Georgius Macropedius (Joris van Lancvelt): Iesus Scholasticus. Utrecht, 1556.
Uitgegeven naar de tekst van 1556, op basis van de uitgave op de cd bij Georgius Macropedius, 1487-1558 leven en werken van een Brabantse humanist (Tilburg 2005) door Henk Giebels en Frans Slits.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton061900Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk. De lopende toneeltekst, in het origineel cursief gedrukt, hebben wij in romein gezet.
Continue
[
fol. A1r]

    IESUS    ☙
SCHOLASTICUS
Georgij Macropedij.
☞ . ·. ☜

[Vignet: Superantur ingenio vires]

¶ ULTRAIECTI.
¶ Harmannus Borculous excudebat.
Anno 1556.



[fol. A1v]

❧  REVERENDO D. NI
COLAO A NOVA TERRA EPISCOPI
Hebronensi, & Suffraganeo Traiectensi,
Georgius Macropedius S. D. P.

PRo singulari qua me semper complexus es Reverende Domine, tua benevolentia, non habeo quod tibi rependam, praeter exiguum hoc literarium munusculum (nempe Iesum scholasticum) quod tibi nonnihil placere consideravi. Hoc itaque tibi liberius (quamquam non sine rubore) quàm alij cuivis nuncupare ausus fui. Novisti siquidem naturam meam pusillanimem, & plus satis verecundam. Accipe igitur Reverende praesul hoc quantulumcumqe munusculum, quod verecundus offero, & boni consule.
Vale in Christo Iesu omnium nostrum quantumvis puero salvatore & redemptore.
Traiecti anno 1556.



[fol. A2r]

¶ PROLOGUS.

AUdite me puelli & adolescentuli,
Quotquot theatro nostro adestis comico,
Advertite (inquam) & mentem & aures paululum,
Ut audiatis pauculos logos meos,
(5) Quos omnium vestrum in salutem & commodum
Iam proloquar. Silete & animadvertite.
Pater supernus filium Deus deum
Demisit exulantem in hoc ergastulum,
Ut recuperaret perditum genus hominum,
(10) Primo quod in parente Adamo perierat.
Hic carne sumpta ex illabata virgine,
Nostri absque scelere factus est simillimus.
Qui moribus seorsum ab incunabulis
Pijs probisque docuit id, quod postmodum
(15) Sermonibus docturus erat in publico.
Puerilibus itaque vos Iesu moribus
(Scholasticos praesertim & omnes parvulos)
Primis ab annis imbui ex animo volens,
Vobis Iesum nunc scholasticum offero,
(20) Qui neutiquam virum potentem in opere & in
Sermone vobis obtulissem comicos.
Id quod quidem me iudice foret indecens.
Non omnia siquidem apta sunt comoediae
Rerum argumenta. Gravia enim tragaediae
[fol. A2v]
(25) Mage congruunt, & maxime si heroicae
Personae erunt, tristemque habebunt exitum.
State itaque vos pueri, ut puellum Iesuah
Cum matre virgine videatis progredi.
State (inquam) & omnibus quietis fabulis
(30) Spectate si qua imitatione digna sint,
In matre virginea aut puello Iesuah.



¶ Dramatis personae.

Prologus cum         Nathanael
    Epilogo.Abibas
IesuahIustus
MariaSaul
ElizabethGamaliel
IoannesNicodemus
ZachariasNabal
IosephusPontifex
StephanusPaedisca.
Gabriel[Philippus]
Continue
[
fol. A3r]

¶ Actus primi. Scena prima.
Versus Iambici trimetri.*
Maria.   Iesuah.

LAssata sum puer oppido ex laboribus
Itineris huius, nec minus tu (ut suspicor)
Quod adhuc es admodum puer, nec adhuc satis
(35) Solidata sunt vestigia. Ies. Ita se res habet,
Sed amplius condoleo lassitudini
Tuae, meis quàm incommodis matercula, (heu)
Sedeamus igitur hac sub arbore, & patrem
Moremur, itidem lassum (ut autumo) suis
(40) Qui me subinde baiulavit in humeris.
Mar. Patrem tuum morabimur mi gnate in hoc
Loco, ut quiescamus aliquantulum sub his
Ramis virentibus, quoad pater pius
Adveniat, ut Deum patrem tuum & omnium
(45) Nostrum invocemus, ac litemus victimam.
Ies. Me mater offer victimam, me victimam
Pater salutarem dedit litantibus.
Per me patrem reddent sibi propicium, ad haec
Tandem ipse victimam offeram me pro omnibus.
Mar. (50) Quid est quod inquis gnate mi? Num tradues
Te olim necandum ut victimam? Ies. Velut oviculam
Ducent ad aram innoxiam. Prorsus semel
Ne pereat omne hominum genus. Placanda sic
[fol. A3v]
Ira est patris, propter scelus qui iratus est
(55) Generi omnium mortalium. Mar. Heu me gnate mi
(Ut video) nondum omnes machaerae quas mihi
Simeon senex praedixerat, animam meam
Secuere. Ies. Non omnes utique mater mea,
Sed pluria his sufferre oportet te atque me. Mar. Heu.
Ies. (60) Ne lachrima matercula, en pater meus
Nunc advenit cum Zacharia atque familia,
Qui erunt tibi solatio. Ne lachrima.
Mar. Surgamus itaque, nam petit me Elizabeth
Cum tibi cognato puerulo & prodromo tuo,
(65) Ut suspicor. Ies. Ne suspicare, ita res se habet.
Nam is est puer qui haud editus me haud editum
In gaudio cognovit, & vaticinio
Patris mihi praecursor indicatus est.
Iam terge ocellos, nam propinquat Elizabeth.



¶ Scena secunda.
Maria.   Elizabeth.   Iesus.   Ioannes.

(70) COgnata salve plurimum in sancto osculo.
Quam gaudeo in Deo salutari meo
Quod post tot annos denuo videre te
Merui tuo cum filio & puero meo.
Eli. O virgo mater inclyta domini mei,
(75) Non creduas quanto aniculam hanc me gaudio
Perfuderis, nec creduas quanta hic puer
[fol. A4r]
Nunc gestiet laetitia, ubi dominum suum
Coram videbit, qui in utero exiluit meo
Nondum editus, prae gaudio praesentiae.
(80) Accede matrem gnate mi domini tui, &
Coram aspice tibi coaevum Iesuah,
Propter quem in utero gestiebas gaudio.
Mar. Adcede Iesu prodromi matrem tui,
Deinde loquere prodromo coaevulo.
Ies. (85) Cognata salve Elizabeth. Eli. Salve puer
Dulcissime & ter maxime. Huc adsis puer.
Io. Mater mea adsum. Eli. Non Iesuah tibi
Coaevulum & nepotulum nosti? Io. Probe, hem,
Mi domine Iesu unde hoc mihi ut me servulum
(90) Tuum inutilem digneris invisere prior?
Duodecimus nunc annus est, quod primulum
Te matris in utero meae nondum editus
Nondum editum prae gaudio exiliens puer
Agnoveram, & prae gaudio nunc maximo
(95) Illachrimor. Ie. Te lachrimante non queo
Quin lachrimem dilecte Ioannes Deo.
Te amplector & deosculor dilecte mi.
Eli. En quanta vis amoris his in parvulis.
Quis dubitet has per lachrimas quin alteri
(100) Vitam suam alter ultroneus impenderit,
Si iam sibi vim tanti amoris exhibent?
[fol. A4v]
Mar. Heu lachrimas mihi quoque cient hae lachrimae.
Eli. Materna mens gnatum videns lachrimarier,
Qui contineat a lachrimis? Mar. Hae lachrimae
(105) Praesagiunt diras mihi neptis mea,
Pauloque post (heu me) futuras lachrimas.
Quas inde ab annis duodecim praedixerat
Mihi Simeon per spiritum propheticum. Heu.
Eli. Domini mei mater tuas siste lachrimas.
(110) En tuus Ioseph regia Davidis ex
Stirpe editus, iam properat huc cum Zacharia
Viro meo. Iam siste lachrimas tuas.
Pueri advolant fletu remisso patribus.
Nos (si placet) viris eamus obviam.
Mar. (115) Eamus, & templum Dei ingressi simul
Dominum invocemus, & offeramus munera,
Quae in lege quondam scripta sunt per Moysen.
Ut absolutis singulis negotijs,
Montana vos, nos Nasareth, queamus hinc
(120) Et expediti & impigri cum parvulis
Proficiscier, quod hic dies sit septimus.



¶ Scena tertia.
Zacharias.   Maria.   Ioseph.   Elizabeth.   Iesuah.

