CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS I, p. 275-358

Continue

RHENO-BERCA CAPTA,
Federatorum Ordinum auspiciis, Duce belli
    Illustrissimo, & Invictissimo Principe,
    FREDERICO HENRICO, Arausio-
    nensium Principe, &c.

Petit 46
HAeremus rursum Batavi Belgaeque. nec arma
Omnibus, aut pax alma placet. cupit ille cruentum
Fulminei Mavortis opus; cupit ille serena
Pace cruentatos mutari falcibus enses.
(5) Omnis in ancipiti patria est. pars utraque donat
Votis verba suis, causasque interjicit illis.
Hic Tartessiacae grandes exaggerat aulae
Et Siculi rectoris opes; & mobile coecae
Ingenium moresque Deae: quam nesciat uno
(10) Mars alius constare loco: quam nostra laborent
Et longo lachryment attrita aeraria censu.
Alter fucatae molimina subdola pacis,
Suppositosque timet studiis fallacibus hydros.
Nec Martem cessare cupit, dum Marte juvamur,
(15) Dum dissentit Iber, dum magnas inter habetur
Pauper opes; vario regalia castra vagantur
Principe, dum geminus nobis acciditur Indus,
Et promissa sibi sperat stipendia miles
Nequicquam; dum Finnus ovat, tot moenibus Ister
(20) Exuitur, cunctisque ruit victoria campis,
Ipsaque prudenti arrident Capitolia Gallo.
    At vigil Auriacus, tantae dum pondera molis
Unanimes volvunt Patres, stat certus eundi
[In editie-1633: Conscripti volvunt Patres, stat certus eundi]
Quo belli fortuna vocat, quo classica totum
(25) Invitant rapiuntque Ducem; nec fluctuat anceps.
Quippe animo patrius vigor incubat. otia nescit
Mens cognata polo, solers instare labori,
Successus urgere suos, captare nocendi
Tempora. Te, veteris domitor fortissime Galli,
(30) Nassovius virtute refert. se pectore in isto
Impiger agnoscit Macedo, gentisque Libyssae
Ductor Agenoreus. quibus ipso à limine vitae
Omnis sub clypeis bellatrix transit aetas.
Has animas vis major agit. sublimior aura
(35) Adstat semideos & rebus nata gerundis
Pectora, nec claras patitur segnescere mentes.
Una triumphatrix animosi gloria lethi
Accendit vegetatque duces. non pulvere fessos
Tardant Phoebaei radiis flagrantibus ignes,
(40) Non revocant insani imbres, coelique ruinae,
Non labor duris paupertas obvia castris.
Nil grave pugnanti est. dicas regnare potentes
Cum Iove, & adversis animos opponere fatis.
    Ver erat, & rigidam coeli clementia brumam
(45) Truserat in Tanain. jam Sol Ledaea tenebat
Sidera, vicino subducens lumina Tauro.
Arma capit Batavûm pubes, & plena furoris
Neptuni soboles alias exsurgit in iras,
[Praelia semper amans & par cuicunque periclo.*]
Ingentisque animo repetens lacerata Philippi
(50) Imperia, aeternae pulsat proscenia famae,
Et precium exactis gestit conferre triumphis.
Tu, quae saeva jaces Ubiis contermina priscis
Berca, catenati praedatrix improba Rheni,
Posceris, & forti quondam regnata Quirino,
(55) Auriacis audax opponis moenia castris.
Stant turres, labor Ausonius, celsoque minantur
Vertice, defendunt terrestres oppida clivi,
Et validae cingunt dorsis immanibus arces.
In fluviis castella natant. praetenditur urbi
(60) Non unum Mavortis opus, densisque suorum
Cingitur excubiis, & crebro fulminat ictu.
Talis in hostilem sublimis Alesia Romam
Inconcussa stetit, tales pugnasse Plataeas
Fama fuit, cum Sparta suum circumdaret agmen
(65) Stipitibus. sic Byrsa truces Didonia vallos
Obtendit Latio, pugnantem Thala Metellum
Detinuit, Mariumque ferox munimine Capsa.
At contra in bellum terrae victricis alumni
[In editie-1633: At contra in bellum terrae dominantis alumni]
Ibant, nec reditura omnis selecta juventus,
(70) Quae Martem inscribit genti, atque insigne superbum
Armat terribiles in regum colla Leones.
Adsunt Battaviae populi, validusque Sicamber,
Et Mosae potator, & insuperabile bello
Aequoreum genus, & mediis habitator in undis;
(75) Quique Caledonio se duris in aequore lavit
Scotus, & indutus gentilia lina Britannus,
Gallorumque manus, braccataque corpora Rhaeti,
Et procul Hercyniis Germanus missus ab oris.
[In editie-1633: Et gradivicolis Germanus missus ab oris.]
Stat sonipes, camposque novis hinnitibus implet,
(80) Atque jubatorum phaleras dissolvit equorum
Acer eques; nec jam curat substringere loro
Manantes cervice jubas, vel ephippia poscit
Auratis distincta notis. spumantia frenis
Ora placent, crudique feris calcaribus armi,
(85) Et galeae minitantis apex, & missile telum,
Et mox abdendi jugulis hostilibus enses;
[In editie-1633: Et mox abdendi jugulis crudelibus enses;]
Sic Poenum incessisse putem, cum cincta doloret
Excelso quondam consurgens colle Sagunthus.
Quam circum Libyae populi & stipata premebant
(90) Agmina, & incassum bellax cingebat Iberus,
[In editie-1633: (90) Agmina, & incassum dives vallabat Iberus,]
Magnanimam claudens sinuatis flexibus urbem.
Ipsa suis animosa malis, patribusque Latinis
Infelix fidei custos, dum signa manusque
Expectat socias, siccatas sanguine venas
(95) Urit & aeternis arsit victura favillis.
Instant audaces Belgae, fossisque viisque
Adrepunt taciti. terrarum involvitur ordo,
Et mutant elementa vices, dum tramite flexo
Abdita bellaces sternunt vestigia talpae.
(100) Occubuere duces ferro, queis praemia belli
Invidit fati rabies. quae proxima laudi
It via, fit letho proprior. fiducia gressum
Promovet ulterius, perferre facillima mortem,
Et secura rogi, quoties audacia pulchris
(105) Nititur officiis; patriaeque ferocia causam
Promovet & fines intra pugnatur honesti.
    Audiit insolitum belli sub gurgite murmur
Rhenus, & attonitum vitreis caput extulit undis.
Illi de summo pendens barba hispida mento
(110) Horrebat, bifidoque fluens divisa meatu,
Canitie veneranda fuit. mox totus aquosis
Cinctus arundinibus, muscoque revinctus & algae,
Ut vidit positis pugnam incrudescere castris,
Alternoque virûm pensari damna cruore,
(115) Sub pedibus trepidare solum, nigrantibus astra
Vorticibus flammisque tegi, semiusta cadentum
Corpora suppositis socios portare lacertis.
[In editie-1633: Corpora protensis socios portare sub hastis;]
Haec inter miseranda ducum certamina, voces
Auriaco Patriaeque senex infrenduit istas:
    (120) Maxime Tartessi domitor, quo vindice rerum
Ipsa sibi stantem possit Bellona timere;
Discant Scipiadae, discant producere vallos
Iuliadae Drusique, meas celebrata per undas
[In editie-1633: Iuliadae Drusique, meo celebrata profundo]
Nomina: qua validi fregisti robor Mosae,
(125) Hos muros subverte manu, portasque feroces
Armis rumpe tuis. en propugnacula nutant,
Iamque omen fecere Dii. locus iste propinquo
Incubat imperio, & toties mea flumina saevit
Iussibus, & foetas inimica coercuit alnos.
(130) Illa per extremos missis praedonibus ivit
Marsacios, vinxitque tuum pater Isala civem.
Bructerius hanc Saliique procul timuere, nec usquam
Per mea securus perrexit rura viator.
Imprecor arma armis. damnant te, Berca, ruinâ
(135) Ultores superi. vultus tibi torva cruentos
Eumenis obvertit, totamque à sedibus urbem
Convellit, crebrisque aperit tua moenia telis.
Huic agedum succumbe Duci. quae saepe tot hostes,
Tot circum positas sensisti obsessa phalanges,
(140) Conciliare mihi. memini, cum Cantaber illâ
Victor staret humo; memini, cum victus Iberus
Cederet. atque iterum captas conscenderet arces
Impavidus Ligur. in partes nunc scriberis istas,
Nunc alias. magnis Ducibus servaris arena,
(145) Nec constas vincenda tibi. possessor in orbem
Commeat, inque vices alternant numina fasces.
Non equidem Divûm titulis coelestibus horrens
Eugeniae tibi Fossa potest praebere salutem.
Nassovio pars una patet, qua Venloa regis
(150) Dedidicit jam jussa sui. latus, ecce, laborat
Oppositum. cessa nobis Hispane, minari;
Vicinumque meo confundere flumine flumen,
Et miscere Deos. isto lusistis in Isthmo
Incautae mentes, & toti fabula mundo
(155) Facta est sedulitas intempestiva nocendi.
Quot longè castella jacent, tumulique minaces,
Et custoditae profugo jam milite glebae,
Accedunt spoliis. fruitur fossore Philippo
Nassovius, vallosque tenet, quos fecerat alter.
(160) Iamdudum armatae gentes & classica regnis
Insonuere meis. Nemetum diffusa per agros
Ipsa Palatinis Hispania collibus atrox
Consedit, fusoque alibi rubuere cruore
Vangiones. priscis veneranda Moguntia sacris
(165) Irasci sibi posse Deos & numina sensit.
At nunc tranquillae currunt mansuetius undae,
Atque alius passim rerum mihi nascitur ordo.
Accepit dominum Nicer, & Cantabrica fregit
Ultrici vexilla manu; Sueonumque sub armis
(170) Maurorum cessit soboles, ac reddita Phoebo
Extorres ad se vocat Heidelberga Camoenas.
Tu quoque, qui nobis animos, laurosque, decusque
Restituis, Frederice, cui Mavortia semper
Indomito vis igne calet, quem fama per altas
(175) Caelicolum vectat sedes, rebusque secundis
Involvit Superum favor: hanc quam cingimus urbem
Redde mihi & victam reliquis attexe trophaeis.
[In editie-1633: Disjice, & hos reliquis titulos intexe trophaeis.]
Sic tibi pacato decurret flumine Mosa,
Et Vahalis, mea progenies. sic, hoste remoto,
(180) Continuas Ubiis Belgarum regna vetustis.
At vos belligerae, quibus inter tela globosque
Contigit oppetere, & pulchra succumbere morte,
Ite, decus terrarum, animae; camposque tenete
Elysios, placidasque domos habitate piorum.
(185) Illic & Decios inter, fortesque Camillos
Tercentum immixti Fabiis errate, creberque
Manibus occurset Paulus. conjungite dextras
Miltiadi, & coram magni Philopaemenis ora
Et Nicias spectate, & quotquot Roma cadentes
(190) Vidit, & assertae civili sanguine Thebae.
Per vos nudatis Libertas tracta capillis
Ostentat generosa caput. Respublica vestra
Stat defensa manu, vestris asserta lacertis
Incumbit tumulis lachrymans, testataque Divos
(195) Spondet perpetuae flagrantem lampada famae.
Hoc aliquis certè patriis projectus ab oris
Optabit cecidisse loco; fixisse trophaeum,
Alter ubi Aeacidae telo jacet Hector, & alter
Sarpedon, ubi tot nostris demersa sub undis
(200) Extremos repetunt spirantia corpora Catthos,
Aut Flevi sorbentur aquis, vel in aequora tendunt,
Helia qua laxos expendunt ostia fluctus.
Queis vero belli melior fortuna pepercit,
Audite ô gentes. belli cognoscite causas,
(205) Nec sceleri donate manus. vos commoda recto,
Non lucris postferte fidem. terrore modesto
Frangite praecipites animos, animisque morantes
Castigate meus. à clara pauperis umbra
Discite Fabritii patriam defendere gratis,
(210) Et Curii laudare dapes. adversa Sicinnî
Vulnera degeneris doceant contemnere pugnae
Opprobrium. vindex fugientes occupat ensis,
Stantibus avertit virtus. taciturna probatur,
[In editie-1633: Stantibus avertit virtus. hae saepè probatur,]
Propositique tenax vana est fiducia linguae.
[In editie-1633: Cum tacet, & vanae nescit spiramina linguae.]
(215) Discite justitiam, & strictis insistite jussis
Imperiisque Ducum. victis compescite dextras
Hostibus & tutae ne spernite federa pacis.
Displiceat promissor Iber. tunc credite lenem,
Cum timet, & facilem vobis, cum succubat armis.
(220) Hoc Batavus sociisque monent, quos legibus aequis
Iunxit inabrupta concorda longa catena.
    Vix ea dicta dedit, Rhenus, rigidumque sub alveo
Abdidit os, cum Berca sui terrore pericli
Fracta stetit, spectansque opera interrupta, minasque
(225) Murorum ingentes, & collucentia flammis
Oppida, surreptas coeptis audacibus arces,
Hesperiasque alia nugari parte phalanges;
Annuit Auriaco, & dominos venerata potentes
Nascentem auspiciis felicibus inchoat annum.


POEMATION
In DUCATUM LIMBURGICUM,
    additum Federatorum imperio, armis &
    Virtute Illustrissimi Principis FREDERI-
    CI HENRICI, Arausionensium Prin-
    cipis, &c.

Petit 42
POst urbes jam regna ruunt. post oppida totis
Limburgum famulatur agris, & vindice ferro
Longius Auriacis radiat sors nostra triumphis.
Vix debellata Mosam mitescere ripa
(5) Vidimus, & valido contundi cornua Tungro,
Ataque Nassovia convelli Pergama dextra;
Hesperios trepidare duces, Baetimque superbum
Credere, quàm praestet querulis Concordia terris;
Ut Batavûm solo felicius ordine virtus
(10) Pugnet, & Austriacas frangat discordia partes;
Quaeque solet dubiis rebus comes ire potentum
Suspiciosa fides, & regnum credulus error:
  Cum pater Auriacus, (nec enim cessare ruentem
Sivit amor patriae) tantis successibus acer
(15) Institit, & claras sceptris regalibus arces,
Et formidato titulum subduxit Ibero.
Nos fecit Fortuna Duces. invadimus armis
Iam Comitis, iam Regis opes. ut nomine distent,
Imperio Belgae fasces confundimus uno.
  (20) Hactenus unanimi septem viguere Sorores
Et bellum gessere manu. secura sub isto
Libertas stabas numero. Tu magne Sicamber
Totus in adversum contrto crine Philippum
Torsisti tua tela ferox; Tuque ultime Rheni
(25) Accola, qui gemino spatiosam gurgite Tethyn
Neptunumque bibis, Catthis illisus arenis,
Sprevisti mandata Tagi, dominumque potentem
Iam cogis meliora loqui. qui Martius undis
Innatat, & patula circumdatur Amphitrite,
(30) Signa per oppositos duxit victricia mundos
Toxander, geminoque potens apparuit Indo
Pugnavere graves Frisii, mitraque juxta
Oppida, sacrorumque satur surrexit in hostem
Civis, & immitem excussit cervicibus Albam.
(35) Isala pacato junxit sua federa Vidro,
Atque eadem potuit devictae causa placere
Multorum, Groninga, tibi. tot sedibus hostes
Excivit, Rex magne, tuos afflicta piorum
Relligio, & spretas lachrymans Respublica leges.
(40) Hae vicere manus. istis ductoribus in te
Ultrices toties acuit Bellona phalanges.
Adspice quem nostris sentis frendere Leonem
In ratibus, celsisque trucem praeludere rostris.
Quot tenet exerto glomeratas ungue sagittas,
(45) Tot dominos regnator habet. nunc additur illis
Alter, & octavos poscunt subsellia Patres.
  Crescimus, & parvis diffusa potentia coeptis
Conatus stupet ipsa suos. penè ebria votis
Deficit, & metuit cursus fortuna secundos,
(50) Diffiditque sibi. quò non virtute vagamur?
Quò Patriae se tollit honos? an aemula Romae
Gens sumus? & cupiunt aliquid concedere Divi,
Quod sperare vetant? qui pastorialia Tybris
Moenia, & exiguo surgentes cespite portas
(55) Vidit, & angustis didicit subsistere rebus;
Qui Senonum furias saevique incendia Brenni
Pertulit, ut posset bellis majora mereri;
Crustonimus Veiosque domat, Rutulosque Faliscis
Addit & Ausonias serpit bellator in urbes.
(60) Gliscit cura Ducum, totumque Quiritibus orbem
Latius expandunt Superi, crescensque potestas
Iura triumphatis voluit praescribere Medis.
Sic auctae spes Grajugenûm. sic Pella superbam
Hellada, & augustis iunxit Babylona trophaeis,
(65) Thessalaque extremis fremuerunt classica Bactris.
Qui primùm timidis haesere paludibus, exin
Sceptra per Adriaci vastissima littora ponti,
Euganei fudere sinus, Cyprumque Rhodumque
Et cunas tenuere Iovis. Nos, nescia frangi,
(70) Paupertas fecit dominos, & conscia recti
Memnonios ultrà fines potrusit egestas.
Ivimus, & pressi nunc huc, nunc fleximus illuc,
Atque humiles aliis animos ereximus ausis.
Non aliter, quàm cum Boreas immanior igni
(75) Incubat. ille leves intendit flamine motus,
Et vicina vorat flammisque sequacibus instat.
Quod deerat, supplevit Iber. libavimus amplas
Occidui rectoris opes, spatiisque sub arctis
Assueti regnare, vagi per caerula Nerei
(80) Aequora digressi parvas res auximus armis,
Oceano monstrante viam. nunc, Marte secundo,
Hîc terras, Hispane, tuas partimur & urbes.
Dos regnatricis Mariae, quae iure nepotum
Caesarea quondam coiit sub conjuge, Belgis
(85) Burgundo genitore satâ, divisa tenetur.
Scribimur haeredes armis. devolvitur ad nos
Portio, sed belli studiis. tibi sanguinis ortus
Continuat tam grande bonum. nos gratia Divûm
Participes Mavorsque facit. tu stemmata patrum,
(90) Tu genus & longo numeras patrimonia censu,
Nos agros finesque tuos virtute meremur.
Audi posteritas Batavae miracula gentis,
Et facinus, quod sera probes. si Dardana quondam
Fortiter Argolicos remorata est Troja furores,
(95) Nec voluit subitò vinci: si longa Sagunthum
Bella domant, tardi Mutinam fregere laboras,
Et lentis cecidit praefracta Numantia castris:
Nassovio paucae donant nova moenia luces,
Et pulchri jus omne soli. Vos oppida Reges
(100) Vincite, vos ternis tandem diffringite muros
Messibus. est aliquid Morinûm perrumpere portus,
Aut fastidito Bredam cessisse labori.
Subditur haec nutu regio. stat culmine celso
Arx invicta, potens, Capitoli immobile saxum
(105) Quale fuit, vel qua suamet fastigia Petra
Horruit. & quamvis dura se rupe tuetur,
Dat victas mansueta manus. sic Dacia capta
Accessit Trajane tibi, gnarusque sagittae
Pannonius, Dravusque & torvi barbara Savi
(110) Gens, durata malis. sic summo chara Tonanti
Surrexit Iudaea Tito. vix pulvere campi
Et circumfuso fumabant milite colles,
Et feriit catapulta domos; mansuescere corda
Sensimus, & certae concedi pignora pacis,
(115) Obsidibusque fidem stringi. Tunc ipsa serenos
Limburgum explicuit vultus, grandisque senecta
Virginis os habitumque gerens, his ora resolvit
Vocibus, Auriacumque decens affatur ovantem:
    Quos tibi submitto, Princeps invicte, penates,
(120) Hi sunt, quos priscis iunxit Brabantia sceptris,
Armorumque minae forti rapuere Sicambro.
Iura Ducis Caesar dedit, & praelustribus ire
Sublimem voluit titulis. Lotharingica sensi
Imperia, & nostro manans ex ordine primum
(125) Ostendit diadema Tago. non vile capessis
Nomen, in illustres victor transmitteris oras.
Quanquam omnis, quicunque tuis decurritur annus
Auspiciis, faustum dederit successibus omen,
Sitque tuae toties laurus circundata fronti:
(130) Haec tamen ante omnes lux exoptatior, actus
Irradiat, Frederice, tuos. Tunc clarius orbi
Flammiferi lucet lampas pulcherrima Phoebi,
Cum coeli suprema tenet, Cancroque paratur
Solstitium, atque humiles declinat sidera terras.
(135) Haud aliter Batavi sidus venerabile regni
Hac fulges statione magis. quanto altior astris
Inferor, atque meus brumam glaciemque nivesque
Servat apex, nixaeque iugis immanibus aedes:
Tantum se nostro tua tollit colle potestas
(140) Celsius, & summae radit fastigia laudis.
Hic Druidum vicina vides, Gallusque fluentem
Stringit lege comam. latus insuperabile claudit
Iuliacum, Spadaeque rigant confinia fontes.
Ferrea Eburonum soboles viresque animumque
(145) Subdit, & umbriferae praebent solatia silvae,
Arduennae nemus, & viridanti Fannia luco
Nobilis, attonitisque adolent altaria Faunis.
Triptolemus foetis Cererem profundit aristis,
Pan ovium custos plus me, quam Maenala, curat
(150) Luxuriant passim Satyri, & lasciva Napaeae
Numina, fontanis turgescunt flumina rivis,
Laeta susurrantes saliunt per gramina lymphae,
Mobilibusque rigant circum pomaria guttis.
Hic Bajas spretis Italis agnosce, locosque
(155) Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Me jaculis Dictynna ferox cursuque pererrat,
Iejunique canes in apricis collibus errant,
Spesque suas prensant oculis. me Phasidos ales,
Argoa primum quae deportata carina est,
(160) Nutrit, & auritis distinguens tempora plumis,
Praebet honoratis lectissima fercula mensis.
Fundunt effossi durissima marmora montes,
Ut discam quoque dura pati. quae fabricat enses
Vena mihi vario currit distincta metallo,
(165) Et quae fulgenti distinguat jaspide pectus,
Aut rubicunda notis tingat flaventibus aera.
Belgi sumen habes. tales tibi Iuppiter agros
Destinat, & sanis totum beat aethera flabris.
Me cape consortem, Princeps. en federis adsum
(170) Pars, forsan postrema, tui. dum fata sinebant,
Regalem colui Eugeniam. nunc turbine rerum
Custodita minus dominum cum milite muto.
Tu, precor, excelsas habita tranquillior arces;
Neve meas violet belli vis effera portas.
(175) Da requiem, civesque tuis amplexibus abde,
Infestosque meis propulsa rupibus hostes.
Dum tua sum, tutare Deam. servator honesti
Hos moderare lares. armis si succubat impar
Sors mea, tu rara vincas pietate triumphos.
(180) Bis vicit, quicunque suos dum perdomat hostes,
Demissa se mente domat. Dîs proximus ille est,
Qui coelo debere putat, qui castra coercet
Legibus & placidis informat moribus urbes.
Quam latè bellator abis, quoque fama vagatur
(185) Iustiae fideique tuae. non fessa relanguet
Officii virtus. media inter tela facesque
Castigas Martis rabiem. pugnare paratus
Parcere vis, bellique levas probitate furorem.
Accipe me, civesque meos. tibi flumina subdo,
(190) Oppidaque & votis famulantia rura secundis.
  Ut dixit, plausum Virgo dedit. inde per omnes
Auditur sonitus colles, Corybantia qualem
Cymbala dant, quoties festo Berecynthia curru
Invehitur, crinemque rotant gaudente Lyaeo
(195) Maenades & festo resonat clamore Cythaeron.
Ilicet accensi fundunt nova sulphura campi,
Plus omnis revirescit ager, plus saxa renident,
Uberaque insolito distendunt pascua lacte.
Quique rigat terras piscoso Waesius alveo,
(200) Laetitiae dat signa suae, Mosamque propinquo
Largius amne bibit, Batavûmque audacior arma,
Loricas galeasque vehit. Sic desinit annus,
Et tanta imbriferi gaudent appendice menses.


