CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS I, p. 359-460

Continue

C. BARLAEI

POEMATUM

HEROICORUM

LIB. III.
Varii Argumenti.



VENUS BATAVA,
Sive in nuptias Nobilissimi & Generosi Do-
    mini, IOANNIS à MATHENESSE,
    D. Mathenessae, &c. Et Nobilissimae Virgi-
    nis ac Dominae, WILHELMINAE IU-
    DITH PIECK,

                EPITHALAMIUM.

VIderat intrepido stipatum milite Martem,
Hesperios terrere Deos, iterumque cieri
Bella Venus: toto diffundi carbasa Rheno,
Turrigerasque rates, & bellatricia rostra,
(5) In Ligurum directa ducem. Si conjugis, inquit,
Arma mei placuisse queunt; nec classica Belgas,
Tympanaque audaces terrent horrentia Catthos,
Si fervet Mavortis opus, si fama paratur
Coelibus, & crudo nascentes sanguine lauri:
(10) Me credat quoque terra Deam, nec languida nobis
Otia & ignavas objectent secla sagittas.
Sunt arcus pharetraeque mihi, sunt tela, facesque,
Queis noster quoque pugnat Amor, queis mite puellae
Ingenium, & victae submittunt cohortes,
(15) Succumbit soror ipsa Iovis. dum praelia surgunt,
Et Venerem sua bella manent, dum saevit in arces,
Et vesana suos repetit Bellona furores,
In Batavis Citherea furit, perituraque bello
Nomina & ingentes reparant mea basia clades.
(20) Occidat hîc aliquis Telamon, mihi nascitur alter:
Si perit Automedon, redeunt vitalia per me
Pignora: si rapitur discerptus curribus Hector,
Astyanacta dabo: surgit pro Memnone proles
Altera: tercentum Fabiis pereuntibus, unus
(25) Vagiit in cunis nostris conatibus ultor.
Quod Batavos vicere, meum est: me credite Baetim
Et Gangem spoliasse manu: mihi subditur Indus;
Nec sine me rutilum distringat Martia ferrum
Dextera, nec duros ad pugnam armabit alumnos
(30) Odrysius, bellique duces. mihi gignitur uni
In thalamis bellator homo: mihi corda manusque
Et celeres pugnare pedes, mihi mascula primum
Formatur natura virûm: lectique duello
Mars ingens orditur opus, nostroque labori
(35) Auspicium, atque sui debet certaminis ortum.
    Dixerat: & veteres alis subvecta Sicambros
Diva petit: niveae cingebant tempora vittae,
Pallaque discincto corpus velabat amictu,
Purpureis intexta rosis: spirabat odores
(40) Cestus, Erythraeo fragrabant murice plantae,
Collaque Hydaspeis fulgebant candida gemmis,
Ut posses novisse Deam. certissima coeli
Majestas documenta dabat, Superûmque notari
Et decor & facies poterant. hoc pronuba cultu
(45) Dardaniam Spartae, Seston sociavit Abydo,
Scyria magnanimum virgo pellexit Achillem.
Victaque succubuit Pholoë. quascunque volatu
Transiit aut terras aut flumina, Cypridis aestu
Incaluere ferae, gelidisque accensa sub undis
(50) Agmina senserunt Venerem, complexibus ulmi
Arctius impliciti molles haesere corymbi,
Arboribusque hederae. frondes genialis opacas
Explicuit platanus, lauroque intersita myrtus,
Palmaque vicinae porrexit brachia palmae.
(55) Quodlibet arsit amans, propriosque Erycina furores
Omnibus impartita fuit. non oscula conchae,
Non sua lascivus neglexit murmura turtur,
Aligerumque genus. sic totus amoribus aether
Ferbuit, & poterat solo natura renasci
(60) Afflatu propiore Dea. Sed Geldrica postquam
Imperia & celsae tetigit confinia Burae,
Hîc bellis fomenta meis, dignamque furori
Materiam quaeramus, ait. Gens una Sicambrûm
Auriacum Veneremque simul sua stringere tela
(65) Adspiciat, bellumque sequi. chorus omnis Amorum
Advolat, & manibus teneras strinxere sagittas
Circumfusa cohors. Iamque omnia limina lustrant
Semideûm, Procerumque domos; quae mollia flecti
Pectora, quaeqe gravem virgo ejuravit amorem;
(70) Quae dubias suspensa faces in corde volutans,
Quod speret, damnare queat; fugiatque quod optet;
Et nolit, quod amasse velit; quae saucia caecum
Vulnus alat venis, & quos presenserat ignes,
Mascula dissimulet. Cunctas venerabilis inter
(75) Pieckia caelitibus placuit, potuitque probari
Excelsae fortuna domus, castaeque decorus
Virginitatis honos, &, tot superabile divis
Ingenium, atque ipsi penè aemula forma Dione.
Illa thori impatiens (primos vix Phosphorus ignes
(80) Extulerat, longeque dies distabat ob ortu)
Foemineum tractabat opus, peplumque fluentem
Aurata nectebat acu. Iam compta nitebat
Caesaries, viridem substrinxerat aurea vestem
Fibula, Sidoniaeque sinus industria pallae
(85) Abdiderat. stupet ipsa Venus studiumque manusque,
Et timidam tali Nympham sermone salutat:
    Quid fallis malesana diem? quam fallere noctes
Fas erat, & Paphio tenebras disperdere ludo.
Palladis hic sordet Veneri labor; altera, crede,
(90) Iam ducenda tibi nostrae sunt stamina vitae,
Et proavûm fundenda domus. tibi sera nepotum
Progenies debere cupit, signantque maritam
Sidera. Quid vacuo ducis suspiria lecto,
Et deserta gemis? toto quam Iuppiter auro
(95) Perpluat, & veteri cupiat praeponere Ledae.
Quin discis servire mihi; sunt mitia nobis
Imperia, & magna se libertate tuetur
Servitii sors blanda mei. nimis anxia res est
Virginitas, gaudetque rapi: sociata marito
(100) Tutius uxor amat: nulla est custodia formae,
Quam thalami cortina tegit: nescitque pudere,
Cui pudor est sprevisse virum. permittit amori
Multa thorus, tantumque salax in coelibe vita est.
Iam risus innupta meos, arcanaque nescis
(105) Gaudia; & intrepidi quae sit fiducia lecti,
In quo nupta jacet: nescis, quibus artibus orbem
Continuet Natura sibi: quo jure parentis
Assignet sibi quisque decus: quae munia matris
Iam tandem scivisse juvet. vilescit, amicâ
(110) Quicquid prole caret, quicquid sua subtrahit aevo
Nomina, spemque sui fatis involvit iisdem.
Penelope, quamvis sapiens, concessit amanti:
Andromache Trojana fuit, tamen oscula fixit
Casside in Hectorea: nostris flagravit Amazon
(115) Ignibus; &, rari quantumvis plena pudoris,
Expetiit Flaccilla virum: Cornelia donat
Scipiadas, Romamque nurus auxere Sabinae.
At quantae tibi virgo faces, ô quanta parantur
Conjugia? Ecce tuos praestans Mathenesius ignes
(120) Hauriet, & tanto servaris Sponsa cubili.
Illum Palladias juvenem deduxit in artes
Magnanimus genitor; ne quem respublica tandem
Posceret, & Batavi spectarent ora Senatus,
Clamaret doctrina reum, trabeasque puderet
(125) Vix vulgo distare rudi. virtutibus annos
Antevenit; duris animum Constantia firmat
Temporibus; spernit populi Prudentia motus,
Dum patriae pia jura probat. generosaque quamvis
Nobilitas longo derivet stemmata censu,
(130) Arduaque illustres decoret fortuna penates,
Mens submissa manet: facili perfusa severo
Laeta verecundos adspergit Gratia mores,
Priscaque simplicitas, atque isto sanguine dignus
Candor, & ingenuo depicta modestia vultu.
(135) Vix ea dicta dedit: tacitas sub pectore flammas
Excitat, & blandum venis instillat amorem
Alma Venus. spolia illa mei sunt ampla laboris,
Aliger, inquit, Amor. nunc, quà fecunda Batavus
Arva colit, fessusque suas immergit arenis
(140) Rhenus aquas, placidusque excelsas alluit arces
Doesa, viam flectamus, ait. quò fulgida postquam
Atria & augusti subiit penetralia tecti,
Insignes Procerum vultus laudataque Cypris
Adspicit ora virûm, suspensaque lumine laeto
(145) Heroum simulachra legit: qui clarus Athenis
Cattigenûm mandata dedit, quo vindice frontem
Barbaricos inter strepitus & murmura belli
Explicuit Phoebaea cohors, cui Belgica concors
Imperii surgentis onus nostrasque curules
(150) Credidit, & dubios commisit patria casus:
Et qui Cantabricos eludens Dousa furores
Fati jura domat; sed non bellacia qualis
Carbasa & ingenti rapuit vexilla Philippo:
Quidque senex Batavum Dux Duvenvordius aequor
(155) Classibus asseruit, totique minacia ponto
Iussa dedit, potuitque trucem sibi subdere Thetyn.
Hos ubi per vultus solertia lumina duxit,
Tum regina Paphi: magni clarissima patris
Progenies, quâ sola manet spes fulta nepotum;
(160) Te propter Paphias arces Cyprumque reliqui,
Idaliumque nemus. geniales pronuba tedas
Ipsa puerque meus ferimus. quid lenta moraris
Vota? nec attentae Veneri solennia solvis
Iura thori? posco sobolem, ne stemmate in isto
(165) Destituat rector Batavos. patriaeque tibique
Iam Citherea vacat. nec solum blanda voluptas
Et peritura mihi petitur. respublica natos
Exigit, &, regni qui librent pondera, Belgas,
Una, Deûm monitis, nunc ardet amoribus absens
(170) Pieckia, tota tuis absens in vultibus errat,
Atque exul jam facta sui est. suspiria Rheno
Conscia transmittit Vahalis, dudumque moratur
Mens curis intenta meis. non dignior ulla
Te poterit meruisse virum. si gratia formae
(175) Quaeritur, exuperat longè reverentia morum:
Si census aequare velis, rarissima longè
Vincet opes pietas: si tantae virginis ortus,
Et claros ercessis avos, praeconia poscet
Ingenitus majora pudor. si sidera mutet
(180) Iuppiter, haec mediis virgo radiabit in astris.
    Dixerat: ille Deae levibus violabile telis
Pectus, & insolitae laxat praecordia flammae,
Imbibiturque effusus amor. Iam pristina sordet
Vita viro, curaeque graves, & dura facessunt
(185) Otia, nec fremitus aut colla superba moratur
Quadrupedantis equi. non jam venabula torquet
Venator, lustratque vagos indagine saltus,
Latrantesque adigit per inhospita rura molossos,
Totque canum explorat genios: quis cursibus Eurum
(190) Antevolet, quis nare sagax vestigia doctè
Caeca notet. non jam delapsum nubibus agmen
Inclusisse plagis gaudet, colique cohortes
Vult praedam servasse sibi. largitur amori
Omnia, se spolium praedamque Cupidinis esse
(195) Sentit amans. quin jam tardos procedere Soles
Autumat, & calidos promissae virginis ignes
Differi spes aegra putat. si vesper Olympum
Claudat, & aethereos properans Aurora jugales
Allevet, antè oculus dominae versatur imago,
(200) Ante oculos nova nupta subit. sic victa fatiscit
Nobilitas, figitque suas in virgine curas.
    Laetior intereà levium gens omnis amorum
Advolat, & primo testatur gaudia plausu,
Conjugii praesaga novi. pars flammea Sponsae,
(205) Pars tedas ignesque parat: pars myrtea gaudens
Tegmina circumdat capiti: pars nectare limen
Irrigat, & mediis fragrantia cinnama tectis,
Persarumque adolet lucos, & missa Sabaeis
Balsama. Paestanis aliquis vel Adonidis hortis
(210) Narcissum, violamque & purpureum chrysanthum
Advehit, & donum festis solennibus adfert.
At puer Idalius genialia fulcra Cupido
Apparat, & thalamis velamina pulchra futuris,
Barbaricasque insternit opes: non talia Marti
(215) Straverat ipsa Venus, tunc cum Liparejus amantes
Falleret, & doctis captiva cubilia vinclis
Spectarent cupida ora Deûm. quae vellera Seres,
Quos cultus fert dives Arbs; gemmisque coruscis
Et picturato distinctas murice vestes,
(220) Deposuit largitor Hymen. non Gratia lecto
Abfuit, & geminas texens Aglaja coronas
Implicuit natos Zephyri spiramine flores,
Non tactos Borea, rabidique caloribus Euri,
Perpetuo sed vere novos. At praescia fati
(225) Iuno vetat steriles istis rorescere noces
Sedibus & quicquid fecundi fallere posset
Spes uteri, toto dominans proscribit Olympo.
Iamque aderat festiva dies, poscensque maritum
Emicuit lux alma polo. disperserat omnes
(230) Ipsa pater Divûm nebulas, quò clarius orbem
Virgineus collustret apex, Solemque lacessat
Vultus, & in rutilo majestas fulgeat auro.
Iunxerat una domus geminos, flammaque calebant
Iam propiore duo: veluti post frigora brumae
(235) Incaluit terrae gremium, laxataque Phoebo
In Venerem natura ruit. sociantur in uno
Vota viri sponsaeque thoro. Vix ille pudoris
Frena sui retinet; vis illa arcana caloris
Dissimulat fomenta sui. sic nutrit amorem
(240) Alterius vicinus amor, quin ignis ab igni
Pabula laeta capit. flammaeque incendia flamma
Ventilat, &, propriis dum sperant pignora bustis,
Vitales arsere faces. ferventia cernas
Atria, conscriptos longis discumbere mensis
(245) Battaviae proceres, & nobilitatis avitae,
Nomina magna, deos. primaevae gloria pubis,
Stant juvenum spectantque chori, quam fulgeat inter
Cognatas hîc Sponsa nurus; quantum ille decorus
Emicet, & nullo diffundat lumina fastu.
(250) Ut thalami patuere fores, & conscia lecti
Virginitas timuit, quae mox sperare maritam
Fas fuerit; placido generosa Batavia gressu
Ingreditur: juxtà musco velatus & alga
Laetior adstabat Rhenus, Doesamque trahebat,
(255) Et Zilam, famulos. dextram capit illa puellae,
Inde viri, firmansque sua connubia voce,
Sic infit veneranda parens: Dî coepta secundent
Federa, & aeterno connectat pectora nexu
Intemerata fides; etiam post funera mentes
(260) Iungat amor, dirimique vetet. non fulva metalli
Pondera, non Pelopis gazas, non jugera Crassi,
Quaeque dedit fortuna, precor. Mathenesia vobis
Succrescat foecunda domus: sudate nepotes;
Ut credat Citheraea suos: agnoscat alumnos
(265) Omniparens natura novos: hoc sanguine surgant,
Qui terris dent jura meis, securaque praestent
Imperia, & lapsis norint succurrere rebus.
Alter avus nobis redeat, quo sospite sospes,
Et legum tutela fui, quo Praeside nuper
(270) Ad Batavos spretis Pallas migravit Athenis.
    Dixerat ore gravi. Tum Iuppiter omnia firmans
Mitiùs intonuit, coelique à parte serena
Maximus in thalamo splendor cum lumine fulsit.


IN EQUUM
Nobilissimi ac generosissimi Viri, D. GODE-
    FRIDI de HAESTRECHT,

            POEMATION.

STat sonipes, dominique ferox subsellia portans
Obsequium gravitate premit, famulumque laborem
Dissimulat fremitu. decorant generosa comantes
Colla jubae, quas in varios solertia nodos
(5) Strinxerat, & multo mulier distinxerat auro.
Tum coni plus fulget apex, & vertice summo
Ornamenta micant, phalerataque tempora perflat
Adversi vis saeva Noti: miratur honores
Ipse suos quadrupes, tardoque superbia gressu,
(10) Quam calcat, fastidit humum. ferit ungula pandum
Altius in se tracta femur: cervice recurvâ
Obliquat sibi fastus iter; non prona dehiscunt
Ora, nec indecori quassantur tergora motu.
    Desine magnanimûm quondam generator equorum
(15) Ostentare tuos Agragas: non Thessala tellus,
Quem componat, habet. sordent, quos Bilbilis alta,
Quos Arcas celsaeque dabunt fastigia Nysae,
Aut celeres in bella Scythae. non Isthmia talem
Compita, & Elaeo currentem carcere vidit
(20) Graecia, cum celeres sese effudere quadrigae,
Palmaque praecipites accenderet aemula currus,
Et stantes sublime duces. Hierone triumphans
Littus Olympiadum seros memoratur in annos,
Et clarum Therone fuit, Pelopisque nepotes
(25) Victrices vexere rotae. Tu testis honorum
Vivis adhuc Alphaee pater, tu Psaumidis abdis
Palladia sub fronde caput: tu fessa caballis
Corpora lavisti toties, spumamque lupatis
Abluis, & calidae propinas flumina Pisae.
(30) Pythius Archesilae doctis applaudit habenis,
Xenocratemque stupet; nec magnum clara Megaclem
Fama silet, curruque ruunt Alcmaeone nati.
Scilicet illa tuis victricia tempora frenis
Invidit, Godefride, dies; nec Olympia tantum
(35) Conspexit generosa decus: seu colligat ungues
Ad numeros, libretque gradum: sive auribus adstet
Attonitus, feriatque solum temeraria crurum
Mobilitas, grandique tremat sub pondere tellus:
Seu monitis attendat heri: seu flectat in orbem
(40) Corpora; seu laxo transverberet aëra loro,
Arvaque quadrupedante pererret inania cursu.
Huic Hiero cessisset ovans, & prisca Pelasgûm
Gloria, cessisset spatiis Pherenicus in amplis,
Ipsaque Pisaeam decerperet Elis olivam.
    (45) Hic bellator equus mediis in vallibus hostem
Hinnitu vocet, & cuneis sese arduus ipsis
Inferat, hic lituos, hic cornua rauca tubasque
Audiat intrepidus; perque agmina perque phalanges
Sternat iter, perditemque truci cervice superbus
(50) Dissipet, & nudâ stratum conculcet arenâ.
Talis in adversos sumptis insignibus Aethon
Ibat ovans Rutilos: tales calcaribus armos
Penthesilea fodis, medios cum virgo per enses
Et Danaûm per castra ruis. generosior ille
(55) Magnanimam vectet Thamyrim, Volscamque Camillam,
Aut erepta iterum repetentem signa Camillum.
Hoc quoque virtutum latitant sub pectore formae,
Et laudum generosus amor; servansque decori
Insipiens natura sui est. hanc praemia recti
(60) Et promissa movent. venienti grata magistro
Vox matutinum fremitu Titana salutat,
Et tremula modo calce favet. capit illa furoris
Argumenta sui, justâque accenditur irâ,
Et contemta dolet. rursum laudata superbae
(65) Majestatis habet speciem, frontemque serena
Pandit, & heroo testatur gaudia gressu.
    Haec mihi Apollineum pleno de fonte liquorem
Excutit: haec sacrum mihi percutit ungula montem,
Nec vatem sitiisse cupit. Iam fabula facta est
(70) Pegasus, & celsum tranans Helicona volatu
Bellerophon, nataeque istis sub calcibus undae.
Tu mihi Bellerophon; tuus est, qui sufficit undas
Pegasus, & toto vatum me proluit alveo.
Quid magno terrae gremium Neptune tridenti
(75) Percutis? & primos imis de manibus excis
Cornipedes? hunc aequoreis vicinior oris
Belga dedit, rabidumue suis virtutibus aequor
Induit, & belli spumantes indidit iras.
Non huic frena truces Lapithae Numidaeque dedere,
(80) Celtiberûmque manus; non defensoribus istis
Tempus eget. spernit phaleras alienaque Rhenus
Nomina, nec Siculus format calcaria Brontes.
Ipse tibi Batavus tantae redimicula frontis
Praebet, & excelso tumidas in vertice cristas,
(85) Fulgentemque gravi succinctam pectore zonam,
Textaque in extremos velamina pendula talos.
Si spatium fors terra neget, sessore magistro
Molliter ille gradum glomeret: si lata patescunt
Iugera, & ingentes trepident calcaribus armi,
(90) Unà Eurumque Notumque & nubifugos Aquilones
Antevolet, Caurosque leves post terga relinquat,
Sideraque, & pleno redeuntia flumina ponto.
Ille vel illaesae Cereris trans summa volaret
Culmina, vel lati tranet spatia invia Rheni:
(95) Aut Vahalim, aut dubio fallentem gurgite Mosam.
Hoc in Amycleâ si quondam vectus arenâ
Tyndarides foret: haud propriis bellator Aphidnis
Lurida Cecropio cecidisset victima bello.
Sunt alii, quorum Latii meminere poëtae;
(100) Calaicus Lampon, & pulchro concolor albo
Astur Panchates, & nigra fronte Pelorus,
Et Tagus, & Pholoë, & cursu velocior Iris,
Aschetus, Aethion, Styrias, Phariusque Podarces,
Et quos Thebanis genitrix effuderat Herpe
(105) Nobilis, & soboles Sicoris bellacis Ilerdae:
Vel, quem Trojanum Mezentius urget in hostem,
Rhebus, & Adrasto celebris vocalis Arion;
Et gemini Mavortis equi, mensorque dierum
Cum rutilo Pyroënte Phlegon, & fervidus Aethon,
(110) Et Stygius Necteus, & clari Xanthus Achillis,
Plutonisque notâ variè distinctus Alastor.
Hunc timeant cuncti, timeat concurrere soli
Quilibet. hic veteris laudes praestringere secli
Gestiat. hic docilis freni sessoribus aurem
(115) Commodat; hic rectum servabit doctior axem,
Quaque voles, sinuabit iter. Tu scande superbos
Excellens Godefride toros, & ephippia tanto
Turgescant supposta viro. non vilia noster
Pondera vectat equus. tellus, mare, sidera, coelum,
(120) Nobilitas, virtus, domino portantur in uno.
Terrarum doctrina tua est: tibi regna locosque
Nosse datum. quantum Occiduus Sol distat ab ortu,
Belgicaque Aurorae thalamis, à Gadibus Arctos
Utraque, Lappionumque solum. Tu vasta Deorum
(125) Atria, flammantes aeternis ignibus orbes
Emensus radio, Solis Lunaeque labores,
Mercurii Martisque vias, Veneremque, Iovemque,
Tardigradique senis lentos sublimior axes,
Et picturatam didicisti pervigil aethram.
(130) Tu pelagi curvos flexus, Tiphynque Batavum
Expedias. tibi, quas doctâ depinxit arenâ
Dextra Syracusii senis, aut vis Attica, formas,
Ingenio famulans aperit labor. omnia pernox
Vidit & ignavis animus succensuit horis.
    (135) Has portat phaleratus opes; haec bajulat Aethon
Sacra tuus, tantumque decus dum gestat in armis,
Altius insurgit quadrupes, dominique quod unum est,
Virtutis putat esse suae. Tu tergore in isto
Saepius aetereos, per amica silenta noctis,
(140) Spectasti studiosus equos: ubi Pegasus alas
Explicet, & gelida depromat tela pharetra
Phillyrides: equitesque isto miratus & arma,
Vidisti, tibi quos servet natura penates,
Quam pandant tibi fata domum; quà praevius ivit
(145) Insignis pietate pater; cui stemmata, sanguis,
Nec tanti fuit illustri spectata theatro
Gloria, quam patriae & veterum custodia legum,
Et pacis venerandus amor, praelataque Marti
Tranquillae sors laeta togae: quà despicit orbem,
(150) Qui nomen tibi scripsit, avus, laudabile Belgis
Nomen, & aeternae meritus praeconia famae.
    Vive Heros; stimulosque tuis virtutibus adde.
Adde decus decori. subeant nascentia fratris
Incrementa tui, magni cui pondera belli
(155) Dux Ligurum, atque suas partitur Spinola curas.
Quique mhi faciles aditus, & mollia fandi
Tempora concedis, nec vilia nomina spernis,
Accipe laudatum, sessor generose, caballum.