SAlvete. Ma. Salve Zacharia. Za. Et tu salvus sis.
Eli. Salvete. Io. Salve Elizabeth, sacrificium
Ut offeramus vesperum huc concessimus.
[fol. A5r]
(125) Quo crastino diluculo quam liquimus
Nostram petamus Nazareth. Za. Montana nos.
Eamus itaque simul in aedem dominicam, &
Domino Deo nostras litemus victimas
His pro puellis atque eorum matribus
(130) Ne illos quod imminet periculum obruat.
Scis quid de eis quondam propheta dixerit.
Io. Quid David & reliqui prophetae dixerint
Heu novimus, praestat tamen silere quàm
Novam movere matribus tragaediam.
Za. (135) Ergo intro euntes impleamus munia.
Adeste foeminae. Eli. Adsumus cum liberis.
Mar. Ambae adsumus cum liberis promptissimae.
Et in domum domini Dei alacres ibimus.
Sistemus & ei liberos spontaneae. Hem.
(140) Zebedaei & hic est filius, salve puer.
Ie. Et hic Ioanniscus est, & hic mihi
Cognatus est, & hic mihi dilectus est.
Olim mihi multo futurus charior
Cum pectori meo incubans mysteria
(145) Sapientiae & divini amoris hauserit.
Sed audiamus preco quid dicturus est.



¶ Scena quarta.
Stephanus.   Maria.*   Ioseph.   Iesus.

[fol. A5v]
AUdite cuncti, state & animadvertite.
Io. Quidnam novi praeterque consuetudinem
Inceptat hic loqui? Ies. Tacendum erit pater.
Ste. (150) Audite dixi, state & animadvertite.
Quia controversia haud parva fuit hactenus
De meschia Christóve nostris patribus
Promisso, ob hoc decrevimus iam publicis
Determinare disputationibus
(155) Quidnam rudi populo siet de Meschia
Credendum, ob hoc voluere nomodidascali &
Legisperiti singulos scholasticis
Legalibusque disciplinis subditos,
Cras convenire mane ad horam tertiam
(160) In hunc locum. cunctique sint iuvenes senesque
Et ad rogandum & ad loquendum liberi.
Adsintque cuncti qui velint, sive incolae,
Sive accolae, sive exteri, sine strepitu.
Valete cuncti & praedicate caeteris.
(165) Sic praecipit qui praesidebit Gamaliel.
Ie. O si mihi liceat adesse libere,
Citra parentum offensionem & iurgium
Huic disputationi. at neutiquam sinent.
Sed mage Deo est oboediendum quam hominibus.
(170) Palam Deo clam matre cras scholasticus
Puer ipse νομοδιδασκάλους accessero,
[fol. A6r]
Ne videar obviare matris aut patris
Temeriter ex protervia beneplacitis.



¶ CHORUS carmine Trochai-
co dimetro.

        ¶ Quisque coelicum parentem
            (175) Laudet, oret, praedicet,
        Maxime tamen puelli
            A tenellis unguibus.
        ¶ Quotquot ergo procreastis
            Vel nutritis liberos,
        (180) Sic docete eos pudicis
            Cum logis tum moribus.
        ¶ Ut Deum timere discant
            Mox ab incunabulis,*
        Visitentque templa crebro,
            (185) Supplices & obsecrent.
Continue

Actus 2. Scena 1.
Versus Tetrametri.
Iesuach solus.

IN aede sacra aut porticu Schlomonis hoc fiet die
(Ut indicavit praeco) de tuo pater mi filio
Seu Maschia celeberrima & solennis disputatio,
Cui volui adesse pro amplianda gloria pater tua.
(190) Urit tamen mentem meam in matrem meam affectus pius,
Quod eam sciam supra modum indolituram amaris lachrimis.
[
fol. A6v]
Melius tamen tua pater pro gloria & salute plurium,
Ut uterque nostrum lugeat, quam hominum genus male pereat
Haec namque vita aeterna erit, si noverint te mi pater
(195) Et Iesuah Christum tuum. Solare tu materculam
Meam obsecro, per spiritum nobis coaeternum pater.
Libenter ego pro perdito homine lachrimabor iugiter.



¶ Scena secunda.
Gabriel.   Iesuah.    Versus trimetri.

AVe. Ies. Quis hic? Tun’ Gabriel patris mei
Bonus angelus fortissimusque nuntius?
Ga. (200) Ego Gabriel puelle tibi minister, &
Matri tuae paranymphus integerrimus
Ad te a Deo patre missus, ut te non modo
Pro matre sollicitum tua consoler, at
Etiam futura roborem in certamina
(205) Quae tibi puer mox ingruent. Sed fortiter
Agas oportet pro paterna gloria, &
Salute pro mortalium, certo sciens,
Quod a patre tibi tradita sapientia,
Omnes tibi contrarios superaveris.
(210) Cum tu via ipsa, & veritas, & vita sis,
Ies. Supplex ago tibi gratias Deo patri
Qui neutiquam me deseris. Sed te obsecro
Mi Gabriel, ne deseras matrem meam, sed ut
Paranymphus ipsam cum patre meo dirigas.
[fol. A7r]
Gab. (215) Et dirigam, & post triduum huc reduxero.
Mi domine Iesu iam vale. Ies. Vale Gabriel,
Et me supernis civibus dic exulem. Heu.
Gab. Ne fle puer, dabit tibi Deus pater
In omnibus victoriam. Vale. Ies. Vale.



¶ Scena tertia.    Iesuah solus.

(220) QUanquam angelus me Gabriel solatus est
Blande admodum & corroboravit plurimum,
Tanto tamen dolore cor meum angitur
Ut non queam quin lachrimem. Parente enim
Utroque deserto (heu dolor) solus vagor,
(225) Nec adesse matri nec patri charissimo
Est integrum. Putabit illa quod patri
Nutritio, contra ille quod matri adsiem.
Verum absoluto vespere diei itinere,
Cum viderint me abesse diversorio,
(230) Heu quo dolore & lachrimis uterque tunc
Torquebitur. Tunc heu doloris gladius (ut
Praedixerat Simeon senex) praecordia
Penetrabit, & materna dirus viscera.
Inde hic mihi modo gemitus atque hae lachrimae.
(235) At utroque posthabito me oportet in tuis
Pater supreme sedulo negocijs
Versarier. quod ut assequar digne tua
Pro gloria, tibi supplices porrigo manus,
[fol. A7v]
Flectoque tibi cum lachrimis mea genua,
(240) Aures tuae obtestans pater clementiae, ut
Me exaudias. Christi tui faciem aspice
Oculosque rorantes amaris lachrimis.
A dexteris quosnam video mihi proximos?
Scholastici sunt, sicui sese applicant.



¶ Scena 4.     Nathanael.   Abibas.

(245) QUemnam videmus eminus puellum? Ab. Ubi?
Na. Procul a sinistris, eiulantem. Ab. Video, sed
Non aliquis est nostratium. Candidus enim &
Rubicundus est, electus atque ex milibus.
Quis non fleat videns puelle amabiles
(250) Genas tuas suffundi amaris lachrimis?
Vide obsecro te, ut os decens, roseae genae,
Frons lata, ocelli splendidi prae se ferunt
Et indolem plane entheam, & prae filiis
Mortalium forma decorum & inclytum.
(255) Quid membra reliqua corporis nisi filium
Dei, tribus qui apparuit pueris suis
Fornacis olim in ignibus? Nathanael
Quin advolamus? quin puellum amplectimur?
Quin osculamur? Quem eligas ex milibus,
(260) Huic comparandum puerulo vel angelo?
Sic nempe facies rutilat, ut vultum angeli
Videre mihi videar, eamus obsecro.
[fol. A8r]
Na. Mane, sub hac ficu latentes clanculum,
Exaudiamus quid Deum precabitur.
(265) Se orationi praeparat, nam poplites
Solo imprimit, manusque graciles complicat,
Oculosque rorantes ad aethera sublevat.
Ab. Placet audiamus, vox enim eius dulcis est
Et in illius diffusa labris gratia.



¶ Scena 5.     Iesuach.   Nathanael.   Abibas.

