Georgius Macropedius (Joris van Lancvelt): Rebelles. Utrecht, 1553 (oorspronkelijk ’s-Hertogenbosch, 1535)
Uitgegeven naar de tekst van 1553, op basis van de uitgave op de cd bij Georgius Macropedius, 1487-1558 leven en werken van een Brabantse humanist (Tilburg 2005) door Henk Giebels en Frans Slits.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton062130Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[
p. 1]

REBELLES
MACROPEDII FABULA
LONGE IUCUNDISSIMA,
rudibus adhuc & tenellis Traiectinae scholae auditoribus nuncupata.



AD TRAIECTINAM IUVEN-
tutem, Macropedius.
ACcipite quotquot virtutis & bonarum litterarum studiosi estis pueri mei, accipite inquam Rebelles fabulam nostram, olim vobis dicatam, & iam denuo vobis recognitam, plusculisque in locis emendatam, & (ut absolutior esset) ducentis ferme versibus auctam. Legite (si placet) nostra, & in re ludicra non tam aurium voluptatem & animi oblectationem, quàm morum probitatem & bonarum litterarum eruditionem vaenamini.



[p. 2]

PERIOCHE SEU
ARGUMENTUM IN
Rebelles.

DIdascalum matrum per indulgentiam
Spernunt rebellantes scholastici duo.
Hinc lusibus luxu ac dolo re perdita in
Furto prehensus uterque morti addicitur.
(5) Verùm horula necis imminente novissima,
Didascalus virga receptos liberat.
Praeda satanum faucibus subito eruta,
Fit matribus, gnatisque magnum gaudium.



                Dramatis personae.
Prologus cum Morione.
Philotecnium mater.
Cacolalia mater.
Dyscolus scholasticus.
Clopicus scholasticus.
Aristippus didascalus
            cum discipulo.

[Codrus claviger.]
Bromius caupo.
Melancia ancilla.
Dromella ancilla.
Gaulus leno.
Labrax leno.

[Villanus.]
Iudex.
Pompus nuncius.
Lorarij duo.
Lorcaballus diabolus.
Marlocappus diabolus.
Chorus ex Aristippicae
    scholae auditoribus.



[p. 3]

PROLOGUS CUM MORIONE.
Iambici trimetri.

VOs qui tulistis huc pedem adolescentuli,
Scholaribusque disciplinis hactenus
Silentium didicistis, animadvortite.
Videbitis prodire scaena tertia,
(5) Huc in proscaenium scholasticos duos.
Adhibe animum, quicumque discolus es, tuis
Quoque obstrepens didascalis, quia admodum
Nunc in tuam rem proloquar. Scholasticos
(Inquam) duos quos prodituros dixeram,
(10) Cernetis in rem pessimam producier,
Quod sit rebellis uterque praeceptoribus.
Haec pauca de argumento eodem proloqui
Me iussit, huc qui misit, auctor fabulae
Quasi prologum. Ast ego ut imperator histricus
(15) Dictator actus & choragus comici,
Plures quod huc confluere quàm speraveram
Aspicio, paucis vos volo monerier.
Pro singulis cuiusque & ordine & gradu,
Edicta & interdictiones histricas
(20) Moderabimur. Scio namque quàm sit futile
Iussum, quod indiscretius mandaveris.
    Primum omnium divitibus impero, suo
[p. 4]
Qui iure prae alijs occupant subsellia,
Ne caeteris petulantiores sint, & ijs
(25) Agant licentius, qui humi abiecti sedent.
Nam comico choragio ne obolum quidem
Supererogant. Quin & monendos censeo,
Ipsos eosdem pauperes, qui etsi domi
Cibario vix pane victitent (Mor. eho.
Pro. (30) Tace) & oleribus, bletis quoque insipidis, tamen
(Si occasio fuat) vel in spectaculis
Aes prodigunt, vel improbe abliguriunt.
Ehem, à scopo paulominus aberravero,
Impendijs si derogavero pauperum,
(35) Nam ludios pauper beat plus divite.
Tenacitas nam divitem nihil sinit
Impendere. Itaque adeste cum silentio,
Pauper, lacer, miser, piger, scaber, glaber.
    Qui nobiles estis, & ab alto ignobilem
(40) Despicitis hunc vulgum, duplum si impenditis,
Dignam quidem ordine vestro agetis rem, sed &
Faxo altius sedeatis olim & honestius.
    Audite tamen ignobiles, nobilibus his
Praestare si volueritis gradu & ordine.
(45) Crumena nostra turgeat, faxo probè
Plus omnibus laudemini & honoremini.
Nihil histrio hic discriminis nisi nummi habet.
    Hinc rudibus impero imperator comicus,
[p. 5]
Inducite animum, ut colligere valeatis hoc
(50) Ex mytho epimythion, alioqui aderitis hic
Sine fruge, inutili & ego fungar munere:
Vobis quidem haud mihi, aere si infarcibitis
Loculos meos. Et eruditioribus
Dico, tumultuantibus si actoribus
(55) Obrepserit aliquid, quod illepidè siet
Prolatum, & imprudenter exhibitum, palam
Ne irrideant, indulgeant autem, boni
Quoque consulant, gratis quod ipsis praestitum.
Stribiligo enim tumultuantibus accidit
(60) Nonnunquam, Homerus & interim dormiturit.
    Vos quoque senes, moneo, vigilate alacriter.
Nescitis enim quantum obsiet lethargus aut
Veternus hic rebus studentibus arduis.
    Tandem quoque iuventam admonendam censui,
(65) Et maxime omnium puellos sordidos
Matrum suarum delicatos pusios:
Vos (inquam) adeste garruli non garruli,
Loquaculique non loquaculi, agite. Mor. Ehem.
Pro. Tacesne, Morio? cavendum, adest choragus. Mor. Hau.
Prol. (70) Adeste vos (inquam) quieti atque vigiles.
Ne fabulamini, ne stertite ante vel
Retro, neque immoderatius ridete, nec
Discurrite, & (dicam ut semel) iam advortite,
[p. 6]
Ne huius choragi in vos crepent mox cottabi. Mo. St.
Prol. (75) Non ero alius nec me amodo hic videbitis,
Ego abeo. Mo. Ego maneo. Pro. mane. Mor. manebo, abi.
Continue

ACTUS I. SCAENA I.
Iambici trimetri acatalectici.
Philotecnium sola.

CUm aetatis huius & peracti temporis
Rationem habeo, considero haud me paucula
Paschalia edisse ova, nam rugosa fit
(80) Cutis, genaeque flaccidae, canis quoque
Respersa tempora. quin & ipse filius
Iam natus annos quindecim, puellulam
Me pernegat. Sed neque parum accelerant mihi
Gravem hanc senectutem graves curae omnium
(85) Rerum domesticarum & immitis iugum
Mariti & ingens liberum curatio.
Quibus locupletandis honestandisque diu
Noctuque pervigilo. Nam ob isthuc Dyscolum
Gnatum meum, qui grandior natu est, scholis
(90) Pridem docendum tradidi: et mirum in modum
Proficeret, id si liceat (heu) per improbam
Didascalorum amentiam, qua tenerior
Pueri cutis diverberatur, & eadem
Est omnibus crudelitas doctoribus:
[
p. 7]
(95) Quasi sit rigore docendus haud clementia.
Id usque sensi à primo ad octavum ultimum,
Quibus omnibus mores ijdem & par rigor.
Liventibus nam clunibus semper domum à
Scholis puer revertitur, vibicibusque
(100) Ostendit (heu) magistri amaritudinem.
Tentabo tamen & hunc Aristippum, virum
Quem ab omnibus doctum audio probarier,
Et philosophum & rhetora, pientis quoque animi, ut
Sine verbere dialecticum atque rhetorem
(105) Eum faciat, is nanque casus, tempora,
Et alia Donati rudimenta (ut ferunt)
Iamdudum ad unguem callet. Ut si fata me è
Medio ferant, habeat puer vitam suam
Qui suave, molliter, & honestè transigat.
(110) Verum absque consilio Cacolaliae nihil.
Sed commodum, eccam, obambulat mihi eminus.
Morabor usque dum appropinquet, & alloquar.



ACTUS I. SCAENA II.
Trimetri ut superiores.
Philotecnium.   Cacolalia.

