Daniel Heinsius: Historia rerum ad Sylvam-Ducis gestarum.
Uitgegeven door J.J.H. van Boxtel, Rosmalen.
Een vertaling verschijnt bij Aldus Projecten.
Redactie A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Gebruikte exemplaren: KBH 35 B 1 : 3, 145 B 18; UBL 413 A 14 : 2.

Continue
[p. I]

DAN. HEINSII

RERUM

AD

SYLVAM-DUCIS

ATQUE ALIBI
IN BELGIO AUT A BELGIS
ANNO MDCXXIX
GESTARUM

HISTORIA.

Cum Privile-
gio.


DECIES INVICTA.AETERNITATI HUIUS ANNILIBERTAS, QUAE SERA,
TAMEN RESPEXIT.
 
AFFLICTA.LUGD. BAT. Ex Officina Elzeviriorum A.° M D C XXXIRESTITUTA.



[p. II; blanco]
[p. III]

FREDERICO

HENRICO
D.G.
ARAUSIONUM
PRINCIPI,
COMITI NASSAVIAE, &C.

FOED. PROVINCIARUM PRAEFECTO, SUMMO
TERRA MARIQUE MILITIAE IMPERATORI

DANIEL HEINSIUS
D.D.D.

QUae eodem anno, Imperator, ad memoriam ac supra fidem caeterorum gesta sunt, illustri tuo nomini dicamus: sine ambitu verborum, quae nec domi nec militiae spectantur. ubi, sudor, labor, virtus, & director omnium qui cuncta [p. IV] gerit. Nec scribenti minor fuit animus, quam caeteris, qui spiritum ac sanguinem periclitati tecum, inter buccinarum strepitus mandata tua exceperunt, neque minor cura patriae, sub te invictae, aut pro eâ ardor. Caeterum, diversa magis studia quam rebus vestris aliena, alio duxerunt. ut, quae miles tuus coram vidit, hostis sensit, caeteri ex vero legant. Nec posteritas fraudanda fuit: cujus maxime interest, ne quicquam de virtute tuâ imitationi subtrahatur. Et jam tempus erat, ut immensa opera, quae cum horrore omnium, obsessam urbem incluserunt, voces admiratione adhuc & animos includunt, jam destructa, ne ubique intereant, in chartas transferantur. Exhibendum generi mortalium, quod locus unus exhibere omnibus non potuit: spectandum, quod jam nullus habet. Quae, utcunque posita in luce, ab autore singulorum, directore omnium ac Duce, cujus gesta perse- [p. V] cuti sumus, obscurantur. In quo aeque de integritate famae tuae, ac de magnitudine virtutis, cogitandum erat. cui multum detrahit qui auget, aut detractum hosti vult, quo maxime augetur. Quare, ne praefari quidem usitato more visum fuit, ne infelix adulatio ad limen veritatis admittatur, aut historiae, vel extra scriptionis seriem, jungatur, quod in eâ maxime vitamus. Non enim, vel praefando, fidem nobis detrahendam censebamus. Tuum est quodcunque leges, quia posteris narrando tantum commendatur.



[p. VI]

Autor Libelli, cui titulus, Quomodo scribenda
sit Historia.

ΦΗΜΙ TOINΥN, TON APIΣTA IΣTOPIAN ΣΥΓΓPAΦONTA, ΔΥO MEN TAΥTA KORΥΦAIOTATA OIKOΘEN EXONTA HKEIN, ΣΥNEΣIN TE ΠOΛITIKHN, KAI ΔΥNAMIN EPMHNEΥTIKHN. THN MEN, AΔIΔAKTON TI THC ΦΥΣEΩC ΔΩRON. H ΔΥNAMIC ΔE, ΠOΛΛHι THι AΣKHΣEI KAI ΣΥNEXEI TΩι ΠONΩι KAI ZHΛΩι TΩN APXAΩN, ΠPOΣΓEΓENHMENH EΣTΩ.

