NON pauci cùm politiorum literarum insigni peritia celebres, tum spectatae sanctimoniae, eximiaeque pietatis opinione suspiciendi hac tempestate reperiuntur, qui à Plauti veteris scriptoris comici lectione studiosos adolescentes avocant, eiusque fabulas parùm commodas esse censent, quae in scholis tenerae aetati praelegantur: idque propter obsceniores sales, turpes facetias, jocosque inverecundos, quibus ille popularem gratiam sibi demereri studens, delicatas lascivorum hominum aures identidem demulcet, & vanum ineptorum spectatorum risum captat. Atque horum opinioni quivis prudens, nunquam quidem magnopere refragatus est. Verùm plerique non ita facile se in illorum sententiam adduci patiuntur, qui Terentium quoque uti spurcum quendam Poëtam è puerorum manibus excutiendum arbitrantur. Nam hoc ut nihil limitatius, nihil tersius, ac Latinius est: ita ab indecora turpique veteris comoediae licentia quàm longissimè eius abesse orationem dicunt. Fatentur & facilè concedunt omnes, in Plautinis actionibus frequenter legi quod scurrile potiùs quam facetum [fol. *2v] videri queat: quodque cassae meritò aversentur aures. At nihil istiusmodi in Terentio agnoscunt: qui, ut aiunt, cùm jocatur maximè, verecundiae tamen limites nunquam transgreditur; adeò ut urbanus lepidusque optimo jure, obscoenus verò, aut turpiloquus nullo modo appellari mereatur.
Quid vero his aliud respondebitur, quàm id quod res est? haud gravatim concedi, nullum quidem hoc minus obscoenum, turpiloquum, scurrilem, & inurbanum inter vetustos primi nominis Poëtas facilè reperiri, si de ipsa verborum congerie agatur. Nam verbis profectò selectis & politissimis utitur, quibus puri sermonis Latini proprietatem exprimit optimè, tum phrasi longè elegantissima miram eius linguae suavitatem, & summum ornatum ostendit maximè. Tum in ipso nec ulla vox obscoena occurrit, quae vel honesta necessitate exprimendae proprietatis aut cuiusvis vocis, excusari possit, vel debeat. Quid igitur in eo justae reprehensionis censura dignum, adeoque durum severioris sententiae judicium meretur? Id dicetur paucis: ut fusiori calamo idipsum ostendere & comprobare minùs jam molestum sit, & onerosum. Quid aliud ac magis in illo culpandum existimabitur, quàm narrationis eius discursus, subiecta materia ipsa argumenti sparsim haud dissimilis substantia? His sanè commoti gravissimi auctores, de re sinceriùs statuentes, aequissima profectò censura palam & disertè pronunciant, nullum hoc nocentiorem [fol. *3r] tenerae aetati praelegi, nullum magis perniciosum studiosae pubi enarrari, nullum pestilentiorem adolescentulis tradi posse.
Ubi enim sermonis proprietas quaeritur, phrasis elegantia spectatur, ut in hoc maximè: profectò ipsa res subiecta, non minùs attenta cognitione perlustrari & comprehendi debet: quum vocis cuiusque haud alia sit potior substantia, quàm eius propria & genuina significatio. Cumque cuncta cogitatio cordis, sacris literis luculenter testantibus, intenta sit ad malum omni tempore: quid de tenera & rudi aetate censendum, nisi hanc vel maximè in mala proclivem? utpote quae rerum expers, facilè quarumvis quasi recenti novitate capitur, & pessimae cuiusvis res suavi ut (fieri solet) blandicie allicitur, & corruptae communis naturae pronitate, spontè eò corruit. Quid igitur ubi egregius artifex accesserit? qui lubrica illa, in quae vel maximè proclivis & prona est rudis illa adolescentior aetas, scitè doceat, blandè proponat, pulchrè exornet, eleganter poliat, atque adeo in ista acriùs incitet, tortiùs instimulet, vehementer suadeat, & potenter inducat. At hunc esse illum, neque hic auctor, qui ei subrogandus proponitur, saniorem sententiam compellente veritate amplectens, haud dissimulare potuit, sed id quod res est palam profert, & ingenuè fatetur: cum in Tobaeum suam praefando ita loquitur.