EStne haec Cacolalia mea quae mihi obvia est?
Cara admodum cognata, salve, te volo,
(115) Te quaero, ades mihi tempori. Caco. Quid amabo id est,
Quod tantopere me quaeritas? Si parvulum ad
[p. 8]
Me nuncium, cognata mitteres, ego ad
Te ultro advolarem, sed quid est? Phil. Necessitas
Me huc appulit. Caco. Pol magna ea est necessitas,
(120) Quae te labori itineris adigit tam gravi.
Phi. Profecto magna, haud te fefellit dictio.
Caco. Ego quae sit auguror. Phi. Deo soli agnita
Arcana cordis, tu augurari possies?
Caco. Scio, inquio. Phi. Vis de marito dicere,
(125) Qui vespere hesterno virenti verbere
Coxas mihi scapulásque lividas dedit?
Caco. Istuc volebam eoque propero ad te modò,
Cognata, solatura te in casu tuo
Sinistro. & ut pexi caput viro meo
(130) Tripode, indicatura. Ph. Ah Cacolalia si foret
Tantum mihi animi. At ista omitte, quia aliud
Iam te volo. Cac. quid? dice. Ph. Narrabo tribus
Tibi verbulis. Cum te vafro ingenio sciam,
In re ardua ut te consulam, & prudentia
(135) Utar tua, huc veni. Cac. At viri prudentiam
Nullam mulieri inesse passim dictitant.
Ph. Nugas agunt dum effutiunt huiusmodi.
Heu cogimur, quae debili sexu sumus,
Complura probra ab improbis pati viris.
(140) O utinam ut orbis sit perinde mobilis
Et sexus. Hunc quem conspicis gnatum meum
Dialecticum fieri ac disertum rhetorem
[p. 9]
Percupio, ne si ego moriar, ipsum perpeti
Contingat inopiam, aut mori infeliciter.
(145) Tamen absque consilio tuo nihil volo.
Cac. Percupio & ego iamdudum in hoc ipsum quidem
Gnatum meum horas collocare pauculas.
Sed iacta nondum est alea: oportuna ades.
Ph. Bene est: sed heus cognata, ubi doctorem eis
(150) Mitem, suavem, & amabilem nanciscimur?
Qui lenibus verbis, flagris non acribus
Doceat eos? flens memoro Cacolalia, toties
Molliculam adusque sanguinem gnati cutem
Diverberatam, pereo si rursum accidat.
Cac. (155) Interminabimur viro, ne eiusmodi
Praesumat, alioqui abstulerimus liberos.
Ph. Recte, nec ego quidem aliter arbitrata sum.
Sed ubinam eum valebimus nanciscier?
Cac. Habitare in aedibus Hieronymo sacris
(160) Doctum ferunt didascalum, novisti eum?
Phi. Quid? illum Aristippum senem fronte tetrica?
Cac. Etiam. Ph. satis honestum ac peritum istunc ferunt.
Caco. Adeamus hunc, sistamus & ei liberos.
E fronte sphaeristerij gnatum meum
(165) Vocavero. Heus tu Clopice, adesdum, sequere me.


ACTUS I. SCAENA III.
Trimetri ut superiores.
Clopicus.   Dyscolus.

[p. 10]
COngerro, salve. Dis. salvus esto Clopice. num
Favit tibi fortuna laeta in compito?
Clo. Fortuna? pereat ipsa & eius complices.
Loculos enim, cultros, stilosque perdidi.
(170) Sed obsecro quid me avocat mea genetrix?
Dys. Quid? ad scholas reducimur, philosophia
(Si dijs placet) simul instruendi. Clo. apage schola.
Ut carcerem hunc ludum horreo. Sed tum quid est?
Si nummulis crumena turgeat quid est?
Dys. (175) Aut verbera aberunt aut fugam capessero,
Ubi talionem reddidero. scio nanque quid
Utriusque decrevit parens. Clo. quid obsecro?
Dys. Ut absque verbere doceamur expetunt.
Clo. Sine verbere? Dys. Ita. Cl. sine verbere? Dys. absque verbere.
Clo. (180) Ohe deum immortalem, ut est stultissima
Materna mens, nobis tamen ut accommoda,
Sed iam gradum sistunt, sequamur ultro, ne
Nos arguant coram magistro ignaviae.
Pulsare tentant ostium, properandum erit.



ACTUS I. SCAENA IIII.
Trimetri ut superiores.
Cacolalia.   Philotecnium.   Aristippus.   Codrus.

(185) HEus heus, ubi estis vos: magister est domi?
Aristip. Quid hoc mali? quis tam improba [p. 11] pulsat manu
Nostras fores? Ph. Salve magister. Aristip. identidem
Salvete vos matronae honestae, quaeritis
Me? Phi. quaerimus. Aristip. quid indicaturae? Philo. vides
(190) Magister has proles? Aristip. video. Phi. has adducimus
Tuaeque sollicitudini committimus,
Ut philosophos facias eos. Arist. videlicet.
Ph. Et rhetoras, capis? Ar. capio. Ph. sine verbere.
Ar. Tyrunculos fidei meae quos sistitis,
(195) Tuebor & curabo tamquam proprios:
At quaeso sinite me regere iuvenculos.
Docebo eos non aliter atque decuerit.
Ph. At fiat hoc suaviter, verbis pijs
Et blandulis, minime flagellis asperis.
Ar. (200) Iuvenibus ego novi quid omnibus expedit,
Stimulo haud opust? currentibus, rem ipsam mihi
Committite. Ingrediantur ad gregem. Codre.
Co. Hem. Ar. duc eos ad classem utrumque suam. Co. licet.
Ph. Vale magister curam habe horum pignorum,
(205) Dignum recepturus labore praemium.
Ca. Sed audin? Ar. ausculto. Ca. cave membra tenera
Diverberes, aliàs malè audies. Vale.
Ar. Valete. Daemonium sua mater filio est.



ACTUS I. SCAENA V.
Iambici dimetri acatalectici.

[p. 12]

Lorcoballus.   Marlocappus.

HEus Marlocappe, adesdum, ohe.
Mar. (210) Quid Lorcoballe nactus es?
Lor. Audi novam rogo fabulam,
Unde haud parum nobis lucri.
Mar. Ah dic, quid est? ah dice sis.
Lor. Rogas? hebes,* brute, stolide,
(215) Non cernis ut Philotecnium
Et Cacolalia gnatos suos
Contradidêre literis
Mox imbuendos optimis,
Sine ferula, sine mastyge?
(220) Stultissimae mulierculae,
Et se & suos in retia
Nostra implicabunt filios,
Si utamur astu callido.
Utemur autem, in latibulis
(225) Si delituerimus, rei
Quoque viderimus exitum.
Mar. Non mussitandum latius,
Quid facto opust? modò suggere.
Lor. Subrepere in cavernulam hanc,
(230) Quo agunda agamus clanculum.
Mar. Rectè mones. I prae, sequar.
Lor. Tu mage praei, quò ego cautius
Seriem rei intuear. Mar. Licet.



[p. 13]

CHORUS.
Iambici dimetri acatalectici.

            Matrum per indulgentiam,
            (235) Gnatorum & insolentiam,
            Furta atque parricidia
            Persaepè consequi solent.

            Solomonis est proverbium:
            Si quis tener dimittitur
            (240) Suae voluntati puer,
            Confundet is matrem suam.
Continue

ACTUS II. SCAENA I.
Iambici tetrametri seu octonarij.
Dyscolus.   Clopicus.

O Hercules, ô Clopice mi, ô quàm industriè iam evasimus
Didascali minas. atat ut in nos creparent cottabi,
Si exactius praeceptor inquireret ad unguem singula,
(245) Nam praeter annum fabulas, nihil egimus seu didicimus.
Dictata namque quae fuêre, amissa sunt vel rupta sunt.
[
p. 14]
Clop. Pol ulmei iamdudum uterque essemus & instar scabrae ovis
Perlividi. Ast hoc tempore has nates semel subduximus.
Si liceat id crebro, quid optabilius aut iucundius?
(250) Non puto quod is nos audeat veritus parentes caedere.
Sedeamus hic parumper, & linquamus has curantibus
Curas graveis. Dysco. Linquamus, at quid interim tractabimus?
Nam quicquid id fuerit, sine strepitu oportet ut fiat. Clo. Probè.
Fallamus oculos intuentes nos, pari numero obolos
(255) Libro inseramus, sortiamur deinde cuius nostrum erunt,
Ut nos didascalus putet dicenda discere. Dysco. non placet
Conditio, nam sortiri ego ignoro. Clopi. Docebo te, tu eris
Primus, sequensque ego tertius. Dys. Licet. Clo. Ista concedentis est.
Dysco. Est, at cave ne subdolus fuas. Clo. Tua igitur prima sors,
(260) Mea residuast? Dysc. Licet. inserui obolos, revolve paginas.
Clop. Primus, secundus, tertius: Primus, secundus, tertius:
[p. 15]
Clop. Primus, secundus, tertius: Primus, secundus, tertius.
Dys. Sors nulla adhuc. Clo. Primus. Dys. mea est, foeliciorem me fore haec
Probat. Clo. secundus, tertius, sed haec mea est. Dys. pares sumus.
Clo. (265) Primus, secundus, tertius, mea haec quoque. Dys. hui. Clo. primus. Dys. nihil.
Clo. Secundus, haec mea. tertius: primus, secundus, tertius.
Dys. Eheu! Clop. mea est. Primus, secundus: rursus haec mea est. Dys. tua est?
Clo. Mihi vendico. Dys. tibi vendicas? Clo. sic inquio. Dys. quidum nepos?
Clo. Huiusmodi convenimus pacto, ut tua esset prima sors,
(270) Sequens mea atque tertia. Dys. Factum nego. Clo. ast ego assero.
Dys. Mentire Clopice, an tu putas mihi nullum inesse cerebrum, ut hanc
Sortem tibi duplicem, mihi autem simplicem permitterem?
Clo. Sibi quisque semper pro virili nititur. Dysc. vis reddere, an
Non, te rogo, quos furatus? Clo. hem, furatus ô trifurcifer?
Dys. (275) Furatus es. Clo. furatus ô nefande? Dys. ita est. Clo. pol non dabo.
[p. 16]
Dys. Dabis; alioqui extorsero pugno, unguibus vel dentibus.
Clo. Extorseris? cera manus compaginatae sint mihi.
Dys. En hoc volebas? Clo. cederes? pol ego, secundo si audeas.
Dys. Sceleste, furcifer, meum non redderes? sic discito,
(280) Sic discito, sic discito, sic discito, sic discito,
Per dolum aliena rapere. Clo. do, dimitte me. Dys. cedo statim.
Clo. Meretricie, scelerate, perfide, accipe tuam rem atque abi.