(270) O Magne rerum conditor Deus meus
Pater meus coelestis ante saecula,
Qui gloriae tuae ampliandae gratia,
Et pro salute generis hominum perditi
Me filium tuum unigenitum in hunc lacum
(275) Ex matre mortalem editum, dirae neci
Praedestinatum huc e supernis sedibus
Misisti, & oro te & obsecro pro temporis
Ratione, & hoc aetatis, ut mihi sedium
Dones tuarum praesidem sapientiam.
(280) Quo adsit mihi, & mecum laboret, ut per hanc
Meam tua innotescat orbi gloria.
Pater celebra filium tuum hoc die,
Quo te tuus celebret vicissim filius.
Cum aetate crescat gratia & sapientia,
(285) Coram hominibus, tua quo augear gloria.
Me ob hoc enim parentibus subduxi, ut in
[fol. A8v]
His quae tuum ad honorem sient sim sedulo.*
Da quoque pater animo meo constantiam,
Pudore ne confusus humano velim
(290) Aut veritatem obnubere aut pessundare.
Na. Perfusus en iam lachrimis surgit puer,
Suosque vultus sacram ad aedem dirigit.
Abi. Loquamur obiter antequam nos deserat,
Quo eius fruamur paululum praesentia.
(295) Vox nanque dulcis est genaeque amabiles.
En sponte se peti videns nos appetit.
Heus tu. Na. Hem. Ab. Saluta blanditer, quod amore cum
Suavitate dignus est. Na. Memorem mones.



¶ Scena sexta.
Nathanael.   Iesuah.   Abibas.

AVe puelle. Ies. Avete amiculi mei.
Ab. (300) Amice salve. Ies. Salvus es fratercule.
Na. Dic quaeso cuias es puer, quod habitus hic,
Praetexta & haec, non incolam aut ἔπιχώριον
Sed exterum & puerum peregrinum indicant.
Ies. Ex Nazareth orationis gratia
(305) Huc cum meis parentibus concesseram,
Illisque (rebus absolutis singulis)
Domum reversis solus (eheu) divagor.
Na. Matrem tuam cur deserebas, qui admodum
Es adhuc puer? Ies. Quod in ijs quae erant patris mei
[fol. B1r]
(310) Et esse oportuit hactenus, & adhuc fore.
Na. Quid te pater deseruit hic? Studió ne? Ies. Non,
Sed simplici ignorantia, quandoquidem
Pater putavit quod meae materculae,
Et illa quod patri adforem. Seorsum enim
(315) Revertier solent parentes approbi,
Et liberi quibuslibet sociarier.
Sed vesperi ubi convenerint doloribus
Dirissimis se afflixerint, praesertim ea,
In cuius utero coalui menses novem,
(320) Que genuit, atque lacte genitum nutrijt,
Que nudulum vel involutum fascijs
Refovit in gremio suo, que sedulo
Coinquinatum sordibus purgavit, &
In omnibus necessitatibus meis
(325) Puerilibus noctu diuque mihi adfuit.
An non putatis hanc piam materculam
Supra modum indolituram, ubi vesperi
Desiderari viderit, sed vel in agris
Vel compitis famelicum vagarier?
(330) Profecto mater non potest insigniter
Sua non amare pignora, illa maxime,
Quibus officia tanta pietatis duodecim
Exhibuit annis nec rebellia comperit.
Heu causam ob hanc non queo miser quin lachrimem.
[fol. B1v]
Na. (335) Desine puer fundere tam amaras lachrimas,
Alias nec ipse continebo lachrimas.
Tu loquere Abiba cum puellulo puer.
Ab. Nec ipse eum flentem videns queo quin fleam.
Tu perge eum sermone mutato alloqui. Na. Hem.



¶ Scena 7.        Nathanael.   Iesuah.   Abibas.

(340) AMabo dic quonam voceris nomine.
Ies. Iesuah. Na. Nomen salutis hoc puer.
Doce obsecro tuopte more nos quoque
Orare coelestem patrem, dabimus tibi
Panem suavi butyro aut melle illitum
(345) Quod esurire obambulantem suspicor.
Ies. Cibus est meus facere voluntatem patris
Coelos qui inhabitat. Is suos non deserit,
Sed se timentes & colentes diligit.
Na. Quot natus es annos? Ies. Duodecim ut aestimo.
Na. (350) Quis te erudivit in sacris puellulum?
Ies. Nil praeter hoc quod a meo patre didici
Novi. Na. Quisnam est pater? eruditus est?
Ies. Omnes in illo sunt simul sapientiae &
Scientiae thesauri ad unum absconditi.
Na. (355) Quid sentit is de Meschia? Ies. Quid sentiat,
Nisi quod palam scriptura de ipso prodidit?
Na. Videre tu non minus ab ipso praeditus
Scientia, quàm si in schola a didascalis
[fol. B2r]
Legisperitis institutus sis probe.
(360) Oramus autem ut adsies doctoribus
Nonam sub horam, ut disputantes audias.
Ies. Vereor adire. Na. Te morabimur, atque te
Tuebimur, ne te pudor suffundat, aut
Deterreat. Quin Gamalieli quoque patri
(365) Meo atque nomodidascalo de te loquar.
Adest Saul, me abire oportet illico,
Tu loquere Abiba parvulo. Ab. Paucis loquar.



¶ Scena 8.        Abiba.* Iesuah.

HAec trabea amabo dic tibi unde Iesuah.
Contextus hic minime est quidem nostratium.
Ies. (370) Dicam tibi fratercule atque amicule.
Meam volunt materculam hunc χιτώνα* mihi
Ipsis ab incunabulis industrie
Contexuisse desuper velut ἄραφον
Talarem adusque fimbriam, & domino a Deo
(375) Patre coelico tantum impetrasse precario, ut
Haec ipsa crescat cum meo corpusculo
Usque ad virilem aetatem & ultimam necem,
Et distrahendum ad exteros (heu me) viros.
Ab. Quid lachrimae fluunt ocellis denuo?
(380) Mortem times quam omnes pariter obibimus?
Nos pueri adhuc sumus. Quid ante tempus es
Miser, atque me tecum incitas ad lachrimas?
[fol. B2v]
Quo tunica tum tua distrahenda, aut quo modo?
Ies. De me omnia heu quae scripta sunt implenda sunt.
(385) Vestes meas partiti erant sibi, & super
Vestem meam misere sortes impij
Coram meis quoque proximis. Hinc lachrimae.
Ab. Ne lachrima. Sile Iesuah, Saul adest.
Ne nos ioco Sardonico derideat.



¶ Scena 9.    Iustus.   Saul.   Iesuah.   Abibas.

(390) SAul Saul, liceat mihi rogo congredi.
Sa. Reverte Iuste domum tuam, quia ineptus es.
Ies. Sit mecum Iustus obsecro fratres mei
Fortasse enim hic aliquando erit mihi notior
Quod videam eum bonae indolis puellulum.
Sa. (395) Indoctus est, prorsusque analphabetus est.
Ies. Ex ore nonne infantium laudem suam
Deus efficit? Liceat Iusto congredi.
Sa. Licet, adsit. Ies. Adsit mihi fraterculus
Quanquam rudis, probis parentibus ortus est,
(400) Viri optimi probique amicus filius.
Olim vocandus Barsabas. frater mi ades.
Ab. Novistin hunc? Ies. Novi probe, hem. quis ephoebus hic?
(Citus advolat) qui serio nos appetit?
Ab. Is Stephanus est minister hic διδαςκάλων.
Ies. (405) Minister illorum fidelis est, mihi
Testis futurus postea fidelior.
[fol. B3r]
Nam dura pro me postmodum passurus est.
Ab. Exaudiamus quid novi dicturus est.



¶ Scena decima.
Stephanus.   Abibas.   Saul.   Iesus.   Iustus.

QUid obsecro socij mei moramini?
(410) Quin templum aditis atque nomodidascalos?
Mandant Gamaliel caeterique didascali,
Ut symmathetae mox cum Abiba filio
Et Nazareno Iesuah compareant
Quo disputantes audiant de Masciah,
(415) Interrogentque (si velint) vel disputent.
Nathanael vos antevertit singulos.
Adeste cuncti, vos morantur plurimi.
Ab. Vocat pater me & Iesuah cum caeteris.
Eamus itaque alacriter, ne nos pigros
(420) Seu tarditatis arguat. Sa. Abeamus hinc.
Ies. Vereor Abiba. Ab. Absit pudor, iubet pater,
Acceptus eris, amaberisque ab omnibus.
Si volueris interroga vel disputa.
Adesto Iuste Iesuah cum caeteris.
Iu. (425) Puerum puer sequor libens. sequere Saul.
Ste. Ego vos praeibo, adesse vos ut nunciem.
Sa. Praei, sequor cum parvulis ut parvulus.
Festina Iuste lentius ne corruas.
Nam si cecideris quis putas te sublevet?
[fol. B3v]
Iu. (430) Saul libens. Sa. Ego te libens? Iu. Tu me libens.
Et si fuas mane lupus rapax, tamen
Cum Beniamin ad vesperam escas divides.
Sa. Putaveram te omnino stupidum & inscium,
Non tamen amusum poenitus esse conspicor.
(435) Ab Iesuah nec separandum amiculis.
Sequere. Iu. Sequor. Scholae sumus iam proximi.
Ingreditur atque Pontifex aedem sacram,
Fors erit ibi dialexis haec de Meschia.
Cui sumus iam a nomodidascalo acciti.
Sa. (440) Certo ibi futura. Quo putas se Pontifex
Nisi sacram ad aedem recipiat? sequere & sile. Iu. Hem.



