Athenaeum (1632) van Caspar Barlaeus (1584-1648)
Petit 39. — Poemata, deel 1 (1645) p. 488.books.google.
Uitgegeven door A.J.E. Harmsen,
Universiteit Leiden.

Continue
[fol. A1r]

CASPARIS BARLAEI

ATHENAEUM,

SIVE

In Illustris Amstelodamensium
Scholae Inaugurationem

POEMATION,

AD EJUSDEM REIP. SENATUM.

[Vignet: Stadswapen van Amsterdam]

t’ AMSTERDAMI,
Apud GUILIELMUM BLAEU,

M D CXXXII.




[fol. A1v: blanco]
[fol. A2r]

Magnificis, Amplissimis, Prudentissimis,
Doctissimisque V.V. ac D.D.
            IANO GROTENHUYSIO
            Praetori,

            IACOBO DE GRAEF,

            THEODORO BAS,

            ANTONIO OETGENS,

            ANDREAE BICCHAERO,
Augustissimae Amstelodamensium Repi. Coss.

Nec non ejusdem Reip.

SCABINIS, SENATORIBUS,
SCHOLARCHIS,

De re litteraria, Illustri Schola, ac me,
praeclare merits,

POEMATION HOC INAUGURALE

D.D.D.

CASPAR BARLAEUS.



[fol. A2v]

AD AMSTELAM.

AMstela, qui totum circumfers vela per orbem,
    Magne remotarum sollicitator opum:
Cui sociae vadunt gemino cum Sole carinae,
    Cunctaque sub quovis sidere lucra patent:
(5) Quas tibi nascentes uni sacramus Athenas,
    Accipe, Pieriae munera prima Scholae.
Sic tuus & merces, & diligat accola Musas,
    Atque aliquod precium Palladis esse putet.
Una manus gazas, manus altera ponderet artes.
    (10) Et magno assurgat Plutus Aristoteli.
Quaque Pelops dis tecta locat, locet atria Pallas,
    Socraticoque tibi gestiat ore loqui.
Hoc mecum si velle cupis, te judice, disces,
    Cum Croesos opibus viceris, esse Numa.
C.B.



[fol. A3r]

CASPARIS BARLAEI

ATHENAEUM,

SIVE

In Illustris Amstelodamensium Scholae
Inaugurationem

POEMATION,

AD SENATUM.