ACTUS II. SCAENA II.
Octonarij quadrati, ut superiores.
Aristippus.   Clopicus.   Dyscolus.

QUid istuc est? hoccine opus est scholasticorum ludere
Per sortem, & hinc certare pugnis, & capillos vellere?
Clo. (285) Caecidit hic praeceptor optime me prior. Dys. mentiris hoc,
Scelus, rapueras mihi teruncios dolo, quos reddere
Procax negabas. Clo. iure ludi acceperam, sed reddidi,
Non desinenti caedere. Dys. Haud te equidem cecidissem, dolo
[p. 17]
Ni sustulisses nummulos meos. Arist. Sat est verborum, eos
(290) Prehendite, introducite, ut certaminis palmam ferant.



ACTUS II. SCAENA III.
Iambici dimetri acatalectici.
Lorcoballus.   Marlocappus.

VIdistin’ heus tu Marlocap
Haec gesta perduellium?
Mar. Ita filij nostri solent
Praesente nobis ludere.
Lor. (295) Adhuc moremur paululum,
Multo his videbis pluria.
Sed audin’? Mar. Hem, quid audiam?
Lor. Per Cerberum tu obtusus es.
Audisne, qui cantillitant?
Mar. (300) Haec nostra plane cantio est:
Caeduntur acribus flagris.
Age concinamus filijs.
Lor. Placet, canamus altius:
Diapente nostrum exaudiant.
Utrique. (305) Ovae, ovae, ovae, ovae,
O bone magister, ovae, ovae.



CHORUS.
Iambici dimetri.

[p. 18]

            SApientis est sententia:
            Difficile perversos suis
            Fore corrigendos moribus,
            (310) Stultos quoque innumerabiles.

                Nihilominus didascalum
            Decet suo (si postulet
            Res) fungi honesto munere,
            Malos subinde caedere.
Continue

ACTUS III. SCAENA I.
Iambici trimetri acatalectici.
Dyscolus. Clopicus.

(315) TE propter haec sum Clopice passus innocens.
Clo. Scilicet, adhuc plagis tuis ego lividus
Te propter excoriabar ultro, & es innocens?
[
p. 19]
Te Iuppiter male perimat, si pergis hoc
Modo loqui. Dys. Mittamus haec, nepos, satis
(320) Uterque vapulavimus. Nunc matribus
Nostris queramur voce flebili, & plagas        Scazon
Monstremus illis, quas didascalus ferox
Nostrae intulit carni tenerrimae. bonast’
Occasio, qua liberi hoc ergastulo
(325) Agamus amodò homunculos bellos. Clo. placet,
Pereatque carnificina nostra haec fulmine:
Ubi nil sonat nisi flagra, caedes, lachrymae.
Valeat Aristippus senex, trux carnifex.
Dis. Eamus hinc. ——————



ACTUS III. SCAENA II.
Trimetri ut superiores.
Cacolalia.   Clopicus.   Dyscolus.

—————— QUos eiulatus audio
(330) Foris? tuan’ vox Clopice resonat gnate mi?
Clo. Eheu! Cac. quid est, fili unice, ecquid eiulas?
Dic matri. Clo. An ego non eiulem? an ego non fleam
Mater, repetitis qui tot ictibus miser
Diverberatus sum? en quibus vibicibus
(335) Nates tumescunt lividae. Caco. quod hoc (malum)
Crudelitatis est genus? pape, deum
Deum (inquio) immortalem, ut hic laceratus est,
[p. 20]
Flagrisque dilaniatus est: dic Dyscole
Et tu quid eiulas? tun’ & percussus es?
Dys. (340) En acrius multo miser, miserrimus.
Perinde in innocuos, ut in foedos canes
Grassatus est latro. Cac. quid ergo criminis
Obiecit innocentibus? Dys. nostros libros
Dum evolvimus didascalus supervenit,
(345) Dicitque contendisse nos & percitos
Ira invicem pugnasse. Cac. vos? Dysc. quod ne quidem
Nos cogitavimus. Cac. O diabolicum caput,
O tetricam frontem, invicem pugnasse vos?
Dysc. Pugnasse. Caco. coniunctissimos? Dysc. nil arctius.
Caco. (350) Silete dum, atque ingredimini tantisper huc,
Dum currere ad Philotecnium neptem queam, &
De his omnibus certiorem reddere.



ACTUS III. SCAENA III.
Trimetri ut praecedentes.
Philotecnium, Cacolalia.

INsomnia hac sub nocte vidi, quae die
Toto haesitabundam dedere me, haud scio
(355) Quid ipsa portendant, meo male suspicor
Gnato. Sed eccam Cacolalia venit obviam
[p. 21]
Et concito properat gradu, iactans manus,
Secumque disputans, vereor omine malo huc
Veniat. Quid est cognata quod celeras gradum? &
(360) Quo tendis iter? an indicatura advolas
Mihi dira & infelicia? ut pueri valent?
Sani ne sunt? Cac. Philotecnium, o Philotecnium,
Prae lassitudine mea & iracundia
Vix hiscere queo, ut ad rogata spondeam.
Phi. (365) Amica chara istuc quid est? Cac. dolor heu dolor
Utrique nostrum. Ph. Heu me miserrimam, est male
Gnatis ut ominor. absque causa haud tristior
Per somnium mihi gnati imago apparuit.
Cac. Non est viro illi humana mens, sed beluae,
(370) Cui liberos commisimus. Ph. quid audiam?
Cac. Rogas? adusque effusionem sanguinis
Lacerata cuticula est. Ph. perij cognata, iam
Pene occidi, factum bene est, quod filium
Meum domi tuae esse iusseris, ne eum
(375) Cogar videre ita visceratum innoxium.
Cac. Longa est mora omnis, tota nanque excandeo.
Iam per deos deasque iuro & omnia
Terrae polique, & inferorum numina,
Quod vindicabo me hoc die hac de iniuria.
(380) Ita unguibus tetricam viri notavero
Frontem, ut minus nihilo exarata appareat,
Quam prolibus clunes. Ph. Ita decet, ita expedit.
[p. 22]
Ostendam & ego convicijs & caedibus
Quae qualis aut quanta adsiem sophistria.
(385) Ridebo lachrymas, si licebit caedere.
Eamus. At quid cernimus? pape, ohe, hui,
Cognata, prodit obvius scholasticis
Cinctus sophista perfidus, flagris quoque
Instructus acribus, timeo mihi quoque.
Cac. (390) Ut tu tremis, duae sumus. Ph. sed mulieres,
Redeamus obsecro, proles tuerier.
Cac. Nescis sacramento obligatas nos? Ph. scio, at
Valeat sacramentum, pavore contremo.
Comminxero cognata me, nisi redeas.
(395) Voltum horreo intuerier, iam heu proximust.
Cac. Maledicta sola si ingero, nihil hinc mali.



ACTUS III. SCAENA IIII.
Trimetri ut praecedentes.
Cacolalia. Aristippus. Philotecnium.

