Casparus Casparius: Princeps Auriacus, sive libertas defensa. Delft, 1599.
Uitgegeven door dr. J. B.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton — Facsimile bij Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
Continue
[
p. 1]

PRINCEPS
AURIACUS,
Sive
LIBERTAS DEFENSA:
TRAGOEDIA NOVA.

Auctore
CASPARO CASPARIO

[Fleuron]

DELPHIS,
Ex officinâ Brunonis Schinckelii.
CIɔ Iɔ IC.



[p. 2: blanco]
[
p. 3]

ORTHODOXIS DEI IN
HOLLANDIA ET ZELAN-
DIA ECCLESIIS,
earumque

MINISTRIS FIDELISSIMIS,
Salutem in Christo Jesu.

AEGYPTIUS quidam apud Platonem Soloni dixisse fertur, nihil differre à pueris qui verustatis cognitione carerent. Recte omnino & sapienter. Ut enim pueri ob iudicii imbecillitatem rerum discrimina ignorant: sic ille, quorum animi nulla antiquorum temporum notitia tincti, nulla quasi cana & senili prudentia essent imbuti, merito viros esse negavit. Quod si ea quae, quod à saeculo nostro sunt remotiora, multis iacet involuta tenebris, dignissima sunt quae ab omnibus cognoscantur: quanto maiori curâ & studio in earum rerum conservanda notitia nobis est elaborandum, quarum & memoria propius ab aetate nostra abest, & ad nos etiam pertinet eventus? Quae me caussa impulit quod ab occu- [p. 4] pationibus vacuum mihi concedebatur temporis in earum rerum quae annis superioribus in Belgio acciderunt historia evolvenda collocare: in cuius lectione quum non sine summa animi voluptate versarer, coepi nescio quid mecum commentari; quod quum amicis ostendissem, eius in publicum edendi mihi auctores fuerunt. Etsi vero facile intelligebam quam duram illi mihi provinciam imponerent, quod hoc quidquid est paene subitae commentatiunculae multum ab ea quae in tali scriptorum genere requiri solet, abesse perfectione non ignorarem: quum tamen illi hanc meam qualemcumque operam Ecclesiae & Reipublicae non infructuosam fore dicerent; vel minimam etiam eiusmodi utilitatem quovis periculo mihi redimendam esse duxi. Hanc vero meam lucubratiunculam multis de caussis vobis inscripsi. Primum enim quum iucunda praeteritorum laborum soleat esse recordatio: acerbissimorum illorum temporum quibus omnia tyrannide oppressa iacebant, vobis renovare volui memoriam. Quod si qui istud à me inhumanius factum interpretabuntur, quod vulnus illud refricem quod vix etiamnum cicatricem obduxit, eos ego vehementer falli existimo. Ut enim aestatis amoenitatem hiemis commendat asperitas & rigidum frigus: ita tristissimae illae calamitates praesentem Ecclesiae & Reipublicae sta- [p. 5] tum maximopere illustrant, & felicitatem augent. Deinde nulla ex re infi infinita illa divinae bonitatis & clementiae vis certius intelligi & facilius percipi potest. Quis enim qui fugas, exsilia, proscriptiones, foedissimas urbium direptiones, innocentissimorum hominum cruciatus, tormnta, supplicia denique tam varia quam exquisita recordetur, non etiam incredibilem Dei benignitatem, qui malis his omnibus praeter omnem spem liberatos, non protexit tantum, verum etiam omni benedictione cumulavit, agnoscat, & praedicet? Mirantur exterae nationes,& iure mirantur; quod cum ceterarum omnium regionum nulla tam firma sint claustra quae non refringantur, nullae tam immensae divitiaequae continuis sumtibus non absumantur, nullae tam populosae civitates quae crebris belli offensionibus non exhauriantur tandem & exinaniantur: duae vero angustis limitibus circumscriptae insulae, à rege totius orbis potentissimo summis viribus tot annos iam oppugnatae, non modo fineis suos praeclare tueantur, verum etiam religione, litteris, legibus, armis, artibus, civium multitudine, rerumque omnium quae tam ad necessitatem, quam ornatum & cultum vitae pertinent, affluentia & abundantia magis quam umquam antea, tranquillis temporibus, floreant. Non quidem negaverim, magnum hac adrem adferre momentum lo- [p. 6] corum situs, portus frequenteis & commodissimos, mercaturam quaestuosam & uberem, soli fecunditatem, maris opportunitatm: sed profecto altior quaedam & divinior huius rei caussa sit necesse est, quum apud multos populos haec omnia, quae dixi, non multo inferiora, apud nonnullos etiam praestantiora & abundantiora reperiantur. Illud est scilicet, quod sui cultoribus promisit Deus, se, si legibus divinis obedirent, & reliquis fictitiis numinibus eiuratis sibi soli servirent, omnibus bonis eos cumulatissime beaturum. Quid, quod etiam iis qui errorum nebulis occaecati, à vera religione abhorrenteis & impios cultus secuti sunt Deus saepenumero piorum caussâ benedixit? Quid mirum igitur si vitam, fortunas, opes, quae pro religione & patria non tantum maximis periculis exposuistis, verum etiam vitro abdicastis atque abiecistis, cum foenore vobis reddiderit iustissimus ille & mitissimus iudex? Quid, quod in his quibus Ecclesia aliquando premitur adversitatibus, admirabilis & ab omni captu humani ingenii remotissima Dei sapientia clarissimum sui lumen ac signum ostendit? Quo enim certius argumento illud possit intelligi, quam sapienter omnia tam bonorum quam sceleratorum principum consilia, veluti occulto quodam fune ad Ecclesiae salutem trahantur, quam quod ex parvis initio rebus ea [p. 7] sunt iacta religionis & libertatis fundamenta, quorum substructionem & molem non immerito iam suspicimus & admiramur. Age, consideret aliquis prima illa veluti nascentium Ecclesiarum incunabula; quid infirmius, quid vilius, quid contemtius? Fremebat contra paucos eosque imbelleis magna ex parte homines is rex, cuius imperium iisdem paene quibus solis cursus terminatur finibus: edictis detonabat; ferro & flammis grassabatur, primoribus exitium, ceteris quavis morte tristiorem servitutem meditabatur: cum ecce exseruit vim suam caelestis ille regum rex, dominus dominatium, omneisque hostium sui nominis conatus ita elusit, ut nulla magis ad fidelium incolumitatem salutaria consilia fuerint, quàm ea quae in certissimam ipsorum perniciem essent suscepta. Vecordes igitur & insipientes merito existimandi simus, si haec admiratione dignissima Dei opera animos nostros praetervolare patiamur; ingratissimi, si inusitatam erga nos benignitatem non exosculemur, & quibus possumus laudibus prosequamur. Quod enim populum Israeliticum Deus iussit ut quae in Aegypto contra Pharaonem per Mosen & Aaronem praeclare & admirabiliter fecisset, liberis suis narrarent, eorumque memoriam quam sanctissimè conservatam ad omnem posteritatem propagarent, ad nos etiam pertinet, qui nec paucio- [p. 8] ra nec minora ab eo beneficia accepisse fatemur. Quod quidem ego, vestra etsi longo intervallo vestigia sequutus, pro mea virili parte conatus sum: & quod in sacris libris est, quibus pretiosarum rerum nihil suppeteret quod Dei templo inferrent, ex iis quas haberent pervagatis etiam & tenuibus opibus munera depromsisse, neque ea propterea minus Deo grata fuisse, idem de meo hoc levidensi munusculo mihi promitto: quod ceu pauperis agelli Praemessa quaedam vobis offero, & apud vos, id est, in aede Domini depono, votis omnibus comprecatus, ut qui vos hactenus ab omni vi & tyrannide liberatos, clementissimè protexit, idem porro etiam & spiritualibus & temporalibus donis augeat & cumulet, ad sui nominis gloriam, vestri exaedificationem, & eorum qui Euangelicam veritatem non oderunt tantum, verum etiam persequuntur, ruborem & confusionem. Valete in Christo Iesu. Delphis, Kal. Octobr. anno post Christum natum MD XCVIII.
Continue
[p. 9]

PRINCEPS
AURIACUS,
Sive
LIBERTAS DEFENSA:
TRAGOEDIA NOVA.
ACTUS PRIMUS.

