
NICOLAI VERNULAEI[Vignet: Zandloper, gevleugeld doodshoofd op een hoorn, met opengeslagen boek waarop staat: Dies hominis brevissima; randschrift: Certa in morte felici vita]COLONIAE, |
AMPLISSIMO ET |
| CUM personam illam intueor, VENERABILIS & AMPLISSIME PRAESUL, quam in hoc Belgicae nostrae theatro ad universae spectaculum Europae summâ o- [p. 2] mnium cum admiratione, tuaque laude, praeclarissima geris, totus haereo, & iniectus animo pudor festinantem ad te gressum concitato timore retardat. Ecquis enim otium eius laboriosissimum interrumpat, qui inter Atlantes alios gravissimae Patriae moli supponit humerum, & in sacrâ Principum Magnorum curâ, non secus ac in Iovis triumpho Mercurius, laborat? Sed tamen dum attonitum subit animum humanitas illa, quae caeterorum vincis admirationem, me verò devincis, pudorem superat audacia, & tardantem in via Musam in- [p. 3] crepans, ultro sui Mecoenatis in aulam propellit. Etenim si profitear humanitate tuâ lubenter me victum, cur verear domicilium eius intueri, & eò penetrare, quò me illa trahit, affectus impellit? Paulisper ergo suspende curas, & sub illa tui officij mole respirans, venientem clientis ad te Musam digneris aspectu. Ecce tibi grati animi signum & officij debiti testimonium GORCOMIENSES MARTYRES apporto. Nunquid iam effossum recordatione tristi pectus, & indignantem persentis animum? Sed admitte tamen in hac nube Solem, & [p. 4] quam facit crudelitas inhumana tristitiam, victoriae partae gaudio & Constantiae triumphantis luce depelle. Vidit illos in theatro suo Belgica, cum fatali concussa motu se sibi formaret hostem: sed vidit, quos, & admiraretur tyrannide fortunaque maiores, & innocentes deploraret ademptos. Non eos inviolata terruit fides; non carcer tormentis omnibus debilitavit, non admotae perculerunt pravitatis Haereticae fraudes; non evicit fatigata lacerando crudelitas. Tanta scilicet generosos animos constantia roborabat, ut quos expugnare [p. 5] non posset in Belgio armata Rebellio, Belgium produxisse miraretur; & quos hominibus maiores agnoscerent universi, dubio procul post funera sanguinisque palmam effusi, Divos crederent & venerarentur. Atque utinam dum in cothurnis meis ambulant, & abeuntis vestigia Fidei, Magnae illius Romanae Matris, purpureo cruore signant, Iuventus aspicere, & ventura Posteritas audire vellet. Congratularetur suae patriae contemptores mortis animos laborante fide, & excelsos in eiusdem amorem spiritus ac propugnatio- [p. 6] nem hauriret. Sed eorum sit hoc votum, quibus Immortalitas benevolentiam conciliat Posteritatis, & emeritis annorum laudibus nectit coronam. Multum erit profectò mihi, PRAESUL AMPLISSIME, si vel unam Lucem aspiciat, quod ad tuae virtutis aram Musae nostrae munus appono; ut nec Heroum tantorum applausui videar defuisse, nec humanitati illi tuae, qua me totum tibi vendicas, affectum non retulisse. Quanquam vix contineo vocis erumpentis affectum, & saecula quae sperare non ausim, compellare non reformido; ut si non poste- [p. 7] ri, saltem audiant, qui communem nobiscum solem intuentes, auram & horam eiusdem beneficio respirant. Agedum ergo, Catholice Belga, te nunc enim tuum ad honorem appello, qui & animo semper, & manu robusta, decus aeternitatis, & fidei Coelestis honorem, contra Invidiam ac Aetatem propugnasti. Si gloriosum nuper aestimabas animum Deo, Regi fidem servare; gloriosissimum verò pro utroque, Deo ac Rege, venalem in hac luce Spiritum circumferre: & reperti sunt aliqui quorum in sanguine