PRodi nefande sophista, prodi sordide
Philosophe, Aristippe impudens, monstrum ferum.
His unguibus malas tuas convulsero.
(400) Prodi. Arist. Quid est mulier? quid adeo saeviter?
Quidnam mali commerui? Cac. An etiam tu id rogas!
An non puduit in filios nostros te ita
Baccharier? Ar. quid factum in illos dic mihi?
[p. 23]
Cac. Nescis? Nescis sceleste, trifurcifer, fera belua?
Arist. (405) Demiror unde te furor tantus habeat.
Dic age quid actum prolibus, rationem ego
Reddam omnium. Cac. Rationem ad haec reddas mihi?
Reddas diabolum latro, qui gnatum meum
Tam immaniter caecideris, sine crimine.
Arist. (410) Sine crimine? Cac. etiam dico prorsum innoxium.
Ar. Quàm innoxius novêre condiscipuli, & haec
Cohors scholastica. Sed sine oro me eloqui
Praesagium infallibile. Vestra amentia
Vestraque solarum fit indulgentia
(415) Perire utrunque per licentiam, & cruci
Tandem execrandae destinatum tradier.
Cac. Non me capio nunc prae furore spiritus.
Demens cerebrum hoc suggerit tibi fulmine,
Tibi furijs, tibi tartaro dignissimo.
(420) Philotecnium cognata nostros liberos
Suspendio praedestinarier? Arist. te contine,
Muliercula ne quid temere, abi, ne plus mali
Tibi concias, abito dum. Phi. hem Cacolalia,
Ne caede neve vellica, res res monet
(425) Plorare mage quàm caedere: Atque utinam mihi
Licuisset in cute propria ipsas perpeti
Plagas, & unicum redimere filium.
O saxeum caput, teneris quod artubus
Tot irrogare valuerat plagas. Arist. Cave
[p. 24]
(430) Gnato & tibi muliercula, ne brevi accidat
Plus calamitatis, cui absque me haud medeamini.
Siste lachrymas misella, siste lachrymas.
Philot. Quàm barbara, impia, dira mens, quae lacrimas
Mihi invidet. Profecto amata pignora
(435) Nondum suis pro natibus osculatus es.
Tibi docendum tradidi gnatum meum,
Non lancinandum. Arist. ego corrigendum acceperam,
Non enecandum. at patibulo abstrahendum. Caco. ut hic
Scelestus usque patibulum! Arist. heu, quid hoc (malum)
(440) Dementiae est? caedat virum me foemina?
Prehendite has & introducite, ut acriter
Diverberentur, quo temere nihil agere
Discant. Phil. Bone magister. Caco. Bone magister. Ari. Bonus
Iam factus est, qui sorduit modo? Sternite.
Ph. (445) Nostro pudori consule magister bone.
Cac. Abire bone praeceptor obsecro, nos sine.
Caverimus amodò. Ar. Valeant merae tricae. Phi. heu
Me, ut turpiter pudefacta sum. Cac. vah philosophe
Imus, reducturae haud tamen tibi filios.
Ph. (450) Eamus, & dato utrique mox peculio
Mercatui applicemus, & valeant scholae.
Cac. Fiat, nam id optimum arbitrata sum, prius
[p. 25]
Quàm tu mihi suggesseris, valeant scholae.



ACTUS III. SCAENA V.

Iambici dimetri acatalectici.
Lorcoballus.   Marlocappus.

PRaedixerám ne ut accidit,
(455) Tum matribus stultissimis,
Tum filijs nequissimis?
Mar. Profecto Lorcobal. probè
Novisti ubique fallere.
Lor. Tace, tace, iacebimus
(460) In hoc latibulo callidi.
Laqueos meos mox incident,
Dum acceperint crumenulam
Et bibere & esse & ludere
Lenonibus cum perditis
(465) Et improbis occeperint.
Tantisper esto pervigil
Dum in hisce castris excubas.
Mar. Noli timere, Lorcobal,
Oppandi ocellos stipite,
(470) Ne mus quidem hinc evaserit,
Aut passer avolaverit.



CHORUS.
Iambici dimetri ut superiores.

[p. 26]
            NIhil est profecto saevius,
            Nihil impudentius, nihil
            Magis improbum muliere mala,
            (475) Si occasionem nacta sit.
                Ignis, mare, fera belua,
            Tria mala sunt, at peior his
            Mulier, sed & nocentior
            (Si conferas) cacodaemone.
Continue

ACTUS IIII. SCAENA I.
Iambici trimetri acatalectici.
Dyscolus. Clopicus.

(480) UT nunc tibi Clopice placeo ensiculo hoc novo
Penuario? Clo. Egregiè ense, tunica, pileo,
Phaleratus es mi Dyscole, at crumenula
Ut sese habet? num turgida est? Dysco. Plena admo- [
p. 27] dum. en,
Centum aureis refarsit hanc matercula.
Clo. (485) Id optimum, iuxta tuam sonat & mea.
Valeat philosophia, valeant scholastici
Ludi, antron hoc valeat, ubi non nisi verbera
Et eiulatus perpetim ingens personant.
Dys. Valeat Aristippus boni omnis aemulus.
(490) Olim meminero quod intulit matri & mihi.
Clo. Haec curiosa sunt. eant curae graves.
Indulgeamus & gulae, & genio, & iocis.
Mercatum abisse nos putent mulierculae:
Nos contra in hanc tabernam eamus, cuticulam
(495) Curemus Cerere, Baccho, & epulis splendidis.
Properemus, en Caupo foreis tenet. Dys. Assequor,
Sed audin’? Clo. hem. Dys. absque Venere semper frigidum est
Solatium. Veneres oportet adsient
Formosulae atque comptulae. Clo. Rectè id quidem
(500) Tu. Eamus, hoc ex ordine parasitico,
Iam quispiam mittendus est, qui accersiat.



ACTUS IIII. SCAENA II.
Senarij iambici ut superiores.
Clopicus.   Dyscolus.   Bromius.

SAlve, Bromi. Dys. Te perduat Bromius. Clo. necet
[p. 28]
Te Iuppiter, quid commerui scelus? Dys. rogas?
Ostentu haberi se putabit hospita,
(505) Quod eum hoc salutas nomine. Clo. hem, convicium
Non est, quod hospitam vocaris, qui hospes est?
Dys. Non sexuis rationem habebam, maxima
Prae animi mei aegritudine. Clo. Ego quid dixeram?
Dys. Bromium vocaveras. Clo. Bromium? Dys. Bromium. Clo. equidem haud
(510) Rationem habebam nominis, prae maximo
Bromij appetitu. Caeterum hic mihi dicier
Bromius videtur, quod vocabulum hoc explicet
Vultus hilarior. Br. ha ha he, bene est, re & nomine
Bromius vocor. Dys. quis tibi sathanum pessimus
(515) Id suggerit? Clo. Non verbulo uno id explicem.
Salve, Bromi. Bro. Salvete, adeste, quid libet?
Clo. Ientarier, num obsonij est aliquantulum?
Bro. Sat est, lavate, sedete, abunde apposuero.
Pinguem anseram, pernas, tomacula, & satis
(520) Bromij optimi, qui saliat è cyatho suo.
Dys. Sed, caupo. Bro. Quidnam factopust’? Dys. curandum erit.
Bro. Curarier quid volt? Dys. duae Veneres uti
Accersiantur. Bro. Quo? Dysc. huc. Bro. eho vos faeminas?
Dys. Bacchus quid est sine Venere? Br. Nihil per Iovem.
(525) Domi meae est, qui rem probe curaverit.
[p. 29]
Dys. Curet probè, nos interim nugabimur.
Dys. Quemnam putemus hospes hic habeat domi,
Qui Veneris atque nostra agat negocia?
Clo. Greges alunt parasiticos huiusmodi,
(530) Lenasque cum lenonibus, per quos suam
Rem stabiliunt, occasio dum postulat.
Nullam aequitatis aut probi rationem habent,
Dummodo suis lucris abunde consulant.
Dys. Quid interest mea tuave qualis hic,
(535) Vel quispiam sit Clopice cauponantium?
Sit hic probus sit improbus domi suae,
Nostrae voluptati probè modo commodet.
Clo. Verum profecto Dyscole. at claudendus est
Sermo, fores crepuere. Nonne (ut dixeram)
(540) Rufum vides lenonem ab aedibus foras
Procedere? Dys. Video. Clo. Is tuis medebitur
Amoribus. Dys. faxit Venus, sequere. Clo. Sequor.



ACTUS IIII. SCAENA III.
Iambici trimetri ut superiores.
Labrax.   Gaulus.

