Georgius Macropedius (Joris van Lancvelt): Andrisca. Utrecht, 1553.
Uitgegeven naar de tekst van 1553, op basis van de uitgave op de cd bij Georgius Macropedius, 1487-1558 leven en werken van een Brabantse humanist (Tilburg 2005) door Henk Giebels en Frans Slits.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton061700Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk. De lopende toneeltekst, in het origineel cursief gedrukt, hebben wij in romein gezet.
Continue
[
fol. M1r]

❧   GEOR
GII MACROPE
DII ANDRISCA FA-
bula lepidis-
sima.

(...)

[Vignet: Superantur ingenio vires]

Ultraiecti.
¶ Harmannus Borculous excudebat, anno
1553.



[fol. M1v]

GEORGIUS MACROPEDIUS
Ioanni Hillenio.
S. D.

IAm quasi postliminio mi Ioannes ad te venit olim promissa fabula. Post curiosa siquidem scrutinia, omnemque nostram quàmquam exiguam crebro eversam supellectilem, dum sublatam crederem, tandem insperato ab alio deprehensa est. Hanc tibi tanto libentius dedico, quanto me certius non tam tibi quam patri tuo obligatum sentio. Tantis siquidem & tam crebris iste me oneravit & obruit beneficijs, ut (ni prorsus ingratus sim) non meminisse non possim. Cum igitur ut velim gratiam referre non queam, hoc litterarium ad te mitto munusculum, ut saltem in aliquo per te possim parenti tuo gratificari, quàmvis & ipse, ut tibi mitteretur, mutua tua erga me benevolentia à teneris (quod aiunt) unguiculis planè demerueris.
Accipe igitur mi Ioannes Andriscam meam animo
candido, ut & tu habeas, quo subinde
post seria honeste oblecteris. Vale.
Ex Traiecto 12 Kalendas
Novembres, Anno à
Christo nato.
1537.
(.?.)



[fol. M2r]

¶ ARGUMENTUM
in Andriscam.

VIri duo integerrimi Bunscotij
Duxere uterque sibi rebellem coniugem,
Coriarius fuit alter, alter agrarius.
Huius tabernae Andrisca poclis dedita,
(5) Illius autem Porna sacrifico obsequens,
Nullo queunt suasu aut minis compescier.
Et ab inhonestis moribus divellier.
Quapropter ille suam flagellis Pornulam
Caesam insuit salitam equino tergori,
(10) Alterque devictam duello fustium
Sibi subdit Andriscam suam. Fit utrâque sic
Ad optimos mores reductâ gaudium.



¶ DRAMATIS PERSONAE.

Prologus.
Georgus maritus.
Andrisca uxor.
Byrsocopus maritus.
Porna uxor.
Hieronymus sacrificus.
Caupo.
Ponus servus.
Paedisca ancilla.
Puer coriarij.
Chorus Bacchidum.
Alius chorus puerorum.
Exceptis Choris, omnes versus
sunt Iambici trimetri.
Continue
[
fol. M2v]

¶ PROLOGUS.

SEmestre iam ferme est, quòd in proscenio
Neque me quidem, nec histrionum quempiam
Vidistis (ut puto) greges scholastici
Commilitones candidi, quapropter &
(5) Nunc maximè (nisi fallar) hanc dabitis mihi
Operam, ut benignis hauriatis auribus,
Quod brevibus in vestrum omnium rem proloquar;
Inter tòt, interque adeò discrepantia
Scholaria exercitia, nullum (ut arbitror)
(10) Maioribus mihi prosequendum laudibus,
Quàm scaenicus ludus (modò absit foeditas)
Actusque comicus. Alij versus canant,
Alij legant scribantve crebrò epistolas,
Alij aliud exercitium honestum tractitent,
(15) Comoedia una facile praestat omnibus.
Si carmen arridet, ea versu labitur.
Si prosa, totius ita Iambus carminis
Attemperatur, ut à soluta vix queas
Oratione metro ligatam cernere.
(20) Haec schemata grammatico troposque suggerit,
Haec rhetori administrat arma affectuum,
Haec disserenti offert locos dialectico.
Quid tibi parit maiorem ad homines gratiam?
Quid aequè moribus ornat adolescentiam?
(25) Quid quoque rei plus commodum scholasticae?
[fol. M3r]
Nam si in ea agenda exercearis sedulo,
Linguae auferes stribliginem ac rubiginem,
Quia agendo non modó promptitudinem, sed &
Miram loquendi in concionibus palam
(30) Populo dabit fidentiam, si eius quoque
Spectator adsis, non modo oblectaberis,
Sed & optimis quibusque vitam moribus
Ornaveris, Quid enim per immortalia
Divina numina, ecquid est Comoedia,
(35) Nisi totius vitae hominis & clarissimum
Speculum, & figura amplissima? in qua quid tibi
Vitandum erit, vel actitandum, clarius
Lumine videbis atque contemplaberis.
Facessat omnis itaque qui Comoediae
(40) Obscoenitatem, & comico aut tragico actui
Levitatem & impudentiam improbè obijcit.
Nam ut impudico nil pudicum dicimus,
Ita & pudico esse impudicum nil potest.
Quandoquidem in hoc certò Poëtae scriptitant,
(45) Ut vel probum instruant, vel improbum arguant.*
Itaque mei commilitones candidi,
Excipite totis mentium atque corporum
Complexibus, quodam superno numine
Vobis datam Comoediam, qua nil prius,
(50) Nil laetius, nil gloriosius, nihil
Quoque ditius coetus Libethridum tradidit.
[fol. M3v]
Mihi nulla de argumento erit Comoediae
Praefatio, mox qui prodibunt huc viri
Bunscotij, partem indicabunt fabulae.
(55) Graeci & Latini olim Poëtae comicas
Scripsere Athenis accidisse fabulas.
Haec nostra Bunscoti accidisse fingitur,
Quò plus ioci pariat locus nostratibus.
Iam adesto amator litterarum candidus,
(60) Tacitusque Musarum clientes audiat.
Continue

ACTUS primi. SCAENA prima.
Georgus    Andrisca    Byrsocopus.

IN agrum adibo Andrisca frumentarium,
Videbo quid me absente verna sarrijt,
Si ab insitis fruges novas zizanijs
Purgaverit: tu satage, néqua sit mihi
(65) Mora prandij cum rediero, atque ut singula
Haec vasa disponantur (ut decet) probè.
Profectò matrem familiâs nil ita decet,
Ac munditer curare rem domesticam.
Audis ne satis Andrisca quod tibi impero?
And. (70) Curabitur mi vir, vale. Geor. Curaveris
Profectò si quidem sapis, ne quod volo
Factum, reversus denuo infectum arguam.
Sat scio equidem, quàm ad pocula & convivia es
Propensa. Bacchanalia cave te evocent.
[
fol. M4r]
And. (75) Haud evocaverint. quid adeò blaterat hic
Ante ostium? sol altior ad opus evocat.
Ge. Vide ne quod ego praeceperim nihili aestimes.
Byr. Eho, quid intercessit huic discordiae
Cum uxore? Geor. pol si mulier imperiosa sit,
(80) Indigna res, pestisque multò maxima
Rei domesticae. Byr. Id quidem certissimum,
Ut ipsus experior domi. Geor. quis loquitur hic?
Byrsocopus est, vicine salve. Byr. salvus es
George, qui cum uxore non tibi convenit?
Geor. (85) Scitissimè dictum mihi videor, id fore
Pulcherrimum, si quis viro sit Theseus,
Cui suas subinde curas explicet.
Te unum quidem è multis fidelem comperi
Byrsocope, & est quod non sine gemitu tuum
(90) Fundam in sinum. Est mihi uxor optimo quidem
Genere orta, summis opibus, acrique ingenio,
At moribus subinde tam difficilibus
Et improbis, ut aequo id animo non feram.
Ut ab aedibus pedem extuli, aut ruri foris
(95) Quiddam operis exequor, illico potantibus
Se interserit, vereorque multo pluria.
Byr. Rem permolestam disseris George, nam
Et refricas mihi meam amaritudinem.
Eodem enim quo tu laboras, ego malo
(100) AEgresco tabescoque. Geor. doleo. Byr. sile parum,
[fol. M4v]
Scin’ sacrificum qui habitat ad Agnes virginis
AEdiculam? Geor. ut te, nam toroso pectore est,
Tum ventre obesulo, rubentibus genis,
Capite hispido admodum atque cincinnato. Byr. is est
(105) Hunc an magis mea uxor amet, an mage ab eo
Adametur, haud tibi facile dixero, quia
Hic instat, illa invitat, ambo mutuis
Se provocant munusculis, quem iam semel
Et iterum ab aedibus propulsum terrui.
Geor. (110) Prudenter id quidem egeras. sacrificus est,
Exemptus (ut volunt) profanis legibus,
Cavendum enim ne verberando clericum
Vespasque crabronesque contra te excites,
Non puto tamen trudendo quòd peccaveris.
Byr. (115) Sed qui feram Pornae meae petulantiam?
Geor. Durum quidem foret aggredi, si quis tamen
Vel acribus flagris, vel alio quolibet
Acerbiore incommodo dignè arguat,
Existimo quòd ea denuo non perpetret.
Byr. (120) Quis audeat? Ge. qui? audere certè oporteat,
Et id quidem primum omnium in mea ipsius
Nunc experiri uxore certo certiust’.
Si non ut imperaveram resipuerit.
Sed iam tacendum erit, crepant nostrae fores,
(125) Andrisca prodibit, cave ne quid sciat,
Sed ex corusco fulgure accipe tonitru.
[fol. M5r]
Byr. Talis mihi videtur, ut nihil morer,
Accinctus (ut vides) laboribus abeo,
Tonitru imminens ipse excipito. vale. Geor. vale.