ALASTOR.

STygia palude venio & umbrarum specu
Relicto, ubi superis seorsim habitant dii
Acheruntici, telluris in penetralibus;
Ubi gravibus umbris spissa caligo omnia
(5) Obsessa opacat, nocteque aeterna premit.
Sedet intus atris vincta sanguineum caput
Serpentibus, cruenta furiarum cohors:
BELLONA piceis facibus armatam manum
Vibrat, minax stricto ense: tabificum FAMES
(10) Rictum oris expandens, iacet miserabile
Spectaculum: iuxta cadaverum sedet
Congerie in altâ PESTIS indomitabilis;
DISCORS Erinnys sanguinem IMPIETAS ferox
Suum ipsa lambens; versus in semet FUROR;
(15) Comisque scissis LUCTUS; & frendens DOLOR;
PAVORQUE foedi tabe MOERORIS comes.
[p. 10]
Queis, expiandis sceleribus, Deus utitur,
Nobis ministris. Campus ast alia iacet
Parte, Phlegethontis unda quem medium secat
(20) Flamma aestuans, & igne sulfureo, & pice
Fumans calenti flebili ingens personat
Specus inde strepitus & flagellorum sonus
Auditur. Illic est volupe mihi cernere
Damnata regum principumque examina,
(25) Gregesque volgi maxumi innumerabileis,
Quos sceleris olim perpretati & flagitii
Supplicia vinclis saeva perpetuis domant.
Quod quisque fecit luit. in auctorem redit
Facinus, suoque premitur exemplo nocens.
(30) Sedent cruenti carcere inclusi duces,
Et impotentis terga plebeia manus
Lacerant tyranni. noster ibi sese furor
Pascit, nec explet ulla eum satias tamen.
Nunc me volentem ille Deus infaustâ domo
(35) Emisit orbi pestem & exitium grave.
Quod si quis istud quo clueo generis decus,
Istamque cunctos qua supero potentiam,
Aliena iussa dedecere existimat:
Is commodi caussa sui omneis cogitet
(40) Quammulta facere, cetero qui infecta quae
Relinquerent. men’ quisquam adigat, ut quidquam ego
Praeter animi sententiam faciam? haut status
Rerum is mearum est, obsequendum alii ut siet.
Quid? dominus huius mundi ego frustra audio?
(45) Metuenda nulli sceptra gero? non est ita:
Dominor, triumpho. me penes solida imperii
[p. 11]
Manet potestas; ille vero incognitus,
Qui iura nobis scilicet legesque dat,
Caelo exigit saeclum, umbram alitque nominis.
(50) At pareo tamen. quippini. utilitas iubet.
Nam mancipatus hisce postquam sum locis,
Ubi stridor, horror, squallor, & tenebra vigent,
Attrahere socios mihi studeo quamplurimos
Poenae: nec ulla mî voluptas carior,
(55) Quam homini nocere. hoc duco mihi palmarium,
Si summa misceam infimis, sique omnia
Pervortam, & ipsa claustra refringam aetheris,
Terrisque caelum immittam, & ictu fulminis
Uno omnia elidam. haec meas iras decent.
(60) Cessavit equidem iamdiu noster furor,
Nimisque felix otio fruitur meo
Terra. Egone nostrum posthaberi sic sinam
Numen? quod omnis populus & reges colunt
Quicumque nitidumfolis aspiciuntjubar:
(65) Nostrum eimodi,, inquam, numen itan’ eluserit
Rediviva secta, & tentet exspoliassere
Possessa nobis regna tranquille hactenus?
Nunc advocandae pristinae artessunt mihi,
Queis saepe nostris rebus auxilium tuli
(70) Periclitantibus, nocensque machina
Adhibenda quamprimum aliqua, & illa quam anti-dhac
Validam oppido persensimus, Tyrannus. hoc
Feliciter fui usus olim, Hebraea quum
Invisa mihi gens unica, incoleret locis,
(75) Qua turbidus pingue irrigat Nilus solum,
[p. 12]
Et copiosis stipat borrea messibus:
Pharium tyrannum perpuli, ut servilibus
Miseros studeret opprimere laboribus.
Quae spolia legi? queis triumphis tum fui
(80) Potitus? animas quot tenellas perdidi?
Atque illud etsi, mente molitus malum
Quod eram, nequivi efficere; nempe ut funditus
Stirpem nefandam exstinguerem, exscidium meo
Regno unde venturum sciebam: non tamen
(85) Ferro, igne & undis persequi umquam destiti
Isaci nepotes, cum quibus mihi maximum
Viguit duellum semper. Accepi quidem
Lethale vulnus, fateor, illud feminae
Quum semen (invisum hei mihi nomen!) caput
(90) Pedibus meum calcaret: at calcaneum
Quam bene momordi! quo illa adorea constitit
Cruore? vires ipse miratus meas.
Stupui. Istum honorem posteris fortissimè
Saeclis tueri haut destiti umquam, unice id agens
(95) Nostros ut hosteis perderem omnibus artibus.
Et bene quidem successit antehac saepius
Conatus. Ipsos perpuli proceres meis
Parere iussis; in necem armavi manus
Irasque regum: quin eos etram mihi
(100) Qui numen invisum videbantur animo
Colere, meis obnoxios habui imperiis.
Saulum olim adegi quem colebat temnere
Deum, ac mihi hostem persequi insensissimum
Davidem. Et omneis quis recensuerit, dolis
(105) Quos aucupatus mancupi-cepi, meae
[p. 13]
Irae ministros? Tam graves sumus dii.
Nunc ne quis istam gloriam, tanto ambitu
Laboribusque partam & auctam, ereptum eat,
Regnumque nostrum voce defraudet sua
(110) Aut opere, diligens habenda cautio est.
commandEquidem ruina nescio quae animo meo
Videtur impendere. nostris hactenus
Maximus honos est habitus aris: sed modo
Iam pessimorum pessimas hominum male
(115) Formido voces; nostra qui deblaterant
In regna nescio quid, in sacris libris
Scriptum quod aiunt, quam sacri sint nescio,
Hoc scio, furentum ni obvius conatibus
Eam, parata damna nobis maxima.
(120) Sed bene habet. antiquus mihi est reliquus vigor;
Qui sim scio, quid nostra nobilitas petat.
Non sic abibunt odia. facinus mi novum
Aliquod patrandum est, quod dolori sat fuat.
Eia, age age, adesdum, concute age geminas faces
(125) Megaera: vos eia, agite, scelerum vindices
Adeste furiae, adeste; tuque pro tribus
Satis una; Maurorum locis genita ultimis,
Quae compeditos cassibus venatice
Captas, superstitione devinctos gravi
(130) Animos, & artas opibus insidias struis:
Eia agite totis viribus grassamini
In opes in animos.nil sacrum sit: intimam
Pervadite aulam; incendio diro omnia
Miscete: Terrae linquat invisas domos
(135) Astraea; Lex Fasque exsulet; Pietas, Fides
[p. 14]
Abigantur at pleno gradu sese inferat
Tyrannis, & cruoris innocui sitis,
Rapina, caedes, furta, dolus, atque intimis
Quidquid malorum latet in Orci faucibus,
(140) Omne eruatur, rapida ceu vis fluminis
Terram omnem inundet. Nunc ad altam regiam
Fero pestilentem gradum ego, quam totam meo
Quatiam furore, atque impios diris agam
Furiis penateis: nulla pars sceleris vacet
(145) Aulae. innocentem immisericors iugulet parens
Gnatum, maritus coniugem, incaestas faceis
Connubia velent. maximorum principum
Exposita rostris capita plebs videat. fora
Madeant cruore nobili; plebs infima
(150) Unum sub ictum praebeat vilissimam
Cervicem, inerteis corpora impediant aquas
Abiecta; desint exstruendos ad rogos
Silvae perustae concidant flammis domus;
Suis ruant convulsa sedibus oppida.
(155) Sed quid moror? quin perduelleis pessimos
Perdo ocyus! Nunc circuibo indagine,
Et omnia animo persequar vestigia,
Queis facta dare possim ilicet quae molior.
Non est ut exspectetis heic dum mugiat
(160) Solum, crepentque tecta, nostro horrentia
Contactu, aperte seque vis nostra exserat.
Perdit locum vindicta aperta. Alias ego
Animo agito arteis, hoc timendas nomine
Quod non timentur. Prava consulentibus
(165) Rex facilis aureis praebeat. Si hoc fecero,
[p. 15]
Pars iam peracta est magna. nec enim principes
Reti aucuparier alio soleo viros.
Incus mibi erit haec: hac ego mala plurima
Procusa dabo, saeva, horridaque, denique mea.
(170) Dein regis animum fastu & arrogantia
Dira tumentem, sceptra concupiscere
Aliena faciam, nec salutem publicam
Sed cupiditates persequi impellam suas.
Pereant male meis qui resistent consiliis.
(175) Ferro petantur, fraude capti & toxico,
Se numini nostro esse discant impares.