HISTORICUM, QUALEM ESSE OPORTET, DUO HAEC, UT PRIMA, ADFERRE SECUM VOLO, RERUM POLITICARUM INTELLECTUM, DICENDIQUE FACULTATEM. ALTERUM, UT INGENITUM NATURAE DONUM: DICENDI AUTEM FACULTATEM, EXERCITATIONE MULTA, PLURIMO LABORE AC AEMULATIONE ANTIQUORUM, COMPARATAM.



[p. VII]

CONSTANTINUS HUGENIUS, EQUES,
Dominus à Zuylichem, Illustriss. Arausionum Principi
à Consiliis & Secretis

DANIELI HEINSIO S.

NOBILISIME DOMINE, Asserunt Elzevirii, ad umbilicum properare Historiae tuae typos: ut brevi nectar illud saeculo propinaturus sis, cujus saliente sitim restinguere rivo, aridae ubique literatorum fauces ardent. Hactenus consultò pressi, quem hic vides, ingenioli mei, nescio an depudendi, partum: sanè non nuper editum, sed ut coaetaneus operis tui initiis haberi possit. Adeò, postquam scribendi consilium ceperas, de successu nihil non magni auguratus, futurum in praeteritis habui, & spondere mihi potui, quod, si sperasse modò, aliquid infra te statuissem. Serò tandem quod seriò scripsi. Sed, quod dicere coepi, consultò sic impertior; ut, provectis operis, primisque paginis expletis, videas, non obtrudi ista tibi, ut populo obtrudantur. Quanquam invidendae sortis est, tecum prodire, me pridem (sanctè profiteor) justa satietas cepit levidensis gloriae, quam ab hujusmodi naeniis olim aucupari otiosum decuit. Quâ aetate, quo loco, quibus negotiis sum, fas aspernari esto, Quorum non nisi ludibunda gratia est. Te, ut saepius monere statui, ità nunc, tuâ etiam causâ rogo & Sylvae Ducis, quodcumque hujusmodi praeconiorum vel à doctissimis offeretur, respuas magnifice &, quod summa est, rei arduae, quia publicae, majestatem deteri, sive, ut insigni voce veteri utar, inuri his calamistris ne sinas. Vale, Vir maxime, & Hugenii tui in his affectum, quando eruditionem non possis, amplectere.
Hag. Com. XIV Kal. Mart. M D C XXXI.



[p. VIII: gedicht van Huygens]

In Viri summi

DANIELIS HEINSII

EQUITIS,

Ad Sylvam Ducis, alibique in Belgio,

aut à Belgis, rerum gestarum

A.° M D C XXIX

HISTORIAM.

FAtalis anni saepè concussas vices,
Obversa fatis fata, nutantes Deos,
Dubiâque sortem lance librantes diù;
Tandem Batavos, triplicisque adoreae
(5) Frondem implicantes Frederico tàm suo
Quàm non Ibero durior laurus stetit:
Auri natantis, Occidentis viscerum,
Vectae Corinthi, velleris Peruvii
Argo Batavae sponte submissas rates:
(10) Oppressa Civis non sepulti moenia
Somno merove; teste Phoebo, pallidâ
Sorore, cumque siderum priùs choro
Fugatum Iberum, vi superbos poplites
Flexos Batavâ, supplices saevas manus,
(15) Vitaeque lucem perditâ Vesaliâ
Lucro putantum, mox pudore, mox metu
Ferri irruentis aestimantium nefas.
Collapsa retrò signa, victrici fugam

