia cordi
Dogmata sint, si prisca placet, securaque Christi
Relligio, centumque Ioves, cultusque Deorum,
(570) Uxor erit Preciosa tibi; sed compare lecto,
Sed sacri sub lege thori. sin fallere mens est,
Raptaque virginitas possit placare furentem,
Dîque Deaeque omnes & conscia numina perdant
Fedifragum, manibusque malus lacerabere nostris.
(575) Toxica te Nessi tollent, vel tela sequentis
Herculis, aut propria satiabere prole Thystes.
Nec veluti Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,
Hanc patrias Helenam sospes vectabis ad arces.
    Dixerat. at sublimis equo & conspectior Heros
(580) Annuit. Hunc, Gordonna, tuae jam gentis alumnum
Accipe, ait, vestris juvenem me ritibus omnes
Imbuite. ô domus, ô tellus, patriique valete
Dilectique Lares. tecum, Preciosa, vagari,
Tecum vivere amem. tecum per devia raptus
(585) Sub Cancro cernam Meroen, sub Piscibus Istrum.
Quae mihi relligio est, cupiat latuisse. priores
Dissimulet Cytherea Deos. tibi corpus, Olympo
Ah! victam, sacrabo animam. violenta putanda est,
Sic praescripta fides. minimum peccabitur, acer
(590) Cum leges extorquet amor, rectorque Cupido.
    Haec ubi fatus erat, nuptis clamore secundo
Applausit trux turba novis, fastuque remoto
Strinxit Acidaliis genialia corpora vinclis
Improvisus Hymen. non jam generosa frementis
(595) Tergora scandit equi, pedibus per jugera nudis
Ambulat. Attalico non fulget Sponsus amictu,
Non pharetram gestare libet, non balthea pendent
Ex humeris, capulisque insculpta minacibus horret
Gorgonis effigies propriisque assibilat hydris.
(600) Degeneres Iuvenem tunicae, dissectaque velat
Ad talos demissa stola & malè pendula palla.
Ungitur, & veteris proscripto nominis usu,
Andreae jam nomen habet. per rura, per urbes
It juxta socius, Furiarumque agmina ductans
(605) Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis.
    Dic mihi Calliope, quo numine reddita matri
Mox fuerit Preciosa suae, clausumque tenebris
Damnatumque prius, patriae, populoque suisque
Reddiderit fortuna virum; quo prodita fato
(610) Facta fuit supplex raptae Gordonna puellae,
Dicite Pierides, tantisque ostendite finem
Motibus, & fesso numeros praecidite vati.
    Errabat mutatus Iber, quà sera profundo
Extollit Carthago caput, Balearica spectans
(615) Aequora. cui laeto occursans Virguncula gressu,
Dum dignos propius generoso sanguine vultus
Adspicit, occultam sub pectore gliscere flammam
Sensit, & ut sensit, culpam lasciva fatetur.
At fidei memor ille suae, lectique piaeque
(620) Conjugis, insanam dictis castigat amantem
Integer, invictaque preces probitate repellit.
Cum virgo spretos versans crudelis amores,
Haec secum: Si non potui te blanda potiri,
[In editie-1643: Haec secum: Si non possum te blanda potiri,]
Ulciscar mea probra dolis. convertar ad artes,
(625) Et fiam Stenobaea ferox, terrisque redibit
Altera Phaedra meis. Sic fata, monilia, baccas,
Sericaque & chlamydes per caeca silentia noctis
Tollit, & Andreae (ut possent surrepta videri)
Ignara sub veste locat. simul acta per urbem
(630) Bacchatur, civesque suis clamoribus excit,
Donec furta viri rigidè discussa supellex
Ostendit, visusque fuit peccasse viator.
Non tulit impatiens laesae dispendia famae
Insons nobilitas, infestaque militis arma
(635) Dum patitur, stricto praecordia verberat ense,
Immemor imbellis sectae. grassatur in omnes
Lictor atrox, duris constrictus brachia nodis
Ducitur Andreas. capitur dux femina coetus
Gordonna & charo Preciosa avulsa marito.
    (640) Adspicit hanc, quae mater erat, ferventius uxor
Iudicis, atque oculos nunc huc, nunc projicit illuc;
Quamque videt, timet esse suam. se sentit amare,
Nec tamen hoc audet. non vultus, non color unus,
Non eadem mansit vox interrupta parenti.
(645) Ut coepit Preciosa loqui, magis illa moveri,
Mirari & tacito percelli verbere pectus.
Nunc levis attonitae subrepit opinio menti,
Spesque fovet repetitque suas. nunc pressa resedit
Credulitas. praebent iterum fomenta puellae
(650) Forma, decus, majorque ipso reverentia sexu.
Ambigit, ambiguaeque gravis dubitatio matri est.
Nunc oculos, nunc illa genas, nunc brachia tractat,
Et veluti clausos inimico vimine pullos
Circumcursat avis, Preciosam nescia veri
(655) Mater obit, grandique comes malefida stupori
Suspicio est. fugit aegra dapes, palatia, rarus
Sollicitae invitat vigilantia lumina somnus.
Luctus acerbus adest, testantur verba dolorem,
Ora madent lachrymis, destillans ubere sanguis
(660) Progeniem sobolemque notat. quin plurima pernox
Cogitat & veteres raptae reminiscitur annos.
    At Gordonna gravi jamdudum percita curâ
Haeret in ancipiti. nec quid faciatve vetetve
Invenit. hinc scelus & raptus audacia terrent
(665) Exanimem. hinc tristis miserandae scena parentis,
Et natae suspensus amor sperare fatentem
Et fraudes aperire monet. jamque aegra, fatiscens,
Et dubiae supplex genibus projecta parentis,
Haec soboles tua, Mater, ait. gavisa teneto
(670) Progeniem. affirmo, genitrix; desiste vereri.
Da veniam culpam fassae, miserere precantis,
[In editie-1643: Da veniam & vatis fassae miserere precantis.]
Me me, adsum quae feci. in me converte furoris
Tela tui. vel si precibus clementia flecti
Se sinet, hoc oro, extremae placare senectae.
(675) Adspice detractam juvenili vertice baccam,
Adspice fulgentes per colla argentea gemmas,
Adspice, qua quondam religasti sindone crinem,
Cum raperem. sunt ista tuae certissima prolis
Pignora, quae monitis adolevit pronuba nostris,
(680) Et thalami consors digno sociata cubili est.
    Ut dixit, rerum facies mutata repentè est,
Non matris titubavit amor; complexibus haesit
Filia: quas luctus lachrymas, nunc gaudia cunctis
Extundunt: dicta est vero Constantia passim
(685) Nomine, nec Preciosa fuit: laxata marito
Vincula: nobiliumque domus patuere genusque
Et proavi: veniam meruit Gordonna; novisque
Laetius auspiciis clari coiere penates.


Virgo ’Ανδροφόρος,
Sive EMMAE, Caroli Magni filiae, EGI-
    NARDUM Scriptorem, amasium suum,
    humeris portantis, fata & Nuptiae.