CHORUS.

Anapaestici.

O fini carens, rector Olympi,
Et principio, rerum finis
Et principium, antiquior omni
(180) Aevo tibi mortalem placuit
Informi fingere de gleba,
Quem, particulam divinae aurae
Inspirans, condecoravisti
Tua imagine: sub pedibusque eius
(185) Omnia posuisti quaecumque
Complectitur haec triplex mundi
Machina. Miseris luminis usum
Dulcem ut praeberent terrigenis,
Ecce innumeras caeli nitidas
(190) Faculas suspendisti celso
Fornice. Tu solem Eoo excis,
Hesperium adque cubile reducis,
Lumnique [*Lumineque] notho Phaebes spolias,
[p. 16]
Candidaque iterum cornua comples.
(195) Florescunt laeta tuo iussu
Gramina, tellusque sinu fundit
Fruges varias, coetibus hominum
Aptas*servandis. Te fisiis
Fragili trabe per mare spumosum
(200) Navita currit, patrium ditans
Mercibus orbem omnigenis, & quà
Gelidi Tithoni Matuta
Linquit roseum mane cubile,
Et qua fessas laevit Oceanus
(205) Solis falso rore quadrigas.
Vidit nostras ultima puppes
Supposta trionibus egelidis
Lappia propiusque Helices caudae
Mare Nassovium, Tartariaeque
(210) Litora radens, glaciale fretum:
Et quà imbricitor tepidas pluvias
Fert Auster, & oppositus Borea
Cardo subeunteis Oceano utrasque
Adspicit ursas. Hinc divitiis
(215) Nostras regiones innumeris
Locupletasti. Sed tua vincit
Omnia benefacta, tui verbi
Semina quod sparfisti inter nos,
Mittisque fideleis praecones,
(220) Qui verum iter ad coelum monstrent,
Et voce salutifera celebrent
Meritum Christi. At cernis quanta
Satanas rabie saevus oberret,
[p. 17]
Coetusque pios disturbare
(225) Conetur, & exasperet animos
Regum, populo exitiumque tuo
Struat omnibus artibus atque modis.
Tu tu pater optime, rex regum,
Rabiem compesce furoremque
(230) Tam validi hostis, ne nos subito
Opprimat, incautosque illaqueet
Callidus astu, teque relicto
Alienos instiget colere
Divos, iramque tuam in nostrum
(235) Cumulare caput. pelle tyrannos
Procula nostris finibus, opera
Quorum Satanas uti suevit;
Et pietatis sub praetextu
Subicit saevae colla securi
(240) Pia, crudelique ustulat igne
Sanctorum corpora, qui te unum
Reverentur, sectantur, amantque.
O Deus exsurge, piis fer opem
Festinus, nec desere penitus
(245) Tibi confisos. Tum tibi laeti
Carmen cantabimus, & numen
Jovae celebrabimus augustum.
Continue

ACTUS SECUNDUS.

TYRANNUS.

ME segregatum è milibus mortalium,
Virtus mea ac natalium felicitas,
(250) Forsque bona, rerum extulit ad hoc fastigium;
[p. 18]
Ut inter homines divûm obirem munia.
Ego arbiter vita necisque, quem statum
Quisque obtineat, habeo mea unius in manu:
Fortuna quod cuique vult mortalium
(255) Datum, per os sacrum meum pronunciat:
Responsa populis nostra laetitia ferunt
Caussas dolorisque, nihil invitis potest
Florere nobis. Tot paratos in necem
Distringet enseis una vox. mille aequore
(260) Natant carinae gaza onustae regia:
Natura quidquid intimis specubus tenet
Argenti & auri, effundit in nostrum sinum:
Pars nulla terre vacua nostro est numine,
Auriga lucis quaque Phoebeum iubar
(265) Almum Amphitrites gurgite extollit caput,
Et unda, solis qua fatiscent equos,
Circumfluentis excipit Salaciae:
Illisque terris quas utroque dissitos
Sol urit orbe; quasque Barrorum ferax
(270) Ganges inundat, aureas glebas vehens,
Sceptra metuuntur nostra: nec iam sufficit
Hic unus orbis, numini angustus meo.
Quid restat ergo? quidve nostro nomine
Dignum exhibere mundus hic queat amplius?
(275) Nisi, Caesar ut quondam, inter igneis astricos
(Sed omen absit) stella lucida fulgeam?
Verum quid hoc? quis ille mentem vellicat
Stimulus, quietem corde toto expectorans?
Quis hic tumultus (hei mihi!) dubiam rotat
(280) Rapitque mentem? feror, ut insanus, feror,
[p. 19]
Nec quò ferar scio. grave sentio, sentio
Numen. mihi animus maius & solito amplius,
Supraque fineis moris humani tumet,
Temnitque habenas rapidus. haut quid sit scio:
(285) Sed grande quiddam est, visque, opinor, enthea.
Noctem quoque hesternam quibus cum insomniis
Exegi! inusitata species, & mihi
Non visa prius, oblata, sollicitum ut tenet
Animum! ô mihi aliquis tam molestum hunc eximat
(290) Scrupum, futura certus interpres rei!