[p. IX]
Aquilae imperatam, ponte vix uno satis
(20) Constante tot prementium vestigiis
Trementiumque: detumentem Schetzium
Sub Frederico, pressa retrò flumina,
Colles subactos, aequor ingestum solo,
Vallum procellis: Berghii segnes dolos,
(25) Praevisa tela, colliquatam grandinem,
Serique tutò fulminis spretas faces:
Et mox vetusta caeduae cacumina
Succisa Sylvae, vindicatum patriae
Decus, superbam rebus adstructam fidem
(30) Testatur aetas quam videmus, & negat
Vidisse praesens, asseritque & ambigit,
Suspensa toto tota de miraculo.
    Iam fluxa coeli puncta, denascentium
Momenta rerum, penè dum nascentium,
(35) Quâ vi moremur? excidit quod est, fuit
Quo nunc fruamur, abest magìs quod nunc adest:
Vicisse parvi est, si, quod est victoriae,
Constat fuisse, nec Triumphus se capit.
    Sic sensit ingens Heinsius, sic entheus
(40) Dictavit ardor gestienti dexterae:
Et, asseramus, dixit, aeternum suis
Ducem Batavis: Fredericum posteri
Coaevum adorent; occupet mens & manus
Aevi ruentis improbè alatas faces;
(45) Si Sylva vinci, si potest Vesalia,
[p. X]
Si vesper omnis, vesperi possint rotae,
Auriga saecli possit, invicti dies,
Et fata possint, obruant nullae vices.
Vesaliae parentis aut Sylvae vicem.
    (50) Victura verbis charta suffecit fidem;
Aeternus annum Scriptor includens sibi
Fecit perennem: fascinata saeculi
Momenta credas: nesciunt stellae fugam,
Torpent gelatae: quae fuere, sunt tamen
(55) Et stant futurae: segnis obstupentium
Amnis dierum repit: intentae sibi
Noctes morantur: omnis, aut retrospicit
Aut cessat hora, spectat, aut spectaculo
Prostat sequenti. Nil agis, praesentium
(60) Egene semper & flagellator Deus;
Non omne saevo saeculum indulget tibi
Quae, quâ rotator fata quadrigâ vehis,
Detraxit annum, justior tuâ manus
Valentiorque, sive quid plectro Deum
(65) Certare, seu petorrito aurigam juvat.
En de triumphis hinc tuis, & hinc tuo,
Hic ductat Heinsius suum, hic dictat suos.
Fuisse Troas, Ilium, Teucros duces,
Nil Cecropis restare, nil Sidoniae
(70) Reliquum furentis, de tot aggestis solo
Saxis saloque, si vel hoc reduces velint,
Speluncam amantes non reperturos suam:

[p. XI]
Non esse Romam, non Quirinales deos,
Cadaver Urbis aeviternae, umbram coli:
(75) Tot rudera inter penè jam septem sibi
Latere colles, exules frustrà domi
Aras, & urnas, & penates quaerier;
Haec tu trophaea vindica sis, hoc tuis
Ferox peremptor imputa damni rotis.
(80) Nassovium est, durare, bis Nassovium,
Quod Heinsio debetur, indomabili
Annis triumpho, perpetis victoriae
Lauro recenti semper, & semper novâ,
Et gloriae superstitem, & saeclo, & sibi
(85) Perenni adesse posteris praesentiâ.
Cum se fuisse quicquid est, aut jam fuit,
Aut in futuri nocte concubiâ latet,
Poterit fateri, sive nolit, obsitum
Annis situque, sic fatebitur tamen,
(90) Hoc, sospitantis Heinsii praesens ope,
Hoc vis Matancis facta, pax Sicambriae,
Hoc Sylva dicet, hoc Vesaliae dies,
Hoc
FREDERICUS VICTOR, hoc Batavi; sumus.

                             CONSTANTER.



[p. XII]
INDEX
Typorum ac Delineationum, quae locis singulis inserendae.
TAbula Ditionis Sylvae Ducensis.Fol. 22.
Typus circumvallationis castrorum ad Sylvam Du-
        censem.Fol. 27.
Agger Hollandicus.Fol. 36.
Castellum D. Antonii.Fol. 39.
Accessuum, per quos ad Castella tria Urbemque è castris
        singulis appropinquatum est, delineatio.Fol. 40.
Castellum Pettelanum.Fol. 41.
Vinea magna.Fol. 103.
Tabula agri Vesaliensis.Fol. 115.
Vesalia.Fol. 116.

SUMMA PRIVILEGII.