¶ CHORUS.

            ¶ Liberos si habes capaces,
                Erudi ipsos si queas,
            Aut docendis eruditis
                (445) Trade praeceptoribus.
            ¶ Nam scholaris disciplina
                Omnibus mortalium
            Disciplinis praestat, atque
                Legibus quibuslibet.
            (450) ¶ Hanc palestram tolle mundo,
                Destrues ecclesiam,
            Destrues sacrum & profanum,
                Destrues rempublicam.
Continue
[
fol. B4r]

¶ Actus tertij. Scena prima.
Gamaliel. Abibas. Nathanael.

DE puero Iesu mira mihi narrata sunt.
(455) Quapropter hunc Domini mei & Didascali
Volo huc puellum accirier. Vocetur huc,
Si dignus est (ut dicitur) nos audiat,
Interroget, vel disputet, quanquam puer
Duodennis, aut Galilaeus est. Abiba ades.
Ab. (460) Adsum pater. Ga. Quin tecum adest Iesuah.
Charus tibi & Nathanieli plurimum?
Accerse eum. Ab. Vocabo, quanquam plurimum
Verebitur. Ga. Concede tu Nathanael,
Ut tum pavori tum pudori blanditer
(465) Uterque pueri consulat. Na. Concedimus,
Tuebimurque, ut ambo ei promisimus.
Videbitis (ni fallor) in puellulo
Divinam inesse & indolem & sapientiam.
Ga. Ex Nazareth aliquid boni sperabimus?
Na. (470) Sperabimus (dubio procul) multum boni.



¶ Scena 2.    Gamaliel.   Natanael.   Iesuah.   [Pontifex.]

PApae Deum immortalem, ut hic speciosus est
Prae filijs mortalium atque amabilis.
Quis dubitet hunc Dei inhabitare spiritum?
Na. Hoc dixeris si eum loquentem audiveris.
Ies. (475) Salvete Nomodidascali & domini mei.
[fol. B4v]
Ga. Quis es puer, vel unde ades? dic libere.
Ies. Natum ferunt in Bethlehem, at me Nazareth
Nutrivit usque in hunc diem. Ga. Sunt tibi pater
Materque? Ies. Sunt. Ga. Quid pater agit? Ies. Faber est pater.
Ga. (480) Ars humilis est. Ies. Hac me tamen nutrivit &
Matrem hactenus. Ga. In literis versatus es?
Te in lege satis & in prophetis asserunt
Recte institutum. Ies. Nil scio, nisi quod meo
Ex patre didici, sedulo atque retinui.
Ga. (485) Adeo eruditus est, ut te quoque interim
Doceat & instruat? Ies. In eo pene omnis est
Thesaurus & sapientiae & prudentiae
Reconditus. Na. Nos idem & ab ipso audivimus,
Et in ipso eodem absconditos videbitis.
Pon. (490) Sedeat puellus Iesuah mihi proximus,
Dum finiatur ipsa disputatio.
Ies. Tantisper hoc in angulo sedebo, vel
Stabo potius mi domine, dum soluta sit.
Na. Rubore prae pudore puer afficitur, &
(495) Veretur inter principes viderier.
Ga. Sede ergo liber medius inter nos puer,
Et hunc locum occupabis hora proxima.
Ies. Quia sic placet dominis meis, sedeo libens.



¶ Scena tertia.
[fol. B5r]

Gamaliel.   Nicodemus.   Nabal.

IAm quemadmodum decrevimus Domini mei
(500) Tractandum erit de Meschia, an venturus est,
An frustra eum expectavimus, & frustra adhuc
Posthac eum expectabimus. Super hoc patres
In lege quid vel in prophetis proditum est
Scrutamini & decernite, ut populus rudis
(505) In veritate roboretur, & in fide
(Velut hactenus) non ambigat. Profecto enim haud
Refert parum istuc credere aut non credere.
Dic Nicodeme tu tuam sententiam,
Aetate quod praestas scientiaque in Israhel.
Ni. (510) Quanquam scio multos fuisse & esse adhuc
Qui Meschian ex lege posse Moseos
Venturum in hunc mundum negent probarier,
Tamen in prophetis id liquet manifestius,
Praesertim ijs qui attenti eosdem lectitant.
(515) Verum loquantur doctiores doctius.
Nab. Nec in prophetis usquam aperte mentio
Fit Meschiae, proinde fabulosa sunt
Quae dictitarunt hactenus. Ga. Quid audio?
Dic tu puer quid sentias. Nab. Puer senes
(520) (Si dijs placet) docturus est. Ga. Sile parum.



Scena quarta.
Iesuah.   Pontifex.   Gamaliel.

[fol. B5v]
DOmini mei & patres mei miror equidem
In re quod hac manifesta adhuc haeretis &
Titubatis. An semel excidit quod dixerat
Iehova in initio creationis omnium
(525) Ad callidum serpentem, & ipsam mulierem.
Dissidia ponam inter te & ipsam mulierem,
Inter tuum & semen mulieris, quod caput
Tibi virulentum conteret. Dicite mihi
Quod semen hoc putatis esse vel fore
(530) Quod impium caput diaboli conteret,
Nisi Meschian, nisi Christon & Dei patris
Unctumque sancto spiritu gnatum unicum?
Pon. Bene intulit profecto puer hic parvulus,
Sed qua puer ratione serpentis caput
(535) Hoc conteret semen rogo ultra disseras.
Ies. Canit entheos propheta sic per os Dei.
Propter scelus populi mei percussi eum,
(Intelligis) Christum meum seu Meschian.
Propter scelus siquidem Deus primarium
(540) Adami & Hevae, quod genus mortalium
Per traducem contraxerat, graviter Deus
Offensus haud placarier potuit, nisi
Innoxium per sanguinem Christi sui,
Qui solus omnium absque peccato, patris
(545) Iram sui, perinde sacra ac victima,
[fol. B6r]
Placaret ultro, sanguine ac nece propria.
Venturus igitur Christus est, qui pro suo
Populo beando mortem obibit, & caput
Patre mitigato virulentum conteret.
(550) Contritum erit, cum vis ei tyrannidis
Apud inferos adempta erit, ubi Meschiae
Credentibus coeli aperientur ostia.
Pon. Tantum hactenus de Meschiae potentia
Non novimus. Succurrit ex lege ne aliud?
Ies. (555) Quid planius quàm id quod canebat Moyses
Vobis prophetam suscitabit dominus ex
Confratribus vestris, & ipsum veluti me
Exaudietis in omnibus quae dixerit
Vobis. Quid aliud de propheta Moyses
(560) Praenunciat, quàm Meschiam legem novam
Scripturum in hominum cordibus, cui in omnibus
Obediendum erit, perinde ac Moysi
In lege veteri, lapidibus quàm insculpserat?
Pon. Vere puer nil aliud hic praenunciat.
Ga. (565) Adhuc ne sunt quae ex lege Iesu proferas?
Ies. Permulta sunt, sed unum adhuc libet addere.
Ga. Dic. ___________



Scena 5.
Iesuah.   Gamaliel.   Pontifex.   [Abibas.]

    ___________ ISrahel patriarcha cum benediceret
Morti propinquus liberis, prudens ait.
[fol. B6v]
Non auferetur ex Iehuda sceptron, aut
(570) Dux femoris eius, donec adsit ille qui
Venturus est, & ipse erit tunc gentium
Expectatio. Quis ille qui venturus est
Nisi Meschiah domini mei, quem ex semine
Iudaico vos nasciturum creditis.
(575) In eumque gentes spem suam novissimam
Ponent, velut verae salutis anchoram.
Ga. Et haec prophetis consonant ἔνθεε puer.
Si quisquam habet quod his contrarium putet,
Id differendum in crastinum hora tertia,
(580) Quod hora iam sit serior. Cras alacrior
Quisque rediturus est & expeditior.
Tractabimusque qualis aut quo schemate
Venturus est (sat quod liquet modo) Maschiah.
Pon. Nisi puer hic esset humilis & natus fabro,
(585) Hunc Maschian Deique gnatum dicerem.
Quis tamen erit suo patebit tempore.
Ga. Non accipit Deus πρόσωπον hominis, at
Siquis Dei est amator aut virtutis hunc
Merito elevat, quemadmodum Davida Amosque
(590) A gregibus ad prophetiam vocaverat.
Pon. Verum, sed haec domino Deo committimus,
Ostendat ipse ad quid puellum elegerit.
Ga. Duc fili in aedes puerulum ad merendulam,
[fol. B7r]
Et vesperi ut tecum refectus dormiat.
(595) Abi. Ducam pater, nisi Iustus ipsum abduxerit.
Id quod futurum suspicor. Ga. Si sic, placet.



