Continue

Georgius Macropedius (Joris van Lancvelt): Aluta. Herdruk 1553.
Ook verschenen als Georgius Macropedius Aluta (1535). Uitgegeven, vertaald en ingeleid door Jan Bloemendal en Jan W. Steenbeek. Voorthuizen, Uitgeverij Florivallis, 21997.
Zie ook de Macropedius-site van dr. Henk Giebels
Ceneton061630Ursicula
Uitgegeven door dr. J. Bloemendal
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
De gesproken tekst van het spel is gedrukt in cursief; wij hebben romein gebruikt.
Continue
[
fol. A1r]

¶ COMICA-
RUM FABULARUM GE-
ORGII MACROPEDII TOMUS
secundus, qui continet Alutam, Rebelles, Pe-
triscum, Andriscam, & Bassarum, ab
ipso quoque autore iam de-
nuo recognitae.

[Vignet: Amor; Superantur ingenio vires]

ULTRAIECTI.
Harmannus Borculous excudebat, anno
1553.



[fol. A1v: blanco]
[fol. A2r]

¶ ALUTA
MACROPEDII FABU-
LA ADMODUM IUCUNDA
& lepida, denuo recognita, & Tra-
iectinae iuventuti denuo
nuncupata.



AD PUEROS BONARUM LI-
terarum studiosos.

VOlebam iamdudum studiosi adolescentes nugas meas, quarum nonnullas ante annos viginti teneris meis auditoribus scribere coepi, prorsus supprimere: verum extimulantibus amicorum nonnullis, & calcographo importunius sollicitante, vestris quoque me studiis praecipue impellentibus, aedere tandem coactus sum. Miratur quidam, & ipse profecto doleo inter tot seculi nostri viros doctissimos, nullos Menandros, nullos Terentios reperiri, sed hoc scribendi genus penè ab ipsis Terentii, aut certè Lucilii temporibus obliteratum [fol. A2v] esse & antiquatum: quid tamen prae caeteris scriptorum generibus pluris meritò foret aestimandum. Quid enim plus pueris ad eruditionem, plus adolescentibus ad honesta studia: plus provectioribus, immo omnibus in commune ad virtutem conducat, quàm docta Comoedia? quae rectè ab aliis, quotidianae vitae speculum,, ab aliis imitatio vitae, speculum consuetudinis, imago veritatis, ab aliis ἰδιωτικῶν καὶ πολιτικῶν πραμγμάτων ἀκίνδυνος περιοχὴ definitur. Consideravit hoc seculi nostri & Germaniae decus Ioannes Capnion, de omnibus literarum studiis bene meritus, qui praeter hoc quod linguam Hebraicam primus Germiniae invexit, etiam collapsum prorsus artificium comicum primus instauravit. Is mihi primus (ut verum fatear) ansam scribendi dedit, is me primus excitavit. Si praeter eum ho posteriori saeculo alii ante me scripserint nescio, hoc scio quod alios non viderim. Scripserunt interiea nonnulli quiebs non infoeliciter res cessit, alii carminis iambici legibus observatis, alii minimè. Maluerunt siquidem hi Terentium & Plautum imitati, metri etiam exacta ratione negelecta, singulos ferme aequalium temporum cum Iambo & Spondaeo in singulis indifferenter locis pedes admittentes, quàm proximè possent ad prosam accedere, quàm libertatem comicam metro stringere. Id quod & mihi primùm faciendum arbitrabar, ut [fol. A3r] plerique versiculorum meorum propter rasuram durius cohaerentium testabuntur. Verum ut carmen responderet praeceptis scholasticis, & iuventus (sicubi res postularet) syllabarum ex eo quantitates aucuparetur, lycricorum carminum legibus obtemperare studui, admissis tamen interim more comico omnibus quae ad hanc rem conducere poterant, nempe synalaephis episynalaephis hellenismo, ecthlipsi, etiam interdum literae s: atque hoc genus aliis adinventis. Ad quod me quoque veteris comediae artificium induxit, in qua lyrici carminis leges exactius multò observatas, quàm in nova deprehendimus, licet interdum Anapaestus in regione pari admissus sit. Accepite igitur adolescentes duas has (ne dicam Comoedias) fabulas nostras, Alutam, & Rebelles, & in eis non tam aurium voluptatem quàm eruditionem quantulamcunue venamini. Quod si eas vobis placuisse videro mox alias quatuor Asotum, Petriscum, Andriscam, Bassarum, & fortasse plures paulò cultius elaborates vedibitis. Valete, & Macropedium vestrum non secus atque soletis observate, aut si id insolentius videtur, amate.



[fol. A3v]

AD LECTOREM.

SI haec videatur plaerisque in locis hiulca aut minus elaborata, non mireris, candide Lector, quòd in diebus quattuor, urgente tempestate, prorsus (ita ut est) absoluta sit, nihilo tamen minus exsecuto munere scholastico. Volebam quidem dudum eius nonnulla in meliorem quandam formam redigere, verum ut vidi minoris negotii esse nova cudere, quàm vetera reparare, paucis sparsim interiectis, cessi laboribus. Ceterum quicquid id est quod aeditur, pueris aeditur.



