Nicolaus Vernulaeus: Crispus. Leuven, Joannes Oliverius, 1628.
Uitgegeven door dr. Nicholas De Sutter, KU Leuven.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton090240Facsimile bij Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
Continue
[
fol. *1r-*1v: blanco]
[fol. *2r]

NICOLAI VERNULAEI

CONRADINUS

ET

CRISPUS

TRAGOEDIAE.

[Vignet: Pax Christi exultet in cordibus vestris
Pax et Amor]

LOVANII,

Apud IOAN. OLIVERIUM.
M. DC. XXIIX.

Cum Privilegio.

[fol. *2v: blanco]
Continue
[
p. 77]

NICOLAI VERNULAEI

CRISPUS

TRAGOEDIA.





[p. 78]

ARGUMENTUM.

CRISPUS Caesar, Fl. Constantini Augusti flius ex Alemannico bello victor cum in urbem rediret, triumphum illi pater ex Senatus voluntate decrevit. Is dum apparatur Fausta Imperatrix eius Noverca pudicitiam illius expugnare tentavit, sed cum repulsam tulisset, mota novercali odio & muliebri levitate apud Constantinum maritum falsa criminatione, quasi pudori eius vim inferre voluisset, innocentem accusavit. Fidem accusationi fecit ostensis gladio & chlamyde Crispo ereptis. Igitur cum dies illi dicta esset coram tribunali Crispus sistitur, & iniqua Iudicum sententiâ condemnatur, exindeque securi percutitur. Detectâ postmodum Faustae fraude, sed serius mortui corpus triumphali pompa effertur.



PERSONAE.

CONSTANTINUS IMP.
I. CRISPUS CAESAR.*
FAUSTA IMPERATRIX.
SENATORES.
AULICUS SENEX.
NUTRIX.
CONSTANTINUS CONSUL.
 NUNTIUS.
ARTEMIUS TRIBUNUS
        MILITUM.
PRAEFECTUS URBIS.
EPHOEBI.
MILITES.
CHORUS.
Continue
[
p. 79]

CRISPUS

TRAGOEDIA.
––––––––––––––––––––
ACTUS PRIMUS.

SCENA PRIMA.

CONSTANTINUS Imperator.

SOllicita semper cura regnantes trahit,
Partesque in omnes versat, & pondus sibi est
Honor imperandi. Fallitur quisquis putat
Sceptrum hoc Suave; fallitur quisquis leve
(5) Hoc arbitratur verticis nostri decus.
Splendore tantum cingimur, pectus suo
Intus laborat pondere, & vixdum satis
Par est labori. Quisquis imperium tenet
Honore celsus, & suo nutu regens
(10) Populos coercet, esse non potest suus,
Regnando servit. Aula curarum est parens
Quietis expers, anxij motus Domus,
Fulgore cuncta dum micant, terrent simul,
Cum rege semper occupat solium timor.
(15) Multa est timoris causa; nunc plebis furor
Insanientis, nunc novi, quanquam procul,
[p. 80]
Conatus hostis; deesse nec nobis potest
Timendus hostis. Ipsa pax hostes habet,
Et dum timere desinunt reges, cadunt.
(20) Nullae recessus regiae tutos habent.
Etiam suorum nam timent reges fidem,
Et morte somnum saepe concludunt suum.
Nec pace bellum melius, innumeras trahit
Gerendo curas, & nihil bello est satis.
(25) Sufficere bello nulla vis regum potest,
Viros, & aurum, & arma consumit, neque
Spes ulla lucri est, namque iacturam facit
Quicunque vincit: praemium est belli, gravis
Miseria populi. Casus armatos regit,
(30) Fortuna bellum; vincere aut vinci Ducum
Haud est in armis: dat potens laurum Tonans
Et parva saepe sternit innumeros phalanx.
Levis error hic est nullus, & prudens satis
Vix ullus arma dirigit. Subit hoc meum
(35) Formido pectus, dumque mens versat suas
Divisa curas, horror obrepit fibris.
Meus ille Crispus, (o patris magni timor!)
Nunc in remotis bella distringit plagis,
Ferus hostis illi est & potens; forsan suo
(40) Iam cessit hosti, forsan amnes atque agros
Multo suorum funere opplevit iacens.
Audax iuventa est, & more impatiens calor,
Cum se lacessit; vereor ut prudens satis
Aut sustinere, aut aggredi hostiles sciat
(45) Bello cohortes. At quis huc gressum trahit?
Quis laureato vertice exultans venit?
[p. 81]
Age, Anime, pande pectus, hinc spes est tibi.



SCENA SECUNDA.

Nuntius Laureatus, Constantinus.

NUNTIUS.
VIve Imperator, laureatas en tibi,
Apporto laetus litteras. CON. Ecquid novi?
(50) NUN. Prostratus hostis putre iam mordet solum,
Et albicantem Gloriae currum tenet
Parente tantum Crispus Augusto minor.
CON. O me beatum Caesarem! hoc Tonans tui est
Donum favoris; haec tuâ à dextra venit
(55) Optata laurus. Militum frustra est manus,
Si non benigno faveat aspectu polus.
Satis est, resigno litteras; quanquam
Ecce involuta gaudium laurus facit.
O Nate felix, quam levi pugnâ potens
(60) Tibi cessit hostis! in suam cladem ruit
Dum tu cohortes arte producis mea.
Iuvat intueri litteras; sed tu tamen
Expone pugnae, namque vidisti, modum.
NUN. Modus unus hic est. Ima quâ stringens iuga
(65) Devolvit Albis gurgitem, & placido rigat
Terras meatu, castra disposuit tuus
Et arma Natus; amnis annonam dabat,
Montes tegebant. Non procul castris erat
Munitus hostis Teuto, qui grandi arduus
(70) Surgebat audax mole, & aspectu minas
[p. 82]
Solo ferebat; fremitus hinc, & hinc quoque,
Raucumque murmur; milites vix Dux premit
Arma, arma clamant, nec ferunt iunctum sibi
Hostem intueri. Crispus ingenti intonat
(75) Per arma voce, Miles, hic tandem est dies
Quo constitutum Caesari serves decus.
Ibo & praeibo. Dixerat, clangunt tubae,
Et concitatus miles insequitur Ducem.
Excitur hostis, irruit, miscet manus,
(80) Fit clamor ingens, densa telorum ingruit
Hinc inde grando; dumque vir virum premit,
Clypeusque clypeum pellit, & manum manus
Armata trudit, montium resonant iuga,
Tremuntque valles, sanguis effusus fluit,
(85) Et mixtus Albi gurgitem latè imbuit.
Equitique eques, pediti pedes ferro necem
Diffundit atram; sternitur telis solum,
Cadaverumque longa mixtorum strues
Obumbrat agros. Hostium sed mox ubi
(90) Ductor sub armis corpore exanimi iacens
Animam cruori miscuit, foeda omnium
Secuta clades & fuga est: tandem manus
Et arma ponunt, & sibi pacem petunt.
Spolia ampla turmis Crispus indulget suis
(95) Pacem dat hosti; finis hinc pugnae fuit
Finisque belli. CON. Sortis ambiguae fuit
Superare, felix cui Tonans victoriam
Concessit ultro. Marte cum dubio manus
Miscent utrimque viribus pugnam suis,
(100) Felicitatis vincere est. Quo se modo
[p. 83]
Meus ille Natus gessit? NUN. Ante acies equo
Vectus feroci quemque compellans manu
Praeibat ipse, vulnera & mortes simul
Spargebat idem: latior vultu fuit
(105) Haud Crispus unquam, flammeis hosti imminens
Violentus armis, & simul rutili face
Decorus oris. CON. Saucius nullo fuit
Dux ipse telo? NUN. Mille dum scuto excipit
Nullum recepit, nunc eques, mox & pedes,
(110) Iuvat, instat, urget ordines, mixtus suis
Et mixtus hosti. CON. Sic calor iuvenem abripit,
Periculorumque immemor laudem petit
Audax iuventa. Nunc ubi est? NUN. Iam iam redux
Patrem videbit, cuneta composuit prius,
(115) Mox ad triumphum militem accinxit suum.
Audin? sonoros buccine cantus cient.
En, Caesar, hic est, regio in vultu iubar
Elucet ardens, CON. Cerno, Crispus est meus.



SCENA TERTIA.

Crispus, Constantinus.

CRISPUS
AUguste vive Genitor, en laurum tuis
(120) Advolvo pedibus. CON. Quid pedes, Fili, premis?
Assurge, totumque accipe amplexu patrem.
Assurge Fili, brachijs stringas patrem,
Istasque Roma cernat invictas manus.
CRI. Redux parentem veneror, & laetam precor
[p. 84]
(125) Quam porto laurum. Rhenus atque Albis tuas
Capiunt habenas, marte damnato iugum
Ultrò recepit hostis, & iuris tui est
Germana Tellus. CON. Nate, tu spes es Patris,
Tutela Romae, stirpis Augustae Decus,
(130) Vindex togatae Gentis, & robur meum.
CRI. Tua ista laus est, Genitor auspicijs tuis
Mihi parta laurus, & tuum victus iugum
Assumpsit hostis: vicimus per te, & tibi
Trophaea surgunt, Teutonum quae gens colit.
(135) CON. Auspicia, Nate, dedimus, at virtus tua
Fregit potentes hostium ferro manus.
Opulenta virtus est sibi, haec ambit polos
Expers sepulchri, luce resplendens suâ.
CRI. Placuisse magno sit mihi Patri satis
(140) Haec meta voti est. Nulla degenerem dies
Unquam videbit; animus hic est à patre,
Et sanguis in me, quisquis ad laudem exilit,
Tuus est. CON. Bene est, sic laetor in Nato pater.
Regnabo per te, Nate, dum virtus meos
(145) Tua sternit hostes. CRI. Hostibus bellum intuli,
Benignitatem miscui bello simul.
CON. Ars ista magnorum est Ducum; cogit timor,
Amor reducit; fortis & mitis simul
Dux esse debet; gratius victis iugum est,
(150) Victi benignum quando victorem colunt.
Clementiae cum fama regnantem adiuvat
Suave regnum est; semper est magni Ducis
Servare victos; arte non aliâ decet
Augere regnum. Quisquis aut ferro furit,
[p. 85]
(155) Aut igne, nunquam vincit, & quanquam domet,
Sentit subactae perfidam gentis fidem.
CRI. Documenta, Genitor, ista iam pridem mihi
Puero dedisti. nostra virtus te patre
Crevit Magistro. CON. Laudo, quod superest, age
(160) Meritis triumphus, Nate, reddatur tuis.
Non invidebit Roma, quae semper Duces
Honore magnos tollit, & meritis favet,
En Imperatrix gaudio exultans novo
Videre properat; ipse praecurrit quoque
(165) Tibi Senatus gestiens; cuncti favent.