Non hîc amore demens adolescentulus,
Pudenda coram jactit abit crimina.
[fol. *3v]
Nec fabulosus quispiam Deus, viri
Mentitus formam, amantem fallet coniugem.
Nec miles adversa ostentabit vulnera.
Nec servus argento emunget senem. Nihil
Horum nostra exhibebit actiuncula.
Nil hîc profanum, aut ludicrum: verùm sacram
Piamque grex repraesentabit historiam.
Et in Saulum similiter praefando, pleniùs, fortiusque nostram comprobat sententiam.
Non fabulosae illi sunt cordi naeniae,
Non obscoeni veterum Poëtarum joci,
Ingenuis puerorum officientes moribus.
Nihil tale rudi est infundendum testulae:
Quae utî facilè inficitur, ita odorem quo semel
Est imbuta, tenet servatque diutissimè
Pium est quod dat, pudicum, castum, serium.
Atque in Nehemiam proloquendo, eandem ipsam saniorem sententiam, de illo removendo, haud minus dilucidè explanat & confirmat.
Nihil hic aut deforme, aut profanum, aut frivolum,
Nihil bonis quod offecturum est moribus
Usquam reperietur. Quin omnis exulat
Hinc turpitudo, verborumque obscoenitas.
Nusquam hic aut lenoni, aut meretricula, nusquam
Salacibus adolescentulis datur locus.
Res casta castam orationem postulat.
In Prologo quoque Iudithae inquit,
Nam quemadmodum suam
Orationem à veterum poëtarum stylo,
Phrasique procul abesse confitetur, ita
Hoc quicquid est aut jacturae, aut dispendij,
[fol. *4r]
Eo pensatum utcunque existimat, nihil
Quòd hîc usquam aut obscoenum, aut turpe, aut ludicrum,
Nihil quod sit teneris effecturum auribus,
Verùm pudica, casta, verecunda, ac pia,
Quae audituri estis, comperietis omnia.
Quin iam minùs necessarium conspicitur, ex ipso auctore, qui semovendus suadetur, multa adferre; quod facili opera fieri posset, quibus saniori sententiae ampliùs & efficaciùs astipuletur. Ut tamen omnibus satisfiat, unum & alterum locum ex ipso adduxisse, haud inutile & minus supervacaneum censeri debet: quò res, quae astruitur, verissima cunctis conspiciatur: qui minùs perspicaci ingenio, idipsum in illo non observant: vel corrupto & depravato judicio, nihil in eo reprehensione dignum existimant: cuiusmodi sunt, qui nimis tenero affectu eundem prosequuntur: Quibus evenit quod vulgò fertur, Amicorum caecutire iudicia. Sed ipsum audiamus.
Non est flagitium (mihi crede) adolescentulum
Scortari, neque potare: non est, neque fores
Effringere. Et tu illum tuum, si esses homo,
Sineres nunc facere, dum per aetatem licet, &c.
Verùm poetam personae decorum hic observasse dicunt. Sit sanè ita: at quis hoc rudi, & imperitae adolescentiae facilè persuaserit, quae infirmiori iudicio istud aegrè discernit: quaeque nihil gratius arrectis auribus excipit, & magis attentis animis haurit, atque altius imbibit, quàm si quippiam, quod carni blanditur, quavis occasione proferatur. Non igitur producentur ex hoc nostro [fol. *4v] adolescentuli procaces, parentibus parum morigeri; non lascivi & in ganeum abducti: non solus in conclavi, ultimis in aedibus cum sola prodetur, non id genus facinora & flagitia; ne suis hic adumbrata coloribus magis divulgentur. Quin longè consultius erit, & praesenti quidem instituto magis accommodè, si quod ante annos ampliùs mille, celeberrimus Ecclesiae Doctor graviter in hanc rem questus est, prolixiùs referatur.
