Acerba Davidis Hoogstratani morte amico orbatus, cui fucus & fallacia incognita erant vitia, eodemque optimo consultore, si quid in literarum studiis moliri subinde consueveram, hujus universae scriptionis & de edendis libris consilium abjecissem, ob penuriam eorum, cum quibus de hisce sermones conserere possum, quam unicam recte scribendi viam semper credidi, sed, ne in Manes amicissimi viri impius viderer, carmina ejus Latina, quae tertia fere parte auctiora prelo parata reliquerat, inprimenda dedi; illorum editione secunda divendita; interim etiam mihi rediit Musarum Amor, qui me jussit proprio Marte, & consultis illis perpaucissimis, qui hac in urbe, quasi ex naufragio rei Literariae restant, latine scribere & Humanioribus literis, quibus queam modis, prodesse.
Carmina, quorum iteratam editionem cernis, Lector Benevole, neque de trivio sunt quaesita, neque Neroniano more, aut Cordubensi cothurno debachantia, sed pura, simplicia, nitida, Latina, & a summo viro, qui scientia Numeri Poëtici [p. X] maxime insignis erat, profecta. Nihil hic exstat, quod quenquam laedit, nihil, quod insolito sermone, aut carminum licentia offendat. omnia plana, perspicua & casta, quae facile viri optimi mores indicant, quem ut propius aliquanto noscas, uberiorem ejus vitae historiam in alterum tempus differens, brevi narratiuncula, cujas aut quis fuerit, levi tantum penicillo tibi adumbrabo.
Roterodamum, Hollandiae Australis urbs, Magni Erasmi mater, etiam Hoogstratani Natale solum fuit, anno Humanae salutis MDCLVIII. die xiv. Mensis Martii. Parentes fuere Franciscus Hoogstratanus & Esthera de Koning, Pater Bibliopola, & Poëta Vernaculus, minime contemnendus, inprimis in carminibus materiae sacrae. notus etiam versione Nepotis, Justini, multorumque aliorum scriptorum, vir pius, &, quamvis Romanis sacris addictus, ejusdem cum Erasmo opinionis, de tollendis tantum ex Ecclesia erroribus, quos Barbaries & male sana superstitio invexerat, sed minime cum Religionis perturbatione, & haeresi faciunda. Ab honesto Patre liberaliter educatus Lauream Doctoratus in re Medica Lugduni Batavorum meruit publicam. hinc Dordracum, ad parentem, qui eo-[p. XI]dem migraverat, profectus, Mariam Nispiam duxit, Mathiae Nispii, Geometrae non incelebris & viri, si quis umquam moris antiqui, filiam, Poëta Poësios amatricem, nam Musica sacra Hoogstratanus ab incunabulis coluerat, non tantum patris exemplo, sed etiam patrui Samuelis, Pictoris, libro insigni de arte Pictoria edito, aliisque scriptis Belgicis, haud invenustis, clarissimi. Sed, quum praxis Medica nequaquam ex voto succederet, Amstelaedamum, curantibus amicis, evocatur, ut quintae classi Gymnasii publici praeesset, ex qua in tertiam post biennium adscendit, tandem Prorector creatus, & postmodum salario MCC. florenorum auctus fuit. quum autem ingravescentibus annis, surdities, quam ex morbo contraxerat, etiam ingravesceret, honesta missione ab Amplissimis hujus urbis Consulibus a catenatis illis in Scholastico ergastulo laboribus liberatus est, qui emeritum & rude donatum annuo stipendio mille ducentorum florenorum honoravere. Quod beneficium eleganti elegia, ut gratissimo erat animo, celebravit. cui & aliud adjecerat Vir Amplissimus, Joannes van de Poll, Consul, filio ejus Jacobo sepulturae mortuorum in Templo, quod, quia ad ortum situm est, Orientale dicitur, praefecto. [p. XII] Verum otii exspectatissimi fructus haud diuturnos potuit percipere quippe biennio post XIII. nempe Novembris anni MDCCXXIV, quem diem altera post tristissimum casum luce, mortem forte praesagiens, atro carbone notaverat, ut manu ejus scripta schedula testabatur, domum pergens, hora fere sexta vespertina, stupore, qui surdos comitari solet, & nebula densa orta seductus, via, ab altera, quam sequi debuerat, diversa, aberrans, ad locum, ubi libra pendet publica, portam olim S. Anthonii, in fossam, quae a Gelris nomen habet, sese dat praecipitem, ex qua extractus, laborans annos plerosque peripneumonia, ex illo morbo, aquae frigido madore, & horrore, quem ex casu conceperat, post octiduum, media nocte, mentis compos, carmine Latino Deum laudans Hymnis, Psalmisve, nam aegre interdum vox intelligebatur propter difficilem