In
Petit 84

POst domitas Alpes debellatosque* potentis
Insubriae Latiique Duces, pulsasque ferocis
Relliquias Totilae; cum latè Sequana terris
Iura daret, fractumque suis compesceret armis
(5) Saxona, Pannoniosque truces Istrumque Savumque
Et victus Carolo fasces submitteret orbis:
    Risit Amor Venerisque puer, quatiensque pharetram
Et mihi sunt fasces, inquit, mundique potestas
Francorum cum Rege mea est. haec tela facesque
(10) Sceptra domant, regumque mei penetralibus ignes
Luxuriant, tenerosque ruens bellator in annos,
Virgineos mihi subdo sinus; mitrataque cogo
Colla Cupidineae leges perferre tiarae.
Nos quoque, nos Caroli sumus, & non dispare fato
(15) Regnamus, quacunque libet. si nominis Magni
Victores jactant populi, majora meremur,
Majus opus princeps moveo. si barbarus Hunnus,
Si Gothicae cessere acies & Gallica gaesa
Vandalus, & Mysis timuit trepidantibus Albis;
(20) Sentiet aula meae facinus memorabile dextrae,
Sentiet Emma dolos, & fraudibus apta patebit
Virginitas augusta meis. generosa virago
Nubet & insani specimen se dicet amoris,
Veraque scribetur victuris fabula fastis.
(25) Partiar illustres magno cum patre triumphos,
Dumque illi longo devictae ex ordine gentes
Obsequio se quaeque probant; mihi regibus orta
Progenies regumque soror, celebrisque Pipini
Claraque Martelli neptis stipendia lecti
(30) Solvet, & imperii majestatisque suorum
Immemor, exuto quaeret furtiva pudore
Oscula & indigni calamum scriptoris amabit.
Quàm risi, cum pulchra Craten Hipparchia conjux
Posceret, & foedi placuisset gratia gibbi,
(35) Decrepitusque senex. quàm me moderante Menander
Evasit crudele forum, gladiosque severa
Discussit Tryphosa tuos. quàm bella coëgi
Corpora, cum rigidis Preciosam duceret Astur
Legibus, & lacerâ erraret per compita pallâ,
(40) Ignarus prisci decoris. Nunc regia Virgo
Concipiet flammas; nostrisque arsura favillis
Implebit terras famâ, documentaque mundo
Certa dabit, quàm nil timeat securus honorum
Et recti contemptor amor, centumque libido
(45) Nixa dolis. haec fatidicae ventura sorores,
Ista trahent tetricae fatali pollice Parcae.
    Pax erat, & laeto regnatrix Gallia vultu
Se poterat dominoque frui; cum festa per aulam
Apparat ingenti Princeps convivia luxu,
(50) Totaque nobilium resonant palatia plausu,
Magnificas ductura nurus. Mavortia nusquam
Signa, sed Attalicis sternuntur limina mensis,
Et cunctos laxat majestas prodiga fastus.
Non hic thoracum umbones, non fulgere cernas
(55) Terribiles circum clypei septemplicis orbes,
Non gladios stringit bellax vagina minaces.
Omnia proscribunt proceres, in gaudia solvunt
Ignavos animos, horrendaque classica lenes
Demulcent citharae, lituosque obtundit & aera
(60) Blanda chelys, plenisque madent crateribus arma.
Sic, ubi juratos coelum rescindere fratres,
Enceladum, Typhoea ferum, Briareaque dirum
Reppulit ira Iovis; toto se laetus Olympo
Explicuit pater ipse Deûm, curasque metusque
(65) Titanumque minas hilari dissolvit Iaccho.
Mille modis gaudent populi, procerumque ducumque
Diluitur risu gravitas, suspensa superbis
E dapibus vexilla volant, quibus aspera belli,
Prostratas Soraborum acies, arcusque, sagittas,
(70) Oppida capta manu, raptosque ex hoste penates
Pinxerat ingeniosa manus. Mox atria cernas
Larvatis trepidare viris. hic saevus Achillem
Exhibet & fictâ Atridem trux adspicit irâ.
Ille refert Pyrrhum & flammantes luminis ignes
(75) Torquet in Andromachen. qualisque animosior olim
Grajugenûm accendit latè per litora classes,
Hector adest, quassatque faces. it lenior illis
Antenor comes, atque humeris pia pondera gestans
Troïus Aeneas. sequitur deserta Creusa,
(80) Ascaniusque puer, scelerumque inventor Ulysses,
Palladium dextrâ attollens. cui proximus Ajax
Arma videbatur frendens sibi poscere magni
Aeacidae, saevusque loqui. pulcherrima venit
Tyndaris & juxta gradiens famosus adulter,
(85) Attritusque malis Priamus; Cassandra prophetans,
Et nimium infelix Hecuba & Sichaeia Dido
Ense rigens, raptaque miser Briseide Chryses.
Quae postquam tenuere oculos spectacula, tandem
Prima leves Diana choros & ovantia duxit
(90) Agmina venatrix, stricta quae veste pharetram
Et curvos alte scapulis suspenderat arcus,
Sic imitata Deam. calamis & arundine crinem
Collaque frondiferâ redimiverat alba coronâ.
Hanc nexis docte manibus comitatur euntem
(95) Turba puellarum, qualis solet esse sororum
Naïadum, vel Maenalii gens innuba Fauni,
Aut procul amoto petulantes Pane Napaeae.
Haec Daphne fuit, haec Crocale, lepidissima juxta
Ibat Callirhoe, Byblisque Hyaleque Rhanisque,
(100) Et quondam in florem Clytie mutata. superbo
Mixta ibat Niobe gressu, natasque trahebat
Pone suas. hic Halcyonen, Syringa, Batillam,
Hic Dryopen videas. hic candida subsilit Iphis:
Leucothoësque habitum virgo mentita vel Inûs,
(105) Ad strepitum citharae summam pulsabat arenam.
Emicuere Deae Charites, Aglaïa plantis
Mobilis, hinc tremula Euphrosyne, facundaque Pitho.
Virginibus totidem, pastorum vestibus omnes,
Occursant juvenes. quos prisco more sequentes
(110) Pan Deus Arcadiae duxit, cui cornua fronte
Surgebant, vultumque involverat horrida barba.
Montivagam rapuit Dictynnam semicaper Pan,
Iuncta fuit Phoebo Daphne, duroque Menalcae
Callirhoe, Byblis Cauno, Niobenque trahebat
(115) Thyrsis. at Alcidamas Hyalen, Clytienque Palaemon.
Laeta Rhanis saltat Mopso comes, Halcyonenque
Agrestis flectit Corydon, Syringa Marullus.
Allevat Alcmaeon Dryopen, capit Iphin Alexis,
Leucothoen Daphnis. sociantur Cycnus & Ino.
(120) Silenus crasso ductabat ventre modestam
Euphrosynen, Melibaeus amat concurrere Pitho,
Aglaïa levipes Cephalus, Crocalaeque Philaemon.
Mira chori facies. nunc intercepta virili
Corpora Nympharum turbae vestigia certâ
(125) Lege regunt; nunc oppositis stant frontibus omnes
Atque adversa viro virgo est. nunc dextera dextrae
Haeret & attollit generoso brachia motu,
Nunc dimissa manus cuique est; errantque vicissim
Et dominam mutant pueri dominumque puellae.
(130) Mox sibi desertas repetunt, & quaeque priori
Saltando matrona coit. velut ipsa vagantur
Sidera, jamque student jungi, modo tramite longo
Dissociata micant melius. levis area cunctis
Tunditur ad numeros. nunc hic, nunc ille caprizat,
(135) Pesque pedi teritur quartò. rotat ille lacertos
In gyrum curritque trochus. directa moventur
Membra, nec inflexis foedè ludibria debent
Poplitibus. prudens strepitus motusque feroces
Virgo cavet, lenique ferit proscenia saltu.
(140) Inde manus pulsant manibus, feriuntque, crepantque
Argutè digitis & solo pollice cantant.
Praeludunt litui saltatricesque choreas
Sistra tubaeque regunt. forma est diversa canendi
Et diversa chori. jam priscum Cordaca saltant,
(145) Iam Laedam, jam Trettanelum, jam Pyrrica solos
Lassat forma viros rutilisque moventur in armis.
Nunc chorus Eumelia est, nunc inconcinna Sicinnis,
Hi Samios referunt motus, hi Cariatizant,
Illi Hormum alternis saliunt, Corybantiaque aera
(150) Curetumque modos alii; moresque vetustos
Phaeacum aut variis imitantur Prothea formis,
Aut Salios, aut thyrsigeri modulamina Bacchi.
Quin agiles videas, imitantes omnia, mimos
Currere & exactis pedibus pulsare theatrum.
(155) Hic saliens fodit. hic textoris imagine telas
Projicit, hic faber est, nentique simillimus ille.
Calcat fullo togam, fictus vespillo cadaver
Bajulat, hic grandem saltans vorat ore placentam,
Haec insana furit, titubat paupercula Bauce,
(160) Et saltu petulans Citherea notatur in ipso.
Dumque tacent, oculis, motu, gestuque loquuntur.
    Hos inter miris flectebat corpora gyris
Spectantumque oculos aliquis converterat in se
Conspicuus forma juvenis. non pukchrior ulli
(165) Vultus erat. pars quaeque tenax & gnara decori
Emeruit laudis precium. despectior illo
Maeoniis toties celebratus versibus acer
Meriones fuit, & saltandi clarior olim
Arte Neoptolemus. poterat per summa volare
(170) Atria saltator velox, & radere visus
Vix tactam feriebat humum. demissa modestè
Hinc manus atque illinc pedibus monstrabat in imis
Ingenii studiique notas. nec doctior alter
Scribere, & eximiis teneram signare papyrum
(175) Lineolis, bibulaeque animum concredere chartae.
Hic Eginardus erat. quem capta cupidine formae
Regia progenies, tunc, cum saltaret amavit,
Et sensit placuisse sibi; tacitumque sub alto
Igne facit votum & vehementius aestuat Emma.
[In editie-1643: Igne fovet votum & vehementius aestuat Emma.]
(180) Tunc cupiat peccare & basia figere membris
Mobilibus doctisque regi; circundare collo
Brachia, complectique virum. quin sanguinis odit
Nomina splendoremque sui, titulosque decusque
Ipsa suum metuit. vellet contemptior esse,
(185) Nec regum prognata domo. fastigia regni
Demissus declinet amor, fastusque potentum
Negligat, ut tali fiat magis apta marito.
Spes tamen obscoenas inconcessosque hymenaeos
Non audet pepulisse animo. resoluta quiete
(190) Expetit absentem. non primo avellere amori
Noxque diesque queunt miseram. cum fusa per herbas
Mane suburbanos discincta perambulat hortos,
Saltantis versat speciem. cum clara pyropo
Limina conscendit, centum stipata puellis,
(195) Spectat inexpleto gradientem pectore formam,
[In editie-1643: Spectat in artifici gradientem corpore formam,]
Conspicuasque genas, & mascula membra, decusque
Oris, & ingenuo gratum candore ruborem.
Omnia miratur, quae viderat, omnia jactat
Et majora putat. fingit sibi somnia, fingit
(200) Tangere se juvenem, visa est sibi jungere corpus
Corpori & erubuit. tandemque ita mente profatur:
[In editie-1643: Corpori & erubuit. tandemque accensa profatur:]
    Emma, quid est? cur grata viri saltantis imago est?
Nec concessa probas? cur haec tibi foedera demens
Promittis, gestisque frui tam dispare lecto?
(205) Num par huic diadema thoro est? num tanta potestas
Contempti scriptoris erit? si filia magni
Non essem Caroli, possem non aegra potiri.
Nunc quia sum, juvenis non est meus, ipsaque damno
[In editie-1643: Nunc quia sum, spes est insanior, ipsaque damno]
Est mihi majestas. plebeia beatior essem,
(210) Et fruerer votis felix. quam nomina vellem,
Mutari mea posse mihi! quam stemmata vellem
Esse minora mihi, aut lumen praelustrius illi!
Tunc, Eginarde, tuo poteram nurus esse parenti,
Tunc, Eginarde, meo poteras gener esse parenti.
(215) Omnia tunc cuperem fieri communia nobis,
Osculaque & lusus & quae sperantur amanti.
Non tamen hic nostro de corde fugabitur ignis.
Uror amore tui, causas circumfero mecum,
Et veluti candens Phoebo surgente pruina
(220) Solvitur, aegra tuis sensim tabesco favillis,
Attenuorque, vigor solitus viresque fatiscunt,
Dum fecunda meo praebes alimenta furori.
Quid faciam? roger, anne rogem? si primus amares,