ACTUS primi. SCAENA secunda.
Andrisca.   Georgus.

(130) AN stas adhuc socors? an est ruri nihil
Quod exigas? tantisper hic nugarier
Tibi libuit, dum cuncta vasa munditer
(Ut iusseras) componerem? Cum iam putem
Opus peractum grande, mox famelicus
(135) Praesto erit herus post otium & post fabulas,
Cibumque rigidus ut imperator exiget.
Abi in malam crucem, aut labora ut edas piger,
Non est quod ante vesperem cibum petas.
Abi inquam, abi deses, sat est garritum, abi.
Geor. (140) Ne trude mulier, nam meo pro arbitrio*
Abire statui, vel redire, tu tuum
Fac sedulo negotium, cave caeterum
Ne quicquam eorum quae iubebo, omiseris,
Aut ne quod interdixero patraveris,
(145) Aliàs mihi & tibi serio certandum erit
Pro subligaculo. And. sat est verborum, abi.
Propulsus est, ita sunt regendi agrarij, &
Stupidi viri, non rediet ante vesperem,
Quod si redeat, haud hoc magis quod pransitet
[fol. M5v]
(150) Parabitur. Iam nonne Bacchanalia?
Quis sese in aedibus teneat, aut suo animo haud
Obtemperet? quin ultro Porna prospicit,
Observat (usque ut assolet) suum amasium.
Nihilominus rogo num velit mihi congredi.



ACTUS primi. SCAENA tertia.
Porna.   Andrisca.   Hieronymus.

(155) PRaestolor, at frustra, sed eccam, Andrisca adest,
Quid te expulit mi chara? num vir est domi?
Andr. Non est, ad hoc veni, te ut alloquar. Porn. quid est?
And. Abegi in agrum Geponum meum, & tuum
Aplaemon in coriarijs laboribus
(160) Non ambigo. Quid si mihi concesseris
In oenopolium? Quis hoc Baccho die
Se temperet? Iussi, anserem, lepusculum,
Farcimina, & pernas parari lautius,
Nihil aberit, si adsint modò qui combibant
(165) Atque comedant. Non usque Bacchanalia.
Laetandum erit, bacchandum erit, potandum erit
His orgijs. Risu, iocis, & potibus
Baccho parantur orgia. Por. Et quidem libens
Tibi congrederer Andrisca, sed alijs mihi
(170) Charissimis condixi amiculis, quibus
Me gerere morem oportet, & concedere,
[fol. M6r]
Quapropter hodie abire non est integrum,
Cras quolibet me abduxeris. And. te scio equidem
Hieronymum opperirier. Quid amabo dic
(175) Cum sacrifico tanta est tibi communio?
An non sat est maritus, hunc quin advoces?
Por. Abi meribibula, tun’ honestum ac sobrium
Convictum amiculi mihi improperas? abi.
And. Vale meretrix ut meres, tun’ pro bonis
(180) Convitium? Nunquam etsi inedia perieris,
Vel miculam panis tibi porrexero.
Valeat meretrix ut meret, ut ostia domus
Acclusero, quaeram meas sympotrias.
Por. Illa abijt, ast ubi moratur amiculus?
Hie. (185) Hem Porna. Por. adesne amice? quid hactenus
Moratus es? iamdudum enim te expecto. Hie. Me
In angulo hoc Andrisca stare compulit.
Por. Habes lagenulam? Hie. habeo, pinguiusculam
Quoque altilem. Por. bene est animule, acceptus es.
(190) Quàm ocyssimè, dum illa intus est, tectum subi.
Factum probè, nullus vidit, factum optimè.
Andrisca iam redit, parant se Bacchides,
Haec valeat, illae insaniant, nos clanculum
Clauso ostio, nos nostra agamus ludicra.



ACTUS primi. SCAENA quarta.
Andrisca sola.

[fol. M6v]
(195) QUid ostium Pornae repentè clauditur?
An irruit praedae lupus, dudum cui
Parabat insidias? habeat ad nauseam
Meretrix. sed eccas, prodeunt Mimallones,
Coetusque Maenadum, quibus cum perstrepens
(200) Haec auspicabor sacra Bacchanalia.



CHORUS Mimallonum.
Versus sunt Iambici Dimetri,
ut & in reliquis omnibus.

[muziekbalken]
IAcche Bacche ohe ohe,
O Bacche Iacche ohe ohe,
Ornate Bacchanalibus
Bacchum corona Bacchides.
    (205) Iacche Bac. O Bacche Iac.
Risu, iocis & potibus
Baccho parantur orgia.
[fol. M7r]
    (210) Iacche Bac. O bac.
Bacchi furore corripi
Coetus oportet Maenadum.
    Iacche Bacche. O Bac.
(215) Io Bromi Liber pater,
Io Priape, Iacche io.

Alius chorus puerorum.

[muziekbalken]
NIl libero homini honestius,
(220) Utilius, aut iucundius,
Quàm agricolendi studium, in ijs
Quae ad vitam alendam pertinent.
    An aliquid hoc antiquius,
Quod ipse ruris conditor
(225) Homini creato libero
Mox excolendum tradidit?
[fol. M7v]
    Quid Quintio, quid ve Curio
Inter Quirites dignius,
Quos Roma pro republica
(230) Ex agro in urbem accersijt?
    Cyro quid excellentius?
Tamen is suis laboribus
Hortum nemoribus consitum
Spartae stupenti prodidit.
    (235) Quid hos citamus Ethnicos,
Cum sacra plures pagina
Vates, patresque, principes
Prodat fuisse rusticos?
    An non agricolae splendidi
(240) Cum Abrahamo, Isacus, Israhel?
Non Elisaeus, non Amos
Ruri propheta factus est?
    Davida non praeteriero,
Qui è pascuis amplissimus
(245) Rex Israheli accitus est.
En quanta ruris gloria.
    Fortasse quaeris commoda,
Videbis ipsa maxima,
Coniuncta (si nos audias)
(250) Iucunditati maximae.
    Quid utilius, aut dulcius,
Quàm missa terrae semina,
[fol. M8r]
Et insitos tibi surculos
Mox pullulantes cernere?
    (255) Te dormiente germinant,
Florent, abundant fructibus,
Quos convehas in horreum,
Queis te tuosque nutrias.
    Nil colliges his iustius,
(260) Nil possidebis tutius,
Nil his relinques dignius
Tuis beandis liberis.
    Ne ergo erubescat agricola
Ab ineptulis riderier,
(265) Sed glorietur se viris
Potioribus probarier.
Continue

ACTUS secundi. SCAENA prima.
Hieronymus.   Porna.   Paedisca.

PAulùm foris libet mihi dum commodum est
Nugarier. Mimallones sunt introgressae,
Et nullus est discrimini locus, neque
(270) Qui prodat hic passerculus. Quid porna id est
Quod intus inter pocula effutiveras?
Possis maritum aliqua via deludere,
Si me obruat subito, & periclo tollere?
Por. Possim profectò, & id* indicare pretium operae,
(275) Ne dum obruat, consilia quae non noveris,
[
fol. M8v]
Nec assequi possis, nec uti ad commodum,
Sed & ea neque absque ope famulae meae effici
Poterunt, eoque ipsa prevocanda. Hie. ita est,
Vocetur. Por. heus Paedisca ades, sunt nempe quae
(280) Te scire oporteat. Pae. hera quid est, quod me velis
Curare? num fundenda vina? aut molliter
Sternendus est modò lectulus? Por. neutrum modò
Audi tacens, Hieronymum dominum meum
Si fors maritus pulsitando offenderit,
(285) Ego cum uvido passoque linteamine
Tecum fores accessero, atque ianua
Reserata, id elevavero, & canens viro
Oppandero, donec latenter hic exeat,
Capis? Paed. Capio. Hie. nil hoc quidem sagacius
(290) Excogitari possiet μὴ δία. Por. vide
Ne discrepes verbis meis vel nutibus,
Sed mente tota dum aliud actitare te
Putet maritus, aliud effectum velis.
Pae. Faxo. sed introite, viculus strepit,
(295) Nescio quid hinc. Vicinus est, domum petit,
Sed neminem pro coniuge domi praesidem
Inventurus est mecastor istis tempori.