PRaestantes Batavorum animae, devota Camoenis
Pectora semideûm, magnam quos Fama per urbem
Iactat, & agnatis virtus sua destinat astris,
Et coepti praesentis honos, referataque Belgis
(5) Atria Pegasidum, & tantarum exordia rerum:
Vos ego per populos, Parnasseosque recessus,
Per Phoebi delubra feram. trans aequora, terras,
Memnoniosque ultra fines, Solemque cadentem,
Auritamque viris Malabar, & littora Bandae,
(10) Quaque ferox in nos ensem distrinxit Iäva,
Nomina vestra veham vates. cum puppibus ibunt
Nuncia, nascentesque Scholae. quin audiet Arctos,
Oppositumque Ursis mundi latus, aethere nostro
Surgere desertis facunda cacumina Musis.
    (15) Nescit stare loco Batavus, nec limite claudi
Angusto gens ista potest. successibus instat
Irrequieta suis, laudumque exuscitat ignes,
Atque aliud, majusve parat. sociavimus Indum
Europae, dextrasque procul junxere Moluccae,
(20) Miscuimus Vahali Gangem, Rhenumque bicornem
[fol. A3v]
Fluctibus ingentis Platae. quin vela Maragnon
Miratus peregrina fuit. post terga relictos
Vidimus ire dies, Astrum Boreamque secuti
Extra anni Solisque vias. sic axe sub omni
(25) Puppibus Amsteliis fervet mare. tollit Olinda
Signa, pares aquilas, & castra minantia castris,
Et formidatis instans inimica tiaris,
Hesperias affligit opes. dejecta patescunt
Oppida, & invictis infert victricia portis
(30) Nassovius vexilla labor. terraque marique
Latius Auriaco decurrunt Principe fines.
At Martis laus ista fuit. nunc, omine laeto,
Maxima Phoebaeae surgit reverentia genti,
Et Pallas sibi regna parat. non classica turbant
(35) Pierios vicina choris, nec bella morantur
Tranquillae rationis opus. nos inter & arma
Et lituos, rabiemque & sparsos sanguine campos,
Exstruimus Phoebo muros, Pataramque, Claronque,
Et Tenedon aliam, atque alias molimur Athenas.
    (40) Hactenus intentam lucro Cyllenius urbem
Rexerat, & multo locuples ditaverat auro,
Iam fora, jam ditis turgebant scrinia Pluti
Divitiis, Pelopasque illic, Croesosque, Midasque
Cernere erat, longoque habitantes ordine Crassos.
(45) Non urbs; orbis erat. vasti brevis area mundi,
Carcer opum, fulvae custos fidissima glebae,
Regia Tantalidum, Syllae domus, altera Colchis,
In qua fuscus Arabs Cimbro, fortisque Sabaeo
Occursabat Iber: Gallo contrarius Afer
(50) Ibat, & inflexum prono gravis ore Britannum
Persa salutabat. cui fertilis omnia tellus,
Omnia vendebat laxi fortuna profundi.
[fol. A4r]
Utque solet magnis comes ire licentia rebus,
Divitiae secum fastum, fastusque trahebat
(55) Luxuriem, & poterant cives peccasse videri:
    Cum sic PALLAS ait: Non has mihi, Iupiter, arces
Invidisse velis. nec tantam spreta per urbem
Negligar una Deûm. sunt hic sua limina Marti.
Has habitat Bellona domos. en littore toto
(60) Plurima belligeris horrent navalia transtris,
Inque undis tot castra natant, & multa nocendi
Materies, bellique labor. Mavortius ignes
Ya vomit, positasque alio sub cardine latè
Fulminat in terras. quassatorem tridentis
(65) Neptunum gens ista colit. mercantibus illic
Atlantis dat jura nepos, lucroque ministrat
Ingenium, fraudesque suas. granaria passim
Triptolemo Cererique patent; totumque Borussum,
Et fecunda trucis seponunt jugera Daci.
(70) Ipse etiam Eois subvectus lyncibus Evan
Tollit adorandum populis caput, undaque vendit
Pocula, quae laetis Druidum vindemia proelis
Colligit, Hesperiique Tagus despumat arenis.
Quin etiam delubra mihi, Phoebaeaque surgunt
(75) Atria, & Amstelii fundunt oracula portus,
Exulantque, habitante Dea? si Martia pubes
Hac didicit bellare manu, si subdere Thetyn,
Caeruleosque Deos potuit, lateque patenti
Scribere jura mari, longinquas vincere terras;
(80) Si, quam laeva gerit, toties hanc aegida torsit
In latus Hesperium: placidis mitescere Musis
Discat, & ingenuas partiri civibus artes.
    Non mihi jam solitos sapiens Chaldaeus honores
Exhibet, aut mediis haerens Bablylonius astris
[fol. A4v]