AHITOPHEL. EUBULUS.
TYRANNUS.

AHI. QUae frontis isthoc regiae excelsum decus,
O rex duelli, pacis idemque arbiter,
Animi aestuantis egritudo obnubilat?
Honore mactus regio, regni bonis
(295) Frueris: vetusta avisque gesta olim tuis,
Relictus haeres, sceptra pollenti manu
Tenes, tuisque Europa paret legibus
Melior. Perusta solis ignibus Africa,
Patrum tuorum pertimescens bellicam
(300) Vim, Martis igneumque fulmen subdito
Collo iuga tulit: Tarraco laetus tuo
Gaudet subesse regno: habenis imperii
Tui ultro obaudit dives opibus, & virûm
Castella nutrix fortium, qui incognita
(305) Audace coepto Nerei adierunt loca.
Te gaza Ibera turgidus dominum Tagus
Agnoscit. Alma metuit & pariter colit
Italia. tibi mille Siculis falces metunt
[p. 20]
Arvis. Et illi quidquid inspersum mari
(310) Est insularum, armis regitur Ibericis.
Tua Belga adorant sceptra, dites mercibus
Variis. Tuum est quod intimo Tethys sinu
Extrema gestat: quidquid Oceanus vagis
Complexus undis, ultimo fluctu tegit.
(315) Felicitatis unus auctor publicae,
Cassus quietis, turbidam solus geris
Frontem? quis isthic aestus est mentis tuae?
Effare. Pressas qui gerit curas, alit.
TYR. Hesterna postquam lux recessit, & suae
(320) Phoebus sorori cessit alternas vices;
Thoro iacentem regio quam artissimus
Me somnus oppressit. novum sed circiter
Diem appetentem, tale vidi somnium,
Quod nunc etiam animo recursat identidem.
(325) IN arborem excelsissimam mutarier
Mihi videbar, paeneque ipsum tangere
Proceritate summi Olympi verticem,
Et utrumque complecti vagis ramis polum:
Jam gravibus umbris pressa caput inflexerant
(330) Vicina patula LILIA nimis arbori,
Illumque nativum propemodum amiserant
Niveum colorem: iam ROSAE etiam occoeperant
Flaccescere; etenim his quoque propinquis arboris
Umbra nocebant. stipitem prope squamea
(335) Turba, arrigens diris tumentia sibilis
Colla, stabulabatur, oculisque emissitiis
Et oris auris pestilentibus omnia
Gramina venenabat: sed in primis novum
[p. 21]
Monstrum, pererrans lumine omnem sedulo
(340) Orbem, novis inhiabat exsuviis, suam
Satiare queis potesset ingluviem & famem;
Vastum oris expandens hiatum, sanguine &
Tabo madentis: quum repente coelitus
Demissa trabs cum murmure ingenti, minans
(345) Coelo cacumen fregit arboris ardua.
Sonitu exciti accurrunt LEONES mox duo,
Quorum alter excubabat horti in limine,
Undis at alter quae rigabant hortulum
Exsilierat, toto impetuque in arborem,
(350) Ira tumentes & minaces unguibus
Saevis, feruntur, subruunt radicitus,
Ramosque truncatos comis spoliant suis.
Viperea contra monstra se exacuunt, cient
Morsus, & orbeis implicant. iam maximis
(355) Fessi periclis cedere incipiunt duo
Retro leones: commodùm umbram at proxime
Quae stabat Hesperidum aureis malis nitens,
Nacti arboris, redintegratis viribus,
Proelia movent aspera, fugantque hosteis suos
(360) Funduntque, certam ab arbore petentes opem.
Tandem aliquod hic monstrum ferum, saevum, horridum,
Furtivo ad arborem admovet sese gradu,
Inicitque violentas manus, ac aurea
Videcutit mala: cadit illa maximo
(365) Cum gemitu: at è trunco repente tenerrimus
Extitit, & auctus magnitudine surculus,
E SURCULO ARBOR FACTUS, ipsum ad aethere
Se surrigebat, quam Deus & homines pari
[p. 22]
Studio fovebant, adque maximas sibi
(370) Spes educabant, atque in exitium mihi.
Mihi iam cadebant folia. quin humore iam
Exsuccus alio de fluente; arescere
Me sentiebam; quum è sopore expergito
Mihi membra gelidus sudor heu perfuderat.
(375) Haec quid mihi dicam boni portendere
Malive nescio. angit equidem me timor.
AHI. Magnanime rex, quod hoc tibi verbum excidit?
Tibi falsa veros caussa producet metus?
Nam vana mentes saepe ludunt somnia.
(380) Quam saepe inanis est mihi obiectus timor
Sic somnianti! nulla inest somno fides.
EUBU. Nec vana sunt, nec vera semper somnia.
Est somnii expertus fidem Babylonius
Rex, inter errans pecora, pastus gramine,
(385) Aliique multi, negligendum haut arbitror
Quod indicare somnio voluit Deus,
Cauteque agendum tibi regendis subditis.
Ubi quid timetur, cautionum quam nocet.
Facile timorem averteris clementia,
(390) Animoque sceleris nullius sibi conscio.
AHI. Reges timeri ab omnibus,sed neminem
Timere par est. Miser enim est quisquis timet.
Omnia tuum esto facere, NEC SPE, NEC METU.
Illa miserorum est, ast hic imbecillium.
(395) EUBU. Honesta quisquis sequitur, intrepidus metu
Vacat, nec expavescit, etiamsi ruat
Caeli axis.improbos levis terror ferit.
TYR. Quî timeam ego, qui sum timendus omnibus?
[p. 23]
EUBU. Omneis timet, quem omnes timent tutissimus
(400) Regni est tuendi modus, amari à subditis.
AHI. Animi estminuti quod vi ab invitis queas
Exprimere, malle precibus indipiscier.
EUBU. Prece impetrantur saepe quae vi non queunt.
AHI. Si tibi timendos subiugaris principes,
(405) Extra metum regnabis animoque vacuo.
O lucis illius hilarum videam iubar,
Post terga manibus quum revinctis quidquid est
Undique virorum principum, sceptrum tuum
Procidui adorent, iussaque faciant tua!
(410) Equidem diu iam cogitavi sic meo
Cum animo: quemadmodum ista mundi machina
Haut ferre geminas sustinet solis faces;
Pluresque corpus si vehat mente unica,
Quae in membra cunita didat imperium suum:
(415) Consistere haut possit diu isthac artuum
Compago, dissolutus at nexus fluat:
Sic rebus humanis fore ego consultius
Puto, unus uni mundus hic si pareat.
Haec fata restant unicè tibi debita.
EUBU. (420) Nil regis equidem quidquam honore antiquius
Habui aut habebo: crescat ô utinam tuum
Ad astra sceptrum: immodica nec tamen probo
Consilia, mentisque impotentem insaniam.
Instabile pendet quidquid excessit modum.
AHI. (425) Ecquis modus fit regio fastigio?
Istos minutos pede suo metirier
Se regulos decet: tua capit omnia,
Rex, magnitudo. EUB. Quid iuvat regnis novis
[p. 24]
Inhiare, nec parta interim tutarier?
(430) Facilius amittas vetus, quàm compares
Regnum novum, ô Rex. AHI. Quis queat potentia,
Vel si universi conferant vires suas
Quicumque populis imperant, resistere?
EUBU. Non quid queant reges, sed & quid debeant,
(435) Considerare fas & aequum postulat.
AHI. Iustum omne habendum regibus quod utile est.
Ubicumque tantum iusta dominanti licent,
Enerve regnum est: quà iuvat reges eant.
EUB. Ubicumque non est cura iuris & fides,
(440) Instabile regnum est: quà decet reges cant.
AHI. Regi est honestum quidquid aliis est nefas.
EUB. Nec omnia aliis quae licent, regi licent.
Maiora semper postulat plebs a duce.
Regum est honesta cupere; regum est edere
(445) Exempla honesta in vulgus. ô utinam intima
Haec mente reges conderent! sed nesciunt
Modum profecto res secundae, surdaque
Hac occinenteis sceptra non exaudiunt.
Proinde, Rex, persuasum habe, clementia
(450) Animique potius lenitate subditos
Regere, nec umquam devium ab honesto gradum
Flectere, vel infinita concupiscere.
TYR. Honesta cupimus iusta, nobis debita.
Quid iustius, quam subditos regi obsequi?
(455) EUBU. Honesta si, nec moribus contraria
Mandaveris, facile obsequenteis subditos
Habebis. At enim est patrii populus tenax
Moris, receptum nec facile ius deserit.
[p. 25]
Non regis est, ius civibus praescribere?
(460) Solus quod ille sanxerit, ratum habebitur.
EUB. Lex imperat regi; bonus rex subditis,
Legum tyrannus distrabit repagula.
AHI. Lex summa, vox est regis atque auctoritas.
EUB. Lex summa principi bono est populi salus.
TYR. (465) Ego lentus usque verba talia audiam,
Meamque sic auctoritatem temnier
Sinam? Licere regibus quidquid libet,
Probabis exemplo tuo. Heus satellites
Hominem hunc scelestum, regibusque ausum obloqui
(470) Ejicite nostris finibus procul exsulem.
EUB. Vera loquor. SAT. At quae loqueris haut regi placent.
AHI. Principia recte habent. Age, ô rex, hoc modo
Auctoritatem vindicabis regiam
A vulgi inertis pessimo ludibrio.
(475) Hoc primum habeto, aureis penitus occludere
Istis ineptis, futilibus, auctoribus,
Populi favorem qui aucupantes studiaque,
Rebus supremis facere non dubitant modum.
Regum haut videntur nosse quae sint munera.
(480) Rex verus animo quidquid est lubitum suo
Faciat, nec ullum observet officii gradum
Vulgaris. Alia regem, alia populum decent.
Ille imperet, pareat hic. Iniustum quod est
Iustum facit vox regis. Ego nullum arbitror
(485) Regi indecorum facinus; eius commodi
Securitati adferre quod quidquam potest.
Libet sororem, vel sororis filiam
[p. 26]
(Parum interest hoc) ducere: quis isthoc vetet?
Magni soror concessit in thalamos Iovis.
(490) Placet tuorum liberûm ac prolis tuae
Fundere cruorem? pater idem faciens Iovis
Saturnus in se sua regessit viscera.
Gnati, sorores, civis, hostis, regibus
Sunt iuxta habendi. Consulant sibi modo,
(495) Perdere licebit multa milia civium.
Deinde populi capita, primores viros
Demetere oportet. QUIDQUID excelsum est, ruat.
Imbelle vulgus sine duce est, nec ausiet
Tentare quidquam. Sin periti principis
(500) Ductum sequatur; maximum periculum
Regi imminebit. Tum religio patribus
Defensa nostris, ut suum teneat locum
Illaesa, nec contaminetur haeresi,
Quam nuper Orcus genuit, invisum Deo,
(505) Regnisque monstrum noxium, prae ceteris
Caveas necesse est. arma promere ocyus,
Tabulis cruentis, igne, ferro, incendio,
Grassari oportet, nec locum precibus dare,
Votisque supplicum. decet constantia
(510) Nesciaque flecti mens supremum principem.