PRAEFATIO
In Epicedium sequens, ad SUECORUM
    GENTEM.

GEns invicta malis, nec tot satiata triumphis,
    Quos meruit Regis Martia dextra tui:
Gens Batavis sociata meis, cape foederis arrham,
    Quam tibi plangenti nuncupat ore dolor.
(5) Quem luges afflicta virum, lugemus eundem;
    Et populos fati sors manet una duos.
Etulit hunc Sueonum tellus; nunc extulit Haga:
    Extulit illa decus nominis, ista rogum.
Illa vices fandi dederat, dedit ista silendi:
    (10) Et, quae non dederat praemia, saeva rapit.
Illa sibi priscae repetens insignia famae,
    Nos solum exuvias mortu habere sinit.
Quantum clara levi distat fortuna sepulchro,
    Officiis distant, Tu, Batavusque, suis.
(15) At nunc Belga canet, quot tu veneraris, honores,
    Et tecum tumulo talia verba dabit:
Quem peregrina suis secrevit purpura Catthis,
    Hic jacet, Arctoi nobile Regis opus.


IN OBITUM
IANI RUTGERSII, Serenissimi Sueco-
    rum Regis GUSTAVI, apud Foederatos
    Ordines, Legati.

QUae faciles, Fortuna, Deos, & numina mundi
Experta es satis aequa tibi, sceptrique favores,
Hunc luge jam moesta virum, quem gratia divûm,
Sacraque regali venerata est purpura vultu,
(5) Et laetum dilexit ebur. cui munia fandi
Sarmaticis tribuit Facundia mersa pruinis,
Eloquiique vices, & de tot gentibus unum
Pro se posse loqui bellatrix credidit Arctos.
Omnis Hyperboreis collectus montibus humor
(10) Liquitur, & totum in lachrymas, jam conscia mortis
Rutgersi venerande tuae, tantique doloris,
Absorbet natura gelu. sua lumina condit
Parrhasis, & Scythico se vellet in aequore mergi,
Indignata tuos obitus. qui casta Bootes
(15) Regia, & aeratas spectavit nocte phalangas,
Victricesque acies, & victi foedera Moschi,
Et stratum clypeis Dunam, sua sidera moerens,
Et vigiles atra involvit caligine flammas.
Ipse suos Gutavus equos, bellique secundos
(20) Succssus remoratur ovans, tantoque furori
Dat veniam, & domitis jam saltem parcere terris,
Officium regale putat. qua casside Corus
Diffregit duras hiemes, pluviasque, nivesque,
Stat lacrymans guttisque humectat grandibus ora,
(25) Ac manes vocat incassum, reverentia regni,
Ipsaque majestas aliquâ succumbit amori,
Nec lugens rex esse potest. Ignoscite Divi,
Si sceptris indigna loquor. miserescere fatis,
Et pietas in rege placet; nec nomina spernunt
(30) Humanas augusta vices, hominemque potentûm
Mentiri mens celsa valet. plorare suorum
Dîs geniti potuere rogos, & saevus Achilles,
Et pater Aeneas, & qui fumantia latè
Pergama victori Priamus concessit Atridae.
(35) Iam mihi cernuntur Phoebi delubra cieri
Sedibus, & tristes Helicon arcessere questus.
Vultus Pegasidum pallent, & languida maestis
Vix tollunt sua colla jugis, Cirrhaeque remugit
Limen, & attonita torpescens Gorgone Pallas.
(40) Illa Iovis fugiens oculos solatia luctus
Despicit, &, presso lachrymarum fonte, resedit
In Batavis, Superosque truces, celeresque sororum
Execrata colos, vicinum planctibus aequor
Verberat, ac tales exorsa est praefica voces:
    (45) Maxima jam pridem terrarum nomina fato
Damnavit vis summa Deûm, regumque minata
Turribus invictas mortali robore dextras
Perdomuit, ruptisque evolvit tempora pensis.
Tum clari periere Duces, infractaque bello
(50) Pectora, quae Vesper timuit, quibus occidit Eos,
Armaque captivus toties submisit Iberus.
At Martem dolor ille manet. tot fulmina belli,
Hesperioque recens tepidos à sanguine manes
Luxerit Odrysius; cui duri ad Strymonis undam
(55) Barbaricus puero cunabula praebuit Haemus,
Threiciaeque nives. me me placidissima tangunt
Funera, nec dira pollutum caede cadaver.
Exuvias Doctrina tuas, victuraque chartis
Busta queror, queror extinctas, pia numina, Musas,
(60) Thymbraeique patris cineres, ac muta deserti
Ora viri. calco totam sub marmore Suadam,
Et Charitum fatale solum, tumulumque potentis
Eloquii, ac celebrem magnis virtutibus urnam.
Illi prima rudes generosa modestia mores
(65) Et nondum domitos ferventis pectoris aestus
Flexit ab obsequium: nec quid puerile licere
Credidit ista sibi curis gravioribus aetas.
Mascula doctorum sapuit sub voce Iuventus
Pieriis gaudens studiis. lasciva Vacunae
(70) Atria, Circaeae spernuntur pocula turbae,
Dum laudum decurrit iter, Phocaeaque scandit
Culmina. tunc sacro labiis arcentibus aestu
Castalii latices & vatum exhausta fuerunt
Flumina, & in media se proluit Hippocrene.
(75) Iam Scaurus, rigidusque Caper, durusque Palaemon.
Et tristis ferulae sceptrum, plagaeque sonantes,
Et matutino subsellia rauca tumultu
Terruerant animum. patuit, qui rostra fatigat,
Orator Fabius. nec segnius hauserat olim
(80) Atlantis praecepta sui Tirynthius heros,
Aut citharae cantus Chiron persuasit Achilli
Thessalico permixtus equo. Tu maxime Vossi,
Cui sua Romulidûm pandit secreta vetustas,
Ausoniosque duces, effaetaque tempora mundi
(85) Reddit sera dies, & Grajûm pulpita pulsans
Socraticas aperit celebris facundia portas;
Expedias tantae felicia coepta juventae,
Ingentique expande decus. tu prima peritus
Rexisti vitae spatia, & per acerba laborum
(90) Duxisti docilem leni moderamine mentem.
Te praeeunte puer modulos, & nobile Flacci
Ad numeros saltavit epos, grandique Maronis
Insonuit sua metra tuba. tu mite Terentî
Eloquium, stricto servorum scommata socco,
(95) Plautinosque sales, & amabilis orsa Menandri,
Exulis, heu, sontes elegos, Thespinque perunctum
Scire facis. tumido gradiens persona cothurno
Dat tragicos spectare modos, & cruda Thyestis
Fercula, quaeque sibi furatur fecibus ora
(100) Dardaniae regina domus. sed fata necesque
Bilbilici lenire joci, lenire Catulli
Passer, & illini potuit fera Lesbia cantu.
Horrida ridentis damnatur pagina Persî,
Et placet, immiti Latium qui lavit aceto,
(105) Vexatus rauci scriptor Theseide Codri.
Nunc super Argolica pugnatum pellice bellum,
Et conturbatas Phrygio raptore Mycenas;
Nunc Lyrico modulata seni, nunc rura pererrat
Dorica: nunc rapidis victorum rapta quadrigis
(110) Pindaricae commenta lyrae; veterumque Deorum
Progeniem: quos Ascra dies, quos gratior hymnos
Callimachus, laetoque canat modulamine Sappho.
Ut Romam Cicero, timidas orator Athenas
Erigat, & Macerûm regi responsa remittat:
(115) Quae Crispi sint sensa brevis: Cornelia quantum
Vis valeat dubios regnorum expendere casus,
Sejanique vices, & quali regna parentur
Ingenio, qualique iterum rectore fatiscant,
Unius fit cura viri. nec prisca Cleanthes
(120) Atria, mellifluosque negat cognoscere sensus
Phaedrus, & arguto respondens ore Philebus.
Romanos rerum dominos, gentisque togatae
Prima rudimenta, ac crescentis moenia Romae,
Excussos solio reges, mox libera Bruti
(125) Imperia, & vario gestum sub Consule bellum
Hunc chartae docuere graves. At mascula Curtî
Exposuit Pellae victricia tela papyrus,
Eoasque acies, epotaque flumina Medo,
Et nimis ingrato passum sub rege Philotam.
(130) Quaeque sibi proprias evolvunt tempora voces,
Et genii simulachra sui: quos balba locuta est
Potitiis Carmenta sonos: quid Musa vetustum
Lucilii fremat, & quid verrucosa loquantur
Carmina Pacuvii, Calabrumque in montibus ortus
(135) Ennius: ut medium detergat sordibus aevum
Augustus, foedamque fuget Romanus Apollo
Barbariem, linguaeque decus, pacemque Quirino
Restituat; donec Latio sua Vandalus ora
Miscuit, & Gothica stribligine sorduit Auson,
(140) Et poterat Roma sibi non Roma videri.
Pythagorae monitus, doctaeque silentia turbae,
Et tantum sapuisse sibi, sprevisse nepotes,
Credidit esse nefas. gaudet mens faeta futuris
Ignotas aperire vias, verique reperta
(145) Non privata putat. solum laudabile dicit,
Quod commune facit. Criticas in bella cohortes,
Grammaticasque tribus, tristesque ob puncta magistros
Provocat, & longum libros diffundit in aevum,
Et sensus veterum, & labentia nomina seclo
(150) Vindicat, atque alta mersum caligine verum
Eruit, ac querulâ socios exercet arenâ.
Iuliade, magni soboles augusta parentis,
Veronae sublimis apex, qui rapta tuorum
Ornasti claris Musarum sceptra triumphis;
(155) Temporaque & causas Grajûm digesta per annos,
Abramidumque dies, desuetaque secla dedisti,
Haec audi lamenta pater. tibi saepe dolores,
Longaque decrepiti fastidia leniit aevi.
Tu juveni famae stimulos, alimentaque laudum,
(160) Tu studiis fomenta dabas, magnumque putabas
Hunc curis genuisse tuis. Rutgersius omnis,
Omnis in ore fuit Rutgersius. ille labores
Aspersis docte salibus, fortisque levabat
Fata tuae, durasque vices. non Thracius Orpheus
(165) Suavius immitem cantu deliniit Hebrum,
Aut celeres blando remoratus pectine silvas,
Detinuit Rhodopen. Nec te quoque passus inultam est
Scoppia gens, quae mendaci jejunia lingua
Et Latias redimis diris latratibus offas;
(170) Scaligerosque duces, tantaeque exordia gentis,
Illustres heroum animas, neque cognita nuper
Nomina, venali esuriens sermone lacessis.
Haec inter dum cuncta viro delubra patescunt
Pieridum, & totum spirant praecordia Phoebum;
(175) Caesareas Astraea fores, edicta Quiritum,
Et Byzantini retegit suffragia regni;
Quo fundus sit jure meus: qua subdolus haeres
Lege cadat: cur laesa fides vadimonia poscat:
Quo vitio solvatur hymen: quae foedera Cypris
(180) Horreat, & quali damnet perjuria voce
Rhemnia lex. magnis applaudit Galliae caeptis,
Atque aliquam meritis mercem latura laborum,
Pura mente favet. Themidos sacraria mystam
Ingeminant, titulisque decus famulantibus augent.
(185) Nec tamen ancipites illi sub judice causae
Praecidêre diem; nec matutina molestus
Tempora consultor rapuit; non vocibus emptis
Curia felices lassavit mobilis aures.
Non querulas chartas, non testamenta resignans
(190) Distendit mala turba togam; nec dextra rotavit
Carminis horrendi folia, & jam puberis aevi
Sollicitas de dote preces. procul illa laborum,
Fortunate virûm, pepulit fastidia felix
Suecia, & invisis expunxit nomina rostris.
(195) O quantum imperiis secreti numinis addit
Doctrinae venerandus amor, quantamque rependit
Musarum fortuna vicem. Iam regia laudes
Audit, & augustum feriunt praeconia limen,
Et terras, Scritosinne, tuas. spectabilis ostro
(200) Belgarum populis Princeps reponsa daturus
Maluit esse suum. longè sua praemia sperat,
Quem puduit latuisse domi. procul ibimus, inquit,
Quo sortis vocat aura meae. quem patria discors
Negligit, Arctos habe. sequimur te, maxime Regum,
(205) Et supplex tua sceptra colo. quascunque per oras
Me tua jussa vehent, vel tempestate furentem
Nerea, vel duro concretum frigore Volgam,
Lappionumque truces vultus, & saeva ferarum
Pellibus ora feram. glacialia sedera spernam,
(210) Dum sidus sit mite tuum. sic deserit arces
Battavicas, coelumque suum, Zephyrisque secundis
Frangit Hyperboreas remis properantibus undas,
Et varias portans Sueonum mandata per oras,
Sarmatici laetus fulcat vada caerula ponti.
(215) Nec tamen aut placidos invisa superbia mores,
Aut crescens subvertit honos. non gratia regum
Dissimilem facit esse sui. fastigia laudum
Deprimit obsequiis, & quanto major habetur,
Officiis studet esse minor. virtutibus ornat
(220) Oratoris opus. domino secreta potentum
Et tacitos aperit motus: in foedera reges
Advocat; externi pandit commercia mundi:
Nunc sociam deposcit opem, nunc regia spondet
Arma laboranti patriae; nec vana suorum
(225) Vota precesque sinit. quicquid sperare jubetur,
Mox tenet, & surdas expugnat pervigil aulas.
Iam Taciti consulta probat. jam noscitur usu
Tullius; imperii varios se fundit in actus
Crispus, & Annaei monitus, exemplaque Livî,
(230) Ac veterum nostro spectat sub sidere scenas.
Dicenti nunc verba Liger, nunc commodat ora,
Qui Vahalim Mervamque bibit, Rhenumque bicornem,
Et qui Teutonicas medius secat Albis arenas,
Finnorumque maris populi; nec dignius unquam
(235) Roma tiumphantes meminit dixisse: Quirites.
    Fare, precor, talem si te genuisse nivosis
Iactas Saevo jugis? non haec tibi nomina debet
Belgica. depositum Batavus tibi credidit ingens,
Et voluit te posse frui. Iam grande reposcit
(240) Pignus amicitae: & tecum dum commoda regni
Dividit, hos solum cineres, haec propria Belgis
Funeris ossa putat. satis est audisse loquentem,
Orantem stupuisse satis. sic profuit orbi,
Sic tibi; seu pavidos cum victrix Austria Boios
(245) Exuit, & trepida miles bacchatur in urbe;
Seu cum Cattigenûm proceres ad mutua flectit
Auxilia, & sociis firmat tua foedera frenis.
Me luctus lachrymaeque manent. tibi prisca fatiscit
Gloria. Tota trahit veralis Botnia taxos,
(250) Dumque rogum simulta, (nam servat Belga cadaver)
Undique funereas altis de montibus ornos,
Fraxineasque trabes, piceas, & moesta cupressi
Robora devolvit, laticesque & thurea dona
Affundit cineri, dicitque novissima verba:
(255) Ille per Elysios laetus spatiabitur agros,
Quaque suis errant doctorum sedibus umbrae,
Et Phoebo sacrata cohors, manesque diserti,
Iuliadem quaeret, vigilesque hebetantia sensus
Extutus jam membra, animae miscere repertae
(260) Se cupiet, sortisque suae felica multum
Fata recensebit, regalis munera dextrae,
Et numen, Gustave, tuum. mox obvius ibit,
Non jam vota fovens, facilis contextor Iambi
Baudius, & quali gravitate affatus Elisam est,
(265) Terrarumque Deos, lucis egressus opacis,
Ibit in amplexus, reliquisque aversus ab umbris
Huic uni vadet socius. veneranda Thuanus
Ora feret, Druidumque volet cognoscere motus,
Iunctaque Liligeris Brittonum foedera sceptris.
(270) Felices gaudete animae, quas sera nepotum
Fama vehet, memorique suum decus asseret aevo.
At questus audite meos. Rutgersius hosce,
Audiat hos absens gemitus. postque inclyta Regum
Funera, & Auriaci ploratos carmine manes,
(275) Nunc etiam nostri cupiat pars esse doloris.
Tuque adeò, quem tota suum sibi vendicat Hellas,
Et Latium, ac pura Permessus proluit undâ,
Heynsiade, venerare rogum; divulsaque luge
Pectora, & iratis Parcas ulciscere Musis.
    (280) Dixerat: ast illam Batavûm de littore turbo
Ocius abripuit. qualis mandata Tonantis
Exequitur, levibusque volat Cyllenius alis,
Proscinditque Notos. non hanc remorantur euntem
Nubila, non venti, tempestatumque procellae.
(285) Iam Frisios, Chaucosque & praetervecta Cheruscos,
Quosque rigat regum indignatus castra Visurgis,
Et refluis pater Albis aquis, Cimbrosque feroces,
Codanique sinus populos, quà Riga profundo
Imminet, & mediis posuit tentoria castris
(290) Rector Hyperboreus, Dea constitit. Ille ubi sensit
Palladis ac divûm monitus, afflataque coelo
Pectora, secum animo volvit, quis posthuma rerum
Pondera sustineat, Batavis quis sedibus alter
Fulciat Arctoum facundis vocibus orbem.


PRAEFATIO
    In Epithalamium sequens ad Sponsum.

CUm glacialis Hyems Sponsam sociasset amanti,
    Scripsimus haec mediis carmina frigoribus.
Penè mihi nocuit Cypris dilata poëtae;
    Dum genitum brumâ, vere poëma legis.
(5) Adspicis, ut gelidos referant exordia menses,
    Hybernasque bibant ultima verba nives?
Tunc mihi tu Sponsus, tunc dicebaris amasse,
    Faverat & votis pronuba Iuno suis.
Et mea, nescio quo Phoebi commota furore,
    (10) Adfuit in thalamos Musa vocata tuos.
Si tibi displicuit tardans Hymenaeus amores,
    Et mihi difficiles, crede, fuere morae.
Nunc operae periere meae, periere Camoenae,
    Temporibusque minus convenienter eunt.
(15) Peccamus gemini, nimium tu lentus amando es,
    Sum nimis in thalamos officiosus ego.


IN NUPTIAS
CONSTANTINI HUGENII Equitis,
    Illustrissimo Principi Auriaco à Secretis.