respirationem, hanc vitam, cantu sese oblectans olerino more, meliori mutavit, vir certe longiori dignus, utpote cui, praeter varia ingenia, quae suos in studiis profectus praecipue illius se debere fatentur curae, Belgica nostra lingua nitorem inprimis suum & elegantiam accepta refert, post maximos Heroas, Houtenum, Spigelium, Cornhertium, Hoof-[p. XIII]dium, Vondelium, Monenium & Vollenhovium. Quid enim observationibus ejus de generibus Linguae Belgicae utilius? Carmine purius? Numeris rotundius? Rhetorica elegantius? ne Phaedrum aut Faërnum memorem, tersissimè & nitidissimè versos, innumerasque versiones alias, emendatumque tot Librorum stylum. Latine, ut muneri satisfieret, in usum Principis Nassavii & studiosae juventutis Phaedrum notis illustravit, post Nepotem, ediditque eodem scopo, Terentium, & Lexicon Belgico Latinum optimum & fidelissimum: postea etiam Phaedrum criticis observationibus ornavit, doctis sane & elegantibus, neque levi manu digestis. Amicos habuit praecipuos Joannem Georgium Graevium, at quantum virum! Petrum Francium, unicum in eloquentia exteriori, & poëtica laude florentissimum; Cornelium Arkelium Roterodamensem, apud Remonstrantes verbi divini ministrum, virum elegantem & eruditum; Joannem Fredericum Cramerum, Borussorum Regi a Consiliis, qui Vindicias nominis Germanici adversus Gallos obtrectatores scripsit, Nicolaum vander Kappen, Medicum, praeter Joannem Anthonidem Goesanum, vatem illustrem, Arnoldum Monenium, Joannem [p. XIV] Vollenhovium, Petrum Rabum, Gasparem & Joannem Brantios, Joannem Hasium, & Joannem Sudermanum, omnes Poëtas & Jacobum Wildium, Antiquarium, quibus supervixit, ut etiam virorum elegantissimo Jano Broukhusio, qui eum fraternum in morem dilexit, quod legato insigni optimae partis Bibliothecae selectissimae & omnium, quos manu scripserat, librorum testatum voluit, Poëtarum sui temporis Princeps. non audienda est enim Barbara illa Trivultiensium Censorum, sed vitio creatorum, sententia, secus statuentium. At, ne illos, qui hodie vivunt, praeteream, quam carus illi Petrus Burmanus, Patriae nostrae Ornamentum, fuit! quam gratus Janus de Witt, Judicum Praeses & Senator & Gerardus Papenbroekius eadem dignitate praeclarus! quam dilecti Franciscus Bochovius, & Samuel Everwinius! Ut nihil nunc dicam de Jacobo Zanteno, & Joachimo Targerio, Medicis. Discipuli etiam ejus omnes summi semper illius amici exstitere, propter indolem, nequaquam similem Orbiliorum gregi, sed cordatam & nihil fere Scholastici habentem, & gloriae illud calcar acre, quod semper currentibus addebat, ingeniorum elegans spectator & judex. hoc mecum possunt te-[p. XV]stari Hermanus Henricus van de Poll, Senator & Judex, Janus Graeflandius, Juris Utriusque Doctor; Gasparus Commelinus, Gasp. F. Medicus, Daniel Sibersma & Theodorus Hogenbergius apud Medioburgenses & Campenses verbi Divini Ministri, & tu, qui nunc Studiorum gratia perlustras Italiam, eruditissime Jacobe Philippe dOrville, spes patriae. Forma fuit plusquam mediocri, at decenti, adspectu formoso, oculis nigris, carmina mira cum suavitate recinebat, sermonis parcus, patientissimus laboris. In amicorum vitiis caecus; quamvis etiam ab indignis laesus, brevi post tempore, illis ipsis offensoribus elogium aliquod aut epigramma satis inpudenter ab eo petentibus, statim ad officia paratus, illa largiri solebat, nimis (meo quidem Judicio & amicorum, qui illum serio diligebant) in hac re facilis. Ne nihil etiam de hac editione dicam, Petrus dOrville J.U.D. vir Lectissimus, amicus meus & summus Hoogstratani, operam dedit, ut sphalmata literarum tollerentur, editioque recte procederet. nihil edi volui, nisi quod ipse editioni destinavit, Juvenilia tamen quaedam addidi, quae antea erant edita, ut priora cum posterioribus conferenti delectationi & usui esse possint. Mihi enim semper gratissimum fuit in Poë- [p. XVI] tis discernere quomodo sese soleant ex luxurianti nimiumque florido scribendi genere, quo Juvenum animi plurimum capiuntur, expedire. Vale, Lector, & Hoogstratani nominis, ut optimi semper fuere, amantissime, memoriam viri eruditissimi, vivam florentemque hisce carminibus mecum ex animo vove, & conatibus nostris in re Literaria fave. |