ACTUS secundi. SCAENA secunda.
Georgus solus.

SErvum reliqui in opere solum agrario,
Cuius nisi miseresceret, non antequam
[fol. N1r]
(300) Advesperasceret revertissem. quia
Quid dulce ei domi, cui uxor amara, sit?
Nullum suave obsonium, si condiat
Mulier proterviae suae condimine.
Verùm laboranti quod edat oportuit
(305) Adferre pulmentarium, modò improba
Id coxerit, vereor enim (nescio quid) hic
Mali. ostium. fenestrae, & omnia clausa sunt.
Quòd in oenopolio sit, ausim pro meo
Iugulo quidem contendere. Ecquis tandem erit
(310) His finis? haeccine usque mi ferenda sunt?
Malim refractis manibus atque cruribus
AEgram tenere in lectulo, quam dyscolam,
Duram, & rebellem perpeti. Sed eccam eam,
Temulenta prodit, haud in hoc quidem, ut domum
(315) Petat, sed ut bacchantium stultissimos
Quosque videat. iam respicit, quid aget videbo,
Irascitur, concita venit, rixabitur.
Et nunc feram, districtiusque redarguam,
Tentabo si quid possiem tolerantia.



ACTUS secundi. SCAENA tertia.
Andrisca.   Georgus.

(320) UT desidet socors, ut est laboribus
Et onere confectum tibi corpus, piger
Vix hora lapsa quòd hinc abibas, & modò
Esuris? inepte nondum adest ientaculi,
[fol. N1v]
Et prandij horam somnias? revertere.
(325) Escam fames sudore parta merebitur,
Abi. Geor. Volo uxor & ipse vescier, & cibum
Quem deferam servo laboranti mihi
Largirier. And. Ibi panis est, ibi caseus.
Ede, atque abi ocyus, redito vesperi.
Geor. (330) Iam coctum aliquid oportuit, nec vesperi
Minus. Quid infrunita iussui meo haud
Obtemperas? Quid hoc (malum) dementiae,
Ut omnium immemor domesticarum, ei
Te accommodas uni rei, quae propriae
(335) Et crapulae sapit atque gastrimargiae?
Edis, bibis, graecaris atque aes prodigis,
Totum larem, totum penum voras, quasi
E populis aes colligam silvestribus.
Si ego condum agam, tu promum agas, ego colligam,
(340) Tu dissipes, quae tandem erit conventio?
Quis exitus, nisi prolibus mendicitas?
And. Ut latrat insanus, tuum ne devoro?
Te nobilem, te divitem feci miser
Natalibus meaque dote amplissima,
(345) Et prodigalitatis hoc die argues?
Sile frutex, tun’ imperaveris mihi?
Tun’ imperaveris mihi? sile frutex
Et stirps inutilis. Te eò clementiae
Adegero posthac, ut hac te transigam.
[fol. N2r]
Geor. (350) Finem fac his inutilibus opprobrijs.
Audito me. Si non tuae petulantiae
Ponas modum uxor, atque gastrimargiae,
Si posteaquam abscessero, oenopolium
Aut ganeum adeas denuo, patrem deûm
(355) Summum optimum ter maximum obtestor Iovem,
Quòd te aut coactam verbere hinc mihi subigam,
Aut ut profata es victus hinc tibi serviam.
Pro subligari cuium erit certandum erit
And. Ignave, tun’ me verberes? latum tibi
(360) Culmum (quod aiunt) neutiquam cessura sum,
Quadrate, sordide, lutulente agrestio,
Θυμός μοι ἀνδρειότερός ἐστι, quàm feram
Vel digitulo tuo minuto tangier.
Nec propter has oblacteratas hic minas,
(365) Minus vel haustum sorpsero. Fuge hinc lues
Umbratilisque larva, fuge malam in crucem.
Geor. Testes mihi Bunscotii cives, quibus
Me afficiat indignis modis uxor mea.
Non ego miser, qui cogor his muliebribus
(370) Tempus terere sermonibus? Iam prandij
Hora instat, advenit ut edat coriarius.
Impransus ego redibo, ut haec puero adferam.
Tamen hinc prius videre perlibet, ut viro
Cum sacrifico conveniet atque coniuge.
(375) Nam si satis prospexeram, ille ingressus est.
[fol. N2v]
And. Abactus est minator, euge explosus est,
Clauso ostio redeo ad meas sympotrias.



ACTUS secundi. SCAENA quarta.
Byrsocopus.   Porna.   Paedisca.   Georgus.   Puer.*

TOtus madesco & contremisco frigore,
Nisi uxor exstruxit pyram, defecero.
(380) Sed quid sibi vult hoc quod ostium serat?
An sacrificus rursum intus est? non arbitror
Claro die, nam noctuae noctu volant.
Pulsabo: citò aperite hoc ostium, quia
Tabesco frigore. Por. paulùm morare, dum
(385) Nos exeamus libere, atque munditer
Nostrum plicemus linteum. huc, leva altius
Puella, non vides solo quòd incidat?
Sta vir meus paulisper hic, dum extendero. Byr. hem.
        Por. Dum complico uda lintea              Dimetri.
        (390) Cum famula aperto in ostio.
        Paed. Dum complico uda lintea
        Cum famula aperto in ostio.
        Por. Maritus hinc eluditur.
        Paed. Maritus hinc eluditur.
        Por. (395) Illinc sacrificus suffugit.
        Paed. Illinc sacrificus suffugit.
Byr. Nondum peracta res? Geor. peracta per Iovem.
Hem, vafriciem foeminae. Byr. Habet hoc negocij
Tantum, plicare linteum? haud uxor vides
[fol. N3r]
(400) Quanta madesco immundicie? Geor. abeo. Por. heus puer.
Pu. Hem. Por. huc hydriam. Pu. hem. Por. dum madidus es, reple obsecro
Mi vir hydriam hanc aquae fluentis, & adfer huc.
Byr. Da vasculum. Por. abit Aplaemus, euge quam probè
Delusimus maritum, & alterum hospitem
(405) Dimisimus. quàm celeriter fac singula
Suo loco composita sint, ne quid viro
Suspectionem moverit. Paed. Memorem mones.
Por. Ecastor illoc stupidiorem neminem
Vidi virum. Quòd anserina felibus
(410) Pariantur ova, facillimùm persuasero,
(Si quando voluero), huic viro. en stillans redit.
Accelera, & ignem languidum fove, & aridum
Cibum addito, quo se ocyus recipiat hinc
Foras. moratur vetus amicus exitum.
Byr. (415) Frigent manus. Por. Pedisca, non tibi iusseram
Ignem fovere? Paed. sic, parata iam omnia.
Por. Ingredere corculum meum intrò, ut prandeas,
Cur vultus est modò tristior? si asperior est
Victus modò, sub vesperem correxero.
(420) Inservi hero Paedisca, dum revertero.
En Bacchides, paulùm libet baccharier.



Chorus Mimallonum.

IAcche Bacche ohe ohe.     O Bacche. ut supra.

[fol. N3v]

Alius chorus.

[muziekbalken]
PRae caeteris mortalium
Est execranda sceleribus
Luxuria (qualiscunque sit)
(425) In orbe pestis maxima.
    Quàm indigna res, quàm foeda res,
Quae conditum ad Dei imaginem
Non aequat hominem bestijs,
Multo sed infra deijcit.
    (430) Servant ferae sua tempora
Modumque Veneris copulae,
Solusque homo non subditur
Naturae honestis legibus.
    Hinc fit deorum naribus
(435) Hominumque abominabilis,
Quicunque membra foetido
[fol. N4r]
Mentemve luxu polluit.
    Luxuria corpus inquinat,
Luxuria mentem obnubilat,
(440) Luxuria cunctis sensibus
Vivacitatem detrahit.
    Haec mentis inquam lumini
Tantam ingerit caliginem,
Ut nec supera, nec infera,
(445) Nec honesta, nec bona videat.
    Iam quisquis est libidini
Adeò execrandae deditus,
(Videte) quàm se obnoxium
Varijs facit periculis.
    (450) Minantur huic gallica lues,
Miseria, & improvisa mors,
Impoenitentia, atque de
Salute desperatio.
    Igitur ab execrabili
(455) Hac peste fugito quisquis est
Sacer, haud sacer, iuvenis, senex,
Puer & sacerdos maximè.
    Ne qui die facit sacra,
Sit nocte mystes Cypridos,
(460) Et qui tener corrumpitur,
Cessare adultus non queat.