Scena sexta.*
Iustus.   Abibas.   Iesuah.

EAmus ad matrem meam mi Iesuah
Quod ipsa nos morabitur sub vesperem,
Cras tecum Abiba dormiet. Abi. Placet. tamen
(600) Quod te rogavi, & quod spopondisti mihi
Me obsecro puer primum doce, quemadmodum
Pater mihi coelestis invocandus est.
Ies. Docebo te, & sic more nostro dixeris.
Pater superne conditor rerum omnium,
(605) Nomen tuum sanctum innotescat omnibus.
Ab. Tu perge, numeris metricis verba teneo.
Ies. Regnum tuum adveniat repulsis hostibus.
Abi. Ut primum & hoc numeris tenebo metricis.
Ies. Tua fiat in terris voluntas, quemadmodum in
(610) Coelestibus. Abi. Sed & hoc tenebo, pergito.
Ies. ’Επιούσιον panem adde nobis hoc die.
Abi. Et hoc tenebo. Ies. Remitte nobis debita, ut
Nobis remittimus omnibus debentibus.
Abi. Et hoc tenebo, quamlibet difficilius.
Ies. (615) Ne nos sinas induci in hostiles dolos.
Abi. Tenebo. Ies. Sed nos a malo omni libera.
Tibi soli enim regnum, potestas, gloria,
[fol. B7v]
Per cuncta in aevum saeculorum saecula.
Amen. Pater sic invocandus est meus.
Ab. (620) Si sic tuus, nosterque sic orandus est.
Iu. Iam meritus est (ut dixeratis) Iesuah
Cum butyro aut cum melle panem candidum.
Mecum deinde iturus ad matrem. Ab. Placet.
Iu. Cape ergo panem candidum mi Iesuah,
(625) Cum butyro, & properemus ad matrem meam.
Ab. Cape. Ies. Amicule habeo gratiam. Vale. Ab. Vale.
Cras spero mecum dormies. Vale. Ies. Vale.
Valeat pater cum fratre amico in crastinum.



¶ Scena 7.      Iustus.   Iesuah.

QUod per tuam institutionem meritus es
(630) Nunc ede puer. Ies. Nequaquam edam solus, sed hoc
Iuste tecum dividam domi tuae.
Iu. Matercla mea nobis paravit brosymon
Ex lacte dulci & pane candidissimo.
Ies. hoc dabimus igitur pauperi. Iu. Esto. sed obsecro.
(635) Non tibi parat mi Iesuah mater tua
Ex lacte dulci & pane suavi & candido.
Dulce & suave brosymon? Ie. Nunquam parat.
Iu. Qui non coquit. Ie. Quod sensim ad poenitentiam
Adhuc tenellum nutriat, quemadmodum
(640) Et meus Ioannes puer nutritus est,
Domi suae, sterilibus a parentibus.
[fol. B8r]
Qui iam suis avulsus a parentibus,
Deserta eremi squallidaque loca appetet
Nil praeter ἀκρίδας τε καὶ μέλι ᾄγριον
(645) Esurus, & pilos camelorum induet.
Iu. Tantillus ille puerulus, vix te (arbitror)
Antiquior. Ies. Tantillus hic. Iu. Pape, quid hoc?
Sed age tibi matercla quid coquere solet?
Seu quo hactenus nutritus es? Ies. Lacti acidulo
(650) Farinulam hordeaceam commiscuit.
Pultemque sibi mihique coxit sobriam,
Holusculúm ve ex brassica aut rapunculis.
Iu. Nil addidit condiminis, nil butyri?
Ies. Condimen optimum arbitrata erat famem,
(655) Sub vesperem & sub horam prandij.
Nihilominus tamen subinde butyro aut
Melle oblinit panem mihi hordeaceum
Quo indulgeat meae tenellae aetatulae.
Sciamque prava odisse & eligere bona.
(660) Sitientibus quoque ultro aquae sunt obviae.
Iu. Tam rigida mea non est mihi matercula.
Paedisca adest, nunc proximi sumus aedibus.
Ies. Age differamus epulum adusque vesperem.
Vereor enim ne non queamus tempori
(665) Adesse disputationibus. Consultius
Hanc dividamus tortulam cum butyro,
[fol. B8v]
Et vesperi coquendum edamus brosymon.
Iu. Paedisca adest, si nondum adhuc paraverit
Moremur usque ad vesperem. Ies. Iam mihi placet.
(670) Iam cape meae merendulae partem alteram.
Sed eamus intro, & edamus intus ut decet.



¶ CHORUS.

            ¶ Praecipit Deus parentes
                Et coli & venerarier
            Sed se amandum & se colendum
                (675) Praecipit super omnia.
            ¶ Si parens eget vel aegret
                Esto gnatus obsequens
            At si honor Dei requirat,
                Hunc cole illos neglige.
            (680) ¶ Nam qui amat patrem matrém ve
                Plusquam Iesum, indignus est
            (Ipse ut inquit) appellari
                Christiano nomine.
Continue

¶ Actus 4 . Scena I.     Iesuah solus.

PRiusquam abibo genibus inflexis mihi
(685) Pater meus coelestis invocandus est,
Ut prosperum faciat mihi hoc negocium,
Quod eius ad laudem subibo, & gloriam.
O mi pater da mihi tuarum sedium
Sapientiam, prudentiam, seu spiritum
[
fol. C1r]
(690) Scientiae (sine quo nihil agere
Humana valet infirmitas) ut hoc die
Sic praedicem nomen tuum & Christi tui,
Ut te patrem atque filium cum spiritu
Sancto sciant hostes tui per saecula.
(695) Scio namque quod sub hoc die mihi ingruat
Non parva cum hostibus tuis contentio.
Verumtamen fiat tua voluntas pater.
Et obsecro soleris ut matrem meam,
Quam scio mea de absentia lachrimarier.
(700) Nunc ibo dira quo vocat necessitas.
Prospectat eminus foras Nathanael.



¶ Scena secunda.
Gamaliel.   Nathanael.   Iesuah.

UBi noster est Iesuah? Na. Ecce adest puer
Roseas genas suffusus aegris lachrimis.
Iam vidi eum poplitibus inflexis suum
(705) Manibusque supplicibus patrem precarier.
Ga. Quid est Iesu quod videris lachrimas
Fudisse amaras? obsecro si quispiam
Te leserit, dicas mihi liberrime.
Ies. Nullus profecto domine mi, puerilis id
(710) Natura habet, facile ut fleat seu rideat.
Quin & facile matris meae obliviscier
Nequeo puer. Ga. Solare Iesu, crastino
[fol. C1v]
Die aderit hic matercula, & nos te interim
Curabimus. Ies. Ago gratias domini mei, &
(715) Omnis boni largitor ipse retribuet.
Ga. Tersis ocellis denuo puer sede, &
Si postulet res te tuere libere. Ies. Hem.



¶ Scena tertia.
Gamaliel.   Iesuah.   Nicodemus.
cum caeteris.

QUod proposuimus hinc ab hora tertia,
Nunc explicemus lucide domini mei, &
(720) Didascali doctissimi. Prius tamen
Siquid puer locutus est verbo Dei
Contrarium in prioribus sermonibus,
Nunc quisque vestrum dicat hic liberrime.
Nequis queratur quod puello plusculum
(725) Sit attributum quàm seni didascalo.
Ies. Nihil mihi tribui volo patres mei,
Sed veritati plurimum. Sermo meus
Si veritate vacuus est reprehendite.
Si veritate nititur concedite.
Ni. (730) Concedimus. tuam imus in sententiam.
A. Concedimus. B. Concedimus. C. Concedimus.
Ga. Quid itaque Nicodeme sentiendum erit
De Meschiae venturi honore & gloria?
Quali ve fit venturus ad nos schemate?
(735) Tu caeteri quoque super hoc respondeant.



[fol. C2r]

¶ Scena quarta.
Nicodemus.   Gamaliel.   Pontifex.
cum caeteris.

