CASPAR BARLAEUS

POEMATA, PARS I, p. 461-554

Continue
[p. 461]

ORATIO VETURIAE,
Ad CN. MARTIUM CORIOLANUM fi-
    lium, armis patriam impetentem.

QUò malesane ruis? patriaeque haud tale merenti
Hostilis infers acies, & tela Latinis,
Infestosque tuis intentas moenibus enses?
Quid Latium, quid Roma in te committere tantum,
(5) Quid cives potuere? tua est Volumnia conjunx,
Quam ferro scelerate petis; tua pignora, Marti,
Natorumque feris jugulos, ultorque malorum
In mea victricem convertis viscera dextram.
Usque adeone tuo concedis frena furori?
(10) Nec cessas certare odiis? tantumne licebit
Invidiae? patriaeque tibi venerabile nomen
Sub pedibus, ceu vile, jacet? jam filius hostis
Esse cupis, materque tui cum conjuge belli
Materies feralis ero? quas eripis urbes,
(15) Eripis & nobis, & quos grassaris in agros,
Hos credam quoque jure meos. quae moenia perdis,
Sunt matris, sobolisque tuae. periere Novella,
Corioli, Satricumque potens, Trebiumque, Pedumque,
Et Labici, supplexque tuis Pollustria castris;
(20) Meque tuosque malis demens involvis iisdem.
Sit plebes Romana nocens, proscripserit illa
Insignem virtute ducem. non illa probare
Innocuae potuere nurus. damnavimus uno
Ore nefas. sontes incusent jura tribunos,
(25) Hi belli decreta luant. ego mater iniquas
Sum nati miserata vices, lachrymisque peregi
Officium, verbisque fui solata dolorem.
Hostibus immixtae, conjunx, sobolesque, parensque
Vivimus, & nostro petitur vindicta periclo.
(30) Ex aequo furor iste nocet. complexibus hisce
Cur haerere cupis? quae me complectitur hostem
[p. 462]
Dextera? nec genitrix nocituris eximor armis.
Haec facies irata mihi est: quae basia figis,
Das inimica mihi. nunc omne hostile putandum est,
(35) In Romam dum castra moves, dum classica matrem
Sollicitant, tenerosque cient tua bella nepotes.
Hac ego, quam genui peperique Veturia, jamjam
Abducar captiva manu: devicta triumpho
Destinor: ante tuas incedam vincta phalanges.
(40) Brachia numellae; qui te gessere, lacertos
Vincula constringent: quae saepius ubera flenti
Porrexi puero, nunc improbus hauriet ensis.
In cunas rabies, propriosque insana penates
Arma ruent, &, quos habitasti mitior olim,
(45) Evertet tua dextra lares. deposcitur insons
Ad poenam puer, & culpâ mactabimur unâ.
Hos ego te in casus, & in haec te fata Quiritum
Progenui? ut nostro natus de sanguine Romam
Perderet, & Volscis crescentem traderet urbem?
(50) Heu tanti sum caussa mali. sum, Romule, nomen
Imperio fatale tuo. jam nascitur ex me,
Cui vix nata suam debebit Roma ruinam.
Cur turpi me morte mori, cur crimine tanto
Coriolane cupis? generique adnectis & umbris
(55) Opprobrium tam grande meis. miserabilis, exul
Esse velim: solùm, per te periisse, scelestum est.
Conduplicat tua causa malum: mihi cerneris idem
Hostis, & extorris patria. sors utraque matrem,
At magis illa premit. res scilicet altera fati est,
(60) Arbitrii res una tui. depone feroces,
Et nobis placare, minas. quin adspicis illa
Romulidûm constructa manu, & jam didita fama
Moenia, Mavortisque domos, veterumque celebres
Relliquias Danaûm, atque novae fastigia Trojae.
(65) Si non illa movent, saltem miserere parentis,
Natorumque, pater. pudor est, tibi, conjuge serva,
Deque triumphatâ promitti matre triumphum.
[p. 463]
Irarum decerne modum. malè bella ministrat
Impetus. humanis etiam succenset Olympus
(70) Criminibus, sed thura Deos, sed vota, precesque,
Sed flectunt lamenta Iovem. num patre rogante
Hectoris exuviis atrox ignovit Achilles?
Quamque prius rapuit Priamo Tirynthius urbem
Reddidit, ultricesque Deos placavit Orestes?
(75) Quod si nec gemitus, mea nec suspiria frangunt
Praecipites animos, tibi si contemnitur uxor,
Roma, Deûmque locus, tot nomina blanda tuorum,
Insulaque, & Patrum referentes jussa Quirites;
Impete maternos jugulos, in conjuge ferrum
(80) Abde ferox, sobolem patriis à moenibus arce:
Saeviat in socios cognata potentia cives:
Rideat hoc Volscus, Vejensque, & iniqua Falisci
Nomina: crudeles placeant Samnitibus irae:
Solaque Romano succumbat Roma furori.


ORATIO CATILINAE,
Milites suos ad pugnam cum Antonio hor-
    tantis.

HOc stamus, Fortuna, loco; nec patria segnem
Experiere Ducem. pressi servire Quirites
Si cupiant, mihi bella magis, tentandaque ferro
Libertas, ac fama placent. plus deside vita
(5) Clarescet morientis honos. si dura secundos
Sucessus mihi fata negant, at fortibus ausis
Et coeptis illustris ero. spes sola triumphi
Audacem intrepidumque facit. non Consulis enses,
Non metuit mandata Patrum, qui ficta Senatus
(10) Nomina, qui cunctis trabeas Latiasque curules
Deberi ratione putant. cur tota Catonem
Roma tremat? cur Ausoniae terrisque superbus
Arpinas mandata dabit? cur horreat orbis
[p. 464]
Pisonem, Catulumque, & ditis jugera Crassi?
(15) Hoc plures, Romane, sumus. cur tanta potestas
Paucorum, cur tota manet? nos sanguine eodem
Aeneadum stirps clara dedit. non Romulus illis,
Non solis Mavors pater est, nos semine ab illo
Fluximus, & veterum titulos servamus avorum.
(20) Cur aliis diti turgescant scrinia censu?
Paupertas nos saeva premat? stipendia gentes
Penditis, hi rapiunt. dant vectigalia reges,
Dat populus, nos aera gravant, alienaque perdunt
Nomina. nos, tetrico passi sermone repulsas,
(25) Iudiciis debemus opes. illustribus illi
Imperiis totum stringunt sub fascibus orbem;
Obsequii nos cura manet, famulique laboris
Deprimit officium. nostris Respublica jussis
Cur parere neget? cur me, cur, patria, cives
(30) Despicis hos, tantisque indignos credis habenis?
Ludibrium tibi Roma sumus, contemtaque turba
Negligimur. praeeunt aliis antè ora secures,
Hos grandis praetura beat: locupletior istos
Illustrat quaestura patres: rapit ille sacrorum
(35) Iura sibi, & circum pendentibus insula vittis
Circumdat gemmata caput: fastigia laudum
Terrarum dictator habet: timet ipse tribunos
Consul, & emeritas aquilas emancipat alter.
Nos numerus sumus, & viles contemnimur umbrae,
(40) Degeneresque animae. Pariis exstructa columnis
Limina conspicitis passim: nos paupere tecto
Claudimur. ingentes sternunt sestertia montes,
In fluctus jam luxus abit; rabiemque profundi,
Oceanumque patrem Romana superbia vinclis
(45) Alligat. En coelo sublimia saxa minantur,
Stultitiaque petunt Superos. nos indiga rerum
Pauperies, atque aeris inops affligit egestas,
Et scelerata fames. num vos hac sorte novercans
Progenuit natura parens? hac vivere tristes
[p. 465]
(50) Conditione cupit? ferro decreta Deorum
Rumpite, praescibat fatis industria legem;
Et quales nos esse volunt, non esse velimus.
Audaces sors ipsa juvat, quin imperat astris
Sedulitas, & cura vigil. jam desinit esse,
(55) Cui dolet esse, miser. patimur, servimus inertes.
Macti animis, subeat tanti fiducia regni,
Et Latii decus, & potiundae gloria Romae.
Vos patriae tangat pietas, & dulcis amoenae
Libertatis amor; multi spes erigat auri
(60) Languentes animos. leges calcate timendas;
Quemque suae rapiant generosa in praelia causae,
Sed potior merces. haec belli praemia prostent
Antè oculos, magni vobis augusta Senatus
Nomina, & hos ipsos Tulli promittite fasces.
(65) Dux, milesve siem, nullo discrimine habebo.
Dicite me socium: tanti collega laboris
Aggrediar clarum facinus, flammisque penates,
Ense viros, dominosque ulciscar Roma superbos:
Aut signate ducem. patriae devota saluti
(70) Bellatrix est illa manus. qui militat ensis,
Militat hic vobis. hic Divûm vindicat aras
Perdendoque dabit vitam; per funera, caedes,
Ad magnas grassatur opes, avidusque cruoris
Sanguine restituet patriam. jam tecta, penates,
(75) Rostra, lares, nostraque ruant Capitolia dextra.
Nobilitas invisa cadat, feriantque curules
Tela, nec à claris revocetur fascibus ensis.
Libera mutato gaudet sic Roma renasci
Consule, sic pulso dabitur pax tuta Senatu.
(80) Ite viri, Latiisque truces occurrite castris,
Victores sperate Deos. jam fortibus esse
Expedit, ignavis noceat. jam parcere cives
Civibus hora vetat. veniam clementia victrix,
Sed post bella, dabit. primas audacia partes
(85) Effrenisque furor teneat. discrimina, poenas,
[p. 466]
Exitium, mortes timeant, quos arguit atrox
Causa reos. quotquot metuunt, jam proxima morti
Regna tenent, solusque timor pars certa pericli est.
Nec spes ulla fugae est. gemino circumdamur hoste,
(90) Stant sterili mea castra loco, fastigia circùm
Aeriae attollunt Alpes. hinc signa Metellus
Gallica, parte alia adversis Antonius armis
Bella movet. stricto sternenda est semita ferro,
Visque viam inveniet. certae momenta salutis,
(95) Qui pugnabit, habet. quod si moriemur, inultos
Turpe mori. cernat populi ferale cadaver
Roma sui, madeatque suo quoque sanguine, quisquis
Hunc bibet, & belli ploret dispendia victor,
Vindictaeque furor manes descendat ad ipsos.


IN NUPTIAS
Amplissimi, doctissimique Viri, PETRI
        C. HOOFT, Poëtae Batavi, ac in Tragico
        dramate summi, secundum Sponsi.

HActenus à tragico Vates celeberrime cantu
Idalium meditaris opus; grandemque cothurnum
Exuis, & Paphiis dissolvis tempora curis.
Iamque truces iras, & saevi crimina Velsî,
(5) Ultoresque Deos, caligantesque profundae
Tisiphones thalamos, excitaque sedibus imis
Numina; confossumque Ducem, tantoque piandum
Funere flagitium, tot tristis nomina scenae
Dediscit tibi Musa loqui; tenerumque Diones
(10) Ingenium, moresque procans addiscit amantum.
Ad soccum deflectit Amor, cupidisque maritam
Occupat officiis; nec jam tua fecibus ora
Dedecoras, vultusque tuos abscondis in illis:
Sed cunctis noscendus ades, pulchroque decorus
[p. 467]
(15) Corpore fragrantes thalamis inspergis odores.
Non fusis per colla comis, verbisque severis
Machtildem praebes populo. stant lege capilli,
Comtaque caesaries, & laetae frontis honores,
Pellacesque oculi, vocesque in amoribus aptae,
(20) Atque inter molles lucentia lumina risus
Efformant geniale caput, Sponsumque loquuntur.
Non Thespis tibi verba gravis, moestumque tragoedo
Dictat epos, sed blanda suos Cytherea lepores
Suggerit, & festo resonant proscenia cantu.
(25) Flebilis orchestrae facies & pulpita laeto
Mutantur funesta thoro: nec vestra loquacem
Admittit cortina chorum: quin fabula solùm
Actores capit ista duos, longeque remotus
Hac scena spectator abest. sic omne tenebris
(30) Officium moderatur Hymen, positoque pudore,
Iam tibi, jam Sponsae sociandos dividit actus.
    Dum loquor, ecce gravi regina Tragoedia gressu
Ingreditur, foribusque meis sese altior infert,
(35) Sed priscos exuta habitus: non longa trahebant
Syrmata funereae vestes, piceasque rotabat
Dextra faces, qualis furias recitavit Orestis,
Aut Hecubam fari docuit, dirumque Thyesten.
Utque per Aonios spatiantem suaviter hortos
(40) Me videt, atque aliquam capiti praetendere laurum,
Nec vatum aversum studiis, Batavique poëtae
Ludere per thalamos, totamque arcessere Cyprum:
Et nostrum, Barlaee, tuis intexe Camoenis
Carmen, ait; Clarios à me pater Amstela fontes
(45) Accipiat, Pimplamque suis permisceat undis.
    Diximus Aegysthi facinus, spretamque Pelasgo
Colchida, & ingenti Troas subnixa cothurno
Per me bis raptam fuit execrata Lacenam.
Dicta mihi Phaedrae rabies, incestaque mater
(50) Hippolyti, fictisque stuprum mentita tabellis.
Hoc dedimus sceleri precium, famaque nepotum
[p. 468]
Vivit adhuc crudelis amor, foedosque Hymenaeos
Fundunt perpetuae ventura in secula chartae.
Iam libet in castum deducere carmina lectum,
(55) Et vatem cantare meum; scenaeque magistrum,
Grandiloquamque suis animam donare Batavis.
Undique jam festis collucent atria tedis,
Et picturatis fulgent spatiosa tapetis:
Molle lyrae blandumque sonant, dum suscitat ignes
(60) Sponsus, & ad veteres subridet Sponsa labores.
Illa maritali, tunicas discincta, cubili,
Et voti jam certa jacet, pictoque sub ostro
Tota latet, nisi quà roseis formosa labellis
Ora micant, spectantque virum. non ulla beatos
(65) Stringunt vincla pedes, nec gemmea serta cubantis
Colla gravant. fluidas laxavit fibula vestes,
Ut sic virginitas possit deprensa timere.
Nev timor omnis abest illi, sed docta timorem,
Castigat matrona suum, discitque pudere
(70) Cum ratione pudor. lachrymas non fundit inertes,
Non simulat bis nupta metum, sed lenis amari
Se patitur, lectique licet reverentia cordi
Insideat, placet illa tamen, petiturque voluptas,
Quae neque Scipiadum matres, sponsamque Catonis,
(75) Andromachesque thorum, majestatemque Deorum
Dedecuit, quamque ipsa Iovi non exprobret uxor.
Hippomenes illam si sic spectasset amator,
Optasset se posse frui, pernixque virago
Languidius dilecta foret: Briseida Achilles
(80) Sperneret, infidis fugeret Leander ab undis,
Nec quicquam chara Patroclus in Iphide pulchrum
Esse putet, Thisbenque suus dimittat amator,
Nec Phoebus Daphnen, nec Gnosida Bacchus amaret.
Stant ternae circùm Charites, natasque sub Ida
(85) Adspergunt thalamo violas, costumque, rosasque,
Cinnamaque, & quidquid messes missere Sabaeae,
Almaque odoriferis donavit flatibus Eos.
[p. 469]
Gestibus Euphrosyne blandis irritat amorem,
Et pulchras resoluta comas, nudata papillas,
(90) Lene salit. juxta modulis coelestibus Aegle
Furta canit Paridis, Batavae jam Phyllidis ignes,
Auriacique faces, vel qualis nuper ab hoste
Ille redux, victi spoliis insignis Iberi,
Obvia ab Ameliae decerpserit oscula labris.
(95) Tertia Pasithee dextris innexa sororum
Conjugibus sua fata canit: fecundaque lecti
Otia, nec moestis temerandos solibus annos.
Parte alia lentis deducit flamina fusis
Praescia fatorum Lachesis: caetusque per istos
Omnis Pieridum currit chorus, ipsaque dum se
(100) Melpomene multùm Sponso debere fatetur,
Ingeminat geniale melos, facundaque narrat:
Heleonora quibus possit contendere donis,
Amstelias praegressa nurus, quae gratia vocis,
Quantus in ore lepos, quae circumfusa facultas
(105) Ingenio, quales formet prudentia mores,
Quàm thalami veneranda fides: ut nescia fuci
Candida simplicitas cunctos intermicet actus,
Ipsa leves manibus stringit Cytheraea sagittas,
Telaque, queis vatum potuit laesisse maritas.
(110) Hanc circum pennata cohors, atque omnis amorum
Turba volat, gratisque onerat connubia donis.
Pars offert festiva jocos: pars altera risus,
Et doctos in amore oculos: pars blanda Secundi
Basia: pars magno cantatas Caesare quondam
(115) Mellifluas largitur Apes: pars carmina Catzî,
Pars bellatoris modulos, lususque Reali
Antè pedes posuit: pars desudata ministrat
Otia Constantis Batavi. jacet illa, stupetque
Munera tot Divûm, atque oculos ad singula confert.
    (120) At tu, grande decus patriae, cui sidera transit
Ardua vis animi: cui nil facundia tritum
Aut loquitur vulgare, tuis qui verba Batavis
[p. 470]
Praeformas, farique doces; qui proximus undis,
Oceanique inter strepitus & regna, cothurnum
(125) Induis, & tragico metiris pulpita gressu,
Ad laudes assurge tuas. si Graja Sophoclem
Terra tulit, tu Belgarum proscenia genti
Sternis, & aequoreis praebes spectacula terris.
Tu, sibi quem vellet jam Gallia moesta renasci,
(130) Henricum doctè celebras, tu praelia scribis,
Iam belli, jam pacis opus, tantique verendum
Principis imperium, clarosque edisseris ausus.
Nunc aliud tibi dictat amor, nunc conjugis Hymen
Exigit officium. detersis fecibus, ora
(135) Myrtus amica tegit. veteres, Vir magne, furores
Concipe, Vesper adest; dilataque gaudia rursus
Auspiciis ordire novis; exercita mox te
Sentiat esse virum conjunx: titulisque parentum
Illustret fecunda domum. sic vita duorum,
(140) Istaque, sed laeto, tibi plaudat fabula, fine.


PROPEMPTICON,
Ad Ornatissimum, praestantissimumque Iu-
    venem, IOANNEM SCHOTERBOS,
    Convictorem meum, cum Britanniam
    adiret.