FOederatarum Provinciarum Ordinibus visum est, ne quis opus, cui titulus Danielis Heinsii rerum ad Sylvam Ducis atque alibi in Belgio, aut à Belgis, gestarum anno MDCXXIX, Histiora, praeter Bonaventuram atque Abrahamum Elzevirios, juratos Academiae Lugduno-Batavae typographos, quâcunque formâ, Qua majori, qua minori, vel ipse, vel per alium, excudat excudive curet, aut excusum alibi intra septennium, in his Provinciis divendat, sub poenâ quae ipso diplomate exprimitur; dato Hagae Com. XIX. Martii MDCXXXI.
                                                                Beaumont vt.
                    Ex mandato Illustr. ac Praepot. D.D. Ord. Foederatu. Provinc.
                                                                    Corn. Musch.
Continue


[p. 1]

DANIELIS HEINSII

AD

SYLVAM DUCIS

rerumque alibi in Belgio gestarum anno MDCXXIX

HISTORIAE

LIBER PRIMUS.

BELGARUM POPULO, quem Foederatum sui nuncupant, ad defendendam libertatem, nunquam animus aut virtus defuêre. quanquam neque semper eadem aut hostium potentia, aut vires nostrae, aut pro nobis sociorum fides. Arma quoque ad tempus posita, aut denuo resumpta, spatium virtuti ac gerendis rebus exemerunt. Neque artes unquam aut uberius aut melius quam inter arma provenere. Assurgentibus feliciter ubique ingeniis: quae prima omnium in servitute deteruntur. Quippe, ut corpus, ita libertate animus firmatur. Quem contactum veritatis metu, mox ad morem adulandi enervatum, frustra ad posteritatis reverentiam attollas. Consuetudine aut spe oppressus jacet. Vim
[p. 2]
imperii ac potestatem Patres, Praefecturam Principes Arausii tenebant. Quorum decora ac res praeclare gestae, caeterorum in se animos converterant. Wilelmo Mauricius successerat. Sub quo tranquilla primo omnia ac laeta; neque ulla, nisi ex Hispano, gloria aut metus. Ante exitum had pauca, quae adversa rebus. Bellum cum propinquo hoste, & assidua in manu arma. Simultates domi, tanquam nullo. & hinc partes. Quas nonnulli, acrius quam par est studiis provecti, cum suorum odio, nec raro Reipublicae, tuentur. in quâ licet nunquam desit quod accuses, apud quosvis addictissimus habetur qui praesentem mavult. Ad quam emendandam, satis est, si proceres aut Princeps, cogitationes vortant: plebes, imperantium obsequia, ac legum, sibi servet. quae immodica, aut alia subinde appetens, licentiam ex libertate, nova pro veteribus exoptat. Sapientes autem quam perfectam arbitrantur intra votum ac doctorum placita consistit. Nec aerario, qui ante, vigor. quod cum rebus deest, nihil publice procedit. nisi callide, quod deest, exigatur, populare studium avertit. quo, & domi & adversus hostem, opus. Neque eadem sub Principe, & in plebe, ratio aut modus. Ibi quippe, violenta quoque, sub necessitatis nomine ac autoritate, tolerantur. & lex omnium majesta. Hic momento ab obsequio recedunt, qui aequalitatem putant, non parere: nec dissimiles existimant, quos aliquando pares habuerunt. Si praesertim vitae instrumenta ac laborum precia tangantur. quae privato metiuntur, qui de omnium salute, nisi in discrimine, non cogitant. nec recte impendi, quidam in privata vorti arbitrantur, nisi quae in manu habent. Accedebat Gallia,
[p. 3]