Petit C43

CLara Parethonii sileat miracula Nili
Memphis, & irriguo fecundas gurgite terras.
Egelidos alibi latices, concretaque duro
Saxa gelu, & solo mutatas frigore quercus.
(5) Desine mirari Latium, coctasque sub ipsis
Vorticibus Iudaea dapes. liquefacta Lyaeum
Castiget glacies, rabidi sub sidere Cancri,
Et rigidas hyemes aestas, ac munera brumae
Imbibat humenti Procyon contrarius Urnae.
(10) Nil Constantino nobis jam conjuge mirum.
O coeli terraeque vices: dum flumina passim
Strcta rigent, Batavoque calor proscribitur orbe,
Ille calet, primosque dies effeminat anni.
Vos, quibus arcani rerum patuere recessus,
(15) Dicite, cur fervens Astraeae virginis astrum
Displicuit thalamis, Venerisque caloribus apti
Tyndaridae? cur non mores edoctus amantum
Eligitur petulans Aries, matrumque subactor
Magnanimus? cur astra placent glacialia Sponsis,
(20) Et juvenis gestator aquae, Piscesque supremi?
An dilecta Iovi soboles melioribus uri
Corda monet flammis? aliosque exuscitat ignes
Iliacus puer? an medio plus frigore fervet,
Secretum quodcunque latet? centrumque repulsus
(25) Ardor habet, partesque calor secessit in imas?
An tibi, quae spatiis noctes ingentibus horae
Extendunt, jam Sponse placent? lucemque tenebris
Postponit pudibunda Venus? ne gaudia turbet
Phosphorus, & celeres properans Aurora quadrigas.
(30) An veluti media rabiem Leander in Helle
Fregit amans, cupidique faces restinxit amoris;
Tu quoque frigoribus flammas moderaris, & ignes,
Quamque adamas, sapienter amas? primosque furores
Prudenti ratione domas? nec laetae juventae
(35) Robora lascivo cupis indulgere labori?
Scilicet illa suae tenerorum lusor amorum
Dictavit praecepta Scholae. discrimina Cypris
Inconsulta creat, Paphiaeque licentia matris
Officium sub lege facit. sua tempora constant
(40) Conjugibus, sapiensque morâ sufflaminat aestus.
Crebraque mox rediens amat intervalla Cupido.
    Viderat hic Batavo tantos feliciter ausus
Successisse Duci, dominisque potentibus aulam
Crescere, spesque novo populi rectore renasci,
(45) Cum pharetratus ait: Iam te quoque tollere tedas
Hugeni mea vota volunt: qui jussa capessis
Principis, huic etiam studiis famulantibus adsit
Obsequiosus amor: tales dum gignere coeptat
Nassovio natura Deos, tu pignora tantis
(50) Officiosa Diis genera, decorisque paterni
Haeredes, famulosque Ducum protrude nepotes.
Non didicisse meas artes, cunctosque Diones
Decantasse dolos satis est. Parnassia per te
Templa sonant, scriptusque tuo sub pollice saepè
(55) Indoluit contemptus Hymen. nunc exue vatis
Ingenium, partesque novas ordire mariti:
Laetaque te videat venientem à limine longè
Virgo procum, tardasque moras objectet amanti,
Et facilem cupiat sibi subrisisse poëtam.
(60) Est genitrix Erycina mihi: juvenisque puerque
Nuncupor. at quamvis teneris imberbis in annis,
Frango corda virûm. sunt hac excussa Tonanti
Fulmina saeva manu; rabidi sub imagine Tauri
Virginem Agenoream rapui, sub imagine Cygni
(65) Leda Iovi sociata fuit, Satyrusque misellam
Antiopem, pluvius Danaen, aquilâque fefelli
Asterien. vis nostra tua de gente trophaea?
Vis domitos vates, & victus conjuge lauros?
Ecce Deus vatum juga per Peneia duram
(70) Insequitur Daphnen, flagratque poëtica Sappho,
Aestuat Alcaeus: Clario dilecta poëtae
Fervidat Lyda futit; docti lyra languet Horatî,
Lydia cum Flaccum recreat: cantata Catullo
Lesbia cantari meruit, famamque redemit
(75) Basiolis lasciva suis: adamata Corinna est,
Et spolium tantae rapuisti Naso puellae,
Illicitis audax thalamis. placuisse Tibullo
Sulpitiae potuere genae, risusque Neaerae,
Et Nemesis sine labe pudor. vis altera secli
(80) Et populi documenta tui, dilectaque Phoebo
Nomina; sidereos Hyados qui scripsit ocellos,
Uritur in Morinis: Naugerius arsit Hyellam,
Castilio Hippolyten: redamantem Cotta Lycorim.
Stroza furit, cessit Batavo sua Rossa poëtae:
(85) Grotius erectos animos submisit amori:
Quique mihi toties genialia carmina dictat,
Barlaei foribus bis ter suspensa corona est.
Sunt tibi communes istis cum vatibus undae
Castalidûm, sunt & communia numina Musae,
(90) Communes hederae: sint & communia vobis
Iura thori, facibusque suis praeluceat Hymen,
Nec foliis marcescat amor. plus nupta puella,
Quam cantata juvat: stimulosque ferocius urget
In thalamos admissa Venus. quae pagina prurit
(95) Lusibus, in vanâ fingit sibi gaudia scenâ,
Et frustra tua vota fovet; velut ille fugaces
Tantalus optat aquas, & saevae fercula mensae
Appetit & vacuo sectatur gutture pomum.
    Dixerat haec facundus Amor, monitisque Deorum
(100) Constantes cessere animi, tedasque perosum
Pectus inoffensos altè jam concipit ignes,
Admittitque Deum venis. Hugenius ardet,
Clamabam, fietque pater. sedet ille, novasque
Incubat in curas, & priscas negligit artes,
(105) Et gaudet minus esse gravis. venerabilis aulae
Exuitur facies, gravitas subsidit amori,
Hunc proprii mores, mores sua veba sequuntur.
Nil nisi molle sonat, placidum, sociale, remissum,
Nulla sede manet. pendent oblita magistri
(110) Barbita muta thoro, nec tactae pollice chordae
Dediscunt resonare melos, delapsaque tecto
Securos fidibus subtexit aranea casses.
Scandit equum; laxo sonipes vestigia freno
Lenta legit, dominique piger parere recusat
(115) Mitibus imperiis. illum sperata voluptas,
Attentumque tenent speciosae virginis ora,
Et vultus, quos fingit amans. Si tempora Musis
Commodat, in molles elegos deflectit amantum,
Totque poëtarum libris decerpit amator
(120) Nasonis titulum, quaeritque in amoribus artem.
Cum legit astuti fraudes & carmen Acontî,
Cydippen hac arte petat: jam carcere clausam
Poscat Hypermnestram: jam terret Iasonis uxor,
Exemplumque timet: jam Laodemeja labantem
(125) Erigit, exemplumque probat. jam rursus amare
Desinat, exemplo Canaces; nisi lecta modestae
Littera Penelopes tam castae conjugis illi
Spem faceret. fidei miratur nobile pignus
Hermionen, iterumque furens quid femina possit,
(130) In Didone stupet, fatisque ruentis Elisae
Ingemit. at charam non sic ego Phyllida spernam,
Demophoon iratus ait. tu Sesta puella,
Quaeque ab Abydenâ tibi littore mittitur urbe,
Tota placet. quaecunque domi sunt obvia, sordent,
(135) Meque etiam peregrina juvant. absentis amicae
Acrius est studium, & rarò conspecta furores
Exacuit. vos Haganae secedite matres,
Vicinaeque nurus: mihi quaeritur altera Sestos,
Altera Abydos erit. terrâ sejungar? an undâ?
(140) Unda nocet, nocuit Leandro fluctus & aequor.
Sufficiant mihi tuta meae discrimina terrae.
    Urbs jacet in Batavis, totum celebrata per orbem,
Dives opum, legumque potens: si Pergama jactant
Autores antiqua Deos, haec moenia Divûm
(145) Dic quoque structa manu. Venetos miramur in undis
Oceanoque domos, atque emergentia stare
Saxa mari; sed & illa cavas fulcire paludes
Tecta vides, mollique exugere culmina limo,
Et vastam niti sylvis ingentibus urbem.
(150) Hic sua Neptunus tumidarum rector aquarum
Regna tenet, totique minax dat jura profundo.
Hic aperit portus, Gangisque, & divitis Indi,
Hostilisque Tagi spoliis exultat opimis.
Hic Arabes, durique Getae, Cimbrique feroces,
(155) Et Persae molles, & fertilis accola Nili,
Totque Afrûm populi, & braccati corpore toto
Lappiones, hospesque Padi, potorque Suevi,
In commune forum coëunt. hic venditur orbis,
Hic emitur, mercesque suas extrudit & adfert
(160) Mercator vagus, & longinquae munera terrae
Vectat opes pelago. praeses Cyllenius urbi
Imperat, & multo locuples splendescit in auro.
    Huc ubi corripuit gressum, & surgentia passim
Tot coelo delubra videt: nova moena condi,
(165) Fervere strata viris; distentas mercibus alnos,
Turritosque apices, & victam compede Thetyn,
Amsteliosque lacus. Non haec mihi, dixit, amantur,
Spesque meas implent. luxum damnata coloni;
Hos ego nunc unâ proscribam virgine fastus.
(170) Dum loquitur, Barlaea venit, (seu casus eunti
Obtulit hanc, seu fata pios moderantur amores,
Et thalamis Deus author adest) non turgida gressu.
Demissis pudibunda oculis. adsperserat illi
Blandum aliquid Cytherea favens, moresque pudicos
(175) Finxerat Euphrosyne, placidi reverentia vultus
Fecerat invidiam formae. capit ille secundi
Augurium geniale thori, & laeta ora pererrans
Virtutum simulachra videt Charitumque labores,
Ingeniique notam, secumque haec talia fatur:
(180) Te sequar Amsteliae gentis decus, inque tuis nunc
Fixa pedum ponam pressis vestigia plantis,
Atque umbrae spatia ista tuae relegamque premamque
Ne cupidis oculis, ne qua elabaris amanti.
Tu patrios cynosura lares, tu limina monstra,
(185) Mox adeunda mihi, primos cum Vesperus ignes
Extulerit, Phaebeque meos testabitur ignes.
Successus doctrina juvat mellitaque tanti
Suada viri, variumque sibi facundia schema
Fabricat, & gaudet sic persuasisse puellae.
(190) Dixisti: Sum virgo tuus. nihil illa regessit.
Dixisti: Sum virgo tuus. subrisit amanter.
Ter dicis: Sum virgo tuus. penè annuit illa.
Moxque iterum dicis: Solve hunc mihi virgo dolorem,
Et vitae me redde meae. suspensa labascit
(195) Virginitas, & victa ruit constantia verbo:
Sum tua: me sponsam, te sponsum eliminet Hymen.
    Felices animae; quali socianda marito
Ingrederis Barlaea domum, pilentaque scandis
Aonidum vectura decus. tu conjuge in isto
(200) Pierin, & cunctas aufers pro dote Camoenas,
Ipsaque Thymbraeum donant sponsalia Phoebum.
Quae propior Ducibus facies? quis gratior aulae?
Quanta salutantum foribus praeludit in ipsis
Turba petax; cui Nassovii responsa benignus
(205) Et rescripta ferat. Iam te venerabitur Haga,
Nomina laudabunt vates: jam clara poëtae
Uxor eris, decorisque sui dat jura Britannus.
Nec tu Sponsa minor propriis insignibus annos
Illustras, sexumque tuum. sit Portia fortis,
(210) Sit Cassandra sagax, venturi praescia Manto,
Doctaque Papinii conjux, celebresque Corinnae,
Te nostro pietas spectabilis eximet aevo.
Laetior intereà vicina per oppida taedas
Fama vehit, glacieque rigens pater Amstela Tejae
(215) Nunciat, ille mari, lateque patentibus undis.
Non Tamesin Galatea, nec hoc nescire Garumnam
Cymothoë voluit. Tyrrhena per aequora Triton
Insonuit thalamos conchâ quascunque per oras
Pierides vexere virum, communibus omnes
(220) Applaudunt animis, votisque faventibus adsunt.
Quod si Vere novo, & Zephyris perflantibus orbem,
Foedera junxissent Superi; viridantibus Haga
Annueret foliis, cantataque porticus umbrâ
Par calidum gelidâ tegeret, tiliasque superbas
(225) Glandiferoque cavas agitaret vertice quercus.
Nunc, quod sola potest, pulchrâ vestita pruinâ
Candet, & oppositos recreat candore penates.
Et licet inviso rigeat sub frigore coelum,
Vult aliquà prodesse tamen. nova sidera nuptis
(230) Parturit, hybernasque faces extrudit Olympus,
Innumerisque micat flammis aestate negatis.
At te felicis prasagia prospera lecti
Constantine juvent, &, cum te Sponsa maritum
Mox faciet, poscetque isto de patre nepotes,
(235) Amplexus inter faciles, risusque jocosque,
Intempestivum poteris risisse poëtam.


PHALEUCUS
ad Sponsum.

Quot tu carminibus canis puellas:
Quot laudas Batavûm Batavus urbes:
Quot taxat tuus ordines character:
Quot pulsas fidibus chelyn canoris:
(5) Quot terras populosque permeasti:
Quot linguis loqueris diserte vates:
Quot pernox numeras faces amator:
Quot te candiduli colunt sodales:
Quot tu candidulos colis sodales:
(10) Quot leges veneraris Ulpianas:
Quot signas tabulas petacis aulae:
Et quot basia perlegis Catulli:
Tot jam basiolis bea maritam;
Tot te basiolis beet marita.
(15) Et post millia basiationum,
Post tot murmura, post leves ocellos,
Post flexus, helicesque brachiorum,
[In ed. 1631 ingevoegd vers:
Fac, quod fas tibi factitare Sponso:]
Fac, quod fas sinit haud negasse Sponsam,
Uni dicere sit pudor poëtae.


PROPEMPTICON
Ad Nobilissimos & Generosissimos Domi-
    nos, D. IOANNEM GEORGIUM, &
    WENCESLAUM CIGAN, Fratres,
    quum relicta Batavorum Academia Sile-
    siam repeterent.

MAgne maris Nereu domitor, qui gurgite vasto
Battavicis gelidam secludis finibus Arcton,
Et procul offensi victrices Caesaris iras,
Et debellatum spectas è fluctibus Albim:
(5) Tuque, per aequoream pandens tua littora Thetyn,
Terra potens, mediumque bibens Germania Rhenum,
Sumite depositum, Batavis quod reddimus oris,
Nec vestros violate deos. compescite Martem,
Et strictos geminis avertite fratribus enses,
(10) Si veniam meruit pietas, si nescia fraudum
Pectora relligio est manibus temerasse profanis.
Non nostrum est, quod fertis, onus, sed nomina vobis
Et patriae spereata suae, quibus otia tellus,
Et conjurati spondent sua commoda venti.
(15) Sat pelao trux saevit hyems, & bella minantes
Disjecit Iovis ira rates. haec pacis alumnos
Cymba vehit, solumque ferunt pia carbasa Phoebum.
Caedibus Europae maduit caput, efferus ensis
Vangionum tristes maculavit sanguine terras,
(20) Et Bojos sato domitos. sua damna tiumphans
Austriacus dolet, & victrix fortuna suorum
Morte cadit, propriosque obitus ulciscitur ultrix.
Hoc regum trahit ira nefas, sceptrique furores
Insons turba luit. sed vos jam parcite dextrae,
(25) Assuetaeque malis animae, tinctaeque recenti
Caede manus, donec tantum Silesia pignus
Possideat, Viadrusque suas exponat in oras.
Ambulat innocuus candor, generosaque mentis
Simplicitas, doctosque agitans prudentia sensus.
(30) Nec sapiens, quae vulgus amat. nil castra morantur
Aonides, neuterque suâ cum Pallade Apollo est.
Praesidium doctrina petit, nec noxia cuiquam
Nobilitas faciles poscit per compita gressus.
Ciganei proceres patriis considere terris,
(35) Et reduces adolere parant altaria donis.
Magna loquar, migrant celebris charissima Leydae
Corcula, & externae clarissima nomina gentis,
Et Batavae telluris honos. agnoscite Belgae,
Quas dudum servastis, opes, quas Odera vobis
(40) Credidit, & nostris formandos misit Athenis.
Scilicet est aliquid peregrinos visere Soles,
Nec tantum sapuisse domi. mens libera quaerit
Exilia, atque foris positum miratur honestum.
Illa Deûm sedes, Superûmque invita penates
(45) Mortali mutavit humo, mox corpore rursum,
Carceribusque abitura suis. cur horreat orbis
Particulam murare aliâ? cur semper in uno
Stare loco, patriaeque velit se affigere glebae?
Undique, quà geminos tollit, vel deprimit axes
(50) Naturae mundique labor, quaque incubat undis
Fornicibus domus alta suis, virtutibus ingens
Porrigitur spatium, nec fervens cura sciendi
Sistitur, ulteriusque cupit furor iste vagari.
India bis geniti redimivit tempora Bacchi,
(55) Argolicis duces, & Grajae nomina terrae
Thessalicus pellexit ager. Tirynthius olim
Hospes in extremis consedit Gadibus heros,
Alcmenae matrisque satur. defossa metalli
Pondera in ignoto Batavûm solertia mundo
(60) Quaerit, & immensum circumfert vela per orbem.
Non Ithacum tenuere lares, geminosque Mycenae
Atridas, abiit Latio dimissa Iuventus,
Cecropidumque stetit tandem novus advena portis.
    At vos Hercyniis vecinas saltibus arces
(65) Liquistis fortes animae, Belgasqe videndi
Causa fuit magno libertas Principe tuta,
Nec victae regionibus amor, sacrataque Musis
Limina, & in mediis nascens sapientia bellis.
Non hic fallacis scelerata insania secli
(70) Aspersit labem generi, non improba Siren,
Nec Circe potuit castas inflectere mentes,
Aut scelerum suadere modos. dulcissima vitae
Otia Romanae rapuerunt tempora chartae,
Et modo surgentis Romae, modo fata cadentis.
(75) Quin ubi majores mens volveret ardua curas,
Socratica dulcis Sophiae latuistis in umbrâ,
Aut Themidos sacro didicistis jura recessu,
Et veterum nostro versastis sidere leges.
Nunc Patriae vos cura vocat, blandisque penates,
(80) Bellorumque immune solum. jam grande laborum
Terra parens designat onus, subductaque Marti
Imperia, & claros offert respublica fasces.
    Illustres virtute viri, nec sanguinis ortu
Degeneres, proavûm nulli splendore secundi,
(85) Felici remeate gradu. nos prospera vobis
Vota damus, fremituque afflamus vela faventi.
Cymothoë placidis calcans vada coerula plantis
Sternit aquas, toto subsidunt aequora ponto,
Assiliensque rati proram levis alluit unda.
(90) Et, quia sacra Deis fratrum concordia, fulgent
Placatos inter Pollux cum Castore fluctus.
Ipse etiam Aeolio dimissus carcere sentit
Iussa Deûm, laxatque sinus, & vela secundus
Auster, & à puppi surgens comitatur euntes.
(95) Et jam laeta novos recipit Silesia vultus,
Et dominus vehit Elsa suos, jam Nissa fluento
Luxurians sociâ gaudens lascivit in urbe,
Aggeribusque excussus abit. jam Ciga triumphans
Civiles vestro damnat sub nomine rixas.
(100) Illic consiliis populos, & legibus urbes
Flectite, ad exemplum moderantûm cuncta Deorum,
Seu pacem fortuna dabit, seu barbarus hostis
Inferet Hungaricis funestum finibus ignem,
Et turbata quies districtos porriget enses.
(105) Illic Auriaci magna ornamenta Lycei,
Et seris victura etiam memorabitis annis
Nomina. ut, Ausoniae decus immortale loquelae,
Vindicet aeternos Batavis Cunaeus honores,
Et Latii genium, & priscas promittat Athenas.
(110) Illic Barlaei faciles in carmina Musas,
Et Vossî facunda mei narrabitis ora.
Mox ubi festa dies hilari decurret Iaccho,
Augustos inter proceres, cognataque vobis
Stemmata, Battavicae referetis robora terrae,
(115) Hinc pelago cinctos populos, hinc milite tutum
Aut Mosa Vahalique latus: duo fulmina belli
Nassavios: pulsum obsessis à moenibus hostem:
Occiduis nuper victos in partibus Indos:
Et tandem captae obsidium memorabile Bredae.


Ad Nobilissimum Virum D. CONSTANTI-
    NUM HUGENIUM, Equitem, Febre
    correptum.

DI, quibus imperium est vitae, Batavûmque salutis,
Tuque Deo prognate puer, quo vindice rursus
Ostendit laceros laetis mortalibus artus
Hippolytus, tantosque potens medicina dolores
(5) Leniit, & vanos obitus risere quadrigae:
Incolume hoc servate caput, quo sospite gaudent
Aonides, hederamque comis, laurumque capillis
Implicuere Deae; cujus Parnassia latè
Carminibus delubra sonant: nec sola disertos
(10) Addidicit gens nostra modos; cui Gallus & ipsa
Mancipat Ausonias Cypris festiva Camoenas:
Nec generosa suos vati subtraxit honores
Albion, & Latiae permiscens verba loquelae
Vandalus indomitos juvenum dictavit amores.
(15) Quid mihi fatales Lachesis, festina nocendi,
Praecipitas irata colos? cur stamina velox,
Dignaque perpetuâ florentia fata juventâ
Mortiferis adstas odiis, & sidera morbis
Et totum vesana malis adspergis Olympum,
(20) In charos violenta lares. arcessite manes
Numina, & infestis pateant tot febribus hostes,
Et secli secura cohors, quibus otia Soles,
Virtutumque trahunt lentas fastidia luces.
Hi pereant, queis vita perit: queis fama vacillans
(25) Aegrotat, marcetque levis flos integer aevi,
Nec patriae sapuisse placet. cur corpora constent,
Queis animae vis celsa labat, vivisque fatiscit,
Et moritur pars magna sui? sat juris in illos
Mors habet: hi tremulo ductent vestigia gressu,
(30) Quos sanos vixisse pudet. vos nobile pignus,
Vos Batavis servate virum, quo Belgica vate
Gaudet, & aeternis inscripsit nomina fastis
Cattus, & antiquae reparat dispendia linguae.
Hos vetuit sua Musa mori, fatique tiumphis
(35) Eximit, & coeli donat clementia seclo.
His nascens Aurora jubar, primosque jugales
Commodat, his facilis pandit sua lumina Titan,
Et vigiles demulcet equos: his provida seros
Continuat natura dies; inimica fugantur
(40) Sidera; mansuetis famulatur nubibus aether:
Morbidaque avertunt memores ontagia Musae.
    Phoebe pater, totum medico cui sufficit Haemum,
Odrysiumque nemus, Patareaque rura ministrat
Terra parens, aegri cessas memor esse poëtae?
(45) Nec te docta chelys, totumque audita per orbem,
Trans Ligerim, Rhodamumque Alpinaque culmina, colles
Oxonios, tetigisse potest? cur nostra moraris
Vota Deus? tu consilio fulcire ruentem,
Tu sanare potes. tu mitia sidera nosti;
(50) Totque soli coelique vices; quae tempora Lunae
Designet fatale jubar: quo lumine prosit
Signifer, & quali Stygiis revocentur ab oris
Pallentes virtute animae. non Lemnia tellus,
Aut Crretae te gleba latet: non divitis Indi
(55) Balsama, non pingues succi, quibus ipsa sororum
Pensa trahas, ducasque tuo sub pollice fusum.
Respice quà laetis frondet sub saltibus Haga,
Et gelidam praebet turbis spatiantibus umbram,
Quà meus afflictos languens Hugenius artus,
(60) Affectamque animae sedem, atque ignava tuetur
Membra dolens. blandum capiti circunde papaver;
Sucurrat Panacea favens. ne turbida Morpheus
Objectet simulacra vagus: ne vanus inani
Phantasus illudat specie, vel saeva Phobetor
(65) Ora ferat: lenes restaurent robora somni,
Et medicis valeat serpens Epidaurius herbis.
Redde virum nobis, reddas tibi, redde Deorum
Concilio, Batavûmque duci. tu vota secunda.
Intereà absentem moerens affabor amicum.
    (70) Heu Patriae spes magna jaces, pigroque cubili
Languidulum demergis onus; nec gratia vultus
Pristina, nec solitam generosa modestia frontem
Explicat: immites urunt praecordia febres,
Ostendit fera flamma caput, vicinaque menti
(75) Lancinat aethereis cognatam sedibus arcem.
Hei mihi qualis eras, cum circumfusa loquentem
Curia, cum laeti spectaent ora clientes,
Dictaret responsa Themis: tibi plauderet aula,
Gauderent te rosta viro. Iam dextera languet,
(80) Cui toties descriptus amor, Veneresque, jocique,
Et quicquid Cytherea probat, fallaxque juventae
Ingenium: quae laudet amans, quaeque oderit idem:
Quae cupiat, nolitque furens. vis tanta resedit,
Nec vatem sintit esse calor. pejorque furorem
(85) Obtundit, Phoebumque furor, flamma altera flammi,
Faxque facenm. non labra siti tibi torrida fontes
Castalii, Cirrhaeque liquor, sed pharmaca mille
Simplicibus decocta rigant. nunc altera potas
Flumina, nunc tetricus tibi fastidita Machaon
(90) Fercla parat, dubiasque docet dediscere coenas,
Aut Curii praescribit olus: vel quale sub ipso
Fabricius consulque bibit Serranus aratro.
Iam vegeti nutant gressus: nec limina calcas
Sauriaco calcata duci. jam Principis haerent
(95) Et Domini rescripta tui. suspensa canorum
Iam damnat testudo melos, fidit usque remissis
Tristia languenti resonans lamenta magistro.
    Adspice mortalis fugientia secula vitae:
En fragile est, quodcunque sumus: dum vivimus, inter
(100) Mille modos lethique vices. versamur, & unos,
Vel levis, ad mortem nobis sufficerit error.
Non tituli, gentisque decus, non tacta Deorum
Colla manu, aut Tyrio saturatae murice vestes,
Non totam complexa Themin, non ebria Phoebo
(105) Pectora ab aegroto deducunt corpore febres.
Diffluimus gens nata mori, pariterque serenum
Ordimur cum morte diem: qui vescimur aurâ
Fati causa latet, secretaque semina lentos
Constantine fovent obitus: sua funera secum
(110) Circumfert moriturus homo: suspiria, tusses,
Et luctus, fomenta malis, & praevia praebent
Instantis documenta rogi. Mens sola Deorum
Expectat secura domos, & conscia coeli,
Quas optat, meditatur opes, nec noxia tabo
(115) Sidera, nec diris minitantem afflatibus aethram,
Astrorumque timet vultus: capit illa laboris
Lenimenta sui, & magni promissa parentis
Versat, & ingentem volvit sub pectore Christum.
    Hae subeant animo voces, haec sensa superstes,
(120) Hosce tuo languens monitus concede dolori.


Ad Apollinem, pro restitutâ CONSTAN-
    TINO HUGENIO valetudine,

                CARMEN VOTIVUM.