VENUS BRITANNICA,
Sive in nuptias Celsissimi Principis. D. GUI-
    LIELMI, Arausiorum Principis, &c.
    Cum Serenissima Principe D. MARIA,
    Serenissimi, Potentissimique Magnae Bri-
    tanniae, &c. Regis CAROLII, Filia
    Primogenita.

HUnc primum, Guilielme, mihi concede laborem,
Dum Sponsum te sceptra creant, teneraeque juventae
Augustos regina Paphi decernit amores;
Amplexusque tuos & vix jam conscia rerum
(5) Oscula, & arsuros flammis regalibus ignes,
Veraque Nassovii suspendit gaudia lecti.
Dat myrtum, sed non thalamis inspargit amantum;
Insontesque Rosas, nulla quae cuspide laedant;
Malaque Arausiacâ decerpit ab arbore, sed qua
(10) Ipsa sibi vellent minus immatura videri.
Sic juvenis quondam Cyprin dilexit Adonis,
Cum nondum pharetratus erat, nec tenderet arcum,
Nec jaculis saeviret Amor, nec montibus altis,
Parvulus attonita premeret vestigia damae,
(15) Diana Faunique comes. sic pulcher Iülus
Nascitur, & magnae servatur pronubus Albae,
Imberbis licet, & nondum custode remoto
In se ventura servaret semina Romae,
Tarpeiosque patres, tantique exordia regni.
    (20) Templa patent portaeque Deûm, coelique sacerdos
Verba praeit juranda Tibi. sed templa Dione
Claudit adhuc, Venerisque puer; dum mascula totum
Exspectat natura virum. regalibus infers
Federibus promissa thori; das federis arrham
(25) Conjugiique fidem. sed dulcem conjugis usum
Nescit Hymen. blando cuncti sub nomine tecum
Ludimus, & Sponsi festiva vocabula laetus
Ingeminat Tamesis verbisque effeminat aulam.
Non es, quod mox esse voles. fis jure maritus,
(30) At nondum officiis exples. tibi rector Iernes
Donat in uxorem, quae nondum ducitur uxor.
Nubitur & nondum nupta est. tua dicitur esse
Intereà, dum Virgo manet. plus lege ligaris,
Quàm consorte thori. nectit consensus utrumque,
(35) Quos dirimit cortina duos. spes nulla cubili est,
Quod socio nondum igne calet. non lumina praefert,
Non thalamos Hymenaeus adit. non Phosphorus Oetam
Deserit aut vestros tenebris involvit amores,
Absconditque diem. Mariam cum respicis, aequâ
(40) Voce juvas; certique beas Celsissimus ostrum
Pollicitis, & sola tuae praeludia flammae
Ostendis, primique doces elementa furoris.
Cum grandis te Virgo videt, quàm vellet adulto
Posse loqui, quae nescit adhuc. suspirat amanti
(45) Purpura & infirmis veneranda irascitur annis
Virginitas. & cur passim sibi tanta paretur
Scena, stupet. cunctas jam fastidire puellas
Incipit & sensim vultu praeferre maritam.
    Magne Heros, toties lauros & praelia scripsi
(50) Patris, & armorum tot victis moenibus artes,
Nunc fratrum castris Vahalim, nunc compede vinctos
Et Mosam Rhenumque Deos, tremefactaque Scaldis
Littora dispersosque Duces. interritus ivi
Per medias Belgarum acies, fossasque globosque;
(55) In vallis, sine caede, steti. perrupimus arces.
Sum factus, sine fraude, Sinon. mea tympana Phoebi
Percussit furor & tantarum publica rerum
Nuncia Musa fuit. regali incendia classi
Nuper & Hesperiis immisit puppibus ignem,
(60) Audaci Mavorte pater. tunc buccina facti
Ingentes cecini Batavûm per regna triumphos,
Et formidatam Aönides mersere Teresam.
His alias, Guilielme, faces, nec noxia vibras
Fulmina littoribus, nec te grandaeva profundi
(65) Diva pavet, trepidatque tuis Nereia flammis
Filia Nereidesque Deae. quin aequore in ipso
Fluctibus adspergunt venientem & mollibus unum
Floribus & verna Tethys totum induit algâ.
Et cantus iterant illos, quos tempore Pelei
(70) In Thetidis thalamo Aemoniae cecinere puellae,
Totaque divinae recitavit Phtia maritae.
Tum pelago periere rates. tibi salva paratur
Conjugio devota ratis. tunc sanguine Duna
Irrubuit. nunc Sponsa rubet sentitque pudoris
(75) Auspicia, & teneris nascens se prodit in annis,
At nondum sibi notus, amor. tunc montibus altis
Constitit & subitis stupefacta Britannia latè
Ignibus, attonitum gaudens damnavit Iberum.
Nunc eadem, dum transtra videt Batavûmque carinas,
(80) Auriacumque suum & Sponsi venientis honorem,
Plaudit, & optatis disponi sidera poscit
Sedibus & prono Sponsis praeludit Olympo.
Tunc genitor Regum terror fuit, aspera belli
Tempestas & turbo maris. nunc mitior audis
(85) Regis amor Mariaeque tuae. tunc praemia pugnae
Captiva cessere rates & cognita Baeti
Nomina bellacesque viri. mitissima nunc te
Adspicit & tibi donatur generosa virago,
Libertatis amans titulo. nectique marito
(90) Intemerata cavet, neque vult divulsa vocari.
    Princeps digne Iuventutis, capit Anglia magni
Incrementa Ducis, Spondique in imagine cernit
Formari non falsa virum. Augustissime surgis
Majorum fulgore, tuoque attingis Adolphos
(95) Sanguine, Caesareasque aquilas, & fulmina belli
Nassovios, Chalonumque domos, fortisque Renati
Stemmata, & invictos Asia per regna Robertos.
Walravosque patres, &, vim Mavortis, Othones,
Natales vehit Haga tuos, Comitumque potentum
(100) Fornicibus capis illustris primordia vitae,
Et decus hoc infers cunis, quas horrida Tethys
Alluit & tumidis ferit implacabilis undis.
Non lasciva Paphos patria est mollisque Cythaeron,
Non Amathus, non Ida levis Cyprusque Gnidosque,
(105) Ses Martis domus & studiis asperrima belli
Terra potens, duros jam dedignata Philippos.
Hoc nasci te fata loco voluere, serenum
Libertas ubi pressa caput victricibus armis
Extulit & pulso civem servavit Ibero.
(110) Adstitit ad cunas Lachesis, praesagaque dixit:
Ista rotant Fabium cunabula. totus in illis
Vultibus haeret avus. patruique hac fronte notatur
Martia majestas, & non concussa cadentis
Colinii constansque fides; fiducia patris
(115) Impavidumque malis pectus. facundia, qualis
Ameliae genitricis, erit. mens cauta Loysae.
Tum cunas taciturna Rosis conspersit. at illas
Miratur, nescitque parens his federa Regum
Signari & Mariae portendi vincla Britannae.
(120) Inter tela puer crescit; cinctusque sarissis,
Innocuis adstas rutilos vagitibus enses;
Et prensas hastile manu, galeaque tenellum
Abscondis caput & bellorum exordia tentas.
Ipse pater juvenum turmas totasque cohortes
(125) Conscribit, Guilielme, tibi, parilemque juventam
Ductor agis, formaque ducis praecedis ephebis.
Sic pueros inter Thraces propè Strymonis amnem
Ipse pater Mavors ibat, Rhodopenque ferocem
Excidit ad pugnas. talis Chironis alumnus:
(130) Inter Iäsonidas bellatorque praeivit
Pirithoos, juvenisqe suo cum Castore Pollux
Militia documnta dedit. sic parvulus olim
Armavit patrias, sed subridente Philippo,
Pellaeus persaepe manus, vel germen Epiri,
(135) Imberbesque ferox Macetas. cum victa parenti
Oppida disruptasque adferrent nuncia portas,
Successis meliore doles; atque omnia patri
Cedere, virtutique tuae nil grande relinqui,
Conquereris tecum tacitus, ceu navita fluctus,
(140) Cum fecit, & docto moderatur carbasa motu,
Quae sedet ad proram soboles, sibi talia credi
Vellet & annoso jam tunc succurrere patri.
Nec minus egregiis nascentes dividis annos,
Artibus, & quantum magnis Sapientia robur
(145) Mentibus, & celsis stimulos heroibus addat,
Ut formet doctrina Ducem, quae minia paci,
Quas gladiis belloque moras, quos suggerat ausus,
Discis, & exemplis florescens grandibus aevum
Instruis. in cunctis dictat Prudentia seclis
(150) Fortunae praecepta tuae: Pietate probari
Sceptra, nec haec unquam magis inconcussa teneri.
Quam Superûm coelique metu: plus surgere gentes,
Sub rectore pio, & domino parere lubentes,
Cui cura est, parere Deo: tunc omnia quemque
(155) Ferre, suis postquam constat reverentia sacris,
Nec quatitur recti tenor & laudasbile regnis
Iustitiae Themidisque forum: cen figere leges,
Quas non ipse facis: populis haec sola juberi,
Quae ratio probitasque jubent: feritatis iniquum
(160) Nomen & invisi damnari frena tyranni:
Et faciles potius leges & jussis placere.
Armis abstinuisse bonos: sed & illa reposci,
Cum tutis minus esse licet, rabiesque quietis
Incubat & stricto grassatur barbara ferro.
(165) Viterius tunc jura foris differre potentes,
Cum, nulli possessa, vacant: aliena cavere,
Communi sed lege frui: civilia cautè
Devitari odia & tacitis fomenta negari
Dissidiis, pacemque suis praestare serenam.
(170) Esse datos populo reges, & regibus illos;
Officiisque duos jungi: violenta timeri
Principibus quassamque ratem: nil faedius aulis
Gliscere, adulantum studiis: luxuque vorari
Immensas regnantis opes; deforme, sinistris,
(175) Cladibus irasci, nec frangi mascula duris
Pectora, sed contra fortes audentius ipsis
Infractos se offerre malis, & posse dolores
Condere & ex ipso solatia poscere luctu.
    Hoc etiam didicisse studes; arearia fidis
(180) Commisisse viris: his nervis castra valere,
Et pugnare tuos: Patrum consulta vereri,
Et meliora sequi: magnas in Nestore verti
Imperii partes, & consultoris egere
Regnatorem animum; nec tam sibi sidere semper,
(185) Quam fidis Procrum monitis & vocibus aequis.
Se praestae Titum, veri Ducis esse; Numamque
Iungere Trojano: nunquam dimittere tristem,
Qui rectoris eget, nec fastidire querentes:
Trudere Avaritiam lucrique cupidine fervens
(190) Pectus, & eximiis, crebris hortatibus, usque
Ingeniis aperire viam; preciisque tueri.
Nil regale magis, nil convenientius ostro,
Quàm servasse fidem, nec solvere federa falso.
Fama grande decus, pulchrumque jubentibus esse,
(195) A vitiis revocare gradum, civique praeire
Mortales virtute Deos, cum mentis honestae
Gloria fax trabeas inter fascesque refulget.
    Mox antiqua legens, arcanis regna recolvi
Motibus, & tacitis tolli diademata causis
(200) Miraris, summosque apices & culmina mindi
Majores calcare Ioves & tollere parvos.
Sic celsam cecidisse Tyrum, cecidisse superbum
Ilium & has ipsas, quas prisca Semiramis arces
Condidit, & veteres, nudum nunc nomen Athenas
(205) Et detestata Ausoniis Carthaginis altae
Moenia & attritam longis Lacedamona bellis.
Cum relegis septem subnixam montibus urbem,
Et nondum notae populis primordia Romae,
Hanc armis crevisse putas, fortisque Quirini
(210) Auspiciis totum cessisse nepotibus orbem,
Et terras alias extremaque nomina Gades.
Hic tibi cum Bruto patriae communis amorem
Esse voles, Curiosque probas mensaeque minoris
Convivas celebres, & qui Dictator aratro
(215) Poscitur, ingentemque animam reducisque Camilli
Signa & honorati victricia rostra Duillî.
Nil tibi cum Gracchis studii est. in Caesare primum
Displicet impietas, hinc regni insana libido,
Et coeptum Rubicone nefas. Cicerone peremto,
(220) Despicis Augusti laudes, Capreasque furorem,
Et Caligae foedum facinus Claudique furorem,
Atque illaudati caedes flammasque Neronis.
Praetextae placuere doli, vocesque Papyri,
Scipiadesque patris vindex, immotaque virtus
(225) Attilii, regemque arcens in flumine Cocles.
In Grajis quam multa stupes. hîc Thesea clarum,
Hic Niciam, tibi Sparta gravem; pugnasque ferocis
Eumenis & Sicula validum tellure Dionem.
In Persa plus regis opes, quam militis arma,
(230) Et currus falcesque facis. Venerabile Cyri
Imperium Dariumque colis, rigidumque tribunal
Cambysi, fratresque magos Xerxenque pererras
Lector, & à primis hauris oracula Medis.
    Omnis ab Assyrio majestas Principe venit
(235) In populos, primusque suis è finibus audax
Exiit, in fidae feralis victima nuptae.
Haec terrent portenta ducem, juvenisque fateris
Femineae cruda ausa manus, stimulosque furori
Subdere, quae rabidum dementat pruprua sexum.
    (240) Mox in Belgarum fastos, & tempora raptus,
In Batavis quàm pulchra notas: adamabile genti
Esse tuae, priscis majorum moribus urbes
Et gentes & rura regi: Comitumque Ducumque
Legibus adstringi titulos, indeltaque nullo
(245)Iure rapi: leni flecti praecordia motu:
Irasci feritate, & libertatis amori
Devovisse animas, ipsam pro Principe vitam,
Proque focis arisque Deûm decernere ferro.
    Omne tibi seclum discenti panditur. aetas
(250) Quaelibet Auriacum format, dignisque regentum
Inserit ordinibus. Latiae facundia linguae
Hoc ipso docet ore loqui, quo digna locutus
Arpinas Crispusque fuit. tibi verba disertus
Suggerit & Druidum Ligeris sermonibus implet,
(255) Et Teuto sua sensa aperit, vocesque ministras
Arioviste tuas. tenera solertia dextra
Pugnaces versat gladios, pugnamque capessit
Legibus, & doctè joculares ponderat ictus,
Luminaque adversum defixa obvertit in hostem,
(260) Et gradibus numeroque ferit laeditque, vavetque
Laedier, & veris praecedunt ludicra bellis
Praelia, & oppositos in imagine sternis Iberos.
Quin spumantis equi fodiens calcaribus armos,
Antevolas, Guilielme, Notos, frenoque coerces
(265) Cyllaron & facili dicis per compita flexu.
Nec non & foliis acies depingis in ipsis,
Et vallos & castra locas, & construis arces,
Et qua parte ruant quassatae glandibus urbes,
Et qua parte suis tutae stent moenibus urbes,
(270) Observat, fragilique moves certamina charta.
    Talibus instructum monitis & Pallade tota,
Nassoviae florem, regina Britannia, gentis
Excipe & augustis promissa cubilia tedis
Illustra, Mariumque atavis è regibus ortam
(275) Iunge duci, Batavumque tuis annecte tiaris.
Hîc locus, haec patria est, quam bellatricis Elizae
Asseruit jurata fides, metuendaque Baeti
Femina ab iratis voluit servare Philippis,
Tutarique manu. stetimus, regnante Stuarto,
(280) Federibus, regique patri debere fatemur.
Nunc Caroli socias jungit clementia terras,
Hoc sponsore novo. tanti velut obside lecti,
Cum Tamesi loquitur Vahalis, se Mosa Tuaedae
Exhibet & Sabrina suo dat basia Rheno.
(285) Quos populos junxere rates, commercia, concors
Relligio, propiore ligat Cythereia nexu,
Et thalamis vult esse pares. praeit, ecce, procator
Auriacus, scribitque suis sponsalia Belgis,
Quae fas quemque sequi. quamvis mare laxius Hagam,
(290) Et pater Oceanus vastis discriminet undis,
Tranat amor, pelagisque suis, en, transvolat alis,
Velaque distendit, flabris quae lenibus Hymen,
Et placido Aeolii propellunt turbine fratres.