rubuit Fides, & in Constan- [p. 8] tia Regis amor permansit; cur tacendo horum laudibus invideres, aut timendo decus tuum in eorum honore non probares? Honorarium militi tuo cùm à pulvere sudans abit apportas, & insuper addis laurum; cur non Martyri purpurato decus solum? Crede mihi quod obstupescens conspexeris hac aetate tua, si dissimules, fabulosum; falsum imò Posteritas credet, & in suo vituperabitur Belgium honore. O non ita laudis immemores vivamus! Nec est quod invidiam extimescas; permissum est unicuique laudare suos; Et iam [p. 9] cùm ab hac aetate nostra tot in futurum aevum abeant adulterini foetus Immortalitatis, (sed ab ingenijs fortunatis impulsi) imò nostris in oculis ac theatris propemodum nobis insultent, non invadis sed opponis te tantum, si tuam quoque scenam aperias: ut qui superas dubio procul, neutiquam saltem cedas. Age ergo assurge tibi, & fave mihi. Tu verò REVERENDE PRAESUL, MECOENAS OPTIME, si iure tibi fidem consecro, quam Eloquentia tua Nestorea in Principum silentio doces; si Martyres repraesento, quorum laudes tua voce cres- [p. 10] cunt, & audientium inflammant animos; porrige Clienti tuo manum unam, qua in Lucem educas; & altera retardantem conatus eius Invidiam, repelle. Habes equidem primum veris nostri florem, sed accedet quoque fructus, si evicero per te livorem, quem in Francia meruisti, in Belgio superasti. |
| Vale & fave. Lovanij ineunte anno 1610. |
IN LAUDEM AU- |
| Posuit VALENTINUS ADRIANI. |
IN GORCOMIENSES NICO- |
| GEORGIUS RAMUS Sab- audus Philosophus. |
IN EOSDEM, ET DE AU- |
| GISBERTUS BERANUS Batavus. |
IUSTI MULDERI ASCANII |
NICOLAO VERNULAEO |
NICOLAUS VER- |
| NON ad lucem, Amice LECTOR, sed ad theatrum scripseram, quod è theatro nunc ad lucem quorundam consilium traxit. Meruit verò Mecoenas meus. Ita Iuventutem nostram studio vocis & actionis formare, non famam imprudenter lacessere aut periclitari volebam: & cum oculis servire, ac spectaculo temporario statuissem, foetum penè informem nullam in spem perpetuae lucis eduxi, quem labor antea noster vix quindecim dierum intervallo succisivis horis conceperat. Unde tuum erit, Amice LECTOR, non in hoc foetu nostro desiderare, quod tribuere non potuit illi tempus; sed excusare quod abesse potest, cum non invidiam mereri quae magnorum gloriam ingeniorum sequi comes importuna solet, sed tuum velim favorem. Fateor tragicam Maiestatem in hac par- [p. 20] vitate non sum assecutus, historiae forsan & veritatis observantior, quam artis; & hinc quae referri plurima potuissent, peraguntur; quae omitti, dicuntur; ut quod oculis datum fuit, non sit auribus denegatum. Non sine exemplo fecimus tamen, & autoritate, quicquid est tuemur. Miraberis fortassis, & serio me loqui dices. Ita quidem se res habet, sed argumentum postulabat, cui tametsi Poeticam vestem induerem, nihilominus ne Poeticè quidem licuit mentiri. Quis ferat in re sacra lusum, aut mendacium admittat? Volui laudare Martyres facto suo, non meo; & hinc urgeo veritatem: placere tamen, non laedere contendens, quod aperta tibi mens nostra declarat. In scenam Lumnium & Gorcomienses Martyres produco, qui in arena crudelitatis quidem, sed constantiae simul decertarunt. Lumnium dico, neque enim alteri hoc supplicium attribuo, quem nec movere principis Auriaci mandatum, nec flectere Gorcomiensium & Batavorum aliorum preces potuerunt. Habes historiam, Amice LECTOR, apud Estium sty- [p. 21] lo*fideli conscriptam, quam nec Michael ab Isselt, nec Surius diligentes huius aevi scriptores praeterierunt. Plures quidem apud illos in arena Martyres, quam in hac Scena nostra, sed loquentium*numerus legitimum modum excessisset. Tacuimus ergo illos, non eiecimus. Tu LECTOR admitte laborem meum, & certa mecum favore tuo, vincar à te nunquam; aut certè victus, iterum te brevi ex arena nostra Oratoria, quam paro, provocabo. Vale. |