PHoebe pater, cujus triplici sub numine numen
Et Claros & Tenedos coluit: cui carmina cordi
Et jaculis armata manus, victrixque labantes
Instaurat medicina dies, ac languida motus
(5) Debet vita suos, ereptaque nomina letho:
Iam grati tibi thura damus, Rhenique sub ipsis
Finibus accensis fumant altaria donis,
Et Batavûm tibi flagrat ager; dum laeta renidet
Auxilio natura tuo, & properantia sistens
(10) Stamina, fatales hoc saltem in corpore luces
Despicit, & magno producit lumina vati.
Agricolae lectis Cereri e rure maniplis
Sacra ferunt, placat Bacchum caper omnibus aris,
Odrysium taurus, magno centena parantur
(15) Busta Iovi, Triviaeque truces deliniit iras
Cerva cadens. Tibi nos priscos mactamus honores,
Taurumque, & raptas calidâ de matre bidentes,
Quosque sacrat tibi Persis equos. mihi Pegasus alter
Fundit aquas, aperitque sacri fastigia montis
(20) Ungula, quo totos despumet pagina fontes
In laudes Thymbraee tuas. tu carminis audis
Vota mei, sospesque tuis Hugenius herbis
Rursus inoffenso ducit vestigia gressu,
Iamque redux à morte valet, Musisque renasci
(25) Incipit, & lentas cantu proscribere febres.
Qualis ubi aestivas insana Canicula messes
Verberat, inflexo nutant Cerealia collo
Pondera, & arentes succumbunt ignibus agri:
Tum melior postquam aura diem, fecundaque longas
(30) Dispulit unda faces, redeunt sua robora culmis,
Vita satis; & quae poterat periisse videri,
Spes dominum rediviva levat. non sola vetustas,
Maeonidesque pater, vel sacris nobilis hymnis
Callicmachus tua facta canet; tibi tempora dicent
(35) Votivum quoque nostra melos, tibi scribimus hymnum
In Batavis, tanguntque pios tua numina Belgas.
Plus Deus Hippolyto sanas, quem ludicra vatum
Discerptum commenta stupent, superisque renatum
Mendaces cecinere tubae. plorata reducit
(40) Funera, & extinctum falsis Epidaurius herbis
Excitat Androgeum, & Trojae sub moenibus altis
Ficta Philoctetae sanavit crura Machaon.
Cedat Phillyrides, Amythaoniusque Melampus,
Et Grajis qui praestat opem Podalirius aegris.
(45) Tu cunctis plus Phoebe juvas, disruptaque penè
Federa tot vatum reparas. sanantur in isto
Corpore Pierides: afflictaque brachia laetae
Permiscent Charites. animâ Barlaeus in illâ
Sospes abit, vivitque iterum: communis utrique est
(50) Una salus, commune decus: languescimus iisdem
Deficimusque malis: rursumque juvamur iisdem
Erigimurque bonis. haec sors redamantis amici est,
Hic Pyladem testatur amor, devincit Orestem,
Pirithoumque fides. en quanto patria plausu
(55) Laetitiae dat signa suae. venerabilis aulae
Gaudia dissimulat P{rinceps. dulcissima mater
Non morbi spatia ampla dolens, sed cuncta salutis
Expendit momenta tuae. non Curia fratris
Tardari tristatur iter. generosa sorores
(60) Lumina detergunt lachrymis, nec fletibus ultrà
Oora rigant, latateque queant placuisse puellae,
Dum solitus redit ore rubor; castique lepores.
Blandaque sperantes facundia flectit amantes.
    Pandite vos Helicona viri, cantusque ciete
(65) Turba poëtarum; nect tu celebrata camoenis
Anna soror supende lyram: licet ista maritu
Ocia & ingratas forsan fastidiat artes.
Oscula tantisper, tantisper basia differ,
Neglectusque tuâ jam saltem parvulus aulâ
(70) Lusitet Ascanius, donec solennia Phoebo
Carmina & incolumi suspendas vota poëtae.
Traxerat Eurydicen Stygiis Rhodopeius Orpheus
Sedibus, unanimi Trhrace cum barbara plausu
Accinuit reduci. nec,cum pallentibus umbris
(75) Exiit audaci Theseus juratus amico,
Et tremeret Styx atra duos, sua gaudia pressit
Graecia, at invicto suspendit serta sodali.
Nunc etiam sua jura neci, Ditique tiumphum
Abstulit illa dies, spoliumque invidit Averno;
(80) Quâ novus, & fractos reparans Hugenius artus
Ambulat, & solitis lassat palatia curis,
Aut turbata suis accommodat organa cannis,
Aut doctum modulatur epos, vel sidera spectat
Aequa sibi, Superûmque domos metitus, & ortus
(85) Flammarumque citos obitus, vel verba disertus,
Et sua innumeras diffundit nomina gentes,
Linguarum fandique potens. Quid maxima cessas
Gloria Toxandûm, Batavi vox prima Senatus,
Grande decus vatum, Catsi? si femina, virgo,
(90) Si Memphis lasciva suos suggessit amores,
Si matres meruere cani, & sua munia per te
Praeclarae didicere nurus, docilisque reperta est
Battavia, asserto potius jam barbita vati,
Et Clario concede Deo. Uam littora Nerei,
(95) Naiadumque chori, vicinaque numina Fauni
Exiliunt, recubansque aliquis sub tegmine fagi
Extinctum nondum crudeli funere Daphnim
Inegeminat calamis corydon, vel gutture Phyllis.
Quaeque viri forsan thalamo Galatea subibit,
(100) Sic gavis canit: vos hoc venerabile Belgis
Depositum servate Dii: si sidera poscant
Indigetem, serò Superos & limina Divûm
Adspiciat patrio proles contermina colo.
Spem faciat sobolis, venturorumque nepotum,
(105) Quem totum periisse nefas, nec clarior orbis
Incola languenti prorsus sua subtrahat aevo
Nomina quae paribus patrem virtutibus aequet,
Progenies tantos decoret victura penates.


LAUDATIO HORTULI,
Siti in agro Leydensi, extrà portam Rheno-
    burgicam, intrà primum ab urbe lapi-
    dem.

HOrtule, Apollineos toties cui rustica cantus
Pieris ingeminat, foliisque instillat amorem
Carminis, & lenes resonant arbusta Camoenae:
Hortule,qui fessae toties solatia menti
(5) Sufficis, & tetricas curis levioribus horas
Delinire soles, & post abrupta laborum
Ad secreta vocas, Zephyris perflantibus orbem,
Fecundos jam pande sinus, almaeque parentis
Depositum, messemque avido promitte colono.
(10) Cessit hyems, cessere trucis fastidia brumae,
Sideraque in faciles nimium crudelia Belgas.
Occidit effusa glacialis Aquarius urna,
Nec Pisces cum Sole meant; Ledaea pererrat
Astra Phlegon, laxisque dies expandit habenis,
(15) Et matutinam vocat ad mulctralia Nisam
Purpureis Aurora genis. fumantia tauris
Tergora lassat ager, discissaque vomere tellus
Solvitur, & cupidis admittit semina sulcis.
Sic terris sua vita redit, coeloque parente
(20) Concipiunt animas, naturaque foeta laborat,
Et varium molitur opus. me conscia veris
Vis agitat, pigrumque jubet secedere mundo,
Afflatum propiore Deo. nova gliscit ab imo
Pectore Musarum rabies, eademque poëtam
(25) Tempestas annumque facit. coelique calore
Pierides & Vesta calent. juvat ire per horti
Delicias laudesque mei, positisque coronis,
Nec jam Daphnea redimitus tempora lauro,
Fraxinea tenerum carmen meditabor in umbra.
(30)     Hortule, non ego te gelidâ regione Trionum,
Arcadiaeque jugis, vel duri ad Strymonis undas
Quaesierim, Scythicoque solo, quà verberat Arctos
Proxima frigentes populos, frenoque coercet
Nereides immane gelu, noctemve diemve
(35) Continuat coeli facies, & rectior orbis
Machina partiri nescit cum luce tenebras.
Nec te Sole rubens, torrensque caloribus Indum
Zona tenet, non ustus Arabs, non indigus undae
Afer, & ardenti tellus vicina Canopo.
(40) Te, cum vasta suis terrarum corpora quondam
Digereret Deus ipse locis, divisaque sedes
Acciperent elementa suas, Solem inter & Arcton
Conditor in Batavis posuit; ne fervidus Aethon
Ureret, & siccas radiis elideret herbas,
(45) Aut frigus tardaret iners. tibi temperat aestum
Frigoribus natura favens. Tu languida Rheni
Flumina, Teutonicisque ruentem sedibus amnem
Sistis, hîc nullo metuendum vortice lambis.
Hunc sitiens aestate bibis; tibi pocula laeto
(50) Sufficit, & tremulis stagnans allabitur undis.
Hic Latiae steterunt aquilae, sua castra Quiritum
Te circum posuere duces. te, missus in orbem
Saxo Britannorum, Tamesinaque littora, pressit,
Engisto ductore redux. admurmurat undis
(55) Oceanus, propiorque suas advolvit arenas
Thetis, & albentes circundat caerula colles.
Hortule Hamadryadum requies, Faunique voluptas,
Et Pani dilecte Deo, Corydonis amores,
Delicium pueris, statio secura puellis,
(60) Quam te laeta Pales pratis viridantibus ambit
Undique, quam laxis succrescunt gramina campis.
Et circum tibi ridet ager. quam plurima passim
Pascua tondet ovis, distentaque cernitur Io,
Sed dudum neglecta Iovi. spatiosa vagantur
(65) Flexipedes per prata boves, armentaque fervens
Taurus init, reparatque suae dispendia gentis.
Hîc, quibus in tenera jam ludunt cornua fronte,
Imbelles spectes vitulos, mollesque juvencas,
Errantesque procul tenera sine matre bidentes.
(70) His permixtus equus campo sese arduus infert,
Impatiens freni, & multum spumantis habenae,
Lanigerasque inter pecudes generosa profusis
Immergit sua colla jubis, belique furores
Concipit, & nondum conspecto irascitur hoste.
(75) Undique caeruleum spatioso fornice coelum
Incubat, & superûm sublimes explicat arces,
Flammiferumque globum Solis, Lunamque Deosque
Objicit, & vario labentia sidera motu.
Nullae oculos sistunt silvae, non lumina montes,
(80) Laxa patent spatia, & vasti pars altera mundi.
Non aliter Latiis Circaea cacumina surgunt
Littoribus, Bajaeque nitent; ubi tramite longo
Tyrrhenos ultra fluctus, Siculumque profundum,
Imminet adversis aether declivior Afris,
(85) Italaque oppositum tellus adspectat Atlantem.
    Plus illum tu Leida beas, laudesque tuorum
Pars sentit tantilla tui. Tu mitia Musis
Otia das, spretaque novos Libethride lympha
Diffluis in latices. mediis non Pallas Athenis
(90) Quaeritur, Aoniae Cirrham liquere sorores,
Ipsa Claros Phoebum Delosque antiqua requirit.
Hîc habitant vates, hîc numina docta serenos
Doctrinae posuere lares. nova nascitur in te
Graecia, Cecropidaeque novi. nunc altera Belgis
(95) Ausonia est. in te Latialis Roma renasci
Incipit. hîc varias industria parturit artes:
Dictat jura Themis, distinguit crimina recto
Relligio, & lentis remoratur stamina fusis
Parcarum Medicina potens. sua viscera pandit
(100) Et coecos natura sinus, verique recessus,
Ancipitesque aperit rerum Sapientia causas.
Haec fundi laus prima mei est, hac sorte superbit,
Et sibi vicinae praeconia vendicat urbis
Tot Musis illustre solum. sit milite fortis
(105) Hesperiae pugnacis ager: sit Gallia Baccho
Nobilis; illustret candenti marmore regum
Tecta Ligur: niveum peregrinis India regnis
Mittat ebur: fundant molles sua thura Sabaei:
Haec loca venturis doctorum gloria seclis
(110) Consecrat, & totum diffundit fama per orbem.
    Dic mihi purpurei gratissima filia Veris
Flora, quibus tenerum nuper conseveris hortum
Floribus, & quales pingant virgulta colores.
Arboreos tu Faune senex edissere fetus,
(115) Dicite lascivae Barlaei rura Napaeae,
Dicite, Hamadryades, agrestia numina, Divae,
Roscida disparibus nascentia germina formis,
Assurgunt patulis argentea lilia labris,
Quae violent candore nivem, vel odoribus Hyblam.
(120) Haec inter croceo pubescunt altera vultu,
Quae vincant fulgore diem, Solisque lacessant
Lumen, & Assyrio rutilantem murice pallam.
Sunt violae molles; sunt, quas clementior aura
Educat, at nullo nocituri vulnere dentes;
(125) Et crocus auricomans, & gloria veris adulti
Crinitae per colla rosae, quas Cypris Adoni
Inspergat studiosa suo, rapiendaque jamjam
Legerat in Siculis gradiens Proserpina campis.
Hîc quoque, Threiciis ad nos transmissus ab oris,
(130) Flos viret, imperiique decus regale Coronae
Sceptrorumque notant facies. hîc lumina pascit
Tulparum venerandus honor, preciumque coloris
Mirantur tam grande sui. stat margine quaedam
Discolor, haec varia folium vibice flagellat,
(135) Sanguineis haec tincta notis, haec caerula fundo est,
Haec umbone rubet, fulvumque intermicat illi,
Illi purpureum. totos facundia fontes
Laxat, & hac ipsa Batavus jam cernit in herba
Stultitae documenta suae, curaque virili
[Ed.-1631: Stultitae documenta suae, dignissima censens
(140) Haec luxus fomenta novi, curaque virili]
Indignas telluris opes. appenditur auro
Immitis spolium Boreae, brumaeque rigentis
Opprobrium, & centum pignus violabile causis.
Non Veneri sacrae myrti, seroque comantes
(145) Narcissi, nardique deest fragrantis arista,
Et cum luteolo rutilantia fraga hyacintho,
Cecropiumque thymum. crispas de sentibus uvas
Pendentes latè videas, totoque rubentes
Cortice, & è teneris tot pendula corpora ramis.
(150) Hîc etiam ventres minuens lactuca tumentes,
Et molles malvae, cichoreaque frigida laxis
Succrescunt spatiis: fabrorum prandia betae
Hîc sapiunt, & quae betis se jungere gaudent
Ventosae stant lege fabae. quas expetat ipse
(155) Pythagoras, solasque suis commendet alumnis.
Parte alia intortis erecto stipite pisis
Floret ager: juxtà gravida qui nascitur alvo,
In ventrem cucumis, praegnansque cucurbita serpit.
    Delia fatidicas cessent attollere lauros
(160) Littora, Caesareos quae cingant serta capillos,
Hinc, Romane, petas. hîc versam amplectere Daphnen
Phoebe pater, causamque tui mirare furoris.
Et, tu Bacche, meis Acheloia pocula misce
Vitibus, & plenis latices extunde racemis.
(165) En succo vineta tument, suppostaque botros
Tecta levant, petiturque meâ vindemia curâ.
Haec circum lentae salices, tiliaeque sequaces,
Et nux juncta viae spatiosis frondibus umbram
Explicat, & pando protrudunt frigora dorso,
(170) Oceanique gravem nocituram frugibus auram.
Et latus immitis Boreae, multumque rigentem
Hiberno sub patre Iovem. dispendia caeli
Corrigimus Batavi studio, sylvasque procellis
Objicimus, doctique truces eludimus Euros.
(175)     Hîc recubans magni miror fundamina mundi,
Autoremque Deum: quot se sapientia formis
Pandat, & unde suas arcessant singula causas.
Quae vis cuncta agitet, quae tot distincta figuris
Corpora, & aestivos pingat solertia flores.
(180) Cur huic caeruleus, cur sit color aureus illic
Hic bulbo, teneris alius radicibus agris
Haereat; in mediâ cur crescant colchica brumâ
Anticipi ver helleborus; funesta furentem
Expectent aconita Canem: cur fletus ab ortu
(185) Tendat in occasum, medio declivis ab axe
Phoebaeae comes ille facis: cur praepete fato
Una dies natos hos cernat,& una peremptos.
Anrè oculos stat cura Deûm, & venerabile cunctis
Numen inest foliis: stant circumfusa Deorum
(190) Munera: jam digitis prensas, jam lumina spectas
Ingenii coelestis opus: jam proxima gustat
Artificem natura suum. latet ipsa sub herbis
Majestas Superûm, & mediis spectatur in arvis.
    Quid si manè diem roseis Matutina quadrigis
(195) Vectet, & humanos opera ad consueta labores
Invitet Thaumantis Eos, concentibus aether,
Et circum resonant avibus virgulta canoris.
Triste gemit socia viduatus compare turtur;
Passere vernat ager, qualis tibi Lesbia primos
(200) Impetiit petulans digitos: perstringit hirundo
Agrestes lasciva lacus, & vertice in alto
Insiliunt ramis imitantes omnia picae.
Tu quoque, quae medio pendes sublimia inani,
Nuncia veris avis, pulchrâ sub casside cantus,
(205) Et dulces iteras modulos, ni carmina turbet
Turdus edax, picusque loquax, & aquaditus anser.
At non Ismariae patitur clementia Divûm
Pellicis ore frui, (nec enim datis omnia Divi)
Quae scelus infandum Terei, dirumque sororis
(210) Ploret torva nefas; gelidi non Phasidis ales
Cernitur, aut Numidûm glocitans gallina per agr
In quorum subiere locum ranaeque loquaces,
Vespaque, & aestivae facundia rauca cicadae.
Huc vocalis olor nitidis argenteus alis
(215) Advolat, & totum cantu circumstrepit hortum.
Forte memor ledae, querens, quam fallat, amat,
Hesperidum celebrant hortos praconia vatum,
Pomaque sopito male custodita Draconi:
Thessala laudantur Tempe: Baiaeque tepentes,
(220) Et quae frugiferis Phaeacum Autumnus habebat
Iugera clta locis: Helicon, & Adonidis horti,
Et quos sublimi suspendit in aëre dives
Assyria, & magnis cantata Semiramis ausis.
Audiat Aetna parens florum: sit fertilis Hybla,
(225) Spiret thuriferis Panchaia pinguis arenis:
Despiciant Siculos Paestana rosaria campos.
Haec mia cantatis praestant viridaria fundis;
Haec dryadis, Dryadumque domus, villaeque coronant;
Et prope inoffensis Warmonda tuetur ocellis,
(230) Virginibusque sacer quondam locus & scelerata
Templa Deum subversa manu, ua proxima Rheno
Arx stetit, & veters posuiere cubilia Catthi.
Illic rura jacent emptis celebrata caballis;
Nec procul à facili cantatae Thaide sedes:
(235) Frondibus Endelgesta latens, & flebilis, eheu,
Ruderibus domus alta suis. spctamus inique
Tempros invidiam, & veteris vestigia belli
Posteritas agnoscit inops. mare, flumina, tetras,
Oppida, tecta, lacus, celsoque minantia coelo
(240) Culmina semideûm tandem invidiosa vetustas
Destruis, & prosci laudes mala demprimis aevi.
    Hortule, jam servet calidissima Solibus aestas,
Et subit ardentem lampas Phoebaea Leonem,
Virgineos subitura sinus, & sidera Librae.
(245) Da fructus, da fraga mihi, da mitia poma,
Iamque rubens cerasum, mox autumnalia pruna.
Et pyra, & implexis pendentia vina racemis.
Hac colui mercede rudem: sperataque de te
Spes haec sola fuit. nam postquam gratior orbi
(250) Triptolemus pingui glandem mutavit aristâ,
Crevit gurae gulae, peperitque licentia luxum,
Tota nec in mensas suffecit terra superbas.
Da requiem fesso, postquam lassata Sophorum
Vox mea voce fuit, postquam strepuere penates
(255) Murmure Socratico, & querulae certamine turbae.
Sic tibi sit nullo nociturus Sirius aestu:
Lenius insurgant Cuari: non strangulet herbas
Agricolis invisa filix: non semina durum
Edidat perimatque gelu; non grandine florum
(260) Colla labent: semper modicis destillet Olympus
Imbribus in Vestae gremium: sic sidera donet
Iuppiter aequa tibi, & venientes proroget annos.


IN RECTORATUM,
Sive PRAEFECTURAM ACADEMICAM
    Clarissimi Viri PETRI CUNAEI, Iuris-
    prudentiae in Batavorum Academia Pro-
    fessoris celeberrimi.

QUis Deus Auriaci clarissima sceptra Lycaei,
Et tantum tibi credit onus? num Delphica fasces
Assignant responsa novos, & praescia fati
Destinat imperiis tacito cortina recessu?
(5) An, velut Eoas Medo concessit habenas,
Infremuit tibi laetus equus, fallaxque caballus
Augustum monstravit iter: vel fixa parenti
Oscula Palladiis sacrarunt nomina regnis?
Num bello ubi parus honos, vel vindice dextrâ
(10) Hos titulos fortuna dedit? num fascibus haeres
Succedis, proavûmque capis moderamina recto
Praeficeris Phoebi laribus, dominumque salutat
Te supplex docrina suum; nec jussa minorum
Exequeris protrita Deûm. quin judice regnas
(15) Nassovio, tantique Ducis mandata capessis.
Scilicet assertor patriae, terrorque Philippi,
Neptunum Vestamque domans, dum classibus aeque
Vindicat, & dubii librat discrimina belli,
Pieridum procurat opus, Martique ministrans
(20) Expendit momenta scholae: quo praeside in uno
Battaviae stet tuta salus, nec faeda triumphet
Barbaries, placidasque ferox exterminet artes
Odrydius, rudibusque ruat facundia castris.
Insedit labor iste Ducem: geminisque Batavi
(25) Vincimus auspiciis; & dum manus altera ferrum,
Altera Cecropiae versat consulta Minervae,
Arcetur malesanus Iber, securaque tollit
Pilea, & armorum captat solatia Belga.
Heu Pandioniae Musis patuisti Athenae,
(30) Doctorum fecunda domus; subversa Cleanthis
Atria, Socraticique lares. mox prisca potentes
Eloquio rostris donabit Roma Quirites.
Et Latii laus ista fuit. migrastis & illinc
Aonides, sociaque vgus cum Pallade Phoebus
(35) Constitit in Batavis, profugas ubi Leida Camoenas
Excipiens, placida tutas in sede locavit.
Sunt regnis studiisque vices, pariterque curules
Et Musas sors caeca premit. tibi laeta secures
Iam defert Schola nostra suas, eademque potestas
(40) Bis concessa viro, bis laudatura regentem.
Evehit, & dominum claris praefecit habenis.
Te rectore ferunt per amoenos Phocidis agros
Castalios undasse lacus: gavisa sororum
Atria felices tali moderamine fastis
(45) Inscripsisse dies. tu doctae jurgia pubis
Frangere, tu fluctus, tempestatisque futuras
Evitare sagax, facili sermone mederi,
Tritonumque minas poteras componere dictis.
Ac velut aequoreis prudens Palinurus in undis
(50) Assidet intrepidus clavo, torquetque carinam,
Et decimis subducit aquis: seu fervida qualis
Laxat anhelanti moderator colla caballo
Automedon calidae nunc contrahis ora juventae,
Nunc sapiens laxas. nunc spernitur ira tacento,
(55) Et rabiem mora parva domat: nunc efferus horret
Iussa furor, vultusque timent responsa severi
Alcinoi, Lapithaeque truces. si sidera tentet
Enceladus, superisque Iovem detrudere regnis
Titanum fera corda parent, jamque ipsa vacillet
(60) Majestas augusta Deum, trepidique Senatus
Regia, fulmineo audacem Typhoëa telo
Dejicis & natos coelum rescindere fratres,
Non alium Latiae gradientem clarius arces
Conspexere ducem, quoties capitolia consul
(65) Scanderet, & rigidae tremerent ante ora secures.
Te quoque, Apollinei generosa insignia regni,
Sceptra beant, decorisque micat regalis imago
Aemula. sunt Phoebo trabeae, subsellia, fasces,
Qioque Deum testetur, honos. tu pilea donas
(70) Emeritis: tu sudatis das praemia curis
Arbiter, & claris precium decernis alumnis,
Palladiae tot jura togae. tu jussa Senatus
Tranquilla ratione regis, tantique superbum
Nominis cofficium, majestatemque verendam
(75) Dissimulas, vultuque premis tua sceptra modesto.
Advolat ad tantae totus praeconia famae
Orbis, & in Batavo nascentes littore Musas
Quaevis terra colit. veniunt, qui mustea Celtae
Pocla bibunt, quos mittit Arar, rapidusque Garumna
(80) Velivolusque Liger. picti venere Britanni,
Quosque ferox longis abigit Germania bellis,
Pannonius, potorque Padi, Dacusque, Gothusque
Vandalus, & nobis jam mitia nomina Cimbri.
Dat dextram, juratque fidem vicina Sicambrûm
(85) Progenies, Frisiique, & qui ferus innatat undis
Toxander. pacemque tuis sub legibus optant.
Ipsa Palatinae majestas debita terrae,
Proles celsa Ducum, sub te jam Praeside captat
Otia, & imbelles praeclaris artibus annos
(90) Mancibpat Heroum soboles. his pulpita turgent
Vultibus, Aoniique lares: haec purpura fasces
Irradiat veneranda tuos. fio regia sceptris
Parent sceptra tuis, mandataque praelegis ostro.
Ecquis Thespiadas tali rectore sorores
(95) Respuat? aut quando studiis meliora patebunt
Seculae? quis vecors adeo, qui juncere tecum
Verba neget? cui victricem facundia palmam
Destinat, & priscos Hellas transcripsit honores.
Nam velut immensas lampas Hoebeia terras
(100) Illustrat, pariterque fovet, lumenque coruscum
Utilitate probat, titulis illustribus addis
Doctrinae documenta tuae: quas dirigis ares,
Ipse doces, sociasque tuis tot commoda curis.
Nonne vides quantis Academia laeta triumphis
(105) Emicet, & pleno doctorum fama theatro
Prostet ovans, lambatque altum invidiosa cacumen
Gloria? Iam claus Themidos celubra sacerdos
Ingreditur, querulique aperit spectante corona
Iura fori, laurosque refert. Iam secta Galeni
(110) Vadit iter laudum, & Coo solennia jurat
Verba Deo. jam quadrijugo Sapientia curru
Invehirut, vocisque tuae suffragia sperat
Terrarum, pelagique sagx scrutator, & aethrae.
Quique salutiferum terris commendat Olympum,
(115) Aethereosque sonos, & magni nomina Christi,
Sub tu signa venit. nunquam majore Lycaeum
Proventu Batavis tot doctae pignora mentis
Edidit. in cunctas messis tua funditur urbes.
Excipit hunc trabeata domus, rostrisque disertum
(120) Praeficit, ille levis castigat crimina vulgi,
Inque adytis, Superûm ante aras, oracula pandit
Et coeli destillat opes. solatia morbis
Blanda Machaonia praebet solertia dextrae.
Auspiciis haec cuncta tuis, haec voce reguntur,
(125) Iudiciisque vigent, despectaque rursus Apollo
Signa levat. mox fatorum currentibus annis
Palladios iterum spondent tibi sidera fasces.