SCENA QUARTA.

Crispus, Fausta Imperatrix, Constantinus, Senatores.

CRISPUS.
VIve Imperatrix, nostra, quaecunque est, tuae
Dicata laurus gloriae est. FAU. Lubens tuum
Complector istud pectus; & celsam indolem
Quae nata magnis ambit aeternum decus,
(170) Suspicio mater. Digna tu proles patris,
Patrem aemularis, & novâ famâ tuos
Auges penates. Illa iam virtus tua
Imperia mundi spondet, & certum decus,
Aususque magnos: perge, & aetatem tuam
(175) Transcende victor; inclytum Heroum genus
Numerare longas nescit annorum moras,
Et tempus urget, cunctaque in laudem trahit.
CRISP. Referre patrem mens mihi est, huc se meus
[p. 86]
Attollit animus, & sibi metam labor
(180) Constituit unam. Faxit aeternus Tonans,
Ut iste patri placeat, & matri labor.
CON. Sic spes parentum Nate, sic generis decus
Illustre vives. FAU. Sic tuos referes avos,
Et aemulando laudibus surges novis.
(185) SEN. 1. Magnamine princeps gratulor partum decus,
Meritis honores Roma iam debet tuis.
SENAT. 2. Roma ipsa gratulatur, & tuâ in manu
Spem laeta ponit, patriae spes es tuae.
SENAT. 3. Sit ista felix patriae laurus tuae,
(190) Augendo fines imperI auxisti decus.
SENAT. 4. Sic vive Princeps, Roma devictos tibi
Iam debet hostes, & decus debet novum,
CON. Triumphet ergo Crispus, hoc Romae placet,
Placet ne patres? SENAT. 1. Debitus Nati est tui
(195) Meritis triumphus, Roma victorem colat.
SENAT. 2. Etiam triumphum subditae Gentes darent,
Det Roma Crispo. SENAT. 3. Debitum poscit sibi
Virtus triumphum, Roma nil Crispo neget.
SENAT. 4. Triumphet, illum Roma decoratis colat
(200) Vectum quadrigis, omnium plausus ferat.
CRI. Amor iste vester gratus est, Proceres, mihi;
Etiam mereri, si quid est ultra, velim.
Permitte, Genitor, rursus in bellum ferar.
CON. Prius triumpha dum licet; cum sol dies
(205) Binos ab ortu duxerit, curru arduus
Intrabis urbem gemmeo, & plausum feres.
Sic est decorum; miles ad portam tuus
Subsistat omnis, praemia exspectet sua.



[p. 87]
CHORUS.

Milites Crispi.

EXorere dies laeta triumphi,
(210) Meritos referat Crispus honores.
Iam sua sternit flumina Rhenus,
Albisque suas subdidit undas.
Germana iugum recipit Tellus,
Et Teuto potens porrigit herbam.
(215) Domuere feras fulmina Gentes
Romanis vibrata lacertis.
Non vagus errat Marsus in agris,
Et sua liquit castra Cheruscus.
Clausus latitat Cattus in undis,
(220) Odit victus praelia Frisius.
Exorere dies laeta triumphi,
Meritos referat Crispus honores.

Cives, Cives spectate Ducem
Et serta Duci laurea vestro
(225) Reddite, pateant templa triumpho,
Pateant festâ luce penates.
Ponat gelidum Roma timorem,
Geminent laetos omnia plausus,
Virtus Crispi sustulit hostes.
(230) Victore iugum recipit Crispo
Quidquid nostras tempsit habenas.
Exorere dies laeta triumphi,
Meritos referat Crispus honores.

[p. 88]
Dux ille suis inclytus armis,
(235) Et clementi fronte decorus
Marte rebelles terruit oras,
Lenis duros populos vicit.
Illum virtus agmine medio
Dubijs semper fovit in armis.
(240) Illi faciles favêre poli,
Et porrexit Numen ab alto
Partas pauco sanguine lauros,
Tantum pietas sincera potest,
Pro qua vigilans militat Aether.
(245) Tantumque queunt conscia recti
Pectora, calidis quando votis
Sydera pulsant. Quisquis honores
Per bella petunt, Numen amicum
Habeat primum, moribus inde
(250) Martia iungat bella decoris,
Aether lauros supera fundet
De sede novas, nunquam poterit
Superare pios barbarus hostis.
Exorere dies laeta triumphi,
(255) Meritos referat Crispus honores.
Vincet laudem Crispus avorum
Meritis fiet parque parenti,
Decus Imperio reddet avitum
Et, Roma, tuas proferet oras.
(260) Nullas ponit generosa sibi
Virtus metas, tramite longo
Celsam famae tendit in arcem.
Praemia quando bella sequuntur,
[p. 89]
Recipitque suos miles honores,
(265) Animos sumit rursus in arma.
Exorere dies laeta triumphi,
Meritos referat Crispus honores.

Continue

ACTUS SECUNDUS.

SCENA PRIMA.

Fausta Imp. Nutrix,

FAUSTA.
QUaecunque vulnus pectore occluso gerit,
Et sauciatas igne violento fibras,
(270) Misera est; at illa quae suum vulnus tegit,
Et quae dolori pressa succumbit suo
Miserior est. O, Anime, iam victus iaces,
Tuumque nutris vulnus, & moreris tibi.
Ardes, & haeres; totus in flammas abis,
(275) At adhuc superstes vivis, & vivens peris.
Seu sol renatum tollat Oceano diem,
Seu luna natum pallida extinguat diem,
Sufpiro misera, nec meo affulget placens
Medicina morbo: lachrymae tantum in genas
(280) Currunt perennes, & novo pectus salit
Tremore semper. Anime, quam miserum est mori
Dolore lento, gratus est quando dolor!
Utinam sepulchro condita, atque inter leves
Vagarer umbras! morior & vivo simul,
(285) Et una mortem, & una fert vitam quoque.
[
p. 90]
Heu flamma cordis. O Amor quantum potes,
Quando medullas igne secreto rapis!
NUT. Augusta, cur te turbido motu premens
Animum dolore saucias? FAU. Causa est mali
(290) Praesentis ingens. NUT. Esse non potest malum,
Cum cuncta votis laeta succedunt tuis.
FAU. Quae laeta votis? NUT. Crispus auspicijs patris.
Victor reversus; ipsa vidisti, ut gerit,
Sublime pectus? frontis ut late decus
(295) Vultus serenos, oraque, & roseas genas
Ostendit urbi? FAU. Nascitur meus hinc dolor.
NUT. Cum victor auxit patris imperium, doles?
Et cum triumphos Crispus expectat, doles?
FAU. Utinam triumphet matre subjectâ prius,
(300) NUT. Victis triumphos hostibus Caesar dabit,
Haec una causa est; meruit emeritus labor,
Et pectus altum, & indoles magna capax
Virtutis. Aevo maior est Crispus suo,
Generosus, alacer, fortis, invictus. Quid est?
(305) Iterumne vultus imbre defoedas tuos?
An invidere filio mater potes?
FA. Utinam invideret non mihi. NUT. Nunquam tibi,
Tibi invidere non potest, qui sic te amat.
FAU. Utinamque amaret, tangis hic votum meum.
NUT. (310) Dubitas? at Urbis Crispus est Orbisque amor,
Odisse quenquam non potest, quem omnes amant.
Amare Crispum tu quoque ut Natum potes,
Etiamque debes. FAU. Hunc amo, Nutrix, amo.
O si in parentis Crispus amplexum ruat!
(315) O si calores cordis extinguat mei!
[p. 91]
O si! NUT. Quid ergo est? saucium pectus geris,
Et ustulatas vulnerat fibras amor?
Domina resiste, turbidam mentem rapit
Male sanus ardor; pectore excludas tuo.
(320) Quae non resistit ipsa se praedam facit,
Seroque nollet ferre, quod subijt iugum.
FA. Suave est amare quod placet. NU. Quando decet.
FAU. Decet placere quod potest. NUT. Quando pudor
Permittit, & lex. FAU. Lege metiri cupis
(325) Nostros amores? NUT. Sic decet, quod lex vetat,
Et quod recusat generis humani pudor,
Turpe est. FAU. Amare non potest Natum parens?
NUT. Amare Natum ut coniugem nunquam potest.
FAU. At ipse nostras igne succendit fibras.
N. (330) Extingue, reprime. F. Cum premo, accendo magis.
Oberrat oculis Crispus, atque oculos movet,
Et has in ulnas semper, atque in has manus
Recurrit ultro. Seu diem Phoebus ferat
Seu nox quietem, Crispus est matri dies,
(335) Quiesque Crispus, omnia est Crispus mihi:
In ore vox est, mentis idolum est meae.
NUT. Tantum resistas, mentis excutias tuae
Vanos labores: posse quod fieri negat
Ratio, repelle. FAU. Non habet ratio locum,
(340) Cum pectus ardor Veneris & mentem rapit.
NUT. Ratione mentem regere sed debes tamen.
FAU. Amor ipse mentem iam regit, totam abripit,
Totam revellit; crede, iam non sum mea.
NUT. O si hos amores audiat Crispus tuos!
(345) FAU. Forsan favebit. NUT. Fugiet, & Patris domum
[p. 92]
Ultro relinquet. FAU. Ipsa fugientem sequar.
Gratum est amantem quo ferunt pedes sequi.
NUT. Tuum relinques coniugem? FAU. Non est opus.
Arcana semper sedis Augustae latent.
NUT. (350) Arcana, crede, semper Aularum patent,
=== Peccare furtim Principes nunquam queunt,
Patet Aula cunctis; omnium, quod rex agit,
Oculi intuentur. At Deum saltem time.
FAU. Cum victa mens est, facilis indulget Deus,
(355) Sequor furorem mentis, & vincor mihi.
NUT. Vereare famam. FAU. Non solent famam Duces
Unquam vereri, quod volunt, illis putat
Licere vulgus. NUT. Domina, ne tantum tuo
Credas furori, stirpis opprobrium tuae
(360) Hinc excitabis, fabulam vulgo dabis,
Iramque sponso Caesari accerses gravem.
Famam, Deumque, & Caesarem, & Romam time,
Haec cuncta mentis facinus offendet tuae.
Per istud oro pectus, & charos mihi
(365) Semper lacertos, per tuum nomen precor,
Compesce amorem. FAU. porrige huc ferrum mihi,
Compescam amorem, morte nam solâ potest,
Et ense vinci; nec recuso iam mori.
NUT. Ecce in furorem pectus effraenum cadit,
(370) Moderare pectus, Domina, da spatium tibi,
Mora saepe tollit, ante quod suasit furor.
At ecce Crispus; quod decet, mentem preme,
Namque est pudicus, innocens, castus, pius.
FAU. O ille quantas ingerit flammas mihi!
(375) Succumbo, Nutrix, & mihi pectus labat.