ARGUMENTUM IN ALUTAM.

HEinonis uxor Aluta vendit in foro
Altilia, scurrae credita pecunia,
Sed pignori gallum reservans, proximum
Ingressa in oenopolion edit & bibit.
(5) Cum tandem inebriata solvendo haud foret,
Frustra morata debitam pecuniam,
Regredi domum privata gallo nititur.
At pressa somno, emptore ab ipso vestibus
Spoliatur ac larvata reti luditur.
(10) Tandem excita ut domum rediit insaniens,
Per sacrificum, causa agnita, restituitur.



[fol. A4r]

DRAMATIS PERSONAE.

Prologus cum Moro.Paedium puer.
Aluta uxor.Dromellus servus.
Heino maritus.Mystotus sacrificus.
Spermologus parasitus.        Grex seu Epilogus.
Harpax scurra.Chorus Mimallonum.
Tolmesia caupona.Bacchus persona muta.
Ancilla cauponae.Tribules personae mutae.



PROLOGUS   IN   ALUTAM   CUM   MO-
ro. Carmen ubique Iambicum trimetrum acata-
lectum est, praeterquàm in Choro,
ubi Dimetrum est.

MUlierculam prodire quam videbitis,
Mittit maritus in forum vaenundare
Altilia, pullos, anseres, anates quoque
Et id genus volucrum ex cohorte pluria.
(5) Duobus implanata quae nebulonibus,
Suavibusque inebriata poculis:
Mox, quemadmodum bacchabitur, spoliabitur,
Curabiturque (si libet) spectabitis.
Nec plura de argumento ob artem comicam
(10) Me proloqui scriptor iubebat fabulae,
Nisi quòd sit huic Aluta nomen fabulae.
Paucis tamen vos ego monendos censui.
Audite & animadvortite ergo, quae impero
[fol. A4v]
Servanda; si secus fuant qui fecerint,
(15) Faxo sciant, quàm edictiones histricas
Temerarii contempserint.  Mor. Eho.  Pro. Sile!
    Primum omnium ne indoctiores hîc strepant
Aut sibilis aut mussitationibus,
Doctos quod admonere neutiquam est opus,
(20) Suapte qui probitate ubique sibi imperant.
Ipsos tamen nec praetereundos arbitror:
Si quicquam ineptè exhibitum & inconcinniter
Prolatum erit, non in Poëtam ganniant
(Quid dico? in autorem volebam dicere,
(25) Nam autor Poëtae nomen haud sibi arrogat)
Sed histrionibus tumultuantibus
Indulgeant, gratuita & aequi consulant.
    Dico omnibus, sed maximè petulantibus,
Ineptulis, & parvulis, ne lusibus
(30) Puerilibus cachinnulisque tinnulis
Nos distrahant, ne vapulent.  Mor. Ehè.  Pro. Tace.
Mor. Iam ne semel quidem loquar, iam ne sileo?
Pro. Sed & volo, ne quis (quod ante oportuit
Factum) aut ab alvo crepitet aut foedum halitum
(35) Spiret, ne odore gravi theatrum puteat.
Penè excidit (quod dictum oportuit prius)
Quamvis ut in triclinio discumbitis
Variaque nitent fercla bacchanalium,
Non tamen in os vobis volabunt phasides,
[fol. A5r]
(40) Non anseres, non turtures, non turduli
Nec delicatae artocreae aut placentulae,
Quod histriones nil duant nisi fabulas.
Proinde quod quisque apparavit, edat domi,
Nisi sit satur scaena soluta fabulis.
    (45) Heus tu puer qui commodissimum locum
Theatri occupas, tibi dico, & omnibus, ne iners
Socórsve torpeas, sed ore, naribus,
Oculis, & auribus, manibus & calcibus
Attendito, auscultato, & animadvortito,
(50) Ne quando stertentem choragus te audiat,
Discasque verbere, verbulo quo neglegis.
Advertite itaque singuli, sedete cum
Silentio: caveata Aluta (ut dixeram)
Suis onusta altilibus actutum exiet.
(55) Videte ne clamore vestro, aut ipsa aveis
Territa reportet aut aves timidae avolent
Vanusque fiat hic apparatus scaenicus
Et tota vestra intentio frustrata sit!
Continue

ACTUS I. ALUTAE   SCAENA I.

Aluta sola.