Possem casta sequi, flammasque rependere flammis,
(225) Et votis aequa esse tuis. nil tale petentem
Aggrediar prior? & poscam, quae poscere fas sit
Te potius? poterisne loqui, poterisne fateri,
Emma, faces? non illa placent. confunderet horrens
Ora pudor. potius, quae nescit muta pudere,
(230) Litera secreto fallax praecurrat amori.
Sic ubi Demophoon ventis promissa dedisset,
Per mare, per terras testatur epistola luctum
Phyllidis. absenti scripsit Briseis Achilli,
Pegasis Oenone Paridi, regalis Oresti
(235) Hermione, & pulchro Sappho lasciva Phaoni.
Haec etiam nostrae sedit sententia menti.
Arte nova prodendus amor. non eloquar audax
Sensa, per ambages ibo, fictisque dolosè
Fraudibus ignarum aggrediar. concessit amanti
(240) Multa Venus, prudensque caret simulatio culpâ.
Quid liceat, spectare senum est. fas omne nefasque
Expendant, qui sceptra gerunt. temeraria dici
Cypris amat. nunquam timidi statuere trophaeum,
Et toti trepidus populo ridetur amator.
(245) Dixit: & hinc dextra calamum chartamque sinistra
Arripit. & jamjam cupiens meditata notare,
Scribere formidat, tremit, incipit, abjicit excors
Et rursum repetit tabulam, gaudetque doletque,
Et delet scribenda iterum; scribitque vicissim,
(250) Quae deleta volet. sic fluctuat, ambigit anceps,
Sic animi pendet. donec secura pudoris
Audet verba novis inscribere talia ceris:
    Quam tibi transmitto, referas, Eginarde, salutem,
Et jussis attende meis. nil poscimus ultra,
(255) Huc, scriptor celebrate, veni. te cernere coram,
Te cupio scriptore frui. tibi dextera solers
Pingit adorandis absentum verba figuris,
Et manus in foliis ludit dexterrima summis,
Ut Druidae mirentur opus, succosque notasque
(260) Et volucris pennae officium. mihi talia mens est
Discere, te ductore. velim virguncula magnae
Artis & ingentis doctrinae arcana doceri,
Te praeeunte. piget vili percurrere telas
Pectine, vel torto deducere stamina fuso,
(265) Aut vestem distinguere acu, vel Gallica laetâ
Ad citharae cantus modulari carmina voce.
Claruit & Manto studiis, celebrata Sibylla est
Ominibus, viguit Latio facundia matris
Gracchorum, Pollaeque decus. subtilis Arachnen
(270) Extulit ars, doctam commendant fila Minervam,
Textaque magnificam stupuerunt serica Circen.
Me pulchrè scripsisse juvat. nil penna, sed usus
Proderit. O dignum mortali gente repertum,
O Superûm labor! exigua se cuspide terris
(275) Explicat & tenui loquitur mens abdita rimâ,
Et procul extremis aperit mysteria Parthis,
Transque maris tumidos fluctus, Alpesque nivesque
Intrepidum molitur iter. si cernere cordis
Intima & abtrusos animi penetrare recessus
(280) Vis divina valet, nos hac interprete penna
Dî sumus, & patuli motus cognoscimus orbis,
Et Tanain ultra, & Libyae deserta, trucemque
Caucason, Hyrcanosque sinus, & Bactra vagamur.
O felix Cadmi studium! quàm, littera, multum
(285) Utilitatis habes! quàm prodes scripta decenter!
Te sine ploret amans, nec Sestos norit Abydum,
Non Grajum Medea ducem, non Cressa puella
Scribere Theseae possit periuria linguae.
Tu vallos, tu castra latens, tu saxa serasque
(290) Perrumpis, clausasque subis validissima portas,
Et coeca vigiles fallis sub nocte phalanges,
Nec te Luna videt. tu fossas subter & undas
Tuta natas quaerisque viam. te pendula celso
Aëre gestat avis, portant tua verba columbae,
(295) Et bellatorem deridet epistola Martem.
Te sine non fidus Pyladi scripsisset Orestes,
Te sine non fido Pylades scripsisset Oresti.
Te sine quis Nini rabiem, quis Iasona nosset,
Victoremque Asiae Macetam, tria fulmina belli,
(300) Scipiadem, Pyrrumque & parvo vivere suetum
Fabritium? foedis jacuisses, Brute, tenebris,
Adversasque movens socero, Pompeje, cohortes,
Et tacitos premerent ingrata oblivia Paulos,
Marcellos, Crassosque & nomina digna Catones.
(305) Annales, fastosque & quae meminisse futuri
Tot monumenta valent, scribentis munere versas,
Posteritas; sive haec foliis inscripserit olim
Cura patrum, & sicco steterit Sapientia grandis
Cortice, seu lenta legerentur praelia cera,
(310) Aut niveae caperent simulachra nigerrima chartae.
Accedas, Eginarde, doce, quos linea ductus,
Et quales poscat scitissima litera flexus,
Laudatusque sua incedat statione character.
Haec jubet Emma, veni & facilis mandata capesse.
(315)     Talia scribentem tandem pudibunda reliquit
Penna manum. dubitat, num quae jam scripta fuissent
Confodiat. dissuasit amor, signare tabellam
Incipit & pressa subsignat nomina cera.
Deque suis aliquam famulis accersit, & illas
(320) Trade, ait, has abiens Eginardo trade tabellas.
Nec mora, Caesarea scriptor spectatur in aula,
Emmam laetus adit. poteras cognoscere culpam,
Ut stetit ante oculos. non illi vultus & ora,
Non color unus erat. pallet, rubet: aestuat, horret:
(325) Vox tremula est constansque iterum: vult discere, discit:
Scribere vult, scribit: rogat, errabunda rogatur,
Corrigiturque manus. laudat studiosa magistrum,
Miratur celeres ductus, vocumque maeandros,
Et per continuos remeantia brachia circos.
(330) Ille verecundi mox observator amoris,
Et Veneris secreta notans, laudare laborum
Prima rudimenta & regalis coepta puellae
Incipit, & placida moderari exordia voce.
Dein propius verbis, propiusque assibilat illi
(335) Molle aliquid, festivum aliquid. paradigmata scribit
Callidus & totum chartis deducit amorem,
Quaeque suo scripsit Byblis moestissima Cauno,
Laodamia viro, aut charam Leander ad Herum,
Seligit argumenta, & sic accendit amantem,
(340) Illecebrisque fovet. scribit sine mente virago,
Atque aliò manus, atque aliò mens laesa vagatur.
Dumque piget chartas prono nimis ore tueri,
Respicit adstantem juvenem, vultumque retorquet
Crebrius; atque errare cupit, quò saepe monentem
(345) Audiat & cupidos scriptori obvertat ocellos.
Discit amatque simul virgo. cum littera Cadmi
Prima foret scribenda, levem scribebat Amorem,
Cum B basiolum, cum C Citherea notatur,
Quinta Eginardus erat, fit littera quarta Dione.
(350) Artem turbat amor comes, ars perturbat amorem,
Et male concurrunt ratio & vesana libido.
Ergò ubi se ostendit repetitis lucibus aulae
Scriptor, & accensae furor immansuetior Emmae est;
Labitur è manibus calamus, lachrymisque papyrus
(355) Moesta madet, stillant oculis humentibus undae,
Et dominae crimen produnt. tandem incitus ardor
Litterulas inter furtim rapit oscula, jungit
Amplexus; rident ambo, mirantur amantum
Esse scholam. jam charta, stylus calamique recedunt
(360) Longius. officium spernit vulgare docendi
Praeceptor, majorque viro fiducia surgit,
Atque Emmam plus grata docet. non illa fateri
Rem timet. at causas aperit, morbumque dolosque
Quaesitumque diu simulato fine magistrum.
(365) Utque suis vitium gradibus seriesque malorum
Incrementa capit, post tot praeludia miscent
Corpora, & audaci scriptor bellissimus Emmâ
Et lecto potitur. stupet exaltatus amator
Scribendi precium & pingentis praemia dextrae.
(370)     Nox erat & nigra tellurem involverat umbra
Demerso natura die. Sopor altus habebat
Mortales, & fessa suis se regia curis
Solverat. obscuris virtus crimenque latebat
Occultum tenebris, Paphiisque accommoda ludis
(375) Tempestas illunis erat. non Hesperus ignes
Extulerat roseos, non pleno Cynthia vultu
Lucebat coeli medio. sua gaudia laxat
Filia victoris Caroli, fruiturque proterva
Praeceptore suo. cui jam non littera segnis
(380) Ducitur, aut totas metitur syllaba noctes,
Sed lasciva Venus. vellent caligine longa
Concubitus facinusque tegi, nocturna morari
Sidera, nec currus velocem volvere Phoeben,
Auroramque suis fixam consistere bigis.
(385) Interea gravidus fecundis imbribus aether
Labitur in terrae gremium, dispersaque sursum
Corpora cogit hyems, & quae sine frigore possent
Esse graves pluviae, permixtus distrahit aër,
Et candere facit; nivibusque adoperta caducis
(390) Prata, urbes, montesque nitent. non ista duobus
Apta fuit mundi facies, non forma procanti
Tuta satis. surgunt ambo, sua limina pandit
Emma, procum tepido tum dimissura cubili.
Utque vident niveo terras albescere vultu,
(395) Stant ambo attoniti. metuunt, ne garrula crimen
Et thalami labem patri natura loquatur,
Certa viri monstrans vestigia. Vah, mala dixit
Nix, Eginardus, abi. crudelis amantibus obstas,
Indiciumque mei facis. ô si Daedalus alas
(400) Commodet, & levibus raperer trans aequora pennis,
Bellerophonve ministret equum! ô si vertar in undas
Et fontes, Arethusa, tuos, vel marmore totus
Obrigeam fiamque lapis! mihi terra dehisce,
Absorbe tam immane nefas. me tollite vivum
(405) Eumenides, Stygioque caput damnate profundo.
Quo fugiam, via nulla patet. si saxa nivesque
Affusas calcare velim, pes fallet amantem;
Sin maneam, offendet genitor. nunc fertile fraudum
Deficit ingenium, nec habent mea vela recursum.
(410) Quam malefida meas exorsa est Cypria flammas!
Quam nox haec inimica fuit, quae finiet illas,
Quas fuit orsa, faces! nihil est, quod fingere possit
Inconsultus amor. sim taurus, Iupiter, Emmam
Ut rapiam fluctus ultra. mea corpora torque,
(415) Artusque attenua, ut colubri sub imagine parvus
Elabar, fac esse aquilam, nubesque secare,
Et vastum per inane vehi. sim vilis Arachne,
Aut blatta tineaque minor. Nec territa casu
Palluit Emma minus, trepidat, suspiria ducit
(420) Anxia. nunc sua fata dolet; nunc condolet illi,
Et multum perculsa tepet. desaeviit aestus,
[In editie-1643: Et multum perculsa pavet. desaeviit aestus,]
Et serò deprensa sapit. subit ira tremendi
Caesaris, offensusque pater, generisque domusque
Splendor, & invictis aspersum dedecus armis.
(425) Tandem ait: Invenêre viam mihi fata Deusque,
Nec me deseruere doli. magis advocat artes,
Cum formidat, amans, gliscitque industria, cum se
Angi credit amor. ne te gressusque viriles
Observent, Eginarde, nives, cervicibus hisce,
(430) His humeris librabo virum. sublimior haec tu
Colla premes celsusque meis portabere in armis.
[In editie-1643: Colla premes celsusque meo portabere dorso.]
Magnus Atlas tremulo quondam suffectus Olympo est,
Sustinuitque Deos. ipsum Iove natus Atlantem
Fulsiit, Anchisen Troja flagrante parentem
(435) Sustulit Aeneae pietas. portata feroci
Nesso Deïanira fuit, se Pelion Ossae
Altior imposuit. tot portavere maritae
Obsessos cervice viros, charumque redemit
Quaeque sibi pondus conjux. hoc audiat omnis
(440) Posteritas, humeris magnum sublimibus Emmae
Insedisse procum, & neptim potuisse Pipini
Ferre marem, & pedibus juvenem vexisse tenellis.
Coepta placent. alacrem velox Eginardus in Emmam
Insilit, illa attollit onus spectabile, portis
(445) Egreditur calcatque nives. amplectitur ille
Virgineum caput & collo trepidantia nectit
Brachia, dumque gravis vehitur, sibi pondera vellet