[p. 93]

SCENA SECUNDA.

Crispus, Fausta.

CRISPUS.

COeli Monarcha, tuque quae magni es parens
Virgo Tonantis, alterum Numen mihi,
Et spes laborum, dum tuas gratum fero
Munus per aras, & pius grates ago,
(380) Fave obsequenti. Tu mihi apportas decus,
Quod iam triumpho Roma congesto parat.
Per te subegi, quicquid accessit patri,
Et inter arma Numen expertus tuum
Fudi rebelles. FAU. Crescit in venis amor.
(385) CRI. In te redundat, quicquid est gestum prius.
Et quod mereri forsan applausum potest.
In me triumphas, non ego, tota haec tua
Sit, Christe, pompa, victor es, vici tuâ
Adiutus aura. FAU. tanta me pietas trahit,
(390) Novosque in ignes mente confusam rapit.
CRI. Unum oro, Christe, quam gero mentem rege,
Illudque legi pectus, addictum tuae
Serva benignus. Castus armorum sequar
Omen tuorum, & innocens vivam tibi
(395) Seu bella rursus has meas poscant manus,
Seu patris Aulae regimen in partem vocet.
Fac pectus istud nullus immutet dolus:
Illi voluptas cedat, & falso Venus
Ornata fuco; potius in mortem ruam,
(400) Quam me vel unâ labe commaculem nocens
[p. 94]
FAU. Eheu! amores forte contemnet meos,
Eheu! & istas perferam cordis faces?
O mors, dolores rumpe, non possum amplius,
Abrumpe pectus, sola, mors, tantum potes
(405) Lenire morbum. CRISP. Causa quae tanti est mali
Vox haec novercae est, en suo incumbit malo.
Augusta Genitrix, imbre quid tanto mades?
Quid est? quid istos moesta singultus trahis?
Satisne salva? FAU. Nulla iam restat salus,
(410) C. Age fare, quo res in loco est? F. Misero in loco est.
CR. Etiam in triumpho? FAU. Sit licet, per me licet
De me triumpha, victa vel morti dabo
Perempta vitam. CR. Mater. FAU. O nomen grave!
Relinque nomen, inde non venit salus.
(415) CRIS. Sinistra num sors Caesarem Patrem premit
Victore Nato? FAU. Me tuam matrem premit.
CR. Quod crimen Aulae est? FA. Aula non crimen facit.
Intus laboro. Faxit aetherus Tonans
Abrupta Manes inter obscuros ferar.
(420) Ingrata vita est, danda vel per te est salus.
CRI. Per me? FAU. Parentem diligis si me tuam.
CRIS. Placere matri summa laus semper mihi est.
Iube quod optas, morte, sic testor Polum,
Nostrâ salutem, qua licet, matri adferam.
(425) Pro te arma rursus induam, pro te offeram
Hoc pectus armis; pone me quâ sol rotis
Adurit agros, proximum Eoo solum,
Aut quâ reducto non viret Tellus die,
Tua iussa semper corde flammato sequar.
(430) FAU. Tua ista charum te mihi virtus facit
[p. 95]
Generose Crispe, faxit in laudem tua
Assurgat aetas semper, & referat Patrem.
In te ille vivit, indolemque in te Patris,
Quae Flaviorum Gentis excelsae est, amo.
(435) At heu, dolore saucia extremo meis
Succumbo lachrymis. CR. Fare, quis tandem est dolor?
FAU. Matris dolorem scire ne, Fili, velis.
CRI. Etiam opto, Mater, ut iuvem. F. Crispe, hoc potes.
CRI. Age ergo, fare, nullus ignoto malo
(440) Adfert medelam. FAU. Ferre tu solus potes.
CRI. Promitto, pro te nam mihi est votum mori,
Si sit necesse. FAU. Crispe, si matrem me amas,
Etiam iuvabis. CRI. Dubius haud meus est amor.
Parere possum, tu iube. FAU. Nulla est opus
(445) Hic morte pro me. Rursus insurgit dolor,
Et concitatus lancinat pectus tremor.
Lachrymae loquuntur pectoris moti malum
O Crispe! moestam, quâ licet, matrem iuva.
CRI. Iuvabo, tantum liceat. FAU. Huc intro subi,
(450) Soli patere nam tibi debet dolor,
Alios latere. CRI. Perge, te, Mater sequor.



SCENA TERTIA.

AULICUS SENEX.

HIc cuncta vereor, nec satis constans sibi
Praesagit animus multa. Vixisse hactenus
Satis est in Aula; lubrica hic saevos facit
(455) Fortuna ludos; Aula multorum est parens
[p. 96]
Semper malorum, rarus hic casto est locus
Unquam pudori, nec fides certam tenet
Iurata sedem; fraudibus semper patent
Aurata Regum tecta; qui fidit parum
(460) Beatus ille est, cordis atque oris gravis
Discordia hic est, namque simulato fluunt
Ab ore verba, & imprecantur tunc malè
Bene cum precantur; servitia fictus crepat
Amore vultus, odia sed latens fovet
(465) Animus severa. Si quid est actum benè
Levis sequetur gratia; at si quid malè,
Offensa grandis. Cuncta metitur favor
Non merita vitae; vera si perstes loqui,
Tibi nocebis, veritas Aula exulat.
(470) Si grata, fies gratus; in vultu est Ducis
Modus loquelae, perditur verbo favor
Saepe omnis uno. Hic una res constans manet,
Servire semper, aggredi quod non placet,
Videre multa & invidere plurima.
(475) Canum intueri verticem rarum est bonum,
Vix hic senescit ullus, aut dolo cadit,
Aut se ipse perdit. Vereor ut Crispum malè
Fortuna mulctet; fraudis ignara aulicae est
Iuvenilis aetas; ista non placet parens.
(480) Ut verba ficto languida emittit sono?
Fraus in dolore est, non dolet, quae sic dolet.
Decipere semper foeminae slendo solent.
Fraus est in ore, retia innectit loquens,
Attrahere blandis foeminae verbis solent.
(485) Fraus est in oculis, laedit aspectu intuens.
[p. 97]
Nam vulnerare foeminae aspectu solent.
Quis hic tumultus? Crispe, iam timeo tibi.
Errare in Aulâ facilè non cautus potest.



SCENA QUARTA.

Fausta, Crispus, Aulicus, Nutrix.

FAUSTA.
ETiam recedis? nil dabis? CRI. Mater nihil,
(490) Tolle exsecrandum facinus, infandas preces
Male sana linque. FAU. Pectus hoc saltem precor
Transadige ferro, iam mori, certum est mori.
Superbe, matrem perimis, & victor fugis?
Adde adde mortem torve, cui vitam negas.
(495) O Crispe, Crispe? CRI. Deficit. FAU. Solum manum
Da Crispe. CRI. Tollam, forte peccaret furor
Vesanus in se. Surge composito decet
Anima quiescas, Natus in thalamum Patris
Penetrabo nunquam; tolle non castas manus,
(500) Ne tange castum, AUL. Vah Tonans ecquod scelus!
FAU. Ferrum hoc relinques, hoc tui spolium quoque.
CRI. Fuge, Crispe, satis est, integer tibi est pudor.
FAU. O moriar! O ô moriar! O sol tuos
Iam tolle radios, tolle flammatum iubar,
(505) Pellenda ferro est vita, quam Crispus malè
Mihi reliquit. O Tonans vixi satis,
Ulciscar istud quodquod est ferro malum,
Aggredere, dextra, Robur incassum cadit,
O fida Nutrix! NUT. Domina, ne peccet furor.
[p. 98]
(510) Depone ferrum, FAU. Quicquid, heu! vitae mihi est
Abrumpe, Nutrix, sola mors nostra est salus.
NUT. Assurge, Domina, non decet ferro hic tuam
Tentare vitam, Caesar est ultor tibi
Subi in penates, recreet mentem quies.
(515) AUL. Nempe hoc verebar, semper in luctum cadit
Laetitia magnae sedis; involvet scelus
Forte innocentem. Foeminae haud turpem pati
Possunt repulsam, protinus surgit dolor:
Nec usitatâ fraude vindictam petunt.
(520) Iras amori saepe coniungunt suo
Si quis repellat, & necem tantum volunt.
Irata mulier pessima est mundi lues.
Si sit noverca, sceleris est omnis capax.
Sed ibo, rursus cuncta ut explorem decet.