civili bello, subito distracta; per quod nec subsidium sperari rebus nostris, & vix ferri, nisi cum invidiâ aut damno utriusque, posset. Opem Rex, tot annos foederatus, & qui ferre poterat, ex jure deposcebat. Alteri commiseratione digni videbantur. & relligio adducebatur. quam non pauci ex occasione opprimi gaudebant: quidam, ne daretur, minus provide cavebant. neque quisquam, quae commotis animis aut properando parum caute gerit, nisi post eventum, videt. Quae proceribus haud parum curae: & hic animos habere. Vulgus, cui quidvis expeditum, in diversa à prudentibus abire. neque deerant tribuni. Accedebat his Germania, distracta per discordias suorum ac divisa, donec bello oportuna esset. Quae tentata pariter atque expugnata; postquam soli superessent, qui nec servitutem ferre, nec tueri libertatem possent: caeteris oppressis, sine ullâ spe, nisi quam in hoste haberent. cui magna pars ac potior exilii calamitatem praetulêre. Quorum agmen miserandum, hic aut alibi ejectum, inopes, extorres, neminem humanae sortis parum memorem sinebant. Inter quos Rex Bohemorum, qui, cum conjuge ac liberis, haud pridem Palatinâ ditione ac sceptro pulsus, quaquâ incedebat, solis hostibus acceptum majestatis afflictissimae spectaculum praebebat. quanto infra dignitatem, tanto magis miserationi aut judiciis expositus: Austriaci splendoris ac potentiae, è bellicosâ Germanorum gente, nunquam ante oppressâ, incrementum ingens. Cui relliqui intenti, quibus prima sui cura, aut pro eâ caeterorum, aures alio ac mentes dividebant. Neque à contemptu nostri, per se, aut ex Hispanorum arte,
[p. 4]
procul aberant nonnulli. nam existimatio cujusque, pro successu aut fortunâ modu habet. Quanquam neque nostris deerant quae minus laeta essent. Inter prima quidem Breda, paulo post virtute magni Ducis expugnata. cui ex securitate nostrâ ac felicitate hostis, aliquid nonnulli accessisse existimabant. Et secuta aliquando post mors Principis, calumniandi ansam dedit, quasi ad vim morbi moeror accessisset. * De quo, ut compertum nihil affirmamus, ita animum tam alte situm, tot victoriis rebusque, quantis nemo hac aetate, compotem, adversa quoque saepius expertum, supra casus ac vicissitudinem incerta constitisse haud dubitamus: quanquam forte haud nescium, initio nonnulla anteverti potuisse, quae mox frustra tentarentur. quod, ex more vulgi ac ingenio, in maius ac maligne auctum. Apud hostem, impensarum magnitudo, precium victoriae excessit. idque inprimis cognitum, amissâ Ducis Sylvâ: & quod mox egendum. Principis interitum,diversi aliter atque aliter tulêre. Quorum alii, recenti adhuc luctu ac dolori indulgere. causas publicas ac suas, apud notos ignotosque profiteri: ,,Cecidisse Patriae parentem, hostium terrorem ac formidinem, ingentem pace, invictum bello: non successu ad temeritatem non prudentiâ ad ambitum aut magnitudinem abusum. prosperum ac circumspectum. qui vincendo vitae spatium aequasset. Non recessu aut secreto metuendum. Soli Reip. amicum. & adversus eam, nulli.” Quidam digna atque indigna, ut in plebe jam divulsâ, loqui. quae prudentioribus invisa. Contra, quibus major, aut pro publicâ tranquillitate, animus, salubria ac magis profutura disserebant. ,,Penes Patres, qui cum
_______