SIccine Battavicae charissima corcula terrae,
Et natale solum, nec fastidita tuorum
Nomina, maternosque lares, & littus amicum
Deseris? & toto divisos orbe Britannos
(5) Belgarum securus adis? vocat aequor euntem,
Naiadumque chorus vitreis te vectat in undis,
Sedibus avulsum patriis. & nobile pignus
Excipit infidâ fragilis fortuna carinâ.
Hîc medios inter fluctus, dum regna Deorum
(10) Adspicis, & celso rutilantes fornice flammas,
Non ultra arboreis viridantem frondibus Hagam,
Sed maria ampla vides: non magno Principis arces
Sed formidatas inimico in littore portus,
Hostilesque rates Morinûm, & feralia cernis
(15) Classica: non inter tumidos Academia fluctus
Apparet; non illa domus, quâ saepe solebas
Sobria convictor partiri prandia mecum,
Nec multum dubiis obsonia poscere mensis.
Ante tuos oculos grandes jam corpora Phocae,
(20) Aut pistrix squamosa movet, vel turgida spectat
Carbasa, quasque suis oneravit mercibus Eos,
Aut redolens Aurora rates, pro matre salutas
Thetida, & absentes quoties subiere sorores,
Spectantur tremulis Nymphae Oceanitides undis,
(25) Et Nereï lasciva cohors. jamque aequore in ipso
Miraris magni miracula plurima mundi;
Ut refluis Neptunus aquis subsidat, & amplos
Distendat vis coeca sinus: cur pocula Triton
Salsa bibat: quo Luna regat moderamine fluctus,
(30) Et sibi praescriptas metuat transcendere metas
Ingentis rector pelagi: quo numine in Arcton
Dirigat incertas virtus magnetica puppes:
Unde fluant ipsum terrentia flamina tiphyn,
Et redeant toto tranquilla silentia ponto,
(35) Alcyonumque dies. illic flamantia noctu
Sidera, & errantes aeterna lege tueris,
Demerso jam Sole, Deos: ut magnus in orbem
Orbis erat, proprioque adversum lentius axe
Corpora nitantur septem, cur cornua languens
(40) Vertat in occasum, mox crescens vertat in ortum
Cynthia: quid rutilos maculis deturper honores:
Nunc totos spissa involvat caligine vultus,
Astraque retrogrado faciat procedere gressu.
    Haec ubi perpendes tacitus: mihi dicta revolves,
(45) Et praelecta tibi veteris suffragia secli,
Et Grajae decreta scholae. tunc fortè subibit
Barlaei vox rauca tui, clamataque nostris
Dogmata porticibus, doctique oracla Lyceaei.
Mox ubi te Celtas inter littisque Britannum
(50) Aura feret, Batavis quondam celebrata triumphis
Aequora, & Hesperiis inimicas classibus undas,
Et debellatorum Belgis mirare Philippum.
Hic mersae periere rates: hic vecta carinis
Baetica castra jacent: hic bellatricia rostra,
(55) Veliferasque arces, tot transtra minantia coelo
Disjecit gravis ira Deûm, portusque remugit
Iccius, & vasti tremuerunt regna profundi.
Tunc patriae fortuna tuae, causasque tuorum,
Primaque felicis subeant molimina belli,
(60) Armaque, quae nostris peperunt otia Musis.
At postquam fessam fundaverit anchora puppim,
Et certus telluris eris; Tamesina viator
Oppida, & insignem sceptris regalibus urbem
Laetus adi, regumque domos atque atria specta,
(65) Et mihi cantatas Caroli venerare tiaras.
Suspice Pieridum columen, quo dante, beatum
Aurea iampridem lassarunt pondera vatem,
Et lauro potiora tuli, cunctaeque canenti
Sordescunt hederae, &, doctorum praemia, frondes.
(70) Hic sua Romulidûm posuit tentoria ductor,
Et bellatrices aquilas; sensitque Quiritum
Imperia & Latios generosa Britannia fasces.
Ille permixtam peregrino Saxone gentem
Adspicies, pulchroque procul candore nitentem
Oxonios etiam colles, montanaque circum
Pascua, regalesque scholae, & docta videbis
Limina Pegasidum, nec non, custode remoto,
Lanigeros errare greges; ut viscera terrae
(80) Subruat, & pallens scrutetur dextera stannum.
Sic novus externis haerens in sedibus hospes
Et mores hominum, & populorum crimina disces;
Quid faedum factu, quid cum ratione sequendum,
Quid magis expediat, quid possit inutile credi,
(85) Optimaque in patrios referes exempla penates.
Grande decus Iuvenum, propera felicibus Euris,
Et longum, dilecte, vale. tibi vota secundet
Aeolus, & faciles impellant carbasa venti.
Ille tibi frenet Cauros, Austrosque catenis
(90) Stringat, & Arctois Zephyros emancipet undis.
Nulla tuam vel Scylla ratem, vel coeca Charybdis
Sorbeat, aut dirae sidus ferale Lacenae
Fulgeat. iratum placabunt verba Tonantem,
Maternaeque preces, & si quid carmina possunt,
(95) Illa etiam coeli poterunt lenire furorem.
Si minus illa juvant, saltem secura per aequor
Inveniet doctrina viam, perspectaque Divis
Ipsa tibi tua jam probitas, laudataque virtus
Sternet iter. coelum, tellus, mare, ventus, eunti
(100) Cuncta favent, facilisque tibi se commodat aether.
Hoc unum primumque precor, seu portus habebit
Incolumem, Tamesisque suas te ducet in urbes,
Seu procul à patria tumidis jactaberis undis,
Seu quadrupes te tollet humo, seu tergore suras
(115) Tectus eas, feriantque tuas calcaria calces,
Seu sitias, seu pocla bibas, seu Vespera fessum
Excipiat, vigilesque tibi matura caballos
Aptat; ut absentis (nec enim labor iste gravabit)
Digneris meminisse mei, nec vilis amici
(110) Ingenuos memori verses in pectore vultus.


Ad WINANDUM RUTGERSIUM,
    Philosophiae laurea donatum.

                CARMEN IUVENILE.

ULtima Palladii sumunt exordia fasces,
Cum trabeis crescunt tituli, rursusque triumphans
Ardua Pierios lassat Sapientia colles.
Et jam Pegaseo late venerande Senatu
(5) Doctrinae delubra patent, foribusque Minervae
Inclyta victrices suspendit Leida coronas.
Tuque ô, qui patrium claris virtutibus orbem
Illustras, tantos inter spectande triumphos,
Rutgersi, procedis ovans, ac judice Phoebo
(10) Proveheris, signasque novis insignibus annum.
At non indecorem claris te, magne, Sophorum
Inferis ordinibus, nec te veniente dolebit
Auriacae regina scholae; per grandia rerum,
Per clausos naturae obices, per quicquid ubique
(15) Scire potest mens docta, vel ignorare recusat,
Vadis iter laudum, & vastas diffusa per artes
Irrequieta suos virtus exuscitat ignes.
Prima tibi gravibus trita est discursibus aetas,
Et sapuit de matre recens. tibi contulit idem
(20) Ingenium vitamque dies. praesaga futuri
Ardua mens, vix passa parem, festinaque laudum,
Impatiensque morae, socias vigil antè cohortes
Vertit ovans. semper Pallas perspecta priores
Urget, & à tergo venientum despicit agmen.
(25) Mox ubi firmarunt pleni praecordia sensus,
Agnovit natura suum, complexa ministrum
Foecundo matrona sinu; mundique labores,
Hinc varios animae genios, hinc fertile terrae
Ingenium, tot rerum obitus, tempusque locumque,
(30) Materiaeque informis opus, miranda Deorum
Atria, & aurato rutilantia sidera vultu,
Prodidit, & magno dominum dignata theatro
Abdita tantarum patefecit semina rerum:
Quis celsi convexa poli, quis limina Divûm
(35) Sustineat versare manu: cur cornua Phoebe
Mutet, & auricomi velox vestigia fratris
Ponè premat: nunc ipsa prior contendat in ortum:
Nunc societ dirimatque faces, medioque recedat
Aethere: corporibus quae sint elementa caducis:
(40) Quam distet natura Deûm; quae cognita monstrent
Angelicos documenta choros: quam discrepet orbe
Angulus, & pulchro vitium secedat honesto.
Non ita judicio Minos commissa severo
Factaque fortunasque animarum & crimina discit,
(45) Nec vitae pars ulla perit: sed tempora curis
Cuncta vacant divisa suis. quos otia perdunt,
Non credis fluxisse dies. si praevia Solis
Nuncia purpureo Pallantias exit amictu,
Tot mundi secreta legis; si vesper Olympum
(50) Induat, emerito subducens lumina mundo,
Te tuus urit amor. vulgoque ereptus, & umbris,
Adspicis aeternis habitatas mentibus arces.
Iamque tibi fessam firmaverat anchora puppim,
Cum titulis decorandus ades, generosaque sprevit
(55) Privatos doctrina lares, testisque laborum
Leida fuit: cum jam trepidum gavisa Sophistam
Risit, & exactis clamavit pilea curis.
Palladii stupuere senes, attentaque Phoebi
Conticuit domus, & sancti delubra Senatus.
(60) Tam celer ingentes explevit cursus honores.
Currus Pegasei strident, Sophiaeque curules
Approperant, gestitque novo jam vindice Pallas,
Ingenii mirata decus, tantique superbum
Pectoris officium, doctaeque exorsa juventae.
(65) Quare age Socraticos inter celebereeima coetus,
Scande triumphalis culmen venerabile sellae,
Edita mens, proceresque inter spectanda togatos
Iura superba tene. geniis donata Sophorum
Principibus, magnis animum nunc laudibus exple
(70) Victor, & aeternas capta tua praemia lauros.
Panduntur laudum portae, tibi buccina mugit
Pegasidum, festoque fremit tibi carmine vates,
Nec tanto dubitat plausum conferre triumpho.
Ante tuos currus doctae septem ordine divae,
(75) Quarum barbaricas solertia despicit artes,
Incedunt, gratoque ducem sermone salutant.
Prima Palaemonios ostendens virgo labores
Ingreditur, calathisque effundit lilia plenis,
Phocaeis allata iugis. hanc pone sequuta,
(80) Amplificam pandens chlamydem, Facundia palmam
Explicat, & suavi solvit praeconia voce.
Mox contracta subit Ratio, quartumque Galeni
Ridet opus, tanto destructum praeside diva.
Hinc quae discreti disponit munia quanti
(85) Ad numeros dea vota facit, Pyliamque senectam
Suppetat, & seros excurrens nomen in annos.
Quam radio totum describens gentibus orbem
Insequitur regina, tuosque expandit honores,
Et vastum laudis spacium. tibi sidera sexto
(90) Ordine & ipsa Deum designat tecta virago.
Ultima dulcisonis victori concinit hymnis.
Felix, cui tantae praeconia ferre catervae,
Et precium coeleste datur, cui docta dearum
Agmina, & Aoniae despondent vota puellae.
(95) Nec tamen immodicus proprii jactator honoris
Aspectandus ades. generosa modestia laudem
Dissimulat, titulosque sibi mens candida demit,
Quos pudibunda capit. non se meruisse fatetur
Quisquis adnuc nescire putat, geminosque triumphos
(100) Victor agit, quicunque suos dum perdomat hostes,
Demissa se mente domat, lauroque togaque
Fit minor, & tumidos calcat bis victor honorem,
At tu Battavicae qui surgis gloria gentis,
Emeritus mundi studiis, castrisque Minervae,
(105) Thura Deo laudesque refer; perolve Tonanti,
Qui novus intrabis Christi delubra sacerdos,
Vota precesque tuas. jam te coelestia poscunt,
Et sancti vates, & primae sensa loquelae,
Ipsaque Relligio. sophiae descendit theatris.
(110) Sat mundo terraeque datum: desueta prophanis
Una Palaestinos mens sacrosancta prohetas
Imbibat, & magnum destillet ab aethere Christum.


IN OBITUM
Laudatissimae matronae MARIAE de ION-
    GHE, Uxoris amplissimi praestantissimique
    viri LUDOVICI KINSCHOTII.

COnjugis extinctae cineres, raptumque cubili
Pondus, & irrigatis madidas ploratibus urnam
Dum quereris, Kinschote, tuis dissolvor in undis.
Et mea ferales humectant carmina guttae.
(5) In foribus fumant taxi, nigrumque reducit
Immitis Libitina diem. stat triste feretrum,
Plutonisque domos, & quo propellimur umbrae.
Laxat terra sinus, atratis limina squallent,
Porticibus, partesque dolor se fundit in omnes,
(10) Et mediis lacrymant etiam tibi marmora tectis.
    Conjunxit Cytherea duos, divellit amantes
Parca ferox, visumque istâ de conjuge summis
Dissentire Diis. rapit inclementia Fati,
Quam thalamo donarat Hymen, tenerosque per annos
(15) Occursat Veneri Lachesis, tedaeque recentes
Praeluxere rogo. vix nomen dulce mariti,
Vix notum tibi dulce patris; vix blanda Diones
Otia, & insolitos lectus persenserat ignes,
Cum frigus lethale subit, sociamque thorumque
(20) Corripit, & primos mors interturbat amores.
Qualis in Hesperidum cum pulcher amaracus horto
Occidit, & rosei pallent ante ora calores,
Avulsum cum virgo rapit, vel saevior Eurus
Discutit infestis vernantia culmina nimbis:
(25) Talis erat Mariae vultus, cum posceret illam
Iuppiter, & pulchrum secuit Proserpina crinem.
Scaldiacae flebant matres, ubi Iunia primos
Extulerat mundo claris natalibus ortus,
Atque alibi sensere mori. circumflua cunis
(30) Nereidum genitrix tanti quoque conscia luctus
Ad tumulum festina stetit, fluctusque propinquos
Et totum in lacrymas fudit mare. flebat & ipse
Scaldis, & aequoreis moestum caput abdidit undis.
At Zirizaea piae spectans lamenta sororis,
(35) Iam Superos jam fata dolens adversa vocabat,
Et circumfusis spargens suspiria campis,
Tristia tingebat lymphis rorantibus ora.
Quin etiam Fauni & Dryades, Haganaque circum
Numina, ut ereptam senserunt Phyllida terris,
(40) Quam toties Pan est, toties veneratus Apollo,
Et quam Mattiacae toties cecinere Camoenae,
In latebras fugêre suas. at pastor Iolas,
Ille thori consors, nec jam solamen amantis,
Ibat egens animi, veluti cum pignora plorat,
(45) Et raptos faetus densâ Philomela sub umbrâ,
Aut velut aëria turtur suspirat in ulmo,
Cum viduos luget thalamos, nec compare gaudet
Solus, & invisae queritur dispendia lucis.
Nec minus & Charites illam flevêre sorores:
(50) Nam Charitum fuit unus amor. flevêre Cupido,
Et Venus, ac fractis damnarunt spicula nervis,
Et lecti genialis opus. flevêre Napaeae,
Flevit Hamadryadum chorus, & quà vidit euntem
Silvarum pater, aut per pascus rura vagantem,
(55) Tristior ex ipsis sonuit convallibus Echo.
Deliciae tot matrum, & magno nata parente
Filia, dilectas inter speciosa sorores,
Fatorum jam lege cadit, nec dulcia vitae
Gaudia, nec solito semet concedot amanti.
(60) Quae roseae rubuere genae, jam pallida mortis
Insedit facies, & quae vigilantia laeto
Lumina consuerant nuper placuisse marito,
Clausa latent. nec lingua suas facunda per artes
Flexanimas iterat, Kinschoto judice, voces,
(65) Aut loquitur praecepta domus, famulisque modeste
Imperat, aut curas alacris se vertit in omnes.
    Fare age, num talem jactes Zelandia terris
Te genuisse tuis? virtutum pectore cujus
Credidimus coiisse choros, totamque recondi
(70) Pallada, faemineumque decus. si gratia formae
Quaeritur, emicuit major reverentia morum,
Et victae non fictus honos. si candida laudi est
Simplicitas, vicit longè prudentia, sexu
Digna suo. placidae generosa modestia menti,
(75) Eloquioque lepos, & meditissima fandi
Suada fuit, Paphioque pudor se miscuit igni
Egregius, thalamoque fides infracta reluxit.
    At tu jam lacrymas inter luctusque tuorum,
Kinschoti venerande, tui dispendia lecti
(80) Consiliis solare piis. si marcuit ille
Flosculus, & tenero conjux contabuit aeco;
At nunc Elysios campos, sedesque pererrat
Aethereas, ubi perpetuâ jam plena juventâ
Vivit, & aeterno juvenescens Iunia Christo,
(85) Non unquam moritura, viret; nec languida spectat
Membra fatiscenti robur subducere vitae.
Interea tumulo violas, hederamque, crocumque,
Purpureasque rosas, & suave rubentem hyacinthum,
Cinnamaque adsperges, ut gratos ventus odores
(90) Excitet, & possit sic ardere sepulcrum.


Eminentissimo Cardinali RICHELIO, cum
    Hymnum in Christum ipsi offerrem.

MAgne Heros, illustre tuis decus addite terris,
Ingentis columen Regni, firmumque tiarae
Robur, & Augustae Praesul venerabilis Aulae:
Dum mea semideûm turres, & limina Regum
(5) Calliope pudibunda subit, nec longius audet
Ferre gradum, pavidaeque tremunt ad Lilia Musae;
Indulge tua verba mihi, cupiasque Poëtae
Paulisper non esse gravis; dum sceptra, deosque
Alloquor, & dignas soliis facundia voces
(10) Nescit, inexpertae donet tua gratia linguae
Eloquium, timidasque juva sermone Camoenas.
    Non hic Argolicis minitantem incendia castris
Hectora, Priamidasque leges, non flebile fatum
Andromaches, Phrygiasque nurus, non subruta Regum
(15) Imperia, aut veteris miseranda incendia Byrsae;
Nos canimus majora, Deum, & servantis Iesu
Natales, obitusque & magni encomia Christi,
Terrarumque illustre caput. quo vindice mundo
Parta salus, coeloque decus, victique fuere
(20) Et Phlegethon, Erebique furor, turbataque Ditis
Atria, Tartareaeque domus. Si docta vetustas
Callimacho modulante, Iovem, dominumque trifulci
Fulminis, & profugum cecinit mentita Tonantem;
Si Phoebus, vectusque suis à Lyncibus Euan,
(25) Si mollis Regina Paphi, interpresque Deorum
Egregio sub vate tument: si concinit Hymnos
Moeonii mens alta senis, vatumque furores
Numina sunt, & tanta refert praeconia mendax
Relligio; Regem potius te, Christe, canemus,
(30) Nos potius memorare tui primordia partus
Conveniet, miserasque vices, clarumque triumphis
Nomen, & aethereos inter venerabile coetus.
    Ecce per immensas supplex Ecclesia terrs,
Ad Cunas, seu prona, ruit, praesepe salutat
(35) Principis, & sanctae veneratur pondera Matris,
Et visum sub carne Deum. non altera Vatem
Vis agitat, pigrumque jubet se tollere mundo.
Atque inter sacra solennia gaudia turbae
Privatos miscere sonos, procul ite profani,
(40) Nulla quibus grandi fulta est fiducia Christo;
Nec satagit credenda fides, fruiturque futuro.
Hunc pietas, hunc nixa bonis coelestibus hymnum
Corda legant. Tuque ante alios, quem purpura, virtus,
Relligio, doctrina, labor, prudentia Regis,
(45) Segregat, & magni suffulcit gratia Regis,
Borboniique fabor, Richeli, ne carmina sperne
Ingenti sacrata Deo, possitque mereri
Materies veniam Vati, dictusque Redemptor
Palladium commendet opus. Si longa quietae
(50) Bella tuae tulerint jamdudum incommoda menti,
Hic pacis consulta leges. Si Martius horror,
Tympanaque, & rauco resonantia classica cantu
Turbarunt studiosam animam, solatia curis
Invenies hic certa tuis. Si mitia semper
(55) Iussa probas, victaeque cupis miserescere gentis,
Exemplo Tibi Christus erit, qui parcere mundo,
Et miseris voluit clements ignoscere terris.
Sin procul à regni studiis semotus & aula
Emeritum Superis animum, coeloque redonas,
(60) Et jam pendentis subeunt suspiria Christi,
Iam nullus morientis honos, jam sordida tabo
Vulnera, & innocui conspersum sanguine corpus,
Liventesque manus, & quod latus hauserat hasta,
Perfossique pedes, & prono languida vultu
(65) Colla, & in excelso minitantes vertica spinae:
Hîc eadem, Dux summe, leges. hîc tota malorum
Scena patet, tantosque obitus edisserit author.
    Excipe, sed facilis, Druidum clarissime gentis,
Hoc opus, & placidus nostris allabere votis.
(70) Fac mea regales contingant carmina dextras,
Fac oculis sint visa piis quibus adspicit aequus.
Sidera, & hunc ipsum spectat Lodoïcus Iesum.
Sic faveant Tibi sceptra, diu, sic annuat aether
Conciliis, sic tuta tuis flagrantis curis
(75) Lilia Gallorum populis, Batavisque supersint.


IN NUPTIAS
    Amplissimi Viri THEODORI GRAEF.

ITe graves ferro clypei, galeaeque, ducesque,
Et quicquid, Bellona, probas. Tu saeve facesse
Mars pater, & Paphiis furalia praelia belllis,
Et facibus secerne faces, atque ignibus ignes,
(5) Non ego jam Sylvae muros, non subruta flammis
Tot circum castella canam, non matribus arma,
Detestata piis, crudaque incendia pugnae.
Molle melos Citherea cupit, levibusque Camoenis
Dici Cypris amat; grandesque exosa cothurnas
(10) Gaudet Acidalio thalamos percurrere socco.
Ille mihi quondam Sophia deductus in hortos
Virginis os tenterum, & blandae promissa puellae
Cogitat, insolitoque furens incanduit aestu.
Tu celerem in flammas juvenem Sapientia dictis,
(15) Consilioque juva, vellem prudenter amari,
Quam jam Sponsus amat. vellem sapienter amari,
Cui debet se Sponsa, virum. sine lege maritum
In thalamos inferre faces, insania lecti est.
Vestigant secreta Duces, bellique labores,
(20) Ut neceant praevisa minus. discrimina Nerei
Navita, & in coeco scrutatur saxa profundo,
Ne noceant occulta rati. tu pectore, Gravi,
Dum Cyprum, totamque Paphum, Gnydiique recondis
Arma Dei; primoque ferox incumbis amori;
(25) Barlaei praecepta tui, monitusque suaves.
Accipe. Iamque gravis credas commenta Lycei
Insanire tibi, tetricos mitescere vultus
Doctorum, & rigidae dici convitia barbae,
Graiaque Romanis impleri pallia nugis.
    (30) Formant cuncta virum, docent maritum
    Coelum, sidera, terra, pontus, aër,
    Occultumque aliquid thoro loquuntur.
    Saturnus gravis incubat cubili,
    Emollitque senem sereniore
    (35) Vultu Cypris, amicior puellis.
    Promittunt sobolem, negantque stellae,
    Promittunt facilem negantque Sponsam,
    At non ista, minantiumque duros
    Moratur sapiens Deûm labores.
    (40) Astris imperat, applicatque lecto
    Totum Zodiacum sagax amator.
    Et quibus ratio faces ministrat,
    Mens exercita, masculumque pectus,
    Coelum, sidera, terra, pontus, aër,
    (45) Totum prospera donat Universum.
    Haec dum remisso disputamus otio;
    Foris sub ipsis praeliatur Alpibus,
    Et signa tollit praepotentium furor.
    Domi triumphos, fracta Rheno cornua,
    (50) Mosamque victum, fataque indomabilis
    Miramur urbis. ire retro Caesarem,
    Aquilas fugari, latiorem Marsacum
    Frontem receptis explicare finibus.
In Batavis, tu noster, amas, primusque tuorum
(55) Ordiris, Theodore, virum. dulcissima res est
Conjugium, conjuxque tibi. post bella, necesque
Tranquillum meditaris opus. dispendia mundi
Tanta cupis sarcire pater, belloque cadentes,
Pro patria, reparare animas: proferre nepotum
(60) Nomina. Virginitas, & Virginitatis honores
Sordent cuncta tibi. pudor est, sine conjuge, primos
Effluxisse dies, pigram traxisse juventam,
Et magni genuisse nihil. Nunc verba mariti
Ingemmat Bickaera tibi, mutataque de te
(65) Adsuescit matrona loqui. sic Portia fecit,
Cum sua in ingenti defigeret oscula Bruto.
Nec sapuit Drusilla magis, prudensque Serenae
Pectus, & Augusto recubans Vipsania lecto.