CHORUS.

Honorariorum Puerorum & Puellarum.

(525) UT semper aequor turbidis,
Hinc inde surgit fluctibus,
Quando unda pulsat aethera,
Et rursus in fundum cadit.
Sic Aula vix motu caret;
(530) Vel livor urget, vel timor,
Libido vel motus ciet.
Sic inquieto Principes
Fruuntur aevo, sic sibi
Ambitio semper est gravis,
[p. 99]
(535) Et Aula ceu mons celsior
Turbatur undique flatibus.
Quicunque tranquillam cupit
Vitam beatè degere
Remotus Aulam deserat.
(540) Est Aula fortunae domus,
Hic illa ludit insolens,
Hos tollit, illos deprimit,
Volutat atrox omnia.
Est Aula splendida servitus,
(545) Hic sustinent omnes iugum,
Servitur uni ab omnibus,
Et serviunt omnes sibi.
Est Aula miseriae Domus,
Omnes gemunt dum serviunt,
(550) Omnes gemunt quando ambiunt,
Omnes gemunt quando invident.
Pietas fidesque hinc exulant,
Sinceritas hic fallitur,
Et veritas expellitur.
(555) Simulatio regnum tenet,
Libido leges explicat,
Livor resistit omnibus,
Sub purpurâ labes latent,
Et vitia fasces occulunt.
(560) Ambitio non servat modum
Et fine dum certo caret,
Se perdit, atque in se perit.
Hic innocens deluditur,
Hic optimus contemnitur.
[p. 100]
(565) Augere qui potest opes,
Et sese honore tollere,
Apud Aulicos solus sapit.
Contemptor hic non est opum,
Delusa paupertas gemit,
(570) Et vilis est quisquis pius.
Affectibus qui temperat,
Violentus hic se negligit.
Licere credunt, quod placet,
Quod ius vetat durum & grave est,
(575) Et vindicare qui potest,
Hic solus est Heros Potens.
Favor gubernat omnia,
Multum meretur qui placet,
Et celsa virtus displicet.
(580) Hîc retia obtendit dolus
Capiuntur illis qui boni.
Et fraude dum serpit malum,
Iuvenilis aetas fallitur.
Finis triumphi luctus est
(585) Et gaudiorum meta mors.
O, Crispe, metuimus tibi,
Fortuna ne te subruat,
Tibi quae triumphum praeparat.
Metuendus Aularum est favor
(590) Tunc, quando blanditur nimis.
Ridendo fortuna opprimit
Timenda semper cum favet.
Continue
[
p. 101]

ACTUS TERTIUS.

SCENA PRIMA.

Crispus, Aulicus.

CRISPUS.
ACtum est, triumphos invida evertit meos
Fortuna; quid agam? frigido inserpit gela
(595) Totos per artus horror, & mentem pavor
Quatit trementem. Magne coelorum parens
Tu solus istos cordis innocui vides
Iudex recessus, lumine aeterno notas
Quicquid latebris abditum obscuris latet.
(600) Te fraude nullâ pectus humanum potest
Decipere, sontes cernis, insontes vides,
Latere culpa Numinis lumen tui,
Obscura quanquam, non potest; si sum nocens,
Age, congregatos rumpe nimborum globos,
(605) Et fulmen istud pectus excipiat tuum.
Submitto clarum verticem, coelum tonet,
Et quicquid in me est coelicae effringant faces,
Nullum recuso fulmen, in flammas eat
Vel totus Aether. Istud ut dirum nefas,
(610) Ut facinus istud sceleris incesti hauserim?
Sacrum ut parentis corde polluto thorum.
Violasse dicar? Nempe, qui Ponti vias,
Audax subivi, quique calcavi pede
Cruoris alti gurgites, aestum & nives
[p. 102]
(615) Perpessus idem ferreas inter manus,
Qui dura populis bella longinquis ferens
Rubui cruore non semel sparsus meo,
Polluere vellem Venere damnatâ thoros?
Inter labores Martios friget Venus,
(620) Venus est in Aulis, otio & luxu simul
Nutritur illa. Quisquis horrescit gravi
Fractus labore; quisquis & famem & sitim
Imbresque & aestum & frigus, & pondus grave
Patitur sub armis non potest blando capi
(625) Veneris amore. O saeculi monstrum tui
Fausta impudica! AUL. Pectore oppresso stupet,
Et sensus haeret, casta mens nescit pati
Fame ruinam. CRI. Crispe quo vertes gradum?
Iam vile nomen est tuum, & quanquam innocens,
(630) Nocens vocaris, foedus, impurus, reus.
O Astra! non sum, pectus hoc culpâ caret,
Fraus est novercae; gloriae semper fui
Ingens sititor, nec fuit quicquam mihi
Charum sub armis praeter hoc nomen Ducis,
(635) Si vultus iste, torvus atque hirtus tamen,
Placuit Novercae, pectoris nulla est mei
Damnanda labes, traxit in culpam parens
Humanitatis quicquid affulsit meae.
O Roma, qualem iam tuum Crispum putas!
(640) AUL. Curare semper innocens famam solet,
Clarumque nomen; ecce succumbit sibi.
Laesoque tremulos corde singultus trahit,
CRI. O anime, quid nunc? impius passim vocer,
Pius in novercam dum fui. Spero tamen
[p. 103]
(645) Insons timere non potest; damnet Pater
Et in hunc secures verticem stringat suas
Ignarus, insons moriar, hoc solatium est.
Deus innocentes deserit nunquam viros.
Neget triumphum Caesar, in coelo Tonans
(650) Dabit triumphum. Quo tamen? AUL. Dum spes subit
Iterum in dolores labitur pectus suos,
Nec sponte lachrymae lumina invito cadunt.
CRI. Spes est triumphi lapsa, mors tantum manet,
O Crispe, fugies? exul errabis, vagus,
(655) Extorris? ô sors! ut Patrem linquas tuum?
Ut Patriam? fuge attamen, fuge improbam,
Fuge impudicam, castra te servent tua.
Dicenda si sit causa nil timeo innocens.
AUL. Excedit, & se militi credit suo.
(660) Haec sors in Aula est, innocens hic fit reus,
Crimenque sontes deferunt, fors una lux
Tot iam per annos inclytum perdet decus,
Perdet triumphum. Fronte cum blandâ iocos
Fortuna miscet, exitum semper time.
(665) Turbatur Aula, murmur obscurum omnium est,
Timent & haerent, suspicantur & dolent.
Non una mens est omnium, ancipiti trahunt
Animo dolores. Hic ait, Fausta est rea,
Animo impudicas impio occultat faces.
(670) Contenta non est Caesaris tantum thoro.
Lasciva forma est, lumina involvunt dolos.
Facile, inquit alius, decipit iuvenem Venus
Haec ardet aetas, quod placet facile arripit
Et dum voluptas ignibus pectus coquit
[p. 104]
(675) Ruit in ruinam. Sic timent, & quod timent,
Incerta dum sunt omnia, ignorant tamen.
At ecce Caesar, quantus in vultu est furor!



SCENA SECUNDA.

Constantinus Imp. Constantinus Consul, Aulicus.

CONSTANTINUS IMP.
QUid est? ut ecce totus in flammas co
Irascor, & mens vix suum motum capit.
(680) Ipse haereo in me, pectora occluso labant
Stupefacta sensu, vox silet, vultus cadit.
Ubi sum? tumultu concitor totus novo,
Despero, spero, doleo, & indignans fremo.
Quae fama Crispe est? Roma quo laedit meum
(685) Rumore sceptrum? turbor & motus mei
Ignoro causam. AUL. Sat scies causam cito.
CONST. O Crispe, forsan hos tuo Patri facis
Nocens dolores, forsan hos Coniux facit.
Ignarus erro, & doleo, & irascor mihi,
(690) Et ipse Caesar lachrymor. Fili quid est?
O Crispe, Crispe, Crispe quo Patrem trahis!
Quae fama de te est? murmurant omnes, dolent,
Et me intuentur. AUL. Culpa quaecunque est, tibi
Pariet dolores, nam decus tangit tuum.
(695) CONST. Quis hic? quis istâ voce respondet mihi?
AUL. Tuus minister Caesar. CONST. Ut vultus iacet?
AUL. Pudet. CONST. Pudoris causa quae tandem est tui?
[p. 105]
AUL. Tu Caesar es, me miseret Auguste Domus.
CONST. Expone causam, AUL. non sinit fari pudor,
(700) Augusta dicet. CONST. Nunc ubi est. CONSUL. Clausa est domi,
Vitam dolores inter incertam trahit.
Succurre, Caesar, coniugi, & domui tuae.
Sese ipsa laesam Roma deplorat tua.
Vis facta honori est, & pudor raptus gemit,
(705) Iustitia dextram Caesar implorat tuam.
CONST. Vim Natus ergo fecit? CONSUL. Arcanum hoc sui
Coniux pudoris pandet, & dicet reum.
Hostes subegit, qui tuam foedat domum,
Hostisque Patri factus evertit domum.
(710) Haec fama Romae est, plebs meos fasces movet,
Forum & tribunal postulat, ne sit scelus
Impune tantum. Caesar en prodit tua
Augusta coniux, ore deiecto suam
Agit ipsa causam, lachrymae tantum iuvant.



SCENA TERTIA.

Constantinus, Fausta, Aulicus, Constantinus,
Consul, Nutrix.