VEnusta duo me Caupo poscit scorta, sed
Magno meo infortunio, haud mihi integrum est
(545) Ea exhibere hoc tempore, ad alium mihi
Migrandum erit. Stat ecce porro Gaulus, is
[p. 30]
Mihi ultro conveniendus est. Aliquantulum
(Si fors volet) lucri ex eo corrasero.
Libet obiter auscultare quid loqui occipit.
Gau. (550) Ob crapulam hesternam levare vix caput
Queo, ita obrutus, ita mersus, ita sepultus. haud
Mirum tamen, qui aes omne meum & edi & bibi.
Reliquum est nihil, discrutior hei miser leno:
Tam quaestus hic muliercularum exiguus est.
Lab. (555) Heus tu. Gau. hem, quid est? & cuia vox prope me sonat?
Lab. Salve sceleste. Gau. Salveam impurissime?
Totum aes voravi, questus est nullus, dolet
Mihi occiput, Labrax, & adversa omnia.
La. Praesidium adest in proximo. Gau. nondum liquet.
(560) Sed perge. Lab. Asotici duo adolescentuli
Scorta expetunt venusta duo, sed commodum
Vel integrum non est mihi: locanda ea tibi
Permisero, si usura mihi responderit.
Gau. Responderit, stipulare honeste, quid dabo?
La. (565) Sex aureos. Gau. Sex per Iovem & Venerem dabo.
Sed ubi exhibebo? Lab. In proximo oenopolio.
Gau. Curabo, tu operire. Lab. sint formosula.
Gau. Erunt, at ubi te reperero? La. hoc loco. Gau. placet.



ACTUS IIII. SCAENA IIII.
Iambici tetrametri quadrati.

[p. 31]

Melancia.   Dromella.   Clopicus.   Dyscolus.

Edete dum, iuvenes; adest obsonium. Curre ocyus
(570) Puella, profer è penario statim sex integros
Similagineos panes, eosque candidos, audin’? Dr. licet.
Clo. Heus tu nigella etiamnum & id curet, magis te candicent,
Melancia appellarier videre tu: nam praedita es
Fuscedine admodum venusta. Dys. Iterum auguraris improbe?
Dromel. (575) Me castor illa nomine & re fuscula est, Melancia
Nam dicitur. nivis instar ecce candidi panes, modo è
Cellario depromitur Bacchus. Valete, vivite.
Dys. Dic, Clopice & istius puellae nomen. An Lacaena sit?
Clop. Si & hic mihi liceat augurarier, Dromellula dicitur.
Drome. (580) Tetigisti acu me Castor, en vinum. valete, vivite.
Clo. Semel Dromella bibas oportet. Dro. scilicet. Clo. quin ebibis?
Dromell. Licet. propino tibi adolescens auguri primario:
Quia brevitate gaudeo. Dys. Gratum est. Dro. valete, vivite.
Dys. Si huiusmodi forent puellae, quas modò ductarier
[p. 32]
(585) Poposcimus, pol respuendae non forent. Clo. Pol non forent.



ACTUS IIII. SCAENA V.
Octonarij quadrati ut superiores
Labrax. Gaulus. Caupo.

PAratan’ omnia quae ad Venerem opus sunt? Gau. Parata. Lab. Eamus hinc
Intro, haud parum est nobis lucri accessurum ab adolescentulis
Doli inscijs, quod vix adhuc ferulae manus subduxerint.
Gau. O utinam id alma Venus faveat, hoc pacto enim mea vulnera
(590) Sanare possiet. Sed ecce spectitat Caupo foras.
Lab. Salve, Bromi, num adhuc vales? Bro. adhuc. Sed ubi nam scorta sunt?
Lab. Vesperi aderunt tam comptulae puellae, ut ipsam Cypridem
Putes. Bro. Ita volueram, ingredimini, & assidete si placet.
Lab. Nobis lubet, placeat modò adolescentibus. Bro. contamini.



ACTUS IIII. SCAENA VI.
Tetrametri ut superiores.
Labrax.   Gaulus.   Dyscolus.   Clopicus.   Melancia.

[p. 33]
(595) IUbet alma Venus salvere vos venusti adolescentuli.
Dys. Praestantius nihil est salute, identidem salvere eos
Volumus, salutem qui imprecantur combibonibus probis.
Accumbite si placet, pari symposio, & argento pari.
Lab. Pol aequa propositio, perplacet, sedemus, at unde vos
(600) Venistis? Dy. indigenae sumus quidem, & animi causa egredi
Lubitum est, & experiri avemus pluria. aeris divites
Sumus, animi nec impotes. Gau. Mage vos trahat fortuna quàm
Negociatio videre licet. Societas sit eadem
Utrisque nostrum, edamus & bibamus, atque homunculos
(605) Bellissimos agamus, haud erit voluptas cuius hic
Non plus satis sit copia. Clopi. ohe, uterque id expetessimus.
Gratissima est vestru\m utriusque societas nobis. Sed est.
Gau. Quin dicis? Clo. ubi sunt quas poposcimus puellae venereae?
Gau. Iamiam hic erunt sub vesperem. Clo. Mea quidem ex sententia.
(610) Ludemus interea moventes taedia. Gau. hercle perplacet.
Profer puella vina, profer tesseras; audistin’? Mel. hem.
[p. 34]
Clo. Heus tu Melancia. tesseras fer ocyus. Mel. concipite eas,
Referte, dum satist’. Dys. Satis? nunquam satist’ amantibus.
Mel. Haud quaquam eidem fercla & aleae quadrant buccae, auferam
(615) Bellaria haec. Clo. tolle ut frui disco queamus liberè. Gau. Ut
Perfundier queamus aethere, discon hunc sistam foris:
Deponite id pro quo velitis ludere. Dis. decem aureis.
Gau. Deponite (inquam) en hîc decem nostri. Dys. en decem nostri quoque.
Gau. Iuppiter adesto & alma Venus. Haec nostra sors est, Senio.
(620) Clo. Haec nostra erit, Quaternio. ludum hunc nepos ego finiam.
Dys. Placet. Gau. Venus iuvet, ecce senio, mea est pecunia.
Clo. Secundo idem fiat, duplum deponimus. Gau. fiat ut & hic
Iactus beatus sit, iuvet Venus. Ecce denuo senio.
Clo. Mea denuo est quaternio. Gau. Si fors volet nos vincimus.
(625) Bis unio. Cl. Bis binio. Gau. Bis Ternio, ecce Senio.
Nos vincimus, nostrum est peculium. Clopi. triplum deponimus.
Ga. Esto, mea sors quaternio. Cl. mea senio, foeliciter.
[p. 35]
Ga. Foeliciter semper cadunt tali Iovis, Quaternio est,
Mea sors, mea est pecunia. Dys. tua pestilentia improbe &
(630) Impure leno. Age decuplum deponimus. Ga. deponite.
Dysco. Vestes & addimus, ego lusero. Iuvet Mercurius, aut
Maledictus ille, cuius auspicio sinistra singula.
Sors nostra senio. Gau. En. Dys. Tua impudice ternio est. Gau. Ita est.
Dys. Foeliciter, cecidêre prospere, mea est. Gau. Mentire tu
(635) Quidem triverbero, ut dij te omnes superne concrement.
Num Ternio & Quaternio senarium tibi collocant?
Dys. Hanc vendicavero mihi, aut putridis tuis ex carnibus
Concidero frustatim, & avibus partiar. ad arma Clopice.
Lab. Si caede agendum, nos viri sumus etiam: Gaule age virum,
(640) Ignavi & imbecilles adeste, state, turpis est fuga.
Clopi. Vestram fidem. perimus. O dij, nudi foras propellimur.
Heu Dyscole infoelicitati extremae adacti iam sumus.
Decus perijt, aes perditum, spoliata vestis. Sed quid est?
Praeter rapinam nil relictum. si placet, furto aut necem
[p. 36]
(645) Celerem aut beatitudinem nobis paremus plusculam.
Dysc. Placet utique, eamus quo rapit fortuna; nam quibus in bonis
Idem fuit, par est quoque fore idem in malis consortium.
Gau. Iam nos adepti sat lucri, litemus almae Cypridi, &
Rhamnusiae, quae pessimum mihi vortit in statum optimum.
Lab. (650) Litemus, illi si velint studento furtis pessimis.



ACTUS IIII. SCAENA VII.
Iambici tetrametri catalectici, aut septenarij.
Villanus.   Clopicus.   Dyscolus.