CHORUS.

QUanta mortaleis animos honorum
Incitat saevis stimulis cupido!
Caeca quam vano tumefacta fastu
            Pectora turgent!
    (515) Tantalus qualis mediis in undis
Siccus aeternum sitit, aridisque
[p. 27]
Faucibus frustra, fugiente lymphâ,
            Flumina captat:
    Talis invasit furor imperandi
(520) Regiam mentem: cupit illa quae sunt,
Quaeque non exstant. satias famem (quis
            Crederet?) auget.
    En cui paret melioris orbis
Magna pars, cuius veneranda sceptra
(525) Plurimae gentes sub utroque adorant
            Cardine mundi:
    Impotens fertur tamen incitatus
Noxiae diro ambitionis oestro,
Et cupit quas non capit unus omnis
            (530) Orbis habenas.
    Tu mali tanti genitrix adulans
Lingua, quae fallens animos veneno
Subdolo, recti specie, nefanda
            Plurima velas.
    (535) Non dedit regnis graviora damna
Urbium, Mars sanguineus ruina
Certa; non agros populata totos
            Sontica pestis,
    Non fames tristi sociata leto;
(540) Non genus dirae luis universum;
Non mali quodcumque ubicumque fessum
            Terruit orbem.
    Summe caelestis dominator aulae,
Impetum regis cohibe furentis;
(545) Linguas, quae letiferum venenum
            Spargere gaudent;
[p. 28]
    Vinculis constringe, novaculaque
Spiritus exscinde tui, atque turpi
Hostium suffunde agedum tuorum
            (550) Ora rubore.
    Te Deum agnoscant, metuant, colantque
Quisquis insanis agitatus ausis
Surrigit contra stimulos feroci
            Pectore calces.
Continue

ACTUS TERTIUS.

PRINCEPS.

(555) O Blanda fallaxque aula, quanta tegis mala
Specie bonorum! ô regiam innumeris gravem
Miseriis coronam! ten’ iacentem quisquam humo
Tollat, laborum consciusque latentium
Periculorumque, capiti imponat suo
(560) Diadema tam grave. Ite queis isthaec placent,
Reges beatos predicate: meo quidem
Animo videtur sors miserrima principum.
Omitto dubias sortis instabilis vices,
Et mille casus, fulminaque minitantia
(565) Culminibus altis; sceptra sordibus obruta,
Et nata sceptra è sordibus: qua purpuram
Aulamque pestis, quodve non sequitur scelus?
Mihi crede, quem natura progenuit bonum;
Regnum docebit scelera. Perfidiam, dolos,
(570) Venena, sicas, indecora regibus
Non esse, disputant scelestissimi homines,
Et mira cuiquam principum sit paucitas,
Intaminatas qui gerant sceleris manus?
[p. 29]
De ceteris nil dicam: ii quoque sanctitas
(575) Quos ficta tumidos facit et admirabileis
Populo, magistri iuris et amoris pii
Vulgo audientes, toxica instillant suae
Lingua auribus, falsosque rumores serunt,
Auctoritatem regiam contemnier,
(580) Sectas oriri, pestilentia dogmata
Sparga, Deo sacrisque contumelias
Fieri nefandas, regium insidiis peti
Caput. Ecquis omneis commemoret arteis, quibus
Irae furentis concitum armant impetum?
(585) Hoc adeo cunctis regibus vitium insitum est,
Ut facile fidem habeant quadruplatoribus:
Crudeliusque quo quid effictum est, eò
Magis timetur. Viribus crudelitas
Hinc aucta, sternit mox & obterit omnia,
(590) Crescitque semper. Quod procellosum mare,
Quae Scylla latrans, quae Charybdis naufragas
Sorbens trabeis virosque, tantis intonat
Minis: tyranni quantus exundat furor?
Hei quae pericla video! quos longe metus
(595) Prospicio! qui te, ô mi unice cara patria,
Casus manent! queis hostibus relinqueris!
Ego quid agam? ut consilia moderabor mea?
Fiam minister regiaene lididinis?
Frustra an resistam? dubius atque anceps feror,
(600) Ceu concitatam remige & velo ratem
Huc aestus, illuc ventus abductam rapit.
Ego patriae pereuntis adspiciam meis
Oculis ruinas? innocentum sanguinem
[p. 30]
Fundi probabo? generis & nostri decus
(605) Per tot nepotes traditum inviolabile
Maculabo? quid denique Deo, quid ceteris
Populis reponam? Sed quid anime haeres diu:
Regi obsequendum, sed magis iussis Dei.
Sed cuius ictu regius postis sonat?
(610) Ipse est Ibero tumidus imperio. comes
It sanguinarius ille Ahitophel; nunc sui
Credo venenum sparget & virus animi.