IN NUPTIAS
SECUNDAS,
Amplissimi Viri, D. LUDOVICI à KIN-
    SCHOT; Et Nobilissimae Virginis, D. CA-
    THARINAE HESSELT à DINTER.

KInschoti, si vestra Deos jam gaudia tangunt,
Si totus tibi sudat Amor, si tela Cupido,
Et pharetras arcusque parat, pronisque Dione
Militat officiis; & jam genialia fulgent
(5) Limina, & accensis collucent atria tedis;
Egregiasque domos Procerum, mensasque trabesque
Barbaricae insternunt vestes; si porrigit Hebe
Pocula, ludit Hymen, festos Lucina penates
Permeat, atque iterum votis adsuescit amantis:
(10) Fas erit, hoc inter Divos & numina, Phoebum
Accinuisse tibi, propiusque accedere vatem.
Sic ubi Neptuno se miscuit Amphitrite,
Aut pulchrae Thetidis thalamum conscendit amator
Emathia columen Peleus; cecinisse poëtas
(15) Fama fuit, cecinisse Deos; totumque cubile,
Et Larissaeos Musis strepuisse recessus.
    Expetetur nova Virgo tibi, cui plena tumescit
Virginitas, vultusque nives candore lacessit,
Ut credas sic esse Deam. vix matris amicae
(20) Blandula decessit gremio, metuensque futuri
Adspectat tremebunda virum, flentemque puellae,
Et rerum gnarae matres solantur euntem.
Non tibi Scipiadum genitrix, non mascula Bruti
Porcia, vel grandi placuit Cornelia mater
(25) Nixa supercilio. poscis rorantia labris
Oscula, turgidulos oculos, viridemque juventam,
Lacteolasque genas, & frondescente capillo
Pubescens caput; & quicquid juvenile, tenellum
Inflammare solet secretos pectoris ignes.
(30) Sic Thisben adamasse putem, sic junior Hero
Arsit Abydemum. teneram Briseida Achilles,
Phyllida Demophoon. quamvis Mavortia tantis
Mens Ducibus, clypeoque manus, gladioque rigeret
Dextra ferox: juvit tamen, arridente maritâ
(35) Carpere diductâ paulum sub casside vernans
Basiolum, & rigidas hirsuto in corpore setas
Emollire suae levi lanugine Sponsae.
Multa licet sit cura viris, prudentia rerum
Major, & ingentes animus se tollat in actus,
(40) Asperet ingenium gravitas: in virgine bellâ
Diffluimus cuncti. nescit Sapientia semet,
Dum poscit sua jura Venus. quin ipse verendae
Majestatis apex, & formidabilias Aula
Desipit, & tetricos dediscit Curia mores,
(45) Itur in amplexus quoties, & Cypride plena
Lascivire graves cogit virguncula Patres.
Non illic loculos scriptor, non scrinia censes,
Et ditata suo Belgarum aeraria fisco,
Aut Batavûm digesta tuis sestertia chartis
(50) Colligis, & tumidas enarrat pagina gazas.
Quin potius vibrare faces, & ducere ludo
Tempora, & insuaetae circumdare flammea nuptae,
Cura tibi est, legemque novo praescribere amori.
Nunc frontis spectare decus, nunc murmura blandis
(55) Permiscere jocis, nunc stringere bracha nexu,
Nunc dare praecipiti docta intervalla furori.
Iam neque grandaevae Themidis consulta moraris,
Nec Decios, Paulosque tuos, quaeque ordine longo
Caesareae populis quondam jussere cathedrae.
(60) Vendicat una virum conjunx. mens omnis in illa
Fixa manet. quae jura sagax industria norat,
Imperitans elidit amor. mutantur amantum
Pandectae salibus; decretaque concipit audax
Diva Paphi, mollisque tibi poppysmata lecti
(65) Praecipit, & quicquid titubans fiducia Sponsum
Vult facere, & sperat nondum satiata voluptas.
Nec tibi jam Musae studium. cui carmina cordi
Pieridumque artes fuerant & nobilis otî,
Plus Paphiae placuere nurus. cui tota penates
(70) Cyrrha suos, sacrumque favens Helicona reclusit,
Et Parnasseos aditus Thybraeus Apollo,
Nunc pueri delubra Dei, Cyprumque, Gnidumque,
Idaliumque nemus colis & Cythereia Tempe.
    Et jam bis, Ludovice, furis, bis foedera jungis,
(75) Bis tibi succumbit victus pudor, & veneranda
Virginitas bis tacta manu. quam pronus adorat
Orbis, & invictae gaudent rapuisse tiarae.
Bis thalami secreta subis. bis maximus audis
Feminea gentis domitur, nomenque paternum
(80) Promittunt iterum Superi. Fortissime patrum,
Fecundaeque domus germen, nec vana Diones
Gloria, Kinschoti: patriis virtutibus adde,
In pluers fudisse genus. tibi pronuba Iuno
Servit, & ignavis famulantia sidera pellit
(85) Matribus, & sterilis damnat contagia coeli.
Adspice, te propter crescunt felicius herbae,
Et, quas Haga fovet, frondes, tiliaque salaces
Luxuriant magis, & languentes vertice quercus
Annosos tollunt apices. te conjuge, passimn
(90) Vinea pampineis ulmum amplexata corymbis
Arctius haeret amans. Terris se laetior aestas
Exerit, atque tuis Cancer fervoribus ardens
Promittit faciles, Geminis cedentibus, ignes.
Te circum densis volitat gens omnis amorum
(95) Agminibus, jaculisque cohors armata trisulcis
Te, sociamque petunt. sentit Catharina medullis
Insolitos aestus, & adhuc ignara laborum
Non audet sua vota loqui. cum conjugis ora
Adspicit, & vultus, quales concesserat Ida
(100) Formoso quondam Paridi, confessa rubenti
Ore fuit culpam, & longas sub pectore coepit
Incusare moras, lentosque incessere soles.
Saepius ut fluidos digessit pectine crines,
Impexi fluxere diu crinesque, comaeque.
(105) Saepius ut niveâ circundare tempora vittâ
Instituit, niveas neglexit dextera vittas.
Sola virum volvens animo, sortemque futuram,
Cogitat haec pernox, & gaudet mente procari.
    Quam distant Belgae studiis, quam dispare curae
(110) Vivitur, atque aliis Patriae succurrimus armis.
Vos molles animae tepidis haeretis in ulnis,
Dum mens in Morinis dura sub casside sudat
Auriacus. Vos humidulis exanguia tutò
Praelia basiolis geritis: dum classica nostras
(115) Rauca cient acies, & sparsos sanguine campos
Bellator calcat Batavus. dum corpora Mavors
Sternit humi, quassatque faces futialis Enyo,
Redditis haec iterum mundo, vesterque resarcit
Belli damna labor. Vos, Cypridis area, claudit
(120) Lectulus, atque illis validus se jactat amator
Finibus. Odrysii magnum capit orbita, laudum
Aemula, Nassovium. Quantis actgoribus Orbi
Scena datur. quam diversis orchestra resultat
Plausibus. hic fortem populo se ostentat Achillem,
(125) Hic Davum festibus agit, vel amoribus aptum
Priamidem. sic desipimus, quos vivimus, annis,
Et personato debemur fabula mundo.


AD AMSTELAM.

In: Petit 39
AMstela, qui totum circumfers vela per orbem,
    Magne remotarum sollicitator opum:
Cui sociae vadunt gemino cum Sole carinae,
    Cunctaque sub quovis sidere lucra patent:
(5) Quas tibi nascentes uni sacramus Athenas,
    Accipe, Pieriae munera prima Scholae.
Sic tuus & merces, & diligat accola Musas,
    Atque aliquod precium Palladis esse putet.
Una manus gazas, manus altera ponderet artes.
    (10) Et magno assurgat Plutus Aristoteli.
Quaque Pelops dis tecta locat, locet atria Pallas,
    Socraticoque tibi gestiat ore loqui.
Hoc mecum si velle cupis, te judice, disces,
    Cum Croesos opibus viceris, esse Numa.


ATHENAEUM,
Sive in Illustris Amstelodamensium Scholae
    Inaugurationem Poëmation, ad ejusdem
    Reipublicae Senatum.

Petit 39
PRaestantes Batavorum animae, devota Camoenis
Pectora semideûm, magnam quos Fama per urbem
Iactat, & agnatis virtus sua destinat astris,
Et coepti praesentis honos, referataque Belgis
(5) Atria Pegasidum, & tantarum exordia rerum:
Vos ego per populos, Parnasseosque recessus,
Per Phoebi delubra feram. trans aequora, terras,
Memnoniosque ultra fines, Solemque cadentem,
Auritamque viris Malabar, & littora Bandae,
(10) Quaque ferox in nos ensem distrinxit Iäva,
Nomina vestra veham vates. cum puppibus ibunt
Nuncia, nascentesque Scholae. quin audiet Arctos,
Oppositumque Ursis mundi latus, aethere nostro
Surgere desertis facunda cacumina Musis.
    (15) Nescit stare loco Batavus, nec limite claudi
Angusto gens ista potest. successibus instat
Irrequieta suis, laudumque exuscitat ignes,
Et maius generosa movet. sociavimus Indum
[Editie- 1632: Atque aliud, majusve parat. sociavimus Indum]
Europae, dextrasque procul junxere Moluccae,
(20) Miscuimus Vahali Gangem, Rhenumque bicornem
Fluctibus ingentis Platae. quin vela Maragnon
Miratus peregrina fuit. post terga relictos
Vidimus ire dies, Astrum Boreamque secuti
Extra anni Solisque vias. sic axe sub omni
(25) Puppibus Amsteliis fervet mare. tollit Olinda
Signa, pares aquilas, & castra minantia castris,
Et formidatis instans inimica tiaris,
Hesperias affligit opes. dejecta patescunt
Oppida, & invictis infert victricia portis
(30) Nassovius vexilla labor. terraque marique
Latius Auriaco decurrunt Principe fines.
At Martis laus ista fuit. nunc, omine laeto,
Maxima Phoebaeae surgit reverentia genti,
Et Pallas sibi regna parat. non classica turbant
(35) Pierios vicina choris, nec bella morantur
Tranquillae rationis opus. nos inter & arma
Et lituos, rabiemque & sparsos sanguine campos,
Exstruimus Phoebo muros, Pataramque, Claronque,
Et Tenedon aliam, atque alias molimur Athenas.
    (40) Hactenus intentam lucro Cyllenius urbem
Rexerat, & multo locuples ditaverat auro,
Iam fora, jam ditis turgebant scrinia Pluti
Divitiis, Pelopasque illic, Croesosque, Midasque
Cernere erat, longoque habitantes ordine Crassos.
(45) Non urbs; orbis erat. vasti brevis area mundi,
Carcer opum, fulvae custos fidissima glebae,
Regia Tantalidum, Syllae domus, altera Colchis,
In qua fuscus Arabs Cimbro, fortisque Sabaeo
Occursabat Iber: Gallo contrarius Afer
(50) Ibat, & inflexum prono gravis ore Britannum
Persa salutabat. cui fertilis omnia tellus,
Omnia vendebat laxi fortuna profundi.
Utque solet magnis comes ire licentia rebus,
Divitiae secum fastum, fastusque trahebat
(55) Luxuriem, & poterant cives peccasse videri:
    Cum sic Pallas ait: Non has mihi, Iupiter, arces
Invidisse velis. nec tantam spreta per urbem
Negligar una Deûm. sunt hic sua limina Marti.
Has habitat Bellona domos. en littore toto
(60) Plurima belligeris horrent navalia transtris,
Inque undis tot castra natant, & multa nocendi
Materies, bellique labor. Mavortius ignes
Ya vomit, positasque alio sub cardine latè
Fulminat in terras. quassatorem tridentis
(65) Neptunum gens ista colit. mercantibus illic
Atlantis dat jura nepos, lucroque ministrat
Ingenium, fraudesque suas. granaria passim
Triptolemo Cererique patent; totumque Borussum,
Et fecunda trucis seponunt jugera Daci.
(70) Ipse etiam Eois subvectus lyncibus Evan
Tollit adorandum populis caput, undaque vendit
Pocula, quae laetis Druidum vindemia proelis
Colligit, Hesperiique Tagus despumat arenis.
Quin etiam delubra mihi, Phoebaeaque surgunt
(75) Atria, & Amstelii fundunt oracula portus,
Exulantque, habitante Dea? si Martia pubes
Hac didicit bellare manu, si subdere Thetyn,
Caeruleosque Deos potuit, lateque patenti
Scribere jura mari, longinquas vincere terras;
(80) Si, quam laeva gerit, toties hanc aegida torsit
In latus Hesperium: placidis mitescere Musis
Discat, & ingenuas partiri civibus artes.
    Non mihi jam solitos sapiens Chaldaeus honores
Exhibet, aut mediis haerens Bablylonius astris
(85) Naturae scrutatur opus. doctissima Memphis
Balbutit, nescitque sui secreta Canopi,
Aut Pelusiacis intorta volumina formis.
Iamque Pharum scivisse pudet. jam nescia rerum
Barbaries foedo populi praecordia coeno
(90) Obruit, & septemgemino ignorantia Nilo
Incubat, Inachiaeque latent arcana juvencae.
Cecropidum periere lares, & docta Cleanthis
Atria, degenerisque silet Stagira Pelasgo.
Nec jam rixantem praelustris Stoa Melissum,
(95) Aut atomos Leucippe tuas, magnumque lacessit
Parmenidem. non ille, negans se scire, superbis
Insultat patribus Pyrrho, verumque revellit,
Ancipiti ratione potens. tot regna locosque
Torpor habet, spissisque involvit corda tenebris.
(100) Tu mihi decrepiti tandem dispendia secli
Belgica, tu Grajae repara subsellia turbae,
Et cupias haec ipsa loqui, quae Graecia solers
Scripsit, & Ioniae disceptavere cathedrae,
Vel Samos Italicae decîdit dogmata sectae.
(105) Non ita Tarpejo Latii se colle potestas
Extulit, audacem victrix cum Roma Iugurtham
Stringeret, & Libycas Tiberis sorberet arenas,
Aut debellatae ruerent fastigia Byrsae:
Quam cum se mediis pollens Facundia rostris
(110) Exeruit, flexitque truces doctrina secures,
Et trepidi docto viguerunt consule fasces.
Tu quoque quae Siculas generosa Neapolis undas
Prospectas, regina maris, me praeside claris
Artibus instruxti populos, nec dulcia spernens
(115) Otia, Pierio fudisti pectore verba
Gentibus. Aonii Capuam vexere labores,
Massiliaeque decus. docui, mercante Corintho,
Et docui, mercante Rhodo. vivacia Thebis
Nomina sunt, centumque ruunt praconia portis,
(120) Pindaricis subvecta sonis. venalis Athenis,
Non uno doctore, fui; preciumque decoris
Ingeniis non vile stetit. circunflua ponto
Urbs Venetûm, tumidos placida Tritonide fluctus
Placat, & Euganeis Cirrhaea cacumina jungit
(125) Rupibus. omne meis resonat de vocibus aequor,
Totque patent sudiis urbes. nunc Amstela nobis
Aedificet, falsisque Aganippen misceat undis
Ya pater. cerno facili mansuescere cultu
Immitem Tritona, & duri navita Nerei
(130) A nobis praecepta capit, medioque natantes
Najades Oceano magni consulta Platonis
Castalio ceu fonte, bibunt, & pocula saevae
Thetyos, & queruli castigant murmura ponti:
Scilicet immensum populus diffusus in orbem,
(135) Hunc discet lustrare domi, partesque per omnes
Versabit studiosum animum: quibus horreat aether
Sideribus, quibus insanos ferventior ignes
Explicet, aut faciles moderentur frigora flammae.
Cur dederit nautis usum magnetis Amulphis,
(140) Errantesque trahat longinqua per aequora puppes
Abdita vis; Solisque domos, Eoaque tantis
Declinet convexa odiis: quo teste, remotum
Monstret Hyperboreis adeundum fluctibus Indum
Parrhasis, & Scythicae socient commercia terrae.
(145) Quâ coelum ruat omne viâ: quae linea Phoebum
Sistat; ubi aetherea volvantur lentius arces:
Aut magis impulso properent temone jugales;
Quae Phoeben minuant causae, totoque coronent
Lumine; cur pleno se portibus Amphitrite
(150) Infundat tumefacta sinu, sensimque recedat;
Scrutari juvat, & cunctarum evolvere rerum
Principia, & tacitis nascentia corpora causis.
Hic partus Natura suos, cunctasque recludet
Fecundae telluris opes; ubi pinguia stillent
(155) Balsama, thurensis fragret Panchaïa glebis,
Aut ubi perpetuis pallens radicibus aurum
Pullulet, & veterum pateat mercantibus Ophir.
Quae stannum dis vena vomat, quibus aera reposcat
Clamosus latebris Corybas, vel montibus ornos
(160) Sarmata praecipitet, durisque bipennibus ilex
Icta cadat. quo vitiferos sub sidere colles
Bacchus amet, gravidasque Ceres protrudat aristas.
Sic sapiet mihi Belga magis, Sophiaeque sacerdos
Tot rerum mercator erit. digesta patebunt
(165) Omnia doctorum studiis, & divite cornu
Fundet Apollineas aliquis luculentius artes.
Namque velut toti facies illustrior orbi est,
Cum Titan suprema tenet, summoque refulget
Vertice, & informes prorsus cessêre tenebrae:
(170) Sic ubi magnificis sese Sapientia tectis
Intulit, & nostras reddunt palatia voces,
Majestas plus fulget opum, coctumque sub ipsis
Montibus irradiat cives illustrius aurum.
Ipsa peregrinos lasciva pecunia mores
(175) Dedidicisse volet. poterit moderata placere,
Et lucri minor esse fames. succrescet honestum
Pectoribus, rectique tenax industria nolet
Esse suum, quicquid solerti fraude paratur.
Qui sapiet, plus dives erit. qui nesciet, amplas
(180) Inter opes credetur inops. qui plurima votis
Praecipient, & multa petent; caruisse petitis
Supplicium voti referent. sibi vendicat orbem,
Quisquis mente capit. coelum, terrasque Deosque
Dum scivisse potest sapiens, sua cuncta putabit.
(185) Quae possessa nocent, vel custodire nequibit,
Optabit minus, & partis ratione fruetur.
Ille trucem patulisque inhiantem faucibus auro
Trudet Avaritiam, & vim castigabit habendi.
Non ultra tumidos vesana superbia census
(190) Iactabit, secura mali; sed gnara futuri;
Divitias doctrina reget. non prodiga lautae
Sortis, & effenis patrimonia tota vorabit
Luxuries, dubiaeque terent sestertia coenae.
Virtuti comes utilitas & moribus ibit.
(195) Fenora relligio, usuras moderabitur aequi
Regula, nec pulchro sejunget lucra decoro.
Contrahet innocuus candor. sine crimine vendet
Simplicitas. non saeva rigor vadimonia poscet,
Aut faciet mora parva reum. nec credula multum
(200) Accerset sibi damna fides. non omnia prudens
Emptor emet, veteres statuas, laquearia, cippos,
Et quicquid Damasippus amat. si militet aether
Mitiaque Aeolii promittant aequora fratres,
Fortunam cautus metuet; nec vota fovebit
(205) Inconsulta furens animus. cum turbidus Auster
Incubat Oceano, & Neptunia concutit arva,
Audaces frenabit opes, tutumque putabit
Aequoreos timuisse Deos, suspensaque ventis
Commoda, & infidi toties ludibria ponti.
(210) Mox ubi barbaricas opulenta Perside gazas,
Aut gavisa vehent optatas carbasa messes,
Aut Gothico transmissa solo, vel divitis Afri
Munera, vel gelidi ferventia vellera Moschi;
Decîdet lucro pietas, & triste levabit
(215) Paupertatis onus, Superisque faventibus aucta
Dividet in miseros geminatae praemia sortis.
Sic per me sanctos urbs augustissima mores
Induet, & poterit sociis virtute placere.
Ipsa suis animosa malis Fiducia fortem
(220) Eriget, & segnes proscribet provida longè
Cura metus, frangetque novo temeraria motu
Pectora. non cives vexabit coeca protervos
Ambitio, & fallax mendaci gloria fuco.
Ille satis precii, & fautorum semper habebit,
(225) Qui rectè faciet. commercia spernet honorum,
Atque emptas Astraea togas. injuria nulli,
Sed cunctis erit aequa Themis, legesque sequetur,
Quas scripsit natura sibi, fixitque medullis
Communis recti ratio. nec iniqua potenti
(230) Confundet jus omne manu, vel lenta nefando
Concedet veniam sceleri. cum pulpita passim,
Socraticaeque meis resonabunt vocibus umbrae,
Muniet afflictas constans Patientia mentes,
Et perferre volet, quicquid nos ferre necesse est:
(235) Obfirmare animum duris, nil pendere vulgi
Iudicia, aut fluxae damna & compendia vitae.
Nobilitas solum claris censebitur ausis,
Et quantum meritis, tantum decedet honori.
Nullus erit generis splendor, vel gloria gentis,
(240) Cum coram populo malè vivitur. improba Siren,
Quaeque virûm Cypris pulcros effemintat annos,
Moenibus his aberit. spernet moderata voluptas,
Quicquid dulce nocet. permixtaque turba malorum
Temperiem laetis rebus dabit. otia pernox
(245) Sedulitas redimet. neque Centaura movebit
Bella puer Semeles, rabidisque furoribus actae
Moenades, aut nullo grassantes vindice Bacchae.
Vindictae dabit ira modum, lenisque potestas
Hoc peraget, quod saeva nequit. Clementia coelo
(250) Aequabit Proceres; & talis rector haberi,
Qualem optet civis, cupiet. conspectior orbi
Vita ducis populis se fortius ingerit ispis,
Exemploque docet. veluti cum Phosphorus astris
Praeradiat, totum sequitur tranquillius agmen,
(255) Sidereaeque faces gyro volvuntur eodem.
Aut velut agrestes inter speciosa sorores
Exercet Dictynna choros, & praevia monstrat,
Quos ductet regina gradus. illae ordine longo
Ad dominae solos flectutn vestigia gressus,
(260) Et peccare cavent, & non audire vocantem.
    Nec minus hîc res Ausonias, populique potentis;
Et non ignavo scriptos sub consule fastos,
Terrarumque deos, & formidata triumphis
Nomina, Romanisque duces edisseret alter.
(265) Quantus ab Hebraeis seclorum fluxerit ordo
Temporibus, quantis distent ab origine mundi
Heroum vitae spatiis & sceptra potentum.
Ut veteres Phoebe mutatis vultibus annos
Condiderit, magno donec sub Caesare fratri
(270) Cesserit instabilis, meliusque cucurrerit aevum.
Quin & Davidici narrari incendia templi,
Subversasque domos Superûm, & veneranda Tonantis
Atria, vastatnem Assyrium, raptosque penates
Isacidûm, captosque lares mirabitur Ya.
(275) Qualis Olympiacis Grajûm sub sidere currat
Aera rotis: primae surgentia moenia Romae
Audiet, & pulso celebres diademate fasces,
Atque iterum aeterno sub Dictatore laborans
Imperium: seris Latium miserabile bellis,
(280) Hunnorumque Ducis furias, & perdere quicquid
Vandalus, & Gothicae potuerunt lambere flammae.
Quam fragili stent sceptra loco: quam crebra ruinam
Regna trahant: regumque ferox cervicibus instet
Haeredum furor, aut discors virtute potestas.
(285) Quam fit nulla fides sociis. quam praestet amari,
Quam cives terrere metu: quam mobilis aulae
Gratia: quam fallax dubiae cultura tiarae.
Ut desperatos ultrix fortuna tyrannos
Pone premat, septosque gravi formidine cogat
(290) Ancipites inter gladios, & toxica, fati
Expectare diem, crudoque occumbere letho.
    Ecce renascentes meliori fenore Musas
Excipit argenti locuples possessor, & illa
Sueta manus pelagi spoliis ajuroque gravari,
(295) Versat Aristotelem, grandisque volumina Livî
Ponderat, & Tacito multum doctore superbit.
Invenit hîc, quas non geminis à Solibus Indus
Donet opes; non dives Arabs, non accola Gangis
Sufficiant. hîc illa patent arcana regentum,
(300) Doctaque Caesareas enarrat pagina fraudes,
Et vafrae consulta togae, bellique labores.
Irriget Aegyprum gelbis redolentubs uber
Nilus, in immensam Tanais Maeotida merces
Fundat, ab occasu fulvum Guiana metallum
(305) Distribuat populis, nitidumque Aurora ministret
Gentibus Arctois ebut, & candentem elephantum.
Haec quoque cum vendet meus Amstela, flumine largo
Ingeniis quod vendat, habet. quin, praeside Phaebo
Pandet iter magnis virtutibus; aemula postquam
(310) Gloria laudatos accendet mentibus ignes,
Et famae studium & vitae melioris amorem.
    Tuque adeò, quae jam toti das jura profundo,
Urbs cognata polo, bellacis terror Iberi,
Et Belgî florentis apex, tutela bonorum,
(315) Immortale caput coeptis illustribus aude
Tollere humo, & totam Batavis promittere Cirrham.
Quamvis Dalmatico surgant tibi culmina saxo,
Et varium niteat speciosa per atria marmor,
Illic pulchra tuos spectent laquearia cogi
(320) Lucullos, centumque ruant sub pontibus undae;
Majus opus jam Diva moves, majorque videri
Tot socias inter poteris regina sorores.
Hospite me, spondent aeternam secula famam,
Et tua perpetuis scribentur nomina fastis.
(325) En tibi Daphnia textam de fronde coronam
Caesareis miscent Phoebaeïa numina sertis,
Ut credant magis esse suam. Iam doctior urbe
Auditur passim strepitus, Sophiaeque susurris
Aonidum delubra sonant. nunc ipsa curules
(330) Melpomene, laudumque faces attollit honesti
Ambitio, celerique movet vestigia gressu.
    Talia fatidico postquam Tritonia Pallas
Dixerat ore, suas donavit civibus artes,
Excussitque Deam. suspensaque splenduit aegis
(335) Ante fores, jussusque alibi pallescere Livor,
Foedaque Barbaries. donec, mandante Senatu,
Amsteliae doctis strepuerunt vocibus arces.