DIversi varia praedicant, nec mutuo
Consentiunt, verum (ut mihi persuadeo)
Iuxta prophetas ut potentem principem
Venturum eundem existimo, qui ferrea
(740) Virga rebelles corriget, sed pristinum
Cum gloria regnum Israheli porriget.
Ex omnibusque gentibus profugos suis
Reducet huc viribus & armis bellicis.
A. Sic asserunt. B. Sic credimus. C. Sic ethnicos
(745) Premi potentia, & rebelles opprimi
Decet, atque sic necesse erit per Meschian.
Ga. Quid tibi puer videbitur modo dicito,
Nec te pudor, nec te pavor deterreat.
Pro veritate libere loqui decet.
(750) Praestat tamen redire ad horam vesperam,
Ne taedium sermo pariat prolixior.
Pon. Non sic patres, prius audiamus Iesuah.
Ga. Loquatur ergo Iesuah liberrime.



¶ Scena quinta.
Iesuah.   Pontifex.   Gamaliel.   Saul.

GAmaliel pro veritate libere
(755) Loqui iubet, loquar proinde libere.
Sed oro si quid interim balbutiam,
[fol. C2v]
Ignoscite pueritiae atque infantiae.*
Pon. Ignoscitur, loquere puelle libere.
Ies. Ut Nicodemus senserat consentiunt
(760) Prope singuli. Nusquam tamen probabitur
Quod ullus haec verus propheta senserit.
Sed ex diametro prorsus his contraria.
Venit (inquit) ecce rex tuus Zacharias.
Filia Sion regem vides, sed obsecro
(765) Quonam apparatu regio? qua purpura
Vel coccino? quove aureo diademate?
Stipatus aut quo milite? En venit tibi
Mansuetus aut pauper asinae vili insidens.
Quod schema regium pro Meschia tuo?
(770) Quis cultus hic regis tui ter maximi?
Fateor tamen quod dignitatis nomina
Subinde Maschiae in prophetis pluribus
Tribuuntur, ut regis, ducis, pantocratoros,
Quae saecularem non tamen fastum volunt,
(775) Verum Dei ter maximi potentiam
Et gloriam, qua contumaces arguet,
Primum Iehudaeos, deinde & ethnicos.
Dicturus est profecto non modo gentibus,
Sed & Iehudaeis sibi rebellibus,
(780) Regnum meum non est ab hoc mundo, sed ex
Superum patre omnium, Deo ter maximo,
[fol. C3r]
Qui solus omnibus creatis imperat.
Pon. Ergo ne Deus credendus est cum venerit
Christus? Ies. Deus verus & homo credendus est.
(785) Adeoque filius Dei & hominis unicus,
Altissimus & humillimus. Pon. Absurda sunt
Quae loquere Iesu. Qui Deus & homo simul
In eodem & uno Meschia convenerint?
Deus ne carnem assumpserit. Deus hominem?
Ga. (790) Absurda plurimum videntur haec puer.
Verum tuae donanda teneritudini.
Ies. Cum signa videritis homini impossibilia,
Patique eundem quae Deo non congruunt,
Tandem ibitis (scio) in meam sententiam.
Ga. (795) Abire praestat quàm his super contendere.
Sa. Non sic. Sine me oro te Rabbi, cum Iesuah
Confligere. Ga. Hem, verbo tenus, sine verbere.
Sa. verbo tenus, sine verbere. Respondeat.



¶ Scena sexta.
Saul.   Iesuah.   Gamaliel.

QUemnam putas sordidule nostrum Meschian
(800) Indigna passurum ut hominem, aut si Deus erit
Quonam modo passurus est? dic sordide.
Ies. Saul Saul quid niteris me persequi?
Expende quinquagesimum atque tertium
Caput Esaiae, & dic mihi Saul, quis est
[fol. C3v]
(805) De quo prophetes loquitur, hoc modo inquiens.
Vidimus eum, sed non erat species ei
Neque decor, & ut novissimum virorum, & ut
Virum dolorum, infirmitati obnoxium,
Vere ipse nostros & dolores languidus
(810) Tulit, ipse vulneratus atque attritus est.
Propter scelus populi mei percussi eum.
Nos velut oves erravimus. Deus pater
Posuit in illo iniquitates omnium
Nostrum. quia voluit ipse sponte oblatus est.
(815) Nam velut ovis vel ut agnus ad necem innocens
Ducetur, atque cum scelestis ut scelus
Reputatus est, & quae propheta latius
Praecinuit alia pluria. Dic mi Saul
(Qui olim meus futurus es) de quo putas
(820) Tam vilia & tam abiecta praecinit, nisi
De Meschia Deique & hominis filio?
Quanquam illius generationem neutiquam
Mortalium quisquam valebit assequi.
Ga. Respondeat Saul volens confligere.
Sa. (825) In eo prophetae non satis versatus est
Loco Saul. moretur horam in proximam,
Cedo sub hac hora puer conflictui.
Ga. Sic puer Iesus cum suis edat & bibat,
Speretque cras adfore suam materculam.



[fol. C4r]

¶ Scena septima.
Iustus.   Paedisca.   Iesuah.

(830) LAEtare Iesu, cras tuam materculam
Non sine triumpho nobili visurus es,
Ut inquit archididascalus Gamaliel.
Proinde eamus ad meam materculam. en
Paedisca nobis obvia est cum brosymo.
(835) Adduxero cras tibi tuam materculam. Ies. O
Utinam mihi ipsam adduxeris. Iu. Adduxero.
Exibo enim diluculo, & per viculos
Et plateas quaeram tibi quam diligis.
Facile indicabunt ipsam amarae lachrimae.
Ies. (840) Heu lachrimae, matrisque charae lachrimae. Heu.
Iu. Ne lachrima, en Paedisca adest cum brosymo.
Paed. En dulce lac cum pane coctum candido.
Edendum Iusto mittitur, cum Iesuah
Suo amiculo. Ies. Magnas agemus gratias.
(845) Paed. Pappate iam puelluli. Iu. Pappabimus.
Ies. Pappabo tecum amicule his matris tuae
In aedibus. Pappabis & tu suaviter
Patris mei tandem in supernis aedibus.
Iu. Ubi habitat inque Iesuah pater tuus?
Ies. (850) Procul hinc Iuste, & in supernis montibus.
Ubi fuerimus robustiores huc revertar, &
Cum gaudio te duxero ad patrem meum.
[fol. C4v]
Ubi melle coctum saccaroque brosymon
Pappabimus sine termino suavius.
Iu. (855) Quid huc Saul? ___________



¶ Scena octava.
Saul.   Iesuah.   Iustus.

________ MI Iuste Iuste. Iu. Saul Saul.
Sa. Qui venimus simul, simul ne vescimur?
Iu. Analphabetus est Iustus, neutiquam
Te intelligit. Sa. Te duxeram. Iu. At me calcibus
Lapsum luto mox imprimendum dixeras.
Sa. (860) Abi in malam crucem. Ies. Mali nil irroges.
Quin redde potius pro malis bona Sauli.
Te queso admittito. Iu. Saul Saul, ades.
Sa. Saul adest. Hoc exedamus brosymon.
Iu. Haudquaquam enim. iusto es lupo rapacior.
(865) Sit Iesuah pars (ut decet) merito amplior.
Ies. Mi Iuste sat erit omnibus. Sed obsecro,
Quis coxit hoc tam delicatum brosymon?
Iu. Matercula mea utrique nostrum Iesuah.
Exedere oportet antequam cedamus hinc.
Ies. (870) Non possumus, nisi Saulus hic sit alacrior.
Sa. Rapacior dicere volebas, ergo ero
Rapacior. Ies. Iure optimo tibi competit
Rapacitas, si fueris usus debite.
Sa. Raptim ergo edam, tribui meae quo congruam,
[fol. C5r]
(875) Quo Beniamin respondeam. Ies. Responderis,
Si vesperi escas & spolia diviseris.
Edat Saul, nos revocat hora denuo.
Iu. Prius exedamus brosymon. Ies. Aliquantulum
Praeibo vos quod urgeat negocium.
Iu. (880) Ego te sequor, tu exede Saul. Sa. Exedo, sequar.
Turpe est manere, subsequor. Quid pueri habent?
Quid stupet Iustus? Iesuah quid sternitur?
Ies. Domine pater, dominator & vitae meae,
Patrem & meam solare matrem virginem. Heu
(885) Et lachrimantem dirigat bonus angelus.
Sa. Quid obstupescis Iuste mi? quid prospicis?
Iu. Video eminus praecantem Iesum supplicem.
Et ecce adest ei angelus, qui uberrimas
Abstergit oculis lachrimas. Sa. Erras puer.
Iu. (890) Non erro, & angelus evolat, surgit puer.
Sa. Praeite vos, ego subsequar. Iu. Praeibimus.
Sa. Si vera sunt quae loquitur hic simplex puer,
Plus in puello Iesuah latere quàm
Foris patere suspicor. Nihilominus
(895) Leges avitas atque mores patrios
Statui tenere mordicus, quos prorsus hic
Semel abrogare nititur. Subsequor eos
Ubi grunnientem alvum meam levaverim.
Consultius cedam tamen conflictui.