* Vide eruditissimum Hermanni Hugonis de Bredanâ Obsidione Commentarium.

[p. 5]
laude maximâ tot annos praefuissent, libertatem esse ac rei summam. & offerri successorem, domi militiae à fratre educatum; tot bellorum, tot victoriarum comitem, ac saepe causam. magnam partem rerum quas gessisset qui ereptus esset. Huc vertendas spes, huc animos. Mortaleis interire. Spem salutis, non in uno, qui hac lege natus esset, sed in sanguine Nassaviorum ac virtute, reponendum. Id fatale rebus nomen. Id auspicium adversus hostem. Ibi cogitationes, ibi vota defigenda. ibi finem lacrymis petendum. Id tot annos munimentum patriae ac vallum dari. Iis ducibus, à vitâ ac corporibus aversam rabiem, ac formidatum Indis quoque, Hispanum nomen. Cujus vires, quibus universus orbis par vix esset, circa punctum terrae constitisse, aut retusas hactenus haerere. Quaquâ Soli via esset, mare jam commerciis & armis penetratum. extra ipsum quoque & homines, virtutem locum invenisse. Iis ducibus, prolatos primum fines, primum Reipublicae honorem auctum, quam per foedera tot Reges Principesque sibi jam aequarent. Ab iisdem maximos exercitus virtute caesos, urbes plurimas celeritate summâ expugnatas, neque pauciores felicissime defensas. Patrem primum (quantulâ tam manu!) rem consilio fundasse. Filium deinde, natu alterum, tot proeliorum, tot obsidionum maximo successu ac prudentiâ, auxisse. Nunc cum bono omine amplectendum, qui ejusdem sanguinis atque animi, nec impar alter eorum, tot annorum bello finem daret. Traducem Nassoviorum ac Coligniorum: tot heroum veram subolem ac stirpem. inter suos natum. Successorem fratris, socium, haeredem: patrio cruore
[p. 6]
in cunis pene aspersum; rebus nostris ac saluti publicae innexum cum principiis vivendi.” Inter quae successor designatus, foris in molimina ac famam hostium intentus, domi in dissidiis suorum leniendis totus esse. Quae* componi cum non minus Patriae intersit, aliquanto plus discriminis, turbatis animis multorum, atque in plebe, habet. vitio humanae mentis, quam secunda facile committunt. & solenne, cum in partes itum, nocitura malle quam non suspicari. Quo ab iris acrioribus ac longis, aut, cum publicae offensiones interveniunt, facillime transitur. nec judiciorum cuiquam rationem reddunt, qui hoc libertatis partem credunt. Primum specimen virtutis Grolla fuit; ante annos aliquot à nostris expugnata, mox amissa: dein parum prospere tentata. Oppidum id vetus, firmo recentique opere munitum ac praesidio, Matthaeus Dulquius, vir impiger militiae ac prudens, tum tenebat. Nunquam acrius certatum est, cum alter, nominis antiqui memor, aras, liberos, ac focos, seque ac sua, alter gloriam periclitantem ac fraternae aemulam, sub Patrum oculos, qui cum consilio ac potestate missi fuerant, ubique praesens ipse ac omnium quae gererentur dux & autor, tueretur. Nam de Oldensalâ, quod obscuriori famâ esset, pauciores loquebantur. Anni aliquot sequentes, rebus sociorum ac legationibus sine armis dati. Nec Hispanus abnuebat. cui alibi tot bellis ac subsidiis distracto, graves causae ab aerario angusto accedebant. Quod occultum (etiam cum cessat aut videtur) rebus promovendis instrumentum habet. Caeterum interior ab Indicâ societate ad Occidentem metus. quae illusa primum
[p. 7]
atque in scenis agitata, tum seposita ad dominationem penetrabat. Hispaniorum gentem, ad civiles curas natam, multi sciunt, plures sentiunt, nonnulli importune profitentur. Qui plus pollent, callide, ac factis. quos, seu bello opus est seu pace, apud suos clam obstrictos habet. per quos, tanquam nervos, arma caeterorum ac consilia flectuntur; efficacia eorum quae delinquunt singuli, ad vi inperii unius redit. &, quod fati instar causas ignorantibus; pro eo saepe Reges proceresque, quem impugnant. Occurrebat ibi animis prudentum, novum ac continuum sic inchoari bellum. quod utcunque terrâ toleratum, mari viribus ac copiis accisis, post tot annos, onerari. ante omnia expertis, tardam ad imperium unius viam, suerare copiis aut vinci. plus occultâ liberalitate profici quam bello: & momentum unicum ad servitutem omnium, empttorem ac venales. Accedebant gens fortissima Mattiaci, ad eadem intenti. * quorum aliqui privatis quoque opibus instructâ classe, mare quaquâ vorsum infestare: quicquid obvium ab hoste, haud secus atque avitum, inter se partiri. Quippe assiduo contactu lucri ac successu, spes gliscebat. Belli jus vocabant. quod cupiditati nostrae patrocinium repertum, raro minus late quam haec patet. Quae Hispanus indignari. Erant, qui majore motu animi jactarent, Quicquid apud Belgas evenisset, novum sibi hactenus relictum orbem, quo clam universum temperarent. Natas belluas in suo, quas non nomen Regium ac splendor, non naturae occultantis se ac fugientis abdita, à rapto prohiberent. Fineis rerum manu suâ ac virtute penetratos. nec deesse qui sequantur. Quorum avaritiam, ex se
_______

* Caep-vaerders.