LACHRYMAE,
IN OBITUM
Amplissimi, doctissimique viri IACOBI vander
    STRATEN, Hamburgi ad Albim, post
    Sponsalia, placidâ morte exstincti.

Petit 37
TRistes conjugii tabulae, praesagaque mortis
Federa, languentes vicino funere tedae
Ite procul. tuque ô lux intempesta Camoenis
Aeternum damnare meis, nec lurida fastos
(5) Irradia, nostrique fluas mensura laboris.
Te cum fata volent invisâ lege reverti,
Involvant totam tenebrae, & caligine mergant,
Ceu priscum factura Chaos. pervertere rerum
Cur timeat natura vices? quae gaudia turbat,
(10) Et mundi domino jam nunc illudit Amori.
Divellit Libitina duos, junctosque potenter
Disgregat, & socias scindunt divortia mentes.
Succedunt thalamis tumuli; sperataque lecti
Otia castigant lachrymae. stat praefica lugens,
(15) Quo steterat Citherea gradu. quae candida nuper
Atria promissa juveni fulsere marita,
Atratis circum videas squallentia tectis,
Totaque virgineo resonant penetralia planctu.
    Sic Venus exanimem moerens conspexit Adonim,
(20) Quemque suis puerum amplecti speraverat ulnis,
Amplexa est inopina rogum; tetigitque cadaver,
Pallidulasque genas, quas arrisisse Dione
Maluerat festiva sibi. sic territa Thisbe
Incidit in juvenem, gelidae cui mortis imago
(25) Mollibus Idalium membris excusserat ignem.
Sic rigidam juxta Thracen lacrymabilis Hero
Detersit nivea Leandri lumina vitta.
Saxoniae ferale solum, tuque invide nobis
Albi pater, qui bellantem nuno surgis in Istrum,
(30) Teutonicoque tuos perfundis sanguine campos:
Quid mansuetam animam tot bellatricibus umbris
Permisces? Phoebique decus, devotaque Musis
Nomina crudeles inter, saevissime, dextras
Inferias vis ire tibi? si tota furenti
(35) Castra ruunt, placantque tuas tot caedibus iras
Ultores Regum Superi; cur quaeso furori
Debetur mens ista tuo? quam mitior aura
Extulit & mediis Pallas nutrivit Athenis,
Iamque optet superesse sibi. quid nobile raptas
(40) Depositum? grandisque animae possessor iniquis
Sedibus, & cineres alieno in littore condit,
Te tantum meditante nefas? quem nuper amavi,
Dum meus in castos Pylades transiret amores,
Nunc odiis, iris nunc exercebere nostris.
(45) Te poscit jam Belga reum. tibi, federe junctae,
Certatim iratae dicunt convitia Musae.
Vates arma parant, & tot nocuisse querelae
Peccanti poterunt. non jam tua flumina posthac,
Noxiaque in Batavas decurrant ostia terras.
(50) Horrida damnatos fluctus absorbeat Arctos,
Aut in Parrhasias alio deflecte pruinas,
Cimbrorumque immite latus. quin funeris ultrix
Naiadum genitrix, & damni conscia fontes
Occludat natura tuos. sis mercibus impar,
(55) Et tua nascentes hebetent vestigia Syrtes.
    Haec mihi dilecti dictant solatia manes,
Haec cogis, Stratene, loqui. pars maxima nostri,
Quid me, quid moriture fugis? sine, funera jungam
Funeribus. tumuloque simul claudamur in uno,
(60) Quos junxit secreta fides. tunc forsan amanti
Signa darem propior. forsan vicinior umbra
Te posset propiore frui. sub pulvere forsan
Posses ipse tuum propius novisse poëtam.
Nunc licet Oceano & vastis secludar arenis,
(65) Atque interfusa Nereus obmurmurat unda,
Alloquor absentem. peregrino sidere questus
Audiat & nostris trepidet singultibus urna.
    Urna domus Musarum, & Apollinis urna sepulcrum es,
Urna domus virtutis eris. tu, squallida quamvis,
(70) Exuvias pietatis habes. mentisque pudicae
Hospita & infausti carcer diceris Amoris.
Urna domus Charitum, toti, proh, flebile Cirrhae
Nomen acerba tenes. cui primo à limine vitae
Aoniae pariter se sacrevere sorores,
(75) Et dixit doctrinae suum. permixta pudori
Mascula primaevis Prudentia luxit in annis,
Et niveos pinxit probitas innoxia mores.
Quicquid Socratico manavit pectore, quicquid
Docta tenebrosa docuit sub nube vetustas,
(80) Excussum quodcunque tuo schola prisca recessu,
Caesarae voces, veterum decreta Quiritum,
Verbaque sacratas populis scribentia leges,
Quosque suos latè pandit Sapientia sensus,
Hoc latuere viro. norat sapuisse silendo,
(85) Nec, nisi lege, loqui. fastus calcabat inanes,
Magnas inter opes humilis. non prodiga Circe,
Quae juvenum foedo dissolvit pectora luxu,
Nos levis Ambibio, aut furor inconsultus agendi
Hîc sedes fixere suas. sed proxima coelo
(90) Relligio curas patrio donabat Olympo,
Incubuitque Deus menti. sub moribus insons
Emicuit pietas, & blanda gratia vitae.
Non animo Livor diros innexuit hydros.
Trusit Avaritiam, seclique afflata veneno
(95) Crimina. fucatae poppysmata subdola linguae
Oderat, &solum potuit sincera placere
Simplicigtas. socios inter venerabilis ibat,
Cunctorum communis amor. nec spernere doctus,
Nec sperni. facilis paribus, cultorque priorum.
(100) Eloquium, sed mite, fuit. sedataque multum
Vis animi, & tetricas sermo qui duceret aures.
    Disce orbis, meliora mori. dispendia fati
Sentimus Batavi, tantoque infunere causam
Luget Musa suam. tumulo se Phoebus in isto
(105) Abdit, & ipsa suoPallas Tritonia busto
Occulitur, plorantque pios tot numina manes.
Magne virûm, tibi nunc lentas subtristior undas
Spara trahit, querulaque ferit tua praedia lympha,
Praedia quae pulchris Heemsedia vestiit agris,
(110) Iam domino viduata suo. quin undique sylvis
Languor ines, marcentque aegris viridaria plantis,
Arboribusque comae pendent, & pendula terram
Prona vident, tecumque volunt tellure recondi.
At genitrix veneranda, cui solamen amanti,
(115) Cui tu delicium, ac generis spes una fuisti,
Permiscet cineri lachrymas, ut sicca doloris
Argumenta bibat tellus. ceu Daulias ales
Threicium deplorat Ityn. nec Grevia planctu
Abstinet; & thalamis praescindi gaudia castis
(120) Conqueritur, Superisque suos nunc exprobrat ignes.
    Ipse ego, dum immiti longè semotus ab Albi,
Haec loquor: ingemuit socia cum matre Cupido,
Fractaque disruptia sonuerunt tela pharetrâ.


SCHAGA,
Sive Epithalamium, in Nuptas Nobilissimi
    Domini, D. GUILIELMI van SCHA-
    GEN, Domini Burchorniae, &c. Et Nobi-
    lissimae Virginis, ac Dominae ANNAE van
    MATHENES.

VOs Batavûm magni Iuvenes, vos splendida patrum
Progenies, claris quae cum virtutibus adfers
Majorum genus & stantes in curribus alte
Terrarum dominos & avitae nomina stirpis:
(5) Huc omnes conferte gradum. Vos alma Dione,
Vos dominus compellat Amor, poscitque tributum
Lascivas quatiens Puer insuperabilis alas.
Iste Puer, cui dextra faces, cui ventilat ignes
Imperiosa manus, pharetraeque & tela superbis
(10) Dependent humeris & saevus tenditur arcus;
Vos vocat ad leges thalami, Venerisque vetusta
Nobilitate tumens, vestro de sanguine semen
Exigit & similes Heroum gente nepotes.
Non hic bellorum vobis injungere motus,
(15) Aut Martis mandata cupit, non fulgidus ensis
Porrigitur, mordensque ferox spumantia frena
Ad pugnam phaleratus equus. non casside torva
Nunc opus, aut vultu, qualem Mavortius hosti
Exhibet Auriacus, sortique ostentat Ibero.
(20) Mite supercilium, blandi poscuntur ocelli,
Purpureaeque genae, radiansque in crinibus aurum,
Et scintillantes precioso lumine gemmae,
Fulgentemque trahens virgo pulcherrima pallam.
Flammea pro gladiis, pro scutis lenia Cypris
(25) Arma feret, molles pandent tentoria lecti,
Et pro lethiferis fervebunt oscula telis.
Murmura pro lituis, & pro clangore turbarum
Verba susurrabit timidae gratissima Sponsae
Non ultra pudibundus amor. quae cuncta Cupido
(30) Dum parat, his verbis mores orditur amantum,
Et cupit egregias haec non nescire puellas:
    Mira mihi puero mens est, mirabile terris
Ingenium Superisque simul. sum fabula vatum,
Et cunctas in me rabies Parnassia vires
(35) Explicat, & nequeunt satis insanire poëtae.
Si natale solum quaeris, si stemma genusque
Nascor matre Dea. sua quae cunabula debet
Fluctibus Oceanoque patri. sic frigida Tethys
Me genuit, spumaeque mihi primordia praebent
(40) Flammifero, gelidisque exurgo fervidus undis.
Et licet exili videant me corpore Nymphae,
Oraque non ulla lanugine vestia aetas;
Saepe tamen summum potui flexisse Tonantem,
Et torsisse Deos & numina vincere numen.
(45) Fingor olor, niveis qua plus cervicibus haeret,
Quisquis amat. fingor taurus, vectorque timentis
Europae, quia virgineum meus acer in agmen
Occulto ruit igne furor. nunc aureus imber
In gremium Danaës guttis delabor amicis,
(50) Et flecti facilem precio propello pudorem.
Cum volo, me fallax aquilae sub imagine raptat
Iuppiter, ut segnes sapiens explodat amantes.
Nunc mihi mansuetae monstrant exempla columbae,
Nunc Libycas credor rabie exaequare leaenas.
(55) Iam sum dura silex, jam cera mollior uda.
Iam sequitur me capra, & jam sequor ipse capellam.
Iam nive frigidior, jam tota ardentior Aetna.
Sum tortor, sum pictor idem, sum textor & auceps,
Venator vagus & mediis nauclerus in undis.
(60) Me flentem Anacreon, cecinit me Smyrna jocantem,
Sperantem facit ille, facit magis ille timentem.
Hanc amo, & hanc odi; nec possum dicere, quare.
Saepe dolor maerorque subit, rursumque voluptas
Et deploratam titillant gaudia mentem.
(65) Per me crudeles violenta tragaedia voces
Tollit, & incedit levibus comaedia soccis.
Nunc oculis captus, nunc ipso oculatior Argo
Suspicor infelix quidvis. sum dulcior Hyblae
Muneribus Siculique favis, & amarior ipso
(70) Felle. graves nostris subsidunt ignibus irae,
Et flammam me flamma necat. dumque omnia vinco
Humani generis domitor fortissimus, eheu,
Succumbo mihimet, solumque extinguor amando.
Cetera vel terrae spatio, vel in aequore sedes,
(75) Vel Superûm posuere locis. mihi terra nec aequor
Terminat imperium, nec vastus sufficit aether.
Omnis me natura capit. cum Sole vagamur.
Quaque cadit surgitque, meis accensa favillis
Grata Cupidineis serpunt incendia flabris.
(80) Sum lusus, sum cura Deûm. mihi mille nocetur,
Consuliturque modis. potior, cum vota dehiscunt;
Votorum plenus, frustror. tabescere cernas
Languidulos artus; & me moderante salutis
Et vitae reddi pulchrè florentis honorem.
(85) Omnia sum. variis in me contraria causis
Conveniunt. nulla est, quae non fit congrua nobis
Materies, totusque patet pro carmine mundus.
Me Satyri, me rura colunt. mihi triste sacerdos
Exuit os. quin illa facit, quae conjugis olim
(90) In gremio fecere Numae. mihi splendida servit
Nobilitas, grandesque animas ad nostra vocamus
Signa, nec illustres patimur frigere penates.
    Finierat pharetratus Amor. propiusque volentem
De te, Schaga, loqui, thalamosque & federe junctas
(95) Enarrare domos, Venus interpellat Amorem,
Atque alias mandata jubet deferre per oras.
    Nos; Guilielme, Dei voces, abruptaque Divûm
Verba exultantes sequimus, primoque cubili
Accinimus; dum fervet Hymen, tedaeque relucent,
(100) Et tua non solitum meditatur Sponsa laborem.
Nobilium sanguis, patriae victricis alumne,
Et magno soboles non inficianda parenti,
Conjugio jam disce frui; proavûmque vetustos
In natis expande lares. insignia fulgent,
(105) Et tibi magnanimi radiant ante ora leones.
Est aliquod meriti spatium, quod patria donat,
Natalesque loci. tot sed vertice virtus
Altior incedens, titulos illustrat avorum,
Quos dedit illa prior. populo bis nobilis audis,
(110) Qui generi pariterque tibi praefulgida debes
Nomina, & heroum laudes virtute mereris.
Quam Bavarûm te fama vehit, sceptrisque Batavûm
Clara domus. quantis, Iuvenis, deduceris altè
Principiis. quot semideos ex ordine censes,
(115) Et numeras per secla tibi. si proxima spectes
Tempora, consiliis celebres & fortibus armis
Et toties pressa pro Libertate loquentes,
Ingentes veneraris avos. spectabilis ipse
Inter tot Proceres & nostri lumina regni,
(120) Incedit genitor. gravitas quem mascula mixto
Commendat candore suis, & nescia fraudis
Integritas; patriaeque vacans prudentia repus,
Et pulchras latè gradiens Doctrina per artes.
Nec te dissimilem tantis majoribus orbi
(125) Edidit insignis genitrix, quae moribus aevum
Provocat, & raris sexum virtutibus anteit,
Et priscum peitate genus. quae cuncta tuorum
Dum versas exempla, tuae primordia stirpis
Non ficta probitate refers, generosaque mentis
(130) Semina Belagarum crescens impendis honori.
    Et Tu, quae Paphiis nunc undique cingeris, Anna,
Virginibus, vacui tanedm fastidia lecti
Admisso solare viro. Mathenesia, celsos
Multiplica fecunda patres, patruosque redona
(135) Battaviae. conscene thorum, nec tempora differ
Commoda. sic quondam magni palatia Pelei
Intravit nuptura Thetis. sic Scyria virgo
Bellacem innocuis furiis accendit Achillem,
Nec timuit casta Hectoreis amplexibus abdi
(140) Andromache fugitque virum Sempronia mater.
Haeret in aetherea Titan jam Virgine. fortè,
Ut doceat facienda firos. plus aestuat Aethon,
Ut tibi vitales gliscant sub pectore flammae.
Te nubente novo circum tua limina motu
(145) Quaelibet arbor amat, sociant sua brachia quercus,
Insontes nectunt lambentia rostra palumbes,
Garrit anas, causasque sui jam nescit amoris.
Fervidaque excelsis plus uritur ardea ramis,
Et tecum veteres natura resuscitat ignes.
(150) At Frisios inter tollens sublime minores
Schaga caput, Comitis quondam venerabile donum,
His thalamis audet dominos sperare futuros,
Ut possit secura regi. Burchornia gaudet,
Auctaque femineis multum mitescit habenis,
(155) Ut Dominae placuisse queat. quae proxima pulsant
Littora Naiades, & Catthos verberat undis
Oceani rector, concha Tritonide vobis
Carmina festa fremunt. toti sunt gaudia Rheno,
Quosque trahit secum niveos pro flumine cygnos,
(160) Argutum melos ingeminant. En, rustica Phyllis
Cum Corydone suo vestris ab amoribus ardent
Acrius, atque leves iterant ad plectra choreas,
Et vario festas contexunt flore coronas.
Creditur in plaustris resonare poëmata Thyrsis,
(165) Et personatus populo spectanti jocari
Actor, & in scena lepidum ostentare Menalcam.
Sive trucem ludat Thisben, sive aequore mersum
Monstret Abydenum, ac delapsam rupibus Hero,
Aut captam tentet rhythmis includere Trojam.
(170) Ipsa, renascentis nutrix celeberrima Phoebi,
Leida favet, faustisque juvat genialia festa
Auguriis. quin ille, suis qui classibus atrox
Rursus in Occasum properat, meus Amstela, longè
Annuit, & nostri transmittit signa favoris.
    (175) Insignis animae, quas laeto federe junxit
Illibata fides, centum placate furorem
Basiolis, nec desesse superaddite centum,
Post centum date mille, & post haec millia rursum
Altera mille, malus numeret ne basia livor,
(180) Aut tot basiolum confundite basia in unum,
Millia sic sient unum, sic unica mille.