(85) Naturae scrutatur opus. doctissima Memphis
Balbutit, nescitque sui secreta Canopi,
Aut Pelusiacis intorta volumina formis.
Iamque Pharum scivisse pudet. jam nescia rerum
Barbaries foedo populi praecordia coeno
(90) Obruit, & septemgemino ignorantia Nilo
Incubat, Inachiaeque latent arcana juvencae.
Cecropidum periere lares, & docta Cleanthis
Atria, degenerisque silet Stagira Pelasgo.
Nec jam rixantem praelustris Stoa Melissum,
(95) Aut atomos Leucippe tuas, magnumque lacessit
Parmenidem. non ille, negans se scire, superbis
Insultat patribus Pyrrho, verumque revellit,
Ancipiti ratione potens. tot regna locosque
Torpor habet, spissisque involvit corda tenebris.
(100) Tu mihi decrepiti tandem dispendia secli
Belgica, tu Grajae repara subsellia turbae,
Et cupias haec ipsa loqui, quae Graecia solers
Scripsit, & Ioniae disceptavere cathedrae,
Vel Samos Italicae decîdit dogmata sectae.
(105) Non ita Tarpejo Latii se colle potestas
Extulit, audacem victrix cum Roma Iugurtham
Stringeret, & Libycas Tiberis sorberet arenas,
Aut debellatae ruerent fastigia Byrsae:
Quam cum se mediis pollens Facundia rostris
(110) Exeruit, flexitque truces doctrina secures,
Et trepidi docto viguerunt consule fasces.
Tu quoque quae Siculas generosa Neapolis undas
Prospectas, regina maris, me praeside claris
Artibus instruxti populos, nec dulcia spernens
(115) Otia, Pierio fudisti pectore verba
Gentibus. Aonii Capuam vexere labores,
[fol. A5r]
Massiliaeque decus. docui, mercante Corintho,
Et docui, mercante Rhodo. vivacia Thebis
Nomina sunt, centumque ruunt praconia portis,
(120) Pindaricis subvecta sonis. venalis Athenis,
Non uno doctore, fui; preciumque decoris
Ingeniis non vile stetit. circunflua ponto
Urbs Venetûm, tumidos placida Tritonide fluctus
Placat, & Euganeis Cirrhaea cacumina jungit
(125) Rupibus. omne meis resonat de vocibus aequor,
Totque patent sudiis urbes. nunc Amstela nobis
Aedificet, falsisque Aganippen misceat undis
Ya pater. cerno facili mansusescere cultu
Immitem Tritona, & duri navita Nerei
(130) A nobis praecepta capit, medioque natantes
Najades Oceano magni consulta Platonis
Castalio ceu fonte, bibunt, & pocula saevae
Thetyos, & queruli castigant murmura ponti:
Scilicet immensum populus diffusus in orbem,
(135) Hunc discet lustrare domi, partesque per omnes
Versabit studiosum animum: quibus horreat aether
Sideribus, quibus insanos ferventior ignes
Explicet, aut faciles moderentur frigora flammae.
Cur dederit nautis usum magnetis Amulphis,
(140) Errantesque trahat longinqua per aequora puppes
Abdita vis; Solisque domos, Eoaque tantis
Declinet convexa odiis: quo teste, remotum
Monstret Hyperboreis adeundum fluctibus Indum
Parrhasis, & Scythicae socient commercia terrae.
(145) Quâ coelum ruat omne viâ: quae linea Phoebum
Sistat; ubi aetherea volvantur lentius arces:
Aut magis impulso properent temone jugales;
Quae Phoeben minuant causae, totoque coronent
[fol. A5v]
Lumine; cur pleno se portibus Amphitrite
(150) Infundat tumefacta sinu, sensimque recedat;
Scrutari juvat, & cunctarum evolvere rerum
Principia, & tacitis nascentia corpora causis.
Hic partus Natura suos, cunctasque recludet
Fecundae telluris opes; ubi pinguia stillent
(155) Balsama, thurensis fragret Panchaïa glebis,
Aut ubi perpetuis pallens radicibus aurum
Pullulet, & veterum pateat mercantibus Ophir.
Quae stannum dis vena vomat, quibus aera reposcat
Clamosus latebris Corybas, vel montibus ornos
(160) Sarmata praecipitet, durisque bipennibus ilex
Icta cadat. quo vitiferos sub sidere colles
Bacchus amet, gravidasque Ceres protrudat aristas.
Sic sapiet mihi Belga magis, Sophiaeque sacerdos
Tot rerum mercator erit. digesta patebunt
(165) Omnia doctorum studiis, & divite cornu
Fundet Apollineas aliquis luculentius artes.
Namque velut toti facies illustrior orbi est,
Cum Titan suprema tenet, summoque refulget
Vertice, & informes prorsus cessêre tenebrae:
(170) Sic ubi magnificis sese Sapientia tectis
Intulit, & nostras reddunt palatia voces,
Majestas plus fulget opum, coctumque sub ipsis
Montibus irradiat cives illustrius aurum.
Ipsa peregrinos lasciva pecunia mores
(175) Dedidicisse volet. poterit moderata placere,
Et lucri minor esse fames. succrescet honestum
Pectoribus, rectique tenax industria nolet
Esse suum, quicquid solerti fraude paratur.
Qui sapiet, plus dives erit. qui nesciet, amplas
(180) Inter opes credetur inops. qui plurima votis
[fol. A6r]
Praecipient, & multa petent; caruisse petitis
Supplicium voti referent. sibi vendicat orbem,
Quisquis mente capit. coelum, terrasque Deosque
Dum scivisse potest sapiens, sua cuncta putabit.
(185) Quae possessa nocent, vel custodire nequibit,
Optabit minus, & partis ratione fruetur.
Ille trucem patulisque inhiantem faucibus auro
Trudet Avaritiam, & vim castigabit habendi.
Non ultra tumidos vesana superbia census
(190) Iactabit, secura mali; sed gnara futuri;
Divitias doctrina reget. non prodiga lautae
Sortis, & effenis patrimonia tota vorabit
Luxuries, dubiaeque terent sestertia coenae.
Virtuti comes utilitas & moribus ibit.
(195) Fenora relligio, usuras moderabitur aequi
Regula, nec pulchro sejunget lucra decoro.
Contrahet innocuus candor. sine crimine vendet
Simplicitas. non saeva rigor vadimonia poscet,
Aut faciet mora parva reum. nec credula multum
(200) Accerset sibi damna fides. non omnia prudens
Emptor emet, veteres statuas, laquearia, cippos,
Et quicquid Damasippus amat. si militet aether
Mitiaque Aeolii promittant aequora fratres,
Fortunam cautus metuet; nec vota fovebit
(205) Inconsulta furens animus. cum turbidus Auster
Incubat Oceano, & Neptunia concutit arva,
Audaces frenabit opes, tutumque putabit
Aequoreos timuisse Deos, suspensaque ventis
Commoda, & infidi toties ludibria ponti.
(210) Mox ubi barbaricas opulenta Perside gazas,
Aut gavisa vehent optatas carbasa messes,
Aut Gothico transmissa solo, vel divitis Afri
[fol. A6v]
Munera, vel gelidi ferventia vellera Moschi;
Decîdet lucro pietas, & triste levabit
(215) Paupertatis onus, Superisque faventibus aucta
Dividet in miseros geminatae praemia sortis.
Sic per me sanctos urbs augustissima mores
Induet, & poterit sociis virtute placere.
Ipsa suis animosa malis Fiducia fortem
(220) Eriget, & segnes proscribet provida longè
Cura metus, frangetque novo temeraria motu
Pectora. non cives vexabit coeca protervos
Ambitio, & fallax mendaci gloria fuco.
Ille satis precii, & fautorum semper habebit,
(225) Qui rectè faciet. commercia spernet honorum,
Atque emptas Astraea togas. injuria nulli,
Sed cunctis erit aequa Themis, legesque sequetur,
Quas scripsit natura sibi, fixitque medullis
Communis recti ratio. nec iniqua potenti
(230) Confundet jus omne manu, vel lenta nefando
Concedet veniam sceleri. cum pulpita passim,
Socraticaeque meis resonabunt vocibus umbrae,
Muniet afflictas constans Patientia mentes,
Et perferre volet, quicquid nos ferre necesse est:
(235) Obfirmare animum duris, nil pendere vulgi
Iudicia, aut fluxae damna & compendia vitae.
Nobilitas solum claris censebitur ausis,
Et quantum meritis, tantum decedet honori.
Nullus erit generis splendor, vel gloria gentis,
(240) Cum coram populo malè vivitur. improba Siren,
Quaeque virûm Cypris pulcros effemintat annos,
Moenibus his aberit. spernet moderata voluptas,
Quicquid dulce nocet. permixtaque turba malorum
Temperiem laetis rebus dabit. otia pernox
[fol. A7r]
(245) Sedulitas redimet. neque Centaura movebit
Bella puer Semeles, rabidisque furoribus actae
Moenades, aut nullo grassantes vindice Bacchae.
Vindictae dabit ira modum, lenisque potestas
Hoc peraget, quod saeva nequit. Clementia coelo
(250) Aequabit Proceres; & talis rector haberi,
Qualem optet civis, cupiet. conspectior orbi
Vita ducis populis se fortius ingerit ispis,
Exemploque docet. veluti cum Phosphorus astris