NUm tempus est surgendi, & ad forum? ast adhuc paulisper.
Clo. Villanus ille Dyscole est ignobilis vecórsque,
Cui ratio parva inerit iniquitatis irrogatae,
Lassus sub alno sarcina abiecta iacet sopitus.
(655) Quid factopust’? Dys. Spoliandus est hac sarcina, aut paratum
Sibi sentiet malum. Clo. viden’? Dy. quid volt videri? dice.
Clo. Dormire rusticum viden’? Dys. videor videre; stertit.
Profecto. Clo. nostra est sarcina, pedepressim at accedendum.
Adesto fors fortuna, adesto Mercuri omnis
[p. 37]
(660) Furti & latrocinij pater. Circunspicito ne quisquam
Nos obruat, circunspice. Dys. Nullust’ adi silenter.
Putásne, tollet inscio viro? pol abstulit, nec
Vir ipsus experrectus est. Cl. Sors optima est, beabit
Nos usque. Nam centum aureos telam hanc valere arbitror.
(665) Abeamus hinc quantocyus. Villa. Profundius quam tutum est
Hic stertui, heu sublata tela est, heus ohe, quò vos tandem
Proripitis, aut quo curritis? state ilico, vos quaero.
Dysc. Cave sis reclamites. Villa. reclamitemne vos, nebulones
Furesque, qui totam mihi abstulistis istam telam?
Dys. (670) Nos telam inepte, nos telam tuam? Vill. meam vos telam.
Dys. Ne dixis inquam. Vill. reddite. Dysc. Ita quaerentibus telam ... (Vil. heu me.)
Reddimus. abi, alioqui ensibus concidimus te. obmuti.
Revertere in viam tuam. Abijt ille, nos petamus
Bromium hospitem nostrum, erimus accepti adferentes praedam.
Vill. (675) Quid agam miser, nisi praeses hanc restituat invocatus?
Hunc optimum est accedere, & rei ordinem explicare.



ACTUS IIII. SCAENA VIII.
Iambici trimetri acatalectici.

[p. 38]

Dyscolus.   Clopicus.   Bromius.

SAlveto Caupo Bro. Gratus est vester mihi
Reditus, onusti adestis. Clo. Fors fortuna adest:
Bene cessit hic mercatus & foeliciter.
Br. (680) Liquido videtur, ingredimini, iam opipare &
Suave coenaturi. Clo. Ita volumus. Bro. Sequor,
Per Herculem hanc telam alicui imbelli viro
Nunc abstulere vi dolove pessimo.
Tandem per hos (si praeses id resciverit)
(685) Traducar in malam crucem: sequar tamen,
Clausisque foribus libere bacchabimur.
Quod si resciscat Praeses, ipsi viderint.
In me puto nil deprendet noxiae,



ACTUS IIII. SCAENA IX.
Senarij ut superiores.
Lorarij duo. Bromius. Dyscolus. Clopicus. Villanus.

NEc ipse Caupo innoxius, quia conscium
(690) Se criminis testatur ultro, ut auribus
Audivimus nostris, & obdit se ostio.
Sequamur & pulsemus impigri & acriter.
Caupo Bromi Caupo. Bro. hem, quid importunus es?
Quis es? Lo. Aperi ostium. Bro. licet. Lo. quos hospites
(695) Habes? Bro. duos iuvenes. Lor. probos an improbos
Rogo. Brom. Improbos haud comperi. Lora. sistite gradum,
[p. 39]
Nequissimi, nobiscum eundum ad praesidem.
Dys. Quamobrem? Lor. haud modo fandi locus. Dys. non ibimus,
Gladio magis decernimus. Lora. simus viri.
Clo. (700) Cruente lictor me enecas, nos dedimus.
Lorar. Huc, huc manus post terga in has manicas. Clo. eheu.
Lor. Concedite huc. Causam tuam vide, Bromi,
Exactius iam examinandam iudici.
Tu rem tuam, Villane, cape. Vill. habeo gratiam.



ACTUS IIII. SCAENA X.
Iambici dimetri acatalectici.
Lorcoballus.   Marlocappus.

(705) NUm argutulè haec instruxeram?
Mar. Doctissimè quidem acta res.
Lor. Consilio & artibus meis
Abiere laevo tramite
Per compita, atque devia.
(710) Post tesseras & aleas,
Sublato & aere & vestibus,
Fures modo deprensi eunt.
Segniter an exsecutus est
Id Lorcoballus Marlocap.?
Mar. (715) Haud segniter quidem, proin
Res nostra Diti accepta erit.
[p. 40]
Lor. Spectemus hinc sagaciter,
Cum addicti erunt suspendio,
Ne spiritus sursum evolent.
(720) Mar. Pro natibus id curandum erit.
Lor. Brutissimus tu daemonum es.
Te alio docebo tempore,
Quod res modo alia postulet.



CHORUS.
Iambici dimetri ut superiores.

            UT omnibus sic maxime
            (725) Iuvenibus aurum est omnium
            Lernae malorum, quo semel
            In vicia praecipites ruunt.

                Unde lachrymae, caedes, furor,
            Adulteria, scortatio,
[p. 41]
            (730) Furtum, dolus, periurium,
            Nisi abusibus pecuniae?
Continue

ACTUS V. SCAENA I.
Iambici trimetri acatalectici.
Philotecnium. Cacolalia. Pompus.

COrdis mei aestus me movent invisere
Cacolaliam, ut congratulari liberis
Nostris queamus libere, qui cum in scholis
(735) Pueri forent, repente facti sunt viri.
Heus Cacolalia, veni foras. Cac. Veniam lubens
Pom. Move, move celeres pedes, ô Pompe: nam
Res ipsa monet. Has literas binas mihi
Iussere duo iuvenculi ob sua scelera
(740) Iam internecandi, mox suis dare matribus.
Nam si fuat dilatio, actum est de gula
Illorum & anima. Cac. quidnam habes quod indices?
Phi. Consuluimus pulchre utraque nostris liberis.
Cac. Pulcherrimè, sed praetereat hic nuncius.
Phi. (745) Nil oberit hic sermonibus nostris, eat.
Cac. Ne forte nos petat, sinamus paululum.
Pom. Quas hic duas mulierculas prope intuor
Confabulantes, sunt eae, quas quaerito.
Nam garriunt stulte suis de liberis
(750) Stultissime, sane cucurri prospere.
Has alloquar. Phi. cognata nos petit. Cac. sile.
[
p. 42]
Pom. Salvere plusquam iam potestis vos velim
Matronae honestae. Phi. atat, heu, quid ominis hoc feret?
Caco. Nihil hic mali imprecatur, heus cave trepides.
Pom. (755) Has literas duo filij vestri mihi
Dedere, vobis ut darem sine remora.
Ne quaeso consternamini. Phi. heu Cacolalia,
Heu filius captust’ meus. Cac. Quin & meus
Clopicus nefandae destinatus est neci.
Phi. (760) Me sustine Cacolalia, interij, occidi.
Supreme Iuppiter opitulare miserrimis.
Pom. Querulationibus haud opus. curate dum
Cito ferre suppetias, periculum in mora est.
Phi. Deest spiritus, deest animus, ô Cacolalia.
(765) Reminiscor heu sero quod Aristippus mihi
Praesagio praedixerat verissimo.
Cac. Sero sapimus miserrimae. Pom. haec missa facite.
Curate, quo redimi queant. Caco. quid facto opust’.
Pom. Scholastici fuêre? Cac. dudum & hactenus
(770) Ferulam didascali subiêre. Pom. Solus hic
(Si qua est ferenda) opem feret. Properate ad hunc.
Valete. Nam me adesse oportet praesidi.



ACTUS V. SCAENA II.
Iambici tetrametri quadrati.
Philotecnium.   Cacolalia.   Aristippus. Puer.

O Quis Deus terrae polive propicium hunc nobis dabit
[p. 43]
Virum Cacolalia? Caco. male merita sum de eo, tu adito eum.
Phi. (775) Ego sola neutiquam ausim. Caco. Eamus igitur atque supplices
Oremus optimum virum, quò iniuriae immemor, ferat
Patrocinium, miserebitur fors nostri & auxiliabitur.
En ipsus obviust’. Ph. Vir optime, quem quidem indignae sumus
Precarier, miserere nobis destitutis undique
(780) Hominum deumque refugio. Arist. Hei resurgite, & Deum optimum
Ter maximumque solum adorate, ecquid est, quod vult dari?
Phi. O doctor optime, liberi nostri atque discipuli tui heu,
Ob furta capti sunt, necique improperiose traditi.
Arist. Hoc mulier est quod dixeram certissimo dudum omine.
Phi. (785) Heu credidi sero. Arist. Quid ergo vultis ut faciam: inquite.
Caco. Pietate flectere quaesumus. Nostris malis mala meruimus.
Dementiam nostram tua sophia vincat, atque filios
Nostros receptos libera, nam si velis, virga id potes.
Arist. Quo iure dic mulier, cùm uterque manum meae subduxerint
[p. 44]
(790) Ferulae? Phil. per hoc caput obsecro concede, quia nunc imminet
Stata hora crudelis necis, timeo mora sit discrimini.
Arist. Tametsi haud meremini, ibo vobiscum, atque oves (veluti meas)
Quaeram vagabundas. Philosophia docet omnia haec mala
Pietate vincere. Date virgulam. Pu. Hem. Aristip. praeite ego subsequar.
Phi. (795) Ad hanc viri clementiam meus revixit spiritus
Cacolalia. Cac. ô utinam adsit, heu nostros video producier.
Phi. Iam deficit animus, labascunt omnia artua, nullus est
Sensus. utinam adsit, heu morarier & sedere cogimur.