OPERUM
Clarissimi Doctissimique Viri, D. GERARDI
    IOANNIS VOSSII, Heydelbergensis,
    Eloquentiae, Chronologiae, ac linguae Grae-
    cae apud Batavos Professoris celeberrimi,

                PANEGYRIS.

FElices Nemetum populi, tuque optime Nicri
Accola, cui placidas veteri de sede Camoenas
Dispulit Austriacae furor implacabilis aulae,
Caesareasque ciens aquilas & nixus Iberûm
(5) Intrepidâ virtute Ligur; tot damna, vicesque
Imperii, & profugum mutato Principe Phoebum
Hoc uno solare viro: quem matre cadentem
Ipse tuo fovit puerum Thymbraeus in antro,
Vangionumque Deae. Iam desine tristior atros
(10) Sollicitare dies, & quae tibi saecula currunt
Dura queri. sparsae rursus coiëre sorores,
Et reduces mens ista capit. Permessus & omnis
Hac Helicon sub fronte latet, sociataque curas
Conglomerat doctrina suas, & fundit ab uno
(15) Pectore Romanae quicquid facundia linguae
Grande loqui, aut Grajûm potuit sapuisse vetustas.
Quo Batavus se jactet, habet; quo Gallus alumno
Surgat, & aeternis inscribant nomina fastis
Hostiles Grudii. Latiis celebrata Camoenis
(20) Scaligero Verona tumet, magnoque superbum
Caesare nomen habet. memores tibi Vossius annos
Scribit, & ingentis pandens proscenia famae,
Clara Palatinae reparat dispendia terrae.
    Ostentare suos Memphis studiosa labores,
(25) Et Pelusiacâ potuit signare papyro
Arcanas veneranda notas, latuitque sub umbris
Pallas, & Isiacae stupuit sacraria lenae.
Cum Memphi jam Persa silet, veterisque Minervae
Ignorat Chaldaeus opes, nec barbarus artes
(30) Medus, & Eoos surgens Aurora magistros,
Brachmanasque colit. tepuit Sapientia, fervens
Quam late spatiatur Arabs, & nescia veri
Incubuit prisco gravis ignorantia mundo.
Cecropidum viguere lares, & docta Cleanthis
(35) Porticus, & dulci sapiens vicinus Hymetto.
Desipit & Latium, numerosque Oenotria tellus
Pythagorae meminisse nequit, Druidumque loquaces
Conticuere scholae. Tu prima Batavia Musas
Colligis, & fractae tabulas ac frustra carinae
(40) Naufragio subducta tenes. Tu cincta profundo,
Armorumque inter strepitus, lituosque tubasque,
Tranquillum meditaris opus, criticumque tribunal
Erigis, & Latiae restauras jura loquelae.
Adspice Leida virum, quo judice victa fatiscit
(45) Barbaries, mordetque suas irata catenas:
Quique renascenti germana vocabula seclo
Sufficit. hic ille est Phoebaei censor honoris,
Pegasidum vindex, tot rerum scriptor, & aevi.
Quid dignum memorare suo primaeva vetustas
(50) Possit Atlantiadae? qui culti vocibus oris
Pallentes nigris animas emancipat umbris,
Tutaturque reos, vel tristi mersit Averno
Damnatum sub lege caput, cum dura clienti
Intonuit mediis victrix facundia rostris,
(55) Persuasitque Deus causas. mentitur in illo
Fabula; nos alias, Vossi, te Rhetore, leges
Accipimus, doctumque forum. quibus artibus astris
Invehat Augustum, vel magni Caesaris arma,
Scipiadasque orator ovans: qua voce furores
(60) Increpitet Catilina tuos: Syllamque ferocem,
Et Senonum furias, saevique incentia Brenni.
Aut quae Suada togam clypeis, quae classica possit
Ignavis praeferre togis; Asiaeque potentis
Pompeio decernat onus; quae proxima morti
(65) Colla levet, flectantque leves responsa Quirites,
Et victo trepidas eludant judice scalas.
Haec Lysias, Siculusque Corax, haec Antipho quondam
Accîdit praecepta scholae. vidêre priores
Vile rudimentum, & tenerae cunabula linguae
(70) Versavit tum Stoa gravis: mox aucta Lyceo
Gloria, dicendique labor: fluxere diserti
Hermagoras, Grajusque Molon, & conditor artis
Hermogenes, Phalereusque loquens, & pagina Tulli,
Et Fabii clamantis opus, lususque Theonis.
(75) Tu veterum coecâ nitidam caligine lucem
Elicis, & scriptor priscos irrumpis in annos;
Eloquiique decus, turbataque nomina rerum.
Et fandi formas, collapsaque jura reponis.
Tu Latium, vocesque suas formare Pelasgos,
(80) Argivosque doces: geminis exordia pandis
Gentibus, & tantorum aperis elementa laborum.
Quemque legat primum titubans industria callem,
Discendique viam. faciles Scaurosque Caprosque
Ire facis, curisque tuis respirat Apollo,
(85) Et nova Palladiam solantur commoda gentem.
Cedite Grammatici, magno quibus ilia fastu
Inconsulta tument, delapsaque littera sede
Sufficit ad bellum, vel iniquum, comma minaces
Exacuit calamos, & tanti scena paratur
(90) Nominis. hoc cunctas absolvite judice lites,
Et vestros sedet melior censura tumultus.
Hic dictator erit. fasces submittite tandem
Invidiosa cohors: dum vecta poëmata plaustris,
Et tragicum castigat epos, veterumque cothurnos,
(95) Moestaque Medeae metergit fecibus ora.
Hippolyti properant alio temone quadrigae,
Et Troas purgata nitet: sua vita Iocastae
Redditur, & Latio clamat sermone Thyestes,
Adspectatque diem pulsis orchestra tenebris.
(100) Quaelibet huic nota est propriis insignibus aetas,
Seclorumque patent facies, distinctaque magnis
Nomina temporibus; seu cum puerile loquendi
Robur erat, traxitque rudem doctrina juventam,
Scipiadumque gravis totum se involveret armis
(105) Ennius, & tenui Plautus vestigia socco
Figeret, & vates Satyrae lutulentior iret:
Seu cum crevit honos linguae, scabrosque fugavit
Majestas Romana sonos, & adulta Catulli
Capta lepore fuit: seu cum labentibus annis,
(110) Quo Latium, fato cecidit, Romaeque senectâ
Symmachus Ausonias offendit durior aures.
    Ingeniis diversa placent: huic abdita pandit
Abstrusos natura sinus: hic floribus arces
Irradiat: lapsas alius restaurat Athenas:
(115) Ille Cleantheae neglecta palatia turbae:
Hic in Aristippi solum praecepta relapsus
Socraticas evolvit opes: hic scribere fastos
Ad famam satis esse putat. Sed cuncta coërcet
Vossius, atque omnes fecundo pectore Musas
(120) Parturit, & latè titulos arcessit honorum
Immortale caput. non te veneranda silebo
Relligio, veterumque fides, & sanctius aevum,
Huic perspecta viro. quantis erroribus actae
Christigenûm steterint acies, quo castra Pelagî
(125) Vindice tuta diu fuerint: quibus occidat armis
Contemptrix natura Deûm, delapsaque coelo
Gratia subnixos claris doctoribus Afros
Traxerit in partes, & grato foedere perstet
Libertas, Superûmque favor; ne crimina Divis
(130) Imputet impietas, rectique ignara voluntas
Audeat audaces vultus opponere coelo;
Ille docet, totumque pius propugnat Olympum.
Ac veluti tacito subterlabentia cursu
Flumina diffundit Nereus, hîc gignit Orontem,
(135) Hîc septemgemino turgentem gurgite Nilum,
Non tamen ipse minor, nec divitis indigus undae,
Usque fluit, terrisque ingentibus ingerit aequor,
Atque alias largitur aquas: sic ille perenni
Haurit fonte libros, & claris secula ditat
(140) Muneribus, semperque novis, quae donet, abundat.
Dumque sibi variâ contexit fronde coronam
Mens assueta operi, per mille volumina solers
Ambulat, atque suos aliquid seponit in usus.
Sic ubi Grajorum calamos, & prodita docto
(145) Enumerat monumenta solo, momentaque scriptor,
Et rerum summas aperit, nunc abditus aevo
Anteit Olypiadum palmas, jam Persica radit
Tempora, & Herodoto multum narrante superbit,
Nec dulci Xenophonte minus. jam ficta Daretis
(150) Pagina mentibus senium, jan Dictyos horret
Fabula: Pellaeis vates arcessitur annis
Choerilus: hinc Phariis scriptus sub regibus orbis,
Ausoniaeque Ducum fastis signata papyrus.
Conveniunt doctorum opera, Chaldaeus & Assur,
(155) Phoenicum labor, & calidi secreta Canopi,
Atque Arabum tabulae, & victuri industria Persae,
Seraque grandiloquis turgens authoribus Hellas.
    At non una tuas, doctor celeberrime, laudes
Terra capit, parti Latio dicuntur honores,
(160) Gestaque Romulidum, & magnorum fata Quiritum.
Non ego, si lympha madeam Permesside, vastos
Ire per annales, digestaque tempora possim,
Tantorumque queam titulos memorare laborum,
Victorisque dies populi. Iam Roma renasci
(165) Incipit, atque suae legit incunabula gentis,
Historiaeque gradus numerat. spectate Batavi
Terrarum Belgîque Deos, cantataque quondam
Bella Latinorum, magnique exordia regni,
Abdita Pontificum foliis. vestigia Naevi
(170) Pone premit calabrûm vates, & carmine docto
Instruit armatas acies. Pictoribus Afer
Militat, & primi studiis asperrima belli
Carthago, Italiam contra. scripsere Catones,
Odrysiique rudis tunc formavêre juventam;
(175) Accepitque furor legem, rabiesque docentis
Admisit praecepta viri. mox maxima Scauri
Fama fuit, Syllaeque labor, Catulique Sisennaque,
Et clari Varronis opus. sua proelia dictat
Caesar, & ingenti fortem munimine Gallum
(180) Exuit. agnosco trabeas, augustaque late
Nomina, & Aemathiis diffusa poëmata campis,
Et magni lituos Silli, contractaque Crispi
Verba, gravem monitis Tacitum. tu Flore disertum
Os aperis, vati propior. tu grandia Livi
(185) Orsa legis, mediasque ferum deducis in Alpes
Hannibalem, Pharioque necas sub Principe Poenum.
Nec Messala latet, doctique Rabirius oris,
Non Tubero, Macetûmque audacia praelia narrans
Curtius. imperio donec languente fatiscens
(190) Victricem melius meminit se Roma locutam.
    Haec scribis, pariterque doces, tantique per orbem
Imperii fastos celebras. veneratur honores
Belga tuos; poscitque sibi tam grande Britannus
Depositum. spatiosa tuae Germania famae
(195) Annuit. Euganeas tangunt tua nomina sedes;
It coelo sublime decus. te Rhenus & Albis
Suspicit; in Druidum doctas illaberis urbes,
Et cupiant te posse frui. si Gallia plorat
Turnebos, Latium Alciatos, dispendia fati
(200) Tanta levas. toto moestas Helicone sorores
Barbarie pulsa recreas. tibi tempora debent
Et rerum memores anni: locesque renatae,
Et linguae Latialis honos: te sera loquetur
Posteritas, te clara vehent praeconia vatum,
(205) Istaque venturi relegent monumenta nepotes.


IN OBITUM
Clarissimi Viri, & Mathematici incompara-
    bilis, WILLEBRORDI SNELLII.

QUae nova sidereos abscondunt nubila vultus?
Cur facies mutata poli est? mundi ne fatiscit
Machina? & aethaereis orientia signa maniplis
Fatales metuunt obitus? num pristina coelum
(5) Improbitas facit esse reum? rursumque rebellis
Terra fuit, Tityusque ferox irascitur astris?
Stellarum cur languet honos? retroque jugales
Phoebus, & attonitos perterrita Cynthia currus
Raptus, & ardentes trepidant formidine flammae?
(10) Pallescunt cuncti Snelli cum manibus ignes,
Et superi sua damna dolent; Atlante remoto
Astra timent. primi Boreae sub parte Triones
Permiscent pelago lachrymas: vicina Bootes
Plaustra fugit, pavidoque Helices custodia pernox
(15) Negligitur, radiisque Draco levioribus ardet.
Ipsa Ariadna suos capiti subducat honores,
Gnosiaque Arctoae dedecat stella Coronae,
Sed vetat Arctophylax. mediis Ophiuchus in astris
Contrahit ingentes humeros, & segnius Anguem
(20) Continet hic illic manibus: moerore solutus
Scorpius invisae condemnat vulnera caudae.
Excutit exuvias, & victi terga Leonis
Engonasis, turbatque Lyrae modulamina Vultur.
Moeret Olor, cantatque melos jam flebile, quale
(25) Ad vada Maeandri fatis instantibus olim
Praecinuit lugubre sibi. Tuque optime recti
Arbiter, & Themidis custos sanctissime Cepheu,
Stamina Parcarum repetas, ni numina summi
Plus timeas veneranda Iovis. planctura decoras
(30) Tendit Cassiopeja manus, nec fulgida longe
Andromede excussâ plorat nova funera pallâ.
Non solitus vultu candor nitet, emicat ore
Antiqui luctus facies, cum brachia monstro
Panderet, & rigidae vincirent membra catenae.
(35) Adstat Equus, guttisque humectat grandibus ora
Pegasus, & juxta lachrymantem Persea spectat.
Frendet Erichtonius, nec lugens amplius hircum
Ferre potest humeris. obtusa cuspide Telum
Labitur, Antinoumque Aquilae dolor improbus urget.
(40) Iamque suis interum vellet Delphinus in undis
Mergier, & spatio majore Triangulus optet
Posse capi, vitiatque poli sors ista figuram.
Ast Aries cunctos inter venerabilis ignes,
Sede sua locat indigetem: quâ circulus alti
(45) Solstitii mediam populis disterminat aethram,
Ingentesque habitant animae, cum Caesare magnus
Sosigenes, stellisque suis permixtus Aratus,
Alphonsusque senex, & Cimbrûm maxima Tycho
Gloria. tota trucis mugit vicinia Tauri,
(50) Pleiadesque latent, & cum suspiria fundunt,
Electram soror Alcynoe, Meropemque Celaeno,
Taygetam Asterope & Majam solatur amice.
Quin Geminos dolor unus habet, subit ille Leonem,
Chelarumque minae fracto jam robore languent.
(55) Virginei squallent habitus, & longius Arcton
Spica fugit. bustumque viri: divortia mundo
Libra facit, trutinaeque aequalia pondera jamnunc
Despicit, at tensum Arcitenens dum surgit ad arcum,
Intentat telum Lachesi. natalibus iste
(60) Principis Augusti celebris Caper ingemit umbrae,
Et sua perculsus Ganymedes pocula fundit,
Piscibus Oceano mersis. dic caetera nobis
Uranie, quosque Auster habet declivior ignes.
Hic timidum videas nimoso Orionis ensem,
(65) Lapsaqe scuta manu, fugiunt Procyonque Lepusque,
Quique furens urit sitientes Siirus agros.
Hinc Cratera ferens Corvo discerpitur Hydra
Acrius. ecce pius Chiron, praeceptor Achillis,
Fortius adversum (dolor huic exasperat iras)
(70) Transadigit mucrone Lupum. Iamque omine laevo
Thuribulum tristes ratibus denunciat Austros,
Velaque & extensos rumpit ferale rudentes.
Est etiam sub ventre Capri semotus ab Arcto
Piscis, & effusas jam largius imbibit undas,
(75) Tristitiae documenta suae. Titanius ales
Hunc iterum flammisque suis atque igne renasci,
Et veteres reddi, seclis redeuntibus, annos
Gaudeat. At totum terret clangoribus orbem
Infausti Palamedis avis. Nereia Pistriae
(80) Andromedam trepidare verat, sociataque Tauro
Illaesum sinit esse bovem. Phaethonta superbum
Fleverat Eridanus; nunc qui ratione magistrâ
Flammiferos direxit equos, coelique meatus
Noverat, has ipsas laete defletur ad undas.
(85) Non rota praescriptos Ixionis occupat orbes:
Tardius Argolicae subeunt aplustria puppis,
Laesaque languidulis Argo stat pallida remis.
Tiphys abest, docuitque ipsum qui tendere vela
Tiphyn, & incautis monstravit sedera nautis,
(90) Heu, fuit, atque ultra Batavam non dirigit Argo.
    Haec Superos fortuna manet, nec nesciit istos,
Qua radio vastum descripsit gentibus orbem,
Inferior Natura obitus: dumque atria plangunt
Attica, Cecropidumque scholae, praeclara Canopo
(95) Memphis, Arabs, paribusque Afer felicior horis,
Quaeque levat fessos Phoebi Carteja jugales,
Occiduae Gades. Atlanteique recesssus,
In Batavis lonto stupuit Facundia luctu.


In ejusdem obitum.

SIdera quae pernox aetrnaque lumina mundi
    Et didicit totum mens studiosa Iovem,
Iam propius visura Deos, Divûmque penates,
    Odrysios sub se Mercuriosque videt:
(5) Stellarumque alios vultus miratur, & ignes;
    Totaque spectanti machina facta nova est.
Non dolet ingrato foedari vespere coelum,
    Praecipitemque alto labier axe diem.
Oceano nusquam mergi, vel surgere Solem
    (10) Adspicit, aut tantum delituisse jubar.
Quin stupet ipsa suos nusquam se cernere Belgas,
    Cunctaque sub puncto regna coire brevi.
Non illic rabido fervens Canis aestuat ore,
    Aut nocet inviso Parrhasis ursa gelu.
(15) Non dextrum ferit umbra latus, non ulla sinistrum,
    Omnia spectantur sidera, nulla latent.
Non hic Eoae Atlantides absconduntur,
    Humidaque Autumnos Pleïas orta facit.
Non levis effusas occultat Aquarius undas,
    (20) Aut latitant istis Gnosia serta locis.
Astra meant pariter, nec Tauro Scorpius exit
    Rectior, aut Cancro lentius Aegoceros.
Cynthia sub pedibus magno cum fratre quadrigas
    Flectit, & hîc rectum Signifer urget iter.
(25) Nusquam stat librata dies, nec splendida nocti
    Lumina Phryxaei velleris aequat ovis.
Sic discit periisse sibi, quas scripserat, artes
    Snellius, atque aliis legibus ire Deos.
Sed veri satur ipse Dei ja vultibus, artem,
    (30) Quam docuit, tanti dedidicisse putat.


Amplissimo, doctissimoque viro D. MAT-
    THIAE OVERBEQUIO, Hamburgi ad
    Albim moranti.

ALbi pater, cujus latè per littora miles
Vandalus, & Cimbrûm posuit tentoria rector,
Saxonicamque ciet vicina per oppida gentem;
Si tibi pugnacis placuit vetus accola Rheni,
(5) Et Batavos bellator amas, si noxia non sunt
Federa nostra tibi, & causis certamus iisdem;
Quem servas, mihi redde virum. tibi pignus amicum
Creditur, & doctae decus haud ignobile Leidae.
Dum procul à patria peregrino fertur in orbe
(10) Dux Ithacus, castaeque dolet se vota morari
Conjugis, excelso Pallas tritonia tandem
Supplicat una Iovi. reddi sibi Thesea ventis
Cressa puella petit. tardisque obmurmurat undis
Phyllis, & absentem plorando carmine moerens
(15) Demophoonta vocat. lenes in carbasa Cauros,
Et faciles fluctus magno Venusina Maroni
Musa vovet, precibusque Deos, geminosque fatigat
Tyndaridas. hic noster amor mihi quaeritur absens,
Hunc ferae poscunt, hunc poscunt mane querelae.
(20) Vos precor, Hansiatici currus, celeresque quadrigae,
Vos precor, Hansiaticae puppes, alnique, ratesque,
Accelerate virum. qui currus vexerit, illum
Curribus anteferam Solis, Venerisque Iovisque,
Quaeque vehunt te, Iuno, rotis. qua puppe redibit,
(25) Illa meis vivet, ceu quondam nobilis Argo,
Carminibus celebrata ratis. non Aeolus illi
Iratis insurgit aquis, infestaque Thetys
Illidet trepidam scopulis. aeterna Favoni
Otia, placatasque sibi persentiet undas.
    (30) O, mea si Superis consors fortuna teneret
Frena poli, subito vastum Iovis armiger ales
Hoc raperet, per inane, caput: vel grande per aequor
Qualis Agenoream Tyrio de littore Sponsam
Abstulis, in nostras securum tranvehat oras
(35) Taurus, & Europa plus dignum virgine nobis
Portet onus! quin Daedaleas mea fingeret alas
Dextera, & hinc humeris illas, hinc figeret armis
Praecipitesque darem Zephyros. sic praepete cursu,
Vatis ad imperium, coelos tranaret & auras
(40) Pierii dux ille ahori, & sublimior iret,
Vitutum qua vergit iter, suffultaque laudum
Fama patrocinio magnis enavigat ausis.
Tu, qui jussa Deûm celeri trani aequora motu,
Plutonisque domos, coelique palatia defers,
(45) Atlantis Tegetaee nepos, talaria plantis
Indue, Teutonitamque celer delabere in urbem,
Atque haec verba refer: Quid in his, vir maxime, terri
Protrahis egegrios Soles? cur sidera brumae
Sideribus vicina placent? Germania discors,
(50) Rixantesque Ducum populi, commisaque magni,
Balthica signa Aquilae, atque Albi contrarius Ister
Siccine te Batavae subiere oblivia terrae,
Auriacaeque scholae? sic claram Palladis urbem
Dememinisse potes? nec te dilecta tuorum
(55) Nomina, magnificique lares, Sophiaeque serenum
Numen, & ancipiti tangunt resonantia vero
Pulpita? crede, tui dudum possessor amoris,
Perpetuusque comes lateri, cui saepè solebas
Pectoris arcanos motus, tacitosque fateri
(60) Alterno sermone sonos, jam solus inerrat
Hîc illic Barlaeus agris, ceu rapta Oresti
Si Pylades foret, aut Theseus solvisset amico
Vincula Pirithoo, vel charo spretus Achilli
Castra Meneciades pavidis lustraret Achivis.
    (65) Dixerit haec Atlantiades, facundaque pandat
Ora prior. Iam tu, Iunonis nuncia magnae,
Nimbo cincta latus, propera Thaumantias Iris,
Femineasque ordire preces. dic qualia pigro
Oenone dixit Paridi, vel Sestos Abydo,
(70) Deianira viro. castae suspiria narra
Conjugis; ut lentae ignorent sua gaudia noctes,
Nesciat officium thalamus. dic multa perire
Oscula, dic vanâ amplexus sub imagine fingi,
Et Veneris languere faces; velut orba colono
(75) Officium dediscit humus: dic moesta vagari
Pignora, & Ascanium, foribus dum ludit in ipsis,
Incusare moras, & lentum poscere patrem.
Si minus haec moveant, pendentis ab ubere matris
Innocuos risus Agathae, frontemque genasque
(80) Objice. dic spatiis flores marcescere cunctis,
Nec foliis decus esse suum, vix colla papaver
Tollere: candidulum vultus mutare ligustrum,
Fruga mori, nullum violis constare colorem,
Aurea nec solito gaudere risoria cultu,
(85) Liliaque è calathis altè flacessere canis.
Dic genus aligerum, nullo jam Praeside, magnis
Inter se committi odiis, crebescere pugnas,
Nec ferri peregrina domi, pipire palumbes.
Tot modulos cessare avium: Pandione natam
(90) Pristina fata queri: non lascivire columbae,
Nec spem venturae sobolis promittere missas
Phaside Barbarico volucres: Meleagrides abidi
Gallinas, laxisque Afras vestigia pennis
Ducere taeda satis: dominoque absente, nec agris
(95) Laetitiam, solitosque animos constare caballis.
    Intereâ, dum nostra Deos arcessit Olympo
Pagina, lene tibi sternant, Vir magne, profundum
Najades, & faciles veniant ad carbasa venti.
Scande ratem, properat Tiphys, quae surgit ab Ortu
(100) Ducet ad optatam jam te levis aura Creusam.


