| OTtocarus Bohemiae Rex cùm ad Imperij culmen aspiraret, & Septemviros varijs artibus sollicitaret, anno M. CC. LXXIII. 3. Kal. Octob. Rudolphus Comes Hasburgicus Rex & Imperator Romanorum est renunciatus. Id cùm Rex ille, ut erat superbissimus, ferre aequo animo non posset, vocaretur etiam, ut Imperatorem electum approbaret, eique fidem iuraret, venire recusavit. Accendebat Regis animum Kunegundis Regina Rege superbior, & impotentis animi femina, idcirco potissimùm, quod non ita pridem Rudolphus Hasburgicus Palatij Praefectus apud Ottocarum fuisset. Igitur bellum paratur, quo superior futurus Rudolphus Imperator, cùm Regem fortuna destituere videretur, facile eum ad exhibendum debitum sibi cultum fidem, iurandam coëgit. Accedit hoc anno M. CC. LXXVII. cumque Ottocarus sub tentoria inter utramque aciem in pacis conditiones & verba Caesaris iuraret, concidit tentorium, & abiectum ad Rudolphi pedes Regem suum non sine fremitu Bohemi viderunt. Displicuit hoc factum Reginae, Regem maritum revertentem increpat, & ut violat â fide arma resumat, cogit. Violatur fides, ad arma reditur, pugnatur, haeret in poena Rex, & violata fidei reus ad oppidum Laam amissis suorum quatuordecim millibus, ipse octodecim vulneribus confessus occumbit, anno M. CC. LXXVIII. Kalend. Octobris. Triumphat Rudolphus & filio Ottocari Venceslao supplici pacem Regnumque concedit. Ex Annalibus Austriacae Familiae Gerardi de Roo, Cuspiniano, & alijs. |