ACTUS tertij. SCAENA prima.

[fol. N4v]

Andrisca.   Porna.

QUid hic tibi negocii meretricula?
Por. Id quod tibi venter sceleste, id quod tibi
Tun’ hanc tabernam propriam tibi vendicas?
And. (465) Sile cloaca, prostiblumque sacrificûm.
Abi domum. morare quem miserè peris
Sacrificulum. Por. quid tibi (malum) curatio est
Rerum mearum, pessima expultrix viri,
Rerum tuarum prodiga? An. Opprime os procax
(470) Scortum, subactum millies. Si edo, aut bibo,
Aut obligurio meum patrimonium,
Non id tua interest. sile, atque abi domum,
Istosque colaphos dulci amasio refer.
Por. Caedasne gratis? An. vapula improba, vapula.
Por. (475) Ventrem tuum per Aphroditen fodero
Si denuo attingas. And. patrem per Liberum
Te Cypridi pugno immolo, nisi abieris,
Cape riculam, ac te proripe. Por. Hoc opprobrium
Rapiet vel ad corvos, vel in laqueum, tuum
(480) Ventrem gulamve venefica. And. exturbavi eam.
Por. Meminero. Iam turbavero virum ab aedibus.
Sed commodum. iam concitatus exijt,
Si respicit, mox lite propulsavero,
Ne amasius foris moretur longius.



ACTUS tertij. SCAENA secunda.
Byrsocopus.   Porna.

[fol. N5r]
(485) IAm Porna tandem ades? Por. putaveram quidem
Quòd non retorsisset oculos. Byr. quid uxor est
Quòd serius redis? Por. quis est, qui nunc vocat?
Mi vir quid exis ocyus? proposueram
Prandere tecum. Byr. prandeas? quid prandeas?
(490) Vides madentem, sordidum, fessum, fame
Quoque tabidum, nec ignis est, nec sella stat,
Panemque durum & mucidum vix ullus est
Qui porrigat. Por. Non est tibi qui porrigat?
Pedisca adest, de te cui mandaveram.
Byr. (495) Garrire dum libet tibi aut procarier,
Prorsus mei oblivisceris. si sic agas
Uxor, profectò devorare non queam.
Praeterea olent mihi vina dulcia in aedibus,
Quis biberit aut quis emerit non sat scio.
(500) Certè probae mulieris est, nil clam viro
Molirier. Por. Ne creduas olfactui
Mi vir, nam in aedeis has sine tuis iussibus
Nunquam introgressa vina sunt, vel dulcia
Vel acria. atqui poma adesa liberis
(505) Tibi subolent. Abi modò, fer bono animo hoc
Incommodum. coenam opperire plusculam.
Byr. Ibo, cave amodo mihi sic eluseris.
Por. Cavebitur. Si blandulis verbis potest
Vir ipse ludificarier, quo lite opust’?
(510) Ubi modò meus bibesius? ubi amasius?
[fol. N5v]
Eccum virum, quem linteo subduxeram
Morabor hunc dum venerit. ___________



ACTUS tertij. SCAENA tertia.
Hieronymus.   Porna.

___________________ MEa Pornula
Quanto maritus me pavore perculit.
Po. Quàm callidè per linteum subductus es.
(515) Haec missa fac. exporrigendus animus est.
Eamus intro. Hie. Primum amabo dic mihi.
Nil suspicatus est vir in negocio?
Por. Nihil. sed intus vina pota, naribus
Deprenderat sagacibus. Hie. quid audio?
Por. (520) Quod res. sed abstuli roganti scrupulum
Lepidissimè. Hier. quinam refellere poteras?
Por. Eamus intrò, ibi dixero inter pocula.
Hier. I prae, reclude dum ostium, mox te sequar.
Dimittere urinam volebam, at ostium à
(525) Caupone crepuit, intus ero securior.



ACTUS tertij. SCAENA quarta.
Caupo.   Andrisca.

QUid est quod in coenaculo narraveras
Mi Andrisca? comminatus est tibi vir tuus?
And. Pol maximè, si quando me huc recepero,
Et deprehenderit. Cau. Quid igitur haec mea
(530) Subire tecta neutiquam expavescis? &
Quasi nil sit actum, edis, bibis, misces sales,
[fol. N6r]
Iactasque in omnes scommata? And. audeat putas?
Ignavus, ac totus suavis est homo.
Iam septimus mensis agitur, quo coniuges
(535) Facti sumus, sed ne quidem ullum in me asperum
In hunc diem verbum locutus est, licet
Perinde ut assuevi palam graecata sim.
Cau. Haec lenitas Andrisca vide ne transeat
Vel tandem in iracundiam. Suam quoque
(540) Bilem columbae habent. And. habes ludibrio?
Cau. Ha ha he, profectò pro bracha certandum erit.
And. Iam mitte nugas, atque agamus poculis.
Cau. Hem serio. opperiar virum, atque comiter
Affabor, expiscabor illius quoque
(545) Sententiam, quam tibi renunciavero.
Nunc sequere me intro ad pocla. An. Iam te Caupo amo.



CHORUS Mimallonum.

IAcche Bacche.     O Bacche. ut supra.

Alius chorus.
Versu Dimetro, ut supra.

[muziekbalken]
[fol. N6v]
[muziekbalken]
IN orbe nil scelestius
Quàm mulier est adultera,
Quae nullam honesti, aequi, boni,
(550) Vel utilis rationem habet.
    Foeda in marito copula est
Adulterina, at foedior
Multò in muliere, cui decor
Pudorque natura insitus.
    (555) Quàm indigna res, ut quae suo
Debet viro esse subiuga,
Se sternat alteri improbè,
Sui pudoris nescia.
    Quàm indigna res, ut oblita
(560) Alterius ultro sordibus,*
Oblita honoris publici,
Cunctis pateat ostentui.
    Se non modò, sed & suos
Proles, maritum, tum sibi
(565) Genere propinquos caeteros
Dedecore probroso afficit.
    Plus dixero: libidini,
[fol. N7r]
Scelerique gnatos, filias,
Reliquam totam familiam
(570) Prostituit, orco transferens.
    Quid aliud est, quàm si offeras
Moloch tuo de semine,
Si tu scelestis moribus
Prolem tuam corruperis?
    (575) Puer audit obscoenos logos,
Auditque spurca cantica,
Videt oscula, & quod turpius,
Videtque gestus lubricos.
    Quid* valeat, exemplis puer
(580) Illectus his turpissimis,
Iuvenis cavere, ab unguibus
Quod à tenellis hauserit.
    Sileo gulam, caedes, dolos,
Quae propter hoc scelus accidunt,
(585) Furtum rei domesticae,
Quae familiae & viro interit.
    Cave ergo mulier quae voles
Proba omnibus viderier,
Ne admiseris virum alterum
(590) Nec fabulis nec poculis.
    Dein cave à temulentia,
Putrique gastrimargia,
Nam in foemina admodum parum
[fol. N7v]
Mechia gulaque discrepant.
    (595) Leges ferunt meretriculas,
Ferunt amores virginum,
Uxor bibax & adultera
Viro est ferenda neutiquam.



ACTUS quarti. SCAENA prima.
Caupo.   Georgus.