AMOR SAPIENS,
Sive in Nuptias Amplissimi Viri D. COR-
    NELII GRAEF; Et Eximiae Virginis
    GEERTRUDIS OVERLANDERS.

Petit 48
AMstela, qui mediis locuples mercaris in undis,
Et populis partiris opes; ac munera Divûm
Tot congesta plagis unam transfundis in urbem;
Amstela, qui pelagi spoliis, terraeque superbis
(5) Exuviis, vacuoque arcessis ab aëre lucrum,
Cui rerum fecunda suos Natura labores
Vendit & humanas acuens solertia dextras;
Amstelae bellator, cujus flagrasse favillis
Vidimus attonitam Chilen, Potosique recessus
(10) Et totam tremuisse Peru cui sceptra Molucca,
Nec Regi servata suo submisit Olinda:
    Indue jam molles animos, & mitior audi,
Festivus quae dictat Amor. spes laeta metalli
Concedat paulum Veneri, ratibusque quietem
(15) Belligeris largire precor. dic, stare carinas,
Nec piperi nunc esse locum. Iam vendere tempus
Basia, jam tedae precio majore relucent,
Et thalamus venale forum est. oculosque genasque
Verbaque amatori quondam recitata Catoni,
(20) Dulcesque illecebras & casti signa pudoris,
Spiculaque & pharetras, & blandi nomina vultus
Distrahet innocuus socia cum matre Cupido.
    En meus egregios tandem meditatur amores
Gravius, & tacitas generoso in pectore flammas
(25) Ventilat, & prima sperat se nocte maritum.
Forte moram gravitate Venus lentosque Hymenaeos
Corriget acer amor. forsan neglecta rependet
Gaudia vis animi major, teneraeque puellae
Vota magis tuto Sponsus solabitur oestro:
(30) Aut risus primique inter poppysmata lecti
Amplexusque suos sapiet; thalamisque decorum
Inferet & leges nobis praescribet amandi.
Sic ubi se Danaûm castris subduxerat acer
Pelides, Martique truces suspenderat orbes
(35) Fatalis clypei, Phrygias audacior arces
Impulit & solo quaesivit in Hectore laudem,
Myrmidonum ductans jussis sapientibus agmen.
    Ludimus humanum genus; & dum sidera volvit
Iupiter, & variis radiat sub vultibus aether,
(40) In varios una lusus vitaeque labores
Cum Superis rapimur. versat se maxima mundi
Machina, & ingentem miscet Sapientia rebus
Stultitiam, frangitque aliquo sua seria ludo.
Desipit, Eoa quisquis de gente lapillos
(45) Colligit & tumidum mox sorbet naufragus aequor,
Securus tutusque domi. mala pondera, gemmae
Submergunt dominum citius. tu desipis audax
Miles, & hunc vitae paucis divendis honorem
Assibus, & stolidis impendis regibus arma.
(50) Quin rigidos inter panes bis coctaque demens
Crusta cadismordesque ignotam nudus arenam.
Desipit Heroum soboles titulumque suberbae
Nobilitatis emit, quam virtus nescia fuci
Debebat meruisse sibi. qui celsa frequentas
(55) Atria, adulator, magnis discrimina quaeris
Porticibus totaque miser rideris ab aula.
Tu quoque, quo calidae scrutaris cominus Aetnae
Pabula, terribilesque socos abstrusaque rerum
Principia & mundi causas deducis ab alto,
(60) Desipis, & stulta dictas incerta cathedra,
Ignarusque tui geminos edisseris axes.
Est qui ventosae venatur murmura plebis,
Et jejuna levi pascit praecordia fumo
Narrator, vanisque forum sermonibus implet,
(65) Et Finnos Gotthosque crepat. cui causa laborat,
Facundas redimit voces, pauperque patronum
Adspicit & vacuis loculis sua rura revisit.
Ille cui infido pendet spes omnis ab hamo,
Dum sedet aeternumque sedet, quam desipit excors,
(70) Quam patiens capta soatur prandia perca,
Pisculisque jecur, non tacta bile, trucidat.
Et tu qui cursu praeceps Venator anhelo
Per campos graderis, pavidae vestigia damae
Pone legis, currisque, fugis, refugisque, misellus
(75) Quo lepus aut te cerva vocat. cum Principe vilis
Bestia decurrit, sequiturque insana priorem
Majestas augusta seram. nugamur ubique,
Et stolidi sine lege sumus. Lunaeque Menippus
Quisquilias nostras recitat. clamemus, amici:
(80) Te facimus, mens sulta, Dam, terrisque locamus.
Has inter curas & vast ludicra mundi
Solus Amor Cyprisque sapit, tollitque serenum,
Stultitia ringente, caput. non desipit ille,
Quisquis in optatae gremium descendit amicae,
(85) Et Spondae placuisse studet. Sapientia Gravî
Iudice me solum castis elucet in ulnis,
Atque unum praeter cuncti insanimus Amorem.
Hoc sine delirant alii. vel languida luctu
Membra trahunt, taedet caeli convexa tueri,
(90) Tactus hebet, nulla recreantur virgine vultus,
Mensa silet, frigent omnes sine conjuge nervi,
Deficimus miseri, nescit sua gaudia lectus;
Ignavosque lares vacuosue perire penates
Ocyus adspicimus, mortique simillima vita est.
(95) Ipsa Deûm socio gaudet Sapientia lecto,
Et senior Saturnus amat. cum compare ludit
Mulciber, & in doctam genuit qui Pallada grandis
Iupier, in multum querula Iunone lepores
Invenit & Paphiis castigat fulmina curis.
(100) Nerea formasum complectitur Amphitrite,
Inclyta Neptunum tetys. coelestibus ut jam
Turgeat exemplis thalamus. non illa Pelasgos
Dedecuit sor laeta senes, magnique Platonis
Atria, quo quondam Graji stupuere magistro.
(105) Qui male compositis mores dictavit Athenis,
Xantippen propius tetigit, legesque severas
Dogmataque umbrosos inter discussa recessus
Diluit amplexu. nec qui vesana Quititum
Crimina perstrinxit censor, fastidiit udum
(110) Basiolum facilesque sibi producere noctes.
Quam sapit, imperio totum qui subdidit orbem,
Rector Amor. cui regales diademata prona
Subdunt fronte apices, qui saevi dura leonis
Corda domat, mollitque suis adamantina verbis
(115) Pectora & Eurydicen Stygiis revocavit ab undis.
Iam loquitur facundus amor, vocesque disertas
Virginibus recitat. per mille pericula solers
Impavidum molitur iter, fortique dolores
Mente premit. jam sacra pius delubra frequentat,
(120) Et totum sonat ore Deum. jam munera larga
Distribuit lucrosa manu. blandissima fatur
Comis amor, festivus amor. quin tempora captat
Commoda & in varias una pro virgine formas
Se torquet versutus amor. nunc tristior illi
(125) Frons contracta riget, nunc exporrecta jocatur.
Flet, ridet; vigilansque omni sua lumina parte
Circumfert. sperat, metuit. non odit, & odit
Cum ratione tamen. sic cuncti Cypride in una
Virtutum coiere chori, & vestitus honesto
(130) Fulget amor. dudum sapiens ab amoribus arsit
Phoebus; & in sola sapiunt Cithereide Vates,
Vates, cura Deûm. spernit Sapientia fraudes,
Spernit amor. tacitae per amica silentia noctis,
Urget opus nulloque sagax se teste tuetur.
(135) Heu quantum nescis Sapiens. quam plurima tecum
Ignorat quoque coecus amor. quam gaudet amari
Vir sapiens & lenis amor; metuuntque timeri
Nec cuivis placuisse student. quam suaviter idem
Dormit amor, sapiensque. trucis nec curat Iberi
(140) Bella nec Arctoo pessundata moenia Moscho.
Tempora componit sapiens ventura priori.
Factitat illud amans; nec scit se posse, quod olim.
Prospera fert Sapiens modice; nec frangitur arctis.
Sic generosus Amor post primae damna repulsae
(145) Ambulat, & credit nondum sapuisse puellam.
Semper amat Sapiens medio tutissimus ire;
Nec medio deflectit amor. moderata probatur
Ambobus prudensque quies. Sapientia terris
Praesidet, & feasces domino partitur Amori.
    (150) Haec, tibi dum fluidum Geertrudis donat ocellum,
Sponse loquor, thalamisque tuis felicia noster
Omina scribit amor, dum fedus amabile lecti
Patritiae junxere domus, flammaeque jugales
Expectant gemina dignos à stirpe nepotes.
(155) Adspice, quam diteat non ficta modestia Sponsae,
Purpureis intexta genis. quam Gratia triplex
Ornet honoratam formoso in corpore mentem.
Vincit ebur morum candor. quae virginis, ipsa
Forma pudicitiae est. alia nec fronte dione,
(160) Aut Pallas pingi cupiat. Tuque, optime Gravi,
In laudes assurge tuas & grande decoris
Artibus ingenium irradia, partesque per omnes
Circumfer studiosum animum. sciat Amstela Patri,
Et pariter debere tibi. si mollia jam jam
(165) Aptaeque conjugibus loqueris; mox grata loqueris
Cibivus, & felix maturas curia voces
Audiet atque tuis florens Respublica curis.
Vivite felices & tanta sorte beati
Crescite in invidiam fati. differte senectam
(170) Longius & seros perdurent oscula in annos.
Sic faveat Venus, & vestris virtutibus auctus
A vobis discat duplum sapuisse Cupido.


IN LIBROS
POEMATUM MORALIUM,
Nobilissimi Viri D. IACOBI CATSII Eq.
    & Reip. Dordracenae Syndici.

In
Petit 84

SUmme Virûm, cujus tetricos facundia Belgas
Mulcet, & atttonitos locuples doctrina penates
Detinet & pulchro populos informat honesto:
Insere Virtutem titulis, totque inter honores
(5) Fulgeat una tuis probitas asserta Camoenis,
Et Regum ingenuo despectet munera vultu.
Nos tibi debemus patres. tibi fausta precatur
Femina, & in docili recitat tua dogmata lecto
Officiosa parens, & leges discit amandi
(10) Impatiens rectoris amor. tibi filia mores
Devovet, & cuivis nequit arridere marito
Imperiis attenta tuis. Tu Protea nobis
Reddis & in varias versans Emblemata formas,
Nunc alias voces, alias in carmine partes
(15) Induis, & nostrae raperis per devia vitae,
Peccandique modos. Te praeceptore superbit
Scena pudicitiae, & maturae zona puellae,
Flammeaque & cupido rutilantes limine tedae.
    Creditur immitem mellitis vocibus Haemum
(20) Threïcius flexisse pater, rigidamque suavi
Barbaricum domuisse lyra. tunc horrida cultus
Imbibit & potuit facili mitescere cantu
Improbitas, Thracesque suos emolliit Orpheus.
Nos Rhodope Thracesque sumus. quorum effera, Catzi,
(25) Corda domas, quibus admissus praecordia circum
Ludis & effrenes animi compescis habenas
Iussibus & calidae moderaris vota juventae.
Tu, velut Amphion Thebanae conditor arcis,
Saxa moves modulis placidae testudinis, & nos
(30) Eloquii torrente rapis. Tu monstra malorum
Impiger Alcides subigis; certusque Deorum
Interpres Stygiis animas arcessis ab undis
Afflatus propiore Deo. te vindice recti
Jam Batavos peccare pudet, Cyprisque fatetur
(35) Se sapere, & levibus volitans Puer improbus alis
Corrugat geniale caput, quassatque pharetram
Segnius. ac quicquid quondam Cornelia mater
Gracchorum potuitque loqui Sempronia grandis,
Aut quae magnanimo respondit verba Catoni
(40) Porcia, vel Laelî genitrix, edisseret orbi.
    Quam stupui, cum bella sibi secreta pararet
Isacides, totumque suis circumdaret armis
Relligio cataphracta virum. se dissidet ipso,
Obliquiturque sibi. tollunt hinc signa voluptas,
(45) Hinc ratio. recitantque uni diversa cupido
Et metus. innocuae suadet contraria menti
Luxuries, praedulce malum. duo numina distant
Partibus, & geminis pugnant sensusque Deusque
Imperiis, duplicisque Boni ostentatur imago.
(50) At quia sancta probat, nocituraque gaudia damnat,
Eligit ipsa prius; nec solum pallia litem,
Sed pietas dirimit. quid turpe, quid utile, quid non,
Expedit, & valido mille argumenta pudori
Sufficit. interea tanti Dux femina facti
(55) Spreta jacet tacitisque odiis alimenta ministrat,
Et dolet elapsam virtutem amplexibus esse.
Vates magne, furens mulier si temnere Divos
Juratamque fidem thalamo Memphitica conjunx
Ausa fuit, proprioque illusit moecha marito:
(60) Stat juvenis crimenque fugit, dominamque, scelusque,
Arguit, & monitis aulas prudentibus implet.
    Pythagorae voces Samiique edicta magistri,
Et promulgatas taciturno judice leges
Audiit indocti pubes studiosa Tarenti,
(65) Informesque scholae Calabrûm, Samnisque Crotonque,
Aureaque Italicis sonuerunt carmina portis.
Nec minus incultas sapiens instruxit Athenas
Exemplo dictisque senex, & nectar Hymetti
Miscunt officio civis. cum tecta domosque
(70) Privatosque lares Sapientia sera subiret,
Aethereis subducta plagis. veneranda Theognis
Trinacriis praecepta dedit, Siculumque recoxit
Formavitque rudem. placuit generosa monentis
Suada Siri Mimique lepor. Nos omnia per te
(75) Discimus & post tot credit se secla renasci
Simplicitas, tangensque animos reverentia Divûm,
Et vitae melioris honos moresque severi.
Dic age, Toxandrûm soboles, quo numine soli
Concessum tibi tanta loqui? qua Pallade pectus
(80) Grande tumet? nescitque furor cessare canendi
Quae terris prodesse queant? non sidera demens
Metiris Phoebique jubar, nec inutilis haeres
Arcturumque Hyadasque inter Lunaeque labores,
Errantesque Deos. non vanis linea chartis
(85) Pingitur, aut sectis circumvallata figuris.
Picta placet potius virtus & sculpta decori
Effigies. quin ipsa patens ad dogmata laxos
Expandit natura sinus. nos simia, taurus,
Nos arbor piscisque docent. nos vitis amare,
(90) Atque aliquid fugisse cupit. nunc garrula nobis
Servit avis. nunc rana suis facunda sub undis
Vitae monstrat iter. nunc nobis vacca magistra est,
Dux canis. hortantur lapides, objurgat amantem
Concha tuum. foedo quae pendet aranea tecto,
(95) Et lenes alibi praebent documenta columbae.
Imperitat ventri Phariae regnator arenae.
Mus gremio, cupidos Lybicus leo velat ocellos,
Chaoniaeque tibi dictant oracula quercus.
Dum ludit puer, incauti vesania mundi
(100) Detegitur, quantisque rotet se passibus orbis
Tot scelerum fraudumque pater, te vate, patescit.
Sic oculis coram fulgens spectatur honestum,
Sic manibus palpatur idem. Sic personat aures
Egregium recti murmur. distincta tabellis
(105) Regula vivendi legitur, normasque decori
Sedulitas numerat. semperque industria sensus
Invenit & quovis struitur sententia casu.
    Neve foret Batavûm populis incultior Auson,
Romanas sociat verborum opulentia voces,
(110) Atque tuo recreant animos modulamine Celtae,
Quique Ararim Ligerimque bibunt, Rhodanumque loquendo
Anticipant; longisque trahunt idiomata braccis.
Ipse tuum patria miratur currere lingua
Thuscus epos; captusque tuae dulcedine Musae
(115) Crudelis mansuescit Iber, nativaque verba
Diligit & tumidae gnomas impertit amicae.
Adspicit & titulos Tamesis veloxque Tueda,
Et triplici donat succincta poëmata sceptro,
Regali jam tacta manu. Tuus illa, Britanne,
(120) Scribit eques, Phoebique magis quae splendet amictu
Nobilitas, nostrique decus sublime Senatus.
Ex alio rursum surgit labor. altera laudi
Materies campusque patet. sua fata recenset
Priscus Hymen, thalamique juvat memorare labores
(125) Mnemosynen, soccoque gravem miscere cothurnum.
Qualis in adversam frendens Tryphosa Iocastam
Detonet, & rapto quaerat crudele pudori
Supplicium, mox Belga leget. quam splendida poscat
Virgo Cratem, possitque etiam vel gibbus amari
(130) Et laceri sapientis honos & fibula simplex
Et series neglecta togae, caperataque tristi
Forma supercilio & Cynicae sors horrida barbae.
Nec te, prime pater, tacitum aut primaeva silebit
Federa & insolitis claram natalibus Evam;
(135) Non sacrosancti connubia mystica Sponsi,
Aethereasque faces, atque ipsi nubile coelo
Christiadum praelustre genus. narrantur amores
Abramidûm, clarique thoris regalibus ignes,
Et sprotae fortuna Leae, tedaeque sororis,
(140) Et mox virginibus vacuae Siloensibus urbes.
Tempora cuncta patent vati. distinguitur aevo
Res ac cura suo & nobis imitabile passim
Invenit, & grandes majorum ponderat ausus.
    Nobile Durdrechtum, si quid tibi conflua laudis
(145) Flumina ferre putas: celsis si mascula portis
Praesidet & fasces ostentat virgo vetustos;
Si Mervae jactas Dominos: si prima sorores
Inter verba facis: si vectigalibus angis
Et Rhenum Mosamque Deos: si fluctibus usque
(150) Emergis melior: plus, hoc monitore, superbi,
Huic assurge viro. qui jam tibi consulit uni,
Iam Batavis, patriaeque suis suffragia fulcit
Consiliis fortesque animos opponit Ibero.
Format lege domos, & saevos exigit hostes
(155) Invidiam fastumque & foedi gaudia luxus,
Otia lascivamque gulam, & malesana Lyaei
Orgia; & immensis rimantem faucibus aurum
Pellit Avaritiam. sic condis, maxime Catsi,
Oppida, sic meliora facis; stabulumque repurgas
(160) Sordibus, Antaeosque necas, Hydrasque, bovesque,
Quin ipsum Phlegethonta domas, Cacumque rapacem,
Et crudi Diomedis equos. Stymphalidas arte
Dejicis & rabidos prosternis carmine Nessos.
    Virtutum venerande pater, sanctissime legum
(165) Arbiter, haec audi facilis: qui corrigis orbem,
Orbis vota cape; & monitorum praemia credas
Optima, nos parere tibi: concedere jussis
Crimina: tot passim scelerum pallescere vultus:
Peccari minus: insanas resipiscere matres,
(170) Audacesque nurus: melius sentire puellas,
Persuadere patres: percussaque fulmine linguae
Secla verecundas Belgis promittere nuptas.


IN NUPTIAS
SECUNDAS
Amplissimi viri, D. FREDERICI ALE-
    WINI; Et Praestantissimae, laudatissimae-
    que Dominae EVAE BICKERAE.