Didici enim, inquit, in eis multa verba utilia, sed & quae in rebus non vanis disci possunt: & ea via tuta est, in qua pueri ambularent. Sed vae tibi flumen maris humani, quis resistet tibi? Quamdiu non siccaberis? Quousque volves Evae filios in mare magnum & formidolosum, quod vix transeunt qui lignum conscenderint? Nonne ego in te lego tonantem Iovem & adulterantem? Et post pauca, quae eò spectant, pergit. Et tamen ô flumen tartareum! jactantur in te filij hominum cum mercedibus ut hac discant, & magna res agitur, cùm hoc agitur publicè in foro, in conspectu legum super mercedem salaria decernentium: & saxa tua percutis & sonas, dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis, sententijsque explicandis maximè necessaria. Ita verò non cognosceremus verba haec, imbrem aureum, & gremium, & fucum, & templa coeli, & alia verba quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Iovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec: Iovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum facturum mulieri. Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi [fol. *5r] coelesti magisterio. At quem Deum inquit? qui templa coeli sumno sonitu concutit, ego homuncio id non facerem? Ego verò illud feci, ac lubens. Non omninò per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur, sed per haec verba turpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba quasi vasa electa atque pretiosa, sed vinum erroris quod in eis nobis propinatur ab ebrijs doctoribus: & nisi biberemus caedebamur, nec appellare ad aliquem judicem sobrium licebat. Haec D. Aug. lib. 1. Confess. cap. 15. 16. Qui & li. 5. c. 13. 14. disertè comprobat, quaevis verba suae significationis aculeum, etiam aliud agentibus infigere: Studiosè (inquit) Ambrosium, audiebam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi explorans eius facundiam, utrum conveniret famae suae, an maior minorve proflueret quam praedicabatur: & verbis ejius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus & contemptor astabam, & delectabar suavitate sermonis, quanquam rudioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis. Et post pauca: Cùm enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat, ea audire: veniebant in animum meum simul cum verbis quae diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad experiendum quam disertè diceret, pariter intrabat, & quàm verè diceret. Haec idem.
Quibus profectò sanior sententia abundè comprobatur, qua profanus ille Poëta à studiosa pube longè arcendus. Res sanè dolenda est, ab eo in rebus tam ludicris parumque castis, pulcherrimam collocatam esse operam: ac non plus rei seriae & honestae; politissimae Romani sermonis puritati esse subiectum: neque extitisse inter Christianos, [fol. *5v] qui sacris historijs in Comicos actus redigendis parem ingenij gloriam sint consequuti. Neoterici enim, qui hac in re sibi elaborandum existimaverunt, quanquam sua laude minimè sunt frustrandi: tamen nemo non videt quantum illorum etiam praestantissimi à singulari felicique illius Poetae elegantia absint: quàm frigeant, si cum ipso conferantur. Qui hinc pertinacius in scholis haeret, quòd eorum plerique magno quidem zelo, sed non perinde ingenio & studio, in diversum contenderint. Nec ita pridem defuit, qui pietatis zelo adductus, ut illum castum redderet, truncatum dedit. Et ne denuò accresceret, personarum conditionem & sexum in plerisque commutavit. Sed cùm amasij partes dat marito; pro rivali incautus, adulterum inducit: cumque pro virgunculis substituit adolescentulos, ex minus casto auctore inconsideratè turpem fecit; adeò ut illum juventuti praelegi, nequaquam expediat. Nae iste quidem haud obscurè ostendit, illum citra argumenti subversionem alium fieri, vel transformari non posse. Prae caeteris autem eruditorum calculo maxime commendantur, qui suam orationem Terentianis flosculis tanquam emblematis quibusdam insigniverint, ac decoraverint maximè: At hic auctor non emblematis illinc sumptis suos actus comicos exornare contentus, quicquid in illo laudem meretur simul desumpsit: atque adeò felicissima aemuli studij imitatione, uberrimum illum ac nitidissimum Latinae eloquentiae fontem, totum in se transtulit: quem inde pulcherrimis rivulis promanare fecit, quum se- [fol. *6r] lectas historias ex sacro Bibliorum volumine depromptas, scenicis actibus exornavit. Hic igitur ille est, quem omnes eruditi meritò suscipiant, amplectantur, & magni faciant: quem nemo nisi malevolus, bonis literis inimicus, pietatis hostis, & omnis probitatis adversarius unquam reprehendet: ut qui comicae rei exercitium, tenerae aetati in primis commodum, ac juvenili profectui utilissimum, omnibus numeris absolutum dedit; ut quivis non immeritò addubitet quid in ipso potissimum admirari debeat. Si Latini sermonis puritatem attendit, si phrasis elegantiam, Terentius ipse est. Si affectus, si gestus personis aptos spectat, si motus actionibus commodos; eundem videt. Ut taceatur nec sales deesse, cum lepidos, tum honestos. Si verò metri harmoniam considerat; eundem ipsum audit, Si probatos mores, si pietatem denique observat; hic Ecclesiasten citius, quàm Comicum agnoscet. Ad quem appellare tanquam ad sobrium judicem licebit, ut ille puerorum manibus, & adolescentulorum sinu excutiatur.