ACTUS V. SCAENA III.
Tetrametri catalectici vel septenarij.
Lorarij II. Captivi II. Iudex.

IUdex tremende obnoxios furto hos duos malignos
(800) Adducimus, ut sententia mortis in eos prolata
Qua iudicati sunt, neci tradantur extimae atque
Haec civitas nostra expietur sceleribus pravorum.
Iud. Quò haec civitas, pagique, & omnis regio liberetur
Calumnijs, furtisque flagitijsque sceleratorum, &
[p. 45]
(805) Ut agricolae sudore partis libere uti possint
Noctesque tranquillas agere, iustum & pium arbitramur
In parvulum animadvortere improbum gregem, nedum per
Ignaviam nostram sit impunita iniquitas, mox
Silvescat omne per licentiam malum. Hac de causa
(810) Hos impios & facinorosos, quos Deus donavit
Frustra tot amplis corporis animique dotibus, mortis
Sententia damnamus & crucis ultimo plectendos
Pronuntiamus supplicio. Lor. Paremus. Iud. Exsequuntor.
Clangat tuba. Lor. Heus uterque se commendet omnipotenti.



ACTUS V. SCAENA IIII.
Iambici dimetri.
Lorcoballus. Marlocappus.

(815) HEus Marlocap. Mar. Hem Lorcobal.
Lor. Audin’ sonum illum buccinae?
Mar. Audio, quid is sibi vult sonus?
Num se parant venatui?
Lor. Ha ha barde, stupide, O morio,
(820) Utriusque ad exequias parant.
Sese omnium celeberrimas,
Praeterea & in laqueum auceps
Nostrum implicabunt turdulos.
Nunc strenuum satana age.
[p. 46]
(825) Cave animae ad aethera transvolent.
Alvi obside tu valvulas.
Viam ipse servem gutturis.
Mar. Evaserit mihi neutiquam,
Circumspice exitus tuos.
(830) Hebitudinis me Lorcobal
Coarguit frequentius,
Veruntamen victoria
Mihi cesserit vel hoc die:
Nam qui laqueo dum stringitur
(835) Gula, transitum menti paret?
Plutonis ingluviem avidam
Ego solus exsaturavero.
Tuba intonat secundo, adest
Triumphus & spectaculum.



ACTUS V. SCAENA V.
Anapaestici dimetri acatalectici.
Dyscolus. Clopicus. Lorarij duo.

(840) TUba terribilis sonuit nunc. Heu
Miseros fures, miseram sortem.
O fata inamata, ô horrida mors.
Maledictum sit furtum, quod in hunc
Me duxit amarorem. O socij
(845) Comitesque valete. Valeto Pater
[p. 47]
Materque, valete sorores. Heu
Rediturus nunquam nunc abeo.
Clo. Concedite clericuli & pueri
Et adeste omnis iuvenum coetus,
(850) Concurrite ad haec spectacula, & in his
Compescite lascivos animi
Mores. Parete parentibus, ac
Senioribus atque magistris, ne
Et in haec pariter fata cadatis.
(855) Luxus, lusus quoque, & ebrietas,
Sed & impunita rebellio nos
Adigunt laqueos adiguntque cruci.
Curate, caveteque, ne similis
Vos poena praeoccupet incautos.
Lor. (860) Satis est querelatum & contionatum.
Ad cunctipotentem vertite vel
Nunc mentem, animas quo suscipiat.
Dys. Aliter quia non fieri poterit,
Deus, accipe quaeso animas nostras.
Clo. (865) Sed quem video huc sic properantem,
Sinite adveniat, si forte mihi
Aliqua est speranda salus, sinite.
Lor. Sinimus, neque enim cupimus vestrae
Obstare saluti, si qua fuat.



ACTUS V. SCAENA VI.

[p. 48]

Trochaici trimetri catalectici.
Matres 2. Aristippus. Iudex. Captivi 2.

(870) TAndem adest diu expetitus vir pius,
Per quem erit speranda iam nobis salus:
Te obsecramus adiuva. Ari. Silete vos
Ne cruci Iudex profane adducier
Coge, sub sceptris meis qui militant.
Iud. (875) Quisnam es inique qui precari non modo
Abnuis, sed & imperare niteris?
Arist. Sum inquam Aristippus philosophiae artibus
Parvulos iuvenesque vestros qui instruo.
Sunt mei hi discipuli, & abs te corrigi
(880) Non decet philosophiae artibus deditos.
Sub mea ferula & flagris qui militant,
Haud cruce aut laqueo tuo plectendi erant.
Hac reos virga receptos libero.
Privilegijs scholae ne deroga.
Iud. (885) Si in tuis castris iuvenculi militant,
Tolle eos ut* corrigas, iuri meo
Cessero. Verum cavento, denuo
Ne manus meas facinorosi incidant.
Arist. Heus adeste, sequimini, ut scholastico
(890) More corrigamini. Confidite.



ACTUS V. SCAENA VII.

[p. 49]

Dimetri acatalectici.
Lorcoballus.   Marlocappus.

PRoh Marlocappe Marlocap.
Pròh superùm & inferûm fidem
Perij, ego me discerpsero.
Operam meam omnem perdidi.
(895) Si praestitisses te vafrum,
Istae ferae pulposulae
Non excidissent cassibus.
Mar. Quid implicas me innoxium?
Solus nam Aristippus reust’,
(900) Contorque in istunc ungulas,
Qui contra phas hos abstulit.
Lor. In te nephande primitus
Ulciscar omnem iniuriam:
Propter tuam nam ignaviam,
(905) Orci manent nos vincula,
Et verbera, & picis igneae
Commista sulphure pocula.
Experiar in te hanc fuscinam,
Demens, rudis brutissime, has
(910) Te propter aerumnas fero.
Mar. Heu heu miser daemon, quod haud
Commiseram infoelix luo.
Lor. Fugiamus hinc, tuba intonat,
[p. 50]
Frendens citat nos Lucifer.



ACTUS V. SCAENA VIII.
Iambici trimetri catalectici.
Captivi duo. Matres duae. Aristippus.

(915) O Iuppiter supreme servastin’ nos?
In somnio haec audimus an re vera
Num liberi sumus, an adhuc morimur?
Ex ipsius lethi videmur fauce
Erepti, & aura vescier vitali.
(920) Cuiusputas age gratia redempti?
Matr. O gnati Aristippus magister vester
Fuit unicum vobis refugium, & hic vos
Authoritate praeditus servavit.
Acceptam huic soli feratis oportet
(925) Vestram salutem, spiritus dum hos artus
Vegetarit. Capt. Euge, ô doctor, ô praeceptor,
O cuius optima consilia procaces
Praesumpsimus ridere & aspernari,
Nunc paenitentes suscipe, & condona
(930) Quae in te prius commisimus delicta.
Cerne poplites flexos, manus complosas.
Lapsum probrosum corrige & castiga,
Recipe faciles quos passus es rebelles.
Arist. Remitto quod commissum erat delictum
[p. 51]
(935) In me; remitto iniurias probrumque
Capitale virgis expiari debet.
Sequiminor. Capt. actutum sequimur uterque
Plus dediti ad plagas, quàm ad impietatem
Umquàm fuimus in hunc diem proclives.
(940) Valete matres, mox domi videndae.
Matr. Valete filij, domum advolamus,
Vos cum didascalo optime excepturae.
Quemque obsecrabitis, ut sua pro summa
Velit modestia adesse vespertino &
(945) Pithagorico convivio nobiscum.
Ne amabo negligatis haec correcti.
Capt. Qui negligamus haec? Valete matres.



ACTUS V. SCAENA IX.
Trimetri catalectici, ut superiores.
Philotecnium.   Cacolalia.

NUnc ô Cacolalia dat mihi intellectum
Vexatio, nunc displicet tam laxa
(950) Gnati educatio, sero sapimus omnes,
Dij boni vestram fidem, quis unquàm
Adesse rebus adeo desperatis
Spem crederet? Cacola. Philotecnium quod honesti &
Boni viri consilia sprevimus, non
[p. 52]
(955) Potuit fore impunitum. At intus
Dicam, quam gratiam beneficio referemus
Rerum omnium iusto gubernatori
Deo agamus ante gratias. Ploremus
Ea quae hactenus commisimus. Phi. Bene suades
(960) Templum petamus primulum, quo agamus
Haec commode, dein liberos visurae,
Quos orci ab ipsis faucibus praereptos
Recepimus. Cac. Recte mones, eamus,
Coenamque post didascalo, vicinis,
(965) Amiculisque proximis paremus.