CONSTANTINUS.
(715) O chara Coniux, livido ut vultu iaces?
Ut maesta tremulo corde singultus trahis?
Age, fare, NUT. Vocem mutus excludit dolor,
Confusa mens est, dejicit vultum pudor.
CONST. Attolle vultum, veste non istâ tegas
(720) O chara Coniux. FAU. Nomen hoc quondam fuit.
[p. 106]
CONST. Et remanet istud; fare, sum coniux tuus.
FAU. Meae loquuntur lachrymae. CONS. Vocem exere.
FAU. Pudet, silere quicquid est praestat mihi,
Tibique. CONST. Coniux, ne sile, quod te premit.
(725) FAU. Perimat, prematque, est unicum votum mori
Cum raptus, eheu! CON. Quid siles? FA. Raptus pudor.
Per te, per omne quod fuit pignus mei
Amoris olim. CONST. Vulnere hanc mentem enecas.
FAU. Per casta quondam pectora, heu! quondam tibi
(730) Servata soli. CONST. Prô Tonans! Caesar miser!
FAU. Per hoc amoris conscium pectus mei,
Per dexteram istam. CONS. Quid petis? FA. Ferro hoc meum
Transadige pectus, ipsa vel rumpam manu.
CONS. O vive Coniux. FA. Casta non possum amplius,
(735) Pudica Caesar hactenus vixi tibi,
Concede mortem. CONST. Vive. FAU. Non possum amplius,
Ingrata vita est cum pudor raptus iacet.
Natura retro est versa, CONST. Quid nectis moras?
Effare totum. FAU. Sanguis est in me tuus,
(740) Et mixta Proles; Crispus! CONST. Heu perij! ô Tonans!
Et Crispus istud? FAU. Vim intulit, ferro minax
Vicit pudorem, dubia sum Coniux tibi,
Permitte mortem, morte pollutum eluam
In me pudorem: lachrymas testes vides,
(745) Et erunt perennes lachrymae. Vitae pudet,
Averte vultum, Phoebe, iam vitae pudet.
CONS. Cohibete ferrum. FA. Liquit hoc ferrum mihi
Rapti pudoris pignus, hanc clamydem quoque,
Abscede Nutrix, quo iacet ferro pudor
(750) Haurire mens est sanguinem. Quid me tenes?
[p. 107]
Si casta nequeo vivere, exopto mori.
CONST. Retinete miseram. NUT. Sensibus clausis stupet,
Ut ecce pallet? mente conceptam induit,
Et ore mortem; lachrymae tantum fluunt.
(755) AUL. Mens ficta raro est innocens, fraudes tegit.
Hi foeminarum sunt doli, cum sunt reae
Lachrymis loquuntur, & mori tantum volunt.
NUT. Vix est superstes, vultus in mortem cadit,
Excedit, CONST. Eheu magne regnator Poli
(760) Et cernis istud sceleris infandi nefas?
Et Roma monstrum hoc cernis? ô lentos Poli
Ultoris ignes! Natus est hostis Patri,
Natus Parentis polluit thalamum sui,
Natus Novercam Venere damnata obruit;
(765) Dubiumque Matris nomen & sponse facit.
Et lenta cessant fulmina? & nondum tonat
Commotus aether? ipse sceleratum opprimam
Rapite huc, Parentis sentiat sceptrum sui.
CONSUL. Moderare Caesar impetum, cita reum
(770) Dicenda causa est, ordo iustitiae exigit.
Sic ipse famae consules, Caesar, tuae.
CONST. Cura ista, Consul, sit tua. CONSU. Hanc mox exequar,
Citabo Crispum. Pro Duce opponat manus
Fortasse miles. CONST. Coge vi, si vim facit.
(775) Tu, Fausta, vive Caesaris coniux tui,
Thalamique consors. Ite, nam dandum est meo
Aliquid dolori, hic arbitris vacet locus.
NUT. Intremus ergo Domina; vix superest sibi.



[p. 108]

SCENA QUARTA.

Constantinus Imperator.

QUicunque regum sceptra mirari solet,
(780) Et istud alti verticis fulgens decus,
Hodie obstupescat, meque regnantem intuens
Miserum esse dicat, quisquis est Caesar potens.
En ipse Caesar sede pollutâ rego,
En ipse Natum postulo ad poenas Pater.
(785) Miser esse Caesar dum potest, miser est Pater:
Spes nostra Natus hactenus, spes excidit;
Sperata Nati gloria opprobrium attulit.
Et haec in Aulâ Caesaris. Iudex Pater,
Reusque Natus, laesa mater, & mea est
(790) Infamis Aula; causa quaecunque est, Patri est
Matrique turpis, & meo Nato nocet.
Ibo ad tribunal, exuam Iudex Patrem,
Natura Patrem retinet, excludit forum.
Damnare Natum debeo, tamen est meus,
(795) Damnabo nostrum sanguinem. Quisquis cadet
Mihi peremptus occidet. Causam audient
Quicunque cives; nempe Caesareae Domus
Vitia & pudendum dedecus; cuncta hic meum
Tangunt honorem, cuncta devoluunt gravem
(800) In me dolorem. Purpurae hoc fallax decus,
Honorque sceptri est. Vivo deceptus Pater,
Mundumque fraenans proditus Caesar rego.
Mihi servit Orbis, hostis est Natus Domi;
Mea iussa Gentes audiunt, Natus thorum
[p. 109]
(805) Maculat parentis; regitur Imperium benè,
Domus una peccat, & mea est. Mundus videt
Quondamque discent posteri; infelix ero
Fabula Nepotum. Crispe, non, non hoc mihi
Spondebat istud pectus, & clara indolis
(810) Spes magna, fallax frontis ingenuae est fides.
Agedum resigno quicquid est in me Patris,
Poscit tribunal Iudicem. Pietas tamen
Eheu, rebellat; sentio, immutor mihi.
Miserere, Pietas, inquit, est Natus tuus,
(815) Iustitia, puni, dicit, hic non est tuus.
Volvor, revolvor, rapior, & dum sum pater
Nequeo esse Iudex; Attamen Iudex ero,
Quaeratur, adsit, percat, exemplum dabo.



CHORUS.

Puerorum & Puellarum.

MUlier quantum est sub sole malum!
(820) Callida struxit retia Crispo.
Iuvenem cepit, decepit amans,
Improba sacros vertit amores,
Iuvenisque insons induit hamum.
Sic nempe latet dulce venenum,
(825) Pietas cum se fingit amare.
Veniunt blandis omina verbis,
Et mox adsunt tormina mentis.
Heu! heu! nimium foemina fallax!
Parcite superi! si vota iuvant,
[p. 110]
(830) Vivat longo tempore Crispus.
Martia quaerit bella severus,
Semper rutilis laetus in armis,
Interque acies luce tremendas,
Foemineos trux despicit astus.
(835) Heu! heu! nimium foemina fallax!
Quantos vertit ficta triumphos?
Crispo debet nobile sceptrum
Moderans terrae Caesar habenas,
Aurea referens saecula Caesar,
(840) At nunc mulier miscuit, heu! heu!
Laeto mortem moesta triumpho.
Parcite, Superi, Crispus honorum
Praemia referat certa suorum,
Si quae forsan culpa Novercae est,
(845) Non haec Crispi pectora tangit
Castae semper coluit iuvenis
Tempora vitae. Fallax Venus est
Improba ludens decipit oculis,
Et mentito sermone iocans
(850) Miseros semper fallit amantes.
Intima quando vellicat animum,
Cordisque lares igne perurit,
Fugient castae mentis honores,
Ratio cedit, sola voluptas
(855) Tenebris animi mersa profundis,
Ubi non reperit, mella requirit.
Et mella tenens inquinat ora,
Inquinat animum, famam perdit.
Heu! heu! nimium foemina fallax!
[p. 111]
(860) Si non votis laeta cupitis
Gaudeat, astus mille dolosos,
Et mille novas callida fraudes
Reperit; vafrum suscitat animum,
Et dum fingit moesta dolorem,
(865) Et dum mortem ficta precatur
Animi culpas astuta tegit.
Heu tibi nimium Crispe timemus!
Agmina quem non Martia vincunt,
Una incautum foemina perdit.
(870) Et saepe domi grande periclum
Invenit Heros inclytus armis.
Heu! heu nimium foemina fallax
Parcite, Superi, parcite Crispo.
Continue

ACTUS QUARTUS.

SCENA PRIMA.

Constantinus Consul, Praefectus Urbis.

CONSUL.
IUstitia curas consulum, & dextras petit.
(875) Servare cives munus est primum, & alterum
Punire sontes: Patriae Consul suae
Consulere debet. Culpa tunc culpam trahit
Cum poena nulla est; scelera succedunt sibi
Cum sunt inulta, & improbos iudex facit
(880) Non puniendo; nam licere tunc putant
[
p. 112]
Quod est inultum. Sterile vix unquam est scelus,
Agendo crescit, crescit exemplo quoque.
Laus prima Romae saeculis priscis fuit
Poenâ nocentes plectere, & crescens scelus
(885) Resecare ferro. Exempla maiorum sequar.
Consul scelestos puniam, iactent licet
Stirpemque, avosque, & generis illustres sui
Currus, togasque. Clarus est nemo nocens,
Peccare non est nobilis, vulgi est levis.
(890) Iam nota Crispi est culpa, foedavit Patris,
Matrisque thalamum, Roma non patitur nefas,
Et pro triumpho iuvenis incesti necem
Ultrò reposcit. Audit hoc Rector poli.
Nunquam hoc inultum Consul emittam scelus.
(895) PRAEF. At natus ipse est Caesaris. CONS. Plectam acrius,
Nam crimen auget ipsa nobilitas suum.
PRAEF. Punire rarum est nobiles, clarum genus
Excusat omnes: Iudici opponunt sua
Patrumque merita. CONS. Saeculi est error novi,
(900) Si claritate generis evadant rei,
In scelera vulgus ibit; exemplo solet
Peccare vulgus, Merita non tollunt scelus,
Meritisque semper derogat qui fit nocens.
Si qui merentur, proemio ornentur suo.
(905) Si sint nocentes, poena delictum premat.
Haec certa nam sunt fulcra regnorum duo.
PRAEF. Cum viliore forsan illustres cupis
Censere vulgo. CONS. Scelera distinguunt reos,
Non stirps avorum, quisquis infligit necem,
(910) In scelera saevit: ipsa sceleribus est comes
[p. 113]
Persona tantum. PRAEF. Sed reget Caesar forum;
Reget & tribunal. CONSUL. Ipse praeveniam, Pater
Hic esse Iudex non potest; si sit tamen;
Exuere Patrem debet. Actutum moras
(915) Praefecte rumpe, castra quae Crispus tenet,
Accede, Crispum, nam iubet Caesar, cita,
Praesto ad tribunal adsit, hic iam iam reo
Dicenda causa est. PRAEF. Militum vereor manus.
CONS. Si quis resistat viribus cogam meis,
(920) Mandata portas Caesaris, cuncti audient.
P. Mox ibo. C. Perge, nostra nam causa haec quoque est.
Moriente Crispo facilis ad regnum est via.
Sum primus haeres, primus & Crispum sequor:



SCENA SECUNDA.