Petit 71
CUr noceat bis adire Paphum, bis templa Diones?
Bis molles adamasse Deos? si femina res est
Optima, cur pudor est iterum arrisisse maritae,
Nec simplex voluisse bonum? repetita probantur,
(5) Quae bona sunt, vacuique gravis possessio lecti est.
Quem privat consorte Deus, cui dulce cubili
Pondus abest, laterisque comes dulcissima cessit,
Sperat amans aliam, veterisque incendia flamma
Sentit, & assueto nova pabula quaerit amori.
(10) Ante oculos stant prima thori, stant basia, risus,
Et, quibus ante, viri rursum complexibus arctè
Abdimur, & memorem recreat Venus altera mentem,
Hoc Grajae secere nurus, patresque togati
In thalamos vener iterum. post funera, prolis
(15) Spes alias Erycina facit, gaudetque renasci
Post cineres redivivus Amor; viduoque potentes
Accendit sub corde faces. plus urget egestas
Felices olim, & saturis afflictius instat
Atra fames, coelique favor bis plaudit amanti.
(20) Vindicat occasu lampas Phoebaea, novoque
Lumine demersae reparat dispendia flammae,
Et Sponsus vult esse recens, populisque videri
Laetior & sponsam radiis circumdare terram.
    Haec socio jam Sole facis, Frederice, tuisque
(25) Fax augusta praeit facibus. post busta prioris
Conjugis, optatos thalamis dulcissima gressus
Infert Eva tuis. & se Bickera secundis
Devovet officiis, & consors gaudet haber
Altera, & exstinctas tedis succendere tedas.
(30) Optima, (si qua fides vati) tibi Virginis astrum
Tempora promittit tantae posperrrima nuptae,
Praeque tuis laetas foribus de fronde coronas
Nectit & egregiae spondet tibi nomina matris.
Amstela, dum magnis merces acceptat Eoas.
(35) Portubus, & Iaponum gazas & divitis Indi
Persarumque ostentat opes, & quicquid Hydaspes,
Quicquid Erythreae mittunt trans aequora terrae,
Haec suae jam vestris permiscet gaudia votis,
Et Sponsis favet Ya notis. dum munera Cyprus
(40) Donat, in his ipsis veteres abscondit amores
Mercibus, & patrias acuit fervoribus herbas.
Ipsa procellosis desueta Bamaestria fluctus,
Sacrat agros domino, & quae jam pulcherrima condit
Praedia, venturae servat complexibus Evae.
    (45) Duxerat haud uno pridem de fratre triumphum
Diva Gnidi, dignisque omnes sociaverat aequa
Fascibus, & magnae soceros devinxerat Urbis;
Cum sortis memor illa tuae, Bichaera, medullis,
Haesit, & insolitos generosa penatibus ignes
(50) Intulit, & votis strinxit tibi vincla secundis.
Quàm memini, cum prima favens connubia vates,
Ignotasque faces canerem, cum nescia rerum
Virginitas tenerum excussit vexata pudorem,
Et voluit didicisse virum. tunc omnia dixi,
(55) Quae Sponsam glomerata beatn, formamque genusque
Et niveos mores & blandae vocis nonorem,
Quaeque puellares pingebat Gratia vultus.
Nunc Tibi virtutes alias & grandis honesti
Adscribam titulos, & quod civile decorum
(60) Dicitur, informatque lares & tecta verendis
Legibus, & recti famulis praecepta ministrat.
Exemplo tua jussa doces. scis omne parentis
Officium, nondum opsa parens. lenire maritum,
Alloquio recreare gravem, compescere motus,
(65) Et placidas rigidis voces inspergere dictis,
Muneris omne tui est. exacta modestia laudes
Dissimulat, dicique vetas, quod crederis esse.
Praelucet vitae pietas. hanc ordine justo
Ponè subit probitas. loquitur facundia, quicquid
(70) Uxorem dixisse decet. tacuisse tacenda,
Matronae prudentis ais. vis omnia ferre,
Quae non odit amor. damnas inimica cubili
Iurgia, vel quicquid persuadet amantibus excors
Suspicio, soloque virum candore mereris.
(75) Fulget simplicitas in te, & sapientia longè
Stultitiam laudata fugat. tua protegis uxor
Consilus, partisque frui sine crimine gaudes.
Cumque verecundos malesana superbia mores
Inquinet, in rebus vitiu solenne secundis,
(80) Tu victrix erecta tui, minor esse laboras.
Et dum laeva tibi toties fortuna timetur,
Aeaue mente bonam perfers tolerasque nocentem.
Nec minus ingenio lepidum quodquncque placensque
It comes, atque hilari prodit se fronte venustas,
(85) Et Sponsam te Sada probat. sic splendida conjux
Amstelias inter (cinctae subscribite matres)
Prima nurus gradersi, meque aufers judice palmam.
    Tu talis, Frederice, Deo consortia debes
Conjugis, & quos nunc felix ordiris amores,
(90) A Superis coeloque capis. dant vellera Seres,
Thus Arabes, fundut molles unguenta Sabaei,
Nobilis Eoo legitur de littore gemma.
Munus Sponsa Deûm est. solis delabitur astris
Virtutum licuples mulier. Tu pignus Olympi,
(95) Depositumque ingens cupidis amplecteris ulnis,
Fortunate virûm. Iam quae veneranda juventae
Dictavi praecepta tuae, cum saepe docentem
Audires, morumque Tibi mandata loquentem
Exerce, fructumque mei tua nupta laboris
(100) Sentiat, & praesta, me praeceptore, maritum.
Sis facilis comisque idem, sis aequus amanti,
Et pars prima domus. non vult bona spernier uxor,
Non vult Diva coli. consortem quisquie adorat,
Serviet. alternis placidè divisa potestas
(105) Tuta manet, felixque domus tranquillior audit.
Officii, quod Sponsa volet sat florida, fas est
Te meminisse tui. quamvis dilata petantur
Oscula, crede moras pensari posse lubenti
Obsequio, castisque thori conatibus aevi
(110) Damna resarciri. nil distent basia primis.
Res eadem vibis agitur. si pignora nuper
Sperastis, sperare licet nunc altera nuptis.
Quid non audet amor, toties expertus amorem?
Quid non tentat amor, toties devotus amori?
(115) Quid non praestat amor, toties accensus amore?
    Intereà, longis dum fervent gaudia mensis,
Dîque Deaeque omnes votis communibus adsunt,
Et donis Sponsos onerant. sua tela Cupido
Exacuit donatque viro. vim Cypris inurit
(120) Basiolis, sterilesque jubet secedere noctes,
Fecundatque sinum Sponsae. rex Iupiter auro
Perpluit & thalamos illustri dote coronat.
Et quae perpetuis juvenescit amoribus Hebe,
Proscribit longè senium, votusque serenat
(125) Amborum, validaeque refert primaeva juventae
Tempora. praelucet cunctis dux Lucifer astris,
Immittitque thoro radios. dat pronuba Iuno
Spem sobolis. donat leporem pharetrata Diana,
Sol Gallum, passerque novi fit rector amoris.
(130) Dat fruges divina Ceres, sua vina Lyaeus,
Mars currus, agrisque Pales benedicit amantum.
    Ast ego, qui cupidis toties genialia lectis
Verba loquor, mediosque inter nondum uror amantes,
Decrepitae vobis strepitus vocesque Camoenae
(135) Sacro libens. vivat Patriae, Musisque suisque
Et vigeat Bickera domus. sub Consule nostro
Nubitur in melius. quo se rectore tuetur
Amstela, quo floret dives sub praeside civis,
Exertatque caput prono Respublica coelo;
(140) His etiam Paphii gliscunt sub fascibus ignes.


Nobilissimo Viro D. ADRIANO PAUW, Eq.
& rationum arte aerarii Hollandiae Senatoris.

MAxime vir, cujus toties fuit ore locutus
Amstela, qui docti flexisti frena Senatus,
Auriacae tutela Scholae, tot cura Sororum;
Cujus ad externas abiit facundia gentes,
(5) Et patriae pro jure stetit; nunc publica prudens
Fulcit sollicitis Batavorum aeraria curis:
En, Baccho jam plenus agor, Phoebumque lacessit
Rhenus & abscedunt veteres de pectore curae,
Ut tandem tibi laeta loquar. quin ecce disertum,
(10) Quem mittis, facit ipse liquor; totoque Lyaeo,
Dum mergor sapidisque undis, quas pampinus uvis
Extudit, Aoniae veniunt ad vota sorores,
Et versus mihi sponte fluunt. Iam prisca facessat
Fabula, percusso Parnassi vertice largè
(15) Castalios fluxisse lacus. Haec ungula vatum est,
Hic Persus, feriensque bonae sacraria mentis
Pegasus. hoc quoties queteretur mascula thryso
Calliope senis & Trojam scribentis Homeri,
Altius intonuit vates, totusque furore
(20) Atridam saevumque iris implevit Achillem.
Hoc quoties biberet Calabrûm de fonte poëta,
Incaluit Phoebi rabies & fulmina belli
Scipiadas, cladem Libyae Fabiumque morantem
Acrius & victi cecinit perjuria Poeni.
(25) Quàm Flacco placuere cadi testaeque Falernae,
Quàm siccis, ait esse Deos Musasque Deasque
Difficiles, quàm facundos facundior ipse
Extollit latices. quàm tunc laetissima Dido
Vina bibit, cum Trojanum, Carthaginis altae
(30) Moenibus, Aeneam exciperet, Bitiaeque bibaci
Traderet increpitans, Bitias cum fervidus hausit
Spumantem pateram, & pleno se mersit in auro.
    Certat disparibus, Pauwi, Semeleius Evan
Ingeniis, nostroque parat diversa palato
(35) Vina potens Liber. Latio dat Coecuba, Celtis
Pallidulum, Graecoque calens, rarique saporis
Pannoniis, Cyproque furens, sed vile ministrat
Pictonibus. mihi tu facilis lectissima mittis
Pocla, quibus rex ipse Deûm mitescere possit,
(40) Et Iuno placare Iovem, fulmenque marito
Extorsisse suo. non haec mihi barbarus Ister
Dona tulit Baeitsque ferox. in collibus illam,
Rhene, tuis gemuit felix vindemia messem.
Non haec fullo bibit, non hoc vespillo loquore,
(45) Grammaticusque madet, tali se mitra Lyaeo
Imbuit. hunc centum devota Moguntia templis
Haurit, adorandos fasces regumque Ducumque
Irrigat & cuncto solvit palatia luctu.
    Ut me perdis, amor vatum, qui Celtica dudum
(50) Vina bibi, jam (quae facies gratissima rerum)
Cogor in augusta Rheni considere ripa,
Deliacumque haurire merum, quod Bacchera praestans
Misit & in nostros ignara recondidit usus.
    Non haec solum oculis, non solis vina labellis
(55) Accipio generosa meis. quin naribus illa
Attentis doctisque bibo. color illa saporque
Et pergrata meis laudat fragrantia mensis.
Haec qui vina bebet mecum, debebit amori
Ista tuo. quotiesque bibam, haec sunt munera Pauwi,
(60) Eloquar, adspergit tali me rore Senator,
Et cupit his nostras lymphis ridere Camoenas.
Optime, quid referam? primum tibi laeta dateri
Calliope tollit cyathum, laticesque beatos
Nuncupat. Unanimes adspergent altera Patres
(65) Pocula & assertos dicent carchesia Belgas.
Tertia in Auriacos vis despumabit Iacchi
Nassoviosque bibet, venerandaque nomina mensis.
Quarta bibet grandes regum, sine lite, salutes,
Seu Gallum cimbrumque voles, Suecumque Britanno
(70) Iungere & ingentes paterâ confundere cuasas.
Ultima per lepidos rabies properabit amicos,
Inque mea tandem cadulus decurret amica.


IN NUPTIAS
Illustris Viri IOHANNIS POLYANDRI
    à KERCKHOVEN, Heenvlietae Domini,
    & Saltuum Hollandiae praefecti, tunc ad
    Serenissimum Magnae Britanniae Regem
    Legati, &c. Et Illustrissimae CATHARI-
    NAE WOTTONIAE, Baronis à Wotton
    Filiae majoris natu, Baronis Stanhopii
    Viduae.

AMstela quos primum juveni monstravit amores,
Nunc iterat viduo Tamesis, sub Regibus uxor
Donatur, POLYANDRE, tibi. vacuumque cubile
Implet adorandum flammis genialibus ostrum.
(5) Te triplex diadema colit. te rector Iernes,
Qui Scoto dat jussa pater, sceptrisque coërcet
Orcadas & nostro divisos orbe Britannos,
Oceani regnator, amat. non unius aula
Tuta patrocinio, magnis fortuna tiaris
(10) Nixa tua est; grandique capis sub judice Sponsam.
    Nos Te, trans vastum pelagus, fluctusque patentes,
Neptunique domos, vitreique palatia Nerei,
Bellaces Batavi sequimur. dum suscitat ignes
Illustris WOTTONA tuos; dum nubilis ardet
(15) Albion, & niveis arrident littora passim
Rupibus, & tanto thalami candore notantur:
Uritur ipse tui vates & testis amoris,
Et tecum Barlaeus amat. sed dispare flamma
Exarsere faces. stimulos mihi subdit Apollo,
(20) Sed mollis Citheraea tibi. mihi gliscit ab imo
Pectore Musarum rabies, eademque poëtam
Tempestas annumque facit. Tibi prolifer annum
Inchoat & tedis Aries fulgentibus ornat,
Et toto te Vere beat. cum Sole vagaris
(25) Altius, atque inter titulos succrescis amator.
Et Patriae quem tolli honos, nunc ipsa Dione
Majorem cupit esse sibi. Nos surgimus in te,
Et capit incrementa color meus. imus in altum,
Phoebaeosque apices bijugique cacumina montis
(30) Sublati prensamus humo: Pataramque Claronque
Thymnbraeique patris doctas conscendimus arces,
Ut totus tibi, Sponse, vacem; nostrique favoris
Candida sublimem veneretur gratia lectum.
Non laiter quàm cum magni Iovis armiger ales
(35) Tollitur, & celsis Phoeben propè verberat alis,
Tollitur Idaeus puer & miratur honores
Ipso suos, tantaeque stupet fastigia sortis.
Aonit resonant colles Phoebique remugit
Regia, Palldeosque aperit cortina recessus,
(40) Dum vestros cortina silens abscondit amores,
Et par dulce lates. dum vos sudatis in ulnis
Basia, primitiasque thori pulcherrima mater
Accipit: En, vates aliis conspergimus undis
Conjugit nova rurae tui. Tibi fundit amoenos
(45) Musarum de fonte jocos Permessus & altè
Mergit Acidaliam Phocaeo in flumine spumam.
Qui Latiae gentis dominos & fulmina belli
Ciciles Dursosque tulit; jam promuna Rhenus
Scribit vota tibi. concoreds Leida Camoenas
(50) Nuncupat, & Batavûm concussa Britannia cantu,
Ad modulos & plectra suos irritat olores.
Vatibus his nunc Ya tuus se jungit & audet
Oonè sequi, falsaeque licet dulcissima tingant
Flumina Nereides, promisso vestra susurro
(55) Tecta ferit, penetratque levi palatia rimâ,
Et cupit hoc etiam mensis disperdere camen.
    Magne virûm, qui stemma tuum proavosque genusque
Nobilibus deducis avis: quem Ganda vetustis
Fascibus, priscus per splendida nomina Flander
(60) Inseruit patriae patricus: nunc altera nectis
Vincula, & externos Erycina domestica vultus
Adspicit atque alio quaeris sub sidere Sponsam.
Trans mare totus amas. nec te vel frigida Tethys,
Vel gelidae remorantur aquae. trahit ultima Thule,
(65) Idaliasque faces mediis accendit in undis
Caeruleus Triton; Panopaeaque navibus illis,
Queis veheris, viridem petulans circumjicit algam,
Et tremula impellit properantia carbasa cauda.
Sic alius, veluti Seston qui tendit Abydo,
(70) E Batavis Leander abis. nec Thesea solum
Per fluctus protrudit amor, cum missus Athenis
Iret ad Hippolyten, neque Phaedram Gnosia tellus
Servaret secura. etiam dant Thesae Belgae,
Atque altas, verùm causa meliore, Mycaenas
(75) Invisis sine fraude, Paris. velut alter Iason
Argolicis procul `a terris occurris amator
Hypsiphylae. Quò fata trahunt, raptamur amantes,
Et vis est secreta thoro. quae maxima regnis
Majestas divina praeest, moderatur amores,
(80) Et rector Deus in thalamo est. ignara futuri
Invenit in sylvis, in rupibus, invenit inter
Exequias tepidosque rogos, trans aequora, nuptam
Nescia mens, solique Deo debere fatetur.
Principis instrueris jussis; sed jussa Tonantis
(85) Incauto Lucina aperit. Legatus haberis,
Et sis ipse tui. nec, dum communis amatur
Causa Ducis, privata deest. dum regia nectis
Federa, federibus magnis innecteris ipse,
Et duplici nos sorte beas. sit germen amoris
(90) Auriaci, tuus, & merces optata laboris.
Das patriae, quam quisque colet. quam solus amabis,
Das tibi. praeludunt teneris tua gaudia flammis,
Et jam sponsus ovans venienti occurrere Sponso
Ad ripas & transtra paras. Wottonia tecum
(95) Ambulat & Belgae gaudet comes ire marito,
Teque suis gestit conjux praeferre Britannis.
    Nescit amor populos. nullum generosa Dione
Discrimen Cyorisque facit. placet omnubus oris,
Quae placet. & causas odii nec sufficit aether,
(100) Nec tellus insonsque locus. cum Thrace suescit
Itala, cum pulchra se misceat Hellade durus.
Dalmata. non sprevit Phrygiam Briseida Grajus,
Et Gothus in media pepigit connubia Roma.
Baetis in amplexus Rhodanus, Tagus ivit in aulam
(105) Sequana clare, tuam. jungunt validissima terras
Ooscula, quas Mavors dirimit. Tu Belga Britannam,
Kerchovi, securus ama. si limite distat,
Si patria, tu stringe duos. jungantur in unum
Corporibus, tota non jam tellure diremti.
(110) Non aliter Romanus amat, quàm Cantaber. una
Vis Francum Cinbrumque acuit. si secula distant
Moribus, at nullum dissentit amoribus aevum.
Adspice, quam cupidis Te nuncadspectet ocellis,
Clara domi, fulgensque suis natalibus uxor,
(115) Virtutum veneranda parens. quam colligit in se
Argumenta pudicitiae, formamque decori
Ostentat catharina tibi. te cernere coram
Se praebet piets, nec ficti vultus honesti,
Et quae sollicitis Prudentia lucet in annis;
(120) Gratiaque & nullo spendescens forma paratu.
    Felix sorta tua. Tibi primi prospera lecti
Gaudia continuant Superi. rursusque beatis,
At Veneris castae gunaris, absconderis ulnis.
Quàm sapis, & vitae solers proscribis inertis
(125) Otia & ignavas thalamis avertere noctes
Exemplo meliore doces. Tibi laetius ardet
Luciferi jam stella, & bis subridet amanti.
Et quamvis viduo, ferales discutit ignes,
Promittique Dios faciles. Sic praemia recti
(130) Multa capis. comisque tuis lenisque poëtis
Plectra moves vatum, totoque Helicone rigaris.
Vixisti nulli gravis. & quae vexit in Aulae
Splendores Fortuna, eadem te fassa minorem est,
Nec sprevisse Boni studium, nec surgere fastu.
(135) Frons semper privata manet. licet annuat aequus
Auriacus, titulisque novos celsissimus addat,
Nomina sola tibi servas; sed commoda cunctis
Distribuis, tantisque audis successibus idem.
    Ille bibi saltus batavûm dispersaque Tempae
(140) Credidit. in mediis magnus Venator arenis
Ingerderis Triviaeque legis mandata Dianae.
Quae captura feris, quae tempestiba salutis
Tempora, quis numero modus & venantibus arma.
Ille tuis, ubi Mosa maris vomit ostia, nuper
(145) Subdidit imperiis agri Puttensi; habenas,
Et fasces, Geervlieta, tuis, & prixima Vornae
Moenia, nobilibus semper regnata Dynastis.
Ille Tibi faciles aditus & mollia fandi
Tempora concedit, curasque impertit amicè
(150) Iam belli, jam pacis opus. legatus ad nostem
Mitteris, atque humeros patrio supponis Olympo.
Et nunc pro nati thalamo, pro Principe nostro
Verba facis, studiisque tuis spondetur Iülo
Filia regnantis Caroli. sic Anglia nobis
(155) Iungeris, & geminis firmantur sedera pactis.
    Iam, Wottona, veni. terrae bellacis alumnam
Te faciet, quem nupta tenes. spectaberis aulis
Hîc etiam poteritque tuo pro Rege videri
Auriacus, magni Dux oppugnatgir Iberi.
(160) Quin, Wottona, venis. poteris sic nupta placere
Ameliae, & facilis nostris adsuescere sensim
Principibus, vatesque tuos antè ora tueri.
En, dominos Heenvlieta suos expectat, & arces
Purgat laeta tibi. qui Te vectabit in alto
(165) Navita, cum Vornae portus terrasque subibit,
Ostendet, quae rura reges. cum littora tanges,
Stabis humo, cui jura dabis. radetque carina
Imperio vicina tuo, turresque videbis,
Quas ingressa coles. O quot te Faunus amator
(170) Et laetae Dryades venientem & noctivagus Pan
Frondibus ornabunt. Nymphaeque sub ilicis umbra,
Vel modo sub patula deponent tegmine fagi,
Vel celsis dominam tollent in collibus. unde
Desertos poteris longè spectare Britannos,
(175) Tunc etiam Catharina tuos. sua figit in agris
Signa lepus, gestitque truci mox praeda molosso,
Te spectante, dari. Corydon cum Phyllide saltus
Inchoat, & festis resonant arbusta Camoenis.
Quin lasciva volet Dryope arridere Menalcae,
(180) Leucothoën Daphnis, Nisamque adamare Marullus,
Aglajam Cephalus, lepidam Syringa Palaemon.
    At Senior, cui Nassovii Regina Lycei
Septima sceptra dedit; cujus veneranda Tonantis
Canities delubra quatit; cui firma senectus
(185) Fulcit inoffensam, pacato Numine, mentem;
Prospera praelustri loquitur praesagia natae,
Et totam te mente capit. nisi fallor, in albo
Vertice cygnaeos immutas Sponsa capillos,
Et nova grandaevis juvenescit vultibus Hebe.