ACTUS V. SCAENA X.
Trimetri catalectici.
Didascalus.   Dyscolus.   Clopicus.

CAesos flagellis filij mei acribus
(Ut dignum erat) poenae necis, cui obnoxij
Fueratis, ambos eximo. Verum amodo
Cavebitis ne quid simile patretis. hoc
(970) Certo scientes, quod, tametsi verbulo
Nutuve potuero, amodo non eruam.
Neque enim deceret nostri honorem nominis,
Ludumve nostrum, pestilentes quoslibet
Fovere, praetextuque virgae admittere.
(975) Dys. Hos quam diu gubernat artus spiritus,
[p. 53]
Nil contra honestatem (quod ad me pertinet)
Contrave leges publicas commisero.
Nec contumacem senties, dum sub tuis
Castris, magister care, militavero.
(980) Modo hanc mihi caeso remitte noxiam.
Clo. Dum luce in hac morabor, & oculis meis
Coelum intuar, prorsus nihil patravero,
Oculos quod offendat tuos, Didascale,
Si modo mihi caeso hanc remittas noxiam.
(985) Ingratitudinis amodo haud nos argues.
Did. Remitto quae commissa dudum plangitis.
Nec propter haec delicta me experiemini
Amariorem, quàm fuissem innoxijs.
Date operam, ut id quod filij promittitis,
(990) Praestetis opere sedulo. Dys. Praestabimus.
Didasca. Hunc animum & has promissiones supplices
Mox pariter exhibebitis parentibus,
Ut quos dolore affecit ante licentia,
Nunc recreet condigna poenitentia.
Clo. (995) Praeceptor exhibebimus. Sed obsecro, ut
Nobiscum eas ad vesperum convivium, id
Quod utriusque te parens efflagitat
Obnoxius. Did. non est necesse, filij.
Dys. Et nos magister obsecramus adsies.
Did. (1000) Adero; praeite, & matribus procul obvijs
[p. 54]
Procidite sponte supplices. Dys. facessimus.
Sed, obsecro sequare nos. Did. Ite, assequar.



ACTUS V. SCAENA XI.
Trimetri ut praecedentes.
Philotecnium.   Cacolalia.

NUnc singulis recte paratis tempus est
(Ut statuimus) Didascalum primum omnium
(1005) Accersere, atque liberos (ne forte sint
Nimio pudore pavidi) in aedes proprias
Reducere, & reliquae familiae iungere.
Cac. Quin ipsa id optimum fore arbitrata sum,
Verum cave cognata, ne quid sentiat
(1010) Remissius praeceptor erga liberos
Nos exhibere denuo, ne per meam
Vel per tuam indulgentiam tantis viri
Beneficijs videamur ingratissimae.
Ph. Huiusmodi nil suspicare Cacolalia:
(1015) Nam mollis ille quondam animus adeo mihi
Induruit, post liberorum facinora &
Horrida necis pericula, ut malim eos
Ter acribus virgis videre saucios,
Ubi meruerint, quam admittere semel ad osculum.
Caco. (1020) Iam sapis, & utinam laeva non mens antea
[p. 55]
Fuisset utriusque nostrum, & in hoc probrum
Non incidissemus. Sed eccos liberos
Se post flagella vestientes denuo.
Ph. Miseret me eorum fateor, at praestat flagris
(1025) Livere caesos acribus, quam pensiles
Sese & suos afficere probro iugiter.
Cac. Praestat profecto maxime. sistamus hic.



ACTUS V. SCAENA XII.
Trimetri ut praecedentes.
Clopicus.   Dyscolus.   Philotecnium.   Cacolalia.

O Quàm pudet matri meae mi Dyscole
Sic conspicari saucium. Dys. Me quoque pudet.
(1030) At pudeat eius criminis multo magis,
Quod reddidisset utrumque longam literam,
Si non gulae laqueum abstulisset vir pius.
Iam a matribus veniam impetremus supplices.
Clo. Et hoc & illud admones iure optimo,
(1035) Precemur. Dys. obsecro mater hanc mihi noxiam
Furti remitte & insolentiae, quibus
Dolore te affeci & pudore maximo.
Ph. Condono, quicquid hactenus deliqueris,
Si moribus posthac probis te videro.
[p. 56]
Dys. (1040) Me spondeo probis futurum moribus,
Nec quod tibi displiceat acturum amodo.
Clo. Similique mater ipse poenitudine
Ductus, tibi probitatem in aevum spondeo.
Obsecro remitte noxiam. Cac. remisero,
(1045) Verbis tuis si acta corresponderint.
Surgite, nam adest Didascalus, qui & unicus
Vestrae salutis auctor & salvator est.
Hunc supplices veniam (ut decet) rogabitis.
Phi. Quid ni rogent gravissime offensum? Dysc. Id quidem
(1050) Iam supplices perfecimus, virum quoque
Vix annuentem ad vesperum convivium
(Ut utrique iusseratis) invitavimus.
Phi. Fecistis istuc optime. Secedite. Clo. hem.



ACTUS V. SCAENA XIII.
Trimetri ut superiores.
Philotecnium.   Cacolalia.   Didascalus.   Liberi.

SAlve magister, expectatus advenis.
Caco. (1055) Salve magister. Didas. Identidem salvete vos.
Ut exhibent se liberi? Phi. Probè ac piè.
Et (uti videbas) supplices ignoscier
[p. 57]
Sibi postulant. Did. Ignoscite, ipse comprecor.
Neque fas enim post flagra amaritudinem
(1060) Irae aut proterviae inesse vestro pectori.
Ignoscite itaque. Cac. Ignoscimus quamquam aegrius.
Phi. Ignoscimus magister, at scio, scio, scio,
Quantum doloris & pudoris intulit
Mens mihi. Did. sile, amodo sibi caverint.
(1065) Reddent enim illos cautiores proxima haec
Discrimina. Cac. cavebunt quidem si sapuerint.
Did. Heus vos, adeste. Libe. hem. Didas. quidnam ad haec promittitis?
Dys. Promisimusque & denuo promittimus
Nos fore probos & integros. Clo. promittimus.
Did. (1070) Remitte oro. Phil. Remittimus. Cacol. Remittimus.
Tuque obsecro nobis remitte quod improbè
Commisimus. Phi. Te idem magister obsecro.
Et hactenus desyderatus sobriae
(Te quaeso) adesse non graveris coenulae, ut
(1075) Hodie viris foras profectis vesperi
Nobis sies & liberis solatio.
Didasc. Remitto facile, & alterum est gratissimum, id
Quod & hi rogarunt me ambo vestro nomine.
Cac. Id iusseramus integris affectibus.
(1080) Praecede nos. Did. Praeite vos, ego subsequar.
[p. 58]
Tirunculi in laudem dei ora solvite.
Dein sequimini. Dysc. Haud gravatim solvimus.



ACTUS V. SCAENA XIIII.
Hymnus Sapphicus.
Uterque, Dyscolus. Clopicus.

LAudibus largam celebremus erga
Nos dei nostri bonitatem, ab omni
(1085) Qui reluctantes rapuit periclo
                                    Mortis acerbae.
Dys. Laude te Patrem evehimus benignum,
Qui per ardores crepitantis ignis,
[p. 59]
Perque aquae raptos gelidae pavores
                                    (1090) Ultro reducis.
Clo. Laude te celsum medicum levamus,
Qui incutis plagam & subito mederis.
Ducis ardentem ad phlegetontis undam
                                    Atque reducis.
Dys. (1095) Laude te summum evehimus patronum,
Qui leonina rabie repressam*
Eruis mentem è baratro ferino
                                    Daemonis atri.
Clo. Laude te Patrem veneramur orbis,
(1100) Qui tuum gnatum nece terminari
Iusseras, quo nos repararet almo
                                    Pneumate vitae.



Grex per Epilogum.
Trimetri acatalectici.

PUdica vobis acta spectatoribus
Haec fabula est. qua non modo spectantium
(1105) Mens casta nullis impudicis gestibus
Infecta sordeat, sed & paradigmate
Lepido erudita cauta sit. Matres proin
Cavete, ne vestram per indulgentiam
Vestri insolescant liberi ob licentiam.
[p. 60]
(1110) Caveat puer quoque, ne insolenter obstrepat
Didascalis, sed institutis integris
Et moribus probis det operam sedulo.
Ne ignavia ac luxu in necis laqueum irruat,
Unde eripier in sempiternum haud possiet.
(1115) Si vultis, & si placuimus, iam plaudite.

Finis Rebellium:
Continue

Tekstkritiek:

p. 2 Lorcoballus er staat: Lorcaballus
vs. 214 hebes, er staat: habes,
vs. 886 ut er staat: &
vs. 1096 repressam er staat: repressa