TAntus subinde hic strepitus est bacchantium, ut
(600) Audire vel prospicere quisquam si velit,
Non possiet. Sed paululum cessante iam
Tumultu id exequar, quod Andriscae prius
Spospondi, & opportune ad hoc quidem exij,
Is redit enim quem convenire gestio.
Geor. (605) Existimabit uxor ante vesperem
Me non reversurum, videbo si meis
Iussis modò inopinatus advolans gerat
Morem. Profectò (nisi sit insensata) non
Ea denuo tentaverit. Sed quid foras
(610) Prospectat incentor mali nequissimus
Caupo? Aut moratur illam ut alliciat scio,*
Aut certius, me observat (intus si fuat)
Ne quo modo improvisus illam ibi opprimam.
Nil certius, nam cedit huc, secum haud scio
(615) Quid murmurans. Cau. non pol putarat tam brevi
Rediturum ab agro Andrisca coniugem. Hic dabit
(Nisi fallor) huic ludo impares modò tibias,
[fol. N8r]
Turbasque pessimas, sed alloquar virum.
Mi contribulis salvus es. quid agitur? ut
(620) Frumenta germinant? Geo. minus profectò quàm
Velim. Cau. queruntur usque id agricolae. Geo. vale.
Cau. Heus tu. quid importunus es? Geo. Qui sic? Cau. quia
Post festa venisti. Ge. haud capio quidnam velis.
Cau. Post rete quoque piscaberis. Geor. nondum scio
(625) Quid dixeris. Cau. Certè actum ages. Geor. quid actum agam?
Ipse actum ages, post rete quoque piscaberis,
Nam captiosus es, at nihil venaberis.
Cau. Ne irascere, quoniam in tuam rem proloquar.
Iam praeterisse prandij horam nuncio,
(630) Pulmenta frigida, aut reposta, aut nulla sunt,
Divertere in domum meam liberrimè
Si placet, abunde apposuero. Geor. Sint tua tibi
Caupo, mihi mea affatim suffecerint,
Si licuerit per furta quorundam abdita, &
(635) Rapacium versutias. Cau. quis nam id scelus?
Geor. Sunt intimi sunt extimi. Si tu quoque
Caupo vorax parto meis laboribus
Minus inhies, si non ad ipsa sedulo
Tua pocula uxorem meam illicias, meam
(640) Quidem inopiam nec tibi nec ulli proderem,
Cau. Domus quidem mea singulis patet George,
[fol. N8v]
Et incolis, & exteris, probis quoque
Mulierculis. nec est quòd hac de re mihi
Succenseas. Equidem nec illexi tuam
(645) Aliquando coniugem, neque expilare rem
Tuam cupivi fraudibus, itaque (si sapis)
Huiusmodi seclude mente scrupulos
De me meaque familia. Per Herculem
Malim emori, quàm de meo statu siet
(650) Rumor malus, talisve famigeratio.
Geor. Ut feceris recta, tua conscientia
Novit. vale Caupo, propero domum ocyus.
Cau. Vadas licet, sed in olla (ut inquiunt) canis.
Iratus est homo per Iovem admodum, suamque
(655) Coniugem caesurus est. Illa aestimat
Parvi, putatque quòd vel is non audeat,
Vel si audeat, se posse ei resistere.
Vir ego viro non audeam contendere.
Acris animi est, duris quoque lacertis, sed &
(660) Durae admodum sunt rusticantium manus.
Haec clanculum uxori renunciavero.



ACTUS quarti. SCAENA secunda.
Georgus solus.

MOrdacius cauponis impudentiam
Redargui, videbo si quid caverit.
Hui, non placet quòd ostio obdit pessulum
(665) Andrisca mea. Aperi ostium, heus heus uxor huc
[fol. O1r]
Gressus move. quid agis? ades. nullus aperit
Quid suspicabor? an ne laevo tramite
In oenopolium regressa? fabulae.
Cui adeò mox interminatus sum? fores
(670) Reclusero, atque exactius penetralia
Scrutabor omnia, quia fortè (ut mulierum est
Ingenium) in abdito loco aliquo desidet,
Saturata comminatione, ruminans
Obiecta crimina. Ast ibi si non fuat,
(675) Quis dubitet hinc regressam in oenopolium?
Id pergo iam videre & experirier.



ACTUS quarti. SCAENA tertia.
Porna.   Hieronymus.   Paedisca.

QUid pro his fuit contentionis aedibus?
Miror quid inter se habuerint vicinus hic*
Et caupo iurgij, ast uterque iam domo
(680) Se condidit. Hie. Tuta est platea Pornula?
Por. Tuta est, ades. foris movenda taedia,
Dum licet, & aura provocat. Tu quoque foris
Paedisca ades. mox incidit quod est opus
Utrique vestrum ut eloquar. Paed. Iam praecipe,
(685) Paedisca adest. Hie. Quid dicto opust’? Por. Quod facto opust’
Hie. Dic age, quid est? Por. mysterium. Hier. Iam evolvito
Por. Si denuo maritus occupet fores,
[fol. O1v]
Sub vesperem improvisus adveniens, statim
Paedisca traditam mihi hydriam viro
(690) Obtrusero, atque ad hauriendum amisero.
Capin’? Paed. capio. Por. vide ne mihi facias moram.
Paed. Per me nihil remorae obsiet, perge eloqui.
Por. Experta mansuetudinem viri, scio
Quantumlibet rigeat, madescat, sordeat,
(695) Obtemperabit ocyus. Hier. rectè. Por. interim
Hieronyme hinc te proripe. Hie. hem. non dicto opust’.
Hieronymum nemo alligaverit. Por. quod ad
Reliqua attinet, pro tempore expedivero.
Iam nunc eamus intrò. residuam quoque
(700) Partem diei non sinamus transgredi,
Quin volupe amoribus fruamur dum licet.
Paed. A proximo ostium crepuit, ingredimini.



ACTUS quarti. SCAENA quarta.
Georgus.   Caupo.

SUrsum deorsum omnem domum perambulans,
Nec coniugem, nec quod iam edamus vesperi
(705) Queo deprehendere. nam tulit secum omnia,
Lepusculum, farcimina, & pinguem anserem.
Recta ibo in oenopolium, & si ibi coniugem
Reperero, vix a carnibus viri improbi
Me temperare potero. Commodum, eccum eum.
Cau. (710) En agricolam. hui, quàm concitatus est, ubi
Uxorem abesse comperit, timeo meis
[fol. O2r]
Et coniugis (si hic sciat adesse) carnibus.
Geo. Heus Caupo Caupo adesdum, ades, prodi foras.
Cau. Prodire non est integrum, quid volt dari?
Geor. (715) Sceleste id etiam me rogas? ubi uxor est?
Cau. Uxor quidem mea est domi. quid id rogas?
Geor. Te Iuppiter perimat, & ater tartarus
Deglutiat nefande. Coniugem tuám ne
Ego postulo? Meam reposco. reddito, aut
(720) Prodi foras, & redde rationem, quid hanc
Tibi vendices. Cau. Te contine. non hic tua est.
Geo. Sine faciam periculum domi tuae.
Cau. Non annuo, quia mente concitatus es.
Totam timeo turbaveris mihi familiam.
(725) Redi domum, atque conquiesce paululum,
Donec furorem digeras, uxor suo
Redibit ad te tempore. Geo. heus tu. ubi igitur est?
Cau. Quid hoc mea refert? tuam serva tibi.
Abi domum. Geor. Per Herculem tametsi quidem hic
(730) Nequissimus, multo tamen me mitior
Prudentiorque. Melius est me coniuge
Hora una & altera carere, quàm simul
Et mentem & animum perdere, redibo domum
Animoque mansuetiore perditam
(735) Morabor Andriscam meam, quò fustibus
Duobus aequo praeparatis pondere.
Duo dirimamus hoc (ut volebat) iurgium.
[fol. O2v]
Ut resipui,* iam censeo id tandem optimum, at
Videor mihi videre vicinum meum.
(740) Ipsus quidem, multoque me infoelicior.



ACTUS quarti. SCAENA quinta.
Byrsocopus.   Georgus.

NOn ego miser, qui post labores maximos
Redigor ad infoelicitatem hanc ultimam,
Ut nec cibo merear frui, neque foculo
Foveri? Edunt, bibuntque, & abliguriunt
(745) Quae sunt domi, uxor cum suis complicibus, &
Ad hauriendam aquam quasi stupidum exigunt,
Nisi obviem, nisive resistam huic malo,
Tandem suum meo opere tergent podicem.
Geo. Verum profectò. Byr. quid audio? hem, George sis
(750) Salvus. quid ensis?* Geor. amice salve: nullus est
Acheruns quidem tam taediosus, ut est mea
Vitae necessitudo, nam totum diem
Ita me redegit uxor ad dementiam,
Ut prorsus ad restim mihi res redierit.
Byr. (755) Quid audio? Ge. hodie abs te profectus, & modis
Affectus indignis ad agros exeo,
Considero si cuncta rectè agantur, &
Si servus exigat opus ut praeceperam.
Ut tum ferebat ratio temporis operor.
(760) Puerum ut fame video & laboribus hiscere,
Redeo, relaturus cibum quo victitet.
[fol. O3r]
Quàm prospere putas? Byr. Nihil fors coxerat,
Aut increpabat durius. Geor. quid coxerat?
Quin in taberna erat, redit. vix aridum
(765) Panem mihi servoque edendum porrigit.
Tum bile motus increpo, redarguo,
Interminorque, ne modò quolibet eat
Ad symbolum, sed rem familiarem domi
Curet. Byr. bene est, si nunc quiescat, gratiam
(770) Merebitur. Geor. nondum omnia. exeo denuo,
Et redeo mox de industria, visurus ut
Se gesserit. Res mira, neque coniunx domi,
Neque quod edamus vesperi. omnia transtulit.
Byr. Ad symbolum fortasse. Geo. quin certo astruis?
(775) Mox adeo versutissimum cauponem, eum*
Reposco coniugem. Byr. cum iurgio. Geo. immo cum
Contumelia tanta, ut pudeat effarier.
Non esse ait ibi coniugem. Sed verius
Verissimo, quòd ipsa ibi hospitata sit.
(780) Decrevi itaque redire, & uxorem meam
Domi operiri, & pro bracha contendere.
By. Recte facis, sed si scias sortem meam,
Tu te beatum praedices. Geor. & scio equidem,
Vidique pluria quàm queas mihi dicere.
(785) Ut te madentem uxor morata, linteo
Hieronymum subduxit astu, & hydriam
Tibi porrigens ad hauriendam aquam expulit.
[fol. O3v]
Byr. Hieronymum? Ge. vidi. Byr. enecas. subduxerit?
Geor. Subduxit. & quò commodè reponerent
(790) (Ut suspicor) cum lancibus sua pocula,
Tibi lympham ut adferas subornant hydriam.
Byr. Heu me miserrimum, occidi. George nam
Non est quo huic morbo queam mederier.
Geor. Animaequior es, ingredere mecum, ut tutius
(795) Tibi consulam, ne fors foris nos audiant.
Nam & nunc domi tuae sacrificus est tua
Cum coniuge. Byr. ita me luserint? Ge. Sequere. Byr. sequor.
Nil nequius valet esse foemineo dolo.