IN MARTYRES GORCOMI- |
| [p. 685: Het argumentum is ontleend aan de herdruk van 1656] | ||
|
PERSONAE TRAGOEDIAE. |
| Fides Catholica. | |||||
| Inquisitio Haeretica. | |||||
| Haereses | { { | Calviniana. Lutherana. Memnonistica. | |||
| Lumnius Comes à Marca. | |||||
| I. Duvenvordius Brilensis Praetor. | |||||
| Brederodius. | |||||
| Cornelius Andreas | } | Ministri Haeretici. | |||
| N. Picus Minoritarum Gardianus. Hier. Werdanus Vicarius. N. Poppelius Pastor Gorcomiensis. Nicasius Hezius Minorita. Leon. Vecchelius pastor Gorcomiensis. | } } } | Captivi. | |||
| Omalius Praefectus criminalis. | |||||
| Nuncius. | |||||
| Senex Gorcomianus. | |||||
| Fratres duo Nicolai Pici. | |||||
| Chori Batavorum, Catholicorum, Haeresum, Militum Gorcomianorum. | |||||
![]() |
NICOLAI VERNULAEI |
SCENA II. |
SCENA III. |
SCENA IV. |
CHORUS |
![]() |
ACTUS II. SCENA I. |
SCENA II. |
SCENA III. |
SCENA IV. |
CAPTIVI. |
SCENA V. |
Circumducuntur & illuduntur Omalio patibulum |
CHORUS |
![]() |
ACTUS III. SCENA I. |
SCENA II. |
SCENA III. |
Disputant Ministri haeretici cum Catholicis. |
SCENA IV. |
SCENA V. |
SCENA VI. |
CHORUS |
![]() |
ACTUS IV. SCENA I. |
SCENA II. |
SCENA III. |
SCENA IV. |
CHORUS |
![]() |
ACTUS V. SCENA I. |
SCENA II. |
SCENA III. |
Fletus Virginum ex eodem |
SCENA IV. |
| FINIS. |
![]() |
| IN LAUDEM AUTORIS. |
| Posuit Petrus Thyon Leodegariensis |
| APPROBATIO. |
| HAEC NICOLAI VERNULAEI, Tragoedia, quòd veram Gorcomiensium Martyrum historiam exhibeat, idonea est quae ad plurium aedificationem in lucem exeat. |
![]() |
Tekstkritiek: |
| Voorwerk: p. 3 tot 16 zijn genummerd als 1 tot 14 p. 12 [=14] vs. 5 Gorcomios er staat: Gercomios p. 14 [=16] vs. 13 Aeschylus er staat: Aeschylub p. 20-21 stylo er staat: Stylo p. 21 loquentium er staat: loquentiuu Tragedie: vs. 50 Iovem? er staat: Iouem( vs. 73 vivit er staat: iuuit vs. 90 atrâ volgens ed.-1656, er staat: area vs. 130 de sprekersaanduiding Haeresis Memnonistica ontbreekt. vs. 168 Stygem er staat: stygem vs. 285 iugi. er staat: iugi vs. 353 vocat er staat: vocat. vs. 360 cruor? er staat: cruor vs. 512 Faex er staat: Fex vs. 555 Timeamne er staat: Timneamne vs. 747 tyrannus er staat: tyrannis vs. 825 fugientium er staat: fugientium. vs. 866 decet) er staat: decet. vs. 879 HIC er staat: Hic. vs. 1049 Devolvat er staat: Devolat vs. 1054 ferant er staat: feram vs. 1059 passi er staat: pasci vs. 1105 Solos er staat: Soles vs. 1173 ius Quiritum naar ed.-1656; er staat: ius, qui ritum vs. 1175 Amata naar ed.-1656; er staat: Armata vs. 1179 Invadit? er staat: Invadit(vs. 1521 furor er staat: furor. vs. 1180 simul in ed.-1656 Fidem; vss. 1180-1181 zijn in ed.-1656 samengetrokken in één vers: (1656:1180) Aetas avorum, quae Fidem clausit suis vs. 1319 voles er staat: volos vs. 1347 supplice er staat: supplici vs. 1453 altum er staat: altus vs. 1612 NUN er staat: NUM vs. 1624 sub er staat: suh vs. 1798 Acherontis er staat: Acherontus vs. 1960 gutture er staat: guttere vs. 1976 Patria er staat: Catria vs. 2002 Iam er staat: Ium vs. 2063 aeternis (of aeviternis) er staat: aeniternis Nawerk: p. 125 vs. 18 astra er staat: astar |