Mecastor improbum est genus hoc hominum: diem
(60) Totum hîc sedebo, & nemo erit qui porrigat
Vel crustulum panis vel haustum aquae, ego quidem
[
fol. A5v]
Sto, restito, sedeo, resideo, nemo omnium
Invitat aut salutat, at quasi stupidum
Me truncum habent et, si alloquor, muti silent.
(65) Multo secus Beata, Greta, Bertula
Et Metta convicaneae me tractitant.
Verum improbum id genus, quod urbes incolit.
Nam rapere dumtaxat studet, nihil dare.
Quod si anseres pullosque gallinaceos,
(70) (Quis maxime inhiant voluptuarii)
Mihi fraude suppilare possent, illico
Festum hunc diem sibi ducerent meque miseram
Ludibrio habitam pellerent. Verum mihi
Meisque cavero. Caveam obturabo, ne
(75) Cuiuspiam introrepat huc manus rapax.
Videone, ut unus & alter huc spectet? Scio,
Iam quisque tractat, si queat pro re mihi
Dare verba. Verum Aluta (ut inquam) caverit,
Heinonis uxor, ne dolo implanarier
(80) Cuiuspiamve astu queat spoliarier.
Accedite, approperate & emite quilibet
(Praesente sed pecunia) altilia mea!
Sola est opus pecunia; bibendum erit,
Edendum erit post paululum. Sol cardini
(85) Iam proximust’ & venter ut famelicus
Canis esurit. Ehodum huc, voluptuarii,
Adeste; nam parvo admodum venundabo.



[fol. A6r]

ACTUS I.   SCAENA II.

Spermologus.   Harpax.

ITa sancta amet me Saturitas, hac muliere
Amentiorem (quod sciam) usquam gentium
(90) Non vidi in hunc diem usque. Si necessitas
Me adigeret, omnia eius altilia queam
Dicto facilius tollere. Harpax obviust’,
Cuius quidem ventrem tam inanem ac flaccidum
Modò suspicor, quàm pera pastoralis est
(95) Sub vesperem. Harpax ut tuae fortunulae
Se habent? Quid ovis cassa retis est? nihil
Piscatum in hunc diem?   Har. nihil. pereo fame
Miserrimus nigerrima. nunc tertius
Agitur dies, quo praeter holera putrida
(100) E compitis collecta nil gustaverim.
Quid multa? venter meus hic tam flaccidus
Quàm inanis haec retis, cruci me destinat.
Sper. In portu adest salus tibi, confidito.
Har. Non fido, quando ab occidente & miseria
(105) Venti mihi flent iugiter. Vale.   Sper. heus.   Har. quid est.
Sper. Si potis es, Harpax, callidus depromere,
Id quod bibamus, faxo ego, ut venter tuus
Tam flaccidus sesquipede iam exstet turgidus.
Har. Vah, periit ars parasitica: unde possies
(110) Sic ampliter consulere nostris ventribus,
[fol. A6v]
Tam inanibus?   Sper. Scies cùm aqualiculum hunc tuum
Ut tympanum extensum cibo palpaveris.
Har. An vera, Spermologe, refers?   Sper. Verissima.
Har. Id sancta faxit Saturitas. sed quo ordine?
Sper. (115) Videsne stolidam feminam illam, & quid ferat?
Har. Quid ni? cohortales aves, quàm plurimi
Ut veneant, obtrudit ultro singulis:
Sper. Illam ego ut avem delusero, mercem auferam.
Har. Quo pacto id, obsecro?   Sper. Et suum & nomen viri
(120) Modo prodidit.   Har. Tibi cognitam finges?   Spermo. sapis,
Et proximam. Sed adorior mulierculam,
Ne me antevortat quispiam ex nugigerulis
Circumforaneis, perinde qui atque nos
Huiusmodi aucupio student.   Har. Nil certius.
(125) I prae, licere blanditer!   Sper. Quin actum agis.
Sed audin’?   Har. Hem.   Sper. Adsis tempori!   Har. Memorem mones.
Ubi erit opportunum assequar: vade ocyus,
Ne transferat merces, quia loco se movet.



ACTUS I.   SCAENA III.

Aluta.   Spermologus.   Harpax.

QUid monstri hoc est? Phoebi umbra fit brevissima,
[fol. A7r]
(130) Gallus meus medium diei nuntiat,
Nec quisquam adhuc licitatus est aut praebuit
Argentum. In eminentiorem illum locum
Concessero, ibi resedero & quosque obvios
Excepero. Eccum commodum, huc quidam advolat
(135) Contorto in umerum laevum amictus pallio.
Quid cesso compellare? Adesdum, adesdum, ohe!
Et sequitur alter, ocius venundabo.
Heu quisquis es, bone vir, licere, eme optima
Ac pinguia altilia mea, anates, anseres
(140) Pullosque pinguiusculos, gallum quoque
Pulcherrimum, parvo admodum! Ecquid restitas?
Sper. Quid restitem? id etiam rogas? Num tu uxor es
Heinonis incluta, nobilis formosaque?
Alu. Ea ipsa sum; sed unde me nosti, o bone?
Sper. (145) Mea Aluta, mea cognata, non te noverim?
Quicum a tenellis unguibus iocarier
Consueverim? An tibi excidit Petronii
Tam dulce cognati tui nomen?   Alu. Tun’ es?
Tun’ ipsus ades, o mi Petroni, o mi nepos?
(150) Quo lapsa tempora? Non quidem agnovissem in hoc
Te atro cucullo, nisi te ipsum proderes.
Har. Hic Hercle homo versutus est, facillim
Album esse nigrum huic (reor) persuaserit.
Porro indicat nutu ex foro secedere.
Alu. (155) Stupeo admodum, cognate mi. Sed quaeso dic,
[fol. A7v]
Num causa emendi me adieris?   Sper. Pol neutiquam,
Verm ut salutem te advolo. Nihilominus,
Si de emptione res agitur, est qui petat.
Alu. Quisnam ipsus est?   Sper. Consors meust’, obambulat
(160) Hc uspiam. Ubi modo vagatur ipse homo?
Alu. Post angulum illum forsitan se transtulit.
Sper. Ita suspicor. Vin’ quaeritem?   Alu. Quid ni? obsecro,
Actutum abi, si fors queat reducier.
Sper. Lubens facesso, in rem tuam statim hc ero.
(165) Cave alteris nobis emenda distrahas.
Alu. Nequaquam agam, vobis enim servavero.
Bene ambula ac redambula. Ille abivit, &
Me principem facturus est, si redierit.
Sper. Tam nostra praeda, nostra qum lux solis est.
(170) Sed ante convenire oportet Harpaga.