    Viderat Arctois in fluctibus Amphitrite
(295) Nassovias properare rates, & praescia fati
Extulit os pelago, & felicibus, inclyte, dixit,
Auspiciis procede puer. Tibi digna parantur
Conjugia & regum claro dignate cubili,
Indue regales animos, & sanguinis alti
(300) Iam consors, aequa paribus virtutibus illum,
Augustisque triplex diffunde nepotibus ostrum.
Cum summa coeli Titan regione vagatur,
Cunctaque sublimi radios è vertice fundunt
Sidera, plus meliusque micant. Tu vectus in altum
(305) Terrarumque Diis mixtus, fulgentuir exis.
Spesque tuas auges, & quae fortuna Batavis
Victrici concepta solo est, te vindice surgit.
Vix ea fata fuit: cum certior omina Nereus
Addidit & cladem Hesperiae funestaque vates
(310) Tempora Tartessiosque vices praenunciat augur.
Ipse ratem trudens facilis per murmura ponti,
Littore in Albionis salvam stitit. ilicet omnes
Intonuere cavae sonitumque dedere cavernae,
Laetaque de pandis strepuere tonitrua passim
(315) Ventribus, & festos vomuere anfractibus ignes.
Non aliter quàm cum Siculis trux Aetna caminis
Saxa, faces, cineresque procul jaculatur, inhorret
Trinacris ingentique tremunt vicina boatu.
Tunc placidis stravit Tamesis sua flumina ripis,
(320) Accepitque pius generum, Rutupinaque circum
Moenia praesensere Ducem. se fudit in unum
Anglia, & in tanto dissolvit gaudia Sponso.
Nam placuit vultus populis, erectaque morum
Simplicitas, pulchrisque innata modestia membris,
(325) Ingenii vigor & lux circumfusa paterni
Nominis Auriacaeque jubar venerabile terrae.
Talis in Emathias Peleus cum posceret urbes
Tethyos immensae neptim, Phtiatica Tempe,
Argivaeque domus, Larissaque nobilis, omnis
(330) Deseritur latè Scyros. cupit obvius ire
Thessalus atque novos regi gratatur amores.
Et licet in Geminis Sol currat & occupet annum,
Passim rura vacant. non fessus taurus aratro
Ingemit, aut scissis vomer splendescit arenis:
(335) Aut nunc curat oves Damon, vel lana Britanno
Tingitur, aut coctis fumant fastigia pannis.
Laxantur solitis Caroli palatia curis,
Sollicitaeque diesfestiva intervenit Aulae,
Et gaudet regina parens; sobolisque maritum
(340) Adspicit & patrem paucis exspectat aristis.
Rex sceptro, quod fortè manu sublime tenebat
Attingit geniale caput. pelagique ratisque
Talia sperata pepulit praesentia Sponsae.
Illa verecundas inter formosa puellas,
(345) Iamque genas non maturo depicta pudore,
Atria magnificâ verrebat splendida pallâ,
Virgineos induta habitus. sed casia vittam
Vincula stringebant, demissaque pilea frontem
Et strophium mites aliquà velabat ocellos.
(350) Qualis Sicaniam flores lectura per Hyblam
Inter coelicolas ivit pulcherrima divas
Persephone, nondum plenis Dea nubilis annis.
Hanc simul ac cupido conspexit lumine Princeps,
Haesit & occultis potuit caluisse favillis.
(355) Hunc simul ac timido conspexit limine virgo
Regia, plus illum jam tunc potuisset amare,
Si mollis plus Sponsa foret. tamen arsit & aulae
Vocibus, hoc, quicquid Sponsa est, se credidit esse.
Et nunc ante aras Superûm pia vota sacerdos
(360) Nuncupat & sacris firmat connubia verbis,
Agnoscitque Deus thalamos. Tunc Anglia pictam
Laeta trahens humero chlamydem, cui classis Iberae
Disjectas pelago puppes, flentemque Medinam
Attonotosque Tagi dominos innevit Arachne,
(365) Pugnacesque Rosas quondam, cum candida rubrae
Oppositis iret studiis; sic ora resolvit:
    O dilecte Deo Princeps, quem Martis tellus
Auriaco duri genuit Tritonis ad undas,
Battaviae columen, proavûm clarissime famâ,
(370) Cum Maria me junge tibi. tibi nubimus ista in
Conjuge. nec tantos livor divellat amantes,
Nec nisi fera dies. fidei manus illa tuetur
(Et sumul exertam porrexit in aethera dextram)
Et regni momenta mei. tu tempore duro
(375) Huic gladios, Dux, stringe tuos. hic omnia vicit,
Qui Superûm pro jure stetit. defensor Olympi
Has terras pacatus habet. Belgisque placebis,
Belgarum cum sacra probas, & civibus una
Asseritur Pietas & mens obnoxia coelo.
(380) Quos cives privata ligat tua causa, ligabit
Publica. nec volet hoc Anglus, quod velle Batavus
Non volet, aut nolit Batavus, quod mavelit Anglus.
Intemerata meis tecum concordia terris
Gliscat & hoc nostro tollantur in omine tedae.
    (385) Tum gravis & surgens animis ingentibus, insit
Nympha Caledonia: mea sunt, nunc dicta sorori.
Communis mihi causa tua est. qui pronior aether
Adspicit haud una munitos Orcade Scotos,
Has tibi magne faces, Ductor, faustisque secundet
(390) Auguriis promissa thori. cum fecerit aetas
Te matura virum, & poteris risisse cubili,
Nascatur vobis, expers formidinis, alter
Mauritius, quem tunc Morinus vel territa Calpe
Horreat, & cujus metuant incendia gades,
(395) Signaque nunc Oriens Titan, nunc Vesper adoret.
Ille per Occiduos fluctus, in Mexica puppes
Oppida vel ditem mittat sua carbasa Cuscum,
Auriferamque Peru. vel Scotica praetervectus
Littora semotos undis glacialibus Indos
(400) Quaerat & extremos hoc tangat tramite Sinas.
Intereà veri crescant ambobus amores,
Et sperata prius festinet lumina vobis
Hesperus aurataeque Venus quae praesidet aulae.
Vota favens vobis Tethys mea scripta corallis
(405) Mittit, & assiduum belli mea regna ministrant
Materiem, nostroque tuis dant robora castris
Milite. quàm cupiat vestro frondosa Caledon
Delicias conderre thoro. quàm Grampius optet
Pronos ferre lacus & totos piscibus amnes
(410) Porgere. Vos gelidae amplectuntur Ebuda,
Et juvenes nuptis extendunt Hebrides annos.
    Tertia tunc coepit fari regalis Ierne,
Insons una mali, tristisque ignara veneni:
Vivite, ait, grandes animae, & quae gratia Divûm
(415) Me beat, irradiet vestras uberrima terras.
Sit coelum sine labe calens, sine frigore duro
Bruma tepens. tellus se luxuriantibus herbis
Explicet, & cunctis abscedant toxica Belgis.
Nascere progenies, quam se Fredericus in unam
(420) Transfundat totum genitor. Tunc altera spes est,
Vinci alias iterum Sylvas & moenia posse,
Occiduasque alibi Auriacis heroibus urbes,
Memnoniasque patere domos. Vehet illius arma
Taprobane, ditesque agnoscent signa Moluccae,
(425) Nassoviumque suis Mariamque inscribet in oris
Indus & accipient haec ipsa vocabula Iavae.
Nos cygnos aquilasque damus, ceu symbola celsae
Sortis, & in festis largimur fercula mensis,
Atque ipsam pro dote Palem. fontesque lacusque
(430) Fundunt Principibus latices; & Duris & acer
Ausoba Liberiusque senex certansque Boando
Argita, vos placidas vellent vectare per undas,
Charaque postremus venerari nomina Senus.
    Finierant. tunc insolitis sua brachia miscent
(435) Nexibus, & digitis ter conscia numina signant,
Ter manibus quatiunt tedas, fixasque coronis
Concussere Rosas, permixtaque lilia matris
Reginae nituere magis, ter purpura coccum
Quaeque bibit, micuit rutilum sub crinibus aurum,
(440) Et melior triplici majestas addita ragno est.
    Nuncia conjugii celeri jam Fama volatu
Ivit in oppositum Tamesi trans aequora Belgam,
Victoremque diu populum. clamoribus urbes
Patritiis resonant. gavisque Curia lites
(445) Abrumpit, nescitque reos. sua munia differt
Civis & aethereis implet delubra sacerdos
Officiis & grata Deo praeconia solvit,
Tantarumque pius causas & semina rerum
Altius arcessit. Mariae vox blandula cunctis
(450) Ore natat. Mariae placet appellatio cunctis
Matribus. haud alio signantur nomine partus.
Guilielmi Mariaeque levi depicta tabella
Ora gerunt. haec in thalamis spactacula prostant,
Illa domos species, haec atria, tecta, columnas,
(455) Haec & Arausiacos decorat pictura penates.
Cum veniet Regum soboles, cum littore nostro
Stabit & in Batava ponet vestigia terra,
Assurgent ille Unanimes ex ordine septem
Applaudentque Deae, valida quae spicula claudunt
(460) Concordes septena manu. quas vindice ferro
Asserit Auriacus solique opponit Ibero.
    Ultuma, quae patriam excellens Hollandia Sponso,
Et lucis primum genitirx indulsit honorem,
Haec dixisse cupit: Batavûm celsissime gentis,
(465) Cuncta mihi faciles Super & quaecunque poposci
Concessere. meis Patris cunabula Delphis,
Tunc puerum, complexa sui cum sanguine diro
Tingeret afflictam latgro temerarius aulam,
Atque expers tuturis eram. Tu nasceris infans
(470) In gremio venerande meo, te fovimus ulnis,
Tu jihi speds generis dudum bellique fuisti,
Solaque nunc super-es, sed quam mihi sidera rident,
Quod tuus à Regum jam erescat sanguine sanguis,
Quod pulchro Mariae speeretur germine germen,
(475) Quod soboli speretur avus, quem Gallica fratrem
Sceptra vocant; patruum quod fortis Cimbria regem
Det tibi, qod Medicea suam clarissima neptim
Elocet; illa trium mater celeberrima Regum;
Quod te sponsa colat, magnis hinc cincta Britannis,
(480) Inde Caledoniis; quod trux mansuescat Iverna
Ad soceri mandata tui. Quò te ardua raptat
Nassoviae lux prisca domus virtusque tuorum,
Fati cura vehti. Fortunatissime, si me
Vis nuptae dare dona tuae: concordia Belgî,
(485) Totque Fides Batavûm & gentis cultura Stuartae,
Obsequiique studens animus promittitur uni.
Non peregrina mihi, poterit mihi nata vocari.
Expungam patriae titulos & jura cubili,
Quaeque Britanna fuit, fas est jam dicere Belgam.
(490) Auriaci thorus est. patriam si vendicat ille
Battaviam, tu Sponsa tuo cum Principe muta
Nominaque & populos. & dum sevaris amori,
Servaris quoque tota meo. dulcissima, quot Te
Plausibus excipiet Vahalis, Rhenique bicornis
(495) Accola, quot cinget venientem classibus aequor,
Quot tibi de summa suspendet puppe corollas
Navita, quam multa valtus arundine Mosa
Ducet in optatos Caroli venerabile portus,
Depositum, Mariamque vehent cervicibus omnes.
(500) At postquam Auriacos intrabis laeta penates,
Et Tartessiacis inimica palatia sceptris,
Ibis in amplexus, toties quos horruit atrox
Cantaber & dextram tanges, cui libera debent
Colla mei cives. oculos spectabis Ibero
(505) Terribiles, ensesque mea secura salutis
Praesidia centum fulgentia tecta trophaeis,
Fornicibusque inserta Ducum vexilla, cavisque
Suspensas altè victas laquearibus hastas.
Ibis in Ameliae amplexus, matrisque futurae
(510) Oscula & in tanta gaudebis Principe Princeps.
Quod si Toxandrûm tumidis allaberis oris,
Ecce, procellosis emergens saevus ab undis,
Non saeva te fronte Leo spectabit, & unam
Mulcebit, propriasque ducem deducet in urbes.
(515) Se Vlissinga tibi, pulsataque fluctibus altis
Cives Vera suos submittet, & illa propinquo
Quassa mari castella. tuae pars digna Sicamber
Dotis erit, crinesque suos torquebit in orbem
Bellator, vestrisque regi post busta parentis
(520) Imperiis jussisque volet. Tibi sacrat habenas
Mitra suas, & jam rectorem scripsit ephoebum,
Qui tuus est. dicet praestans Groninga magistram,
Isula rectricem; & celsis Zutphania muris
Tuta, suam vestris subdet sub fscibus urbem.
(525) Cum venies, hîc Breda tua est, & Martia rupes
Geertrudis, Linaeque domus, bellisque superstes
Meursia, debetur frenis Diesthemia tantis,
Et Grimberga potens & pronis Gravia portis,
Et Bura & Mariae nomen venerata, Sichemum.
(530) Cum venies, formidatas exercitus alas
Pandet, & hinc equites inter peditesque Camilla
Stabis ovans. flectet densus se in cornua miles,
Militiamque jocum faciet. concurret & hostem
Finget adesse sibi. teneram vexilla maritam
(535) Involvent, cernesque tuo jurata marito
Castra, Duces, lituos, & quàm metuenda supellex
Mavortis quantis acer sese asserat armis
Libertatis amor. cernes, quas Rottera turres
Attollat; quàm se mansuetis Leida Camoenis
(540) Crediderit; quàm se geminum diffundat in orbem
Amstela, quam latè spargant pomoeria civem,
Ut silvis trabibusque natent fastigia densis,
Et quovis glomerentur opes è cardine, quovis
Axe petat pavidum mercator callidus aurum.
(545) Cum venies, saltus supplex umbrasque recludet
Haga suas, Zephyrisque rotas currusque ciebit
Lenibus, & celso nutantes vertice quercus
Pro te sternet humi. Faunus, dum fortè per umbram
Diffugiet, vestros hïc cantillabit amores,
(550) Et venatrices arcesset Delia turbas,
Quas Dux una reges. celeris vestigia cervae
Ponè premes, trudesque vagas in retia damas.
Tota tibi fuero Phocisque & Thessala Tempe
Et Ptraneste Deûm. Soboles augusta, perenna,
(555) Exoriare istis vindex ex ossibus alter,
Qui face Cantabricos ferroque sequare colonos,
Tartessique graves dominos. Par grande, triumpha,
Eubilcique precor transcendite pulveris annos.
    Quae cum dixisses generosa Batavia, sensis
(560) Communes Europa faces. sua commoda quisque
Supputat & censet multis nupsisse Stuartam.
Terra Palatinis lugens in collibus, optet,
Iam profugo, rectore frui, Bavaroque regendi
Indixisse moram. tot fracta Alemannia bellis
(565) Suspirat; regnisque suis hoc sedere robur
Addi posse putat. bellatrix Gallia vellet,
Austriaco irasci Carolos. sociosque, Britannum
Et Batavum, indomitis obvertere rostra Philippis.
Excussit modo frena Tagus, sed poscit ab isto
(570) Praesidium viresque thoro. quin Adria longe
Castella videt è specula ridetque laborem.
Ipse meis columen terris arcemque parari
Belga reor, magnumque minus jam posse timeri.
Hesperiae dominum. Quae non sua gaudia gentes
(575) Connumerant? quid non Batavi speramus amantes?
    Magne Britannorum rector, qui sancta verendae
Nomina pacis amas: cujus vindicta nec hostis
Sanguine tinxit ebur: cujus veneranda Tonanti
Majestas populoque vacat; cum tempora sceptris
(580) Acta tuis memoras; hunc, quem nunc parturit aether,
Signa mente diem. septem Tibi filia gentes
Alligat & cunctis fidei defensor amaris.
Nupta Duci est, dimitte pater. siant littore classes.
Nupta Duci est, dimitte duos. hoc Belgica poscit.
(585 Nupta Duci est, Regina fave. quos iunxit Olympus,
Ne toto prudens Genitrix distingue profundo.


AURIACUS
TRIUMPHANS,
Sive in victam Potentissimi Hispaniarum Re-
gis in Freto Britannico, Classem,
POEMATION.