Diminui fierique levis. memorabile vidit
Et facinus Dictynna novum, nebulisque fugatis
(450) Extulit os, risitque duos. plausere supernè
Plejades & raptae sibi virginitatis honorem
Excusant grandi exemplo. spectabat ab astris
Sueta capistratis vectari in tigribus uxor
Thyrsigeri formosa Dei. cum conjuge Cepheus
(455) Claraque Cassiope fortem videre puellam
Ire per hybernas noctes, onerique misellam
Ingemere & laxis hinc illinc pendula vittis
Crura tenere manu, nec fastidire laborem.
    Atque ea fallaci geminis dum nocte geruntur,
(460) Quamvis tranquillae donasset membra quieti
Rex Carolus, jacet insomnis. quin plurima versans
Regnorum expendit casus, discrimina belli,
Martis opus, quantis alibi se viribus Hunnus
Erigat, adversasque acies opponat Iberus,
(465) Colligat Albis opes, quae poscant foedera Mauri,
Quas aras statuat, quae surgant templa Tonanti
In Sorabis, quibus occultae mansuescere gentes
Obsequiis jussisque queant. haec corde volutans,
Dum fugat ignavum pernox vigilantia somnum,
(470) Proripit è strato corpus, foribusque reclusis
Adspicit ignarus lepidae spectacula scenae,
Ut tenera grandem libret cervice tenella
Virgo virum, noctis medio, ventosque geluque
Spernat & infestae glacialia frigora brumae.
(475) Ilicet excubiis vigiles arcessit, & ambos
State jubet, nec ferre gradum. captiva tenetur
Infelix Emma, atque humeris decussus amicis
Incubus. obgannit deprenso miles amanti,
Indulgetque jocis. tunicâ velata recinctâ,
(480) Collaque succiduo circum ludente capillo,
[In editie-1643: Collaque virgineo circum ludente capillo,]
Adstitit ante oculos patris moestissima virgo,
Oraque fixa solo retinens deplorat amores,
Consiliique inopes & stultos devovet ignes.
Stat juxta pavidus scriptor. praetendere nescit
(485) Ipse sui judex animus, pallorque nocentem
Arguit, & versi commoto à Caesare vultus.
At pater ingentem servans sub corde dolorem,
Attonitusque stupet, tantique in virgine casus
Sceptra loqui prohibent. nunc lumina torquet in illam,
(490) Nunc illum torvus formidandusque tuetur.
Ter pede pulsat humum frendens, adspectat amantes,
Discinctas ab amore togas, velamina circum
Pendula, tot jamjam rapti argumenta pudoris;
Iratumque caput quassans, horrenda remugit
(495) Murmura, murmuribusque minas regaliter addit.
Utque reos claudi tenebrosos carcere jussit,
Tales sollicito depromsit pectore voces:
    Heu, quam dura meas exercent fata tiaras!
Quae Carolum fortuna manet! venerabilis orbi,
(500) Totque Ducum major titulis in prole fatiscit
Majestatis apex. regni fastigia nostri
Depreciat sceleratus Hymen. privata dolemus
Damna patres, vitiisque ruunt immanibus aulae.
Inclinat regale decus, culmenque flagellat
(505) Filia, & augusto scelus intertexit honori.
Prospera Gallorum currebant tempora rebus,
Concussuque meis jam mitescebat habenis
Mundus, & afflictis libertas reddita terris,
Et fuerat quoque, Roma, tibi. mihi signa genuque
(510) [In editie-1643: Et fuerat quoque, Roma, tibi. mihi signa decusque]
Et Sclavus & Salae potor, Rhenique Dravique
Accola, & indomitus pridem submiserat Astur.
Surgebant delubra Deo, meliorque vigebat
Relligio, cultique piis reverentia coeli.
Sed peccat, varioque domi se crimine quisque
(515) Polluit. En, quanto soboles mea major habetur,
Majus crimen habet. patriis injuria sceptris
Dedidicit parere mihi, partisque triumphis
Obstrepit, & fulgens conspurcat sordibus ostrum.
Quam genui, minus illa mea est. scriptoris iniqui
(520) Facta fuit pellex. rapuit vesanus amator
Virginitatis opes & castae symbola famae.
Gaudia sic socio vadunt permixta dolori,
Gloria dedecori. nihil omni ex parte beatum
Adspiciunt, qui cuncta regunt. sors moesta secundam
(525) [In editie-1643: Adspiciunt, qui cuncta regunt. sors moesta serenam]
Diluit, & celebres infamant stupra coronas.
Iam dignos natae thalamos regumque parabam
Federa, sperabam nostra connubia stirpi
Splendida, quique meis esset (proh tempora) regnis
Par gener. imbelles pervertit perfidus annos
(530) Civis, & illustres exstinxit ganeo tedas.
Quas, Eginarde, tibi poenas, quae justa rependam
Praemia flagitio? non simia, culeus unus,
Non serpens satis unus erit. discerpta merentur
Membra trahi, laceraeque rapi per compita partes.
(535) Et tu, Nata, meâ mox exerceberis irâ,
Et jugulo moritura lues, quae stemmata Patrum,
Quae claros abavûm cineres petulantibus ausis
Conspuis & proprii subvertis jura parentis.
Pone modum victor Carole, & mansuetior audi,
(540) Et differ punire reos. distingue duorum
Crimina. non peccant paribus vir, femina poenis.
Huic sexus pro parte favet, facilisque moveri
Credulitas, mollisque levis lascivia vitae.
Exeat aularum spatiis regumque penates
(545) Despiciat pietas. non hac in sede morantur
Cum forma pudor, & mores sine labe pudici,
Aut tantos inter non tuta modestia luxus.
Fortè aliquid causae dedimus, dum regia natam
Educat applausus inter lususque potentum
(550) Obscoenasque ducum voces. bibit inscia ritus
Virgo malos, studiisque salax desuescit honestis.
Quin sua nascentem accendit Cytherea puellam,
Et crescit, placitura viro. se nubilis aetas
Erigit & seros audet sperare nepotes,
(555) Ac taedet vixisse sibi. si dulce mariti
Poscitur officium, nimis est morosa parentum
Cura; placent pauci, queis fas sit nubere, reges.
Sic trahitur sperata dies, lectusque jugalis,
Et primos inter marcent matura calores
(560) Tempora, nec metitur vernantis flosculus aevi.
[In editie-1643: Tempora, nec nubit vernantis flosculus aevi.]
Difficiles in amore sumus, decretaque matrum
Lenta nocent. donec se grandis filia prodat
Ignibus insanamque furor seducat amantem.
Expendam facti causas, quam quisque secutus,
(565) Aut quae quemque prior fuerit. suffragia poscam,
Nostraque decident istos subsellia casus.
    Caesar ut attentis facinus mirabile rostris
Exposuit, quamvis celasset nomina prudens,
Damnant illa reos & dira morte piandum
(570) Censetur tam grande nefas. pariterque togatos
Ante patres Eginardus adest, & filia regis
Demissum velata caput. nil tristius unquam
Post Phaëthonteos vidisti, Cynthie, currus,
Leucothoësque rogum aut crudelis fercla Thyestis.
(575) Advolat ad nutum stricto mucrone minister,
Adstat spectator Carolus, trabeataque circum
Pulpita, & austero Nemesis metuenda paratu
Tota riget. Tunc cernere erat pietatis amantum
Flebile dissidium, memorandi testis amoris
(580) Lis fuit, & meruit veniam discordia felix.
Namque ubi prima mali scelerisque rogatur origo,
Se vocat Emma ream. sed contradicit amator
Adversusque sibi est. pergit sua pandere ab ovo
Crimina, certa mori virgo. pro virgine fraudes
(585) Ille suas variasque exaggerat ocyus artes.
Alteriusque alter facti, spectante theatro,
Diluit invidiam. gignit concordia rixas,
Et partes facit acer amor, diversaque suadet
Indivulsa fides. proprio de funere quisque
(590) Litigat, & tanto gestit vehementior esse,
Quanto amat uberius. simul indignantur, amantque.
Culpa mea est, ait Emma. mea est, Eginardus. & hostis
Quisque sui est, causaeque suae contrarius obstat.
Mors geminis petitur, sed quam sibi poscit amator,
(595) Praevenit haec; quamque illa cupit, cito praevenit ille.
Ecce, suos juvenis cervici intenderat ictus
Lictor atrox, cum colla ensi velocior Emma
Supposuit, dixitque, Feri. me percute sontem,
Parce viro, genitor. quoties ferienda seorsim
(600) Emma foret, totus collo superirruit Emmae,
Meque feri, dixit juvenis. complexibus haerent
Corpora, sic moritura simul. dubiusque satelles
Nec sic juncta audet, nec singula colla ferire
Ense queat. rigidam Nemesin remorantur amores,
(605) Alternusque in morte furor. stupet omnis & haeret
Haec inter multum dubius spectacula judex,
Et poenam geminis animo vultuque remittit.
Haud aliter Tauros adiens Archivus Orestes,
Cum coram irato feralis victima staret
(610) Rege, suis vidit Pyladem intercurrere fatis,
Proque suis Pylades rursum intercurrere Orestem,
Turbarique forum, languere ferocia Thracum
Pectora, barbaricumque iras posuisse tribunal.
    At Carolus, quanquam ancipitem praesentia mentem
(615) In diversa ferant, & jam plus parcere natae
Exoptet, juvenemque mori: jam justior ultor
Esse velit, geminosque mori: jam lubrica verset
Corda hominum Veneremque levem, solumque beatos
Non peccare Deos: jam spretis maxima poenis
(620) Regna quati, sperni leges, succrescere pravi
Semina & occultos stimulos peccantibus addi;
Mitescit, veniaeque favet, lenisque secures
Ire monet. placat fractum clementia regem,
Componitque truces vultus, patremque serenat
(625) Virginis, & tumidos sedat mansuetior aestus.
Orchestram conscendit Hymen, Libitina fugatur,
Et tristis lethi facies. puer aliger alas
Concutit attollitque faces. Pater, Accipe, dixit,
Emma, virum. si primus amor peccavit amando,
(630) Nunc conjux, nunc uxor ama. cape nobilis Emmam
Et tabulas, Eginarde, tuas. adsuesce vocari
Progeniesque generque meus. tibi filia gignat
Martellos alios & nomina digna triumphis.
[In editie-1643: Lotharios Carolosque & nomina digna triumphis.]
At mala venturi caveant exempla nepotes.
(635)     Undique conveniunt Proceres, gratantur, & omnis
Effusis vacat aula jocis. connubia surgunt,
[In editie-1643: Effusis vacat aula jocis. connubia fiunt]
Concordesque ligant animos. se Gallia totam
Laetius explicuit, seu quae Braccata salutat
Massylûm populos, seu trans-Alpina Togatis
(640) Pandit rura viris, seu quae spaciosior exit,
Et sparsum nodo stringit Crinita capillum.
Subsiliit Liger, & famosis Sequana ripis
Plenior intumuit, sua sentiit Axona praeceps
Gaudia, sensit Arar, Rhodanus rapidusque Garumna,
(645) Et tumido terras tunc Matrona proluit alveo.
Plurimus arsit amans. Emmam comitatur Amorum
Turba frequens, cingunt herbis redolentibus Emmam,
Erucaque comas & myrto tempora velant.
Tunc Glaucus Spathalen fertur, pulchramque Palaemon
(650) Dorida dilexisse magis, Neptunus inisse
Tethya, Leucothöen Phorbas, Triton Panopaeam,
Perque patens Emmae fraudes cecinisse profundum,
Et calamum scriptoris. erat, qui carmine longo
Festivum recitaret opus. speremus amantes,
(655) Exclamat Melicerta. potest regalia vilis
Auspiciis Divûm pulsare cubilia scriptor,
Et facili jam rege frui. sibi maxima spondens,
Fit Superis propior, quicquid mens imperat, audax
Impetrat. ignavo nunquam fortuna timori
(660) It comes. erectas constans fiducia nobis
Spes fovet. haud paribus semper palatia flagrant
Ignibus. admittat quemvis regina maritum,
Basiolumque rudi cupiat libasse subulco.
Sic plausere Deae, sic applausere Deabus
(665) Laetantes passim Druidae. sed celsior alta
Despectans res humanas de nube Menippus,
Dum regum luxus & stultas ventilat aulas,
Et naso patrem Carolum suspendit & Emmam.