IN NUPTIAS
Nobilissimi, & Magnifici Viri, ADRIANI
    BLYENBURGII, Civitatis Dordrechta-
    nae Praetoris, secundùm Sponsi; Et Castis-
    simae, lectissimaeque Virginis, SARAE RO-
    VERIAE, Sponsae.

COnjuge mitescit praetor, rigidaequr secures
Imbelli cessere thoro; Themidisque severae
Vultus, & admisso subridet Curia Sponso.
Nec, velut ante, reis fatalia scribit amator
(5) Nomina, funereosque dies; sed Cypride plenus
Dat miseris veniam, & faciles persentit amores.
Blanda, Dionaeis passim permixta puellis,
Circumstat jam turba virum, mutataque tanti
Scena fori est. tetricum petulans Erycina tribunal
(10) Occupat: amoto septeno judice causas
Dicit Amor: ternae pulso lictore sorores
Anteferunt geniale jubar; facibusque ministrat
Officiosa Paphos. nec, sacri conscia juris,
Intentat strictos jugulis peccantibus enses,
(15) Castigatque Astraea nefas. non fascibus horrent
Rostra, nec horrendas edunt Capitolia voces.
Flammea cum peplis, & tinctum murice cestum,
Cingulaque Idaliae Veneris, tunicasque fluentes
Contrectat metuenda manus, crinesque beatae
(20) Virginis, & teneros frontis percurrit honores.
Non paenas delicta luunt, scelerique paratur
Supplicium, tristique rigent spectacla theatro;
Non spolium ferale refert, durosque suorum
Ferre potest fontum gemitus, dum sanguinis haeres
(25) Quaeritur, & facilem promittunt tempora sponsam.
Sic, ubi Iunonis gremio se maximus abdit
Iuppiter, aut Tyrias inter mugire juvencas
Cogitur, & mediis Europam vectat in undis,
Majestas veneranda latet, grandemque Dione
(30) Abscondit lasciva Deum, non fulmina Lemnos
Fabricat, aut hominum vitiis irascitur aether;
Cuncta Panomphaeo laxantur jura Tonanti,
Nec terras Iovis horror agit. sic arma gravesque
Deposuit Mavors clypeos, vultusque minaces,
(35) Dardana cum tali sub bellatore sacerdos
Femineum pateretur opus, nec crimina Minos
Scrutatus vitasque fuit, cum laeta severum
Pasiphae complexa virum, solenne mariti
Posceret officium, & socialis praemia lecti.
    (40) Vix Batavûm terris istos accenderat ignes
Idalius putet, & Roverî de stemmate prolem
In thalamos ducebat Hymen: cum protinus undis
Extulit os pelagi rector, (seu proximus Hagae
Percepit secreta thori, seu foederis index
(45) Merva fuit, seu cuncta Deos praescire putandum)
Et Dordrechtanam conchâ circumtonat urbem.
Ilicet Aeolii compresso murmure fratres
Tranquillo siluere mari: visoque tridente
Cuncta repurgato fugerunt nubila coelo,
(50) Nigrantesque globos, obscuraque sidera claro
Mutavit natua die: quae carbasa latè
Sulcabant vitreos audaci remige fluctus,
Quaeque suis haesere vadis. illi hispida mento
Barba fuit, viridisque caput distinxerat alga,
(55) Et tremula aequoreas aspersit cauda sorores.
Venit & ipse Vahalis, Mosamque secutus
Lingam Merva trahens, placido sed gurgite Linga
Lenior obliquis Vahalis se miscuit undis.
Circum Nereides, circum sedere biformes
(60) Glaucus, & Arctoo subvectus pisce Palaemon,
Inque novos semper Proteus mutabilis artus.
Ut pater Oceanus vultum, frontemque serenus
Ecplicuit, qualis socia cum conjuge quondam
Laetus ad Aemonii properavit fercula Pelei,
(65) Talia dispositis fremuit praesagia mensis:
    Non tristes tibi Sponte dies, non tristia Sponsae
Verba loquar, blandis etiam me amplexibus ambit
Aequoreae regina domus, & frigida quamvis
Regna colam, gelidosque lares, sum gnarus amorum,
(70) Incaluitque meis vitalis flamma medullis.
Quam memini, cum laxatis fera Tethys habenis
Hos circum popularet agros, & federe rupto
Nescirent elementa fidem, Vestaeque parenti
Turgidus iratis Nereus incumberet undis!
(75) Omnis Hamadryadum fugit chorus, arvaque latè
Deseruit miseranda Pales, & pastor Alexis,
Et mersis ovibus Corydon. vestigia rerum
Cernimus. avulsae sunt istae à moenibus arces,
Quae pelagi cinguntur aquis. en saxa, minasque
(80) Murorum ingentes, aequaraque culmina coelo.
Hanc proceres tenuere domum, Mervaeque potentes;
Iugeraque incurvo Batavus scindebat aratro,
Tondebant salices dumosaque prata capellae,
Omnia campus erant, nunc omnia pontus & aequor.
    (85) Iam furor iste mihi, jam prisca relanguit ira,
Iam pacem tibi belga damus, jam claustra procellas
Arcta tenent, sensimque meo se gurgite tellus
Exerit, & veteris reparat dispendia secli.
Corrigitur clades thalamo, fatale resarcit
(90) Diluvium Lucina thoro, & melioribus astris
Procribit Cytherea metum. quibus occidit oris
Battaviae pars magna meae, nova gaudia coelum
Concipit, & nostra firmat connubia voce.
Felices, Blyburge, dies, nec iniqua tuorum
(95) Fata, nec indignos tali genitore nepotes
Te Superi spectare volent. venerabile Belgis
Parturet tibi mater onus: quae pignora fundet,
Adspiciet trabeata pater. puer auctus in arctum
Virtutis se trudet iter, crescensque per artes
(100) Ingenium & magno ducet sua pectora motu.
Consulet hic populis, jurisque gravissimus auctor,
Et Themidis custos, majestatisque Batavae,
Accipiet patris exemplum, quod sumet ab illo
Filius, & pariter titulis studiisque Minervae
(105) Splendida continuo numerabitur ordine proles.
Nec ventura minus maternos filia mores
Imbibet, & famam poterit pietate mereri.
Virginitas sine labe fluet, permixta nitebit
Forma pudicitiae, referet plus dote bonorum,
(110) Quisquis amator erit; qui basia figet in illâ,
Pandorae continget opus. atque omne stupebit
Femineae probitatis opus. non illa repellet
Dura procum, non blanda volet, sed tota parentum
Hauriet insolitos tantis auctoribus ignes.
    (115) Vix ea fatus erat senior, cum dicere plura
Donantem gremio complectitur Amphitrite,
Basiolis intenta suis. praeludia Sponsis
Ista paramus, ait. discas nova conjugis uxor
Talia sollicito solatia ferre marito,
(120) Et similes furor insolitus despumet amores.
Felix, quae viduum conscendia nupta cubile,
Et tepidos ab amore thoros. in Cypridis artes
Molliter erudienda jaces. tibi gnarus amandi,
Quae facias, praescribit amans. non oscula figet
(125) Dura nimis, non blanda nimis, non Vespere primo
Crebra nimis, non rara nimis, verum omne Diones
Officium docta peraget solertia lege.
Cresserit ille pudor, cupidi qui gaudia lecti
Tardat inexpertis, & spes eludit amantum,
(130) Et metuit, quod poscit, iners: trepidatque petita
Virginitate frui. laetis adoperta tenebris
Quaeret anhelantem secura audacia Saam.
Ac velut insolitis trepidantem cernimus undis
Tiphyn, & ignotis luctatur fluctibus excors
(135) Navita, nec timidis paret rectoribus Argo,
Sic rudis horret Hymen. metuit certamina miles
Nunquam visa prius, bellique pericula sentit
Territus. haud aliter primos amor exerit ignes,
Et friget pudibunda Venus, vixque aegra medetur
(140) Ipsa sibi, thalamique audet secreta fateri.
Hoc etiam Paphias moderari conjuge curas
Et disces flagrare minus. sed robur adultum
Decerpes secunda thoro, magnumque putabis
Adsuevisse viro. primas insania tedas
(145) Arguit; hae sola possunt ratione probari.
Antiquum quodcumque placet, preciumque vetustas
Grande refert; cunctis novitas invisa Batavis;
Nec nisi trita juvant. noto se calle viator
Expedit: indoctam fugiunt consulta juventam;
(150) Perque suos usus artem rimatus amando est
Infelix vates. hîc hîc sapuisse maritis
Proderit, & gravibus documenta petuntur ab annis,
Optimaque in thalamos manant exempla secundos.
Naufragus amissâ jactat sua fata carinâ,
(155) Et victam pelagi rabiem, Boreaeque furores
Deputat in lucro, viduatus compare conjunx
Saepe suos memorat casus, & mente revolvit,
Prostera quae fuerint, quae nubila tempora nuptis.
Romanis rerum Dominis, gentique togatae
(160) Mox aliae placuere nurus, facibusque potentum
Egregiae rediere vices. Iustina Severae,
Fausta Minervinae, successit Galla Placillae.
Quoque Creusa prior, jacuit Lavinia lecto,
Aelia cui primum, mox Messalina marito,
(165) Iungitur. Augusto peperit Scribonia. nec tu
Livia protritos fastidis Caesaris ignes.
Ipsa ego, ni Superis immortalique Deorum
Conjugio fruerer, tales Neptunia conjunx
Auderem sperare faces. te laeta coronant
(170) Pignora, te matrem soboles jam nata salutat,
Et non facta parens alieno jure superbis.
Non tibi primitiae teneri labantur amoris,
At messis matura tua est. non fallet amicam
His sacris operata manus, rususque, jocique,
(175) Verbaque. cognosces veteris vestigia flammae,
Inque tuos clarus thalamos descendet amator.
    Dixerat haec regina maris, plausque secundo
Assensere senes, Triton, & lucida Phorci
Canicies; verum Batavûm per littora sparsi
(180) Nereidum risere chori, repetitaque spernens
Foedera, non tacto cupiam concurrere Sponso,
Clamat Leucothoë petulans, submissius inquit
Cymothoë Spathaleque procax, mox gurgite surgens
Laetior, & musco spumantia pectora tergens,
(185) Bellator loquotur Vahalis: Duo numina coeli
Terrarum jam sceptra tenent, invictaque mundo
Iura ferox socia scribit cum pellice Mavors.
Me, Rhenumque patrem scelerata compede vinxit
Odrysius, nec Mosa suis mea carbasa vectat
(190) In Tungros diffusus aquis. tibi vincula nectit
Lascivus, Blyburge, puer, geminosque catenis
Tt pharetratus amor, me belliger urget Iberus.
Servit, quisquis amat, sed mitia gaudia spondet
Servitio Cytherea suo. perit omnis amanti
(195) Libertas, meliorque redit; fit juris amator
Alterius, discitque suum, dum discit & illud.
At tu, quae Batavi suffragia prima Senatus
Urbs antiqua legis, pulcraeque insignia praefers
Virginis, & priscâ patriam virtute tueris;
(200) Adspice, quam clari coëant in federa cives,
Quae nova dotetur conjunx, quo sanguine speret
Progeniem jam Belga sibi. sociantur in unum
Blyburgî Roverîque domus, respublica quorum
Imperiis secura viget, trabeaeque potestas
(205) Emicat, & fasces stringit praetura verendos.
Ille decus quondam juvenum, & florentis imago
Battaviae, generisque sui, diffudot in omnes
Doctrinae sua sensa gradus; interque juventae
Vagitus, tenerum ratio subtilis alumnum
(210) Grandaevo dedit ore loqui. mens ardua fulsit
A pueris, potuitque senum consulta morari
Iudicio. jam tunc gemini solertia juris
Et probitas, & cura vigil, prudensque loquendi
Gratia cunctorum tabulas promisit honorum.
(215) Nunc haec ipsa tenet, quae tunc gavisa spopondit
Patria, nunc rigidae radiant post terga secures,
Et defert tua sceptra Themis, nunc facta nocentum
Excutit, & scelerum formas expendit ad unguem.
Pensat justitiâ crimen, poenasque relaxat
(220) Supplicibus. dum punit, amat, lenique severos
Edulcat sermone patres; quos causa nocentes
Arguit, & spretae damnant oracula legis,
Quam cupiat non esse reos! dum funera poscit,
Pauca probat. non saeva placent edicta Draconis,
(225) Spartanusque rigor. placidos clementia mores
Suggerit, & cunctos facilis se fundit in actus.
Hunc amat, & metuit, quisquis peccare veretur,
Et quisquis peccare potest. Prudentia factis
Grandis inest, dictisque fides, & Suada, suusque,
(230) Sed sine felle, lepor. jures candore Batavum.
Hoste caret, nullique gravis devincit amicos
Obsequio: nescit turpi livore moveri,
Irascique diu. sociat concordia, quicquid
Dissident in nobis. gaudent hoc vindice Musae,
(235) Languentesque scholae, neglectaque numina vatum;
Nec sua praeclarae desperant praemia mentes.
Optime justitiae custos, legumque benigne
Arbiter, amplexu, quâ nunc dotabere, Sponsam
Accipe, virgineumque novis decerpe pudorem
(240) Basiolis. jam tempus adest, quo debita victus
Gaudia sperat amor, lentasque incusat & odit
Impatiens Erycina moras. tibi ducitur uxor,
Quae thalamos pietate beat: virtutibus ornat,
Quas illis impendit, opes. cui nubilis aetas
(245) Feminea plus forte sapit, vultumque venustas
Format, & insigni gravitas perfusa decoro.
Ludite jam gemini, Venerisque licentia tardas
Ire sinat tenebras, geniales segnius ignes
Occultet Phoebaea soror, procul atra facessant
(250) Nubila, decurrant venientes molliter anni,
Nec vobis alias decernant sidera tedas.
    Sic pater Oceanus, sic dixerat Amphitrite,
Dixerat & Vahalis, dicturus & ipse fuisset
Merva, sed, ut dixit Vahalis, ruit Oceano nox,
(255) Dumque procellosi merguntur in aequore Divi,
Pendula cantatos cortina abscondit amantes.


VENUS [Grieks-]ANADYOMENE[-Grieks],
Sive Epithalamium in nuptias Generosissimi,
    Fortissimi, Doctissimique Viri, LAUREN-
    TII REAEL, Equitis, rerum Indicarum
    nuper ad Orientalem Praefecti, & ad Daniae
    Regem Legati.

[Poemata, ed. 1630: [...], SPONSI,
Et Castissimae, lectissimaeque
SUSANNAE de MOOR, Sponsae.]

QUalis de patrio surgens Venus alma profundo
Extollit geniale caput, spumansque, madensque
Aestuat, & mediis Liparae fornacibus ardet
Basia speranti mox surripuisse marito:
(5) Talis Hyperboreis vixdum subducte procellis
In Batavis bellator amas, & damna, Reali,
Naufraga, & ingentes solaris conjuge casus.
Nec, velut ante, Deûm furiis, in littore rerum
Indigus, & grandi positus discrimine, sola
(10) Involvis virtute Ducem; sociisque, ratique
Ingemis, & nudo versas in corpore Belgam,
Tunc etiam patriae memorem. sed numine laeto
Mutant fata vices; tempestatesque, minasque
Aequoris, & tumidum placari Nerea cerno,
(15) Amsteliis dum lenis aquis se miscet, & ipsis
Fluctibus advolvit Paphios uxorius ignes.
Non Batavûm jam jussa procul, gelidaque sub Arcto
Auriaci mandata aperis, non Cimbrica tangis
Sceptra manu, regumque pavens palatia scandis,
(20) Vexatasque Ducum bellis feralibus aulas
Sollicitas. totum flammis & amoribus insons
Absorbet Cytherea virum. sibi mancipat unum
Obsequio regina Paphi, faciendaque mandat
Femina. quam prona veneraris fronte tiaram,
(25) Illius est. quas cernis opes, subsellia, fastum,
Atria, sunt magnae Veneris. non aurea collo
Pondera, non augusta humeris donaria Princeps
Alligat, atque suum testantur regna favorem:
At puero servire Deo, captivaque ferre
(30) Corda tuum est, tactaeque semel sufferre puellae
Ingenium, & totum gremio submittere Martem.
    Iam, Batavûm gavisa malis, Fortuna carinas
Fregerat, & reducem Cimbris illiserat oris:
Illic transtra, fori, mediis dispersa jacebant
(35) Fluctibus, hîc lacerâ puppis compage saburrae,
Rostra alibi, tabulaeque, & circumfusa natabant
Quassae membra ratis: nondum satiata furorem
Explerat vis saeva Deûm. te longius Ister
Pannonios inter populos, & regna tenebat,
(40) Captivoque gravis ducebat tempora Caesar:
Cum Cytherea, tuos tandem miserata labores,
Sic infit commota Iovi: Quid, maxime rector,
Humanis pateris nequicquam illudere rebus,
Quae vaga per cunctos nullo discrimine fertur,
(45) Instabilem, coecamque Deam? cur omnia nutu
Versat, & insanae virtus Rhemnusidis irae
Succubat? & proprias nescit prudentia partes?
Dum latè sors ista furit, consultaque turbat,
Ingenio lasciva suo. Si crederis orbis
(50) Esse pater, totumque tuo moderamine mundum
Flectis, & ex alto mortalia facta tueris;
Ne ratio sic forte minor, nec casibus anceps
Pendeat, & dubio vadat sapientia motu.
Cur maris & terrae fasces, cur omnia fallax
(55) Arbitrio fortuna regat? nec livida magnis
Parcere nominibus discet, poteritque jocari,
Cum volet, atque audax regum responsa morari?
En, ubi Parrhasio tumidum devolvitur axe
Aequor, & Arctois rector Christiernus in undis
(60) Arma quatit, celebrem egregiis virtutibus ausa est
Naufragio damnare virum. tibi nota Batavûm
Nomina, quos inter titulis illustris & armis,
Grande decus Phoebi, generosa Realius ora
Explicat, & patriae se plus debere fatetur.
(65) Hunc eadem Austriacae sors implacabilis aulae
Alligat, & lentis remoratur vocibus Istri
Arbiter. hîc pigros queritur sibi currere soles,
Et sisti virtutis iter, damnisque suorum
Misceri sua damna dolet: flacessere priscos
(70) Pectoris impavidi motus: tenebrisque laborum
Materiem famaeque premi, cumuloque malorum
Obrutus hos sola casus ratione refellit.
Quàm memini, cum tela Duci Gradivus, & arma
Porriget, clypeosque illi formaret & enses
(75) Mulciber, & dites inter Bellona Moluccas,
Intrepidum ferri, Iavae nec dira timentem
Fulgura, victricis pugnae inflammaret amore!
Quàm memini Eoum latè duxisse per orbem
Auriaci vexilla sui, mandata dedisse
(80) Gentibus, ac vario latrantem gurgite Gangen,
Et formidatos placidis sub fascibus Indos,
Et Solis rexisse domum. mens docta per omnes
Imperii micuit partes, populique feroces
Non armis bellique minis sua regna, sed acri
(85) Ingenio sensere regi; gladioque maritans
Pagina Palladiaeque artes fecere potentem.
Illum etiam, extremis Tamesis dum Gadibus atrox
Instat, & Hesperiae trepidant penetralia terrae,
Vidimus Herculeis ferrum ostentasse columnis,
(90) Et Caroli mandata sequi. jam jussa suorum
Vandalici per regna soli, pavidisque ferebat
Urbibus, & Gothici librabat pondera belli.
Huic thalamos jam, magne Pater, lectique paramus
Gaudia, si partes in tanto vincere dudum
(95) Implevit Fortuna suas, si noxia tantis
Cladibus una fuit; discat meliora Dionem
Principibus conferre viris. non illud abibit
Pectus inaccessum Veneri. mox liber amores
Sentiet, & nostris mollescent corda sagittis.
(100) Sic ubi Dardanium Siculis exercuit undis
Aeneam regina Deûm, sociosque, ratesque,
Relliquias Danaûm, coecis illisit arenis,
Solamen Cytherea fui, Lavinia curas
Diluit, & Phrygius tepidis amplexibus heros
(105) Haesit, & adversos aequarunt basia casus.
Sic quoque post fluctus, tumidique pericula ponti
Medeam Pagasaeus amat, claroque Creusae
Conjugio pertexit iter. cum barbara Memphis
Actiacae gemeret feralia funera pugnae,
(110) Et Pelusiacis pugnans Antonius undis
Viveret, excepit profugum regina maritum,
Et Phario pepulit belli discrimina sistro.
Totaque post Troiam victrix jam Graecia per me
Arsit, & Argolicos speratae conjugis oestro
(115) Fregi sola Duces. alius Briseide ductor
Incaluit, cessit spolium Cassandra potenti,
Phyllide Demophoon, lentoque potitur Ulysse
Penelope. cunctis pelagi post taedia feci
Otia, & imbelli damnata ferocia lecto est.
(120) Hinc dicor Venus orta mari. quia, quisquis in undis
Navigat, acer amat. stimulat praevisa voluptas
Fortius, & quem non licet insanire furorem,
Exacuit conclusus amor. quin ipsa calantes
Parturit unda faces, quantumque remotior igne est,
(125) Aestuat illa magis. veluti, cum frigidus aether
Et gelidae cingunt fumantia corpora nubes,
Fulgurat, & celeres extrudunt frigora flammas:
Sic Batavus jam noster amet, captivaque dudum
Nomina, & aequoreis fato servata procellis
(130) Conjugio, pater alme, bea. fac Moria charos
Currat in amplexus, dilataque gaudia conjux
Acceleret. tu namque soles miscere sereno
Nubila, tu moestis socias solatia rebus.
Ipsa faces subdam geminis. bis discet amare
(135) Illa, potens matrona viri, rerumque peritis
Irruet in thalamos oculis, veteremque labellis
Vim dabit, atque iterum poterit formosa placere.
Ille supercilio, adversos quo terruit hostes,
Auroraeque graves dominos, adsperget amicum, &
(140) Molle aliquid, cupietque illi non miles haberi,
Sed placidus, sed lenis amans. certamina, caedes,
Et Martis dediscet opus, saturataque Iberûm
Sanguine Acidaliis accendam pectora flammis.
Annue, quaeque peto, totis connubia votis,
(145) Perfice. non magnae Veneris sors invida coeptis
Obstrepat, aut Paphiae violet decreta magistrae.
    Dixerat illa Venus, tremulis cum Iuppiter astris
Annuit, & jussus Legatum emancipat Ister,
Belga videt, reducemque suis amplectitur ulnis
(150) Uxor, & accensis fumant penetralia tedis.
    Sic laetos tibi fata dies, sic fausta, Reali,
Tempora conficiunt Superi. non deserit aether,
Quos patriae commendat amor. non gratia coeli
Destituit coelo genitos, animasque capaces
(155) Mortis, & aeternae captantes praemia famae,
Crede equidem, nec te pietas suprema fefellit,
Nec sceptris solum illa placet. facundia Divûm
Pro te verba facit. potuit tibi tanta mereri
Aeneadum genitrix, & magni filia Nerei.
(160) Quàm gratae rediere vices, quàm nulla marito
Aequora, quàm nullis obstant Borealia nimbis
Sidera, quàm placidos Virgo tibi porrigit ignes,
Augustusque tuis plus jam fervoribus ardet!
Plaudunt cuncta tibi, nivei laetantur Amores,
(165) Quique thoros juvenis dudum jam spreverat, audet
Exemplo sperare tuo, nec sera putare
Gaudia, quae seris prudentia carpit ab annis.
Fulgida quae variis texuntur stamina formis
Irritant fulgore diem. tibi quicquid ab Ortu
(170) Misit Eos, vultu jam nunc meliore renidet.
Splendet gemma magis, niveisque monilia baccis
Conjugis irradiant manibus. per eburnea colla
Lucet, at occultis minus est virtutibus aurum.
Iam tibi, quae facilis sensit moderamina freni,
(175) India vota facit. credas haec regna moveri,
Et fatis gaudere tuis. tibi sacrat odoras
Banda nuces, meliusque piper misere Moluccae.
Bangala donat ebur, dites dant vascula Sinae,
Cinnama largitur Ceylon, sua thura Sabaeus,
(180) Seres fila parant: fundunt opobalsama Sponsis
Proni Arabes; Persaeque, & divitis accola Gangis,
Quae placeant, tibi dona ferunt. quae candida nuptis
Lux nitet, hostilem poterit placare Malaccam,
Et belli metuisse moram. sed proximus Arcto
(185) Amstela, blandenti strepitu, levibusque susurris,
Pulsat honoratos, genialia tecta, penates,
Ominibusque favet. quà te Doctrina per omnes
Deduxi. spaciosa gradus, Phoebumque, Themimque
Miscuit, & facili patefecit jura poëtae,
(190) Stridet Apollineo Barlaei tibia cantu.
    Tu, qui bella ferox alium longinqua per orbem
Gessisti, nunc illa cave. quam vincis amando,
Dedisces pugnare magis. quantum arma reposces,
Addisces adamare minus, cui tempora circum
(195) Cassis, & excelsae fulserunt vertice cristae,
Pilea bellaci praefer civilia lauro,
Et clypeos postpone togae. cui dextera ferrum
Strinxit, & Hispanum gladiis ultricibus hausit,
In molles descende sinus, & flammea Sponsae
(200) Discute, ut adverso pateant laeta ora marito.
Non fragili te crede rati, jam tutior illâ
Uxor erit. si vela placent, si carbasa, venti,
Vela parabit Amor, distendet vela Cupido.
Ille dabit Zephyros, clavum moderabitur ille.
(205) Ille per obscurae tranquilla silentia noctis
Longè aliud monstrabit iter, quod mascula Bruto
Porcia, monstravitque suo Cornelia Graccho.
    Et tu, conjugio conjux dignata superbo,
Magnanimos conscende thoros, & vincula necte,
(210) Qualia blanda suo strinxit Cithereïa Marti.
Quotque tuus dicet sese tranasse procellas,
Quot terrae spectasse sinus, quot sidera noctu,
Quot formidatum ratibus vexasse Philippum,
Oscula tu totidem numera, tot mutua rursum
(215) Oscula delibare jube; numerumque malorum
Basia, & admotis transcendant murmura labris.
Sin referet, qua sorte trucis per tempora brumae
Vandalicos inter scopulos, Cimbrûmque Charybdes
Haesit, & aequoreis madidum caput abdidit undis:
(220) Tu portum praebe facilem, totumque sub ulnis
Abde virum, madidumque abstergas, Moria, corpus.


