Continue

[CH1631:001]
IN GROTIJ INSTITUTIONES IURIS BATAVICI
Quae patriam observat Grotius servare, reservat,
    Quae putat in patriâ non patria esse, putat.
Quid scriptore putas, Lector, tam sana putante,
    Quid melius tam non sana putante putas?
(5) Non puto, quae putat hic lectu bene digna, putanda,
    Quae putat hic lectu non bene digna, puto.
Ludibundus. Hag. 29. Ian.



[CH1631:002]
MUTILUS MANU DEXTRA GLOBO FERREO ABLATA
O si dextra minus, quanto mage dextra fuisset.
    Quae nunc laeva minus, sors mihi laeva fuit!
Certe laeva magis, non tam male laeva fuisset,
    Quae sic dextra nimis non bene dextra fuit.




[CH1631:003]
IN D. HEINSIJ AD SYLVAM DUCIS ALIBIQUE
IN BELGIO AUT A BELGIS RERUM
GESTARUM A.° 1629 HISTORIAM

Fatalis anni saepe concussas vices,
Obversa fatis fata, nutantes deos,
Dubiâque sortem lance librantes diu,
Tandem Batavos, triplicisque adoreae
(5) Frondem implicantes Frederico tam suo
Quam non Ibero durior laurus fuit.
Auri natantis, Occidentis viscerum,
Vectae Corinthi, velleris Peruvij,
Argo Batavae sponte submissas rates:
(10) Oppressa Civis non sepulti moenia
Somno merove, teste Phoebo, pallidâ
Sorore, cumque siderum prius choro
Fugatum Iberum, vi superbos poplites
Flexos Batavâ, supplices saevas manus,
(15) Vitaeque lucem perditâ Vesaliâ
Lucro putantum, mox pudore, mox metu
Fati irruentis aestimantium nefas.
Collapsa retro signa, victrici fugam
Aquilae imperatam, ponte vix uno satis
(20) Constante tot prementium vestigijs
Trementiumque: detumentem Schetzium
Sub Frederico, pressa retro flumina,
Colles subactos, aequor ingestum solo,
Vallum procellis; Berghij segnes dolos,
(25) Praevisa tela, colliquatam grandinem,
Serique tuto fulminis spretas faces:
Et mox vetusta caeduae cacumina
Frondata Sylvae, vindicatum patriae
Decus, superbam rebus adstructam fidem
(30) Testatur aetas quam videmus, et negat
Vidisse praesens, asseritque et ambigit,
Suspensa toto tota de miraculo.
Iam fluxa coeli puncta, denascentium
Momenta rerum, paene dum nascentium,
(35) Quâ vi moremur? excidit quod est, fuit
Quo nunc fruamur, abest magis quod nunc adest:
Vicisse parvi est, si, quod est victoriae,
Constat fuisse, nec triumphus se capit.
Sic sensit ingens Heinsius, sic entheus
(40) Dictavit ardor gestienti dexterae:
Et asseramus, dixit, aeternum suis
Ducem Batauis: Fredericum posteri
Coaevum adorent; occupet mens et manus
Aevi ruentis improbe alatas faces;
(45) Si Sylva vinci, si potest Vesalia,
Si vesper omnis, vesperi possint rotae,
Auriga saecli possit, invicti dies,
Et fata possint, obruant nullae vices.
Vesaliae parentis aut Sylvae vicem.
(50) Victura verbis charta suffecit fidem;
Aeternus annum scriptor includens sibi
Fecit perennem; fascinata saeculi
Momenta credas, nesciunt stellae fugam,
Torpent gelatae, quae fuere sunt tamen
(55) Et stant futurae; segnis obstupentium
Amnis dierum repit. intentae sibi
Noctes morantur, omnis aut retrospicit
Aut cessat hora, spectat, aut spectaculo
Prostat sequenti: nil agis praesentium
(60) Egene semper et flagellator Deus,
Non omne saevo saeculum indulget tibi
Quae, quâ rotator fata quadrigâ vehis,
Detraxit annum, justior tuâ manus
Valentiorque, sive quid plectro Deum
(65) Certare, seu petorrito aurigam juvat.
En de triumphis hinc tuis, et hinc tuis,
Hic ductat Heinsius suum, hic dictat suos.
Fuisse Troas, Ilium, Teucros duces,
Nil Cecropis restare, nil Sidoniae
(70) Reliquum furentis, de tot aggestis solo
Saxis saloque, si vel hoc reduces velint,
Speluncam amantes non reperturos suam,
Non esse Romam, non Quirinales Deos,
Cadaver Urbis aeviternae, umbram coli,
(75) Tot rudera inter pene jam septem sibi
Latere Colles, exules frustra domi
Aras et urnas et penates quaerier.
Haec tu trophaea vindica sîs, hoc tuae
Ferox peremptor imputa damni rotae:
(80) Nassovium est, durare, bis Nassovium,
Quod Heinsio debetur, indomabili
Annis triumpho, perpetis victoriae
Lauro recenti semper, et semper novâ,
Et gloriae superstitem et saeclo et sibi
(85) Perenni adesse posteris praesentiâ.
Cum se fuisse quicquid est, aut jam fuit,
Aut in futuri nocte concubiâ latet,
Poterit fateri, sive nolit, obsitum
Annis situque. Sic fatebitur tamen,
(90) Hoc, sospitantis Heinsij praesens ope,
Hoc vis Matancis facta, pax Sicambriae,
Hoc Sylva dicet, hoc Vesaliae dies,
Hoc Fredericus Victor, hoc Batavi; Sumus.
14. Feb. Hagae.