ACTUS I.   SCAENA IIII.

Aluta sola

VEstram dij fidem, quis unquam id auguret?*
Semel omnia accidunt mihi ex sententia.
Cognatus antiquus, novus amicus, fides
Reducta, quae exulaverat, si adduxerit,
(175) Quem abisse porro condolet: in eo ipso enim
Mihi totius pendet salutis anchora,
[fol. A8r]
Periero fame, ni redeat emptor illico.
Sed eccum, utrunque conspicor. sunt in vado
Mod spes meae. At mora omnis est prolixior.
(180) Nescio quid inter se loqui prudentiae
Occeperint, nisi sit de emendis mercibus.



ACTUS I.   SCAENA V.

Spermologus.   Harpax.

TE commod paul prius subduxti.   Har. Eho.
Omisso adesne opsonio?   Sper. Tace mod, ac
Te principem spera futurum si velis.
Har. (185) Hem, quin velim? Quid vult agi?   Sper. Te principem
Spermologus hic facturus est, si assenseris.
Har. Assentior, quid postea?   Sper. Te nobilem hoc
Die.   Har. Licet.   Sper. Regem.   Har. Licet.   Sper. Croesum dabo.
Har. Apage, vel oletum facito me, mod commodes.
Sper. (190) Ego faxo in ipsas Croesi opes mox inruas.
Har. At Croeso omisso nunc vel Harpaga satura.
Quid facto opust’?   Sper. Parum admodum, tute emeris
Altilia.   Har. tute te magis suspenderis.
Cui nec obolus est quidem quo restim emam.
(195) Ego emero? in crucem tu abi malam, ego emero?
Sper. Hem hem sile, tu emes, ego fidem iussero.
Intelligenti pauca, cave, ne exaudiat.
[fol. A8v]
Tua dicta fac verbis meis respondeant!



ACTUS I.   SCAENA VI.

Spermologus.   Aluta.   Harpax.

UT hic fidelem experta in aliis utere
(200) Mea Aluta!   Alu. Mi cognate, hic est quem dixeras?
Sper. Pol ipsus, en hominem, omnia isthaec qui auferet.
Alu. Data pecunia?   Sper. Quid istuc? maxime.
Alu. Non queo Petroni dignum ut est rependere.
Har. Quanti haec familia?   Alu. Quindecim sestertiis,
(205) Minutulum est.   Har. Hui, nimium id est; decem dabo.
Alu. Haudquaquam erit, nam pinguiuscula est.   Har. Sat est.
Nam parvuli pulli admodum ac tenerrimi.
Alu. Hoc delicatiora erunt obsonia.   Sper. Hem.
Ago proxenetam; assem adhibe.   Har. Eho, addo.   Alu. Non satis.
Sper. (210) Sat, Aluta.   Alu. Non.   Sper. Addes teruncium & auferes.
Har. Nimium est Petroni.   Alu. Etsi minust’ habeat sibi.
Tuam auferet cognate mi per gratiam.
Hem, nummulos primm   Har. Dabuntur primulum.
Pap.   Sper. Heus, ut est?   Har. Mal, quia zonam perdidi.
[fol. B1r]
Sper. (215) Nugae, domi liquisti.   Har. Id Hercl suspicor.
Sper. Certo scio.   Har. Sic? salva res, tu solvito,
Reddam domi.   Sper. Fidem iubebo, tollito.
Alu. Malim adferat, tantisper hc morabimur,
Dum redeat.   Har. Ah, non plus meruit huius fides?
Sper. (220) Gallum relinque pignori.   Har. Do pignori, hem
Habeat, moretur paululum.   Sper. Ocyus redi.
Har. Ocyssim, sed heus tu, ubi te offendero?
Alu. Ad aureum Leonis intersignium:
Illic edendum, illic bibendum erit prius
(225) Qum abeam.   Har. Hem.   Sper. Sapis profecto, curassis cutem.
Alu. Verm age nepos, illum reducito citius.
Sper. Quin tu taces? uterque iam te intro sequimur,
Bellos homunculos ibi acturi. Vale.
Alu. Vale, Petroni! Hic admodum propensus est
(230) Mihi. Ni amicus esset, haud se impenderet.
At pignori accepisse gallum certius,
Multoque certius. Nam in urbibus dolus
Quam plurimus. Gradior in oenopolium,
Ubi ventrem in hoc vico prius purgaverim.
Sper. (235) Edat, bibat & inebrietur stolida, ego hinc
In ganeum procedam, ut alloquar Harpaga:
Fors queat adhuc toga inebriatae tollier.