Petit 69
SIste gradum, Frederice. tui fastigia fati
Nescit mens demissa sequi. licet alite pennae
Erigar, atque ipsis cupiam sub nubibus abdi,
Altius erigeris, Princeps; Superûmque penates
(5) Semideûmque domos pulsas. quin vecta per altum
Subducit se Fama mihi; & sublimior astris
Gloria languentem ridet secura poëtam.
Nec me Castalios in singula ducere fontes,
Tam cumulant se multa, sinis. Tua bella sequutus,
(10) Et lituos & castra fui. sub moenibus ipsis,
Sub portis, Dux magne, steti, & victricia tecum
Signa per adversas duxit cataphracta cohortes
Calliope & mediis defixit in urbibus hastam.
    Mox nova Borbonias scripsere exordia laudes,
(15) Et crevit sub Rege labor. dum Lilia tollunt
Nassovium & pronis capit incrementa tiaris
Auriacae virtutis honos; se miscet honori
Testis & Amstelia fundunt praeconia Nymphae.
Non plausus tibi, summe Ducum, non publica deerant
(20) Praemia & illustres, te bellatore, triumphi,
Aut quicquid communis amor, Belgîque Potentes
Excellens tribuere tibi. consensimus omnes,
Et patriae vox una fuit. laudavimus arma
Successusque tuos & totum clara per orbem
(25) Belligerae tot gesta manus. Nescivimus unum,
Nomine quo tantum felix Respublica dignè
Compellet vocitetque Ducem. Dum fluctuat orbis
Arbiter, & Batavi nescit cognomina Martis,
Distinctumque decus: tandem Tu Gallia nomen
(30) Mittis & Arctoo precium largiris Achilli,
Et Celsum cognata vocas. qualem esse priores
Credidimus, talem nobis tu prima fateris.
Erigimur cuncti titulo. surgitque potestas
Altius & celsam sentit se Belgica dici,
(35) In rectore suo. quantum Dux ipse verendae
Majestatis habes, tantum sibi vendicat illa,
Alteraque alterius sese splendore tuetur.
Sic astris Dictynna suis venerabile lumen
Commodat athereique micant illustrius ignes,
(40) Phoebaeae facis adspectu. cum nomina Magni
PompeÏo pia Roma dares; patriaeque Parentem
Diceret Augustum Tiberis; non dignior unquam
Romulidûm celebres involvit gloria cives.
    Nunc, quem terra Ducem fecit, quem Gallia celsis
(45) Inserit ordinibus, talem victricibus armis
Aequora continuant. Tibi grandis filia Nerei
Fluctibus adspergit caput, & Mavortia totum
Oceanum in pugnas aperit. sic altera Martis
Excelsum te forma facit, mutataque laudis
(50) Causa placet. dum disjecta per caerula puppes,
Rostrataeque tua radiant in fronte coronae.
Post urbes, domitaeque ingentia moenia Bredae,
Et debellatum praefracto milite Mosam,
Inde catenati concussa cubilia Rheni,
(55) Conficiunt tibi nomen aquae; pelagique marisque
Te statuit fortuna Deum. quem sub Iove summo
Armat in Hesperias bellatrux dextera classes.
O Superis dilecte Pater, cui fundit ab alto
Veliferas Mavors acies, puppesque trucesque
(60) Accelerat Bellona rates; cui carcere missi
Lenius Aeolii spirant in classica fratres;
Te lauris involve novis, famaeque superstes
Longum vive tuae. Jam formidata residunt
Carbasa, desaevit rabies bellacis Iberi,
(65) Detumuit Castella ferox. metuendaque Calpe
Horret, & attonitus luget dispendia Vesper.
Tot silvae periere Tago, tot robora Baeti,
Tot quercus sorpsere faces, tot ab ignbus Arctos
Arsit & in gelidis incendia fecimus undis;
(70) Fumantesque trabes, exustaque transtra, forique
Aequoreas flammis exsiccavere procellas,
NaÏadumque domos, conflagravere penates,
Ennosiagaee, tui. caluitque à fomita tanto
Tethys, & accensis serserunt fluctibus ignes
(75) In thalamos, Neptune, tuos. stupet horrida Triton
Bella senex, conchaque vagum circumsonat aequor
Committitque Duces. tot jactantur Iberûm
Regis opes pelago. quasastaque scrinia, gazae,
Argentique graves loculi, discrimine magno,
(80) Spem Batavis fecêre sui. preciosa supellex
Credebat. so posse rapi. sensere metalla
In ponto non esse fidem, dubièque teneri
Divitias, quas fluctus agit. tunc omnia Belgam
Spernere, cum tinnit laetis impusibus aurum,
(85) Et spoliis calet aeris amor. Proh; aequora, terras
Atque ipsum Phrlegetonta furor ervadit habendi.
Concutimus portas Erebi, Plutonis adimus
Atria, nec fulva deterret Cerberus offâ
Audaces in praedam animos. Trux ventilest ignes
(90) Tisiphone, quatiatque suos irata colubros;
Provehimur, quo lucra vocant. didicere Batave
Inter tela mori, vel vincere. sanguine pingunt,
Quas avidi scrutantur, opes. vult prixima morti
Esse manus, ditis qua messis poscitur Indi,
(95) Et fortes sors ita facit. ficucia segnes
Erigit, & raras regina Pecunia puppes
Cantabricis cogit proras obvertere proris.
    Grajûm prisca tumet Pagasaeis puppibus aetas,
Argolicosque Duces & lecta nomina pubis
(100) Nuncupat, & magnis foetae raptoribus alni
In Colchos posuere minas. gravis Aulide classis
Laomedontaeae fato servata ruinae,
Ivit in Aegaeos flucus Pergama summis
Evertis gabricata Diis. cinguntur Athenae
(105) Armatamque timens mox Persoda bajulat Hellas,
Cum pontus pons unus erat, trabubusque recinctis
Sterneret immensam Medorum purpura Tehtyn.
Quid Tyron & multo metuendam remige dicam
Sidona, navigeramque Pharon, Nilique recessus.
(110) Et portus, Cleopatra, tuos? Urbs aemula Romae,
Contudit Ausonium, Xantippo praeside, fastum,
Et toties Latiis intendit rostra carinis.
Cum tua Agenorae virtus, Dux Regule, geni
Monatrart, sic posse pati pro cive Quiritem,
(115) Nec titubare fidem duris. Haec nstra marinos
Terrent secla Deos, superatque audacia, quicquid
Ausa fuit Fortunae mari. concerddere non vult
Posteritas, jam jahor avis. discitque sub ipsa
Colchide pallescens rimari in montibus aurum
(120) Aut ratibus vecum rapere, & subducere sceptris,
Quo solo plus sceptra valent. maria omnia transtris
Insedit bellator Iber. per Memnonis oras
Militat. & qua fessus equos lavat aequore Titan,
Navita stat; regumque potens cervicibus unus
(125) Incubat. in geminos excurrunt carbasa Soles;
Dum mundum vult esse suum, solusque potiri
Tot terris, quas quisquis amat. Nos parvula mundi
Portio, nos Boreae sub sidere nata propago,
Et toto secreta mari, tot classibus, eheu,
(130) Impetimur, luimusque patrum delicta priorum,
Si patriae delinquit amor, defensaque ferro
Libertas peccare potest. ruit acris ab Austro
Tempestas, frendensque odiis Hispania longis,
In nos castra vomit. veteris dispendia coepti
(135) Exciderant animo, laceraeque per aequora puppes,
Quas in Pleumosias Syrtes & littora Jernae
Illisit gravis ira Deûm, cum fortis ELISA
Vinceret, ingentisque esset Dux femina coepti.
    Altera Callaicis nunc Hydra repullulat oris,
(140) Alteraque Hespirae fundunt tabulata Coronae.
Vexatosque Deos iterum vexre Philippus
Audet & insidis classem committere ventis.
Regna natant, ratibusque fluunt contracta superbus
Imperia, & validae jactantur fluctibus arces,
(145) Belligeraeque dous. turrita palatia cernas
Porticibus spaciosa suis. innare revlsas
Cycladas, & totos errare per aequora montes.
Haec ubi conspexit nemorum fastigia Phoebe,
Horruit & terris dum procima vertitur irâ
(150) In Regem conversa Tagi est. metuitque futuris
Accendi se posse focis. Titania lampas
Fumantes avertit quos. coepitque timere,
Quis Phaethontaeis flagravit ab ignibus aether.
Ipsa ducum vectrix Argo, mirata carinas
(155) Desuper, his ipsis longè se fassa minorum est,
Submisitque ratem Regi. non illa Pelasgis
Arma fuere meis, dixit. non barbara tellus,
Aeaetesque senex tanto conamine victus
Phryxaeam concessit ovem. castella minantur
(160) Sideribus vicina suis. se lignea vertunt
Pondera, tardigradisque incredunt motibus aulae,
Et pandi repunt ventres. funesta supellex,
Tela, globi, tormenta latent, & fulmuits atram
Materiem sulphurque truces vexêre cavernae.
(165) Hic Atsur, potorque Ananis stipendia parvo
Aere meret, veterisque cupit pugnare Pyrenes
Accola. districtos acuit fera Bilbilis enses,
Quosque domo Caerete, & quos Minionis in arvis
Nutriit ac rigidis fovit Gallaecia ripis.
(170) Cantaber hîc, vitae impatiens sine Marte, comesque
Celtiber, inque fris Balaricus ambulat altis.
Spes magnas sibi quisque facit, Regisque tuetur
Virtutem splendore suam. sibi quilibet ostri
Majestate placet, milesque in imagine falsa est.
(175) Dividimur, spoliisque tuis, Hispane, patemus,
At nondum capti Phryges. omnis praeda Philippo
Battavia est. cedunt dominis ingentibus undae,
Et famulae gentes sumus, & sine Rege rebelles.
    Sed video tot transtra rapi, Morinosque coactos
(180) Dedecori trepidare fugâ: captiva teneri
Carbasa & in Tamesis Baetin pallescere ripa,
Ac medias inter bellum crudescere arenas.
Aequora laxantur pugnae, Thetysque recludit
Angustas irata fores. furialia Mavors
(185) Sidera & infestas acies impellit Orion
Ensifer, atque aliam credit Salamina reposci.
Quamque ratem velit ille sequi, quam mergere ponto,
Cui flammis instare, aut qua statione morari,
Imperat Oceani rector. sua Mulciber arma,
(190) Ignitasque trabes, propriisque ardentia flammis
Tela parat, Siculisque incudibus aera laborat,
Fulmineisque pilis crudeles asperat ausus,
Brontesque Steropesque. illaesa casside munis
Trompiadae, Vulcane, caput. qui pectore forti,
(195) Dum fera pugnacesaccendunt classica partes,
Talibus alloquitur socios, stimulosque furori
Subdit & ultrices monitis exuscitat iras,
Nec segnes pugnare jubet: Genrosa juventus,
    Rector ait, mecum gelidas traducere noctes
(200) Sueta mari, Caurosque inter Boreamque Notumque
Excubiis optare diem; nunc illa refulsit
Lux votis sperata meis, qua sentiet hostis,
Quid valeat modicu virtus, fatique necisque
Contemptor praesens animus. stant littore puppes,
(205) Atque ignara suae sortis falidissima rident
Corpora, securoque jacent abdomina fastu.
Spernimur exiles. sed enim, quid parvula possit
Saepe manus, pressique ingens fiducia Belgae,
Exemplo monstrate viri. dispendia moles
(210) Ipsa dabit, poteritque suis imbellis haberi
Viribus. it certo comes haec structura periclo,
Et damnum sibi forma feret. sint abiete crasso
Intextae grandes costae. penetrabimus illas
Ignibus, & discent silvae flagrare minaces,
(215) Quasque globi nequeunt, mergent incendia puppes.
Telum flamma dabit, liquefactaque sulphura ventus
Differet, & vivens absumet transtra bitumen.
Instabit ratis una rati, facibusque perire
Eliget, ut damnis pereat majoribus hostis,
(220) Et lucro sit noxa minor. succensa favillis
Ipsa suis trux in tumidas grassabitur alnos,
Belgarumque ferox cineres confundet Iberis.
Ite Duces, properate rates, distendite vela
Ocyus. hic sedes belli est. haec Tethyos aula
(225) Arctior, haec nostros statio diffundet honores.
Hic locus aequoreae spectet miracula pugnae.
Ductor ero milesque idem. sociusque laborum,
Non solum Dux esse volo. discrimine ferrum
Vobiscum distringo pari. stant littore cives,
(230) Per terras carpenta volant, in montibus altis
Albion adspectat, quid dextera possit & audax
Vis animi, pronisque juvant nova praelia votis.
Victorem sperate Deum. sine Numine vinci
Hesperium diadema nequit. feliciter audet,
(235) Qui Superûm sibi spondet opem. clementia coeli
Invictas dabit esse manus. bellacibus esse
Expedit, ignavis pudor est. Nos respicit orbis,
Regum cura sumus. magnis successibus aequus
Annuit, hinc rector Tamesis, dominusque Garumnae,
(240) Et quid Belga meus tanta dabie indole dignum
Expectat Gothus & septem regina Trionum.
In nos missa venit certo servanda triumpho
Classis, & his ipsis stat formidabilis unds,
Arctoi formido maris. transacta potestas,
(245) Majorumque fides paribus vos excitet ausis.
Tot domitae subeant puppes, eversaque ponto
Carbasa, submersaeque rates. sub Vespere vicit
Heynôus. Herculeas Heemskerki fama columnas
Personat. Aurora thalamos Solisque cubile
(250) Invasere patres nostri. regalis Eliza
Fluctibus his Siculi risit molimina sceptri.
Vincula Bossusi nostis. surreptaque Scaldi
Classica Mattiacasque rates. periere triremes
Ad Slusam, Frederice, tuae. si vincitur Astur
(255) Exemplis, etiam nostro vincatur oportet.
Nolim degeneres animos audire nepotum,
Nec dignam proavis sobolem. cum sanguine virtus
Transeat. exaequet veteres victoria lauros,
Dum famae pila, dum totius fabula mundi,
(260) Dum patriae tutela sumus. Sic ille locutus,
Expectasse putat longium, mediosque per hostes
Accensus propiore Deo, propiaeque salutis
Immemor, & celsa metuendus puppe magister,
Hostica fulmineum direxit in agmina cursum.
    (265) Mane erat, & vixdum Titan patefecerat orbi
Illustrem fulgore diem, cum classica nostras
Excivere rates. pacato Duna profundo
Stabat, & Arctoi Tamesino è littore blandè
In mare spirabant Boreae. tranquillior unda
(270) Oppurtuna fuit pugnae. & cessantibus Austris,
Ultraque spectanti patuit fortuna Britanno.
Anchora jacta subit puppes. dissecta rudentum
Fila gemunt, velisque tumens obnubiter aequor.
Hinc Batavûm classes. illinc venere Philippi,
(275) Crebraque vicinas feriit ballista carinas.
Eminet hostiles inter Praetoria, claro
Missa Tago, centumque vomens incendia portis,
Saeva Mimalloniis tonuit per littora bombis.
Non tuba, non litui, non exaudita cadentum
(280) Vox fuit. oppressit strepitus catapulta virorum,
Barbaricisque sonis tremefactus inhorruit aether.
    Tum Ducis imperio rostris non obvia rostra,
Sed lateri latus acre fuit. diplosaque longis
Machina ab ordinibus vita est damnosior esse.
(285) Non tetigit puppis puppem, pluteisque cohaesit
Altera in alterius.nec iam bellantibus usu
Uncus erat. multo potior ne milite celsus
Cantaber attereret Belgam.sed vecta per orbem
Creba fatigatum sensim diffregit Iberum
(290) Navis. & accessu propior, rursumque recessu
Longior, immensas repetitio verbere moles
Solvit, & in medio luctantes aequore mersit
Sic ubi turba canum magno minor ire molosso
Obvia vult; cinctumque iteratis morsibus hostem
(295) Lancinat, accurensque nocet, laeditque recursu
Saepius: ille ferox quamvis maiorque tumultu,
Multo dente perit, languetque & vincitur excors.
Non habiles pugnare & circumflectere gyros,
Illi tarda trahunt infido corpora clavo,
(300) Nec se mota movent. non iunctis pugna lacertis
Crudescit. sed lnginquo glans ferrea iactu
Perforat attonitum latus & sese horrida costis
Ingerit & foedo nexus deturpat hiatu.
Tunc aliquis celsae residens in vertice puppis,
(305) Labitur exanimis, circum se fusa resorbens
Aequora. disruptae non unus parte carinae
Laeditur. audaci dum dextra aplustre revellit
Alter, subiecto debens sua pondera ponto,
Vulnerat Oceanum lapsu. torrentur ab igne
(310) Pugnaces animae, miserandaque funera fiunt
Busta sibi tristesque rogi. tabulasque forosque
Verberat antennasque cruor. vindicta natantes
Prosequitur, rabiesque ipsis accensa sub undis
Nondum parcere vult miseris. tunc sanguine littus
(315) Irrubuit. tepidoque senex sub gurgite Nereus
Incaluit. sensitque locos flammasque parari
Insueto sibi. mille fluunt refluuntque procellis
Corpora, ludibrium pelagi, mergandaque iam mox
Expectant turpes generosa cadavera phocae.
    (320) Dicite vos Nymphae Tamesis vicinaque Cantî
Numina, (nam vos haec vidisse & scire putandum)
Quanta clade dolens exarserit Amphitrite,
Tunc cum summa Ducis pietas pro Rege, Teresa,
Pro se, non concussa, stetit; nobisque potenter
(325) Restitit & claris famam Lopezius ausis
Extulit. ardentes illum cinxere carinae
Amplexaeque ratem tabulis flagrantibus ignes
Ingessere suos, quos coeca industria ventre
Abdiderat, doctusque labor. nam pinguibus illae
(330) Affixae tedis, & diri sulphure mixtae,
Tot flammis alimenta dabant. iamque altera navis
Mersa erat Oceano pars. altera fulminat audax
In Batavum, dumque igne perit, se ulciscitur igne.
Stabat signifera in puppi truncatus Achilles,
(335) Et voluit pugnare lacer. manus altera rapta est,
Et non totus homo (virtutem agnoscimus hostis)
Totus miles erat. Superüm Rex Jupiter aulâ,
Et coelo donare Ducem decriverat omnis
Turba Deûm. sed grandem animam Neptunus aquarum
(340) Coetibus annumerat. quin magnum Protea juxta
Collocat, ut timido cladem exprobaret Ocquendo,
Obiiceretque moras. Hic dum lachrymosa suorum
Fata videt, fractasque trabes disruptaque classis
Membra, fugam molitur iners, sanctamque Teresam
(345) Deserit, & Fëyo sese subducit amicum.
Qui pugnae latur & belli, dum robore in hostem
Se probat, Occasu Phoebeae lampadis, eheu,
Occidit & nostro spolium se donat Artridae.
Arsit & Andreae Praetoria, nomine praestans
(350) Et virtute virum. quam crebris ictibus Heros
Trompius & multa patefactam impleverat unda
Cetera pars caecis fugiens se illisit arenis,
Sed facibus praedaeque patens. protruditur una
Littus in adversum & tanti fit nuncia casus
(355) Regibus. excepit profugam miserata Britannis
Terra ratem. & sceptri se relligione tuentur,
Quas regale suis numen servaverat oris.
    Iamque Deos, Sanctosque omnes, venerandaque Patrum
Nomina, Pellaeosque duces disjecerat audax
(360) Dux Batavûm, captamque trahens post terga Deorum
Progeniem, Macetamque &, magna vocabula, Reges,
Fortunas, Aquilasque & Iberûm sacra Jacobos,
Victor ovans rediit spoliis insignis opimis,
Nec iam terribilis defixit portubus arces.
(365) Tum sacra Neptuno peragit, taurumque nitentem
Immolat. & Vestae piceos, queis vicerat, ignes.
Mavorti sacrat tabulas. habet Aeolus hircum,
Thura Jovis delubra, globos Fortuna rotasque.
Undique concurrunt populi, civisque triumphat
(370) Laetior & festis collucent ignibus urbes.
Victori se quisque probat. ruit actus in unum
Trompiadem plebejus amor. stant moenibus altis
Et maris asserti partes sermone sequuntur
Hinc patres matresque pari: Victricia laudant
(375) Tempora; tam parvis magnas cessisse carinas,
Ingeminant: ausumque Ducem, quod scire nepotes
Expediet; quod, fera licet, mirabitur aetas.
Affulsisse diem, patriae quo reddita lux est,
Libertas pelago, faciles mercantibus undae.
    (380) Quid mihi Peliacas puppes generosa vetustas
Objicis, & nantes Grajûm per caerula nautas?
Hic Grajos, celebremque suis Heroibus Argo
Cepimus. hîc alio sub Iasone nostra triumphat
Graecia. pro victa Tagus est nunc Phaside. victus
(385) Baetis in Euxino est, hac Colchide rector Iberus.
Argolicos clara coiisse sub Aulide narrat
Fama Duces, ditesque mari pugnasse Mycenas,
Inque bonas ivisse feram Lacedaemona Athenas.
Hic maris alterius fauces, hic altera surgunt
(390) Pergama, debellanda manu. sunt Pergama puppes
Aequoreis fabricata Diis, sunt Duna Mycenae.
Vidit inexpertum Salamis succumbere Persam.
Vidit inexpertum pelagi succumbere regem
Albion & laceris conspergi littora transtris
(395) Tu quoque non parvum bellatrix Roma triumphum,
Flebile cum timida generes Carthagine bellum,
Navalesque refers, Poeno indignante, coronas.
Te Catuli celebrisque vehunt memoranda Duillî
Praelia, & audaces, Scylla larante, triremes.
(400) Leuctra Neoptolemum, Lucullo principe, classe
Exuit, & Niciae rapuit vexilla Gylippus.
Praestitimus majora duces, numeroque Philippum
Dispare concî dit Batavi fortuna Duillî.
    Quàm coelo, FREDERICE, places, quàm sidere laeto
(405) Plurima Nassoviam circumdat laurea frontem.
Hanc Salii meruere tibi, devictaque Grollae,
Oppida, & impletae numeroso remige Tholae,
Captivaeque rates. centum circumdata vallis
Sylva potens, totasque bibens invicta paludes,
(410) Acclamat tibi, Celse pater. te moenia forti
Capta dolo ruptisque patens Vesalia portis,
Victorem subvexit humo, atque abscondidit astris.
Quod florent Batavi, qoud sint secura Sicambro
Otia, vicinum Frisius quod nesciat hostem,
(415) Ipse quod imbellem Wallachrus contemnat Iberum,
Et placido rursum se misceat Isala Rheno,
Curae summa tuae est. dudum trans aequora longÈ
Attigit Eoos belli reverentia fines,
Percullit Occiduos. laudes novere Cherusci,
(420) Teutonicaeque domus, & quae sub Principe pulso
Clara Palatinis strepuerunt collibus arma
O quoties longis moerens Germania bellis,
Optavit te posse frui, te vindice vinci,
Sub signis pugnare tuis, quà belliger ivit
(425) Moenus & exuviis crudelibus horruit Albis,
Totaque pacatum straverunt castra Visurgim.
Nunc alius, Dux magne, labor te trudit in aequor,
Et consummatas recitant tibi classica laudes.
Quale in Alexandro decus est. te praeside rerum
(430) Captus Alexander nostrum singultit ad Yam.
Quantus in adversas acies fotissimus ivit
Hozius, infelix sacrae tutela Teresae.
Victus & hic. strepuit diris clangoribus Orpheus.
Orphea tu dira domitum testudine mergis
(435) Oceano. pugnaci Aquilae Tu rostra refringis,
Infamemque fugas Famam. tu signa Iacobo
Praestitibusque Diis rapis, & demittere vela
Cogis adoratos in vili stipite Pedros.
    Vive meis, Princeps, studiis. praeconia si quid
(440) Nostra valent, tu Miltiades dicêre Cimonque,
Tu Lysander eris. mecum suffragia confert
Mundus. in extremam vadunt tua nomina Thulen,
Adria subscribit titulis. non dissidet Arctos,
Non Sueonum favor, & Sueoni pacatus Iapyx.
(445) Applaudis, LODOVICE, Duci. quin nostra decoris
Fulcis regna patrociniis, & sceptra verendis
Indulges facilis Patribus; nec lilia Belgis
Avertis speciosa tuis. te vindice totam
Imus in Hesperiam, geminique avertimus orbis
(450) Terribilem terris dominum. dum jungimus arma,
Nostra timet, qui nulla timet. dum Sequana Rheno
Annuit, & Vahalim Rhodanus, Mosamque Garunna,
In partes bellumque rapit; perterrita Calpe
Palluit & pavidis Tartessus inhorruit undis.
(455) Quis pueri latus Auraici fulgente metallo
Induit? & tenero patriae virtutis Iülo
Spem facit, & capulis donat radiantibus ensem,
Crescentemque Ducum studiis accendit ephebum?
Hoc munus, Rex magne, tuum est. En, Martia proles
(460) Ambulat, & pulchri miratur pondera ferri,
Et circumfuso ludens accenditur auro,
Atque animos à Rege capit. sub imagine belli
Imberbes armat generosa puertia turmas.
Et pater intrepidae miratus signa juventae,
(465) Laurigeros inter praeformat castra triumphos.
Magne Heros, effusa aulis Te personat Echo,
Excelsum silvae , celsum delubra loquuntur,
Prosperaque Aoniae recitant praesagia rupes.
Quas laudes à vate capis, tua maxina virtus
(470) Dissimulat, quantumque aliis sublimior audis,
Demissa te mente domas. paterisque modestus
Augustas in te sceptrorum surgere voces.
Nec solum te bella juvant, vel tela, vel enses,
Aut crudo misti commendant sanguine manes,
(475) Sed tranquilla magis. regnent sine lege potentes,
Et sceleri dent jura mali. Tu Principis illa
Prima putas, dare jussa sibi, lentamque furori
Indixisse moram. mites tibi Gratia vultus
Componit, gaudesque tuis Dux talis haberi,
(480) Qualem tu privatus ames. morosa timeri
Sceptra volunt, tua blanda coli. dum diligis omnes,
Diligeris cunctis pariter. Tu voce cohortes
Mansueta trabeasque regis. nec jura tueris,
Quae non ipse probas. scribis dictamina recti
(485) Et populo dominoque tibi. sic Principis omnes
Vivimus exempli cives. sub milite tanto
Vincimus, & toto belli documenta profundo
Magna damus. nescit claudi liberrima Nerei
Regia, Neptunique lares. Tu vincta recludis
(490) Aequora & Hispanis metuendum classibus hostem
Objicis, & nobis etiam vis ista patere.
Cunctorum dos una mare est. qua fluctuat, illac
Navis eat. nulla est tanti custodia census.
Et dominum si littus habet, negat aequor & unda.
(495) Haec populum FREDERICE doces. haec asseris armis,
His causis bellator ovas. dum Duna Britanno
Portus erit, Gallumque freto sejunget alumnus
Saxonis, & Cantî se promontoria pandent:
Dum Sanvvicha tui Doverumque aeterna laboris
(500) Testis erit, cladisque suae vicina videbit
Dedecores Duynkerka sinus: dum miles Iberus
Relliquias cernet Batavûm atque immitia Achillei,
Dum sua Cantabricae flectent hac vela carinae,
Sera triumphato plaudet tibi Fama PHILIPPO.