PROPEMPTICON,
Ad Amplissimim virum, IACOBUM van-
    der BURCH, I.U.D. Potentissimorum
    Federati Belgii Ordd. res, Augustae Eburo-
    num, hoc est, LEODII agentem.

IUngimur in terris socii, sejungimur illis;
Quemque suo fidum Pyladi sors unit Orestem,
Thesea Pirithoo, mox vastis dividit undis,
Et dirimit fortuna duos. divulsa vagantur
(5) Corpora, & hic Meröen, alter transcendit Orontem,
Alter ad Arctoos & pigros navigat axes,
Alter amat madium Solem, vel torrida mundi
Regna, vel Occidui preciosa cubilia Phoebi,
Aut Serum extremos populos. distinguit amicos
(10) Orbibus indivulsus amor. mar, littora, montes
Transit, & oppositis quamvis se separet astris,
In puncto coit & centro nos jungit in uno.
    Tu mihi Eburonum, Vic conjunctissime, terris
Sisteris, & Patriae desers mandata potenti
(15) Et notae Latio genti, cum signa Quiritum
Sterneret Ambiorix, & justa fraude Sabinum
Exueret Cottamque Duces. disjungimur a Te
Montibus, & quamvis longè semotus, amantem
Insequitur te nostra Fides. en, ambulat unà
(20) Inter Cyclopum pueros, follesque sabrosque
Fornacesque tuus vates. liguefacta caminis
Aera videt procul, & sonitus incudibus absens
Excipie & tantis se fingit ab ignibus uri,
Et tangi meliore Deo. quae flamma metallis
(25) Incubat & duris Martem thoracibus indit,
Quasque faces formant gladios, tormenta, secures,
Hastarumque truces apices; ad carmina, Musas,
Et modulos & plectra cient, minuuntque tumultus,
Phoebaea sub voce, suos. dum marmora celsis
(30) Verticibus frangunt dextrae, dum saxa figurant,
Tornataeque novâ spectantur imagine quercus,
Ardua Pieridum scando fastigia, & omnis
Sudat in Aonio elinguis facundia clivo.
Por saxis plus molle loquar, pro forcipe & armis,
(35) Pro galeis, imbelle melos. conabimur ipsa
Vel Brontis Steropisque manu formare poëtam.
    Quàm tua nunc aliis decurrunt tempora curis,
Nec, Burchi, mihi docte vacas. quàm nobilis otî
Et vitae meminisse juvat. cum Leida loquenti
(40) Plauderet & magnis opponeret ora magistris,
Teque suis juvenem Sapientia conderet ulnis.
Tunc per Nautrae latebras, coelique marisque
Terrarumque sinus laetis sucessibus ibas.
Tunc tibi multiplicis veri cognoscere caussas
(45) Cura fuit, pulchrasque animum diffundere in artes,
Scrutarique scholas Grajûm. quam Stoa Lycaeo
Discrepet & tetricis faciles Zenonibus artes.
Quantus Anaxagoras, quàm sacrosancta Platoni
Sensa fluant, quae sint Cynbicae sat mascula sectae
(50) Dogmata, & ancipitis sinuosa volumina turbae,
Et placitum, Chrysippe, tuum. Tunc redditur orbi,
Virtutum didicisse choros & munia recti
Regnatumque modos formasque & dissona regnis
Iura, fuit studium, atque hominis spectasse decorum.
(55) Tunc placidis juvit praesants donasse Camoenis
Ingenium, Phoebumque ex ipsa arcessere Cirrha,
Et sacros vatum latices & Phocidis omnes
Concussisse Deos, & centum lecta puellis,
Erectis toties sacrasse poëmata Belgis,
(60) Tunc tibi Caesareos jussus, legesque potentum,
Verbaque jam populis, jam desceptata Tribunis,
Dictavit venerande Themis, coetusque togati
Miscuit ordinibus. stabas pro jure sacerdos
Astraeae gravis antistes, civilis honesti
(65) Arbiter. inque Ducum vixisti providus aulis,
Et tua nobilium tectis doctrina refulsit,
Et castigatis mansueta palatia fecit
Moribus, Heroumque sagax secreta notavit.
    Nunc Patriae Patribusque vacas. nunc publica scribis,
(70) Nec tuus es. minus Aonidûm jam sacra moraris,
Pro cunctis dum verba facis. cum principe Phoebo
Suetus saepè loqui, Phoebum, Musasque Deasque
Negligis, & magni loqueris rectoribus orbis,
Affarisque duces populi. Respublica, reges,
(75) Regnorumque vices & castra minantia castris,
Bellorum pacisque modi, turbata ruentis
Europae facies, commissaque culmina rerum,
Iam tua sunt. tibi materiem funestaque praebet
Argumenta furens mundus, condussaque longis
(80) Litibus imperia & diffracto federe gentes.
Scripsitsit, quid nupta velit, quid virgo, puerque,
Mella poëtarum & vernantis pabula mentis.
Nunc Sueones actosque animis in praelia Finnos,
Adversumque Istri dominum, Bavarique potenti
(85) Signa notas. quàm sint Aquilis vicina Leonum
Classica, Nasoviique Duces. quid Gallia tentet,
Num tuus à Franco Tngrus discedat & Istro
Annuat, armorum causas, metusque latentes
Vestigias, patriaeque caves dispendia terrae.
(90) Discedis, propiusque juvas. haec regna relinquis,
Nec minus officiis prodes. dimitteris, ut nos,
Ut Belgas plus civis ames. rediturus abisti,
Et titulo meliore redux servaris amicis.
    Hac Batavi nos lege sumus. prodesse parati
(95) Deserimus patriae fines & dulcia rura.
Hunc Indus vel Moschus habet. trans aequora missi
Vadimus, in mediis sedem defigimus Agris,
Vel longè Rhenus statio est, aut Sequana Belgis.
Sed cunctos amor unus agit, tutandaque latè
(100) Natalis fortuna soli. sic mercibus, auro,
Sic Cerere & Baccho, sic sacro thure beati
Credimur. atque istos onter praecellis agendo.
    Haec tibi ab Amsteliis, Burchi suavissime, ripis
Accinimus. spatiis ubi se Cyullenius amplis
(105) Explicat, & vasti vendit vaga munera mundi,
Oceanique vias aperit, tot puppibus orbem,
Classibus ignotos populos, portusque sinusque,
Et nunquam lustrata prius. Te pulchra Leodî
Arva tenent. ubi monticolas industria gentes
(110) Exercet ferrique labor, multisque Deorum
Cingeris excubiis. ubi te Mussonius Abbas
Excipiet doctisque trahet sermonibus horas,
Consiliis amnisque gravis. Tibi sanctior ordo
Occurret, sacraeque inter tot Palladis aedes,
(115) Invenies vulgi indignas garritibus aures,
Secretasque malis animas; quae mollia fandi
Otia congressusque dabunt, & fessa laborum
Tempora dulciloquis cupient lenire Camoenis.
    Nos Tibi gratamur pariter, votisque tuorum
(120) Ingerimus quoque nostra. tuo subscribit honori
Muydani pater imperii, cui pectore pleno
Defluit historicae felix opulentia venae,
Et jamjam Batavi memoranda exordia belli
Parturit & tantae scribit molimina scenae,
(125) Iratosque Patres, & nomina dura, Philippos.
Absentem Zulechemus amat. quin carminis in Te
Ecacuit vim docta manus. Tibi prospera fatur,
Permiscetque meis Vicfortî gratia Musis.
Nen tali dispar triga cupit esse Sinapi
(130) Prisca fides, veterisque mori consortia vitae.
Sic felix tibi Mosa fluat. sic brachia versent
In numerum nudi Chalybes, & docrio meus
Sit versus mensura tui. sic Legia puras
Fundat aquas vati, caligantesque fodinae
(135) Largius effundant, Batavo praesente, metallum.



[p. 533]

MANES PALLASII,
Sive Praenobilis ac strenui Viri, THEODORI
    DE PALLAES à STERRE, Eq. & prae-
    liis adversus Turcarum Imperatorem, sub
    RUDOLPHO Caesare, ac MATHIA
    Archiduce clari, Laudatio Funebris.

SIc pugnasse, fuit decori; cum salva triumphat,
Et Patriae stat tuta salus; cùm Barbarus hostis
Pellitur & positis Majestas erigit armis
A bellis immune caput; cùm pressa resurgunt
(5) Oppida & adversa vim formidare phalanges,
Et delassatus discit mansuescere Mavors.
Hoc Fabiis Deciisque datum. laus ista Metellos
Tollit & aeternis inscribit nomina fastis
Scipiadum fortesque rapit per secula Drusos.
(10) Qui furias, Porsenna, tuas compescuit, unus
Cocles erat. Scythici profugum per littora Ponti
Indomitum pepulit Pompei dextera Regem,
Et Romam asservit victrix. sub vincla Iugurtham
Traxit & Ausonias Marius bellator in urbes
(15) Signa triumphatis victricia detulit Afris.
Nec Grajûm laus prisca minor, celebresque per Hellen
Lysimachus Niciasque duces, Macetûmque sarissis
Intrepidus Perdicca, nec exorabilis hosti
Antogonus bellique potens virtute Seleucus.
    (20) Haec veterum fortuna fuit. neque nostra satiscit
Aut illaudatis pigra est Heroibus aetas.
Successere pares animis. nec gloria dispar
Martis agit grandes animas, jurataque Famae
Nomina. per seros gliscit Bellona nepotes,
(25) Priscaque Pallasio visa est in sanguine virtus.
    Efferimus clari sobolem Mavortis, & illud,
Flebilis emeritum quod bajulat urna, cadaver,
Illustris Diderice, tuum est. si Roma superbit
[p. 534]
Tot Ducibus, jactatque suae bellacia terra
(30) Robora, pugnacesque Italus commendat alumnos;
Nos cineri, Dux magne, tuo, nos justa paramus
Exequiis, tantisque infert praeconia bustis
Melpomene, ploratque sui dispendia fati.
Quid Livor malesane, fremis? conferre vetustis
(35) Hunc mihi fas Ducibus. Crassos si summa potestas,
Si Syllas suprema vehit; sua praemia passim
Privati meruere Duces. si castra gubernat
Consul & in solo stat Dictatore voluntas;
Plus miles, plus pugnat Eques. Germania plora,
(40) Quem nostra Batavi exstinctum veneramur arenâ,
Et procul hos ipsos affare in funere Manes.
    Hic vir, hic est, quem tela inter lituosque tubasque
Formavit miles genitor. vagitibus ipsis
Imbibit armorum strepitus, sub casside jam tum
(45) Primitias animique dabat documenta futuri,
Et praetextatis audacia luxit in annis.
Mox hastam vibrare manu jaculumque suetus,
Ivit in adversas acies: consistere signis
Et revocare gradum didicit: nunc stringere in arctum
(50) Agmina, nunc laxis eadem diducere campis.
Incessit per castra pedes, juvenisque pruinas
Et rigidas calcare nives, galeaque severum
Sustinuit portare gelu, brumamque rigentem
Lambere & invitis praeludere belliger astris.
(55) Agmen agem equitum & fulgentes aere catervas,
Ipse alto subvectus equo, vestigia pressit
Intrepidus, turmasque suas modo providus alâ
Explicuit, rursusque globo se continuit Dux.
Accepit mandata libens, iterumque minori
(60) Belligerum praescripsit opus. timuitque regentem
Miles & amplexus dominum est. reverentia major,
An ductoris amor, dubium. diffidere norat
Hostibus & solido distinguere praelia bello,
Gradivumque patrem niti fallacibus ausis.
[p. 535]
(65) Iam victi, jam victoris, ceu judice coelo,
Mutari sine lege vices: nunc utile vallis,
Praecipies inferre manus, nunc claudere castris:
Nunc latebris excire hostem, nunc fallere silva:
Nunc ordiri aciem, nunc sustentare labantem
(70) Auxiliis. Quoties vidit placidissima Phoebe
Ire per invisae matura crepuscula noctis,
Rimarique vias hostis. cum Sirius arsit
Fervidaque excelso gemerent tentoria Cancro,
Fulmineae circum conspresus pulvere pugnae,
(75) Abscondit galea caput & sudoribus iras
Exacuit pectusque minis accendit anhelum.
    Nec suasit rabies bellum, nec Martius armis
Sufficit furor. at Martem ratione probavit,
Et momenta prius causasque expendit inermis.
(80) Pallasì, quibus hìc animis pugnamus & iris,
Displicuere tibi. damnata ferocia semper
Christiadum vasana fuit, quos nomen amicum
Iungere concordes poterat, divellimur, eheu,
Alter & alterius satiamur sanguine cives.
(85) Cumque ferox posset studiis communibus Helles
Terribilis vinci domitor. collidimur ipsi,
Et patet Eoo infelix Europa Tyranno.
Tu melior, Christi juratum nominis hostem
Oppugnas, Diderice, tuaeque opprobria gentis
(90) Diluis exemplo. tu relligionis amori
Vovisti bellacem animam, Pietasque coruscum,
Te pugnante, caput laudatio sustulit aevo.
Tunc, pacata domi, sociis Germania sceptris
Restitit Euxini Domino, Lunamque bicornem,
(95) Hellespontiacae feralia signa tiarae,
Cornibus infractis solâ virtute coëgit
Stare loco; vetuitque gradum proferre superbum
Regnatorem Asiae & patrias incessere terras,
Imperiique caput, validam sperare Viennam.
    (100) Quis per Sarmaticos, bellacia jugera, campos,
[p. 536]
Ivit ovans? quis Pannoniis se proluit undis
Danubioque immersit equos? quis moenibus acer
Institit & pulsis ferratas hostibus arces
Fregit & Austriaco meruit sub Principe lauros?
(105) Pallasius fuit. hic Budae sub turribus altis,
Undique cum densae vallarent signa cohortes,
Turcicaque Hungaricis instarent agmina castris,
Fecit iter gladio, mediisque elapsus Achivis,
Barbaricas fudit, gaviso Caesare, turmas.
(110) Ille, ubi Regalis se dederet Alba, triumphi
Et coepti pars magna fuit. quin libera debet
Canisium Scacabimque Duci. Veprina, Tihana,
Scambochum, castella suis horrentia portis,
Hac etiam sunt victa manu. dic, Pestha, labores
(115) Militis & pulchrum facinus, cum fervida belli
Ingrueret facies, Turcisque furentibus, ipse
Mutatis iterum atque iterum pugnare caballis
Visus, & haud uno labefactus vulnere, victor
Caearis amplexu meruit plausuque notari.
(120) Dic clades, Solymanne, tuas, cum Mora tuorum
Caedibus irrubuit. dic, Marcomanne, ruentem
Pallasium, spoliisque exutum insignibus hostem,
Et fusis reducem retrò cessisse maniplis.
Hac dextra, Boskaye, cadis, Calissia rursum
(125) Reddita Caesaribus, nostro Ductore superbit.
Ultima praeclaris finem Pax aurea bellis
Imposuit. Patriaeque quies dum parta, resedit
Gloria bellatrix, gladiosque & signa tubasque
Atria, pacatique Aulae tenuere recessus.
(130) Et laudum Famaeque satur sibi vixit, & exors
Militiae, Austriacae retulit praeconia linguae,
Gestorumque graves tabulas. heroibus Heros
Additur, & prisci veneranda insignia secli,
Atque Equitum sublime decus Mavortius aufert.
    (135) Nunc procul illustri miles semotus ab Istro,
Conditur in Batavis, ubi nos bella, altera bella
[p. 537]
Exercent & tuta suis securior audit
Belgica Libertas Ducibus. Te fama superstes
Nunc quoque Pannoniis clarum miratur in agris,
(140) Et potor, Diderice, Savi. quibus exit in aequor
Faucibus, effundit vestrae tot nuncia dextrae
Danubius, timidamque tuis Chalcedona terret
Ausibus, & vexata diu palatia Thracum
Principiis & magnos Selymi de stirpe nepotes.
    (145) Maxime bellator, pulchris involvere gestis,
Quoque jaces tumulo, rerum monumenta legantur.
Quique legent Belgae titulos, pugnasque genusque
Et proavos, tanto capiant a milite vitae
Exemplar non vile suae, Patriaeque focisque
(150) Invigilent, arisque Deûm. de sanguine nasci
Nobilium laus digna Ducum. plus, ista mereri.
Qui cineres librant altis cervicibus, ipsum
Odrysium gestare reor. quae vestis inumbrat
Exuvias, tegit Atriden iterumque renatum
(155) Peliden Turnumque. capit lachrymabilis urnae,
Quem non Austriacae sedes, non Pannonis ora,
Pallasii nec terra capit. Quin adspice, in ipso
Quae suspensa micant calcaria saeva feretro,
Quique rigent enses juxta, galeaeque, minantur
(160) Post obitum, dirumque vocant ad praelia Thracem.
It sompes, guttasque jubis abstergit & ipsi
Praecedit moerens Domino. quàm vellet in hostem
Festinare ferox & despumare dolorem.
    Ipse gener, cui se excellens despondit Eliza,
(165) Iusta facit, sobolisque tuae suspiria miscet
Saepè suis. parvusque nepos, qui patris ab ore
Virtutem cognoscet Avi, vestigia jam mox
Ista premet, similisque volet Tibi grandis haberi.
Nos quoque, quos tanti fulgor percellit honoris,
(170) Mnemosynae tot gesta damus. nos busta coronis
Cingimus, & veteris lachrymas in funere Rheni
Fundimus, ut flentì longè consentiat Istro.



[p. 538]

VENUS TRANSMARINA,
Sive in Nuptias Nobilis ac Magnifici viri,
    D. DANIELIS SCHONKII, Domini
    Poelgeestae minoris; Et Praestantissimae Virgi-
    nis, ANNAE IONQUAERAE.