Crispus, Artemius Tribunus Militum
Praefectus Urbis, Omnes Milites.

CRISPUS.
TOrqueor, & anceps mente turbatâ feror
(925) Et inquieto pectus assultu tremit,
Vereorque casus exitum incertum mei.
Fortuna filo nostra libratur levi.
Iratus in me corde flammato Parens
Consurget, iras & necem horrendam vomet
(930) Et nosse Natum non volet. Rapitur suo.
Commotus aestu, Mater urgebit Patrem,
Ut odia noster saeva restinguat cruor.
O Crispe, quid ages? causa dicenda est tibi,
[p. 114]
Dixit Noverca, creditur, ferrum fidem
(935) Clamysque faciunt, innocens frustra loquar,
Si forte dubio causa dicatur metu,
Nocens habebor. Invident multi mihi,
Dum nostra Romam Gloria attonitam facit.
Invidia forsan perimet, & Iudex volet
(940) Etiam invidendo. Certa hic mors est mihi.
O Crispe quid ages? innocens facile occidit,
Adversa cum sors urget. At forsan Pater
Cohibebit iram, Natus aspectu Patrem
Nam saepe flectit; mitius semper furit
(945) Qui se parentem noscit, affectum sequi
Natura cogit. Crispe quam vanâ tuum
Spe tollis animum, Patre semoto sedens
Hic iudicabit Caesar; exemplo volet
Resecare crimen utili. Quanquam, quid est?
(950) Quid, Crispe, dubius fluctuas? Non sum reus,
Mens nota coelo est, sola fraus mortem adferet
Si mors ferenda est: Conscius mihi sum benè,
Haec nostra spes est, caetera eventus dabit.
ART. Etiam ingemiscis, Magne Dux, versat tuam
(955) Fortuna vitam. CRI. Cuncta fortunae rota
Volvit, revolvit, turbine assiduo ruunt
Humana cuncta. ART. Nostra cum in dubio est salus
Retinenda vita est; cuncta, quae prudens potes
Movere debes. CRI. Suggeret quicquid mihi
(960) Mens recta, faciam; cuncta consilium expedit
Salubre; mentem ducet, & linguam Tonans.
ART. Retinere vitam verba vix possunt tuam,
Adhibenda dextra est, certa nam moto salus
[p. 115]
Petenda bello est. Iam favet miles tibi
(965) Promptus, paratus, & tuam fuso cupit
Asserere vitam sanguine, audaci est opus
Animo, manuque: cuncta turbare expedit
Securus ut sis. CRI. Peccat officio tuus
Animus, Tribune, nam mihi imprudens noces,
(970) Prodesse dum vis. ART. Arma non stringes tua?
CRI. Non in parentem. AR. Facta quando iniuria est,
Quanquam per arma, semper ulcisci decet.
CRI. Nihil movendo semet ulcisci solet
Qui vivit insons, innocentem non facit
(975) Armata dextra, & esse suspectum solet
Quod arma tentant: criminis non sum reus,
Opus esse bello non potest. ART. Multum potest
Iuvare bellum. CRI. Non potest, debet reus
Sese tueri iure, non armis decet.
(980) ART. At cuncta timeo, Crispe. CRI. Sed sero times.
ART. Quis nunc? ab urbe, Crispe, Praefectus venit,
Hic state cuncti, proditor forsan venit,
Estote in armis; cuncta nam virtus timet,
Nihil timendo. PRAEF. Magnus armorum hic sonus,
(985) Formido Crispi milites, ibo tamen
ART. Quo pergis? unde? sta procul; causam hic tuam
Expone. PRAEF. Castra Caesaris iussu peto.
ART. Mandata quae fers? PRAEF. Caesar edixit potens,
Ut castra Crispum deferant, campos petant.
(990) Si quis recuset, hostis est. At nunc diem
Tibi, Crispe, dico, tu Patrem & iustum simul
Petes tribunal, causa dicenda est tibi.
CRI. Quis ad tribunal me vocat? PRAEF. vocat Pater.
[p. 116]
CRIS. Parebo Patri. Quis iubet? PRAEF. Caesar iubet.
(995) CR. Parebo promptus Caesari. PR. Abrumpe & moras.



SCENA TERTIA.

Crispus, Artemius, Milites.

CRISPUS.
IBo ergo Miles. ART. Militem ut, Princeps, tuum
Unquam relinquas? MIL. Urbe desertâ procul
Nos te secuti prolis immemores sumus,
Focos & aras, pignora, uxores quoque
(1000) Et cuncta pro te liquimus, nunc Dux abis?
Te per rigentes frigore aeterno plagas,
Per pulveres, & per nives, per aequoris
Surgentis undas, per calentes Africae
Campos secuti, lauream hanc partam tibi
(1005) Retulimus omnes: iam tuas Albis capit,
Rhenusque habenas, servit & Maurus tibi,
Et nunc relinques milites, Princeps, tuos?
Age, Crispe, nostras rursus explora manus
Pro te paratas, turbo cum rerum intonat
(1010) Ne castra linque. Deserit nunquam benè
Ducem sub armis Miles, aut tecum necem
Subeamus omnes, nostra vel servent Ducem
Stricta arma nostrum. Cognita est virtus tibi
Iam, Crispe, nostra, rebus adversis suas
(1015) Exerere vires debet. CRIS. O miles, tua
Iam nota virtus & fides pridem mihi est,
Animum occupavit illa, nec vivam immemor.
[p. 117]
Nunc dum Parens, dum Caesar accersit potens,
Parêre cogor, Nullus est in me timor,
(1020) Novistis animum, conscius culpae haud fuit
Unquam pudendae, cur mei timeam Patris
Insons tribunal? ART. Miles, & linques Ducem?
Et hinc abibit? CRI. Sic decet, vocat Parens,
Iubetque Caesar, gloria est Nato obsequi.
(1025) ART. Odium Novercae, & Caesaris minas time.
CRI. Timere Patrem Natus haud debet suum,
Deserere Natum non potest Pater suum,
Est ipse iustus. ART. Cum tuum poscet caput,
Et cum severâ voce decernet necem
(1030) Sero timebis, CRI. Culpa si forte est mea
Nihil recuso, iudicet, caput offeram.
ART. O, Crispe, pietas ista te perdet tua.
Procumbe, Miles. Per tuam dextram precor,
Per hanc iuventae gloriam aeternam tuae,
(1035) Per hunc triumphum, Roma quem debet tibi,
Per pectus istud tam pium, & castum simul
O, Crispe, per te, te precor, fraudem fuge,
Fuge & periclum, Miles hoc supplex petit,
Etiamque in armis lachrymas offert tibi.
(1040) MIL. Precamur omnes, lachrymas nostras vide.
Timemus omnes, tu tibi, Princeps, time.
Per arma nostra, per tuae vitae decus,
Per hos labores, Crispe, ne in mortem ruas.
Duc castra tecum. CRISP. Vetuit hoc Caesar prius,
(1045) MIL. Ponemus arma, iudicis liceat tui
Astare solio, liceat & tecum mori.
Pietate nostra forte flectetur Parens.
[p. 118]
CRIS. Nati videbit integram mentem sui,
Si nolit, animo quicquid est vincam meo.
(1050) Parebo patri, tu mihi miles vale,
Vale Tribune. ART. Crispe sic insons peris.
CRI. Age Crispe, robur concipe, & mentem memor
Retine serenam. Christe, qui pectus meum,
Et hos recessus pectoris nosti mei
(1055) Immitte robur, si iuves, vincam omnia,
Mors nulla nempe terret insontem satis.
Sed en tribunal Caesar augustus petit.



SCENA QUARTA.

Constantinus Imperator, Crispus, sedentibus iudicibus.