IN NUPTIAS
Illustrissimi Principis, ENNONIS LODO-
VICI
, Chaucorum, sive Frisiae Orientalis
Comitis, &c. Cum Celsissima Principe
HENRIETTA CATHARINA, Cel-
sissimi Auransionensum Principis Filia.

MIscuerat nuper thalamos & federa regnans
    Albion, & Regum purpura nupta Duci est.
Fixerat in tenera Auriacus tunc badia Nymphâ.
    Basia, sed vires mox habitura suas.
(5) Cùm vero puer Idalius praelusit amori,
    Et Venus Ascanium noluit esse virum.
Vidimus augusti solum simulachra furoris.
    Totaque amatorum ludicra scena fuit.
Audiit hoc Chauci illustris regnator Iülus,
    (10) Et simili voluit condicione dari.
Traditur Auriacae. nec se quoque sentit amari.
    Et Sponsi titulo parvulus Hector ovat.
Igne carent telae. vacuus sine compare lectus
    Sternitur, ignarae vix rubuere genae.
(15) Stat Perseus, nondum pharetra metuendus & arcu.
    Stat Telamon, sed cui Mars suus arma negat.
Pan gregis est, pactaque nequit gaudere capella.
    Tiphys, at in nullis carbasa figit aquis.
Iupiter est populique pater, sed fulminis expers.
    (20) Cynthius, innocuo quem videt ore Soror.
Stat Castor, nondum fodiens calcaribus armos.
    Stat Pollux, luctae nescius ipse suae.
Contiguas habitant terras, hîc Belgica Thisbe,
    Pyramus hîc, Amasis qui dominatur agri.
(25) Longe sed annorum paries quid amantibus obstas?
    Et nimium Sponsis gaudia sera facis?
Inversa est fortuna thori. junguntur amantes,
    Nec tamen hos aetas jungit iniqua duos.
Plus sociant se regna, Ducum quàm corpora. robur
    (30) Belga capit, nullum languida Cypris habet.
Ludimus in magnis. At fabula seria rerum est.
    Cur? Paphias urget publica causa faces.
Si minor est Citheraea, vigil Prudentia regnis
    Prospicit, & Dominos educat Aula sibi.
(35) Quanta Patres Batavi vobis munimina surgunt.
    Quanta parat Patriae fulcra benigna Paphus.
Sponsas Hesperiis nunc objicit hostibus. undis
    Edita, vult pelagi demeruisse Deos.
Elocat Auriacus sobolem & dum stemma genusque
    (40) Explicat, invictos Vos Populumque facit.
Quem generum vocat, Imperii Dux assecla vestri est.
    Filia communis Sponsa salutis erit.
Non nubit sibi, sed sociis haec vincula terris
    Consecrat. has uno claudit amatque thoro.
(45) Haga diem signa, quo nos defendis amando.
    Seu Tamesi, Iada seu speciosa proco.
Tuque pater Frederice, tuis annecte triumphis
    Regna, Cupidineae quae pepere manus.
Quos hostes virtute domas, connubia terrent.
    (50) In sobolo partes nos adamantis orbis.
Castra tuus format miles. quae nubere possunt
    Filiolae, nobis altera castra locant.
Quaeque duces, cingent Batavos amplexibus ulnae,
    Tutaque basiolis septa Leonis erunt.
(55) Iam gaude secura Patrum Respublica, pro qua
    Militat Auriacus, saepè procatur Amor.


GRATULATIO,
Ad Celsissimum Principem, GUILIEL-
    MUM, Arausionens. Principis Filium, &c.
    Cum caesis aliquot captisque Hispanorum,
    CANTELMO DUCE, copiis equestri-
    bus pedestribusque, victor ad suos rediret.

PUgnasti Pellaee puer. nunc noster Achilles
Pugnat & adversos acer bellator in hostes
Irruit & teneram crudo Mavorte juventam
Asperat, Advaticosque adspergit sanguine campos.
(5) Summa loquar Batavi. Dux nondum egressus ephebis
Se stricto gerit ense virum, totasque cohortes
Pone premit, timidasque fugat praetexta phalanges,
Et Tartessiacas animosa puertia barbas
Terret & attonito galeas convellit Ibero.
(10) Grande rudimentum laudati militis aetas
Prima dedit. frustrà jam bellatoris adultae
Pingitur effigies. nobis nascentis Iüli
Sufficit ad bellum facies. per tela, per enses
It gener ingentis Caroli, & regalibus orbi
(15) Illustris thalamis, jam bellatricibus armis
Surgit & augustae donat Mavortia nuptae
Praemia, captivosque Duces & signa triumphans
Ostentat Princeps Mariae. Citherea cubili
Hactenus, optatisque Ducem complexibus istum
(20) Arcuit & socii suspendit gaudia lecti:
Sed partes Bellona suas praevertit & hosti
Objicit intrepidum. felicis gloria pugnae
Conjugis officium antevenit, Patriaeque colendus
Miles abit, nondum uxori compertus amator.
(25) Navita, cum tumidi sulcat spatia horrida ponti,
Et tempestates sapiens moderatur & undas,
Nascentem secum sobolem surgentibus infert
Fluctibus & pelagi motus & Tethyos iras
Ferre docet: nunc Parrhasiae nocturna tueri
(30) Signa plagae, nunc vela vagis obvertere ventis,
Nunc decimae vitare minas roburque procellae.
Haud aliter pater Auriacus, cum finibus hostem
Arcet & Austriacae fastigia concutit aulae,
Et Morinûm pavidis ponit tentoria terris,
(35) Consortem tantorum operum bellique laborum
Ascanium vult esse suum. ceu parvulus olim
Ivit Honoriades, Hebrum victurus & Istrum,
Cum genitore comes. juvenisque horrentibus Afris
Concussit Libyam Stilico, Geticisque tiumphis
(40) Claruit & rigidi turbavit castra Geloni.
    Non ultrà metuendus Iber, dum junior Hector
Arma capit. tandem Batavûm cunabula Scaldis
Objicienda reor. Veteresque exsurget in iras
Alcides puer & jugulos constringet iniqui
(45) Vesperis & poterit Iuno Castella dolere.
    Opprobrium, Cantelme, tuis & damna Philippo
Improvisa paras. nuper per rura, per agros
Ad Vahalin ripasque Mosae cataphracta trahebas
Agmina & erecti terrebas regna Sicambri.
(50) Taxandris novus horror eras. timuere Salinae,
Martiaque attonitos excibat fama colonos:
Nunc reduci Fortuna gravis secura malorum
Castra premit, magnaeque equitem sub moenibus urbis
Occupat & prima victorem luce salutat
(55) Nassovium; trepidisque infert discrimina castris.
Nec tua degeneres minuunt praeconia dextrae.
Dum cadis, Auriaci dextrâ cadis. ille paternis
Et proavûm claris crescens virtutibus ultor
Pressae libertatis adest; totque immolat hostes
(60) Inferias Gradive tibi. qua casside vultum
Induit imberbem, Hispani delicta furoris
Castigat, caedemque nepos solatur avitam.
Haec Brugas nescire tuas, nescire remotam
Parthenopem expediet, cujus de gente verendum
(65) Stemma trahis dignisque satus natalibus exis.
Haec audi, Francisce Melos, Superosque sinistras
Continuare vices, debellataque Theone,
Post Gallos laetis Batavos successibus omen
Accipere, & sibi jam Patriae pugnare parentes,
(70) Nassoviumque Patrem. Te, ductor Borgia, credas
Posse capi, Batavûmque ducem non triste parare
Servitium, sed dona tibi. non traderis hosti,
Sed veluti comi captus donaris amico.
Vinceris officiis pariter belloque. nec armis
(75) Auriaco superasse satis. laus summa triumphi est,
Cum quis confessos animo sibi subjugat hostes.
    Ipse pater Scaldis tantae dum nuncia cladis
Audiit infamemque fugam, gemitusque metusque
Andoverpa tuos, visasque è turribus altis
(80) Commissas pugnantum acies, aususque tenelli
Principis & cautae illecebras fraudesque juventae,
Creditur haec vatum praesaga voce locutus:
    Parte mei languens doleo, pars altera gaudet.
Quaque per Advaticus labor moestissimus urbes,
(85) Fata queror. quà Mattiacis permisceor undis,
Difficiles absolvo Deos. Brabantia quanti
Nunc splendoris eges, postquam se Spinola curis
Exolvit, pro Rege, tuis. hinc omnia retrò
In pejus ruere & patriae sublapsa referri
(90) Visa salus, erepta truci bellacia Tungro
Oppida, & insessi nocituris gentibus amnes,
Expulsique patres odiis, contemta tuorum
Nobilitas, procerumque fides, subducta Philippo
Atrebatum, caesae Gallo victore cohortes.
(95) Et nunc castra Neoptolemus, peditumque equitumque
Signa fugat, densisque meos circumvenit alis
Belliger, & summis audax lanugo pudorem
Incutit heroum titulis, pacemque cruentus
Imperat, & grandes molitur tyro tumultus.
    (100) At qua Mattiacus concordibus abdor in undis,
Et me pacato Zirizaea adspectat ocello,
Incoeptis, Guilielme, tuis, pulchrisque benignus
Erigor auspiciis. fortunatissime Princeps,
Digne Britannorum thalamis Regumque cubili,
(105) Adspice laetantes populos. spes quilibet audet
Ulterius proferre suas. ut prima fuere,
Exoptant ventura tibi. Victoria praecox
Pompejos, Dux celse, refert. his vicit in annis,
Et formidatis felix Octavius armis
(110) Ivit in imperium magnum. Quàm tolleris altè
Exemplis, quoties subeunt laudata Renati
Nomina & Otthonum generosa vocabula subdunt
Virtutum stimulos, quique Engelbertus in hostem
Acer iit; Flandroque gravis Galloque potenti,
(115) Caesare sub magno, incubuit. si sera revolvas,
Inter avos patruosque, & Martis fulmina, centum
Nassovios miles graderis. ne cede priorum
Laudibus, & te animo repetentem gesta tuorum,
Excitet aeternis Genitor, Guilielmi, trophaeis.
    (120) Illa senex cecinit Scaldis, mersusque sub alveo
Najadas augustis in haec ipsa intexere stratis
Iussit & Auriacae formam depingere pugnae.
Vidimus admissi vates & fecimus ipsi.
    Cernere erat roseis Auroram surgere bigis,
(125) Et celerem tardare diem, perfusa tenebris
Lux exilis erat; coecique per avia gressus
Captabant fraudi latebras. fugientia cernas
Agmina capripedis Fauni, pavidasque timori
Quaerere secessum Dryades. hic collibus altis
(130) Spectat eques versatque sui discrimina coepti.
Hic abdunt silvae peditem. sua lumina Phoebe
Frangit & armatas abscondit conscia turmas.
Parte alia adversis crudescunt praelia signis,
Et pugnant glomeratae acies. huic dextera telum,
(135) Ingerit in nexum galeae. hic thorace sub imo
Molle latus ratione ferit. ruit alter & ictus
Mordet humum. pingi videas, ubi tela caballos
Sessoresque suos sternunt; ubi pondere lapsi
Corporis arma labant, confractique ensibus enses,
(140) Et galeis dejectus apex. ubi missus opacis
Saltibus incautos pedes occupet. hic sua ductor
Hispanus vexilla levat, gentemque minacem
Objicit Auriaco. qui denso milite cinctus
It ducibus Dux ipse comes. de casside crista
(145) Luxurians tricolor nostri prosperrima fati
Signa quatit. veteres, Mavortia carmina, cantus
Elingues recitant litui. pars sanguine fuso
Tingitur & post fata rubet. pars pallet & excors
Semianimis cadit. illa fugam meditatur, & horrens
(150) Exemplo tot signa trahit. circumvenit illos
Pars melior nostri, damnataque corpora ferro,
Aut captiva luunt. alibi, cessantibus armis,
Laetior Auriacus spoliis insignis opimis,
Ad sua castra redit victor, Patrique suisque
(155) Ostendit captas duro Mavorte cohortes,
Hesperiosque duces. non longè Antvverpia stabat,
Nutantesque metu tollebat in aëra turres,
Hoc metuens, ne quas Gallorum corpora portas,
Civis fusa manu, quondam clausere, suorum
(160) Exuviis propriaque infames strage paterent.
    Hoc donum, Guilielme, tibi tot numina Scaldis
Unanimesque ferunt Divae. per singula Princeps
Duc oculos. Vatisque tui si carmina seri
Absument rodentque dies, monumenta Deorum,
(165) Non peritura cape. & quam non abolere vetustas,
Non poterit fati rabies, non livor & ira,
Adspice praelustrem, Cantelmo judice, pugnam.