[fol. C5v]

¶ Scena 9.    Gamaliel cum caeteris.

(900) Si vel Saul velit vel alius quispiam
Logois Iesu obnitier respondeat.
Sed (ut audio) cessit Saul conflictui
Hinc maxime, quod tempori haud compareat.
Si qui velint respondeant liberrime.
(905) Differre namque in crastinum vix commodum,
Quod crastinus dialexim habebit propriam,
De Maschiae Christive certo tempore
Quo se pie invocantibus venturus est.
Studento singuli in arduo hoc negotio,
(910) Proferre quod sit utile atque accommodum.
Nec enim aliud est quod dignius tractetur, aut
Quod sit magis mortalibus probabile.



¶ CHORUS.

            ¶ Veritatem praedicandam
                Mandat ipsa veritas,
            (915) Veritatem nam loquendo
                Christus ipse passus est.
            ¶ Est boni ergo Christiani
                Verum amare & eloqui,
            Plus tamen decet puellum
                (920) Veritati incumbere.
            ¶ Nam puer qui assuescit ultro
                Subdolis mendacijs,
[fol. C6r]
            Is solet propensus esse, ad
                Furta & ad periuria.
Continue

Actus quinti. Scena prima.
Gamaliel.   Iesuah.

(925) IAm nocte lapsa horaque lucis primula
Adest Iesuah maximae spei puer.
Qui heri licet mihi visus est & pluribus
Absurda quaedam dicere, nihilominus
Mihi peperere scrupulum non parvulum,
(930) De Meschiae nostri apparatu humillimo &
Non regio. Is mihi modo conveniendus est.
Dic mihi puer, te nocte quis habuit hospitem?
Ies. Iusto meo condormivi suaviter.
Ga. Num vesperi coenatus es? Ies. Sum maxime.
(935) Nam lacte dulci & pane candidissimo
Refecit idem a prandio atque vesperi.
Ga. Cur non eundem comitem habes reditus tui?
Ies. Miseratus is lachrimas meas, pius exijt
Ut queritet per viculos & compita
(940) Moestam meam materculam. Ga. Qui noverit?
Ies. Ex lachrimis vultusque moestitudine
Agnoscet, (heu dolor) & aliis tecmerijs,
Quae facile deprehendet. Heu. Ga. Ne fle puer,
Priusquam enim absoluta sit dialexis haec,
(945) Spero tuam visurus es materculam. Ies. Heu.
[
fol. C6v]
Ga. Ne lugeas, sed asside. Ies. Rabbi libens.



¶ Scena secunda.
Gamaliel.   Iesuah.   Iustus.

COnvenimus diebus his domini mei,
Gravissimosque legis & vatum locos
Seu questiones, ventilavimus magis
(950) Quàm absolvimus. Verum una adhuc restat gravis,
Immo omnium ut gravissima est, sic cognitu
Foret omnibus hominibus utilissima, &
Multo omnium gratissima, modo sint qui eam
Digne explicent seu digerant. Nam quaestio est,
(955) Quo saeculorum tempore (modo nondum adest)
Venturus est salutis author Meschia.
Alacriter primum puer profer tuam
Sententiam, ne fortè tua matercula
Superveniat, & non sinat tum proloqui.
Ies. (960) Dicam domine quod sentio, & probavero.
Iu. Mi Iesuah mi Iesuah cum patre tuo
Matercla adest. Ga. Quid adeo Iuste obstreperus es,
Venerando in hoc didascalon synedrio?
Iu. Ignoscite mihi quaeso, nam me amor impulit.
Ies. (965) Ignosce Iusto te obsecro Rabbi meo,
Quem amor impulit liberius isthaec eloqui.
Ga. Ignoscitur. Ubi mater est? Iu. Mox aderit. En.
Ga. Accede Iesuah, ipsam amplectere &
[fol. C7r]
Deosculare, velut probum puerum decet.



¶ Scena tertia.
Nathanael.   Maria.  Iesuah.

(970) EN quanta matri ad filium propensio.
Ut osculatur, ut increpat cum lachrimis.
Identidem ut matri puer collachrimat.
Exaudiamus quid loquantur mutuo.
Mar. Mi gnate qui potuisti abesse parentibus?
(975) Ego te paterque tuus dolentes anxie
Quaesivimus, non aliter atque in Sirasirim
Sponsum suum quaesijt amica perditum.
Ies. Quid obsecro est charissimi quòd me anxie
Quaesistis? An incognitum vobis fuit
(980) Quòd in his quae sunt patris mei me sedulo
Fore oportuit? Na. Stupidi parentes nesciunt
Quid dixerit. Revertet huc, ut dixerat.
Ies. Charissimi tantisper hic moramini,
Dum patribus dominisque dixero Vale. Mar. Heu.
Ies. (985) Ne mater obsecro lachrima. Mar. Non lugeo.
Non luctuis. sed amoris hae sunt lachrimae.
Na. Redit puer, dicturus uti spoponderat
De Meschiae adventu suam sententiam.
Brevibus tamen, quemadmodum res postulat.
(990) Nam mater aegre a filio divellitur.
Aegreque filius a sua matercula.
[fol. C7v]
Morer, ut queat citra ruborem congredi.
Ades puer, te sine rubore duxero.



¶ Scena quarta.
Pontifex.   Gamaliel.   Iesuah.

PRobe facis Nathanael quod consulis
(995) Nimio pudori matris atque filij.
Sedeat puellus denuo solito in loco,
Mediusque nostrum proferat de Meschia,
Quonam sit adventurus ad nos tempore, &
Dicturus, ipse qui loquebar ecce nunc
(1000) Tandem advolo. Ies. Dicam domine quod sentio,
Certisque (cum volueritis) rationibus
Tempore suo probavero. Ga. Dic libere &
Breviter, ut adsies tuae materculae.
Ies. Si conferamus omnium vaticinia
(1005) Veterum prophetarum atque nostri temporis,
Liquido patebit atque luce clarius
Quòd Meschiah Deique & hominis filius
Iam venerit, mundoque sensim clarius
Per signa, per prodigia, per miracula
(1010) Erit agnitus. Quod scimus istuc loquimur, &
Quod vidimus testamur, & quod dicimus
Probabimus suo loco atque tempore.
Necessitas me nunc obedientiae,
Patris mei & matris meae charissimae
[fol. C8r]
(1015) Abire cogit Nazareth. Valebitis.
Et habebo semper gratiam domini mei,
Pro benevolentia mihi iam praestita.
Pon. Non sic puelle, nam tuae volumus loqui
Materculae. Ies. Ipsam accivero. Pon. Curre advoca. Ies. Hem.
Pon. (1020) Quid de hoc puello dixero? ___________



¶ Scena quinta.
Gamaliel.   Nicodemus.   Nathanael.

    ___________ STupenda sunt
Quae protulit puerulus hic, non admodum
Tamen prophetis dissona, atque temporum
Ratio admodum non discrepat. Nic. Hic quisquis est
Divinus est, nec sine Deo in tenellulo
(1025) Tantum potest sapientiae & prudentiae
Latere, quantum in eo latere vidimus
Seu deprehendimus. Na. Patres mei (licet
Ego rudis, iuvenis, inexpertusque sim)
Tamen hic puer (si credimus tecmerijs)
(1030) Aut filius Dei est, vel ipse Christus est
Rex Israhel, prout prophetae concinunt.
Pon. Temerarium istuc dicitur. Nam filius
Lignarij fabri, absque stemmate regio,
Et Nazareni Meschia futurus est?
(1035) Ex Bethlehém ne nasciturum praecinit
[fol. C8v]
Davidis urbe qui reget populum Israhel.
Examinate cautius quis sit puer,
Vulgus priusquam exaudiat vel creduat.
Na. En mater eminus suo cum filio,
(1040) Si quis velit iam sciscitetur pluria,
Salvo pudore iuvenculae. Ga. Salvo. quid hoc?



¶ Scena sexta.
Gamaliel.    Maria.    Iesuah.    Pontifex.