[CH1631:004]
IN DIVITEM DEFORMIS AEDIFICIJ AUTOREM
Midae-Vitruvj rudis indigestaque moles,
    Auri Stultitiam passus acervus hic est.
Dispiciant superi, quae nos fortuna beatos
    Tertia, nec dives, reddiderit, nec inops,
(5) Si, quo nil habuit paupertas durius in se,
    Ridiculos homines nunc faciunt et opes.
3. Mart.



[CH1631:005]
QUAERITUR
Poscit restitui Titius quam Maevius agnam
    Possidet, et, si vis, lege probemus, ait.
Maevius, Agna mea est, clamat, vivamus amici;
    Nil mihi cum turbâ judicij, agna mea est.
(5) Dicite, caussidici, num sit victoria pluris,
    Nec cecidit caussâ qui cecidisse timet?
3. Mart.



[CH1631:006]
MULUCEPS
Quaero, mea an par sit snperis an iniqua potestas,
    Res unas facio non faciendo duas.
4. Mart.



[CH1631:007]
REBIL
Adverte Stoa, versor in tuo sacro;
    Quis liber et non liber et tamen est liber?
17. Mart.



[CH1631:008]
DE AMICO GRATULANTE NATALEM TERTIJ FILII
Qui ter felici, feliciter, inquit amicus,
    Quâ ter sum felix non velit esse quater.
19. Mart.



[CH1631:009]
AD ARN. VINNIUM I.C. IURISPRUDENTIAE
CONTRACTAE LIBROS EDENTEM

Obstupui, de re dictâ cum dicere velles,
    Posse, vel, ut posses dicere, velle legi.
Obstupui magis, ut legum prudentia mole
    Paene suâ imprudens, obvia facta stetit:
(5) Quasque vagis, inquam, setis, tot saecula, scopas
    Laxavistis, opus qui redimiret erat.
Ergo forum verris, Vinni, non fasce soluto:
    Laudo licet serae sedulitatis opem;
Hac tua tot veterum phaleris compendia praestant:
    (10) Quâ minor est pugni robore passa manus.
24. Marty.



[CH1631:010]
IN ANTERIOREM HAGAE SYLVAM (HET VOORHOUT) PRINCIPIS NUPER
JUSSU FREQUENTIORI TILIÂ CONSITA

Hagae delicium, cantatae frondis amictu,
    Saepe poetarum laurea, semper amor,
Nobilis, et non hac deliri, stova cuculli,
    Rara diu prisco sylva decore steti;
(5) Et placui simplex Batavis: si digna videri
    Nassavijs vellem, ter triplicanda fui.
Hinc, spatijs multo nuper quincunce repletis,
    Spissior aestivos arceo tota canes.
Quid non Auriaco metuant victore Brabanti,
    (10) Gloria cui Sylvae non satis una fuit?
9. Apr.



[CH1631:011]
IN EANDEM
Me quoque Nassovij ducunt in saecla ligones.
    Perpetui, quando non ero, sylva Ducis?
15. April.



[CH1631:012]
IN HORTULUM P. MAURITIJ divkuklon
Quidni Mauritius geminos calcaverit orbes?
    Orbis Alexandro non satis unus erat.
20. Apr.



[CH1631:013]
EEN VERGETEN PEERD
Mijn peerd gaet slijten datmen’t siet,
En ’t eet en ’t drinckt en anders niet;
Wat reden is hier uyt te delven?
’Tvergaet om dat het niet vergaet.
(5) Wat raed? de plaester legt op straet:
Verstaet ghij ’t niet? ’tverstaet sich selven.
In anchoris ad Rammekense castrum, 11. Iunij.