LAURUS FLANDRICA.
Sive in expugnationem validissimi Flandriae
    Propugnaculi, quod Cataractam (vulgò
    SASSAM) Gandavensem vocant, au-
    spiciis Potentissimorum Federati Belgii
    Ordd. ductu armisque Celsissimi Principis
    FREDERICI HENRICI, Arausio-
    nensium Principis, Comitis Nassaviae, &c.

    POEMATION.

Petit 87
FRederice, cunctis seculis celebrandum
Terrisque nomen, sospitator afflicti
Cum Patre Belgi, Fratris adstes invicti,
Inter sarissas nate & arma, crebrasque
(5) Caedes tuorum; quem Batava Libertas
Tot praeliantem laureis coronavit,
Toties quadrigis vexit & triumphantem
Vox una mille civium salutavit:
    Me teste, Salius conscius tuae famae est.
(10) Me teste, Sylvam subruis per accessus
Homini negatos & ligoribus subdis
Castella fossor. militant tibi noctes,
Vesaliamque bellicosque Trajectus
Mosae, labori subjicis Camoenarum.
(15) Me teste, Breda, dos avita majorum,
Non fraudulenta puppe, non fame dura,
Sed Marte aperto victa cessit audaci.
Te per profundos coeruli maris fluctus
Fui secutus, classibusque permixtus
(20) Submersi Iberas victor. adstiti vates,
Cum per Matancae littus auream Cuba
Vomeret saburram, & creditum fuit terris,
In Occidente posse Colchidem vinci.
Sic parte mundi qualibet trophaeorum
(25) Monumenta Famae gloriaeque suspendi,
Hastasque & enses cassidesque victrices,
Classes ratesque nuncupavimus Phoebo.
    Iam, Flandre, restas, tuque terra florentis
Ocelle Belgî, quam suis secat Scaldis
(30) Bellator undis, Ganda grandis illustrat,
Quondam tuorum Ganda Principum sedes,
Brugae celebrem reddidere mercantes,
Formidolosus Principis sui carcer.
Antiqua Morinûm regna, stamus in vestra
(35) Tellure Batavi, stamus ensibus strictis,
Stamus cruenti, quamque non queunt vota
Placare nobis & sororians nomen,
Et illa quondam in Cantabros fides concors,
Vi Federati Martis imus invasum.
    (40) Trophaea Regis purpuraeque Francorum
Cient volentes, Liliisque succedit
Furor Leonum sanguinisque Iberorum
Potator avidus Belga. Scilicet famâ
Audivit arma Gastonis, tot Heroum,
(45) Quos bellicosi Martis ardot excivit,
Tumultuantis grande fulmen Europae,
Et militantis clara nomina orchestrae.
Patuere nuper Brisacensium portae,
Rhenique fractum robur. Atrebas supplex,
(50) Rupesque frustra se tuentis Hesdini,
Et illa, Famae cymbalum, alta Perpenna,
Cessere Gallo. Tuque victa postremum
Grevelinga, dextrum Flandriae latus nudas,
Novaeque sceptris pandis aream laudis.
    (55) Lodovice sequimur, & velut lacessiti
Armis tuorum, tollimus facem belli,
Latusque fortes incubamus in laevum;
Morinumque castris mutuis fatigamus.
    Iacet in recessu flexibusque terrarum
(60) Cataracta Gandae, Civitatis assertrix,
Tutela gentis Wasiaeque telluris,
Furentis in nos limen acre Bellonae.
Hinc fluctus illam Nerëusque praecingit.
Hinc Vesta fossis arcibusque praemunit.
(65) Invicta vallis, moenibus minax celsis,
Pulchrum recentis Principis rudimentum,
Patriaeque ludus Martius senectutis.
Haec fracta nostro paret Imperatori,
Docuitque vinci posse, quicquid invictum est.
(70) Opposta dextrae dextra, militi miles,
Et aggeri agger, cornibus suum cornu,
Latebrae latebris, horrido tribunali
Aliud Tribunal, flebilique balistae
Balisat, crebro fulmini obvium fulmen,
(75) Glandesque dirae glandibus, duci ductor.
Hîc dimicatum est, Phoebe, lucibus totis.
Hic dimicatum est noctibus tuis, Phoebe.
Arenae arenis, gleba restiti glebis.
Ligo ligones, hasta trusit hastatos,
(80) Ultorque in enses ensis ivit adversos.
Non hîc pepercit fabricator armorum
Vulcanus igni, non tonitruis Brontes.
Vomuit Pyracmon nitra, sulphur & flammas,
Fumusque fumum involvit & jubar Solis
(85) Furatus orbi est. adstitit ferox Clotho
Fossis in ipsis, syllabosque conscripsit
Tot saevienti ab hoste vulneratorum,
Tot gloriosa morte funeratorum.
Pluto penates subrui tenebrarum
(90) Ut sensit, ipsis Inferis novum terras
Parare bellum credidit. flagellorum
Intendit ictus trux Megaera fossori.
Acresque morsus Cerberus minabatur,
Latratibusque coeca regna concicit.
(95) Mirata Tethys hîc suas aquas sisti,
Illic refundi, ludus, inquit, humanae
Licentiae sum facta, nec mei compos.
Qui subdit urbes Dux, coërcet invitam,
Et subdit aequor, arbiter mei regni,
(100) Partesque nostri Belga juris usurpat.
Quid attinet, tot dividi Deos inter
Imperia mundi? miles ista confundit
Fredericus, & jam saevit in domos Vestae,
Nunc fluctibus dat jura & imperat nobus.
(105) Tonantis aula, quae per aetheris tractus
Tonat, vagisque nubibus faces torquet,
Clamavit, haec miracla posse mortales,
Aliosque rursus se videre Typhonas,
Tityos renasci Caesaresque Tarpeios,
(110) Salmoneosque fulminare sub coelis.
Vis juvit artem, industriamque spes laudum,
Et fata pedibus pressit ambitus lucri.
Hic in paludes, in profunda terrarum,
In regna Ditis, inter imbrium lapsus,
(115) Inter cadentum corpora & neces mille,
Traxit salutis prodigam suae turbam.
Paciscitur mors ipsa cum laborante,
Et aere redimit corpus & manus parvo.
Commune pactum est, pluriumque mercedes
(120) Ausert superstes, & quibus furor belli
Pepercit & sors ipsa, duplicant sortem.
Ibant cohortes rarius reversurae.
Quos vidit Eos, abstulit ruens Vesper.
Quos Vesper, Eos prima vidit extinctos.
(125) Iam bajulans cadaver, ipsus effertur.
Feriens feritur, ictibusque concurrunt
Ictus utrinque. quisque labitur coeco
Autore facti. magna pars cadit gratis,
Abitque inulta. praeliatur Euclides,
(130) Et arte pugnat, angulisque vallorum
Infert labores, & latus cavet pandum,
Ne machinis fatalibus suos mactet.
Ad lineas pugnatur, inque transversas
Turni feruntur. hîc Phrygem necat Grajus,
(135) Iber Sicambrum, nunc Sicamber Hispanum,
Flandrum cruentus Celta, Nervium Celta.
Quos Principum non una causa distinguit,
Confundit unâ mors ferociens glebâ.
Metimur arctis passibus vias lethi,
(140) Et queis honori, adrepimus simul morti.
Libitina nomen saepe mutat haeredum,
Ducumque titulos, postulata vivorum.
Iam factus haeres, ilicet fit exhaeres.
Iam Dux creatus signiferque, non est Dux,
(145) Aquilasque eadem qua manu capit, ponit.
Semiruta vidit hospes arcium tecta,
Minasque grandes, fabricasque pendentes
Fastigiorum, machinisque subversa
Tot coepta rerum, vineasque pontesque
(150) Arundinesque, fulcra molis humanae.
    Talis ruenteis Ilii fuit vultus,
Et Pergamorum, turribus fatigatis,
Tales Plataeae, porticusque Didonis,
Arces Corinthi, verticesque Pyraei,
(155) Numantiaeque scena jam fatiscentis.
Quò vis furorque gloriae Duces raptas!
Et sueta nil timere pectora Heroum!
Se quisque primum devovere vult fatis,
Aliisque crudae praeripit vicem pugnae.
(160) Haec imperantis gratia est, in adversos
Tumulos & hostes & pericla praemitti.
Pugnasse vile est; majus, immori ferro.
Nec mors honori est, sola perplacet praeceps,
Horisque praevenisse fata, quantivis.
(165) Tanti est, loquentis ore posse laudari,
Et otium superstitum fefellisse
Sermone nostri, laudibusque, quas nescis.
    Nec castra solum trivit hosticus miles,
Pugnatum Olympo est, Aeolisque nimbisque.
(170) Nocuere menses. ipsa Aquario Libra
Surripuit Urnam, & imbribus procellisque
Castella, fossas, militemque inundavit.
Calcata pedibus unda, & in viis turmae
Vigiles natarunt, ordinesque bellantes
(175) Se semimersos obtulere Mavorti.
Maduere fessa corpora, & suos usus
Sclopeta nesciere, & ignium fraudes,
Lapsaeque ab alto lachrymabiles moles,
Multaque grassans clade barbarum pondus.
    (180) Spectabat excors Dux Iberus obsessos,
Fluviique custos pravus & suae gentis,
Inusitatos stupuit impetus Belgae,
Morasque nullas improbosque conatus.
Et consilî expers, quos severus obsessor
(185) Et fata damnant, liberare desperat.
Sic victa nondum, exuta moenibus nondum,
Custode querulo, Sassa dedita est nobis,
Decusque raptum Flandriae gemiscenti.
Quae foeda vultu, totque cladibus moerens,
(190) Et Sequanae victoris aegra fulgore,
Iam fata Regis undequaque concussi:
Nunc invidorum studia scaeva rectorum:
Opesque fractas; jam reciprocam sceptris
Sortem vicesque; jam petenda longinquis
(195) Consilia terris, impotenter incusat,
Damnique causas vellet esse solamen.
    At laeta lauros Federata Majestas,
Implicuit altis frontibus triumphantum,
Patrisque Filiique. Principum currus
(200) Traxere ovantes, vindicata Libertas,
Constantiaeque robur & vigil Cura,
Fidesque tot sororibus sacrosancta.
Sic Scipionum, Patris & simul Filî,
Patuere turbae tot Quiritium, vultus.
(205) Cum Filii pro patre dextra pugnaret,
Pro Filio se sisteret pater miles.
Qui mersus undis belliger Leo surgit,
Gavisus undis altius jubas tollit.
Et ungue eodem, quo tenet Philippinas,
(210) Slusamque & agris imminens Isendicum,
Has prendit Arces. Nereï domus prisca,
Mattiaca tellus, vota nuncupat Divae
Securitati. Fama distulit veri
Portenta latè, & omne littus implevit,
(215) Quo Celta, quo Britannus, & querens Cimber,
Et Suecus acer Cantaberque depugnant.
Sed Wasiorum rura fertiles glebas,
Messesque opimas, & tributa victori
Duci obtulere. maximus Gigantaeam
(220) Invasit urbem terror, & meae dulces
Patriae recessus. Ganda, qui tuus civis,
Iamnunc procaces pavidus exuit linguas.
Si nos fefellit saepius labor tantus,
Peracta res est. Ecce, transiit vestri
(225) Rubiconis amnem Dux Batavus & laetum
Portendit omen. Tu celebrior gaude hoc
Tutore Flander, fratribusque mansuete
Adsuesce nobis, Cantabrisque desuesce.
Agnosce socios. sat litavimus duri
(230) Regis furori, victimisque nostrorum
Domini ferocis expiata vindicta est.
Veni vocate, nec meis refragare
Dilecte votis. prima gloria est victi,
Se nosse victum. consulunt sibi cautè,
(235) Armis minores; nec suprema conari,
Fas est timentem. lege transfigi tutum,
Crudele ferro. multa victor indulget
Nondum subactis. Pacis offero dextram,
Bellumve. quod vis, elige. hoc caput rerum est.


MAURITIUS REDUX.
Sive Gratulatio ad Excellentissimum & Illu-
stris. Comitem, I. MAURITIUM, Comi-
tem Nassaviae, Cattimeliboci ac Dietziae,
Bilsteinii Dominum, Brasiliae Terra Mari-
que Praefectum, &c. Cum ex Orbe Ame-
ricano in Europaeum sospes appulisset.