CHORUS Mimall.

Iacche Bacche.     O Bacche. ut supra.

¶ Alius chorus.

[muziekbalken]
UT concinunt concorditer
(800) Sacrae & profanae litterae,
[fol. O4r]
Ut mensque sana iudicat,
Vir est muliere dignior.
    Prior à Deo vir factus est,
Costa ex virili foemina,
(805) Monarcha vir non foemina
Rerum omnium ordinatus est.
    Non mulieri in virum suum*
Post lapsum in arbore vetita,
Sed in subactam coniugem
(810) Viro potestas traditur.
    Nam pestilenti non vir, at
Mulier colubro credidit.
Seducta foemina legitur,
Vir neutiquam seductus est.
    (815) Vir imperat, vir consulit,
Remque administrat publicam.
Vir iudicat, vir praesidet,
Vir docet ubique gentium.
    Quod protoplastus praecipit
(820) Ut adhereat vir coniugi, &
In carne erunt una duo,
Non huic repugnat sensui*
    Vult nanque non serviliter
Obediendum uxorculae,
(825) Sed amore, curaque fragili
Vult commanendum sexui.
[fol. O4v]
    His concinunt apostoli
Suam volentes coniugem
Virum amare. eamque cum Sara
(830) Virum suum venerarier.
    Caput sit igitur coniugis
Maritus, & res ordinet
Domesticas, sibi nec sinat
Mulierculam dominarier.
    (835) Sit rigidus absque tyrannide,
Sit mitis absque ignavia.
Nam in orbe nil morosius
Muliere si imperiosa sit.
Continue

ACTUS quinti. SCAENA prima.
Caupo.   Andrisca.

NUllust’. Profectò Andrisca non tibi suadeam
(840) Iam cum viro contendere aut confligere
And. Profectò Caupo audebo tanto fortius,
Nedum renitier, sed etiam caestibus
Confligere. Cau. Unde tanta sit vis tibi animi,
Quae mulier es? A. ego Andrisca sum, etsi foeminae,
(845) Animum mihi natura masculum indidit.
Eumque Bacchus, eumque virtus conscia
Multis viris qua praestiti, nunc roborant.
Cau. Caveto ne te fallat haec praesumptio.
Certè aliud est viris ioco, aliud serio
(850) Certare. Sunt pugni virûm oppidò graves.
[
fol. O5r]
And. Sint aenei, sint plumbei, has ego plumeas
Opposuero. sentiet iners in foemina
Quiddam virilis animi & efficaciae.
Cau. Si tibi stat haec sententia, age viraginem.
(855) Tete exhibe fortissimam. Nec uti mulier
Pavida, nec ut cessura segniter ictibus,
Sed uti leena interrita atque fortiter
Congredere cum viro, virili quoque tua
Pro parte caedito. Atqui eum si viceris,
(860) Non in virum imperium modo domesticum,
Sed gloriam immortalem & aeternum decus
Hac hora adepta, prospere evum transiges.
An. Amo te proboque hospes. Per Herculem ita decet
Palaestricam exhortarier. Iam nunc rogo,
(865) Eamus intro hanc perduellem inungere
Vino optimo. Cau. Sic censeo. nescio etenim
Quoius* adeuntis gressibus terra obstrepit.



ACTUS quinti. SCAENA secunda.
Byrsocopus solus.

ID optimum consilium, & omnibus quidem
Meretriculis dignissimum, quod mihi dedit
(870) Georgus, ut salito equino tergori huic,
Quod fortè iam cadaveri detraximus,
Caesam flagellis coniugem nudam insuam.
O Hercules, quod lepidius spectaculum?
Quidve melius restinguat aestus inguinum?
[fol. O5v]
(875) Sed cura opust’, quò fiat oportunius,
Cum primiter (scio) ostium pulsavero,
Pro vetere consuetudine hydriam dabit,
Ut meme* abacto fugiat is qui delitet.
Id commodum (nam de sacrifico haud modo mihi
(880) Curatio est) abibo & hauriam. sed &
Si non duant, ego ultro eandem exegero,
Rediensque totam coniugi in caput hydriam
Effudero. Cogetur illico vestibus
Spoliare corpus uvidis, mox ego citus
(885) Nudata membra his acribus petam flagris,
Cecidero, laniavero, foedavero,
Ut ne amplius quidem locus sit vulneri.
Tum sic cruenta membra sale confricuero,
Confricta huic includam equino tergori.
(890) Ita statui. Nunc in meam palestram eo.
Pulso placide, ne quid sinistrum iudicent.



ACTUS quinti. SCAENA tertia.
Byrsocopus.   Porna.   Paedisca.
Hieronymus.

HEus heus (adest sacrificus) heus, mussant, silent,
Aperite ianuam. Por. quis ingredi cupit?
Byr. Ego. Por. Tun’ ades marite? tun’ ades? Byr. ego sum
Por. (895) Ut rursus es mi vir miserrime madidus
Ac sordidus. discruciat hoc mentem meam.
[fol. O6r]
Heus tu puella ignem para, redde hydriam.
Paed. Hem tibi hydria. Por. Hac mi vir redi, dum madidus es.
Et hydriam hanc dum extruitur ignis adfer huc
(900) Aqua repletam fluminis. Paed. salta alacriter.
Byr. Huc hydriam. Pae. commotus est. Por. non ex eo
Lactis caprini copiam mulgebimus,
Eat, laboret, hauriat. Ubi in angulum
Se flexerit, tu gaudia mea Hieronyme
(905) Te proripe hinc horas duas, donec virum
Ducam seorsum cubitum, ut ex sententia
Liceat frui Cupidinis complexibus.
Hie. Res monet, abeo, certò redibo vesperi,
Non sine lagenula, ocyus virum abdito.
Por. (910) Curabitur, vale. Puella fac modò
Pyram struas, cibum pares, hero & obsequi
Cures,* odor vini face evanescat, &
Nil sit quod offendat hominem. audis? Ped. audio
Et exequar. Por. ego singula haec locis suis
(915) Studebo diligentius reposita sint.
Satage, redit, lento sed admodum gradu,
Secum acre quiddam (nescio quid) immurmurans.



ACTUS quinti. SCAENA quarta.
Georgus.   Byrsocopus.   Porna.

UT hic miserrimus est & ignavissimus.
Rursus hydriam? Byr. ast finem mali dabit haec dies.
[fol. O6v]
(920) Omnes modo infoelicitates exuam.
Prospectat huc amicus, eventum rei
Videre gestiens, videbit illico.
Geor. Tuebor eminus quid hic facturus est,
Nam egreditur uxor. Por. haud reposita singula,
(925) Secundo abegero. Byr. Commodum. si abegeris
Virum exui. Por. ut cito ades marite? en altera
Hydria. secundo eas oportet, dum mades?
By. Ego nutriam tuam inertiam, socordiam,
Libidinem meretrix sacrificularia?
(930) Hem tibi hydriam hanc, en altera, & iam tu mades.
Si erat secundo eundum, abi, tu quoque mades.
Por. Bunscotij cives, ut indigna patior.
Byr. Indigna passa mulier improbissima,
Indigna passa? Neutiquam centesimam
(935) Perpessa partem adhuc, eorum quae dolis,
Periurijs, stuprisque multò pessimis
Commerueras. Por. Tu me spurie stupri argues?
Byr. Et arguo, & castigo, castigaveroque
Acerbius, dum fors dabit. Por. te obstringilent
(940) Cacodaemones, pus, fex, putredo, carnifex.
Perfuderis me? impunè nunquam id aegeris.
Etiam si ego tibi iugulum praeciderem,
Aut clam veneno perderem. Byr. I venefica, i.
Geor. Initia laeta sunt nimis. si caetera
(945) Successerint, nullum aptius spectaculum.
[fol. O7r]
Byr. Mox vestibus spoliata plenius omnium
Facinorum & actuum mihi poenas dabit.
Foris morabor, donicum nudata sit.