AHITOPHEL. TYRANNUS.
PRINCEPS.

AHI. TU lentus usque regium obsolescere
Pateris honorem, totque contemtam modis
(615) Auctoritatem collabascere sentiens;
Vanas inultus (rebus insummis probrum
Quod maximum existimo) querelas funditas.
Edicta primum impune spernuntur tua;
Ritus vetusti subruuntur, spernitur
(620) Passim insulatus ordo: praesulibus sacris
Sedes negatur, iussa quam dederant tua.
Rarus deorum templa cultor & infrequens
Rite veneratur munerum largus & opum.
Vidi hei (quod horret animus effari) impia
(625) Volgi furentis deiici statuas manu,
Ipsosque divos in solum descendere,
Restim sequenteis, coecus insidias tuo
Capiti strui nondum vides? qui scilicet
Locis sacris, ipsisque non dubitant diis
(630) Vim facere, vitae illi tuae pepercerint!
Quin merito eorum teque dignas concipis
[p. 31]
Iras? Sceleribus longa vel parva est mora.
Cunctaris? armis tremere iam totius tuis
Debebat orbis; facibus oppida iam tuis
(635) Lucere & agros decuit, ac strictum undique
Micare ferrum. Arma, arma quis ferat ocyus,
Ipse ruam in hosteis, hancque fundam animam libens,
Ulciscar hosteis dummodo deorum & tuos.
PR1N. Crudele sacras non decet ferrum manus.
AHI. (640) Hostes modo cadant, quid refert quomodo cadant,
Qualive dextra. PRIN. Temere constitui nihil
Decet in misellos subditos. incendium
Facile excitaris, non facile restinxeris.
AHI. Si non pote aliter, vel ruina. PRIN. Mitim
(645) Tibi, rex, agendum statuo. ne precor crue
Ferro penateis, neve quos regere expetis
Everte populos. subditosne hosteis putas?
Tenerè rectum non potes clavum? parum
Vento obsecundare, nihilo minus ut petas
(650) Portum expetitum tibi salutis publicae.
Quanto tumultu concitus plebis furor
Undique crebrescat cernis. age, populi anxiis
Da precibus aliquid: sic facile sedaveris
Animos tumenteis. neve regale hoc parum
(655) Puta, salutem quod tuetur publicam.
Plerumque flecti quod nequit frangi solet.
TYR. Quantopere nostris semper utilitatibus
Nostroque honori studueris, iam saepius
Expertus antehac, optimus testis egomet
(660) Sum mihi, repostum menteque hoc altâ gero,
Meritum sed hodiernum superat omnia, prius
[p. 32]
Quaecumque nobis grata fecisti, suo
Pondere. Proinde perge de nobis bene
Posthac mereri. digna pro tantis tibi
(665) Meritis rependam pretia. memorem me fore
Promitto. solus pacis auctor idoneus
Populum furentem tu potes compescere:
Nec capite cuiusquam mea magis indigent
Fortuna opesque. dexteram hanc fidei obsidem
(670) Accipe. tibi commendo spes nostras, tuae
Mea vota fidei credo. nec quisquam est grege
E tanto aperto corde quem mage diligam.
PRIN. Si quid tibi, ô rex, quod suave, quod utile
Fuerit, mea fides praestitit, mihi gratulor.
(675) Quod debui, quod potui ego feci hactenus,
Posthac idem facturus. id deprecor unum,
Vis absit; auctor subditis pacis veni.
Violenta numquam regna manserunt diu.
TYR. Abit ille, plenus fortean spei bona,
(680) Ignarus, in quo medius est, discriminis.
Aliena curat scilicet negligens suae
Salutis! atfortasse.non frustra est. alit
Monstri aliquid.ut nunc odia suppressi bene!
Captare qui nescit, capere nequit. hoc modo
(685) Quum spirat ira sanguinem debet tegi.
Qui denim? popellum bic cur tuetur ita anxie,
Nisi ut suum faciat, & in sceptra involet?
Hostile fare qua caput mactem via.
AHI. Fraude capiatur. TYR. Si nequit? AHI. Viduus bonis,
(690) Ferro interemtus spiritum invisum exspuat.



[p. 33]

CHORUS.

O Caeli rutili decus,
Fulgide orbis ocelle,
Praeclare lucis
Arbiter almae,
    (695) SOL, qui tempora digeris
Atque euntia condis
Reciprocato
Saecula cursu:
    Saevae quando tyrannidi
(700) Terminum bone pones,
Et servitutis
Vincula rumpes?
    Iam nostros nimium diu
Dira carnificina
(705) Hei exterorum
Lancinat artus.
    Quis namque à lacrumis sibi
Temperare queat, tot
Strages, rogosque, &
(710) Funera cernens,
    Quae immatura fero manus
Carnifex dedit ictu,
Stagnante passim
Sanguine campo?
    (715) O ultor scelerum Deus,
Sanguinem male fusum
Quando reposces
Iustus ab hoste
    Iudex? quando erit ut tuam
[p. 34]
(720) Liberi celebremus
Benignitatem
Pectore laeto?
    At vos queis oculos malè
Credulam faciens spem in-
(725) cautis dolosus
Fascinat error;
    Erratis rapido lupo
Ausi sidere, mox, ô
Agni miselli,
(730) Praeda futura.
    Naturae ille suae immemor
Induat cicurem umquam
Mentem, bene agnis
Conciliatus!
    (735) Quisquis carnifices manus
Et regis nimium times
Irati rigidas minas,
Ne tu spem reliquam tibi
Finge ullam, nisi quam manus
(740) Armata, aut latebrae procul
Praebebunt. nec enim fides
Fronti est ulla. cupit scelus
Qui committere, sedulo
Occultare studet, malum
(745) Et vultu tegit. intimam
Si mentem tibi cernere
Detur: quas furias tibi
Aut quae monstra ferociae
Occursura putas? manus
[p. 35]
(750) Crudae nemo tyrannidis
Effugit, nisi qui fugit.
Continue

ACTUS QUARTUS.

EUSEBIUS.