AMPHITRUO
Tholosanus,
Sive Pseudo-Martini Guerrae historia. Qui
    postquam sub specie veri Guerrae thalamo
    ac conjuge hujus esset potitus, & stupenda
    audacia ac vafritie sceleri suo obtendisset
    speciosum patrocinium; tandem detecto
    dolo agnitus ad restim & flammas à Sena-
    tu Tholosano damnatus est.

In
Petit 84

HActenus insanos juvenum cantavimus ignes,
Flagrantesque faces & amantis vota puellae,
Discordesque thoros; quos mox, Iunone secunda,
Laetior adspexit vultu Citherea jugali,
(5) Conjugiique fides vinclo meliore ligavit.
Si peccavit amor, sapuit post mollia tandem
Crimina, & ut primum rabies decessit amandi,
Sera verecundis venit Sapientia nuptis.
    Iam mihi cernuntur Veneris delubra moveri
(10) Sedibus, & foedis horrescere numina tedis,
Et trepidare Paphos, scelerique infrendere juxta
Et Samos Idaliumque nemus, Cyprusque Gnidosque
Et totus tragico impleri clamore Cithaeron.
Fugit Hymen, fugere Dii, cum scaevus adulter
(15) Polluit absentis thalamos & jura mariti,
Et constans in fraude sua est. Plutonia circum
Agmina vesanos inflammavere furores,
Et suasere malo. violatae stupra sororis
Tantaliden laudasse reor, facinusque nefandum
(20) Commendasse viro. stimulos Aegysthus amanti
Subdidit, & patriis ardescens Myrrha favillis,
Quaeque novum passa est genus Hippomeneia poenae.
Ne mihi Pantolabos Nomentanosque nepotes
Objice, Roma salax. Paridem excusate Mycenae,
(25) Fallacesque Deos Thebae, fictoque latentem
Amphitryone Iovem. minus est à Caesare laedi
Posthumias Mutiasque semel; moechoque vacare
Drusillam, aut pravi matrem peccare Neronis,
Ac Messalinae socias. hic grandius audet
(30) Impostor Pansetta nefas. aliena scelestus
Tecta subit, scandit thalamos fruiturque tot annis
Non uxore sua; scelerique obtendit & ausis
Acre patrocinium, & dubio sub judice peccat,
Suspenditque forum. Vera erravere mariti
(35) Nomina; complexus & basia mille labellis
Erravere suis. patrem decepta salutat
Progenies, cupiensque soror germana videri,
Non fuit. in falsis haesit cognatio verbis,
Et placuit spurcus gener, & malè notus amatur.
(40) Improbe Amor, quae non humanis crimina suades
Mentibus! in gelidis arsit, pro virgine, saxis
Pygmalion, voluit qui frigida membra puellae
Complecti, & calidis componere marmora membris.
Aestuat & certo cuivis mercabilis aere
(45) Chloris amat, lassatque viros. lenonia fervent
Limina, & exili precio muliebris honestas
Venditur. ista domos Superûm pervertit & astra
Improbitas hominesque Deûm dignata cubili est.
Haec furit, invitasque rapit, currusque ministrat
(50) Et celeres ad stupra rotas. haec impia miscet
Semina, nec propriam timet incestare novercam,
Aut matri gravis esse suae, fratremque sorori
Conciliat jungitque duos. Haec ipsa Güerram
Dum simulat, magnis animis mendacia rostris
(55) Vendit, & eludit rigidas praefracta curules,
Et secura diu est, & perfida conjuge gratis
Alterius potitur. Vos ô clarissima mundi
Numina, quae lento premitis mortalia gressu
Flagitia & justâ audaces contunditis irâ,
(60) Sistite successus, dubiisque recludite verum
Porticibus. Tuque ô Nemesis, quam nocte silenti
Oceanoque ferunt natam de patre, verendum
Os aperi, & tantis obsta contraria coeptis,
Perque forum & Patrum rapta subsellia vatem,
(65) Conatusque leva, donec fatalis iniquum
Fibula constringat jugulum, fictique Güerrae
Semineces flammae rabies absumserit artus.
    Urbs jacet, immensos ubi dives Gallia campos
Pandit, & illustres animat, fecunda virorum,
(70) Tectosages. Druidae veteres dixere Tholosam.
Quae frugum vinique ferax suffragia regnis
Dividit, & summi veneratur jura Senatus,
Aequa bonis, infesta malis. spatiosior undis
Oceanus refluum spargit per culta Garumnam,
(75) Et Pyrenaeo lapsum de vertice sorbet
Fluctibus. hîc teneris vixdum jam nubilis annis
Nec patiens Bertranda viri (voluêre parentes)
Nubit & infausti praecox fit sponsa Güerrae.
Non tamen haec mater Iuno connubia sanxit.
(80) Non sobolem geniturus Hymen. sua sacra duobus
Prostitui Lucina dolet, sterilesque fatigans
Ilithya thoros. pereunt annique diesque,
Et languent nullo recreatae fenore noctes.
Dumque maritales conjunx succrescit in ausus,
(85) Fit sensim mulier; nec nomine digna maritae
Basia carpit amans. sed basia, qualibus insons
Innocuisque vacat mellita puertia curis.
Lectus ludus erat; nec praematurus amabat,
Ut debebat, amor. sed postquam firmior aetas
(90) Subdidit in Venerem stimulos, artesque Dione
Persuasit grandaeva suas, felicior infans
Nascitur, & genitrix facta est, quae vixerat uxor.
At postquam primus furor est excussus amandi,
Lentius alter amat; querulis discordia gliscit
(95) Vocibus, alternisque ciet mala jurgia dictis.
Utque solet laetis comes ire protervia rebus,
Ipsaque flagrantes extinguunt ocia tedas,
    Arma Tholosanus capit, & sub Principe miles
Aere meret parvo. lateri ferus alligat ensem,
(100) Et fastiditum castris proscribit amorem,
Et mox pugnaturus abit. placet alea belli,
Et jove sub duro vigiles traducere noctes,
Alpinas potare nives, calcare pruinas,
Objectare animam letho, viduare colonos
(105) Messibus, & pavidis flammas immittere villis,
Atrocesque manus speratae intendere praedae.
Erigitur, cum Marte, ferox, discrimina nescit,
Spirat Guerra minas. non illi cura relictae
Conjugis aut chari dissuadent bella penates,
(110) Pacatique lares. Sed dum vesania Martis
Se probat; en turmas inter, cuneosque globosque
Iungit se lateri socium Pansetta sodalis,
Et potuit meruisse fidem. mens una duobus,
Velle ac nolle ambobus idem, sociataque dudum
(115) Officiis paribusque vigens concordia rebus.
In praedam pariter pariterque in bella ruebant
Consortes cunctorum operum vitaeque laborum.
Tales Nisus & Euryalus; Theseusque fuere
Pirithousque comes; talis cum Castore Pollux
(120) Ibat, cum Pythia Damon. pugnare, jocari,
Ludere, scortari, rapto gaudere, voluptas,
Et studium commune fuit. quin forma colorque,
Vox, habitus, similesque viris frons, ora, genaeque,
Pesque gradusque fuit. faciles consortia voces
(125) Extorquent propius, fandique licentia quidvis
Egerit, & tacitos secreti pectoris ignes
Simplicitas incauta aperit, nescitque silere
Garrulitas, ignara mali sortisque futurae.
Guerra suos recitat, quibus exarsisset, amores,
(130) Quàm formosa domi conjux, quàm filius esset
Pulchrior; enarrat stirpem, serieque vetustos
Sat longa deducit avos, matremque patremque,
Affines, fratresque; quibus connubia quondam
Auspiciis & prima fides lectusque coisset
(135) Consiliis. quae desertae fortuna maritae,
Qualis in amplexus olim descenderit ardens,
Miscuerat quos blanda jocos, festiva lepores.
Quid fugeret tristis, quid rursum laeta probaret,
Quas servaret opes, quas non servaret ademptas,
(140) Qua statione domus preciosa monilia prudens
Abdiderat: quas ille togas vittasque, peritâ
Distinxisset acu, quae raris cingula baccis
Picta forent: quibus officiis mansuesceret, & queis
Indignata malis fureret. nil celat amicum,
(145) Quaeque aperire pudor prohibet, facundia demens
Effutit, scelerique novo fomenta ministrat.
Quippe dolos Pansetta animo fraudesque volutans
Cuncta notat memor, atque alto sub corde recondit.
Nec peccare timens (quid enim non militis audet
(150) Luxuries saevusque furor?) scrutatur in omne
Arcanum, satagitque suum pernosse Guerram,
Natales, membrorum apices, naevosque latentes,
Verbaque vel matri vel reddita verba parenti,
Et detestandae quaerit praeludia scenae,
(155) Et vafrum meditatur opus, speciemque futuri
Flagitii expendit, tantique exordia motus.
    Ut tuba terribili sonitu concussa coëgit
Castra Ducum, & permixta aquilis rubuere cruentis
Lilia, Caesareisque frequens succumberet armis
(160) Gallus & ingentes spectaret caedis acervos,
Inclinare acies, dispersaque signa vagari,
Et laxis passim spirare cadavera campis:
Vertit terga fugae pavidus Pansetta, suisque
Dum superesse malis gestit, se pulvere belli
(165) Expedit, & Guerram grandi quia strage perisse
Autumat, ingenium foedas convertit ad artes,
Et Güerrae titulos & falsa vocabula sumens
Bertrandam sceleratus adit. quae laeta maritum
Post aliquot reducem videt & miratur aristas,
(170) Et fruitur gavisa viro. cum fluctuat anceps
Sollicitusque pudor, narrat novus hospes amorum
Prima rudimenta & veteris vestigia flammae,
Quaeque suas secreta olim misisset in aures.
Sic cessere metus & suspitiosa videri
(175) Ulterius Bertranda timet. fit adultera conjux,
Nec peccat tamen. & moecha est, sine crimine. cujus
Nunquam sponsa fuit, vocat appellatque maritum,
Nulla duos promissa ligant. miscentur amantes,
At contractus abest. formâ sociantur honesti,
[In editie-1643: Sed sine lege thori. formâ sociantur honesti,]
(180) Iusque datur vitio. non huic nox pronuba lecto
Praeluxit solitaeque faces. agnoscitur uxor
Nunquam ducta domum. non primus Hesperus ignes
Aequior adspexit, lachrymasque abstersit ocellis
Phosphorus, ereptae vel virginitatis honori
(185) Condoluit. thalamos falsus non inchoat autor,
Continuat tamen. unanimes gratantur amici,
Ignarique mali, post tot discrimina rerum
Desertam lecti gaudent consorte potiri,
Nec vacuo recubare thoro. pro conjuge vero
(190) Passim audit non verus. amat, consorsque bonorum est,
Guerra salutatur, fervent convivia Guerrae
Vocibus, has iterant omnes, repetuntque frequenter.
Nascitur & soboles, sed quam genitore Güerra
Se peperisse putat genitrix, sibi vendicat alter,
(195) Decipiturque parens. non hanc natura fefellit
Certa patris matrisque satis; sed coeca cubile
Exercet fortuna, dolusque in conjuge matrem
Fallit & in vero facit erravisse parente,
Oscula dat natus patri, nec fallitur. at cum
(200) Oscula dat matris proles incauta marito,
Error agit puerum. thalami sine lege puellus
Nascitur, & patris est, cujus non credidit esse
Mater. at ut vero natus de patre Güerra
Aspectat fratrem frater, mala nomina miscent
(205) Confunduntque duo. nec enim quos unica mater
Esse sinit fratres, fratres pater alter & alter
Esse sinunt, vel jure pares haeredis haberi.
    Sic plures istis laetus successibus annos
Exegit Pansetta, suis animosus & audax
(210) Fraudibus; & toti licet ignotissimus urbi,
Se cunctis alium probat. unus stirpe Güerrae,
Et consanguineo ducens de stemmate stemma
Fortè fuit, quo se veluti tutore tuetur
Bertrandae domus. huic litem Pansetta bonorum
(215) Impavidus movet, & dilectae conjugis urget
Acer opes, expensa acceptaque postulat effrons
Signari tabulis, & res agitare priores
Incipit, & quicquid gestum se absente fuisset.
Ille sagax animi & fatis melioribus usus
(220) Esse negat Guerram & cognata vocabula falli
Asserit, & similis Tillum sub imagine vultus
Ingeniique notis alieno illudere lecto.
It contra intrepidus Pansetta, redarguit ingens
Crimen, & insistit coepto, partesque Güerrae
(225) Totus agit, nescit Tillum, quaesita facessant
Nomina, ait. tu qui verbis mendacibus instas,
Et cives dubitare facis, rediisse Güerram