Petit 86
Nassovius trans aequor adest, reducemque salutat
Belga Ducem. nondum Phoebo fervente perustus,
Se prisco candore probat, patriique coloris
Et juxta veteris servat vestigia recti.
(5) Iverat Occiduum missus bellator in Orbem,
Et terras, Sol fesse, tuas. non visa ruenti
In laudes Europa satis, famâque suorum
Pars mundi concussa prior. quaerendus in orbe
Barbarico fuit hostis Iber, vincique sub ipso
(10) Vespere regnatorem Asiae dominosque Philippos,
Dîs visum Superis. hîc opportuna trophaeis
Ingens se tellus aperit, diffusaque vastis
Regna plagis nudisque truces cultoribus agri.
Hic alios hominum mores miramur & urbes,
(15) Corporaque humanis foedè distenta medullis,
Infamesque dapes & qualia fercula fratri
Coxit & immanes Atreus detrusit in artus.
Haec belli laus summa viris, in viscera victos
Condere & invisos discerpere dentibus hostes,
(20) Ne toti nocceant, vel ab ipsa morte resurgant.
Hic alium Castella olim conspexit Olympum,
Dissimilesque faces. oculis disparuit Arctos,
Et ferus Alcides. nusquam sua signa Bootes
Sustulit aut strictum Perseus se torsit in ensem.
(25) Phillyridem stupuit, quique altius exit in Austrum
Indus & ara Deum. geminis solamen ab umbris
Terra capit, quas nunc dextras, nun ire sinistras
Adspicit. hybernis quoties nos noctibus acre
Calcamus sine Sole gelu, Titania lampas
(30) Aestuat & fuscas exurit fervioa frontes.
Non illic ripa Vahalis Rhenique bicornis
Ambulat, at Ligerim Scythicumque adspexat Araxem
Incola. Amazoniae generosa vocabula gentis
Indunt nomen aquis, & qui per rura Maragnon
(35) Longa ruit nitidaasque Argenteus evomit undas
Plata patens. vix obliquis se sidera condunt
Flexibus & parvo distant discrimine luces.
    Non his, vasta licet, Romana potentia terris
Intulit audaces aquilas. non cepit Olindam
(40) Graecia. non illis allatus psittacus oris
Redditit aut Spartam aut Cadmi fundamina Thebas,
Aut te Miltiade, aut tua victor nomina, Theseu,
Hesperiae sors ista fuit, servataque Baeti
Gloria rectorique Tagi. se barbarus illi
(45) Tradidit & serò dominis absuevit Iberis.
    Nos etiam, quorum virtus Mavortia nescit
Stare loco, Plusque, exemplis regalibus, Ultra
Vadit & ingentem grandis fiducia Tethyn
Traiicit, infernas mox perruptura plaudes,
(50) Ivimus, & lauros ill s suspendimus oris.
Sic fruimur rapto, & quae quondam regna fuere
Capta Tago, nostris spolium cessere Batavis.
Mansuetas hîc Belga domos & mitia tecta
Possidet. Auriacis titulis expungimus Indos,
(55) Hispanosquw duces. longè migramus & ipsi
Oceano inducit peregrinos Belgica cives,
Aedificatque foris. mutat cum gente colonus
Sidera, in auriferas defundit nuntia valles,
Ipsaque pallentis penetralia concutit auri,
(60) Et terret swcreta Erebi. sua sacchara nostras
Laetatur tractare manus dulcissima tellus;
Mattiacosque illic & respirare Sicambros;
Saevus ubi crudis habitator vixit ab extis,
Horrendaeque artus hominum secures.
    (55) Maxime Dux, haec terra tuis servata triumphis,
Imperiisque fuit. dudum sub Principe Celso
Miles eras, nostrique adspersus pulvere belli,
Publica magnanimis juvisti commoda coeptis,
Cum validam Tartessiacis è faucibus Arcem
(60) Eriperes, Rhenique domos & claustra Batavis
Asseres, vestrae facinus memor abile dextrae.
Tunc latus immensum mundi, quod nesciit aevum
Omne, tibi in meriti precium spatiumque futuri
Cessit, & intrepidi successor magne Columbi,
(65) Vespucii sectatus iter, cum Sole stetisti.
Hic sibi Naturae longissima linea metam
Fixit. anhelantes isto sub cardine Phoebi
Adspectamus equos. nec latius exit honorum
Regnorumque fames & vis peregrina sciendi.
(70) Constitit extremis in Gadibus illa potentis
Alcmenae soboles & finivere Columnae
Imperium. Latiis etiam rectoribus olim
Ultima suffecit Thule. Tibi trans mare magnum,
Atlantisque vagos fluctus & Nerea vastum
(75) Surrexere novae gentes, dominumque ducemque
Agnovere truces populi. sua Numina cuncti
Devovere tibi, & nudati membra lacertos
Exeruere tuis jussis, & tela pharetris
Depromsere suis. plumae lusere per armos,
(80) Et picturato gratati corpore, vobis
,,Iuravere fidem. nec enim gens nescia justi est,
,,Ipsaque barnaries aliquid praesentit honesti.
,,Naturae se lege probant, inscriptaque menti
,,Coelitus officii versant dictamina, quamvis
(85) "Obruta se condat multa caligine virtus.
Quot circum regnis, tot linguis cultus abisti,
Nec dispar morum ratio discrevit amorem
Obsequiumque tui. re suspexere feroces
Indomitisque animis turbae & mitescere sub te
(90) Effera vis potuit facilique adsuescere vitae.
Excussae manibus clavae, & lethalibus arma
Cotibus & rigidi damnato in corpore funes.
,,    Sic natum malè, mansueta sub lege renasci
,,Posse hominem, jam certa fides. per strata viarum
(95) Ambulat, & nostro sub sidere barbarus exit,
Et priscum discit velatus membra pudorem.
Eheu, quanta viris feritas & nescia luxus
Vita rudis, quales agresti lumine vultus,
Quàm pertusa genas facies, quam mollia flexu
(100) Brachia, praecipitique per avia pulsat humum pes
Turbine, seu celeris sequitur vestigia cervi,
Seu mediis velox leporem sectatur in agris.
Quam gnari torquent jaculum, doctique ferire
Obvia, non vanis prosternunt ictibus hostem.
(105)     Hoc memini. Batavo solventem è littore cunctos
Contra te maris îsse Deos, Zephyrosque Notosque
Disiecisse rates, irataque numina sorti
Invidisse tuae. quid enim? tunc altera Iuno
In Belgas inimica stetit. te Iuppiter ire
(110) Aeneae fato voluit, perque aspera rerum
Per casus pelagi varios, longinqua tueri
Littora & in terris aliis Latioque reponi,
Arcton in Occasum portare deosque penates.
Alter eras tum Scipiades, qui subruit Afrum,
(115) Trans mare. nec fuit haec solius gloria Poeni:
Tu nobis Hanno victuris classibus orbes
Accessisse novos ausus, glebique focisque
In patriis hausisse, duci plus vile putasti.
Eudoxo deserta Pharos Memphisque superba
(120) Et contemta fuit Lathyri domus hospita regis.
Scandit Erythraeum pelagus, ratibusque profundum
Emensus, tandem Hesperiis stetit exul in oris.
Haec Niciae fortuna fuit, Grajique Conones
Per fluctus abiere foras. sors ista Lysandrum
(125) "Extulit & Romae dominos. virtute probantur
"Et pelago grandes animae. discrimina fortes
"Nos faciunt, nec parva timet, cui spernitur aequor.
Sed veluti salvus, post mille pericula, tandem
Constitit ad Tiberim Ductor Trojanus, & aequos
(130) Expertus sensit Superos, stas littore sospes,
Brasiliaeque domos jamque hospita saxa subisti,
Vallatamque urbem scopulis, habitataque nuper
Hispanis loca, & illustris fastigia regni.
    Victor in adventu es. primusque à Principe vinci
(135) Se doluit Baniola ferox. fugere phalanges,
Et Calvi sua cesserunt aeraria Portus.
Fortunate Comes, memorandi nominis haeres,
Haec Tropici videre geri. quae fascia Phoebo
Hic illic definit iter, tua facta sub îsdem
(140) Limitibus claudi voluit, Cancroque Caproque
Hoc belli finivit opus. cum victa Peneda est,
Creditur ipse tibi Chiron acuisse sagittas,
Et juvisse Ducem. scutum porrexit Orion,
Indigetes toto cum littore pelleret audax
(145) Dextera, & antiquis se maxima Pernambucum
Fascibus exueret, tanto secura magistro.
Nec visum saevire tibi. clementia gentis
Dos aeterna tuae est. cunctis spes certa salutis
Ex aequo vitaeque datur, placidisque vagantes
(150) Legibus atque ipsum invitas placatus Iberum.
Nec satis hoc. munis urbem terraque marique,
Praecludisque aditus hosti, dum nubibus imbres
Nimborum extundit pater, accessusque viarum
Laxat & angusto saliunt in gramine Fauni.
(155) Vix firmata tuis fuerat Respublica curis,
Accepitque suas regio placidissima leges;
Mittis in oppositum bellacia classica Nigrim,
Et latè fulvis conspersum littus arenis.
Aethipum statio est, quales Acheronte sub imo
(160) Degeneres vadunt Genii. jacet edita vallis
Mina potens, dudum Austriacis insessa Philippis,
Unica mercantis tremor & formido Batavi.
Cepisti atque tuis accessit clara trophaeis.
Deerat adhuc rostratus honor, domitisque corona
(165) Classibus, extremis cum te pars hostica fatis
Et vicina suis terrerent moenia transtris,
Sanctorumque chorus. tu per spatiosa vagantes
Aequora, fatalesque minas & bella ferentes
Mersisti & multo damnasti funere fortes
(170) Baeticolas, fastumque Tagi. risere serenae
Nereides, favitque tibi, mare, sidera, venti.
Qua sibi suppostas ferit ardens linea gentes,
Immensamque secat spatiis aequalibus aethram,
Terra jacet, totoque natat circumflua ponto.
(175) Morborum succique ferax rorisque beati,
Quem cannae dulces generant. Sic area laudum
Panditur, haec vestras tellus admisit habenas,
Et dis Angolae cultor, sparsique per oras
Oceani nigri indigenae, candensque ministrat
(180) Hic ebur, hic fulvum mercanti porrigit aurum,
Venalesque animas precio transcribit iniquo.
"Cur bona libertas homini subduceris? & cur
"Vis servum natura pati? coelestis imago est.
"Quisquis homo est, natusque sibi vim rspuit insons.
(185) "Mortales aequis generamur legibus omnes,
"Iure pari, mox dissimiles injuria fecit,
"Et belli furor & rabies insana nocendi.
Pacificos etiam fluctus Chilenque remotam
Auspiciis tetigere tuis gens nostra, viaeque
(190) Ignotae patuere maris, compendia ponti,
Quaesitumque fuit, quod non invenimus, aurum.
    Magne Comes, stitit una tuos pax obvia cursus,
Et Lusitanis veniens Concordia terris,
Suspendit Mavortis opus; frameasque tubasque
(195) Et bellatrices passim compescuit iras,
Ipsaque paciferam Bellona ostendit olivam.
Non moriture Ducum, prisci venerabile germen
Sanguinis, ignotum nobis jam note per Orbem,
Ad Batavos veteremque redi, fortissime, mundum.
(200) Non effoeta tuae laudis mea Belgica, causas,
Queis merearis, habet. restant praeclara laborum
Argumenta domi. pandit tibi Flandria laxos
Mox vincenda sinus. hîc nondum fecimus armis
Otia. fervet amor belli, paribusque Philippi
(205) Regna fatigamus studiis. Tu barbara sperne
Verba, Magajates, & qui sibi lurida formant
Tela, Tanajarres, & pictos membra Tapujas,
Patagones, & Canibales, pastumque cruore
Humano deforme genus; durosque Caetas
(210) Tupiguas & Amixocoros saevosque Piryvos,
Et Tupinaquorum populos. dedisce parumper
Ista loqui, Germane, & vocibus utere nostris.
Et Batavos Frisiosque sona, mitemque Sicambrum,
Mattiacos Morinosque & quos fovet Isala cives.
(215) Fulminat in Morinis cognati sanguinis Heros,
AURIACUS, sternitque viam, qua possit adiri
Ganda vel augustis Antwerpia digna triumphis.
Adsis, magnanimoque humeros suppone labori.
    Vosque adeò, Patriae Patres, quibus inclita belli
(210) Gloria surgit ab Occasu, tot Vespere in ipso
Emeruit celebres vigilans industria lauros,
Hesperiaeque accîdit opes; defendite magnis
Coepta animis, Siculumque istis avertite Regem
Finibus, auriferamque Peru Cuscumque Quitumque
(225) Et pulchros longè Potosi convellite montes.
Haec finem bellis regio dabit. illa potentis
Imperii suffulcit opes & robora tellus.
Obruite hubc orbis dominum, quo pugnat Iberus,
Orbe alio. geminos in se committite mundos,
(220) Et caput Hispanum Occiduis demergite terris,
Ut Phoebo labente labet. qui viribus in nos
Accrescit gliscitque novis, hinc pabula Marti
Sufficit, & strictos aeternùm nutrit in enses.
Mercedem pugnis subducite. vadat Iäson
(225) Alter & in claros deducat carbasa portus,
In Belum Panamamque & ditem invadite fortes
Colchida, & effossis Indum spoliate metallis.
Ite Patres, monstrabo viam per Amazonis undas.
Hoc Duce, Perruvio toti fulgebitis auro.


In Grollam à Principe FREDERICO HEN-
RICO obsessam & victam.

(De volgende drie gedichten in
Petit C03)
QUae toties de me meruit fortuna triumphum,
    Hoc iterum spectat castra Batava loco.
Materies sum clara Ducum; laudumque palaestra
    Austriacos inter luctor & Auriacos.
(5) Et simul impatiens pacis, dominique prioris,
    Ut vincar vincor; munior, ut peream.
Quid, Fredeice, truces immittis turribus ignes,
    Sulphureisque quatis moenia nostra globis?
Do tibi victa manus. nobis si infamia vinci est,
    (10) Auspicium famae Grolla futura tuae est.


In adventum Principis FREDERICI HEN-
    RICI sub vesperam, post superatam
    Grollam.

DUm nova Battavico tibi parta est laurea bello,
    Excipit & reducem patria laeta Ducem,
Vesper erat, Phoebusque suos jam merserat ignes,
    Aethereaeque polo delituere faces.
(5) Phosphorus indoluit tantis decreta triumphis
    Publica subjecta glaudia nube tegi:
Ipsaque tum tenero succrescens Cynthia cornu,
    Optabat fratris lumine posse frui.
Tota tamen festis collucent compita flammis,
    (10) Quemque negat coelum, dat tibi Belga diem.
Fac etiam nullo tenebras splendore fugari;
    Sat Batavis noctes, Te veniente, micant.


De eodem Principe ad Isalam.

ISala, qui magno debes tua flumina Druso,
Redde Ducem Batavis, cujus victricibus armis
    Tutus inoffensis exspatiari agris.
(5) Utraque securis calcatur ripa colonis,
    Et procul à patriae finibus haeret Iber.
Quem tibi pugnantem socii concedimus, ille
    Pacato liceat modo posse frui.


EPISTOLA AMELIAE
Ad FREDERICUM HENRICUM, ma-
    ritum, audacius sub ipsis SILVAE-DUCIS
    moenibus militantem.

Petit 27
SI vacat, & nullus circum tentoria miles
    Inflat Arausiacis classica rauca sonis:
[ed. 1629: Barbaricis inflat classica rauca sonis:
Nec medios inter cuneos, fossasque, globosque
    Efferus, & multa caede cruentus ovas:
(5) Has lege sollicitae, mihi fas ita scribere, voces
    Conjugis, Ameliae tristia verba tuae.
Arma, jube, sileant. nec dum tibi nostra leguntur,
    Verberet obsessas machina saeva domos.
Ipsa, puerque tuus, blandissima nomina, pugnae
    (10) Fortè brevem poterunt promeruisse moram.
Haec ego dum scribo, tabulis dum littera currit,
    Vagiit ad motam parva Loysa manum.
Auriacusque, tua recubans in parte cubilis,
    Invocat, absentem quem videt esse, patrem.
(15) Et nunc ille meis, nunc haerens illa lacertis,
    Multa ferunt matri basia, nulla tibi.
Adspice, quam prima numeras distare secundam,
    Linea stat foedâ commaculata notâ.
Hîc mihi scribenti subito puer impete trusit
    (20) Audacis tremulam patris amore manum.
Quas tamen adspersas tabulae circumspicis undas,
    Flumina sunt oculis praecipitata meis.
His tibi, magne Ducum, lacrymis, hoc rore litamus,
    Haec sunt militiae praemia missa tuae.
(25) Segnior his forsan medios aspersus in hostes
    Ibis, & impavidum negliget arma caput.
Quo Frederice ruis? jam te per tela, per enses
    Audio vicino moenibus ire gradu.
Totque inter casus, dubiique pericula Martis
    (30) Hostica nocturno tangere castra pede.
Si tibi conjugii nomen venerabile, cur me
    Conjuge vis, eheu, posse carere meo?
Si placet Ameliae quicquam, si vultus & ora,
    Pallidulam tanto cur facis esse metu?
(35) Si tibi laeta placent facilis responsa maritae,
    Cur cupis his ipsis me titubare malis?
Si mihi vernantis lumenque decorque juventae est,
    Desine sic rugas accelerare meas.
Squallida jam luces, jam squallida transigo noctes,
    (40) Duraque sum, dum tu dura vir arma geris.
Non mihi caesaries compta est, velut ante solebat,
    Ordinibusque nitet vitta decora suis.
Non saturata placet Tyrio mihi murice palla,
    Quaeque meos decorat fimbria pulchra sinus.
(45) Omnia negligimus, vestes, famulasque, domumque.
    Dumque tui cura est maxima, nulla mei est.
Conveniunt matres, &, dum tibi militat aether,
    Illustri cupiunt corpora veste tegi.
Scilicet, ingrediar medias secura per urbes,
    (50) Pro patria pernox tu fera bella geras?
Et mea fulgentes decorabunt tempora gemmae?
    Dum tua bellatrix tempora cassis habet?
Vel manus ista comam pectet? tua diriget ensem?
    Et fracto curis Principe, mollis ero?
(55) Quin potius belli tristes imitata labores,
    Nolo nimis dispar cultibus esse tibi.
Incedo discincta, dolens, sine viribus uxor,
    Forte etiam, tibi dum scribimus, orba viro.
Nec me divitiae, nec me decor afficit aulae.
    (60) Hoc juvat, Auriaco conjuge posse frui.
Iam tibi Penelope, jam sum, sine conjuge, Phyllis.
    Et, velut Hippolyto Phaedra, misella queror.
Increpat Oenone Paridem lasciva procacem,
    Haec mea bellacem pagina moesta Ducem.
(65) Exprobrat Hypsiphyle Aesonidae, Sichaeia Troiae.
    Longe aliud conjux quod tua damnet, habet.
Flebilis absentem Hermione deposcit Orestem.
    Hoc quoque, sed prohibent invida bella, velim.
Obsecrat, & repetit multis Ariadna querelis
    (70) Thesea. te peterem, ni magis arma petas.
Una tot e Danais conjux miserata maritum est.
    Tu, Frederice, tibi parce, miserta [sic] mei.
Tyndaris ista suos Paridem celabat amores.
    Non ego. quid timeam, clamat apertus amor.
(75) Ut caveat fluctus, Sestos transcribit Abydo.
    Longius abscedas moenibus, Haga rogat.
Dum possum suadere tibi, suasisse juvabit.
    Dumque licet, cupio consuluisse viro.
Ut te non possum, possum metuenda videre.
    (80) Saepe piae voces conjugis omen habent.
Castra, duces, litui, flammae, certamina, fossae,
    Singula sunt damnis verba tremenda suis.
Horret, & ingenti trepidat formidine pectus.
    Nec mea sum, cum tu desinis esse tuus.
(85) Desinis esse tuus cum Princeps bella capessis.
    Si titulo gaudes Principis, arma jube.
Non pugnare Duces, sed sunt dare jussa parati.
    Militis haud partes, imperitantis habes.
Tota salus patriae Ducis est, non militis illa est.
    (90) Hic leve, sed pondus grandius alter habet.
Non unum te tela petunt, mittuntur in omnes,
    Vulnere communi Dux populusque cadunt.
Vulnera quae tua sunt, etiam sunt illa Loysae,
    Sunt etiam Ameliae, Nassoviique tui.
(95) Quod si magnanimas succendit gloria curas,
    Non minor haec vivi, quam morientis erit.
Sunt juvenes bello insignes, & fortibus armis,
    Parent imperio castra, Ducesque tuo.
Audaces aptant gladios ad jussa Britanni,
    (100) Quosque suus, Galli, raptat in arma furor.
Stant coram intrepidi, Mavortia nomina, Scoti,
    Stat coram impavido pectore Belga tuus.
Sunt etiam toto braccati corpore Rhaeti,
    Et transalpinis agmina missa jugis.
(105) Hi tacitos subeant vallos, hi moenibus instent,
    Et formidatis stentque, cadantque locis.
Saepe Ducem fortuna premit, magis aequa minori.
    Quosque rapit, nulla cum ratione rapit.
Parce tibi. alterius facilis jactura sepulchri est.
    (110) Rarior Auriaco nomine ductor adest.
Sufficiant miseranda tuae tot funera gentis,
    Et tot Nassoviis Belgica clara rogis.
Solvimus inferias Regi sat sanguine in illo
    Hesperii luimus subruta sceptra soli.
(115) Te patriae superesse tuae, sobolique, mihique
    Convenit, & solos progenuisse Duces.
Sin exempla movent, domitor Carthaginis altae
    Militis officium noluit esse suum.
Imperio decus omne stetit. plus militat ille,
    (120) Consilio quisquis provida bella gerit.
Hectoreis toties conjux cur obstitit ausis?
    Cum ferus Argolicas perderet igne rates.
Credidit hoc solo defensam vindice Troiam,
    Credidit hoc uno Pergama stare viro.
(125) Quam vereor, Princeps, ne, te moriente marito,
    Objiciat casus Laodameia suos.
Quam velit hoc Vesper, quam regia tota Philippi
    Gaudeat, & nostris rideat aucta malis.
Non ego Nassovium, mox ut non esset, amavi,
    (130) Aut viduo peream nupta relicta thoro.
Speravi thalamos, ut conjux conjugis essem,
    Ne, precor, has partes dissociasse velis.
Quam male bellantum studiis, sociantur amantum,
    Et pugnax sorti laurea juncta meae est.
(135) Principis esse velim, non duri militis uxor.
    Postremum hoc titulis exime, sospes ero.
Nunc metus, atque altis haeret formido medullis,
    Multaque dum timeo, plurima fingit amor.
Et forsan meus errat amor, patriaeque nocebo
    (140) Femina, mandatis imperiosa meis.
Nil moror. unius mihi credita cura mariti est.
    Omnia sunt domino damna minora meo.
Quid mihi privatis urbs expugnanda periclis
    Proderit? & tanto pignore victus Iber?
(145) Si prosis aliis, uni mihi Sylva nocebis.
    Non Batavus tanti, totaque Sylva mihi est.
Vincere te cupio. cupio plus vivere. nolim
    Auriacum Deciis, Attiliisque parem.
Scipiadem potius, potius te Nestora vellem.
    (150) Non mihi Pelides, Priamidesque places.
Pugnavit Telamone satus, sed suasit Ulysses,
    Praemia suadentis sola fuere viri.
Si furit, & rutilis princeps Gustavus in armis
    Militat, & Daci tergora pone premit:
(155) Hic Boreae propior, coeloque animatur & undis
    Acrius, & totum possidet Ursa Ducem.
Plus mites Batavi. rigida te longius Arcto,
    Longius immiti sidere, Delpha dedit.
Et tuus imperiis genitor laudatur, & armis,
    (160) Bella sed imperio rexit & arma suo.
En, tua tuta jacent aliis munimina vallis.
    Hic eques, hic sequitur Martia signa pedes.
Hic tormenta crepant, illic in viscera terrae
    Itur, & infestas exigit alter aquas.
(165) Hic haeret statione alius, procul excubat alter,
    Hic cadit, hic hostem vulnerat, ille fugat.
Omnia dum fiunt, dum belli cuncta geruntur.
    Sit satis, hoc nutu Principis omne geri.
Quae vincunt alii, tua sunt. tu moenia victor
    (170) Subruis, & tantum conficis autor opus.
Tu ruis in jugulos absens, tu tota revellis
    Flumina, tu jussis stagna lacusque domas.
Omnia debemus capiti. Tu desine coecas,
    Haec lachrymans scribo, ductor inire vias.
(175) Aut ego, quod solum superest, per tela, per ignes,
    Castra per, & cuneos irrequieta ferar.
Insequar Auriacum. nec tunc procul ire vetabo.
    Si volet, ipsa inter tela, licebit, eat.
Tunc moriar, qua sede meus morietur, & hostis
    (180) Munus erit, post te, me feriisse simul.
Forsan & ex uno geminos succumbere telo
    Gratia fortunae, vel rationis erit.
Una thori facies, una est concordia, tandem
    Fata velint uno nos periisse modo.