Chorus ex Bacchidibus
seu Mimallonibus.
[fol. B1v]
Iacche Bacche ohe, ohe,
o Bacche Iacche ohe, ohe.
(240) Ornate Bacchanalibus
Bacchum corona, Bacchides!
        Iacche Bacche ohe, ohe,
O Bacche Iacche ohe, ohe.
Risu, iocis & potibus
(245) Baccho parantur orgia.


        Iacche Bacche ohe, ohe,
o Bacche Iacche ohe, ohe.
Bacchi furore corripi
Coetus oportet Maenadum.
(250)     Iacche Bacche ohe, ohe,
o Bacche Iacche ohe, ohe.
Io Bromi, Liber pater,
io Priape, Iacche io.
Iacche Bacche etc.


Alius Chorus extra Bacchanalia
ex matronis Bunscoticis.

(255)
        Faex generis humani est genus
parasiticum, lurconicum,
scurrarum & id genus omnium
qui in otio ventri student.
        Hi callidos facetiis,
(260) hi simplices astutia,

hi singulos fraude ac dolo
pro ventre passim irretiunt.
        Hos nisi magistratus velut
fures latronesque aut lupos
(265) ac tigridas e Republica
raserit, eam corruperit.
Continue

ACTUS II.   SCAENA I.

Aluta.   Tolmesia caupona.   Ancilla

Prudentis est nostratium proverbio
ventrem prius purgare quam aliud ingerat.
Iam re absoluta pulsitandum est ostium.
(270) Quis has fores recludet? Ecquis aperiet?
Pulsabo validius. Quis, inquam, aperiet has
Ambas fores? Exaudit hic nemo omnium?
    Tol. Heus ohe, ut importuna! Quis vult ingredi?
Alu. Cum gallo ego ipsa Aluta gallinaceo.
(275) Reclude dum! Quod edatur ac bibatur huc
mox adferatur splendide.
    Tol.   Est pecunia?
Alu. Mox aderit, heus.
    Tol.   Hem.   Alu. Quaeque dulcia sint.
    Tol.   Licet.
Modo splendeat pecunia.   Alu. Ah, pecunia?
Limus pecunia. Vina dulcia, blandula
(280) Massicaque prome! Audin’?

    Tol.   Vel insanit vel est
ebria mulier.
    Anc.   Utut est, videbitur illico.
Alu. Iam numerat argentum mihi, mox tinniet.
Ut imperatrici inclutae mox offeret.
Age Aluta, laetum ducito hunc diem! Ades ehodum,
(285) ehodum puella, quin ministras fercula?
Quin Bromius assilit?
    Anc. Hem, en prior tibi congius.
Infunde, bibe, dein solvito!   Alu. Curabitur.
    Anc. Nisi tute cures, gallus hic servabitur.



ACTUS II.   SCAENA II.

Spermologus.   Harpax.

(290) Delusimus probe mulierem per Iovem.
Ignoro tamen ubi nebulo sese abstruserit,
Cui se popinae fornicive immerserit.
Nam ganeum lustravi & unum & alterum,
nec paret usquam gentium. Hoc equidem scio,
(295) Ubiubi sit, larido esse pestem maximam.
Sed adest homo, quem quaerito, paulo alacrior.
Portas pecuniam?   Har. Ha ha he, nil residuum est?
Sper. Toga admodum bona, pulla, duplex, civica.
Har. Nostra est, modo ebria sit. Latebo clanculum,

(300) alio alloquar in itinere schemate.   Sper. Hem, vide,
quid possies! Crepat ostium; cedamus hinc!



ACTUS II.   SCAENA III.

Aluta.   Tolmesia.   Ancilla.

Quidum moratur perfidus, qui sese ait
quantocius rediturum & argentum mihi
daturum?
    Tol.   Ain’ vero pecuniam tibi
(305) morarier?   Alu. Sic dico.
    Tol.   Quibus ex mercibus?
Alu. Altilia quispiam emit; illi credidi)
(quia perdidit zonam) pecuniam.
    Tol.   Obsecro,
quantam?   Alu. Undecim sestertios.
    Tol.   Novisti eum?
Alu. Non edepol, sed eum Petronius mihi
(310) cognatus ut consortem & intus & in cute
novit.
    Tol. Quis hic cognatus est tuus? Quis hic
Petronius?   Alu. Qui se nepotem dixerat,
qui adduxerat hominem, fidem qui iusserat.