Non cupis, at sparsas inter cecidisse phalanges
Contemptumque voles alibi jacuisse cadaver,
(230) Distractosque lupis praebere voracibus artus.
Scilicet ut propria depulsus sorte domoque
Tutoris sim praeda mei, nec furta recludant
Aut mala fallaces monstrent aeraria census.
Nec minus ille viri fraudes astusque propinquis
(235) Conatusque aperit, totque impostoris iniqui
Signa notat, recitatque palam. Iurata cubili
Relligio calcatur, ait. reverentia lecti
Spreta dolet. non hic conjux, non illius haec est
Uxor, ab ignoto mulier deluditur hoste.
(240) Tarquinii redeunt nobis, aliosque Phaones
Terra parit. rursum pastor dimissus ab Ida est,
Rursus moechus amat. Tillo ne credite cives,
Hic aliquis latet error. habet jam Gallia culpam,
Famosumque reum. coepit Bertranda moveri,
(245) Diffiditque viro, atque iterum subnata labantem
Suspicio mentem flexit. fastidit amantem,
Negligit, aversatur. atrox discordia junctos
Dividit, & faciles detrectat femina noctes.
    Sed celebres postquam tetigerunt rostra querelae,
(250) Et vaga concussam bacchata est fama per urbem,
Pansettam tenebris & caeco carcere claudunt
Custodes magnae Themidis, momentaque rerum
Omnia & ancipites evolvit Curia casus.
Ille dolis centum subnixus & arte Pelasga,
(255) Extendensque manus, & vulgi stante corona,
Non vos, ô Proceres, inquit, non lumina fallam,
Aut nova per magicas obtrudam corpora technas.
Si furibunda patrem quondam Medea recoxit,
Si, qui virgo fuit, factus puer Iphis amavit,
(260) Carmine si Circe socios mutavit Ulyssis;
Semper Guerra fui. non hîc dubitare necesse est,
Aut verum admotâ Guerram explorare Sibyllâ,
Tum vitae memorare suae casusque vicesque
Incipit & totum populo describere Guerram.
(265) Quo natus genitore foret, qua matre, domoque.
Unde parens progressa, quibus majoribus ortus
Fluxisset Pater. ut generis fortuna vetusti
Iverit. hinc natale solum, patriamque laresque
Et cognatorum seriem deductaque longè
(270) Nomina nominibus dictat facundus ad unguem.
Illa, ait, incultae moderatrix prima juventae,
Illa magistra fuit. pueris collusimus istis,
Illa palaestra fuit nobis, haec area lusu
Ferbuit, his vixi puer inconsultior annis.
(275) Ut tenera malas lanugine vestiit aetas,
Et calidus saliit circum praecordia sanguis,
Has, illas juvenis petiique adiique puellas,
Hae juvenem crebro me tunc adiere puellae.
Sed reliquas inter placuit Bertranda sorores,
(280) Compos sola mei. lux haec fuit, addit, & annus,
Quae junxere duos. faciles expertus amicos
Difficilesque fui. lenis fuit ille, sed asper
Iste fuit durusque mihi. cognoscere sponsae
Si comites vultis, fuit haec, fuit ista. capillum
(285) Strinxerat in tales nodos. hoc ibat amictu,
Candidaque admisto fulgebat murice vestis.
Has gemmas, haec serta dedi. per strata viarum
Florigeris pueri calathis & frondibus ibant,
Spargebantque rosas laeti. qui federa lecti
(290) Nexuit, iste fuit non pexo crine sacerdos,
Nigra cui verrunt à tergo pallia terram.
Convivas ipsos memini, matresque patresque.
Sex cyathis Decius, septem tum Galba bibebat,
Burra tribus. nimioque Lyce temulenta Lyaeo
(295) Lapsa gradu mulier plenis ludibria mensis
Debuit. agrestem ducebat Lyda choream,
Qua saliente chelyn noster feriebat Iopas.
Verum furta Iovis tremulae modulamine vocis
Festivus cecinit Thamiras. frendebat Aëdon
(300) Horridius, Bacchique Theron Paeana canebat.
Inde cibos recitat digitis & fercla, dapumque
Condimenta. quibus variè distincta figuris
Saltarit larvata cohors, quibus horrida formis
Abdiderint proprios lamiarum tegmina vultus.
(305) Quae thalamum violis immortalique amarantho,
Quae casia Veneris primas asperserit aras;
Quis sponsam malè difficilem, nec sueta timentem
Duxerit in thalamum. quae, cum processerat Eös,
Pulchra verecundam velarint flammea frontem.
(310) Singula narrator memorat. quae, quidque supellex,
Quae tabulae, cathedraeque domus, quae scamna, lavacra,
Quo biberit cratere, quibus carchesia vinis
Spumarint, quali peristromata tincta colore
Induerint circum muros. nunc pristina monstrat
(315) Scrinia, quaeque suo quondam cortina cubili
Fluxerit, & quali speculo Bertranda capillos
Strinxerit. haec umbella caput spaciosa tegebat,
Haec, ait, hinc illinc (memini) pendebat inauris.
Utque in amore solet, pulchris virtutibus ibat
(320) Iuncta mali dispar facies. lascivior illa est,
Casta tamen. formosa licet, tamen illice fuco
Plus rubuere genae. cum nos committeret irae
Impetus, audaci jaciebat fulmina lingua,
Succubuique miser. tunc quid facundia posset
(325) Irarum gliscens stimulis & mobile plectrum
Eloquii serò didici. mutabile valde
Ingenium variumque fuit. motusque feroces
Frangebat lachrymis. rursum placata marito
Paruit officiosa suo. poppysmata amorum
(330) Torquebat limis oculis blandaque susurrans
Voce procabatur. loculis instructior ô quam
Ridebas Bertranda mihi! quam torva fremebas,
Cum mea vix modicis tinniret capsula nummis.
Sera mihi venit soboles, tandemque roganti
(335) Annuit aequus Hymen. & mox ignobilis otî
Impatiens, duris merui stipendia castris.
Ivimus ulterius. quin trans Alpina vagatus
Culmina mox Italos latè bellisque potentes
[In editie-1643: Pyrenesque juga Ausonios bellisque potentes]
Hispanos adii. nos altae moenia Romae,
(340) Tarpeiumque patrem, Capuam, Praeneste, Tarentum
Vidimus. in medio lavi spumantia Baeti
Fraena, Tagumque bibi, & fontes turgentis Iberi,
Herculeaeque viae metam posuere columnae.
Hinc redii, terraque diu jactatus & alto,
(345) Verus Bertrandae possessor conjugis adsum.
    Audivere Patres, sensimque ferocia rostris
Languit, & captum timuit damnare Güerram.
Sed libet admota scrutari conjuge rerum
Dictorumque fidem. venit Bertranda, stupetque
(350) Verba viri, & dubiam mentem per singula volvens,
Natales, thalamique vices, convivia, mores,
Annuit, & confessa palam est, nec dissidet illis.
Haec tamen, haec, dixit, propius didicisse Senatum
Expediet secreta thori. licet ipse silere
(355) Me pudor & Lucina velint, incerta mariti,
Cogor cuncta loqui, & lecti renovare dolores.
Cum mihi vernantis fluerent primaeva juventae
Tempora, conjugiique dies, & sponsa Güerrae
Iungerer, illaesa conjux & inutilis uxor
(360) Virginitate fui. jam tum seu sidere tactus,
Seu mala prolificas hebetassent fascina partes,
Nulla Cupidineis reddebat gaudia votis,
Nec miser in gremium moestae descendit amator
Conjugis, aut gelidum tepefecit flammula corpus.
(365) Nupta licet, nondum uxor eram; vanisque vocabar
Nominibus conjux. sic condormire sorori
Intemerata queat soror, aut bona filia matri.
Cuncta tuli patiens, quamvis divortia saepe
Impatiens suaderet Amor, despectaque penè
(370) Cessisset Veneri probitas. at reddita quando
Prisca salus rediit Guerrae, potuitque maritae
Se praestare virum, veteremque expungere culpam,
Facta sui mater, sterilisque infamia lecti
Displicuit Superis. eadem Pansetta rogatus
(375) Prodidit, & verbis praesens respondit iisdem,
Agnovitque suum frigus, multosque per annos
Extinctas jacuisse faces. dein vota precesque
Pharmacaque ignavum membris pepulisse soporem,
Quem dederat cantus magicaeque potentia linguae.
(380)     Haerent ambiguae docta sub fraude curules,
Inque suas ivit vulgus mutabile partes.
Excussae voces hominum, quis quemque tribulis
Nosset, & ex omni populo documenta petuntur.
Hic ait, ille negat. repetunt cunabula cives,
(385) Et sic ora ferunt Guerram, vultusque tulisse,
Sic flexisse oculos, sic distorsisse lacertos,
Sic risisse, gradum sic suspendisse pedesque.
Hunc vocis meminisse sonum, moremque loquendi
Lentius; haud alio caput & sua tempora suetum
(390) Contorquere modo. vel Guerrae lumina coram
Cernimus, exclamant: vel in hoc se corpore Protheus
Exhibet, aut Stygiis homines illudimur umbris,
Atque oculos malus error habet. pars altera Guerram
Esse negat; constansque sibi, non illa Güerrae
(395) Forma colorque fuit, non haec audacia, fatur,
Non illo incessu, non istis flexibus ibat,
Non tam torva illi facies, facundia nunquam
Tanta, nec in duris animi fiducia rebus.
Talis Tillus erat, tali se Tillus habebat
(400) Ore, manu, motu, tali sermone solebat
Tardius affari socios. ipsissima Tilli
Haec species, haec nota viri praesentis imago est.
Hos inter nullo perculsus pectora luctu
Magnanimus Pansetta stetit. non ulla timoris
(405) Signa dabat, nulla titubant formidine verba,
Nulla cataphractum terrent discrimina scurram.
Qualis in Arctoo rupes immota profundo
Tunditur, & tumidis quatitur secura procellis,
Impulsosque Notis fluctus undasque repellit;
(410) Inconcussus agit causam veterator, & unus
Sufficit. ut leo, quem cinctum venabula circum
Densa premunt, jacula & contos & tela repellit
Solus, & in laxis impunè ferocit arenis.
At Bertranda metumque inter spemque anxia nescit,
(415) Num damnare virum velit, an succumbere victa
Indiciis. sic piniferâ frondator in Idâ
Stat dubius, num quam caput exertare cupressum
Adspicit, & duro surgentem robore quercum,
An velit excelsam ferro prosternere fagum.
(420)     At postquam jactis fatalis litera saxis
Horruit, & nigrum praescripsit Curia Theta,
Damnavitque reum; spreto Pansetta minori
Majus adit limen, Supremaque verba Senatus
Invocat, atque alio renovat sub judice rixam.
(425) Quaesitum in minima est, sapiensque industria quidvis
Cogitat, ut pateant tantae mysteria scenae.
In tenebris lux est, redeunt à luce tenebrae,
Obloquiturque dolus vero. cum parvula fraudum
Apparet scintilla, tamen suspecta putatur,
(430) Et suus in vero labor est. ait esse Güerram,
Ubera quae puero dederat mitissima nutrix,
Atque illos artus & talia membra fuisse.
Surgit ad hanc alius Guerrae de sanguine testis,
Objectatque nefas, & ficti nomina Guerrae
(435) Imputat. in pleno dicturus verba Senatu
Sutor adest, hominisque pedem mensurus, iniquus
Clamitat hic pes est. non haec mensura Güerrae est.
Pes fuit iste viri. non haec mea pertica fallit.
Hinc servata diu producit cingula sartor,
(440) Quaeque fuit corpus crebrò dimensa Güerrae
Fascia, fallacis loquitur mendacia Tilli.
Non humeris ea forma fuit, non inter utrumque
Tanta observavi spatia, aut à vertice fluxit
Linea tam grandis. non hic femorique pedique
(445) Ambitus, aut lumbis, dispar dimensio fraudem
Arguit. hoc Ithacum, Patres, sub corpore claudi
Credite, versutus speciem mentitur Ulysses,
Dissimulatque virum. miles venit unus & alter
Bellorum collega. refert, hunc talibus olim
(450) Consiliis implesse animum, superesse Güerram;
Non tamen incolumem prorsus, sed vulnere laesum,
Et pede privatum dextro; per regna vagari,
Celtarum lustrare locos, moxque affore vivum.
[In editie-1643: Belgarum lustrare locos, moxque affore vivum.]
Quattuor adversae concordi voce sorores
(455) Non dubitant, verus quin coram Guerra loquatur,
Germanique notas monstrant & stigmata fratris.
Verrucam in digitis triplicem, dentemque retortum
Turpius, & planis ungues crevisse figuris,
Sanguineamque oculo maculam lîvere sinistro,