MAtrona salve. Túne mater huius es
Puelli Iesuah, qui (ut inquit) natus est
Annos duodecim aut circiter? Ma. Ego domine sum.
(1045) (Secede gnate paululum dum te advocem)
Huius puelli mater & ministra sum,
Duodennis atque a Martio iam factus est.
Ga. Dicit se habere patrem fabrum lignarium.
Mar. Habet profecto (praeter hunc qui condidit
(1050) Coelos) patrem in terris fabrum lignarium.
Ga. Cuius tribus uterque vestrum est dicito.
Mar. Uterque nostrum de tribu Iuda ortus est.
Ga. Ubi natus est puellus hic? Mar. In Bethlehem.
Quod inde pater originem traxerat, eo
(1055) Profecta sum professionis tempore,
Ibique peperi filium hunc meum unicum.
Indeque reversi Aegyptios petivimus,
Annum dein post septimum iterum Nazareth
[fol. D1r]
Repetivimus, & orationis gratia
(1060) Huc venimus, nostramque denuo Nazareth
Si pace vestra liceat hinc repedabimus.
Ga. Quid ni liceret pace nostra filia?
Interrogavimus ista curiosius,
Ob pueri inestimabilem scientiam &
(1065) Prudentiam. In naturae & alijs dotibus.
Incomparabilis viris est omnibus,
Nostrae scholae magistris & sapientibus.
Nihil est enim de quo probe non disputet,
Sese rogantibusque non respondeat.
(1070) Sed amabo dic quis docuit hunc? pater ipsius
Alius ve quispiam? Ma. Pater coelestis hunc
Per spiritus sui supernam gratiam
Hunc sedulo atque clanculum domi erudit,
Sacrasque scripturas sine libris edocet.
(1075) Siqua alia sunt interroganda dicite,
Manebo dum responderim. Ga. Nulla alia sunt.
Redeat puer cum matre ut abeat Nazareth.
Ma. Ades mi Iesuah, ut vale dicas tuis
Didascalis, tuisque praeceptoribus.
Ies. (1080) Valete nomodidascali cum amiculis,
Et habeo gratiam patres, quod hactenus
Me in aedibus vestris nutristis hilariter.
Pater supernus retribuat. Pon. Vale puer,
[fol. D1v]
Patrem omnium Deum coles, deinde eos
(1085) Qui te ediderunt saeculo, patrem tuum &
Matrem tuam, ut bene sit tibique in hoc solo,
Longoque vivas tempore. Ies. Sponte obsequar
Parentibus venerande Pontifex. Vale.



¶ Scena septima.
Nathanael.    Pontifex.    Gamaliel.    Nicodemus.

COnferte iam domini mei quae dicta sunt
(1090) A matre sancta & simplici de filio
Sententijs propheticis. An ne ex tribu
Christus oriturus creditur Iudaica?
In Bethlehém ne natus est? Aegyptijs ne
Ex partibus reductus est ad Nazareth?
(1095) An non prophetae his concinunt? Sic namque habent.
Non auferetur sceptron ex Iuda, neque
Dux femoris eius, donicum venturus est
Is qui Israhel mittendus est, & ipse erit
Cunctarum in orbe gentium expectatio.
(1100) Nec Bethlehem inter principes Iudaicos
Est minima, quòd dux Israhel hinc exijt,
Et eius ortus a diebus saeculi.
Et nonne filius patri revocandus ex
Aegypto erit, quo a Nazareth, uti flosculus,
(1105) Iam Nazareus & sit & vocatus sit?
Si conferantur haec ijs quae dicta sunt,
[fol. D2r]
Quid aliud hunc quàm Maschian pronunciant?
Pon. Verisimilia sunt quidem quae suggeris
Nathanael. Committo disputantibus.
Ga. (1110) Cavendum erit nequid temeriter hoc
Super negotio rudi popello protinus
Pronunciemus, sed moremur usque quo
Probaverit miraculis (ut dixerat)
Quis, qualis, aut quantus fiet. Verumtamen
(1115) (Si animi mei ex sententia loqui audeam,)
Puerum hunc futurum praedicarem Meschian.
Nic. Idipsum & ego iam praedicarem, si audeam.
Ste. Ego audeo, & pronuncio quòd hic puer
Sit filius vere Dei, & rex Israhel.
Nic. (1120) Prestat silere ne puelli exaudiant,*
Donec secundo convocetur concio.



Scena octava.
Iosephus.    Iesuah.    Stephanus. cum caeteris.

QUi tibi puer sunt obvij coaevuli
Praeter ducem primarium qui senior est?
Ies. Scholastici sunt mi pater. Io. Novisti eos?
Ies. (1125) Novi probè. Io. Alloquitor, valeque dicito.
Ies. Hic Stephanus est, testis mihi futurus. Heu.
Ste. Quid lachrimas? Ies. Non lachrimer? tu martyr es
Et prothomartyr mihi futurus, (heu dolor)
Corona tibi debetur hic primaria, &
[fol. D2v]
(1130) Mihi dolor primarius. Ste. Quid sibi velint
Haec verba non intelligo. Ies. Hic Iustus est
Tandem vocandus Barsabas, qui lacte me
Dulci atque pane candido refecit, &
Solatus est. Philippus hic & Prochorus hic,
(1135) Cum Parmena & Nicanore, hic Timon quoque
Ecclesiae tandem meae ministri erunt.
Ph. Neque nos valemus assequi quid dixerit.
Ies. Praedico iam, scietis autem postea.
Ubi Saulus est? Ph. Caecutit is aliquantulum
(1140) Aquilone lesus turbido. Ies. Caecutiet
Multo amplius, quo illuminetur amplius.
Tum sentiet quid fecerit mihi & meis.*
Tandem tamen vas ἐκλογῆς futurus est.
Io. Ades puelle. Ies. Adsum pater. Valete vos
(1145) Amiculi. A. Vale. B. Vale. C. Vale. D. Vale.
Te quando denuo videbimus? Vale.
Ies. Cum me parentes siverint, tum denuo
Videbitis. Valete nunc mea viscera.



¶ Scena nona.
Maria.    Iesuah.    Ioseph.

Fili quid est quod utrique nostrum dixeras
(1150) Quòd (nempe) oporteat te in his quae sunt patris
Versarier? Quaenam tibi exequanda sunt
Patris superni nomine? Ies. In mundum pater
[fol. D3r]
Demisit (heu) me filium, quo erroribus
Vitijsque pulsis veritatem agnoscat, &
(1155) Virtutibus homo fulgeat, quo gratiam
Patris & salutem consequi per me queat,
Quam primus in paradiso Adamus perdidit.
Ma. Haec alta mi Iosephe sunt mysteria.
Io. Profecto sunt. suo patebunt tempore.
(1160) Nunc recto itinere nos eamus Nazareth.
Si non queat puer ingredi, in humeris meis
Gestandus est, vel ad manus ducendus est.
Ies. Corroborabit me pater qui omnia potest,
Iterque nostrum prosperum facturus est.



¶ Epilogus.

¶ Epilogus.

(1165) Cunctis puellis maxime scholasticis
Mores pudicos & probos ostendimus
Cum puerum Iesum comicos scholasticum
Humilem, probumque, & obedientem finximus.
Rogamus itaque singuli vos singulos,
(1170) Ne quispiam quod finximus vel egimus,
Temeriter actum sive scriptum iudicet.
Praeter Dei nam gloriam vel proximi
Nostri salutem omnino nil reposcimus
Si Christum Iesum in hoc theatrum duximus,
(1175) Excuset hoc primaeva pueri infantia.
Nec quempiam vocabulum scholastici
[fol. D3v]
Moveat, quod in medio sedens διδασκάλων
Audiat eos, rogetque more scholastico.
Valete nunc, & si placuimus plaudite.
¶ FINIS.

¶ Visa est haec Comaedia & subsignata a Reverendo domino Episcopo Hebronensi, & admissa soli Harmanno Borculoo imprimere & distrahere. Et erat subscriptio
G. Scrijvers.

Continue

Tekstkritiek:

vóór vs. 33 trimetri er staat: dimetri
vóór vs. 147 Maria spreekt niet
vs. 183 incunabulis er staat: incunaublis,
vs. 287 honorem er staat: homoren
vóór vs. 368 Abibas. er staat: Abiba.
vóór vs. 597 sexta. er staat: tertia.
vs. 371 χιτώνα er staat: χετώνα
vs. 642 avulsus er staat: anulsus
vs. 757 atque er staat asque
vs. 1120 exaudiant er staat: exandiant
vs. 1142 fecerit er staat: fecesit