Ad Illustrissimum DOMINICUM MOLI-
    NUM, Patricium & Senatorem Venetum,
    Querela, de Poëmatum meorum libello,
    cum ob fila serica contagii suspectus, in
    Lazoretta apud Venetos detinetur.

PArve liber, magnam Venetûm dum tendis ad urbem,
Illustres subiture lares, & docta Molini
Atria, & Adriacis immersas fluctibus arces;
Quae miserum te fata manent? quae dura moratur
(5) Susceptum Rhamnusis iter? nec conscia fraudum
Carmina, & insontes damnant edicta Camoenas?
Sit satis, infidis oneratas mercibus alnos
Illyricos mersisse sinus. absorbeat atrox
Insanas Neptunus opes, dignamque furori
(10) Materiam putet esse suo. fera militis ora,
Assuetasque manus sceleri, dextrasque rapaces
Sors invisa premat: placido tibi pagina versu
Currit, & in nullas armata est Belgica caedes
Calliope. nec dira meae praesagia chartae
(15) Aut omen ferale canunt. quid nescia pravi
Numina Pegasidum, quid tot meruere sorores,
Progenies dilecta Iovi? dignataque coelo
Nomina? cur sanis non parcunt morbida saltem
Limina Virginibus? cur quas Parnassia rupes
(20) Educat, & purâ Permessus proluit undâ,
Includit Lazoretta Deas. non turbida pestis,
Aut mala coelestes adstant contagia mentes.
Quique suis fixit saevum Pythona sagittis,
Telaque in Argolicas torsit funesta phalanges,
(25) Dat Musis veniam Phoebus. pater ipse medendi,
Quod scripsi, dictavit epos. Quin Phocidos omnes
Castaliosque bibi latices, epotaque nobis
Omnia, quae foedas abstergunt flumina sordes.
Ista canes rabies, hic lethifer occupat aestus
(30) Palantes per prata boves, hominumque per artus
Transudat violenta lues. si carmina pestis
Corripit, inversus miracula parturit orbis,
Plusque Dii nocuisse volant. perterrita quondam
Semivirum stupuit soboles Minoja juvencum,
(35) Aut lapidum pluvias Latium, tinctosque rubentî
Sanguine Romulidûm puteos: aut triste gementes
Tarpeja de rupe luges. plus Adria jamnunc,
Plus Venetus, plus illa timet, quae cingitur undis,
Urbs, Divûm fabricata manu. timet illa poëtae
(40) Carmen, & occulta nocituram tabe papyrum.
Heu pudor! adversum populus qui terruit Hellen,
Caesareasque aquilas, & tot victricia late
Signa tulit, vastoque patens dat jura profundo.
Quem leges longuisque probant exercita seclis
(45) Imperii decreta sui, facesque vetusti,
Aonidum jam dona pavet, causamque timoris
A foliis chartisque capit. quam fulmina belli,
Nec circum tumidis terrent irata procellis
Aequora, ad imbelles trepidat gens Martia cantus.
    (50) Parve liber, mea cura liber: cur vincula membris
Implicui preciosa tuis? cur corpora bysso,
Assyriosque tibi tribunal malè caurus honores?
Ah, nocui, dum pulcher abis: & veste sub ista
Crederis infestum populis abscondere virus,
(55) Et taciti fomenta mali. si nudus abisses,
Securus poteras claros subuisse penates,
Et magni pia tecta patris, venerandaque jamjam
Forte meas placide tetigisset dextera Musas.
Non aliter propriae sentit dispendia formae
(60) Hospes, & illustri quisquis spectandus amictu
Alpinas calcare nives, & inhospita tentat
Pyrenes juga; quae socio latrone viator
Nudis adit, sola tunc paupertate beatus.
Nunc atrum te limen habet, formidinis aula,
(65) Et functa domus, pavido quam pectore luctus
Exanimesque habitant animae, morbique fluentes,
Et dolor, & quicquid damnat malesana tenebris
Suspicio, rabidique premunt fastidia coeli.
Hîc aliquis tibi thura dolet, myrrhamque crocumque,
(70) Balsamaque, & spissâ totus caligine fumas,
Infectumque scelus medicis exuritur herbis.
Qualibus Aeëtem Colchis scelerata recoxit,
Hippolytoque diem lacerosque salutifer artus
Restituit Phoebi puer; aut juvenescere possis
(75) Aurorae, Tithone, tuae: vel pristina Circe
Corpora, & annosum reparet Cytherea Phaonem:
Impurum sic lustrat opus, vitiumque vetustas
Expiat, & vivo purgat delubra Deorum
Sulphure, & accensis solennia pocula taedis:
(80) Aut falsas sdpergit aquas: vel ab ubere matris
Raptat anhelantem calido sub sanguine porcam.
Quod si Romano Venetus mea pignora ritu
Expurgare volet, foliisque avertere pestem:
Eja age, ad Eoi conversus lumina Solis,
(85) Expediat fruges calathis, sal torreat igne,
Et liquidas modo libet aquas, caepamque rubentem
Porrigat, & tostis crines admisceat ovis:
Terque meum circa felix eat hostia librum,
Spargens rore levi, & ramo viridantis olivae.
(90) Sic nitidus, sic purus erit, sic criminis expers
E tenebris tantis iterum donabitur astris.
    Parve liber, charis nimium samote Batavis,
Nec domino jam tute tuo, sine labe libelle,
Hosne ego te genui in casus? ut sordida laudes
(95) Depreciet Lazoretta tuas? & ludicra damnent
Fila reum? ut sordes inter, mercesque dolosas
Delitias, coelique luas innoxie culpam?
Ah querere, & magno referas mea verba Molino.
Et loquere haec: Non hic sum, venerande Senator,
(100) Me tangit dolor, aut nostras infamia Musas
Deterit. en Regem, majestatemque Britannam,
En, Carolum Lazoretta tenet. captiva tenentur
Nomina; Nassovii, & tantae praeconia gentis
Claustra premunt, Myliique decus; quo vindice solo
(105) Audent ecce meae trans saxa Alpina Camoenae
Ferre gradum. graviora queror. damnata tenentur
Numina, Pierides, & vatum fautor Apollo,
Quaeque meis plausit studiis Tritonia Pallas,
Dîque, Deaeque latent, vanaeque piacula pestis
(110) Exercent superos? quaenam haec vesana jocandi
Saevitia est? etiam sacros fortuna poëtas
Vexat? & innocuas audax bacchatur in artes?
    Unum hoc, Aonii coetus celeberrime vindex,
Haec passus jam fata, precor. Da cernere vultus
(115) Posse tuos, & cum lustratus carcere solvar,
Perlege, sed facilis, purgatam à peste poësin.


Ad eundem.

PAlladii dux magne chori, quo vindice Musae
    Clarius in terris exeruere caput:
Cur invisa meum purgat Lazoretta libellum?
    Et nocet insonti suspiciosa domus?
(5) Si vitium, si crimen habet, si barbara vox est
    Vatis, & ingenium simplicitate cadit:
Nil fumi flammaeque juvant; non thura, vel herbae
    Versibus abstergent horrida verba meis:
Ne veniat, quae lustret anus mea carmina, vel quae
    (10) Praeferat indignâ sulphur & ova manu.
Tu solus lustrator eris, tu, docte Senator,
    Percurras oculis pignora nostra tuis.
Omnia decedent subitò contagia, postquam
    Illa tua fuerint tacta, Moline, manu.


PROPEMPTICON,
Ad nobilissimum, amplissimum, doctissi-
    mumque virum, D. FOPPIUM ab AIS-
    SEMA, Equitem, Ill. Ord. Generalium
    apud Hanseaticas urbes Delegatum, cum
    Hagâ Leidam transiens Germaniam repe-
    teret.

DUm Batavos, vir magne, tuos, spoliisque triumphans
Hesperiis illustre solum, praedaque recenti
Et debellato felices Vespere terras
Deseris, & patriis iterum subduceris oris:
(5) Nec jam te magni dudum exspectata Senatus
Consilia & lentis remoratur vocibus Aula:
    Auguriis, votisque sequor; facilesque Camoenae
Quà properas, socio subeunt vestigia gressu.
Quippe nefas & turpe reor, sine vate poëtam
(10) Desertas calcare vias, sine teste laborum
Ferre gradum, summoque decus venerabile Phoebo
Tandem etiam nostro non inclarescere cantu.
Dicite Pierides, tenerumque arcessite carmen,
Vestraque qui toties subii delubra sacerdos,
(15) Et medio merui textas Helicone coronas,
Tollite me Superi, cupio per regna, per undas
Ire comes, reducemque sequi; & discrimina terrae,
Tantaque Palladio solari taedia lusu;
Dum longum molitur iter, jussisque Batavûm
(20) Inclyta per veteres transfert sua nomina Chaucos,
Aissema, bellacemque parat superare Visurgim.
En tibi transactae necquiquam ignara juventae
Ingeminant jam Leida, Vale. tua, maxime Foppi,
Colligit haud uno praeconia judice Pallas,
(25) Inque tuas gestit plaudens Academia laudes
Doctorum sociasse sonos. te sensit alumnum
Rhenus, & Aonios inter celeberrime coetus
Tot titulis sublimis eras: cum gloria pigrâ
Intrepidum te ferret humo: facundia praecox
(30) Venturos patriae juvenem formaret in usus:
Dictaret consulta Themis: curamque virilem
Suaderent exempla tibi: cum gnara futuri
Mascula primaevis Prudentia luxit in annis.
Nec minus, Auriacos, Mavortia fulmina, jactans
(35) Haga Duces, tibi vota facit, Belgîque Potentûm
Auspicio jam quisque favet. dum Nestor, & alter
Ceu Cineas, responsa capis, monumentaque belli,
Grandiaque Hansaticas defers mandata per urbes.
Ipse procellosis jampridem saevior undis.
(40) Componit tibi Flevus aquas. obnoxius aether
Frigora, & immites coeli clementia Cauros
Temperat, invisumque gelu castigat Olympus.
Terra omnis pelagusque patent, nec segnis eunti
Emollit natura vias. si vasta viator
(45) Aequora, & Arctoos sulcabis remige fluctus,
Spirantes aderunt Zephyri, & tranquillior Auster
Carbasa speratum tuto propellet in Albim.
Sin Frisiae loca grata tuae, patriosque penates
Oceani securus adis; Amasisque lavabis
(50) Vorticibus defessus equos, populosque videbis,
Et circumfusis passim trepidantia castris
Oppida; saeva aliis, strictos Bellona recondet
Et gladios, & tela tibi. te neuter Apollo
Vindicat; Austriacasque aquilas, Istrique furores
(55) Pierides placare queunt. innoxia Marti
Causa tua est. insons mediis legatus in agris,
Dî cujus violare timent ac fallere jura,
Ingrederis, veniam belli doctrina meretur,
Si vel causa neget. procul hoc à pignore miles
(60) Hostiles averte manus, neu pessima charo
Insultes Fortuna viro, ne gaudis tristis
Polluat hora mihi. in superos, divosque redundat,
In Musas, Phoebique caput, Charitesque, Theminque,
Damnorum quodcunque dabis. si laeseris, en, sunt
(65) Arma mihi, culpamque feris ulciscat Iambis.
Et tua mordaces proscindent numina chartae.
    Haec inter, vir summe, tui meminisse poëtae
Ne pigeat, rapidisque rotis subvectus, & altis
Curribus, haec tecum reputa. & quem dura suorum
(70) Iussa premunt, tu lenis ama; nostrisque remotus
Sedibus, in mediis Batavos qui laudat Athenis,
Barlaeum plus crede tuum, Cimbrosque per ipsos
Mitia nascenti dona suffragia vati.
Quos superest, reddam soboli; doctasque per artes
(75) Ingenium, & Sophiae ducam juvenile per hortos
Pectus, & Ausoniis tingam praecordia lymphis.
    Tu pavidas Cimbrûm terras, & sceptra disertus
Erige, tu Gothicae Belgas cimbrosque tiarae
Consocia, tu certa favens regalibus adde
(80) Robora consiliis. sic te Christiernus amicum,
Sic victor Gustavus amet. sic longa viarum
Decurras sospes spatia, & desuetus amator
(Ut non illepidum credas scripsisse poëtam)
Laetior in charae amplexus descende Creusae.


In Amplissimi, Doctissimique Viri ROCHI
    HONERDI, Supremae Curiae Consiliarii,
    Tragoediam sacram, quae inscribitur MOSES NO-
    MOCLASTES inscribitur.

LEgiferi vates furias, perculsaque tanto
Pectora flagitio, & sceleratae crimina turbae,
Funeraque, & grandes aeterni numinis iras,
Undantemque reo deserum sanguine Sinam,
(5) Dum tragicis, Honerde, sonis, ac vultibus aptas:
Obstupui Batavum Latia sub veste Sophoclem,
Euripidemque mea rursum de gente renasci.
    Desinat Argolicae carmen ferale puellae,
Et personatum populo ostentare Thyesten
(10) Graecia, vel tumida Electram producere scena,
Hectoraque, Ajacemque, Duces. nec sola Latino
Se putet ore loqui vilem Cisseis ob hircum.
In Batavis orchestra tremit, quassatque cothurnus
Pulpita, & atratis depictus fecibus ora,
(15) Iratum tonat ore Deum; Mosenque, Ducesque
Belga, nec in fictis lachrymosa tragoedis.
    In tabiem impietas, & coeco concita motu
Relligio primaeva ruit. praefertur Olympo
Stulta Pharos, laudesque dei sibi corniger Apis
(20) Poscit, & insanum plebes veneratur Osyrim.
Quae Pelusiacis jampridem mugiit aris,
Se credit jam vacca Deam: quod gesserat aurum,
Iudaeus pro numine habet: quod fecerat ipse,
Et cuperet fregisse, colit; coelique creator
(25) Fit dextrae pereuntis opus. concluditur aere
Majestas spaciosa poli. Nec jam ipsa furori
Imposuit mens sancta modum. se vindicat ultrix,
Atque aliquà peccat pietas. franguntur honesti
Vocibus insignes tabulae, pereuntque salutis
(30) Federa, & humani monumenta aeterna laboris.
Legum verba cadunt, & magno praevia Christo
Ex alto doctrina ruit, mutandaque tandem
Pacta docent, fideique probant praecepta ruinae.
    Interea insanos miserandis caedibus ausus
(35) Expiat, & jugulos ultori commodat ensi
Isacides, discitque suae deliria vitae
Absentem spectasse Deum; numenque veretur,
Quod poenâ se tale probat. Memphitica nec jam
Saxa vocat, fractaeque colit secreta juvencae.
(40)     Haec canis, & streperae curis interferis aulae
Aonii Dux magne chori, placidumque tribunal
Fari moesta doces, & sacris induis iris
Pectus, & attonitum socias cum judice Thespin.
Post Thamaram das ista legi. quae femina fundit
(45) Verba furens, scis esse minus. plus pulpita surgunt
Hebraeo percussa Duci. si filia regis
Aestuat, in sexu vicium est. cum legifer ipse
Intonat, & rabido pulsat proscenia gressu,
Auditor tacitisque stupent subsellia linguis.


Ad doctissimam virginem, ANNAM MA-
    RIAM à SCHUURMANS, Trajecti in
    Batavis habitantem.

QUae tibi Diva parens generis? num docta Batavis
Te peperit Carmenta tuis? titulosque virorum,
Doctrinaeque decus debet natura puellae?
Scandis Apollineos colles virguncula. priscâ
(5) Excidimus jam laude viri. vilescimus ultrâ,
Feminaque ingenio nostros transcendis honores.
Mirabor magis? an rerum portenta dolebo?
Num dicam peccasse Iovem? vel mascula miris
Inverti simulacra modis? Sempronia nobis
(10) Altera, & Arctoo melior sub sidere Sappho
Nascitur, atque nevam protrudit Pallada terris
Iuppiter, & veteres mulier scrutatur Athenas.
Non Latium, non Roma satis, non sufficit uno
Ore loqui, minor est simplex facundia votis
(15) Virginis. Argolicas etiam (proh numina) voces
Anna legit, sociatque suum cum Cecrope Belgam.
Si mirum antiquae committi scripta Corinnae,
Haec etiam, quod scribat, habet. si conscia rerum
Prodidit exactis Manto sua carmina seclis,
(20) Egregiumque aliquid grandes cecinere Sibyllae,
Et Mariae mens ista potest. sociata marito
Polla fuit, juvitque sui commenta poëtae.
Nec minus illa virûm studiis succurrere posset,
In socios admissa thoros. quid Belgica jactas
(25) Belligerasque rates, & magno Principe fultas
Imperii crescentis opus? quid didita famâ
Praelia? barbaricis oneratas mercibus alnos,
Totque novi passim laxatas moenibus urbes?
Hîc majora stupe. rarum Battavia nomen
(30) Conficit una tibi. praestat facunda virago
Tot titulis, fastusque leves virtutibus anteit.
Nec precium jam sexus habet. cum virgine, docti
Communes animos geritis. vilissima nostri
Portio nostra manet. solis discernimur, eheu,
(35) Corporibus, geniumque viris confundit & artes,
Et, qua nos sapimus, vir dici parte meretur.
    Quid dignum te, Virgo, loquar? veneranda pudori
It juxta doctrina tuo, castissima mores
Vita probat. doctam submissa modestia mentem
(40) Flectit, & ingenuos decorat reverentia vultus.
Quis thalamos, formosa, tuos conscendat amator?
Ridebis cui sponsa viro? cui nupta marito?
In Batavis si Phoebus amet, te conjuge Daphnen
Negligat, & tali cupiat se jungere Divae.
(45) Dos tua tot fuerint artes, prudentia, virtus.
Dos tua tot fuerint linguae, tua gratia, candor,
Simplicitas, & quicquid amant scivisse Camienae.
    Anna, (fatebor enim) non me tua nomina tantum
Afficiunt, vatemque trahunt; sed quicquid in ista
(50) Virginitate queat summum flexisse Tonantem,
Suspicimus, Musisque placens me tangit honestas.
Scribimus haec, loquimurque tibi. si dicere coram
Cogerer, haererent forsan suspensa poëtae
Verba, nec ad solitas fluerent mea carmina leges.
(55) Sin minus illa placent, & si magis oscula veller
Sexus amat, non illa domi debere putabis.
Invenies alium, si te hic fastidit Alexis.


Ad IACOBUM VOLMARIUM, Philoso-
phiae Magistrum.
CARMEN IUVENILE.