(460) Depilemque locum capitis, documenta Güerrae
Indubitata sui. veteres venere sodales,
Cum quibus aut primos juvenis distenderat arcus,
Reticuloque pilas vel dextrae sueverat ictu
Reddere, vel jacto talos prosternere talo.
(465) Est, qui testatur reducem post praelia quosvis
Nominibus vocitasse suis, dixisse salutem,
Et generis meminisse sui. tunc quemque Güerram
Agnovisse suum, cunctis placuisse Güerram.
    At Pansetta sibi similis pro conjuge certat,
(470) Pro se verba facit. quid prima nocte petulcum
Dixerit illa, aperit. quid, cum langueret amantis
Officium & torpor segnem importunus haberet,
Fecerit; & quicquid solus novisse maritus,
Aut tentasse queat, rostris exponit apertè.
(475) Illa silens multo verum confessa rubore est,
Inque solo fixis oculis haesitque stetitque,
Facti gnara sui. pergit Pansetta. reversus
Da, dixi, Bertranda manum, quà lucet iaspis,
Et dedit illa mihi. vestes mihi porrige, dixi,
(480) Caeruleas, vestes jam tum porrexit easdem.
Pilea da, gemmis quae fascia cingit Eöis,
Et data sunt. petii capulis difformibus enses,
Ocyus accepi. nec me mea cura fefellit.
Summa loquar, Proceres, &, coelo teste, severum
(485) Dicam aliquid, dubiae nebulas quod dissipet aulae,
Et consanguinei convitia diluat hostis.
Non opus est Patrum votis, non judice multo,
Multiplici vel teste mei. sit sola Güerrae
Haec testis Bertranda sui. per numina juret,
(490) Per Styga, per quicquid fuit inviolabile Divis,
Me non esse suum. si faxit, adulter habebor
Perfidus & nectar trabe quadruplator ab alta.
Dic age, dic Bertranda. negas? ad funera, furcas
Tollite me. num victa virum Bertranda fateris?
(495) Credere vos fas est. verbo servare, vel uno
Perdere me mulier poteris. sis arbitra vitae
Et moris tu sola meae. stat femina dictis
Territa, &, incertae metuens perjuria linguae,
Moesta tacet, jurare timet. fiducia moechi
(500) Suspensam praefracta tenet. Tunc ille disertum
Explicat os, & devicto velunt hoste triumphans,
Nunc rabiem tutoris & acres vellicat iras,
Ultricesque minas, & avari pectoris artes,
Suspectamque fidem. facili nunc mobile causa
(505) Conjugis ingenium, tepidosque redarguit ignes.
Vos ego, vos, inquit, Patres appello Tholosae,
Vestram poscit opem nullius conscia fraudis
Simplicitas. cur insonti mihi vincla, catenas
Injicitis? Bertranda mea est. cur carcere claudor?
(510) Guerra loquor. cur clamosi mala fabula vulgi
Distrahor? haud alium spectas natura Güerram,
Non alium, Sol alme, foves. qui segnius aequo
Annuit, injusto par est. sunt vincula poenae
Pars quotacunque meae. caveat peccare tribunal,
(515) Et damnare bonos aut non absolvere culpa.
Res mea, res Superûm est. thalami pro foedere certo,
Quod pepigere Dii. sic ille gravissima fatur,
Et totum spirat scelerato pectore Olympum.
    Est Dea, quae medio sublimis in aëre pendet,
(520) Quam Nemesin dixere, cui poenaeque minaeque
Et rigor immotus castigatrixque malorum
It vindicta comes, coeptis inimica superbis,
Elatosque domans. vigili sunt lumina fronti
[In editie-1643: Praefractosque domans. vigili sunt lumina fronti]
Plurima. fraena manu gestat pateramque. verendum
(525) Ridet, & occultas peccantum prodere mentes
Gaudet & effrenes animi compescere motus.
Viderat haec Tilli facinus, tumidoque nefandum
Vindice subnixum scelus, & jam spernere Divos,
Atque ipsi audacem Pansettam illudere coelo.
(530) Mox fastus exosa graves, calcataque lecti
Sacra, per Ausoniam, Cimbros, Belgasque vagantem
Incitat absentem Guerram, magnisque suorum
Accendit desideriis; nunc prolis amorem,
Nunc patriae studium, nunc conjugis objicit ignes.
    (535) Nec mora, spectatur media Martinus in urbe,
Et verus jam Guerra, cui promissa fluebat
Circum barba humeros; & molem corporis emptum,
Cortice fagineo, crus, non vitale, ferebat;
Praemia militiae. quae postquam fama Tholosam
(540) Implevit, civesque suos, Tillumque forumque,
Bertrandam, testesque & junctos sanguine amicos,
Alter Iudicibus rediit labor, altera rerum
Affulsit subito facies. Pansetta Güerram
Despectat dictisque ferox incessit amaris,
(545) Quaerit & astuta verborum indagine captum
Illaqueare studet. Guerrae contrarius obstat
Guerra. fidem ambobus simili sub imagine praebet
Spectator. non ulla facit discrimina vultus,
[In editie-1643: Spectator. vix ulla facit discrimina vultus,]
Labra, oculi, statura, comae mentumque genaeque.
(550) Mirantur trabeae geminos. distare Güerram
A Guerra stupet omne forum, gradibusque locoque
Non alium discerni hominem. non credit eundem
Esse duos, tamen esse putat. contendere secum
Quemque videt, partesque reum confundere & unà
(555) Actorem. sibimet se contradicere Guerra
Ambigit, aut simili se fallere Morphea vultu.
Nomina cum rogitat Iudex, utriusque Güerrae
Nomen idem est. quo patre sati: pater unus & idem
Dicitur ambobus, materque & frater iidem.
(560) Cum natale solum: patria est mihi chara Tholosa
Hic ait, alter ait. nati quo tempore & anno;
Tempore conveniunt. cum conjux quaeritur; uxor
Bertranda est geminis. cum stirps arcessitur altè,
Nec tunc Guerra alios, alios Pansetta recenset.
(565) Quaeritur: infelix cui fascia strinxerit inguen,
Aut magicae doctrina scholae. se quisque fatetur
Iratam sensisse Cyprin. fortuna rogatur,
Et vitae genus & desertae conjugis olim
Causa, quibus quisquis meruit stipendia signis;
(570) Causa eadem est, sunt signa eadem. Tun’, inquit adulter,
Basia Bertrandae fixisti? basia fixi,
Alter ait. tun’ verba illi solennia dixti
Ante aras oculosque Deûm? solennia dixi,
Promisique fidem. dic, quod tu pignus amoris
(575) Uxori, scelerate, dabas? quae flammea, vestes,
Quae thalamo structura fuit? sat consona fatur
[In editie-1643: Quae thalamo tunc forma fuit? sat consona fatur]
Guerra redux. stupuere Patres. Tunc Guerra locutus
Dic, ait, impostor, quotuplex occulta sinistram
Deturpat verruca manum? Pansetta sinistram
(580) Exerit. haec triplex verum verruca Güerram
Arguit, ingeminat. mihi dens è dente renatus
Stat duplex Martinus ait. Pansetta retortis
Ostentat labiis similem. mihi planior unguis
Ludit in his digitis. digitis ostendit in ipsis
(585) Esse sibi tales Pansetta. Güerra reductis
Paulisper ciliis, oculos nubecula dudum
Insedit tenebrosa meos, ait. ilicet illam
Esse sibi Pansetta oculo demonstrat eodem.
Talis in assumto lusit Thebaïda matrem
(590) Iupiter Amphitruone, thorumque invasit & illa
Mentitus potitur. sic fabula prisca jocosum
Mercurio opposuit Sofiam. cum corpore bino
Esse negat Sofiam Sofias, pariterque misellus
Contundit Sofiam Sofias & tunditur idem.
    (595) Intima scrutatus Iudex secreta maritae,
Fanda, nefanda simul, vocesque & verba Güerrae
Omnia, quae thalamis intersparsisset amator;
Observat discors aliquid. discitque loquacem
Singula versuto Guerram narrasse sodali,
(600) Nec socium celasse suum. Venere sorores,
Amplexaeque virum fixis haesere lacertis,
Attonitaeque stetere comae & vox mutuit illis.
[In editie-1643: Attonitaeque stetere comae & vox haesit amicis.]
Quin lachrymae caruere dolo, planctusque dolorque
Ipsaque confessa est verum natura Güerram,
(605) Quaeque arcana movent cognatam semina gentem.
Tunc eadem affines, eadem dixere propinqui,
Dumque intenta ferunt per totum lumina Guerram,
Erravisse pudet. gavisa supervolat uxor,
Et pudibunda rigans guttis humentibus ora,
(610) Hic meus est, inquit, non tu Pansetta, Güerra.
Talis erat, talis thalamum conscendit & illa
Voce fuit. tali nobis sermone solebat,
Et tali gravitate loqui. deliquimus omnes,
Perfidaque incautam tenuit fallacia mentem.
(615) Non ego conjugii mulier promissa fefelli.
Non peccat, quae se nescit peccare. nec ullum
Crimen habet, quae non animo, sed corpore moecha est.
Impolluta sui, quamvis Pansetta cubile
Polluerit, visusque mihi est jacuisse Güerra.
(620) Arripui neglecta virum, dum longius erras.
Arripui, sed capta tuae sub imagine formae.
Si fuit errandum, causas habet error honestas.
Quodque caput rerum est, ex te proavosque genusque
Hausit, & illa tibi quae quondam dixit in aurem
[In editie-1643: Hausit, & ipsa tibi quae quondam dixit in aurem]
(625) Noster amor. Paphios potuit recitare labores,
Fataque fortunasque thori. quae vespere sero
Murmura, quae prima venientis luce diei
Ediderim. norat, quicquid coenacula clausum,
Quicquid honorati custodivere penates.
(630) Sic tua garrulitas atque importuna loquendi
Libertas nocuit geminis. hinc subruta lecti
Majestas veneranda fuit, tantoque paratu
Causam moechus agit. nec solum femina victa est
Astubus, hi mecum Proceres, haec tota Tholosae
[In editie-1643: Fraudibus, hi mecum Proceres, haec tota Tholosae
(635) Aula vacillavit, cunctaeque haesere cathedrae.
Haec effata fuit. cum dura voce supinae
Conjugis immanem perstrinxit Guerra stuporem.
    Quae, Bertranda, tuam cepit dementia mentem?
Quae rabies tanta oppressit caligine caecam?
(640) Non caret hic error culpa. non illa meretur
Improba simplicitas veniam. quae secula credent
Uxorem in proprio falli potuisse marito?
Ignorasse sui certa argumenta mariti?
Aut proprios in amore jocos, aut corpore toto
(645) Pulchrum aliquid, vel foedum aliquid. maculaeque plicaeque,
Hîc lentigo levis, caecaque in parte mariscae,
Naevulus aut callus, vel non exstincta cicatrix
Discrevisse viros poterant. Sua novit Ulyssem
Penelope, quamvis tot lustra errasset & annos;
(650) Antinoique dolis vafroque pudica Medonti
Restitit. errarint alii, fraterque sororque,
Aula, propinquorum quisquis siet. unica tu me
Debueras pernosse. nec ignorantia sexu
Diluitur. poterant verum ostendisse Güerram
(655) Plurima. transactae poterant ostendere noctes,
Amplexusque mei & blandissima verba procantis.
Decessit thalamo probitas. insana libido
Lascivos tibi suggessit sub pectore motus,
Et nova materies turpi quaesita furori est.
(660) Illa virum lachrymis, gemitu, verbisque severum
Mulcet, & antiquos reduci commendat amores
Nequicquam. tetrica lachrymantem fronte repellit
Guerra ferox, & saevus & implacabilis adstat.
    At Themidis patribus tantos componere fluctus
(665) Cura fuit. profugumque domo patriaque Güerram
Incusant, sociisque suis reticenda locutum.
Hinc fluxisse mali causas, primumque nocendi
Pansettae subiisse animum; veteresque relictae
Uxoris tepuisse faces: nunc corpore laesum,
(670) Nec totum rediisse suis: hoc conjugis esse
Afflictae commune malum: jam disceret esse
Cautior, & vanas linguae compescere voces:
Solliciteque loqui, nec Sacrum prodere lecti.
Sic Procerum studiis, sic, applaudente Garumna,
(675) Iuncta est loripedi rursum Bertranda Güerrae.
Unus tantarum fraudum scelerisque magister,
Fabula cui vario stetit admirabilis actu,
Hanc Tillus cervice luit, tragicoque tumultu
Obscoenum absolvit facinus. sua poena secuta est
(680) Artificem, celebrique reo trux fascia guttur
Alligat, & postquam jugulo spirare negatum
Et vitae praeclusa via est; Vulcanius ignis
Semineces ussit flammis ultricibus artus.