Proinde Paedagogi se monitos sciant, ut hunc auctorem studiis juventutis summa fide commendent. Gymnasiarchae verò & hypodidascali, se pio Christianae charitatis zelo admonitos intelligant, ut eundem studiosae pubi ac tenerae aetati, sedula & indefessa opera praelegant & enarrent. Non enim alius auctor loqui elegantiùs docebit, aut utiliori genere orationis puerilem linguam imbuet & adolescentulorum ora formabit. Iam ad judicium de communibus moribus [fol. *6v] formandum, plus quidem conferre videtur, quàm plerique Philosophorum commentarii; ad pietatem verò teneris puerorum animis, velut recentibus testulis instillandam, & rudibus adolescentum cordibus, quasi tabulis rasis insculpendam haud multò minùs conducet, quàm operosae quorundam instructiones. Beatas fore respublicas quis non speret; si hoc genere literarum exornata juventus, adeoque honestis ac probis moribus & pietate instructa, ad maiores res gerendas accesserit. Nunc cum nullae literae, nulla scientia neque religionis, neque virtutis sit in plerisque qui rerumpublicarum gubernaculis praesunt, videmus eorum inscitia, omnia sacra & profana confundi, divina & humana misceri: & qui literis feliciùs instructi sunt, parum castis moribus imbuti depraehenduntur. Quod non aliundè provenit, quam quod pueri ex praelectionibus minùs castis illa perniciosè imbiberint, quae juvenes lascivè ebulliunt, viri faedè sectantur, & senes turpiter redolent. Iam satis superque ostensum est ab illis auctoribus studiosam pubem arcendam esse, nec adolescentulos vel eorum praelectione instruendos, vel actione formandos: qui ea mala ac vitia fovent, ad quae ipsorum natura solet esse propensior. Corrumpunt enim ingenia bona confabulationes pessimae: quin multi una lectione tantum contagii contraxerunt, ut per omnem vitam vehementer ipsis nocuerit: atque adeo in perpetuum exitium cesserit. Porrò qui in Comicum praefantur, non sibi videntur rectè suo fungi officio, ni prolixè narrent cuius- [fol. *7r] nam ludi genere, quibus sub consulibus & aedilibus actae sunt comoediae: tum quibus modis, & qualibus tibiis exhibitae. Ut caetera transeam; varia tibiarum genera referunt, tibias pares & impares, aequales & inaequales, dextras & sinistras, ex canna & asininis ossibus, & nescio qua non materia confectas: quin addunt tibias rectas & curvas benegradientes & claudicantes. Sed vana haec & inepta mittens, qui in Comicum Christianum proloquor, utiliora proferam: quid de scenicis ludis saniori judicio censendum est, & quatenus hi Christianam professionem decent. Quae cùm in sanctitate vitae consistat, quantopere ab omni oris obscoenitate & lascivia abesse debet, D. Apostolus luculenter monet. Fornicatio inquit, & omnis immunditia aut avaritia, (quàm hîc de iisdem illis interprete Hieronymo intellige) nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas. Quis dixerit non nominari ista, quando quae suadentur removenda, in scholis praeleguntur, & è theatris proclamantur? Sinite (inquit Christus) parvulos: & nolite prohibere ad me venire. An sinunt? an non prohibent? qui illo pacto teneros ingenuae pubis animos ad improbos mores pelliciunt: & mollia adolescentulae aetatis pectora pravis incontinentiae vitiis imbuunt? Si satius foret quempiam in maris profundum projici, quàm ut minimo puerulo fideli offendiculum praebeat: quae non atrocissima gehennae ignis supplicia illos manent, qui tenerae aetati noxios auctores pro- [fol. *7v] ponunt? & lubricas ac impudicas fabulas, impia Ethnicae vanitatis figmenta vel gesta, palam spectanda in proscenium productunt? Quibus studiosam pubem haec scenicis actibus exprimentem corrumpunt: simplicem plebeculam, ut ea spectent, à sacris concionibus & divino cultu avocant: ac vulgus insulsum vitiorum commonent, & in ea concitant.