CONSTANTINUS.
MEns aegra longas iam pati moras nequit,
Mille hinc revolvunt, inde devolvunt quoque
(1060) Me mille curae. Iustitia pectus trahit,
Pietas benignas Iudici imponit manus.
Heus Nate! totus rumpor, & non sum meus.
Heus Nate! CRI. Praesto sum, Pater. CO. Patrem vocas?
CRI. Pater. CONST. Patremne, quando foedasti meum
(1065) Pollute thalamum? CR. Caesar. CO. Hoc nomen grave est,
Punire semper Caesares crimen solent.
CR. Iudex. Co. Et istud nomen hic nostrum est grave.
En sedeo Iudex, causa dicenda est tibi.
Age, perge, causam expone. CRI. Si pateris, Pater.
CO. (1070) Hoc tolle nomen. CR. Non queo, hoc nunquem mihi
[p. 119]
Fortuna tollet. Ergo, si pateris, Pater.
CONST. Quid rursus urges? hic tuus non sum Pater.
CRI. Ubique Patrem nosco; si pateris Pater.
CONST. Resigno nomen. CRI. Non potes, patere hoc, Pater
(1075) Ut pauca Patri regios intra lares
Solique dicam. CONST. Publicum est nefas tuum,
Dicenda causa publicè est. CRI. Parum est, Pater,
Quod posco. CO. Multum iudici est. CR. Patre rogo.
CONST. Iterumne Patrem? iam tuus non sum Pater.
(1080) CRI. Pater fuisti, te Patrem quondam rogo,
Meminisse Nati si potes. CONST. Non es meus
CRI. Meminisse Nati si potes, fuit tuus,
Per Patris ergo nomen. CONST. Hoc non est meum.
Patrem negasti qui Patris foedas thorum.
(1085) CRI. Per pectus istud gloriae sedem tuae
Sedemque amoris. CONS. Nempe tu nostrum nocens
Violasti amorem. Quid petis? CR. Pauca ut Patri
Arcana dicam. CONST. Quicquid est, forum audiat.
CRI. Te tangit istud, & tuae famam Domus.
(1090) CONST. Etiam hoc tribunal audiat. CRI. Nunquam, Pater.
Per ista genua, Caesar, & sceptrum tuum,
Per hoc tribunal, Unicum Nato diem
Concede. CONS. Frustra postulas. CRIS. Horam unicam.
CONST. Nec hanc, tribunal audiat quicquid latet.
(1095) Fraudes morasque nectis, ad causam veni,
Defende culpam si potes, notum est scelus,
Violata tecta sedis augustae gemunt.
CRI. Saltem sorori liceat extremum loqui,
Secreta pandam; quicquid est, non in foro
(1100) Vulgare Natum me decet, CONST. Nectis moras.
[p. 120]
Audire Iudex in foro debet reos.
Depelle crimen si potes; si non potes,
Aut si recusas iam mori debes reus.
CRI. Iubesne? CONST. Causam si tuam linquis, volo,
(1105) CRI. Habe obsequentem Filium, moriar Pater.
Parco Novercae, sit meum insontis scelus,
Parendo Patri, quas cupit poenas, luam.
Reddenda vita est & Deo, & simul Patri.
Tu, Christe, cuius fusus in ligno cruor
(1110) Mundum redemit, accipe hanc quam do Patri,
Matrique vitam; pectus insontis vides,
Non sum scelestus, attamen dum vult Pater,
Iubetque Caesar, sanguinem effundam libens.
Ignosco Patri. Tu quoque ô Virgo parens,
(1115) Si rite Numen mente non fictâ tuum
Colui per aras castus, insontem iuva,
Et adde robur, laetus in mortem ruo.
CONS. Heu Anime! No possum amplius, pectus labat,
Discedit ira, lachrymae erumpunt Patri
(1120) Iram tenere Caesar haud possum meam.
Perimamque Natum Genitor? & Natum pium?
Charum parenti? qui mihi invictâ manu
Subjecit Orbem? Prô Tonans! Non sum meus.
Iterum resurgit ira; num vivet nocens,
(1125) Stuprator iste Matris? heu! non est meus,
Moriatur. O ô Crispe! non possum amplius,
Discedo. CRI. Genitor, ergo supremum vale,
Valeat Noverca; Genitor, amplexum ultimum
Concede Nato, CONST. Crispe, non possum amplius.
(1130) Ubi sum? quis hic sum? vincor, abripior mihi,
[p. 121]
Vos iudicate, quicquid hic restat, Patres.
Discedo, iudex esse non possum Pater.



SCENA QUINTA.

Constantinus Consul, Crispus, Praefectus Urbis, Senatores.

CONSUL.
AGe ergo Crispe, Roma namque odit moras,
Et hoc tribunal specat, & poenas petit
(1135) Aggredere causam, crimen excusa, vel hoc
Fateare; an haeres? CRI. Ecquis accusat? reo
Dicenda non est causa cum nemo arguit.
CONSUL. Te crimen istud arguit, quod non latet.
PRAEF. Accusat iste gladius, accusat clamys.
(1140) En signa causae. Cuius est ensis? CRI. Meus.
P. Clamys ista cuius? C. Est mea, P. Et crimen negas?
CRI. Semper negabo. PR. Signa te faciunt reum.
CRI. Non ista facere signa me possunt reum
Cum culpa nulla est. CONSUL. Sit satis, Lictor, reum
(1145) Intro reducas, iudicate vos, Patres.
Quae vestra mens est? PR. Certa mors restat reo,
Manifesta verum signa nam crimen probant.
Moriatur. SEN. I. Esse non potest insons reus,
Non ista signa protulit frustra parens.
(1150) Si culpa non est, illa non laesum sibi
Fleret pudorem; laudis est custos suae,
Custosque famae; nemo se infamem facit.
Moriatur. SEN. 2. Quando deserit causam reus,
Crimen fatetur; Iustitia damnat reum
[p. 122]
(1155) Etsi innocentem, cum suae causae deest
Purgare crimen debet objectum reus
Aut luere poenam; quisquis haeret, est reus.
Moriatur. Ipse testis est Caesar parens,
Testis Noverca, tota testis est Domus.
(1160) Nec ipse contra disserit, mutum est scelus,
Et mutus author; consciam mentem notat
Silendo, & in se fit reus, qui sic tacet.
Moriatur. CONSUL. Ergo dum sedet sententia
Crispo securis noxium tollat caput.



CHORUS MILITUM.

(1165) OCcidet nostrae columen cohortis
Hostium terror, nova qui parenti
Regna per totum superavit orbem
        Inclytus armis?
Occidet regum domitor potentum,
(1170) Dignus aeternis domitor triumphis.
Cuius aspectu fugitivus errat
        Barbarus hostis?
Ille qui scandens meritis honores,
Vota cunctorum superabat armis,
(1175) Subdat ut Romae spoliatus armis
        Colla securi?
O nimis fallax amor Imperantis!
Ecce, quem Gentes cupiunt remotae,
Quem Scythae vellent, Arabesque regem
        (1180) Roma repellit.
Nempe momento ruit omnis uno
Principum splendor, rapit una & hora
[p. 123]
Quicquid audaces peperere dextrae
        Tempore longo.
(1185) Mobiles rerum timeantur horae;
Fulgor excelsae periturus arcis
Non diu durat, tenebrisque cedunt
        Lumina coecis.
Quisquis es foelix vereare casum,
(1190) Errat in vasto ratis alta ponto,
Mox suis ventis ubi destituta est,
        Dat latus undis.
Crispus exemplum dabit unus orbi,
Regio pollens iuvenis decore,
(1195) Summa dum tangit, recidens in ima
        Omnia perdit.
Splendidum nomen malè saepe certum est,
Indiget fulcro, movet in ruinam
Sors suo ludens petulanter orbe,
        (1200) Cunctaque vertit.
Littus angustâ relegens carinâ
Certior vivit, fragilemque lembum
Collocat tutâ patiens in orâ
        Temnit & Euros.
(1205) Si quod est vitae satis est, quid ultra est?
Rebus angustis bene mens quiescit
Illa plus vitae minus & doloris
        Accipit in se.
Rebus humanis color est inanis,*
(1210) Defluit velox, ubi sors abivit,
Crispe, fors toti documenta mundo
        Iam dabis insons.
Continue
[
p. 124]

ACTUS QUINTUS.

SCENA PRIMA.

Praefectus, Crispus, Ephoebi duo.

PRAEFECTUS.
SUprema, Crispe, iam tibi illuxit dies,
Et hora mortis, hactenus partae est satis
(1215) Vixisse laudi; ferre non potuit tuum
Commota facinus Roma, non potuit pater,
Non hoc tribunal, quod tui est aequum patris.
Gemit Aula Crispum, sed pati tantum nefas
Eadem recusat. CRI. Quis mori Crispum iubet?
Pr. (1220) Iudex. CR. Parensne? Pr. Sit satis, Iudex iubet.
Iudicia Patris esse, dum Iudex iubet,
Dubitare noli. CRI. Lata quae sententia est?
Quae causa mortis? Pr. Causa, facinus est tuum
Polluta Matris castitas, lectus Patris.
(1225) Fecere signa te reum. Sententia est,
Crispo securis noxium tollat caput.
CRI. Quid ergo restat? Pr. Mente compositâ ut necem
Subeas, & illud mentis impurae caput
Subdas securi. CRI. Quicquid edicis modo,
(1230) Praefecte, certâ mente praevidi prius.
Securus esto, pectore immoto caput
Subdam securi; nulla mors, quanquam effera,
Terrere Crispum iam potest: mea mors erit
Dolor parentis; qui iubet Crispum mori
(1235) Optabit etiam vivere, & iudex necem
[p. 125]
Deflebit ipse. Non mihi turpe est mori,
At facere nolle turpiter pulchrum est mihi.
Haec nostra mens est, potius educto caput
Subjicere ferro, potius emissum Polo
(1240) Haurire fulmen, quam gravi culpâ meam
Maculare mentem. Credet hoc nimium ferox
Noverca Crispo, dum suos, sero licet,
Damnabit annos; credet Augustus parens,
Et sese iniquum (sed tamen parco Patri)
(1245) Et sese iniquum dicet. At forsan moras,
Praefecte, necto, & ultimae restant preces.
Pr. Quid ergo, Crispe? CRI. Ut ultimum amplexum feram,
Et pauca moriens verba commendem meis.
Permitte quaeso. Pr. Rumpitur pectus mihi,
(1250) Lachrymaeque nostras imbre confundunt genas.
Age, Crispe, quod vis.CRI. Ultimum amplexu mei
Accipite, Famuli, capite supremum vale.
Quid ora fletu spargitis? fletu haud eget
Iam Crispus ullo. Si pater forsan roget,
(1255) Quo fata vultu, mente quàm forti hauserim,
En me videtis, laetus & constans necem
Parendo patri subeo, & ignosco Patri.
Sit ipse constans morte cum tristis meâ
Forsan dolores vix feret. Sed sit mei
(1260) Amoris istud pignus, hoc Patri date.
Aliquando Nati sit memor Caesar sui.
Haec vestra sunto, baltheum hunc nostrum cape,
Tu militarem pileum, nam sunt mei
In vos amoris signa. Quid fletu genas
(1265) Iterum rigatis? EPHOEB. I. Liceat ô tecum mori!
[p. 126]
CR. Cum moritur insons unus hoc plusquam est satis.
Valete fida pectora. EPH. 2. O durum vale!
At experire quos tibi fidos vocas,
Moriamur unà. CRI. Vestra sat nota est fides.
(1270) Iterum valete. Nostra sed per vos quoque
Dilecta nimium valeat, & vivat soror.
Amet ipsa fratrem, semper, & nostri memor
Aliquando fiat, annulum hunc pignus mei
Amoris habeat. EPH. I. Nos mori tecum iube.
(1275) CRI. Estote testes mortis, hoc, Famuli, est satis.
Praefecte, iam te non moror, Iudex vale,
Valete Cives, Roma, quae toties meo
Defensa ferro es, iam vale. Christe ô Deus,
Quem Virgo casto protulit mater sinu
(1280) Hominem Deumque, perditum cuius cruor
Redemit orbem, guttulam hic aliquam tuo
Pro me cruoris esse misericors iube.
Negat triumphum Genitor, & mortem ingerit,
At in triumphum, Christe, me assumas tuum,
(1285) Ad te revertor innocens. Virgo Parens
Hominum advocata, certa spes mortalium,
Adsis benignâ, quâ soles, castis manu.
Iuva innocentem. Nunc sat est, Lictor, feri,
Submitto collum. PRAEF. Vincor, ô sortem asperam!
(1290) O Crispe, lachrymas Iudicis feres tui.
O Crispe. CRIS. IESU, suscipe, ô IESU, tuum.
EPH. I. Occubuit, heu! heu! Crispe, heu! heu! Crispe, heu! heu!
Pr. Ne tolle corpus, Lictor, hoc iaceat loco,
Decernet ipse quod volet Caesar parens.
(1295) Aeternus ecce pulsat hoc pectus dolor.