QUis me celereis tarbo per auras
Vehat, atraque involvat nube,
Ut ne adspiciam tanta mala meis
(755) Oculis? quid enim restat? quidve
Sperare potes patria, miseris
Lacerata modis? vix patet aliis
Nebulis obscurum undique caelum
Fumoque, incendia quem mille
(760) Ad sublimem aethera volvunt.
Impius urbeis miles spoliis
Exhaustas diripit. auditur
Gemitus caesorum*undique. cumulat
Stupra cades. praedam non flamma
(765) Defendit, non alti cinerum
Cumuli. trepidant miseri cives:
Spoliati fortunis, vita
Metuunt spoliari. quin ultrò
Libertatis nec sic tuta
(770) Precium numerant, quamvis avidus
Opulentam iam spernit pradam
Miles, satur auro atque argento.
Corpora passim luce carentum
Enecta iacent, taboque iacent
(775) Spirantium adhuc animam foedi,
Semineces artus, hostilem
[p. 36]
Quem metuerunt tantopere prius
Mucronem optantum. Deplorat
Nequicquam natos miseranda
(780) Mater; vagitu ubera carae
Milite iugulatae a furibundo
Matris, similem ah mox subiturus
Fortunam, infans triste requirit.
Circumventi fraude tyranni,
(785) Heu Nardactui ecce iacent cives
Occisi! Quae Bistonis ora,
Quae Cecropia, aut quae Taurorum
Barbara tellus facinus vidit
Dirius? ubi dextra illa data fidei?
(790) Non potuit vos innocua atas,
O carnifices ipsis etiam
Ursis truciores; non sancta
Vos virginitas castusque pudor,
Non pietas, non cana senectus
(795) Flectere potuit, sanguinis avidos
Humani. haurite, haurite siti
Quantum satis est vestra, forsan
Rursus eundem vomituri ohm.
O quae celso vertice Olympum
(800) Quondam pulsabas, argenti
Dives & auri, BELGICA felix
Terque quaterque olim;nunc bustum
Tantum miserabile quis siccis
Oculis videat tanta ruinae
(805) Monumenta ingentis? quae regio
Sub sole tui non est nimis hei
[p. 37]
Plena laboris?
Qualis trepidas invadit oveis
Lupus, & diro laniat dente
(810) Quotquot non effugiunt avidum
Rictum, à canibus defensae, vel
Cratibus tecta: ille palantes
Avia quaerunt nemora, & densa
Abstrusa tegunt corpora sepe;
(815) Hae praecipites fossa abreptae
Praealta, aut undis submersae
Pereunt: sic moesti undique cives,
Urgente tyranno crudeli,
Patrias properant linquere sedes,
(820) Sarcinula tantis ex opibus
Exigua contenti, vitam
Servatam in lucro ponentes.
Agmen miserandum gnatorum
Pone trahentes alii rigido
(825) Quae multa iacent regna sub axe
Sibi quaerunt exsilii sedem:
Alii Ausonias, Teutonis alii
Quas ora tenet repetunt urbes:
Servitii alii pondere pressi,
(830) Gemitus ducunt pectore ab imo,
Meliorem frustra sperantes
Eventum: alii debile ferrum
Serò hei nimium sumere gaudent,
Trepidamque manum lavi insertant
(835) Clypeo, perituri ne pereant.
O qui scelera & flagitia hominum
[p. 38]
Vindice caeli cernis ab arce
Oculo; qua finis erit tandem
Aerumnarum? siccine nostri
(840) Patrium posuisti animum oblitus?
Miserere pater populi, gnatus
Quem precioso sanguine proprium
Tuus asservit sibi: numenque
Contemtum ira ulciscere iusta.
(845) Ductorem da populo imbelli,
Qui consilio & dextra valeat
Frangere rabiem vimque tyranni.
Verum ecce princeps optimus fert huc pedem,
Servare patriam posse quem solum puto,
(850) Et velle. moestus reputat aerumnas graveis.



PRINCEPS. EUSEBIUS.

HEi mente laeva, quotquot umquam sidere
Ausi tyranno, patriae exitium grave
Vobisque concivistis! ergo etiam duo
Fulmina Gradivi, pacis artibus incluti,
(855) Procerum iacetis inter exstinctos greges?
Nec profuerunt merita. nam quoties male
Vestrae ah salutis prodigi, pro regio
Honore, vitae dimicastis maximis
Non sine periclis! animus, ingratum caput,
(860) Gallica revolvat arma fracta, & adoream
Virtute partam herois invicti, nisi
Sic vinceretur. ite iam, capita hostium
Illaesa telis, talia ad spectacula
Servate. Sic tyranni amicos scilicet
(865) Remunerari consueverunt suos.
===[p. 39]
Nunc illud etiam ad miserias reliquum meas
Erat, ut meis visceribus(ebeu!)viverem
Spoliatus. ubi nunc gnate mi proculàdomo
Degispaterna? an inter umbras paruulus
(870) Erras minores?gnate, quis te nunc locus
Fortunarvesibi vindicavit? ahpuer
Uno hoc beatus quodtua ignoras mala.
Eritne tempus illudacfelix dies,
Sifrueris auris etiam adhuc vitalibus,
(875) Quo Belgici defensor ac vindexfoli,
Larespaternos è tyranni vindices
Manibus, & ultor civium clucas, nece
Quos iraregis perdidit miserabili?
An posito amore patria (abprocul absiet
(880) Omen) paterni sanguinis, patriae,
Matris, sororum oblitus, arma nefaria
Indutus, id bellum sequeris, vincier
In quo tibi optatissimum esse debeat?
At tu cadentis Belgica spes altera,
(885) Meliore fortuna utere; at patria memor
Virtutis esto, gnate; quem tanti est mihi
Genuisse. nostre multa que laudis vides
Auge tropaea. Fallor, an Rhenus brevi
Te fulminantem Martio cum robore
(890) Videbit; hostilique crescens sanguine,
Captas per urbeis latus auspiciis tuis,
Majora voluet flumina! age cresce ô puer,
Patrisque desideria leni civibus:
Me fata vocant. Explereiuvat
(895) Sanguine nostro, save tyranne,
[p. 40]
Iram? non abnuo. Quorsum opus est
Qua perfidia uteris & fraude?
Perdisscelus. Ipsum etenim solvet
Vitam mihi tempus, breve forsan
(900) Quod restat adhuc; nec me taedet
Ad coelestis gaudia patriae
Laeta reverti.
Vixi, Deus, & quem mihi vita
Cursum dederas, pane peregi.
(905) Patriam labentem, subnixus
Ope divina, quantum potui
Erexi, erectam stabilivi:
Sparsosquefuga ad propria civeis
Tecta reduxi, wil equidem inde
(910) Mihi decerpo laudis, at omne
Transcribo tua valide dextra.
Et nunc animus corporis ista
Terreni compage relicta,
Adfelicesproperatsedes,
(915) Vis ubi irati nulla tyranni
Nullaque mine formidantur.
Quocumque cadam tempore, fbere,
Tibi feròcadam. EUS. Aliter queso
Faxis Deus! omenpelle procul.
(920) Hostibus ista eveniant potius.
PRIN. Illis graviorpaena incumbit.
EUSE. Patria tuam opem poscit. PRI. Calum
Suspice, numquid mortuus ille est
Quimiseris auxiliumfolus
(925) Antehac tulit, ac omnem prater
[p. 41]
Spem mediis persape periclis
Eductos, maioribus auxit
Viribus. EUS. O tepectoris isto
Robore felicem! at nos miseros,
(930) Virtute quibus non licet ista
Posthac frui & uti. PRI. Non totus
Moriar, sed magna parte mei
Vivam in gnati mente superstes.



CHORUS.