ACTUS quinti. SCAENA quinta.
Ponus servus.

MIserrimum id servule genus existimo,
(950) Noctes diesque quod labori plurimo
Instare cogitur, cibumque quo suas
Vires resumat non meretur, dum quidem
Καὶ κύνες ἄξιοι τοῦ βρώματος, sed est
Mirum quid intercesserit, quanquam modo
(955) Subtractus est cibus, vel imminutus est
Victus, tamen rarum est. herus frugalis est
Quidem atque φιλόπονος, sed ad victum meum
Quod attinet, perliberalis est. Sed hui
Prae foribus astat, & gravissimos parat
(960) Caestus. quid ante vesperem veni miser?
Veh (si quidem paret mihi) scapulis meis.



ACTUS quinti. SCAENA sexta.
Georgus.   Ponus.

ADest Ponus, timet sibi prae fustibus.*
Expulsus est fame, tamen terrebo eum.
Quid ante tempus huc ades? nil reliquum est
(965) Quod ruri agatur? Pon. Est quidem, sed obsecro
Iam parce, nam fame & labore sic Ponus
Confectus est, ut ne quidem hiscere quiverit.
[fol. O7v]
Geor. Iocabar, in quandam canem has fusteis paro,
Non tergori tuo. Sed hos nummos decem
(970) Cape, abi in macellum, ut anserem, lepusculum,
Farciminaque nobis alia citò redimas,
Priora quae mercatus es, canis abstulit
Avidissima. Po. Hui, nae digna cui fusteis pares.
Morare dum rediero, ut auxilio tibi
(975) Siem. Geor. Morabor, si quidem canis ipsa te
Non antevorterit. citò amolitor hinc.
Neque ante redeas huc domum, quàm cocta sint.
Pon. Facesso. Geor. Abire melius atque honestius.
Ut nesciat puer haec herilia iurgia.
Pon. (980) Quid hoc rei, cuiusve tandem sit canis,
Quae omnia simul rapuit? sed haud mea interest.
Abeo. Geor. Introire Byrsocopus aedes parat.
Mihi propius accedendum, ut haec exaudiam.



ACTUS quinti. SCAENA septima.
Byrsocopus.   Paedisca.   Porna.   Georgus.

IAm commodum spero futurum, ut irruam.
(985) Det Hercules, ut crimen ulciscar probè.
Paed. Papae, quid here, quid scorpiones ingeris?
Byr. os opprime. Pae. haud te decet here ingredi, quia
Nuda est hera. Por. Au, quid carnifex huc irruit?
Tuam fidem mi vir. Byr. fidem? quam tu fidem? Por. Heu.
(990) Tuam fidem obsecro, obsecro, heu. Byr. sic discito. Por. Heu.
[fol. O8r]
Byr. Viro obloqui. Por. Heu. Byr. Cum sacrifico moecharier.
Sic discito. Por. heu miserrimam. Byr. Sic discito. Por. heu.
Byr. Me ludere. Por. heu. Byr. per linteum. Por. heu. Byr. per hydriam. Por. heu.
Byr. Sic me famente & bibere & esse discito.
Por. (995) Proh proh deûm atque hominum fidem, nulla undevis
Miseratio? Bunscotij viri. Byr. Sile.
Por. Bunscotij cives. Byr. sile meretricula.
Por. Vos ô viri Bunscotij succurrite, heu.
Paedisca mi mea famula, pereo, pereo,
(1000) Succurre. Byr. Si succurrerit, tibi socia erit.
Paed. Heu facinus indignum viri Bunscotij.
Geo. Heus tu puella quid agitur? discrimen est?
Paed. Proh proh George, proh viri Bunscotij,
Herus flagellis coniugem suam enecat,
(1005) Discerpit, ut iam vulneri nullus locus
Siet. Geor. Sile misella, virgis acribus
Non enecaverit. fuge hinc ocyus?
Vin’ tu tuos famarier domesticos?
Por. Perij, peri, miserrima. Geor. hem, vox deficit.
(1010) Cessat maritus caedere: euge, actum probè.
Quid nunc morabor? An involutam scorteo
Eijciet huc foras? Por. Quid age iam vir paras?
[fol. O8v]
Apage scelus. Sale confricas? crudelius
Nihil, nihil scelestius, iam tergori
(1015) Quoque me insues? ô saxeum pectus viri.
Quae terra, quod mare, quaeve barbara natio*
Huic simile tormenti genus cuiquàm intulit?
Quae terra mihi dehiscat, & poenae eximat?
Byr. Siles ne adhuc? Geor. Si quisque tam suaviter
(1020) Tractet* suam sibi rebellem, adulteram, aut
Ligurientem coniugem cives mei
Bunscotij, res familiaris cresceret,
Maiorque pax perpetuo in aedibus foret.
Nunc exeunt. _______________



ACTUS quinti. SCAENA octava.
Byrsocopus.   Puer.   Paedisca.   Georgus.   Porna.

_______________ PRehendite, eijcite foras
(1025) Cadaverinam hanc foeminam. moramini?
Pu. Facessimus. Byr. sine remora. Pu. facessimus.
Byr. Efferte paulò longius. iam ponite. Pu. Hem.
Byr. Hoc scorteum Bunscotij cives, tenet
Mihi rebellem adulteramque coniugem.
(1030) Vobis in hoc opere tragico exemplum dedi,
Quo quisque corrigat suam, si inhonesta sit.
Heus tu puella subsili, atque succine.
Paed. Saltabo? Byr. salta alacriter, & mihi concine.
Paed. Ut potuero? Byr. cave verbulo mihi occinas,
(1035) Nisi tu quoque fieri velis mox ulmea, hem.



[fol. P1r]

Dimetri.
    Sacrificum amans uxorcula
    Me non ferebat coniugem.
    Paed. Sacrificum amans uxorcula
    Me non ferebat coniugem.
    Byr. (1040) Nunc lacera salsa quoque iacet.
    Paed. Nunc lacera salsa quoque iacet.
    Byr. Insuta equino tergori.
    Paed. Insuta equino tergori.
Byr. Ut uxor* est? adhuc libet maecharier?
Por. (1045) Proh vivere haud libet, libeat huiusmodi?
Si qua pietatis, si qua misericordiae
Viscera viri Bunscotij succurrite,
Flectite maritum ut his malis me liberet.
Geor. Sponde marito obsequia, faxo* liberet.
Por. (1050) Me spondeo & respondeo viro fore
Morigeram, & omnes abdicaturam simul
Adulteros. Byr. Haec alia planè est cantio,
Quàm tum canebas, dum plicares linteum.
Ge. Dimitte eam. Byr. Haud faxo, iaceat in crastinum.
(1055) Actutum eam rapite intrò, mox sequar. Geo. Vides?
Por. Nulla ne misericordia? Byr. Apagete eam. Ge. Vides
Byrsocope quàm res valida castigatio est?
Byr. Validissima est profectò. Iam restant tua
Cum cane tibi praelia, mihi spectacula.
[fol. P1v]
Geor. (1060) Fac eminus spectator adsis praelij.
Recipio me domum, crepuit illic foris.
Byr. Abi. videbo quis exiturus est. abi.
Intravit ille, at exit haec, & Caupo adest.
Videt me uterque, turpe segredi, moror.
(1065) Conflictus instat huic meo impar flictui.



ACTUS quinti. SCAENA nona.
Caupo.   Andrisca.   Byrsocopus.   Georgus.