Praeradiat, totum sequitur tranquillius agmen,
(255) Sidereaeque faces gyro volvuntur eodem.
Aut velut agrestes inter speciosa sorores
Exercet Dictynna choros, & praevia monstrat,
Quos ductet regina gradus. illae ordine longo
Ad dominae solos flectutn vestigia gressus,
(260) Et peccare cavent, & non audire vocantem.
    Nec minus hîc res Ausonias, populique potentis;
Et non ignavo scriptos sub consule fastos,
Terrarumque deos, & formidata triumphis
Nomina, Romanisque duces edisseret alter.
(265) Quantus ab Hebraeis seclorum fluxerit ordo
Temporibus, quantis distent ab origine mundi
Herium vitae spatiis & sceptra potentum.
Ut veteres Phoebe mutatis vultibus annos
Condiderit, magno donec sub Caesare fratri
(270) Cesserit instabilis, meliusque cucurrerit aevum.
Quin & Davidici narrari incendia templi,
Subversasque domos Superûm, & veneranda Tonantis
Atria, vastatnem Assyrium, raptosque penates
Isacidûm, captosque lares mirabitur Ya.
(275) Qualis Olympiacis Grajûm sub sidere currat
Aera rotis: primae surgentia moenia Romae
[fol. A7v]
Audiet, & pulso celebres diademate fasces,
Atque iterum aeterno sub Dictatore laborans
Imperium: seris Latium miserabile bellis,
(280) Hunnorumque Ducis furias, & perdere quicquid
Vandalus, & Gothicae potuerunt lambere flammae.
Quam fragili stent sceptra loco: quam crebra ruinam
Regna trahant: regumque ferox cervicibus instet
Haeredum furor, aut discors virtute potestas.
(285) Quam fit nulla fides sociis. quam praestet amari,
Quam cives terrere metu: quam mobilis aulae
Gratia: quam fallax dubiae cultura tiarae.
Ut desperatos ultrix fortuna tyrannos
Pone premat, septosque gravi formidine cogat
(290) Ancipites inter gladios, & toxica, fati
Expectare diem, crudoque occumbere letho.
    Ecce renascentes meliori fenore Musas
Excipit argenti locuples possessor, & illa
Sueta manus pelagi spoliis ajuroque gravari,
(295) Versat Aristotelem, grandisque volumina Livî
Ponderat, & Tacito multum doctore superbit.
Invenit hîc, quas non geminis à Solibus Indus
Donet opes; non dives Arabs, non accola Gangis
Sufficiant. hîc illa patent arcana regentum,
(300) Doctaque Caesareas enarrat pagina fraudes,
Et vafrae consulta togae, bellique labores.
Irriget Aegyprum gelbis redolentubs uber
Nilus, in immensam Tanais Maeotida merces
Fundat, ab occasu fulvum Guiana metallum
(305) Distribuat populis, nitidumque Aurora ministret
Gentibus Arctois ebut, & candentem elephantum.
Haec quoque cum vendet meus Amstela, flumine largo
Ingeniis quod vendat, habet. quin, praeside Phaebo
[fol. A8r]
Pandet iter magnis virtutibus; aemula postquam
(310) Gloria laudatos accendet mentibus ignes,
Et famae studium & vitae melioris amorem.
    Tuque adeò, quae jam toti das jura profundo,
Urbs cognata polo, bellacis terror Iberi,
Et Belgî florentis apex, tutela bonorum,
(315) Immortale caput coeptis illustribus aude
Tollere humo, & totam Batavis promittere Cirrham.
Quamvis Dalmatico surgant tibi culmina saxo,
Et varium niteat speciosa per atria marmor,
Illic pulchra tuos spectent laquearia cogi
(320) Lucullos, centumque ruant sub pontibus undae;
Majus opus jam Diva moves, majorque videri
Tot socias inter poteris regina sorores.
Hospite me, spondent aeternam secula famam,
Et tua perpetuis scribentur nomina fastis.
(325) En tibi Daphnia textam de fronde coronam
Caesareis miscent Phoebaeïa numina sertis,
Ut credant magis esse suam. Iam doctior urbe
Auditur passim strepitus, Sophiaeque susurris
Aonidum delubra sonant. nunc ipsa curules
(330) Melpomene, laudumque faces attollit honesti
Ambitio, celerique movet vestigia gressu.
    Talia fatidico postquam Tritonia Pallas
Dixerat ore, suas donavit civibus artes,
Excussitque Deam. suspensaque splenduit aegis
(335) Ante fores, jussusque alibi pallescere Livor,
Foedaque Barbaries. donec, mandante Senatu,
Amsteliae doctis strepuerunt vocibus arces.
CASPAR BARLAEUS.

[fol. A8v: blanco]

Continue