In recuperationem Arcis SCHENCKIA-
NAE. Arx loquitur.

NE tanti vicisse puto mea moenia fallax
    Cantaber, & geminos detinuisse Deos,
Hinc Vahalim Rhenumque patrem. quibus horruda nuper
    Tincta Ducum multo sanguine barba fuit.
(5) Hesperio cessi malè custodita Philippo,
    Et mea pars laudis credita culpa tuae.
Iam Batavos fines & spe majora tenebas,
    Et quà non licuit pergere, visa via est.
Captivos ut Belga Deos absolveret, ipsos
    (10) Vivtores tellus clausit & unda suos.
Regnant & proprio detenti carcere pugnant.
    Unaque sum famae, funeris una domus.
Quod spatium vivis dederam, morientibus urna est.
    Et tumulus simul & Martis arena sui.
(15) Dic Scaldi, dic fama Tago: Virtute tueri,
    Quae potuit casu vincere, nescit Iber.


In receptam violento Marte BREDAM.

SUm ludus, Fortuna, tuus, sum Martis arena,
    Et bellatorum clara palaestra Ducum.
Nassoviis ter victa meis, ter victa Philippis,
    Tot spolium belli partibus ina fui.
Cessimus Atridis, cessi non cauta Simoni,
    Et precium fama judice grande tuli.
Nunc porta patuere dolis, nunc occupor armis,
    Nunc viridis, nunc me torrida gleba capit.
Iam me Belga Tyrum dicit, Ligur esse Sagunthum.
    Arma, fames, satis incubuere meis.
Fingite vincendi formas, qui vincit in urbes,
    Excute Mars ausus ingeniose tuos.
Cuncta victa modis, posthac invicta supersum,
    Nam pudor est uno bis periise modo.


In infantem PRINCIPEM, natum Celsissi-
    mo Aurasiorum Principi, statim post vi-
    ctam Hispanorum classem.

DUm tibi Cantabricae cedunt, Frederice, carinae,
    Et patriae partes Trompius acer agit;
Dum formidatae flagrant in puppibus alni,
    Et miser arctois mergitur Astur aquis:
(5) Aula parit, gaudesque novo de Principe Princeps,
    Et comes it Marti laeta marita suo.
Parturit Auriacum generosa puerpera. nec se
    Battaviae genitrix magna desse cupit.
Sic bellatori plaudit Bellona marito.
    (10) Sic favet Ameliae Iuno benigna suae.
Officiis patriam Princeps devincit, & uxor.
    Et momenta Ducum lectus & ensis habet.
Horret Iber, metuuntque truces utrumque Philippi,
    Iamque Ducem victi, jam timuere Patrem.
(15) Pugnando superaris Iber. superaris amando.
    Et tumidum frangunt arma thorusque Tagum.
Mox periere rates. at qui nunc nascitur infans,
    Venturis alter classibus hostis erit.


In victam GENNAPII Arcem.

GEnnepa, quae vallis altè muniris & undis,
    Et geminos inter stas animosa Deos.
Quae mosa Nirsaque tuas circundata turres,
    Spernis Arausiaci tela globosque Ducis,
(5) Qualis anhelantem praefracta Numantia Romam,
    Aut Macetae sprevit Petra superba minas:
Iam ruis & fractis Frederico viribus impar,
    Hac etiam gaudes succubuisse manu.
Quae mala raptoris nocuisti regia Caci,
    (10) Finitimis circum pestis & hostis agris,
Iam patriae tutela meae es murusque Sicambrûm
    Diceris & Vahali conciliata places.
Austriaco subducta fidem cum Principe mutas,
    Et tibi placati signa Leonis amas.
(15) Quàm benè bella gerit Batavus, quàm praeside coelo
    Fortunae librat fata vicesque suae.
Post urbes arces capimus. dum summa moramur,
    Hoc etiam laudi est, utiliora capi.


In geminas Belli portas, AERAM & GEN-
    NEPAM, illam à Rege, hanc ab AURIA-
    CO victam.

GEnnapa Nassovio, Ludovico vincitur Aera.
    Hoc Regis, magni Principis illud opus.
Dissimilem duplex habet haec victoria finem.
    Et patitur variis hostis ab hoste malis.
Ne noceat Batavûm terris, jam Gennepa nostra est.
    Ut Morinûm noceat finibus Aera patet.
En geminas belli portas. quarum altera Gallo,
    Pandit, at Hispanis altera claudit iter.


IN SPECTACULA
Exhibita
AMSTELODAMI
In adventum Serenissimae Reginae
MARIAE de Medicis, Gal-
liarum Reginae.

(De volgende negen gedichten in
Petit 67)

In spectaculum Nuptiarum HENRICI IV,
    & MARIAE de Medicis.

EN, bellatori nubit MEDICEA marito.
    Et Princeps Italûm nobile fedus adit.
Et rutilis juxta fulgens HENRICUS in armis,
    Hac sibi sceptrorum spem genitrice facit.
Herculis hîc faciem videas, hic Pallada. quorum
    Haec regnis mentem commodat, Ille manum.


In spectaculum BERECYNTHIAE matris
Deorum. Amstelodamum loquitur.

QUalis per Phrygias quondam Berecynthia portas
    Vecta fuit, partu tot celebrata Deûm.
Ingredere auspiciis nostram felicibus Urbem,
    Atque oculos per me fer, Medicea, tuos.
(5) Quos portus, quae tecta vides, turresque, ratesque,
    Templaque, fortunae sunt monumenta meae.
Per terras fluctusque vagor, sua munera mundus
    Mittit, & hic precio prostat uterque suo.
Caesaream felix, abavo donante, coronam,
    (10) Et decus à vestro sanguine grande tuli.
Ad Te praeteriti redeat nunc gratia facti,
    Et non immemorem, maxima Neptis, habe.
Sic placui defensa tuo Regina marito,
    Sic nato de Te Rege beata fruor.
(15) Si majus genuisse Deos, Regesque, Ducesque
    Iam Matri liceat tot placuisse Deûm.


In Domum Societatis Indiae Orientalis.

FEcit iter Fortuna mari, pervenit ad Indos,
    Et procul Eoo fixit in orbe pedem.
Memnoniae patuere Domus, patuere Moluccae,
    Regnaque federibus tot sociata novis.
(5) In thalamos Aurora tuos jam classibus itum est,
    Et Batavos alibi, tectaque nostra vides.
Non satis est vicisse domi. cum Sole vagamur,
    Et tanto volupe est vincere teste foris.
Sint vestra merces Indi, sumus horrea Belgae.
    (10) Quas Oriens fruges parturit, Arctos habet.
Servat hyems merces, quas torrida coxerat aestas,
    Et calidum gaudet mandere bruma piper.
Mittunt thura Arabes, permutant serica Persae,
    Et spaciosa suas Java ministrat opes.
(15) Parthica distentas onerant velamina puppes,
    Poclaque Sinarum carbasa plena vomunt.
Ostia quot fundit Ganges, tot navigat unus
    Amstela, & externo sub Jove bella gerit.
Lucra sinus omnes nobis atque aequora pandunt,
    (20) Inveniunt quovis littore lucra viam.
Hesperio cum Rege solum partimur & undas,
    Et formidati frangimus arma Tagi.
Qui dubitas, castella, domos, arcesque tuere,
    Atque alio patriam crede sub axe dari.
(25) Sic aliis alius populis divenditur orbis,
    Totaque se vendens machina, rursus emit.
Quaeque ferax longè spatiis immanibus Eos
    Colligit, in Batavis continet una Domus.


In Ferculum Orientalium mercium Reginae
Matri paratum.

VIdit, & insolitas mirata est Regia mensas
    Mater, & Eoas attigit ore dapes.
Stabant antè oculos messes, quas miserat Indus,
    Quas dederant Persae, quas preciosus Arabs.
(5) Delibat MEDICEA suis fragrantia cannis
    Cinnama, & externo fercula missa solo.
Adspicit Aurorae segetem, thus, balsama, myrrham;
    Et spaciis Superûm munera stare suis.
Haec oculis placuere magis, magis illa palato,
    (10) Gustus, odor partes hic obiere suas.
Talia non posuit Thetidi convivia Peleus,
    Non epulis istis accubuere Ioves.
Non haec adspexit Latium, cum victor ab hoste
    Romulidûm intraret moenia Caesar ovans.
(15) Tunc aliquis dixit secum: quae fercula ΚΟΣΜΟΣ
    Hîc parat, haec COSMI filia grandis edit.


In Neptuni, Mercurii, & Virginis Amstelo-
damensis aquis innatantium
SCHEMA.

NEptunus ille, quem videtis fluctibus
Tolli severa fronte, canis horridum,
Saevum tridenti, maximi Deum maris,
Cujus marina monstra currus ductitant,
(5) Hinc inde lusitante Najadum choro.
Et ille puppi celsus eminens nepos
Atlantis, artis arbiter mercantium,
Fandi peritus, emptor idem & venditor,
Nunc sortis author optimae, nunc pessimae,
(10) Anceps favendi: Quaeque Virgo pulchrior
Vultu decenti flectit obvium genu:
Gratantur omnes Galliarum Numini,
Pronisque votis Principi se devovent.
Neptunus offert caerulas Ponti vias,
(15) Facilesque fluctus, strata ventis aequora,
Quà filiorum sceptra jus exporrigunt
Gallus, Britannus, praepotensque Cantaber.
Tegeaeus iste priscus interpres Deûm,
Urbem Parenti Liliisque consecrat.
(20) At Amstelis virago Neptuno suo,
Cyllenioque nixa, mercantes Deos
Subdit coruscae PRINCIPI, hanc ipsam DEO.


IN NUPTIAS
FRANCISCI de MEDICIS, Magni
    Etruriae Ducis, & IOHANNAE AU-
    STRIACAE Fedinandi Imperatoris Filiae.

Austriacae vultus, & te, Francisce, Theatro
    Sistimus, & Batavis foedera prisca damus.
His nati rexere Duces, MEDICEAQUE latè
    Lumina conjugiis emicuere novis.
(5) Haec inter MARIA est, raro quae munere Divûm,
    Non nisi per Regum nomina Mater abit.
Hoc demum est peperisse; Orbi donasse tiaras.
    Sic sua stant regnis robora, sic thalamis.


In donationem Coronae.

AMstela, qui latè terris mercaris & undis,
    Iamque aliis adfers, jam tibi lucra refers.
Amstela, qui nostri fulsisti pondera belli,
    Cum mihi plus uno surgeret hoste labor.
(5) Seu Venetus gravis esse mihi, seu Flandria vellet,
    Et Dominum Brugae detinuere suum.
Accipe Caesaream, regni diadema, Coronam,
    Accipe virtutis praemia digna tuae.
Haec fulvos inter radiet spectanda Leones,
    (10) Posteritas isto pergat honore frui.
Classibus imperitus pelago. tua, nostra Corona est,
    Nostra solo late fulgida, vestra salo.


In Spectacula Orbis Gallici sub HENRICO
III laceri, sub Henrico IV restituti.

GAllia dum lacerum bellis civilibus Orbem
    Adspicit, & regni vincula rupta sui,
Commissosque Duces, adversoque ensibus enses,
    Et fossum Regi proditione latus:
(5) Ingemit excussos tantis cervicibus axes,
    Dimotosque sua de statione polos.
Sic afflicta Jovem precibus Divûmque lacessit
    Numina, & ex alio lurida poscit opem.
Stant juxta Pomona, Ceres, Liberque, Venusque,
(10)     Quasque Deas belli vis malesana premit.
Condolet atratae Superûm clementia turbae,
    Dumque cupit Gallis consuluisse suis:
Borbonium lapsis Druidum succurrere rebus
    Poscit, & his humeris pondera tanta geri.
(15) Succurrit Regi Pallas Sapientia, Mavors
    Auxiliatrices commodat ipse manus.
His Ducibus dum bella gerit, dum mitigat hostes,
    Integra speratâ Gallia pace coït
Et valida Mundum fulcit cervice Navarrus,
(20)     Seque polos aptè restituisse videt.
Tunc regno sua parta quies tunc rura, penateis
    Templa, foci, vultus exseruere novos.
Pax rediit, scandit neglectum Astraea cubile,
    Et reduces priscâ sede stetere Dii.
(25) Hoc Spectacla docent. ubi fracti conditor Orbis
    Alcidae Henricus nomen onusque gerit.


In natum Galliarum Delphinum eodem die
& horâ, quâ Amstelodamo discessit Avia
MARIA DE MEDICIS.

QUalia in aethereo succedunt sidera Olympo,
    Altera exurgunt, altera lapsa cadunt:
Perque vices radians stellis variantibus aether,
    Nunc hoc, nunc illo mutat in orbe faces:
(5) Talis ab Amsteliis dum se Fax Itala terris
    Subtrahit, atque suum flectit ab Urbe jubar:
Ecce procul Druidum in terris Phoebeïa surgunt
    Lumina, & haeredem dissita regna vident.
Una eademque dies Regalem lampada vidit
    (10) Nascier, una aliam vidit abire dies.
Amstela sic abitu doluit, sed Francia partu
    Totaque Delphino Gallia laeta fuit.
Vive nepos Mariae, & quae jam tibi Lilia crescunt,
    Prospera sint Gallis, prospera sint Batavis.


EPIGRAMMATA
inscripta
SPECTACULIS,
In Adventum Sereniss. Magnae Britanniae,
Franciae, & Hiberniae
REGINAE,
Amstelodami exhibitis.

(De volgende zes gedichten in
Petit 79)

I. Nuptiae THETIDIS & PELEI.
ALIUS NASCETUR
ACHILLES.

EN, Thetis Aemonii properans ad limina Pelei,
    Thessalicas celebris sponsa pererrat aquas.
Et Maria Auriaci vadens ad limina Sponsi,
    Sponsa per Arctoas regia fertur aquas.
O utinam his etiam thalamis nascatur Achilles,
    Et similes gignat nupta Britanna Duces.
Adspicit hanc Thetidem Maria, & dum suspicit illam,
    Communem Patriae spem cupit esse suam.


II. Fedus inter ADOLPHUM Nasso-
    vium Imperatorem & EDOUAR-
    DUM Brittanniae Regem.

GENUS ALTO A SAN-
    GUINE DIVUM.

HIc est, Romani Imperii Regnator, Adolphus.
    Nassova quem populis terra domusque dedit.
Regna Britannorum claro cum Caesare pangunt
    Federa, & à Tamesis postulat Ister opem.
(5) Nassoviis Edovarde faves. sed percitus ira
    Austriacus tanrae est hostis amicitiae.
Res similes patimur Batavi. dum sedere eodem
    Auriaci fulget gloria, frendet Iber.


III. Nuptiae REINALDI NASSOVII
Geldriae Ducis, & LEONORAE
Filiae Edovardi secundi Britanniae
Regis.

DIS GENITA ET GENI-
TURA DEOS.

SCeptiferos quicunque thoros veneraris, & illas
    Suspicis Auriaci, maxime Belga, faces;
Haec adspecta oculis annalibus eruta priscis
    Federa, Nassoviae splendida vincla domus.
Reinaldo Leonora datur, sed Filia Regis.
    Et Tamesis Sponsam Sponse Sicamber adis.
Hanc venerare domum Belga, Augustosque penates,
    Illa domus Regum, Caesaris illa domus.


IV. Nuptiae IACOBI II Scotorum Re-
gis, & MARIAE Egmondanae è
NASSOVIA Domo.

GENEROS TETHYS EMIT
OMNIBUS UNDIS.

HAnc quoque Nassovia genitam de stirpe Caledon,
    Accipit, & Maria conjuge Scotus ovat.
Nomina nominibus praeeunt, & numine dextro,
    Tunc etiam pelago vectus abibat amor.
(5) Tum procul externis nupsit Dux semina sceptris.
    Nunc nubunt magno Regia sceptra Duci.
Exulta secura Patrum respublica; quam si
    Regis bella premunt, Filia regis amat.


V. ARION.

ETIAM SERVAMUR IN
UNDIS.

DUm mediis, nautarum odiis, demersus Arion
    Fluctibus, incertum per mare sperat iter;
Supponit misero Delphinus corpora vati,
    Et dulcis citharae captus amore vehit.
(5) Non aliter duro Belga damnatus Philippo,
    Auriaco fretus Principe salvus abit.
Seria spectastis Batavi. nunc ludicra rerum
    Cernite. nec pigeat sic meminisse Ducis.


VI.
ANDROMEDA.

PULCHRAE PRO LIBER-
TATIS AMORE.

ALigat Andromedam saxis furor. altior illam
    Aethereo Perseus liberat unus equo.
Belgica Libertas duris innexa catenis,
    Sanguineo patuit praeda futura Tago.
(5) Non pateris Frederice Pater, sed missus ab alto
    Illa neci Batavûm dedita monstra domas.
Quàm tua nunc nostrae miscetur gloria famae,
    Cujus nostra fuit mixta salute salus.

Finis libri secundi.



[Rheno-Berca capta vs. 48a: dit vers is in de ed. 1645 abusievelijk overgeslagen;
ingevoegd naar de oorspronkelijke uitgave van 1633.
Het volgende vers is gewijzigd, het luidde in de editie-1633:
"Ingentisque premens multum lacerata Philippi".]
[In plaats van Rheno-Berca capta vs. 219 staan in de oorspronkelijke editie,
die van 1632, twee verzen:
"Cum moritur; tunc esse bonum, cum posse nocere
Nesciet; & facilem vobis, cum succubat armis."]

Continue