VIde sic agas Andrisca, ut intus tradidi.
Nam turpe foret incipere, & inde enerviter
Succumbere. And. Es spectator eminus, & vide
Quae & quanta sim, qualisve protopalaestria.
Byr. (1070) Eccum virum. Geor. Pro hoc subligari serio
Bunscotij viri mihi cum coniuge
Certandum erit, vobisque spectatoribus
Et arbitris. ne quis dolo vel astu eam
Pressisse me putet. Iam eapsa adest. Byr. quid est
(1075) Andrisca quod vir apparat? And. Spectator es.
Geor. Andrisca iamdudum moror te, ut hoc semel
Quod coepimus iam dirimamus iurgium.
And. Mi vir quid inceptas loqui? vel quae te agit
Insania? An cum uxore fustibus decet
(1080) Contendere? Geor. Volebam quidem non asperam
Tecum agere vitam, sed modestam, liberam,
Laetam, & quietam, si liceret per tuam
Andrisca contumaciam, proterviam,
[fol. P2r]
Putremque gastrimargiam. Te serio
(1085) Suaviterque saepius monui, ut meis
Obtemperares iussibus, mores tuosque*
Honestiores redderes, sed hactenus
Et me fefelli, in te quoque operam perdidi:
AEs prodigis, penum voras, rem negligis
(1090) Domesticam, & maritum habes ludibrio.
And. Quorsum ista longius profata oratio?
Praecide funem, & clude tandem quid velis.
Geor. Irascier noli, quieto agamus id animo
Quod brevibus ut vis inferam, quando quidem
(1095) Domesticum imperium in virum tibi vendicas,
Et verba habes contemptui, iam ad verbera
Veniendum erit. Pro subligaculo hoc simul
Certabimus. Tu si quidem me viceris,
Authoritatem vendica. viro impera,
(1100) Ego cessero, tuum esto subligaculum. At
Si ego te duello vicero, subdita mihi
Ius imperandi foeminalia linquito.
His è duobus alterum elige fustibus,
Qui potior, aut plus congruit. dein pro virili
(1105) Andriscam age hoc pro subligaculo. Hem tibi. An. huc
Da fustem, & herbam porrigam. Ge. hem. An. volo alterum.
O fatue si ita decreveris, faciem quidem
Quòd absque gloria ad arma me vocaveris.
Pro foeminalibus igitur esto praelium.
[fol. P2v]
(1110) Te vir virum praesta. Salutat osculo hoc
Te Andrisca primulum. Geo. Vicem rependero.
Byr. Iam coepta pugna. ut sevit Andrisca, timeo
Viro. Ictus ille gravissimus. timeo actum erit
De re tua George, quoniam foemina
(1115) Multò te alacrior est, semel si illiserit
Fustem cerebro, straverit. And. quid Hapleme stas?
Consere manus. Cau. Andrisca tua te acerbitas
Et acrimonia in initio, tandem opprimet.
Vafer moratur, simulat & socordiam,
(1120) Parcitque viribus maritus, ut statim
Lassam labore subruat. And. Perij modo,
Fortè improba haud ignavia. Byr. ô factum bene,
Lapsa est. Geor. Resurge, ne putes te fortè, non
Virtute subditam. Byr. Quid hoc? quid hei iubet
(1125) Resurgere? Cau. heu turbata lapsu segnius
Mulier, vir urget acrius: nunc acta res.
Geor. Quin stas modò? quin iam salutas osculo?
Byr. Andrisca cedit, & vir instat acrius.
Hac concidet plaga. Georgus victor est.
(1130) At sevit admodum, timeo nequando sit
Crudelior. And. Miserere iam mi vir mei.
Byr. Heus caupo ades, nam timeo ne fortè enecet.
Cau. Adeamus. uxori impetremus gratiam[.]
Geor. Adhúcne dignabere viro esse subiuga?
(1135) Adhuc rebellis, adhuc proterva* bibaxque eris?
[fol. P3r]
Meúmne subligare iusque domesticum?
And. Tuum tuum esto subligaculum, tuum
Imperium, & omne ius domesticum, tua est
Victoria. Byr. Recipe quaeso victam in gratiam.
(1140) Tantopere ne* sevi. Cau. uxor est, quicquid prius
Deliquerit, iam corriget, dimitte eam.
Byr. Vicine te obsecro, remitte noxiam.
Geor. Promittat obsequi, remisero omnia, &
Inibo veterem gratiam. And. Spondeo libens,
(1145) Ut hactenus fui rebellis, contumax
Et improba, ita morigera posthac, blandula, &
Frugalis ero mi vir, recipe me in osculum
Dignissimè caesam, benignè suscipe.
Geor. Recipio, surge, huc osculum. An. hem. Byr. probè facis.
Geo. (1150) Et tu tuam resolve coniugem, meam
Ob gratiam. Byr. resolvero. Ge. heus tu, vesperi ad
Coenam venire te volo, cum coniuge.
Byr. Licet. Geor. Sed & te Caupo si frugi sies.
Cau. Ero. An. Marite ignosce, nil quod edamus est.
Geo. (1155) Puerum ad macellum abire iussi, ut adferat.
Tu sterne mensam, orbesque pone & pocula.
An. Quod iusseris, posthac mihi haud displicuerit.
Geor. Byrsocopus intus est, sacrificus advenit.
Accedere (ut solet) putat suam amiculam,
(1160) Nisi iam lupum irretiverit* ceciderit,
[fol. P3v]
Spoliaverit, frustra institutust’ hactenus.
Secessero ne videar, at servum morer.



ACTUS quinti. SCAENA decima.
Hieronymus.   Paedisca.   Georgus.   Byrsocopus.

ADes ne amicula Porna, ades ne? adest, venit
Puella. Pae. Salve Hieronyme, intra cautius.
(1165) Ut ostio obdam pessulum. Geor. iam ingressus est.
Ut exiturus est tueri perlubet.
An non ego insipiens, famelico viro
Qui argentum ad assam carnem emendam credidi?
Se immerget ipso in ganeo, atque praelia
(1170) Indicet hosti maximo. Causabitur
Tum caritatem carnium, tum caetera
Quae distinere homines solent incommoda.
Hui, quid tumulti ab aedibus? Byr. Paedisca ades.
Trahe, diripe. At tu tunditor, tu tunditor,
(1175) Ne vapulasse dixeris, tu tunditor,
Tu tunditor. sed & haec relinques pignori.
Hie. Digna patior. quò fugero sine vestibus?
Byr. Abis ne, abis ne sordide? Geor. euge lepidulum
Spectaculum: nudus sacerdos avolat.
(1180) Tusus viro trususque non reclamitat.
Pudore adactus ultro latebras quaeritat.
Fugit alacer spoliatus onere vestium.
Vicinus huc properat, sed absque coniuge.



ACTUS quinti. SCAENA undecima.

[fol. P4r]

Byrsocopus.   Georgus.   Ponus.   Caupo.

NOn hoc die putaveram dulcia mihi
(1185) Bibenda vina exotica. Ge. heus ubi uxor est?
Byr. Uxor pudorem lachrymis diluit, ubi
Vestita erit, clam veniet in crepusculo.
Geo. Credo. At quid haec lagena vult aut continet?
Byr. In cassibus meis lupus prehensus, hanc
(1190) Plenam falerno, omnes quoque exuvias suas
Nobis reliquit pignori, sola fuga
Molas redimere gestiens trusatiles.
Geo. Ha ha he, bene est, servum moror, sed eccum eum.
Opsonium mercatus est. Iam tandem ades?
Pon. (1195) Emenda erant, purganda erant, coquenda erant.
Grandire grandius haud meos potui gradus,
Nisi semicruda mavelis quàm congrua.
Geo. Intro ferantur, Caupo adest. Iam amiculi
Cunctis remotis tristibus, volumus diem hanc
(1200) Cum uxoribus honestam reductis in viam
Convivio laeto & modesto claudere.
Ingredere cerdo. Byr. licet. Geor. sequere Caupo. Cau. haud decet,
Hospes praei. Geor. Haudquaquam. praei, Sequor. Cau. licet.
Geor. Vos deinde qui venistis ad spectacula,
(1205) Quod coxeratis ite & este, nihil enim
Vobis edendum ludiones porrigent.



[fol. P4v]

¶ Epilogus gregis.

SPectator asta adhuc parumper, ni piget,*
Quò exaudias nostri gregis sententiam.
Si uxor tibi est morigera, honesta, sobria,
(1210) Ama eam, atque parce infirmiori vasculo.
At si proterva, si impudica, si bibax,
Rege, moribusque tuis probis attempera.
Nam in aedibus muliere mala nil liberis
Profectò familiaeve perniciosius.
(1215) Vale. Valete singuli. Iam plaudite.
FINIS ANDRISCAE.
Continue

Tekstkritiek:

vs. 45 arguant. er staat: aguant.
vs. 140 arbitrio er staat: abitrio
vs. 159 laboribus er staat: laboribus.
vs. 274 id toegevoegd naar de ed. 1543
vóór vs. 378 Georgus er staat: Goergus
vs. 560 sordibus, er staat: sordidus,
vs. 579 Quid er staat: Qui
vs. 611 moratur er staat: moratus
vs. 676 hic er staat: hie
vs. 738 resipui, er staat: resipuit,
vs. 750 ensis? sic, misschien hem, sis? of sentis?
vs. 775 eum er staat: cum
vs. 807 suum er staat: snum
vs. 822 sensui er staat: sensuit
vs. 867 Quoius er staat: Quouis
vs. 878 meme er staat: memo
vs. 912 Cures, er staat: Curas,
vs. 922 Adest er staat: AAdest
vs. 1016 quaeve er staat: queve
vs. 1020 Tractet er staat: Lactet
vs. 1044 uxor er staat: exor
vs. 1049 faxo er staat: saxo
vs. 1086 iussibus, er staat: iusibus ,
vs. 1135 proterva er staat: porterna
vs. 1140 ne er staat: ve
vs. 1160 irretiverit er staat: irretinerit
vs. 1160 piget, er staat: peget,