    Tol. Impostor ille fuit, nec est in urbe (quod
(315) sciam) vir istoc nomine.   Alu. Heu me miseram, ut
mihi callidi imposuere, subdoli & vafri!
Verum hic relictust’ pignori gallus. Putas,
reliquerint mihi tam animosum _l_ktora?
Non id putes; mox aderit hic pecunia,
(320) mox aderit & Petronius.
    Tol.   Mox, mox! Nisi
mox solveris (quia usque mox) gallus meust’.
Nam aliquid volo potius rapere quam nil dari.
Alu. Sic impie tollesne delicias meas?
Quantum est, quod edi, quod bibi? Teruncio
(325) solvi potest. Heinonis uxor sum, dabit
lubens, forum si quando raeda accesserit.
Tam ignota Aluta? Ignotus Heino?
    Tol.   Nescio,
quis Heino sit, quae Aluta sit. Tres congios
tu ternio potasti optimi vini; pro eis
(330) aut aes repones, aut _l_ktora vindico.
Alu. O pervigil custos domus, sicine migras
Cortem in alienam? Ibo & querar viro meo.
    Anc. Non longe abibis, quin Bromius te sopiet.
Hem, exi, pavimentum domus ne convomas
(335) foedesve multo turpius; cloacam adi!
Alu. Exonerem ut alvum, denuo hic secessero.

                    Chorus Maenadum

    Iacche Bacche, ohe, ohe,
o Bacche, Iacche etc.


            Alius Chorus matronarum

    Honesta cauponaria
(340) censetur inter divites;
At mihi videtur improba
quaestusque sordidissimus.
    Quid foedius quam promere,
quo inebrient se reprobi
(345) reddantque mentis impotes.
Immo ex hominibus bestias?
    Hoc caupo avarus expetit,
ut maxime vino oppleant
se tum viri tum feminae
(350) & vomitum adusque ingurgitent.
Continue

ACTUS III.   SCAENA I.

Harpax. Spermologus.

E viculo vides labantem Bacchidem,
Viam per omnem eructuantem crebriter
Ingurgitatam crapulam?   Video, tuum est.
Har. Quidnam?
                Spermologus
                Rogas? An non spopondisti modo
(355) Sacroque foedere deierasti lancibus
Meis tua adfutura abunde pocula?
Har. Iuravi & ultro tibi probe perfecero.
Sper. Quonam modo?
        Har.   Scin’, quid prius suggesseris
de duplici toga?   Sper. Hem, immo. Perge dicere!
Har. (360) Iam cespitat, dormiturit, mox uspiam
sub arboris sopita fronde concidet
Aut propter aggerem vel in salebram; ibi
industriam meae artis exercuero.   Sper. Abi,
sequar brevi.   Har. Audin’?   Sper. Quid?   Har. Sequere quam mox!   Sper. Modo.

Har. (365) Quam plena curarum est & anxia vita, quae
hoc retiaclo comparat victum sibi!
Rete, dolus, impostura, furta sunt meae
Artis peritia, inde crux. Hem. Eccam ebriam
hanc vomicam, ut obliquis viam metitur hanc
(370) gressibus & usque convomit. Sequar eminus.



ACTUS III.   SCAENA II.

Aluta.   Harpax.   Spermologus.

O galle, galle, ut es subductus et
reliqua familia tota! Dii, vestram fidem!
Petronius, Petronius, dolus, dolus!
Ut cuncta volvuntur sinistro ex ordine,
(375) caelestia & terrestria occidunt, pedes
nutant, caput dolet admodum, caput, caput.
O Heino, serva uxorculam tuam, obsecro, ae!
Har. Modo est adire commodum, quia labitur.
Mercurius adsit! Ecquid est, coniunx mea?
(380) Quid aegra ades? Quid sordida es, mea Alutula?
Alu. O Heino, serva Alutulam tuam! Labo.
Har. Ego (ne time) te sustinebo, Alutula.
Alu. Non sum (puto) illa, quae olim eram, tua Alutula.
Hic dormienti accumbe!   Har. Ego accubuero tibi
(385) & mollius posuero.   Alu. Operi vultus meos!
Vertuntur omnia, terra, caelum.   Har. Operier
            vittane vis?
  Alu. Volo, nam ea optima est.   Har. Togam
ne convomas, num detrahi cupis?   Alu. Volo, ae.
Har. Sic, sic, ita omnia simul impura evome!
Sper. (390) Per Herculem scelestiorem neminem
vidi hoc homine. Togam tenet, vestes quoque
praecidit usque ad femora. Quis me hercle vel
nequissimus tam foeda, tam insolentia
tentaverit? Nunc absolutis technicis
(395) versutiis suffarcinatus omnibus
redit alacer.   Har. Num egi probe negotium?
Sper. Ita sancta amet me Saturitas, scelestus es,
Harpax. Qui id actum? Ubi retis est?   Har. Dicam tibi,
ubi viculum hunc tutum subierimus.   Sper. Sapis.
Har. (400) Ganeum adeamus nunc & ollas carnium.
Haec praeda suppeditabit ampla pocula.


                Chorus Mimallonum

    Iacche Bacche [ohe, ohe,
O Bacche Iacche, ohe, ohe]
ornate Bacchanalibus ... ut supra.

            Alius Chorus matronarum


    Foeda est quidem ebrietas viro,
(405) at mulieri foedissima:
natura enim haec infirmior,
quod hauserit, foede egerit.
    Ut se sues spurcissimae
Caeno lutoque immersitant,
(410) ita inebriatae feminae
vomitu atque oleto se inquinant.
    At mulierum temulentiam est
ita alligata impuritas,
ut lingua, sensus & manus
(415) nil tractitent nisi turpia.
Continue
ACTUS IV.   SCAENA I.