QUid pulvis Caveae? victumque saburra cruorem
Prisca bibens? quid Caesarei spectacula circi,
Et circunductis Daphne suspensa theatris?
Quam laudis mala materies, tristisque palaestrae
(5) Turpe patrocinium, pensataque crimina recto,
Iusque datum sceleri? quid honorum prodiga Memphis,
Et Mausoleum conjunx mirata sepulchrum,
Quam lapidi decus, aut fragili dat praemia ligno?
Posthuma quae stupeat demireturque propago.
(10) Usque adeo vili natum de cespite nomen
Vivax fama vehit, vanisque excita trophaeis
Dextra tubam memoresque emit post fata nepotes;
In saxo quaerens titulos, in pulvere vitam,
Nomen in exequiis. Quin tu Tiberina labores
(15) Adspice Roma tuos, Latiis decerne triumphis
Currusque tumidasque rotas; da carmine festo
Militis ora fremant, dominasque secuta curules
Turba triumphantes Capitolî ad limina sistat
Scipiadas: victis patrem ter clamet Achivis
(20) Aemilium, patriaeque ferocem funere Syllam
Aspiciat, tutata reum. Quin gaudeat unus,
Caedes Caesareaeque, & nominis ultor Iulî,
Iungere magnanimos primo temone leones.
Indignum meriti spacium, cui sanguine, rapto,
(25) Caede, latrociniisque & acerbi fulmine Martis,
Tot matrum lacrymis, & faemineo ululatu,
Constat honos, fasces, trabeae, monumenta coronae.
An tanti pomum fuit, aut pralata Diones
Filia, Tyndaridumve soror, cassandra prophetans,
(30) Anna soror, regina fuens, conjunxque Tonantis
Invida? num tanti foribus dimissus eburnis
Omnis ab irato furor eructatus Achille?
Posteritas ut & illa ferat; victuraque semper
Figat in aeternis vatum mendacia fastis?
(35) Scilicet antevenit verae virtutis honorem
Fabulaque & vicium; fucato splendida vultu
Post tumulum, & cineres, & longi secula tractus,
Emicat improbitas, magni mentita poëtae
Ingenio, tenebrisque alti damnanda silentî
(40) Narrantem decimo sobolem sibi sufficit aevo.
Non ita Palladius laudum fastigia miles,
Aut trabeam fascesque capit: non purpura Phoebi,
Augustoque umbrosa virens in limine laurus,
Non hederae, & feros diductum nomen in annos,
(45) Degeneri virtute datur: melioribus ausis
Doctrinae succrescit hons, vitaeque meretur
Praemia, qui vitam seclis fugientibus adfert,
Pieridumque instaurat opes: cui tota recessus
Cyrrha suos, sensusqua aperit grandaeva vetustas
    (50) Talis ades, quem Leyda pios attollere vultus
Aspicit, & celsa deus ostentare curuli,
Volmaria de stirpe Puer, cui regia pridem
Victori dominos fixit Sapientia fasces,
Doctaque Sodonias suspendunt limina veltes.
(55) Non tibi mendacis secunda licentia vatis,
Non precium recidiva dabunt, non funeris atra
Solvet ab invidia, & pallentis dente senectae
Pulverei sudoris opus, veterisque palaestrae
Dura rudimenta, aut magnae congesta parentis
(60) Ossa, rudis terrae soboles, despectaque laudum
Materies, sed Socraticis mens dedita curis,
Quaeque Stagiraei tecta insidiosa Lycaei
Pressit, & humanos prorsus desueta labores,
Vidit in obscurae gremium subtile Minervae.
(65) Non tibi plebeio sudatum pulvere nomen,
Non senium, non fama datur; verum ardua rerum,
Et nulli, aut certe paucis tentata priorum
Lustrasti spacia; immensorum plena laborum
Area prima tuae pandit tentoria laudis.
(70) Te gravior valido pressit Sapientia nisu,
Ipsa Cleantheae denundans ilia turbae,
Ingenio monstrante viam. tibi vasta sophorum
Attia, Cecropiae miranda arcana senectae,
Rixantesque choros, & non placabile Grajûm
(75) Agmen, & ancipites ostendit diva catervas;
Quicquid in antiquis contendit Pallas Athenis,
Inventum quodcunque tuo schola prisca recessu
Prodidit. Haec magni dedit aspectare Platonis
Communes rerum facies, abstractaque mundo
(80) Formarum genera, aethereos agitata per orbes.
Illa tibi Samiae veneranda silentia turbae,
Migrantesque animas, nec dilanianda ferarum
Tergora, & innocuae praescripsit pabula mensae.
Iamque aetas prior, & sapiens obstrusa vetustas,
(85) Cunctaque difficilis patuerunt ostia secli;
Cum pe Avenroen, facilisque inventa Iavelli,
Per gravis Alphonsi folium, per inhospita Scoti
Tecta, pe Oceani latebras, decrta Pererî,
Occultosue sinus Thomae mens ignea rupit.
(90) Non latuit Fonseca pater, non docta Toleti
Pagina, non dubios versans Mirandula sensus.
Trivisti Gabrielis opus, quaesita Lovanî,
Et Cajetani Scholion; perque abdita Suarae
Scripta, laboranti tantum perspecta cerebro,
(95) Perque theses Durande tuas, sinuosaque dicta
Aegidii, Bedamque senem, perque omnia raptus,
Immensum Sophiae tranasti sedulus aequor.
Qualia terrenum fugiunt molimina vulgus,
Vix hominis sortita modum. sibi congrua poscit
(100) Limina, nec crassis animorum nascitur atriis,
Sed genium res ista cupit. mens illa deorum est,
Semideisque immixtus agit, quicunque sagaci
Ingenio naturae obices & claustra relaxans,
Tantarum potis est causas evolvere rerum.
(105) Hic terram, sed ut exul, habet. secretaque mundo
Pectora fert, quin solum anima est, dum simplice motu
Spirituum puros meditando conficit actus.
Obstipuere viri, & totus (sacer ordo) Senatus,
Palladiâ cum gente, novam miratus honorum
(110) Materiam, quoties rationum umbone coruscans
In varios docto te ferres ordine gyros,
Hostiles acies emissaque tela retundens.
Ipsa inimica phalanx tanto se fassa minorem
Principe, devictas aquilas, inhonoraque signa
(115) Ante pedes posuit. neque enim victoria major,
Quam quae confessos animo quoque subjugat hostes.
Tale tenes meriti spacium, cui curia Patrum,
Et Procerum veteres hodie vox justa tiumphos
Aptat ovans, cui posthabita Tritonia Cyrrha
(120) Servit, & antiquo decernit pilea ritu.
Iustior haec laudum seges est, hoc pulvere currat,
Quisquis ab ignavo senium defendere mundo
Tentat, & aeternae capitat solatia famae.
    Quare age, magnorum testis praeclara laborum
(125) Aspice Leyda virum, juvenem quem dixerit aetas
Mens grandaeva virum, quem vult natura minorem,
Majorem grandaeva suis industria curis.
Aspice, totus adest oculis, dum tempora tristis
Praeteriere morae, Pallasque exporgere frontem
(130) Nostra venit, postquam attonito delubra Senatu
Muta diu, solitis iterum referata loquuntur
Vocibus, & sacri pandunt oracula vates.
Laetitiae da signa tuae, gratisque verenda
Imperiis, lachrymasque piae miserata Minervae,
(135) Iura simul sceptrumque refer, venerare clientem,
Qui novus incedit Sophiae per templa sacerdos.
Exere jam dignos tantae certamina laudis
Laeta choros, quantumque tuis facundia pollet
Ingeniis, expande decus. Stat corta merenti
(140) Mercedis mensura, juvant praecognita quemque
Proemia, & egregiis gliscit Sapientia donis.
Illa suis licet aucta bonis vix extera curet
Iudicia, & strepitus vulgi, facilesque susurros,
Magnificasque trabes, & honoris negligat arcem;
(145) Usque tamen socios tacite sibi poscit honores,
Et pompae plaususque aliquid, gratique favoris,
Et strepitus paritur, quamvis non proemia tantum,
Quam curas, studiumque suum & se digna moretur.
    At tu Pegaseas tandem conscende curules,
(150) Quo laudum se tollit apex; da cernere doctum,
Sed socia virtute, caput; tibi nomina tandem
Principibus concessa viris, & debita claris
Ingeniis, tardae famulis invisa Vacunae,
Transcribit senior venerando Snellius actu.
(155) Iam votis mensura tuis, quaesitaque dantur
Munera, dum plenis prostat tua fama theatris,
Aeternum latura decus. nunc undique laudum
Cingeris agminibus. jam te meruisse videmus,
Dum plausus titulosque refers. jam dextera concors,
(160) Iam placidae praetexta togae, jam pilea priscum
Digna decus, digitisque auratum insigne coruscans,
Et celsae sedis facies, tactumque volumen
Debita nascenti decernunt jura Magistro.
Ecce novos Phoebo pubes dilecta triumphos,
(165) Et tantum comitatur opus, tibi plena Lycaei
Atria densatis fervent devota catervis.
Applaudit simul aequa cohors, gratoque coronas
Et currus tibi corde parat. defertur amicus,
Concordi sed voce, favor. tibi gratia Patrum
(170) Gestit ovans, gaudet sacra cum gente Senator,
Votaque Pieridum cumulant plebeja favorem.
Iam Leydae communis amor, jam maximus audis
Antistes Sophiae, de te miracula quisque
Colligit, inque animis plausu meliore superbis.
(175) Scilicet hoc meritis praeclari nominis addit
Annexus pietatis honor, tantamque rependit
Relligio tibi culta vicem, dum criminis insons
Virtutis pura veneraris mente tribunal.
Euge, movent tua facta Deos, Parnasia laeto
(180) Murmure templa sonant; & te nasce ite magistro,
Undique Pegasea Phoebus stipante caterva,
Carmina festa fremit; tremulis quae fluctibus inter
Luxurians fluidos Aganippe concitat amnes.
Pallas Cyrrhaea thalamum tibi sternit in aula.
(185) Calliope viridis contexit brachia Daphnes.
Melpomene tibi laeta boat, sed concinit illi
Dulcior Euterpe modulis. te coelica vellet
Uranie celsa coeli regione locare,
Sed Iovis illud erat. quin laudis conscia Parca,
(190) Non rumpenda tibi promittit stamina Clotho.
Nec satis hoc. nimis arcta tuis sunt nostra triumphis
Regna, nec ingentes metitur Belgica laudes.
Trans pelagi spacium currit, dum nuncia rerum
Fama Britannorum velox se accingit ad urbem,
(195) Natura famulante Deae, quae vincta resolvens
Claustra maris, portus aperit, quo libera puppis
Possit oloriferas effundere nomen in undas.
Tuque mihi, titulis gravis, & fama ubere praegnans
Salve progenies, feris quae debita seclis
(200) Battavicis ponis laudum spectacla tuarum
Porticibus. laetare tuis mens splendida curis,
Quae dominum mercede beant, dum basia jungant
Hinc labor, hinc meritas texens Astraea corona.
Sed dum per magnos graderis spectandus honori
(205) Unum te Pietas & coeli filia poscit
Relligio. sacros studiis invade penates,
Ipsum ordire Deum, pateant secreta Tonantis,
Abramidum, priscique patres oracula loquuti.
Cui tantum Natura patet, donataque coelo,
(210) Tota salutares mens imbibat enthea sensus.
Sic te, quem gravior fecit doctrina magistrum,
Relligio perfecta beet, sic nobile lucrum
Christiadum Pietas celso inscribat Olympo.


Ad Nobilissimum Virum, D. GERARDUM
    THIBAUTIUM, Libros suos de Gladii
    usu edere parantem.

HActenus indoctis Batavi pugnavimus armis,
Et simplex Bellona fuit; quum vindice nullo
Tuta Salus celeres nimium procedere mortes
Indoluit, vitamque truci commettere Marti,
(5) Et bellatrices exhorruit anxia dextras.
Pugnatum laus vilis erat, robustaque solum
Plus poterat nocuisse manu, fortesque lacerti,
Fixaque fatali heroum vestigia campo.
Perdomuit via una viros, & gloria victrix
(10) Natura, non artis erat. Sic nescia legum
Graecia privatas gladiis unlciscitur iras,
Priamidesque ferox venienti occurrit Achilli,
Et falsis Patrocli animam deposcit ab armis.
Nec Latium priscique magis sapuere Quirites,
(15) Romulidumque pater; tunc, cum crudelibus ausis
Armaret geminos vesana superbia frates,
Aemolaque ingentis caderet pars altera Romae.
Ignari nostroum operam pugnare Sabini,
Et vinci potuere patres, & freta duello
(20) Agmina, nec tales credam vibrasse machaeras
Albanos, tullique duces: cum foedere sancto
Rixantes populo viscor conjungeret ensis.
Quid juvat e fragili pendentia retia filo
Artificem rexisse manum? quae verbere vano
(25) Currentem totâ juvenem derisit arenâ?
Vos Threcum infames falcesque supinae,
Parmaque, nec faciles avertere vulnera peltae,
Et Myrmillonum pugnae, rudibusque superbi
Cedite victores, quos quondam Martia circis
(30) Et cirdumductis inslusit Roma theatris.
Nunc alius manet arma labor, delapsaque coelo
Decrepitum felix industria perficit orbem,
Nec notum molitur opus. sublimior ensem,
Cura notat, neque jam valdae vis effera dextrae,
(35) Sed sapiens doctrina ferit. suecumbir arti,
Cum cadimus, solaque hostem ratione necamus.
Ipsa novos ausus, & tanti pondera veri
Miratur natura parnes, quae rara Thibaî
Sedulitas nostro pandit mirabilis aevo.
(40) Ipse sibi vitae spatium mortisque futurae
Scribit homo, & proprio metitur corpore ferram,
Ars circo depicta jacet, similique figurâ
Ingentis terrae faciem, divûmque penates,
Et nostrum consummat opus. signatur in illo
(45) Littera, quo tutos possis defigere gressus,
Et lethi vitare vias: ubi vulnera causae
Infligant funesta manus: ubi deneget ictus
Semita, & hostiles spernat secura furores.
Area parva patet, totus quam suspicit orbis,
(50) Ignorata diu terris. hîc abdita sensus
Occultat doctrina suos, generosaque pandit
Dogmata, & humanae miracula plurima mentis.
Quo gladio se munit, habet momenta salutis,
Pugnandique gradu; nmon ulla licentia seni est,
(55) Nec, qua velle potest, libertas tuta vagatur.
Lex motus immota regit. stant certa nocendi
Tempora, nec frustrâ mucro mucronibus festae.
Aut gladius gladio premitur. jam vincere tacta,
Iam visa superare potest. nunc parvula tollit,
(60) Nunc servat mensura virum. nunc occupat hostem,
Nunc fugit arte suum. nunc linea rectior ensem,
Quid juvat è fragili pendentia retia filo
Artificem rexisse manum? quae verbera vano
Currentem totâ juvenem derisit arenâ?
(65) Vos Threcum infames sicae, falcesque supinae,
Parmaque, nec faciles avertere vulnera peltae,
Et Myrmillonum pugnae, rudibusque superbi
Cedite victores; quos quondam Martia circis
Et cirumductis inclusit Roma theatris.
(70) Nunc alius manet arma labor, delapsaque coelo
Decrepitum felix industria perficit orbem,
Nec notum molitur opus. sublimior ensem
Cura rotat, neque jam validae vis effera dextrae,
Sed sapiens doctrina ferit. succumbitur arti,
(75) Cum cadimus, solaque hostem ratione necamus.
Ipsa novos ausus, & tanti pondera veri
Miratur natura parens; quae rara Thibautî
Sedulitas nostro pandit mirabilis aevo.
Ipsi sibi vitae spatium mortisque futurae
(80) Scribit homo, & proprio mentitur corpore ferrum,
Ars circo depicta jacet, similique figurâ
Ingentis terrae faciem, divûmque penates,
Et nostrum consummat opus. signatur in illo
Littera; quo tutos possis defigere gressus,
(85) Et lethi vitare vias; ubi vulnera cautae
Infligant funesta manus: ubi deneget ictus
Semita, & hostiles spernat secura furores.
Area parva patet, totus quam suspicit orbis,
Ignorata diu terris. hîc abdita sensus
(90) Occultat doctrina suos, generosaque pandit
Dogmata, & humanae miracula plurima mentis.
Quo gladio se munit, habet momenta salutis,
Pugnandique gradus. non ulla licentia ferri est,
Nec, qua velle potest, libertas tuta vagatur.
(95) Lex motus immota rugit. stant certa nocendi
Tempora, nec frustra mucro mucronibus instat,
Aut gladius gladio premitur. jam vincere tactu,
Iam visu superare potes. nunc parvula tolli,
Nunc servat mensura virum. nunc occupat hostem,
(100) Nunc fugit arte suum. nunc linea rectior ensem,
Nunc obliqua capit. nunc hoc, nunc eligit illud,
A dextra latus; totoque sequacia circo
Brachia versat ovans. Procul hinc fortuna facesse,
Bellorum Martisque comes. pugnare parati
(105) Ad numeros stabili tentamus praelia normâ.
    Haec mundum, Belgasque tuos, & regna Thibauti
Nostra doces. stupuit tantae molimina mentis
Auriacus: stupuere duces, devotaque bello
Nomina Nassavii; queis cum committere dextram
(110) Et pugnare datum. sic quae prostraverat hostem
Saepe manus, vir magne, tuas exercuit artes;
Victricisque tibi concessit praemia palmae.
Iam tua Caesaream grassator fama per aulam,
Et reges tibi vota ferunt. Germania supplex
(115) Expectata tui poscit monumenta laboris.
Nos quoque, quos tantis dudum virtutibus aequas,
Et nescire nefas credis tam grande salutis
Praesidium, pariter magni applaudimus ausis:
Quemque ruis cultum studiis & voce dedisti,
(120) Laudatum pariter grato tibi reddimus ensem.


QUERELA LUCRETIAE
A Sexto Tarquinio violata, ad Collatinum,
    patrem, & amicos.

QUod sum passa nefas, tibi, quos sum passa dolores,
Collatine, querar. non jam Lucretia credor
Esse tui conjunx thalami, dum rapta pudoris
Proemia Sextus habet, gremiumque invasit amator
(5) Improbus, & nostro decessit gloria lecto.
Si scelus est haec ipsa pati, ferroque coactam
Cedere flagitio, dicat me fama nocentem,
Me Latium peccasse puta. si crimen habetur
Armatas sensisse manus, timuisse tyrannum,
(10) Dic sontem, dic Roma, ream. si sola voluntas
Arguitur, culpaque caret violenta voluptas,
Absolvar, te teste, pudor. mihi corpore laeso
Mens superest illaesa, nec hoc à pectore priscus
Conjugii defluxit amor, mutataque casti
(15) Causa thori est. non Tarquinio dilecta rependi
Officium; miseraeque mihi non gestus amantis,
Sed facinus damnantis erat; non brachia vecors
Injecit cupidae rabies. adspeximus hostem,
Et placui infelix, cui displicuisse volebam.
(20) Graecia Pergamei luxit raptoris amores,
Aegysthique nefas, Agamemnoniumque cubile:
Me Latiae lugete nurus. sunt altera vobis
Pergama, Romanusque Paris, nec crimine tanto
Troja nocens solum est. serpunt exempla potentum,
(25) Improbitasque etiam nostram descendit in urbem.
Heu quid agam? neque enim stupro violata pudicis
Matribus annumerer: nec, cum sum nescia culpae,
Damnari matrona queo, licet esse maritae,
Intactae non esse licet: sociavit adulter
(30) Corpora, non animos: rapuit vis sola pudorem,
Non ratio; constansque mei reverentia lecti est.
Ne dubita, Romane. mei mox certa pudoris
Argumenta dabo, nec in haec ego fata superstes
Esse diu cupiam. quod si bona fama vacillat,
(35) Morte luam scelus alterius, proprioque piabo
Funere, non erit. ut digiro Lucretia monstrer,
Non ego ludibrium nurubus debebo Latinis,
Nec quod suspicio fallax sibi fingat, habebit.
Omnia magnanimâ solvam discrimina dextrâ
(40) Me robusta manus, violentaque Principia arma
Implicuere malis: rursum violenta potestas
Eximet, & stricto tot rumpam incommoda ferro.
Non erimus patriae, indecores, exemplaque de me
Nulla petet mulier sceleris. non semine regum
(45) Progeniem tibi Roma dabo, aut invita tyrannos
Producam genitrix. forsan sperata Quirino
Libertas per me dabitur, secptrique facesset
Terror, & invisi scelerata potentia regni.
Quin pia posteritas iratae nobile factum
(50) Conjugis, & justi referet documenta furoris,
Et, si non patiens, saltem sic fortis habebor.
Fraterno primi maduerunt sanguine muri:
Successit funesta soror, Sponsique cadentis
Victima. femineum rursus Tiberina cruorem
(55) Terra bibat, discatque meo jam quaelibet ausu
Illicitas odisse faces, & sancta putare
Vota pudicitiae, & socialis vincula dextrae.
Tu genitor cape tela manu, tu Brute viriles
Ultricesque animos & grandes indue curas,
(60) Vindictaeque ferox studium: nunc tempora cessent
Stultitia simulata tuae. cui femina vinci
Imbellis potuit, timeat concurrere vobis
Dextra viris. haec sola meis solatia fatis
Collatine feras. poenas persolvat adulter,
(65) Nec veniam donet spreto clementia recto.
Peccantem celeres Metium rapuere quadrigae,
Et mansit tua poena reum, spretorque Deorum
Morte luit. foedat quondam perjuria matris,
Et spretos patris thalamos, vetitosque hymenaeos
(70) Ense Thyestiadae clarus fuit ultus Orestes.
Viximus insontes; titulo moriemus in illo:
Me pudet amisso vitam servasse pudore.


ORATIO
MUTII SCAEVOLAE ad PORSENAM
    CLUSINUM, regem, postquam pro rege
    scribam obtruncasset.

ADspice, quem juvenem solum fortuna fefellit,
Bellorum jam jure reum. Rex, adspice solo
Has fontes errore manus. si Scaevola poenas
Debeat, absolvet Romanum patria civem,
(5) Ipsaque posteritas. petii, quem sensimus hostem,
Et Capitolinis inimicum sedibus hostis
Aggressus virtute sui. cur abnuis aether?
Cur, Superi, favisse pudet? num sceptra tuetur
Rex hominum, Divûmque pater? regumque verenda
(10) Majestas dilecta Iovi est? num fata triumphis
Incolumem superesse volunt? num nostra ferocem
Terrebunt exempla ducem? aut gravioribus ultrà
Servaris Porsenna malis? quodcunque placebit,
Erratum ratione fuit. tamen, audiat aether,
(15) Hanc doleo peccasse manum, consultaque Divûm
Detestor diversa meis. Etruria specta
Romanae virtutis opus, tantique laboris
Auspicium, Latiaeque animos mirare juventae,
Non deerit coeptis alius, longo ordine post me
(20) Regis in exitium festinat & alter, & alter,
Deque tua cunctis speratur caede triumphus.
Castra vacent bello, laetus per jugera miles
Ambulet. haud petimus vili de sanguine laudem,
Nec locus est pugnae. juratum in viscera regis,
(25) In jugulos Porsenna tuos. unum omnia contra
Tela Latinorum. solum regale tribunal
Arma notant, condetque tuo de pectore ferrum.
Vestibulum ante ipsum, primoque in limine sicam
Sica premit, mictusque tuis Romanus inerrat
(30) Militibus, tua circunstat tentoria, regem
Qui feriat. te posci unam, tua corpora quaeri,
Te signari oculis video. sit funeris hora
Quaelibet hora tui, momentaque singula clarae
Partitur jam Roma neci. tu moeniae cingis,
(35) Intentasque famem populis: sed gnara nocendi
Dextera circumstat pavidum, & cervicibus ensis
Imminet. in mediâ fulgent diademata fronte,
Sed spolium sperata meis: quae purpura cocco
Ista nubet, bibet illa tuum funesta cruorem:
(40) Quodque geris sceptrum, fatalis pollicet ictus.
Hoc fato rex esse potes, semperque, quod unus
Extimeas jugulandus, erit. Iam saeviat in me,
Cui vacat esse truci. spernunt Romana dolores
Pectora, nec, regum quisquis percussor habetur,
(45) Supplicium timuisse potest. mihi fortia, crede,
Conari & perferre datum. nec gloria dispar
Vel mortis, vel caedis erit. suspiria,lanctus,
Et gemitus odisse, virûm est. mens conscia recti,
Libertatis amor, patriae tutela salutis,
(50) Infractos subdunt animos, & praemia famae
Proscripsere metum. quam cernitis, ara, focusque,
Testis erunt, quantis sese constantia factis
Explicet. en flammis ultricibus uritur illa
Romanis minus aequa manus, quae dextra fefellit
(55) Me dominum, Porsenna, tuis jam tota favillis
Arsit, & hanc noster poenam mihi debuit error.

Continue