[CH1631:014]
IN GROTIUM DE VERITATE RELIGIONIS CHRISTIANAE
Mirate lector qui novam veteri manum
Falci applicavit scriptor inter maximos,
Quo nempe cramben otio grandi satur
Orbi recoxit, apparatu vix novo?
(5) Cessa stupere, non leves causae latent,
Non vile lucrum duxit ingentem manum,
Post exaratos quot legat nemo libros,
Gravemque causam, jam gravem, assertoribus,
Quanti extricari opinionum amfractibus
(10) Et nosse quae sit veritatum veritas,
Tantidem et illud scire nostra interfuit
Quae Grotius cepisset, et quae Grotium.
    Navigans Dordraco Gorichemium. 13. Aug.ti



[CH1631:015]
GALLICO
Des Heeren goedicheit verbreijd ick sonder end
En maeck den volckeren sijn hooge trouw bekent.
Want, buyten twijffeling, ’t is een besluyt dat vast staet
Dat syn genade duert, gelijck de loop gepast gaet,
(5) Van all de hemelen, die nergens en gebreken,
Ontwijffelick besluijt van sijn betrouwbaer spreken.
  Intra Heusdam et Castra Drunensia. Septembri.



[CH1631:016]
13. SEPTEMBER 1631
Tant a eu l’enemi envie de bien faire
Qu’il est peri d’ardeur de mettre pied à terre.
20. Septemb.



[CH1631:017]
AD APOSTATAM PROELIO NAVALI ELAPSUM
Naufrage, sed Fidei primum patriaeque sacrorum,
    Agnati decoris mox et amicitiae;
Quo fugis infensi demens compendia fati?
    Oblatae poteras mortis obire diem.
(5) Non poteras; instat gravius, quo plectere discas
    Naufragium superos non sine naufragio.
In castris prope Bergam. 10. 8b (Oct.)



[CH1631:018]
AEN GR. IAN VAN NASSAU
    Schipbreuck, eerst van ’tgeloof en ’s Vaderlands vertrouw,
    Daer nae van d’eere noch en vriendschap van Nassau;
Waer vlucht ghij onbedacht des Hemels korte wraken?
Ghij kost aen stervens uer en oneers eind geraken.
    (5) Ghij kost niet; u gebrack te leeren doe ghij weeckt,
Dat God die schipbreuck met noch swarer schipbreuck wreeckt.




[CH1631:019]
EPITAPHIUM VARENNAE NOBILIS GALLI, MUSICI ELEGANTISSIMI
Orpheiam terris animam raptura Varennae
    Impia cum foderet nobile sica latus,
Creditur, occluso voci pulmone, canorum
    Vulnus olorinis ingemuisse modis.
(5) Et misisse aliquis lapidem de marmore Thebas
Aurito, pueri qui tegit ossa, neget?
In castris prope Bergam. 15. Octob.



[CH1631:020]
GRAFSCHRIFT VAN FIJTJE REIJERS
Copie van een’ Serck
Bij niemanden betreen,
Gevonden in een’ Kerck
’T jaer 3. mael 10. en 1.
(5) Liefhebbers inden aerd van ’t Kneuterdijcks onthael,
    Van Jmbeern-hout en keenen,
    Van altijd warme schenen,
Van ’t vriendelick genoij, van ’t vrolick middagh-mael,
    Van ’s avonts noch een praetje
(    10) Op ’t sprottjen en ’t Salaetje,
Van oesters in den Most, van Neersen aen den mond,
    Van Frontignac voor Heeren,
    Van Sommetjens met eeren,
Van kelckjens sonder voet, van fluijtjens sonder grond,
(15) Van volgme nae, in ’t Lang, van Guillemette, in ’t rond,
    Van, met de Marmeladen,
    Veneetsche Masqueraden,
Van Peer en Abricos en druijven als succaden,
    Van Té en Truij en Tenn,
(20) Van Maeij en Maeij en Aecht, van Ariaen en Jenn.
Van Beulingen voll spex, van wafelen voll eijers;
Treckt all die tanden uijt en maeckter om dit graf
    Eene beene kroontjen af,
Hier leit het all in d’asch met fijne Fijtje Reijers.
    (25) Ende was, daer ick ’t las
    Wel te pas, door een glas
    Met een plas van ’t gewas
     Daer de Moffen
     Soo op stoffen,
(30) Geteeckent met den jnt van menigh Rijnschen traen,
    Ter eeren van ’t vermaen
Van soo veel soet geslemps, van soo veel lecker suijgens,
    Boshuijsen, Dorp en Huygens.




[CH1631:021]
AD ADR. VERGOES, IN CONCILIO PRINCIPIS COLLEGAM
INTEGERRIMUM. DE DOMO NATALI IOANNIS SECUNDI

Goesi, digne meo sanguis cognate Secundo,
    Digne vir egregij posteritate viri;
Si vacat, et nosti, rogo quo pulcherrimo magnum
    Nascier indigenam viderit Haga loco,
(5) Certus honoratos Lauro vestire penates,
    Certus ad augustos addere thura Lares.
Ut vacet, et nôris, jam non rogo; clarior Haga
    Ambiguo, in partem laudis ubique venit.
Vera licet lateat: non est ingloria de qua
    (10) Forsitan hac dubites vagijt ille domo.
27. 10b. (Dec.) Hagae.


Continue