Heino.   Paedium.
Quid hoc esse suspicer, quod uxor non adest?
Sol vergit in declive & instat atra nox.
I, paedium,

Paed.   Hem.
Hei.   atque vise, si usquam appareat
matercula!
Paed.   E foro cuneos latura?
Hei.   Ita.
Paed. (420) Eo, pater; verum timeo, ne mordeat
me lamia.
Hei. Nequaquam; nam adhuc clarust’ dies.
Paed. Si appareat nusquam, pater, vis regrediar?
Hei. Regredere! Cave, ne longe abiveris!
Paed.   Licet.
Hei. Vade; interim nos tritico purgato, uti
(425) poposceras, pultem tibi parabimus.
Timeo hercle vero, viserit frustra puer.
In thermopolio si eam quis duxerit,
Certe actum erit de re domestica hoc die
et crastino, cum ad vina sic propensa sit,
(430) ut non quiescat, donicum se ingurgitet.


ACTUS IV.   SCAENA II.

Aluta sola.

Heus, ohe! Ubi sum? Quae sum? Quid intuor undique?
Quis daemonum me fascinavit atque in hunc
orbem novum perduxit undique laqueatum? Ut haec
mutata subito! Pro supreme Iuppiter,
(435) nil terra, nil caelum est nisi rete unicum.

Non absque causa mihi natare videbar et
piscarier. Num ego Aluta sum Bunscotica,
Heinonis uxor Hannii, an aliena sum?
In conscientia ipsa sum, immo ipsissima,
(440) verum in habitu prorsus aliena sum. Nam ubi
toga est? Ubi ricula? Ubi crumenula nigricans?
Praecisa vestis usque ad anchas, foeda vix
subucula has nates tegit: plane occidi.
Quo conferam me? Cui loquar? Ego neminem
(445) agnosco, cuncta videntur ut labentia,
nullusque noverit: perii plane modo.
Heinonem adibo sciscitans, num Aluta sit
Domi. Si ibi, profecto nulla sum. At si ibi
non fuerit, aliqua spes mihi fors residua est.



ACTUS IV.   SCAENA III.

Paedium. Heino.

(450) Heu heu, pater!
Hei.   Quid est, puelle?
Paed.   O mi pater!
Hei. Quiesce, siste paululum! Quid, gnate, fles?
Paed. Heu, mater
Hei.   Hem?
Paed.   mater mea est
Hei.   Quid mater est?
Paed. Cerrita prorsus est, pater.
Hei.   Mater tua?

Paed. Etiam, pater.
Hei.   Qui scis?
Paed.   Obibat clamitans,
(455) Iactans manus, iactans caput, quasi lamia
Larvata faciem, insanit horrendum nimis.
Timeo admodum, pater.
Hei.   Sile, fili, sile!
Curabitur. Quid, quaeso, id esse dixero?
Strigesne terruere vel cacodaemones
(460) Hunc parvulum? Ibo foras, ut eventum rei videam.


ACTUS IV.   SCAENA IV.

Aluta.   Heino.   Dromulus.

Tribules, obsecro vestram fidem,
Heinonis hocine praedium est & haec domus?
Nisi mente tota capta sum, haec ea ipsa sunt,
Quanquam omnia intuar alieno schemate.
Hei. (465) Supreme Iuppiter, quid haec portenderint!
Alu. Heino, Heino, ubi uxor Aluta? Nunquid est domi?
Hei. Dii boni te, Aluta, servassint! Veni!
Alu. Haud quaquam; enim dic vero, an ipsa sit domi!
Hei. Tune ipsa mea matrona, Aluta mea? Veni!
Alu. (470) An ipsa sum?
Hei.   Tu ipsissima.
  Alu. At non sum in habitu.
Hei. Ingredere! Nos videbimus. Pro Iuppiter,
Quid auspicabor quove me vertam miser?
Quis hanc misellam ita fascinavit, perdidit?
Quis consulet nobis modo? I, puer, ad sacrum
(475) & sacrificum nostrum advoca celerrime
Mystotum, ut exorcizet hanc miserrimam,
Ne forte quovis genio iniquo afflata sit.
Drom. Licet.
Hei.   Vola!
Drom.   Licet.
Hei.   Cito veniat!
Drom.   Licet.
Hei. Nos interim studebimus, uti dormiat
(480) parumper, ac tantisper hoc sub schemate,
Quo rediit huc, sinemus, ille dum advolet.
Neque dubito eum, cum sciverit, mox adfore.
Ingressus itaque habebo curam coniugis.


                Chorus

    Iacche Bacche, ohe, ohe,
(485) Ornate Bacchanalibus etc.

                Alius

    Nil gravius est viro bono
Quam habere stultam coniugem,
Cum illi foris & in aedibus
        sit usque pestis maxima.