SAxonicae gentis populi, & tu belliger Albi,
Cujus ad attonitas sonuerunt horrida ripas
Classica & offenso crudescit Caesare bellum;
Seu Sueoni cessere Aquilae, Suenumque phalanges
(5) Sublimi cessere Aquilae, regumque Ducumque
Alternas doluit moerens Germania clades:
    Iam Pacis dic verba, precor; lituique tubaeque
Immemor, innocuae Veneri largire parumper
Otia, funereasque faces flammasque globosque,
(10) Cypridis immuta facibus. compesce furorem;
Mars pater & blandos thalamis immitte furores;
Dum meus eximiae fruitur complexibus Annae
Schonckius & totum venis admittit amorem.
Sic ubi se Thetidi Peleus permiscuit, iras
(15) Composuit Bellona suas & pronuba Divûm
Thessalicis latè viguit Pax aurea terris.
Si Veneri Mavors dedit oscula, basia certè
Hoc Veneris meruisse reor, ne laederet illam
Effera Mavortis rabies. descendimus omnes
(20) A Superis similique decet nos forte procari.
Mitius ingenium est Sponsis, concordia major,
Inque vicem jurata fides. ruit acer in hostem
Odrysius, quem nescit amor. sub amoribus orbi
Vita redit gaudetque novis natura colonis,
(25) Et fecunda sui est. Getico sub Principe marcent
Rura, foci & puchrae viduantur civibus urbes.
Et male nubit amans. dudum rubuere cohortes
Sanguine; nunc molli vadit virguncula gressu,
Et lecti spe tota rubet. sic dispare fato
[p. 539]
(30) Gradivi patris & Paphiis pugnatur in armis.
Non mihi jam vel castra Ducum vel Caesaris aulas,
Vel procul Arctoo missas à sidere gentes
Calliope cataphracta refer, non subruta flammis
Oppida dispersasque acies. novus exit in Albim
(35) Et spretis Batavûm populis hîc ardet amator,
Stormari aeque fidem gaudet jurasse puellae.
Nunc thalami memorare jocos & basia fas est,
Et faciles in amore oculos & murmura amantum,
Verbaque, moroso quamvis, recitata Catoni.
(40) Da speculum Citherea mihi, dic pectinis usum,
Dic zonam, quam solvet Hymen. dic flammea, peplos,
Dic chlamydes pitasque togas. da tela Cupido,
Da pharetras. haec apta magis sunt nomina nuptis,
Haec tua sunt, pharetrate puer, matrisque voluptas,
(45) Sponsorum decora & blandi instrumenta laboris.
    At mihi quis vidui damnare incendia lecti
Audeat, & vitio repetitos vertat amores?
Exemplo dum, Sponse, praeis. en altera lectum
Irradias Cytherea tuum, fax altera, tedae
(50) Illuxere novae. veteris vestigia flammae
Nondum abolere dies potuit. progressus amantum est,
Atque artem natura facit. plus, rursus amando,
Discimus & tantis bis Sponsi adsuiscimus ausis.
Virginitas quàm multa timet, quàm vana pudoris
(55) Argumenta capit. viduo fiducia major,
Plus solitis animosa jocis. mens gnara cubilis.
Conjugis officium, quid turpe, quid utile, quid non,
Et momenta thori captandaque basia novit
Rectius & docta mulcet ratione maritam.
(60) Ivit in Aeneae amplexus Lavinia conjux,
Cum viduus Trojanus erat; raptaque Creusa,
Itala quo distet Phrygiis discrimine mater,
Perdidicit. magnum Aeneae de sanguine nomen
Huic etiam Caesar potuit succumbere culpae.
(65) Atque novos dominae Veneris sensere furores,
[p. 540]
Terrarumque marisque duces. quàm femina res est
Omnipitens. fluctus ultrà fluvioque lacusque
Poelgeestae raptat Dominum: Batavisque remotum
Sedibus, immiscet mercantis coetibus urbis,
(70) Et rursum Sponsi titulis illustribus ornat.
Hoc, Ionquera, facis. dum Rheni ripa bicornis
Sordet amatori. tuus est, qui poscitur, Albis.
Hic habitas spes tota viri. per flumina, terras
Impavidum tramsvexit Amor. tu blandula pennas
(75) Remigiumque dabas & amicum calcar eunti.
Iam nivei mores, jam doctae gratia linguae,
Iam patriae fortuna domus, jam stirpis honores.
Et probitas tenerique decens reverentia sexus,
Grataque simplicitas, obversabantur amanti.
(80) Talis ad illustrem superatis fluctibus Herum
Ivit Abydenus puer & per vasta profundi
Repperit in media Theseus Minoida Creta.
    Sed nova res. dudum in Geminis Cancroque Cupido
Arsit amans, auxitque suas sub Virgine flammas
(85) Ut flammae vim flamma daret. nunc frigora flammas
Parturiunt, ipsique queunt caluisse Decembres,
Et qui brumales effundit Aquarius undas.
Ecce Dionaeis uruntur corda favillis,
Et Veneris nunc gliscit opus. dum Cyntius annum
(90) Inchoat & veteres repetit per sidera cursus,
Schonckius orditur genialis gaudia lecti,
Et gelido sub Sole calet. dum mensibus uri
Incipit, atque illos numerans numerabit amores.
    Ut sensit Poelgeesta facet & federa quaeri
(95) Conjugiique decus Domino, sic esse locuta
Creditur: Auspiciis propera felicibus, & te
Incolumem deducat Hymem. non vestra columbae
Murmura, non hederae amplexus, non oscula conchae
Exsuperunt. tot funde nova de matre nepotes,
(100) Quot tua fecundis cinguntur praedia terris,
Quot tua vicinas spectant palatia turres,
[p. 541]
Aonidumque domos & condita culmina Phoebo.
Absentique tibi spumat equus, dominumque quadrigae
Expentant celeresque rotae. mox Vere sub ipso
(105) Fundet ager flores geminis. hortique virebunt
Laetius & placidis spirabunt flatibus Euri.
Tunc te magna Pales socia cum conjuge fessum
Excipiet multoque adsperget gramine Sponsam,
Flora caput cinget violis myrtoque rosaque,
(110) Ut possit placuisse magis. tunc rustica Phyllis
Cum Corydone suo steriles proscribet amores,
Et cupiet festiva loqui. pulcherrima Najas
Pulsabit liquidas tot cincta sororibus undas,
Ceu Rheno nuptura seni. venabula, casses,
(115) Aptabit Diana tibi, leporesque cavernis
Excibit vis gnara canum. tunc aethere ab alto
Icta cadet per te volucris. vel dedita fossis
Improvisu sui plorabit tempora fati.
Tunc celebres nuptae monstrabit Leida magistros,
(120) Socraticasque togas, bellucisque ostia Rheni,
Et turres, Engiste tuas. miraberis, Anna,
Oceani grandis spacia & qua littore in illo
Merguntur Latiis structae ductoribus arces.
Plus poterit placuisse tuus, seu basia figet
(125) Intrepidus, seu blanda loqui facundia tentet.
Seu toties vati luces donabit amico,
Et non fucato miscebit dulce severo.
    Sic visa est Poelgeesta loqui. post rura, domosque
Nos etiam, Schonki, geniali applaudere lecto
(130) Fas erit, & totum Cyrrha deducere Phoebum,
Et thalamis inferre Deos, Veneremque Iovemque,
Laetitiae risusque deos. Nos, numine laevo
Dulcia concordis nescimus gaudia lecti,
Nec facilis Lucina mihi est. tibi mordet arenas
(135) Anchora, & optato requiescit cymbula portu,
Et gaudet secura sinu. procede secundis
Auguriis, ingens thalami transmitte profundum,
[p. 542]
Atque inter scopulos & inhospita saxa carinam
Dirige. sit tibi Tiphys amor, cynosura nepotes,
(140) Flabra joci, antennae Charites, prudentia clavus.
    Mox Batavos infise tuos, & praeficia partus
Non periisse tuum monstret Inquaera laborem.


EPICEDIUM,
In obitum Reverendi Clarissimique viri D. M.
    SIMONIS EPISCOPII, Ecclesiastae &
    SS. Theologiae in illustri Batavorum Aca-
    demia ante hac Professoris dignissimi.

Petit 83
PRaecessere Ducum mortes & grandia dixi
Funera & illustres obitus clarumque cadaver
Pugnantis pro Rege animae. peregrina locutus
Damna fui & fractis Richeli cervicibus, axes
(5) Nutantes Druidum & socii dispendia regni.
Tunc habuit regalis apex, quem luxit, & ipsi
Sanctior in Latio defleta est purpura Tybri,
Attonitamque procul concussit Sequana Romam.
    Nunc propior me luctus habet, titulique minoris,
(10) At sacri tamen, exuvias, metuendaque Romae
Nomina deflemus Batavi. jam laeta Quiritum
Exultat domus, Ausoniis dum partibus acer
Cessit Episcopius, Tiberique haec gaudia sola
Morte facit, Dominam chartis qui terruit Urbem
(15) Et vixit tibi, Roma, gravis. mutata malorum
Scena patet, nostrisque incumbens pallida terris
Devotum tibi, Christe, caput, coelique ministrum
Subduxit Libitina suis. non sceptra Ducesque
Ad tumulum cineresque viri deposcimus. aulae
(20) Funereos nolo strepitus pompasque potentum
Et quicquid fastu tumet & se polluit ostro.
Incedat fluidis moerens Ecclesia vittis
Et pallam funesta trahat. Vos ordine cives
Ite, quibus toties coelestis nuntia vitae
(25) Insonuit tuba, & aethereae validissima causae
Buccina. nunc miseris, nunc peccatoribus urnam
Tollimus, & spretas mundo submittimus umbras
Exequiis, trahimusque Dei post busta cohortem.
Sic ubi flammiferis Thesbitem auferret Olympus
(30) Curribus & tanto infelix Iudaea magistro
Orba foret, stupuere patres, ploravit ademptum
Isacides, raptoque seni pars optima gentis
Indoluit luxitque virum desertus Eliseus
    Ipsa rogum tangens Pietas, sic fatur: in illis
(35) Exuviis sum fassa Deum, partaeque salutis
Grande opus & magni cunas & funera Christi,
Calcatasque domos Erebi. non terruit illum
Impietas seclique furor, nec nixa priorum
Lege superstitio aut veteris constantia falsi.
(40) Sola fidem fecit scripti fiducia veri,
Nec dubiae Superûm voces & prodita coelo
Relligio, & validis spes imperterrita vatum
Eloquiis unoque Deo doctore triumphans.
His latuit Pax exuviis, litesque perosum
(45) Pectus, & haec suetum populis credenda fateri,
Quae cunctis sine nube patent: his legibus orbem,
Sic coïisse pios: sic sanctis federa necti,
Nec placitis dirimi socios: ea bella vetari,
Queis regnum sibi quisque stuit: decretaque templis
(50) Vult inferre ferox, non persuadere modestus.
    Haec docuit, qui noster erat. quin regula morum
Tarsensique diu descriptus Episcpus, orbi
Hunc dedit exemplum, partesque implesse docentis
Credidit & summum factis monstrasse Tonantem.
(55) Ista sacrosanctos inter Facundia coetus
Detonuit, potuitque animos fregisse rebelles
Adversosque mihi. nihil est, quod diceris, Orpheu,
Agrestes homines sacer interpresque Deorum
Avertisse fero cultu, fidibusque misellam
(60) Eurydicen stygiis olim rapuisse tenebris.
Hic sacer interpres Batavûm coelestibus urbes
Vocibus implevit. visum pallescere quodvis
Crimen & improbitas dictis percussa severis
Horruit & sacrum timuit vesania fulmen
(65) Et tonitrus, Vir clare, tuos. mutata fuere
Pectora peccantum; castigatique furores
Subsidere malis. sic quondam condidit arces
Amphion fecitque bonas, majorque refulsit
In terris virtutis honos. audivimus oris
(70) Optima verba tui, cum te vis docta loquendi
Per voces raperet, populo plaudente, Beatas,
Tantaque mirandos caperent oracula sensus,
Tunc felix tibi pauter erat. solatia moestis
Pulchra dabas. miti tellus promissa fideli est.
(75) Coelica dos justo. mundis augusta verendi
Ora creatoris. summi clementia Patris
Vindicibus miserae gentis. tunc pacis alumnos
A Superis coeloque genus traxisse docebas.
Hoc memini, stutuisse mihi ceu coelitus ictum
(80) Pectus & adductis intus collisa fuisse
Viscera visceribus, cùm tot discrimina, caedes,
Fataque sanctorum atque insontis barbara turba
Supplica infandumque pius renovare dolorem
Orsus eras, Regumque iras & bella referres
(85) Arduus & pavidis sanctorum incendia flammis.
    Quantus erat fervor cupido, quis zelus agenti
Res hominum causasque dei. sit Rottera testis,
Et quae rura tibi debent exculta docenti,
Officiique modos à te didicere magistro.
(90) Quàm subit illa tui quondam Doctoris imago
Rhene pater. cum tot juvenum stipante caterva
Iret & in mediis Batavorum invictus Athenis,
Assereret veri partes, perplexaque Graiûm
Dogmata Palladiaeque aptaret praemia fronti.
(95) Publica cum celebri inferrent mandata Lycaeo,
Diffudit se fama viri. tunc Belga, Britannus,
Pannonius, potorque Savi, collectaque pubes
Undique, fatidicae veneranda arcana Minervae
Hausit, & aethereas scrutata industria voces
(100) Agnovit gavisa Deum, & servantis Olympi
Robur adorandum & venturis abdita seclis.
Errori praeclulsa via est. erepta Sophistis
Arma, dolique omnes isto sub vindice dudum
Et latebrae patuere. stetit munita valensque
(105) Illo praeceptore Fides. perque ardua rerum
Praecipitesque aevi salebras nos intulit astris.
Ille per adversos Patriae sine crimine fluctus
Tutus iit, mediisque insons caput extulit undis,
Exilioque redux, magnae si rediidit urbi,
(110) Quae fuerat natale solum. nunc plorat ademptum
Civis Episcopium, nec pasci vocibus istis
Se dolet, attentasque frui sermonibus aures.
    Hîc cineres capit urna tuos, Vir maxime; sed te
Laxior orbis habet. spatiis non clauderis illis,
(115) Queis diffuse jaces. quavis in mente tuorum
Conditur urna tibi. tecum doctrina vagatur,
Et quà se vis ingenii, memorabile nomen
Explicat, & placidos extollet posthuma manes
Posteritas, dicetque suis: jactamur amici
(120) In terris, mediosque sibi secura per ignes
Mens & causa gradum faciunt. innoxia gliscit
Simplicitas, curatque parúm, cum conscia recti est,
Se mundi mactari odiis. si terra negatur,
Insonti coelum omne patet. si terra negatur,
(125) Quem pars orbis habet. patria est, ubi vivere forti
Posse datur. non templa piis, non limina desunt,
Virtutum cum templa sumus. sat magna coïmus
Agmina, cum se sancta probant. sociamur in unum,
Nec sumus avulsi fratres, quos unius omnes
(130) Spes vitae melioris agit, quos alligat uni
Rerum summa duci. diversis coetibus imus,
Sed Christo monstrante viam. discordia partes
Sola mente facit; sed quas coalescere tandem
Suadet amor, Romae metus & vix pulsa tyrannis,
(135) Partaque concordi libertas qurea regno.
    Haec voluit, cujus nunc officiosa feretrum
Ponè sequor. talis potuit placuisse Tonanti.
Dixerat haec Pietas, & coelo debita mater,
Dum praeclaram animam cognatis inserit astris,
(140) Has veteri jussit lachrymas me flere sodali.


IN NUPTIAS
Amplissimi viri D. IOHANNIS VANDER-
    MEYDE, Rotterodamensium Consulis;
    Cum Praestantissima Virgine, CONSTAN-
    TIA BARTELOTTA.

VIcta ruit, tandemque cadit Constantia verbo,
Et patitur mansueta virum. generosa fatiscit


VISURGIS
LACHRYMANS,
Sive Nobilissimi, Amplissimi, Prudentissimi-
    que Viri, D. NICOLAI à RHE-
    DEN, Liberae & Imperialis Bremensium
    Reipublicae Consulis Laudatissimi Laudatio
    Funebris.

QUae toties nostris misces commercia terris,
Et formidata Hesperiis, tranquille Visurgi,
Concilias haec regna tibi, Batavûmque potenti
Imperio & socus gaudes adsuescere Belgis;
(5) Has lachrymas confunde tuis, & Consule in uno
Communes precor esse velis ad busta querelas.
Qui lucris persaepe tuis, nunc Amstela damnis
Afficitur, tantoque dolens in funere plangit,
Surreptosque tibi deplorat praefica fasces.
    (10) Non Regum jam fata queror, non vulnera, caedes,
Non tumulos, cineresque Ducum, non horrida Martis
Castra sequor vates, cuneisque immixtus & armis
Teutonico moerens calamos in sanguine tingo.
    Te sequimur, Rhedene pater, dumque altior astris
(15) Eveheris, nostroque pous subduceris Orbi,
In coelos mea te pietas comitatur euntem,
Quasque habet exuvias tellus, hîc postuma deflet
Calliope; toto quamvis rectgore potiri
Mallet & in medio dicentem audire Senatu.
(20) Te cives coluere tui, patriaeque parentem
Brema diu venerata fuit. dedit illa, Senator,
Natales augusta tibi, teneraeque juventae
Flexit iter, magnisque animum virtutibus olim
Imbuit, & felix per te crescentibus annis
(25) Visa fuit, seque illustri jactavit alumno.
Imperii micuere notae, poterasque regenti
Ante diem credi similis, generosaque gentis
Nobilitas pulchri titulis fulgebat honesti.
Sumebas à stirpe decus, splendorque parentum
(30) Calcar erat. nec degenerem, Vir summe, volebas
Esse tuis sobolem & proavis differre nepotem.
Tunc populis exempla dabas, & civibus ibas,
Majorum pietate, comes, doctasque per artes
Raptabas studiosum animum; & quae scire volebas,
(35) Venturos patriae prudens servabat in usus
Sedulitas, casusque quib us respublica posset
Ista quati, longè jam tum mens probida vidit.
Sic Cyneam studuisse reor, sic Nestora cunctas
Regnorum didicisse vices, quid turpe, quid aptum
(40) Gentibus, & quibus attollant se sceptra ruantque
Consiliis, quae pacis opes, discrimina belli,
Et quaecunque forent terris praecepta regendis.
Sic grandes patuere Scholae, & prudentia sumsit
Incrementa foris. poterat tibi Belga placere
(45) Noster, & haec totum precio quae distrahit Orbem,
Urbs, Batavi regina soli. Vogelaria cum te
Excepit fovitque domus, fidisque paratum
Nomen amicitiae studiis, venerabile vobis
Sincerumque fuit, nec in ipsa morte remissum.
    (50) Dum misera assiduis teritur Germania bellis,
Hinc Suenos, hinc signa movet contraria Caesar,
Et circum pavidis incumbunt castra Cheruscis,
Neuter agis causam & secura pace tueris
Oppida, nec rixis infers civilibus urbem.
(55) Tu facilis tu lenis eras, tibi nescia fuci
Simplicitas, gratique omni sub sidere mores.
Non te turpis avarietes, non subruit auri
Sacra fames, foribusque latens vindicta potentum.
Te mitem sensere humiles, rigidumque rebelles,
(60) Gloria demissum stupuit, constantia rectum,
Sobrietas in te Curios laudata renasci
Vidit, & antiquum gravitas non ficta Catonem,
Attilium jurata fides. quàam grata loquentis
Suada tui, & duras sermo qui flecteret aures.
    (65) Invitum deprendit honos, & rapta per omnes
Te vexit fortuna gradus, laudumque treatris
Intulit & patriae ultrò concessit habenas.
Tunc coetus viguere pii, te Praeside, & ipsum
Templa Deum timuere magis. risere Camoenae,
(70) Et toto melior sonuit Doctrina Lycaeo.
    Maxime vir, vix summa tuae fastigia laudis
Radimus, & timidas lassant praeconia Musas.
Nec par Cirrha tibi est. qui publica commoda rexti,
Tot privata refers. meritis ingentibus aether
(75) Annuit & vitae facili largissima donat
Munera, foecundosque thoros. quem gratia totum
Formarat, devinxit Hymen; & prole beavit
Non una Lucina favens. nupsere sorores,
Triga decens Charitum, spemque explevere nepotum.
(80) Nec minus in natis, genitor Rhedene, superstes
Vivis adhuc, totidemque à te deducis avitae
Munimenta domus, & queis insistere Brema
Possit, & una sui causas committere fati.
Iam felix terris sublimior adspicis illas,
(85) Et conculcatos mundi mens ardua fastus
Spernit & alterius spectas moderamina sceptri,
Rectoremque Deum. jam Christo plenus honorum
Summa tenes, coelique tibi nova gaudia priscos
Discutiunt, morbo non hîc vexante, dolores.
    (90) Luget Mitra decus tantum, clausamque sepulchro
Canitiem dignumque caput. tot pulpita squallent,
Doctorum perculsa sonis. quin vindice Pallas
Orba suo, passis queritur funesta capillis,
Indicitque moram studiis. coelestia suetus
(95) Verba loqui, sacras venerando in funere voces
Fundit & exactae laudes & pondera vitae
Colligit. assertas illo sub Consule leges
Laudatrix Astraea refert. decedere patrem
Civis ait, dominumque simul. tumuloque sub uno
(100) Rectorem clamat populi seseque recondi.
Parcius Aoniis mamant è fontibus undae,
Quas dolor absorbet. Bremae vicinior Albis
Condolet & socias implet singultibus urbes,
Inque mali partes Amasin rapit. ipse remotus
(105) Amstela, me cunctas jussit deferre per oras
Nuncia, & insignes fastis inscribere manes.
    Vos veniam date Bremenses, si carmina vestris
Sustineam sacrare togis. Vos matris habetis
Ossa meae, sacrare togis. Vos matris habetis
(110) Ut vates jam sopnte loquar. dum misceor istis
Funeribus, subeuntque animum toto busta meorum,
Fas puto me vestri cineres tumulumque vereri
Consulis & gratas vobis impendere voces.
Tuque adeo tanti soboles genoresa parentis,
(115) Tolle pfaces recti, subductaque lumina nobis
Reddite, magnanimoque pares succedite patri.
Sic faveat vobis paribus Respublica votis,
Floreat Urbas, regnetque diu: sic moenibus istis
Arceat hostiles Superûm clementia dextras.


Illustrissimo ac Generissimo Domino,
    D. BOUTHELLERIO, Comiti de
    Chavigni, Christianissimo Regi à consi-
    liis & secretis.

TRistes querelas Galliae gemiscentis
Regisque voces Purpuraeque lamenta,
Ferale funus Eminentis Armandi,
Cecidi Chavigni. Cardinalis extincti
(5) Arcesso manes, quem superstitem dixi.
Dum templa, turres, porticusque Gallorum,
Aulae, Lycaea, busta Principis lugent,
Dum grande lumen occidit tuis terris,
Et Universi cymbalum loqui cessat,
(10) Et iste Titan Celta factus est Vesper,
Nefas putavi elinguis esse defuncto,
Et non dolere tot dolentibus regnis.
Seu Francus ista moestus ingemit clade,
Seu Belga noster, sive lugeat Rhaetus,
(15) Vel Allobrox vel Itali soli civis,
Castrisque Teuto saepè regiis victor,
Nos bella, lauros & trophaea venturo
Narramus aevo, & maximi Ducis nomen
Et vim sagacis ingenî, & reluctantem
(20) Animum procellis, acre pectus adversis,
Fide Regi Liliisque juratum,
Oculis legenda obtrudimus malignorum.
    Comes verende, Franciae tuae splendor,
Qui pondus humeris sustines Atlantaeum,
(25) Regique propius faris & Iovem tangis:
Qui consulentem saepius, Bothellieri,
Fractumque curis consulendo juvisti,
Cervicibusque ingentis imperî molem
Una tulisti, & his laboribus perstas,
(30) Has lachrymas, hos Vatis exteri questus
Dignare venia, & debitos Duci planctus.
Sic te, Chavingni, fata Purpurae servent,
Sic vive Gallis patriaeque consultor,
Sic me tuere, quem dolor Camoenarum,
(35) Amorque Magni flere jussit Armandi.

Continue