[p. 127]

SCENA SECUNDA.

Aulicus, Constantinus Imp. Ephabi.

AULICUS.
LAtere magnum non potest unquam scelus,
Detecta fraus est, fraude nam Crispus suae
Iacet Novercae, noluit Crispus thorum
Violare Patris, ipsè violatur nece
(1300) Insons iniquâ; indebitas poenas luit,
Quem nulla foedat culpa. Sic mulier furit
Irata & impudica; sic Aulae premunt
Saepe innocentes, lenta cum nolunt pati
Iudicia Reges. Ipse detrusit Parens
(1305) Natum in ruinam credulus. Qui ambas negat
Audire partes, semper iniustus furit.
Aperire Patri Crispus arcanum volens
Passus repulsam est, poenitet, serò tamen
Et ingemiscit, & furit frustra parens.
(1310) Aurem negavit filio, & mortem gemit.
Horam negavit unicam, & multis suum
Deflebit annis filium. Nunquam reo
Tempus negandum est, veritas constat morâ,
Spatiumque saepe cuncta manifestat breve.
(1315) En Caesar, ardet totus, atque impos sui est.
CONST. Age curre, quid stas? siste mortem, si potes,
Properate cuncti. AUL. Caesar hic sero sapis,
Frustra laboras, occidit. CONST. Crispus meus?
Meusne Crispus occidit? AUL. Testes vides,
(1320) Famuli ecce Crispi. CO. Prô Tonans! prô prô Tonans!
[p. 128]
O sol, diurnum merge perpetuis iubar
Tandem tenebris, nulla lucescat dies.
Emitte fulmen, monte cur tantum tonas
Et innocente; verticem hunc, hoc hoc caput
(1325) Vibrata tangant fulmina, atque in me suos
Extinguat Aether ignis accensi globos.
Ego, ego peremi filium, occidi parens.
Parens iniquus filium. Nempe hoc mihi
Praesagiebat frigus irrepens fibris,
(1330) Et ore pallor, & novo semper madens
Sub imbre vultus. Occidit Crispus meus!
Dilectus iste Crispus, & Natus meus!
Potuine Caesar? istud hoc potui parens?
Infausta Fausta! dum tibi credo, meum
(1335) Occido Natum. Crispe! non possum amplius.
O Crispe! Patris ergo decreto cadis?
O Crispe! Fili! Crispe! non possum amplius.
Ite ite lachrymae. EPH. I. Caesar hoc pignus tibi
Moriens remisit Natus, extremum cape
(1340) Signum hoc amoris. CONST. Et memor Patris fuit?
EPH. I. Moriens, parenti, dixit, ignosco meo.
Et saepe Patrem morte vicinâ suum
Laetus vocavit. CONST. Fortis an subijt necem?
EPH. 2. Nunquam triumphum laetior quisquam tulit.
(1345) Constans, & alto corde firmatus fuit.
Parco Novercae, dixit, & parco omnibus:
Cum iam recepta morte laxaret caput,
IESUM vocare coepit, & IESUM ultimo
Clamavit ore. EPH. I. Lachrymis Lictor madens
(1350) Inflixit istum, & ipse non potuit necem
[p. 129]
Spectare Iudex siccus; hunc suae annulum
Misit sorori, fiat ut fratris memor.
CONST. O sors! EPH. 2. Relictum corpus hoc iacet loco.
CONST. Veniam, videbo; miles hic adsit; volo
(1355) Etiam triumphet mortuus Crispus meus.
AUL. Vos evocate milites, adsint citò.



SCENA TERTIA.

Constantinus, Aulicus.

CONSTANTINUS.
STupet ecce sensus, haeret & mutus dolor,
Similisque Caesar mortuo, & totus feror
Exanguis. AUL. Istos Caesar accersit sibi
(1360) Praeceps dolores. CONST. Ipsa decepit suum
Coniux maritum. AUL. Foeminae haud flenti fidem
Adhibere oportet. CONST. Credidi uxori meae.
AUL. Et uxor ista foemina est. CONST. Ipsum poli est
Testata Numen. AUL. Quando testatur polum,
(1365) Et quando iurat foemina, in fraudes abit.
CONST. Causam pudoris ipsa tractabat sui.
AUL. Potius amoris; foemina est quando in suo
Decepta amore, saeva vindictam petit.
Et saepe laesum ficta mentitur decus
(1370) Oblita famae. CONS. Fateor, in culpam irrui
Hac fraude factus credulus. AUL. Factus simul
Agendo praeceps, lenta properasti nimis
Iudicia Caesar. CONS. Fateor hanc culpam quoque
Reticere causam Natus optavit suam.
[p. 130]
(1375) AUL. Suo pepercit optimus Natus Patri,
Etiam Noverca; gloriae nullum tuae
Dedecus inussit, cum suae infandum scelus
Tacuit Novercae. Scilicet castum pudor
Retinebat animum. CONST. Sum nocens, per me iaces,
(1380) Dilecte Fili; poenitet, taedet, pudet.
Incutite coeli flammeos in me globos,
Dehisce Tellus, Monstra me Crispi efferum
Lacerate Patrem; moriar, & mortem gravera
Et mille mortes hauriam. AUL. Caesar sat est,
(1385) Modum dolori & lachrymis ponas tuis.
En miles omnis lachrymis Crispum rigat.
Ut iam triumphet hic tuus Crispus, iube.



SCENA IV.

Constantinus, Artemius, Milites, Chorus.

CONSTANTINUS.
ET ille Crispus est meus? ART. Caesar, iacet
Dux ecce noster, hostium victor iacet,
(1390) Invictus armis, inclytus Princeps iacet,
Decus Quiritum grande praesidium tuae
Romae, Domusque. CONST. Crispe, Crispe, sic iaces?
Tune illa species Patris, & sanguis meus?
Mea laus, voluptas sola, delitium meum?
(1395) ART. Tutela Romae perijt, & robur tuum.
CONST. Miles cadaver tolle, decoretur novâ
Exsangue lauro corpus, & partum sibi
Ducat triumphum, restat hoc tantum decus.
[p. 131]
Sequar ipse lachrymans Genitor, & luctum dabo.
(1400) ART. Age perge, miles, fer Ducem, plausus tibi
Sit ipse luctus, arma submitte & trahe.
MILES. En ille terror hostium,
En ille domitor Gentium,
Crispus triumphat mortuus.
(1405) Chorus. En regna qui tot inclytus
Armis subegit Caesari,
Crispus triumphat mortuus.
MIL. Heu! Crispe, heu! heu! Crispe heu!
Letho peremptus heu iaces,
(1410) Decus tuae clarum Domus
Robur tuorum Militum,
Columenque firmum Patriae.
CHOR. Heu! Crispe, heu! heu! Crispe heu!
Iacet en fato mersus acerbo
(1415) Virtute potens, inclytus armis,
Qui certa manu bella ferebat,
Qui cunctos vincebat honore.
MIL. Heu! Crispe, heu! heu! Crispe heu!
Te flemus ecce milites,
(1420) Nostrum Ducem, nostrum Patrem.
Crispe ô triumpha mortue.
CHOR. Heu! Crispe, heu! heu! Crispe heu!
En te gemunt cives tui,
Columen suum, Decus suum
(1425) Crispe o triumpha mortue.
OMNES. Heu! Crispe, heu! heu! Crispe heu!

FINIS.
Continue

[
p. 132]

APPROBATIO.

 TRagoedia quoque ista praelo digna est, fortunae mobilitatem arguens, & foedum Amorem.
GULIEL. FABRICIUS Apolstolicus
ac Regius librorum Censor.
––––––––––––––––––––––––––

LOVANII,

Typis Cornelij Coenesteynij.
M. DC. XXVIII.
Continue

Tekstkritiek:

p. 78 I. Crispus [i.e. Julius Crispus] er staat: I Crispus
vs. 1209 color in ed. 1656 calor