Sed quorum hic vanitate accusare magis, vel socordiam potiùs detestari debeo? Quae enim aliquando gentilium respublica tulit, Christianae professionis gesta, comicis vel tragicis actibus in propatulo exhiberi? vel ista suae pubi prolectione enarrari? Qui verò abominandam illorum superstitionem detestamur, quid ineptas ipsorum vanitates pubi praelegimus? quid lubricos & impuros mores juventuti proponimus? quid facinorosos & scelcratos actus, tum flagitiosos & impios ritus publicis spectaculis conspectui Christiani populi obijcimus? Ubi protervi & procaces adolescentuli suis parentibus & curatoribus imponunt, & illudunt; vafris & futilibus servis auscultant, & obtemperant; symbolis & symposijs vacant; scortis operam dant, lenonibus adulantur. Ubi Iupiter tonat, & fuco sonat fallaciam: ubi Iuno ut juvet imploratur, & Lucina ut opem ferat: & nescio quinam dij exorandi admonentur, ut felicia tueantur, vel haec concedant. Nunquid ab his, atque id genus spectaculis, prisci Patres Christianam plebem, gravissimis olim comminationibus avocabant, & sevcris censuris arce- [fol. *8r] bant? Esto, superstitiosae crudelitatis sensu illa tum perniciosè exhibebantur ab Ethnicis: at quanto nunc maiori insulsae mentis vanitate, haec damnosè repraesentantur à Christianis? Quanto satius & maiori fruge scenicis ludis proponerentur sacrae historiae, utî sunt praesentes, & illustria Sanctorum gesta. Unde probis moribus & Christiana pietate imbuatur studiosa iuventus, & simul praeclara virtutum exempla spectet populus: quae in sacris concionibus minùs capit, vel ad ea non perinde commovetur, & accenditur, dum à divini verbi praeconibus audit, quam cum exhiberi conspicit: cuius etiam auctor hic admonet, qui in Nehemiam ita proloquitur.
Quod hi in sacris aedibus è suggestu docent,
Hoc nos spectandum proferimus plenius.
Magis, ni fallor, mens vobis movebitur,
Cum rem, utî gesta est, cernetis exhiberier.
Caeterùm sublimis elogij honorem, operis inscriptioni respondentis, auctor facile vindicabit, & candidis eruditorum calculis optimè tuebitur. Ita sentiunt viri doctissimi, quibus cum de hac editione sic Christiano orbi divulganda saepius egi. Inter quos sunt, qui pulchro carmine huius operis frontispicia* eleganter exornant, Fredericus Hulsius Darthenus, & Ioannes Adrichem Harlemensis: hic in humanioribus literis Latinè & Graecè doctissimus, ille & in sacris & politioribus profunde eruditus: & Iacobus Lom Ruremundanus, non mediocriter in politioribus artibus versatus. Singulos recensere institutum non sinit, [fol. *8v] & minus necessarium esse arbitror. Importunos & raucos lividorum latratus & rabidos ipsorum morsus auctor non metuit: ut passim proloquitur, qui & re ipsa testatur. Quapropter hoc unum persuasum velim studiosis adolescentulis, ut his Terentij Christiani comoedijs evolvendis bonam temporis partem impendant, has nunquam è manibus deponant; sed quocunque eunt, secum in sinu circumferant: nec quiescant, donec ad unguem omnes edidicerint. Tunc si quando in eiusmodi argumento, vel quovis alio, ingenium exercere, aut stilum acuere lubeat; hunc potissimum sibi imitandum, hunc exprimendum proponant; rati suas lucubrationes apud doctos politiorisque literaturae studiosos, eò maiori in precio futuras, quò ad elegantissimam huius scriptoris dictionem propiùs accesserint. Bene vale lector candidissime: nostrumque hunc qualemcumque commodandae studiosae iuventutis gratia susceptum laborem boni consule, mecumque Terentium Christianum & amare, & bonis commendare pergito. |