(490)     Haec derogat famae viri,
Corrumpit omnem familiam,
Rem dissipat domesticam,
Praesertim ubi sapere se putat.
    Duxisse praestat efferam,
(495) Pigram, superbam aut invidam
Quam stolidam & amentem, rei
Cui nulla cura domesticae.
Continue
ACTUS V.   SCAENA I.

                    Aluta. Heino.
Dolus, dolus, malus dolus, Petronius,
Gallus meus.
Hei.   Quiesce, Aluta, paululum!
(500) Non est dolus.   Alu. Dolus, dolus, Petronius.
Hei. Quisnam Petronius?   Alu. Nepos, dolus,
Petronius, gallus meus.

Hei.   Mirabile hoc
Insaniae genus! Memorat gallos, dolos,
Petronios. Sed occipit quiescere;
(505) Si dormiat, spes aliqua curae erit. Foras
Prodibo, dum veniat sacrificus. Eccum adest,
Indutus albo supparo, cinctus stola,
Se signat undique nescio quid murmurans.



ACTUS V.   SCAENA II.

Mystotus.   Heino.   Aluta.

Quid hoc mali est, Heino, quod uxori accidit?
Hei. (510) Mystote, tota spes mea est in te unico.
                    Mystotus
Ubi, quomodo & quando accidit?
Hei.   Mane exiit
Mente integra ad forum, redit iam vesperi
Lymphata, rapta nescio quo daemone.
Clamat, vomit, aliena loquitur, nullus est
(515) Rationis usus. Tu vide quid possies
Per verba sacra & mystica aut quid facto opust’!
    Sacr. Dabo operam. At ubi posuistis illam? Ducite
me intro!
Hei.   En misellam, ut vultibus torvis iacet!
    Sacr. Hui, quidnam hoc est, quod rete caput obvolvitur?
Hei. (520) Comparuit ita, neque temere tentavimus
resolvere.
    Sacr.   Auferatur. Hoc non quodlibet
Fore rete, sed nebulonis auguror.
  Alu. Dolus,
Dolus.
Hei.   Hem, occipit.   Alu. Petronius.
    Sacr.   Quisnam ipsus est?
Alu. Tenebrico, gallus meus, sestertii.
Hei. (525) Haec usque cantat.
    Sacr.   Singularis admodum haec
Insania est. Seorsum abite paululum!
Hei. Paremus; haud enim decet mysteriis
Sacris adesse rusticos. Stemus procul!



ACTUS V.   SCAENA III.

Mystotus sacrificus.   Aluta.

In nomine patris atque filii, sacri
(530) Quoque spiritus cede, maledicte diabole,
Ab hac Dei famula & da honorem illi Deo,
Qui iudicare mortuos venturus est
Vivosque per flammam!   Alu. Heus Bromi, heus Iacche, ades!
                    Mystotus
Ego te, Bromi, exorcizo. Iacche, adiuro te
(535) Per filium Dei, ut vel exeas vel ut
Alu. Phi, Bromie, phi, phi, Bacche, phi, quam amarus es!
                    Mystotus
Vin’ dulcia?
  Alu. Hem, sint quaeque dulcia, Massica.
Mox emptor solverit.
                    Mystotus
                Per Herculem patremque
Liberum, non admodum haec mulier malo
(540) afflata numine est. Ut audiit mysteria,
Mox ultro prosiluit nocens solo halitu,
Quem proruens post se reliquit, foetido.



ACTUS V.   SCAENA IV.

Heino.   Mystotus sacrificus.

Foras repente prosilit sacrificulus.
Timeo, male sit rei.
                    Mystotus
                    Timere desine!
(545) Bona pars propulsa est numinis saevissimi,
Quod adripit subin viros fortissimos.
Hei. Hau!
                    Mystotus
        Ceterum quiescat, edormiscat id,
Quod residuum est. In crastinum periculum
Nullum. Ultro reliquum proruet. Vos denique,
(550) Qui adestis huic spectaculo, animadvertite!
Haud impio est adflata genio mulier haec:
Arrepta Baccho. Bacchidum more hactenus
Bacchata tandem resipiet. Verum moras
Rescindite; haud enim modo, sed crastino
(555) Die intus in penita aede sorbitiuncula
Curabitur. Quod accidit nebulonibus
Cras scibitis; nam uterque deprehensus est
Plectendus in furca, die sed crastino.
Nos, Heino, eamus intro & ipso numine,
(560) Quo uxor tua est afflata in urbe, Bacchico
Nostram cutem curemus isto praevio

Misso dolore molliter!
Hei.   Placet. Ilicet.


                    Grex histrionum
Spectastis omnes, quam egimus comoediam;
Verum veremur, omnibus haud conduxerit.
(565) Qui non alacrior excolendis moribus
Probis bonisque litteris evaserit,
Profecto is absque fruge spectator fuit.
Cavete proin’, ne crapula aut temulentia
Gravemini! Haud enim ullus est prudentiae,
(570) Ubi regnat ebrietas, locus. Cavete dein,
Ne fraudibus vacetis aut furto! Ipsa enim
Laqueo iugulum adigunt. Valete, plaudite!

Finis Alutae.
Continue

Tekstkritiek:

vs. 171 auguret er staat: augeret