Ad Illustriss. Comitem
ULRICUM,
Frisiae Orientalis Comitem, super lite cum
    Catthorum Principe.

MAgne Comes, si me Mavors genuisset Achillem,
      Pelleret infestas haec mea dextra manus.
Sin idem me bellacem genuisset Atriden,
      Martia in Advaticis Hassia staret agris.
(5) Non iras, Ulrice, meas, nec Eliza, mereris.
      Femina Dux, Frisiae Dux sine lite placent.
Omnibus innocuae cupiunt prodesse Camoenae.
      Inter tanta Ducum nomina, neuter eo.
Quam vellem Hesperiis Catthos incumbere terris.
      (10) Quam nollem Frisios publica damna loqui.
Inclite Chaucorum Princeps, tibi federe Belgae
      Iungimur, & nostrae sors tua mixta rei est.
Inclita Catthorum Princeps, tibi sanguine nostri,
      Principis & Celsi jungimur Auriaci.
(15) Quo vertet se Belga. vices hinc, inde dolemus,
      Et vester mediis arbiter haeret aquis.
Composuere truces tot regum basia rixas,
      Maximaque ad pacem pondera sanguis habet.
Hos motus, tantas animis desuescite lites.
      (20) Uniat Auriacus regna ducesque pater.
Ille Tago Scaldique gravis jam totus Ibero
      Instat & incoeptum belliger urget opus.
Ne remoram tantis excelsi Principis ausis
      Ponite, nec sociis finibus este graves.
(25) Cernite nos, qui victores pugnamus, amicos.
      Nec noceat Batavis rixa propinqua meis.
Si placare Duces nequeunt thalamique genusque
      Et quae pro patriis gessimus arma focis,
Nec Ducis Auriaci curae, nec* chara Potentum
      (30) Nomina, nec vultu Pax veneranda suo:
Nec quae saepe Deos placarunt carmina: placet,
      Qui jugulos vestos impetit, hostis Iber.


Epistola Eminentissimi
    CARDINALIS
ARMANDI RICHELII.

        Clarissimo ac Eruditissimo viro Gaspari
                Barlaeo, S.P.


HEroicum carmen tuum accepi, legi,
perlegi. eo gratius fuit, quod veluti
miraculo factum est, ut dum Panegy-
ricum meum ad me miseris, tuum à te acce-
perim. Laudantis saltem & laudati Panegy-
ricus est libellus tuus. Dum, quae nobis tri-
buuntur, gesta extollis, ingenii tui acumen
& industriam exhibes, eruditionem tuam
prodis. Sic tibi metipsi gratias debes, sed non
solus, referam pro utroque & merito. cum
tuo factum sit beneficio, ut majorem tui
quam mei curam habere tenear. Religiose
id me praestiturum agnosces, si res locusque
dabunt.

Versibus tuis qualis esse debeam Orbi
    Christiano palam fecisti. Ectypum
    meum ad te mitto, ut te doceat, qua-
    lis sim. Si in eo affectum erga te
    meum non cernis, agnosces, si usui
    unquam tibi esse possim.

                                  Armandus Card. de
                                              Richelieu.


Datum Parisiis 8. Kal. Feb. 1642.

Continue