O Qui res humanas certo
(935) Ordine regis, & iusta lance
Omnia dispensas, sollicitus
Prodesse bonis, punire malos:
Tandem bonitas tua se rursum
Manifestis iudiciis prodit,
(940) Fessosque malis propius Belgas
Adspicis. irato nam nuper
Similis, plane visus es illam
Qua coelum terramque serenas,
Faciem à nobis avertisse.
(945) Nullibi latebrae, nullibi tutae
Satis exiliis loca restabant
Miseris. ductore carens plebes
Animos imbelleis nequicquam
Acuebat, frustraque excutere
(950) Satagebat triste iugum. Sed tu
Miseratus tantas aerumnas,
Populo ductorem es largitus,
Oppressos qui fraude tyranni
Sublevet, in primis futilium
[p. 42]
(955) Hominum qui commenta perosi,
Puris adolent ritibus aras,
Non lapides, non ligna colentes,
Mentita deos. Et iam facies
Pristina rerum illa redit melior:
(960) Deserta colit rura colonus;
Vaccas & oveis pastor numerat,
Nec tanto desiderat ullam
E grege: procul à finibus orbis,
Atque plagis ignotis olim
(965) Undique merces convectantur;
Cernitur unaque orbis in urbe.
Sic ubi pluviis nimbifer Auster
Diuturnis detonuit, tandem
Discussis sol penetrat nebulis,
(970) Laetumque iubar terris iterum
Ostendit. iam praeda est praedo:
Valuere nihil turmae innumerae
Equitum, peditumque nihil signae
Plurima valuere: levis veluti
(975) Tippula, vis evanuit omnis:
Volucrique fuit ludus vento
Quit caelum oppugnare parabat.
Conatu vecorde tyrannus
Discite iamiam discite reges
(980) Iustum non contemnere numen.
Nec enim se quiquam impunè Deo
Opposuit. Regum impia vota
Confutat, vireisque superbas
Domat ille & refraenat rerum
[p. 43]
(985) Sator, aetherias qui colit arces.
Continue

ACTUS QUINTUS.

NUNCIUS. CHORUS.

NUN. O Sortem acerbam! ô facinus atrocissimum!
Quo nil oculus ille orbis umquam indignius
Adspexit, ô caedem nefandam! ô perfidamDexteram tyranni! ô vim nefarie adhibitam!(990) Hermifera metuotanta quæportet mala.Et vultus ipse maximiprafertnotas.Doloris. NUN. Actum est, ilicet. CHO. Quid? num obsecroPeriimus? Effare. Haut quidem mali infolensAutimparatum grauibus arumnisgera(995) Pectus , agequidquid hoc rei est easßere.Vocemdolori lingualustificonegat.Eloquere nostra cladis extremum caput.Bonus illeprinceps flebili letoiacetPeremtus CHO Eheu! verbame exanimattua.(1000) O nuncium dirum! o diem illatabilem!O triste fatum! quanta nos subitò mali
Vis perculit! Sed cadis expone ordinem.
NUN. Postquam à tyranno sedibus pulsus suis,
Domibusque avitis, profugus ad patrios lares
(1005) Et vagientem prima que audierant loca
Reversus, armis, strennuum ut decuit ducem,
Conatus est iter sibi recludere,
Patriaeque labentifalutarem manum
Porrigere; iniqui Martis hautfemelaleam
(1010) Expertus, animi robore attamen integer,
Maiorque Forte: civibus tyrannidem
[p. 44]
Saevam perofis voce, consilio, manu
Opem ferebat, derelicte iamratis,
Scopulisque cecis proxima & brevibus vadis,
(1015) Clavum capessens hostium rigidas minas
Securus eludebat, animo interrito
Quacumqueferretfors paratusperpeti.
Pestore ruinas tunc quoque ingentisuas
Capiens, fovebat, quotquot aerumnegraves
(1020) Irave tyranni eiecerant patria domo:
Sacra ara miseris; tutum asylum civibus.
Fremere tyrannus, fulmineimmeritum capит
Impetere, praemiumqueparricidio
Ponere, facinori nuspiam quantum optimo
(1025) Poni solet. Tandem aliquis imis prodiit
Faucibus Auerni, Cerberi atrifilius;
Astutus, audax, perfidussimulator,&
Quoduspiam artium est malarum animo gerens..
Is cupidus auri, borribile consilium capit,
(1030) Usis nefariis ad hoc auctoribus,
Ferro aut modo quocumque principis optimi
Perscelus inauditum trucidandi, pium
Ratus & decorumfanguine innocuo manus
Maculare.simulat ergo relligionis &
(1035) Pietatis acre studium, adiri principem
His posse rebus maxime, non inscius.
Nèc ille misera supplicis spreta prece,
Excludere hominem sustinet; doli at insciens
Inter familiareis habere locum iubet.
(1040) Mox ubi fenestram sceleribus latam suis
Patere vidit; facinus aggreditur; Patrem
[p. 45]
Patriae liquentis trajicit plumbiglobo
Superatque. Sentiens manum ille perfidam,
Vulnusque letale; ingemiscit fortiter:
(1045) Prociduus aegrè adstantiumfamularibus
Manibus tenetur;fataque agnoscenssua
Atque ultimum vita diem, miserabili
Voce infit: O REX CAELITUM MAXIME,
MISERERE, MISERERE POPVLI HVIUS PERDITI.
(1050) Haec fatus, alma lucis ethereum iubar
Oculis supremum contuens, inter manus
Charissimorum liberorum & coniugis
Exspirat. Hic fortissimisuit exitus
Principis. Cho. Amice, brevibus es malaplurima
(1055) Immo omnia elocutus. Exsequias, mei,
Queis commodum est ite patriae & patriae patri,
Quos funus unum tumulat. Auxilii indigam
Quis me, quis opefoturus estposthac pari
Solatioque? Siccine ergo indigniter
(1060) Faces peremtus, Belgii o decus unicum!
Coelestis itan’ ille vigor animi eheu abiit!
Sic pulcer oris ille decor emarcuit!
Sic me misellam morte destituis tua
Ludibrium ac praedam hosti & infessoribus!
(1065) Quid me est? quiderit? ôsumme dominator poli,
Tristi ruina pracipemfufflamina
Patriae salutem, rebus & feffis opem
(Solus potes enim) fer salutifera manu.
VATES.
QUid tristi casu perculse corda stupetis
(1070) Belgides, lacrymis manantibus orarigat
[p. 46]
Non est deflendus patriae quam debuit auram
Vitalemfortis qui reddidit. Ille muliebri
Quem vos ploratu maestoque requiritis ore,
Inter coelesteis animas & laeta receptus
(1075) Sidera conciliumque heroum, ex aethere turbas
Despicit humanas. Sed enim Deus ille deorum
Facta notat vindex hominum,*meritisque coercet
Omne scelus poenis. Quid iam furiose tyranne
Nequicquam exsultas? Gravisen Rhamnusia tergo
(1080) Imminet ultrici flagro. dabis improbe poenas.
Ad Styga descendes vivus, diroque peresus
Morbo, membratim non una morte peribis.
At quis hic insigneis spoliis qui laetus opimis
Victor agit currus: Venerabilis ordo SENATUS
(1085) Quem cingit medium? quam forti pectore & armis!
Quos sese ore ferunt! Agnosco te AURANTIA proles,
Vos PATRIAEQUE agnosco PATRES; quorum incluta surget
Auspiciis, vireisque resumet BELGICA tellus.
Vosne tantum animis diffidite. maximus ille
(1090) Rex regum iustis favet, & pia coepta secundat.
Continue

Tekstkritiek:

vs. 763 caesorum er staat: caesorum.