| TRAGOEDIAM cum Morali Civilique philosophia cognatione quadam sociari prudentissimi Veteres iudicaverunt. Quod nimirum quos illa humanae vitae mores & Rerumpublicarum mutationes apertè explicat, has Tragoedia quibusdam personarum involucris & scenico apparatu proponat, oculisque subijciat. Complectitur enim ipsa acerbam omne fortunae mutationem, varios Principum virorum casus, ac pericula, rerum arduarum eventa, & consilio- [fol. *3r] rum in summa re dubiorum exitus. Quod dum facit, prudentiam, temperantiam, moderationem, clementiam, ac summas virtutes alias Regibus ac Principibus ostendit, omnesque in subblimi illo rerum humanarum fastigio collocatos, ne qua corruant aut prolabantur, alieno ad. monet exemplo. Quam ob causam non immerito Tragoediam prisci illi homines prudentiae magistram appellaverunt. Ac propterea etiam, qui à naturâ aut disciplinâ hoc habent, ut ad virtutis studium veramque gloriam contendant, mirum quantum legendis tragedijs afficiantur, cum se procul ab ijs malis abesse ani- [fol. *3v] madvertunt, quibus alios tantopere vexatos cognoscunt. Cum autem plurimae terrarum orbis provinciae scribendis tragoedijs materiam sane luctuosam omni fere aetate suppeditarint, tum Germania, illa olim verae virtutis alumna, & Romanorum armorum meta, eiusmodi aliquando in quibusdam Principibus suis facinus non sine gemitu vidit, quod Orchestram furioso ac simul funesto cothurno posset commovere. Atque ea est, quae hoc mihi nuper argumentum, cum Enceniales Lovanij feriae Scenam postularent, inx OTTOCARO Bohemiae Rege, suis ex Annalibus obtulit. Magnus profecto- [fol. *4r] fecto Rex ille fuisset, si non immaniter arrogans; potens, si non foeminae uni obsequens. Hic dum superbiâ suâ elatus & uxorijs stimulis incitatus, Caesareo culmini submittere caput turpe arbitratur, & per conculcata fidei iura fortunam lacessit, auxit Rudolphi primi Imperatoris gloriam, & per suum sanguinem triumphum illi paravit. Documentum istud ingens est posteritati; & utinam nostrorum temporum malè sana quorundam consilia mutaret, qui aut supremam Imperij Maiestatem non ferunt, aut illam Serenissimae Austriacorum Familiae inuident. Sed nimirum (ut hic censorium [fol. *4v] supercilium ponam) hoc fatum est potentissimae illius domus, ut crescere sua virtute sine magno livore non possit. Ex infelicitate felicitatem suam struit, & periculis omnibus maior, dum causâ non laborat, suis armis triumphat. Eius vero Familiae Augustissimi Heroes cum pro sua humanitate, quam tua merita excitant, propensissimo in te sint affectu, ILLUSTRIS & GENEROSE DOMINE, debui cothurnatum hunc Regem tragico respersum pulvere tibi consecrare, ut eorum Principum, quibus tam gratus es, primum parentem Rudolphum, in ipso Imperij limine tam gloriosè victo- [fol. *5r] rem, etiam in hac scena, venereris. Et fortassis si ab illo in Ferdinandum secundum hodie Imperatorem, atque eius post alios undecim Caesares Austriacos successorem oculos animumque revoces, nescio an non victoriosam illius fortunam in hoc invenies. Ambo enim circumseptum armis imperij solium invenerunt, ut dignissimos se primae maiestatis throno ostenderent, qui tam feliciter de Caesareae Aquilae Rebellibus triumpharent. Quibus dum hoc scripto libenter applaudo, tum fortunae tuae gratulor, & insignem illam prudentiam tuam admiror; cui quia fidem tam sinceram adiungis, ideo summo- [fol. *5v] rum Principum singularem desiderium existis. Novit illam tui animi & ingenij praestantiam IIlustrissimus Princeps Elector Ioannes Suicardus Archiepiscopus Moguntinus, qui quemadmodum suos omnes labores ac vigilias conservando Imperio dedicat, ita tuâ industriâ, labore, prudentiaque tot annis usus te velut novum quendam Cyneam est expertus. Novit eandem Augustissimus Imperator, qui ut non paucorum Imperij negotiorum felicem exitum videret, toties hactenus ad ea tractanda perficiendaque te evocavit. Noverunt quoque Catholicus Hispaniarum Rex, & Serenissima Isabella, Cla- [fol. *6r] ra, Eugenia, qui cum legatum te suum nuper ad Daniae Regem misissent, tuae prudentiae quodvis, quantumvis arduum, committi negotium posse sunt fassi. Fatentur & quotidie, qui in dies ad gravissimorum negotiorum tractationem te vocant, & ex multis unum deligunt. Quo quidem in muncre sic te geris, ut quid prudentia cum fide coniuncta & eloquentia adiuta possit, facile omnes intelligant. Audeo dicere, felices illi, qui tuâ istâ tam singulari fide virtuteque fruuntur. Ego illam ut venerer Tragoediam hanc Illustri Nomini tuo inscriptam publicae do luci. Sit illa eius animi mei testis, [fol. *6v] qui sicut est Illustris Tuae Dignitatis observantissimus, ita Deum Optimum Max. precatur, ut quae maxima in dies munera ad Reipublicae Christianae utilitatem subis, felici exitu tuâ summâ cum laude terminentur. Lovanij Idibus Iulij M. DC. XXVI. |