[p. 8]
ingentem, suis opibus atque auro, ultra terrae ambitum ac metas invitari. Indiam ad Ortum, ante annos aliquot perruptam: alteram nunc coeptis destinari. Terras, armis suis expugnatas, suis ceremoniis imbutas, à rebellibus invadi. Bellum, quod finiri, suâ maxime referret, suis sumptibus ac praedâ ali. Furias ac larvas sibi datas, quas, ut alias nocentium corporibus, fortunae suae comitari. Purgamenta patriae ac sordes: quosdam poenas aut ergastula elapsos. quorum usus aversata tellus, in calamitatem maris, atque in se, eructet. A contemptu Regis caetera oriri: cujus copias atque opes, tanquam fato jam defuncti, privatorum quoque manibus discerpi. Numini id curae fore. qui neglectum sui Principumque, majestatis jure vindicaret. Ea inter, fine anni proxime elapsi, ad vicinos primo, mox ad nos delatum, classem ex Hispaniâ, quam Novam dicunt, quae fortunam anni ac bellorum contineret, Cubâ insulâ haud procul, ad Metançae positum, cum opibus ac praedâ caeterâ, in Batavorum potestatem concessisse. Nihil tali animo utrinque acceptum. Neque diu hic dubitatum: fide semper in spem pronâ; etiam cum errat. Primam virtus ducis, omnibus perspecta, fecit. Viro, Petro Petri nomen. quem plerique Heinium, corruptâ voce Henrici, dicunt. Nam memoriam parentis, pro cognomine, ex simplicitate antiquâ, Batavorum mos usurpat. Is vicino loco, quem Delphorum Portum dicimus, majoribus ignotis aut obscuris genitus, in mari, saepius irato nobis (nam hybernum olim claudebatur) inter scopulos ac cautes enutritus, puppis regimen, terrarum situs, ventis suis uti, aut adversos moderari, ac pro iis aut intendere aut laxare pedem,
[p. 9]
quaeque alia ejusdem artis rudimenta sunt, à parvo doctus, sensim ab humillimis nautarum muniis, ad altiora fuerat provectus. Ubi animum, per se audacem, horror efferati maris, neque unquam aut ab tempestate aut ab hoste quies, & obstructa quâlibet ex parte fugiendi via, ad quoscunque casus magis asperaret. Accedebat ad haec odium Hispani: quo armare plebem domi quoque mos est. Cujus causae illi propriae ac graves. suae autem cuique tales, cum ad publicas accedunt. Captum annos plures in Hispaniâ, atque una cum parente, natu magno, dure habitum ac stricte, pervulgatum. ubi corpore vecturas onerum fecisse, caeteraque per ludibria adactum quae indigne generosis tolerantur. Sunt qui flagris ac verberibus de tergo, more barbaro, ac liberis insolito, consultum ferunt. Hinc impositum triremi, ac cum caeteris, quos eâ tempestate Spinola Aurelius tenebat, Slusam Flandriae advectum: dein libertati redditum. quo tempore Mendoza Arragonius, captivum quemque è nostris, reddi suis è convento jussit. Iterum in Indiâ ad Occidentem, captum, post biennio dimissum. Ita per durissima paulatim, ad fastigium fortunae eluctatus. quam nec per ambitionem invitabat, nec ut asseclam virtutis ac discriminum, dedignabatur. Observatum his temporibus, nonnullos ad virtutem cogi, quosdam efferari. neutrum ex re hostis. Neque aliter ad bellum, quo tot annos decertatur, Belgas devenisse. quos, cum primo quidvis ferrent, servitutis vi impulsos, ut felices esse auderent. sive Dei, seu naturae lex est, omnibus recepto, ut qui justa negat, quidvis fortioribus in se permittat. nec factorum ratio cum hostibus puta-
[p. 10]
tur: quos arcere, ut non tulisse, liberae virtutis praemium ac munimentum. quod expertos, frustra ad obsequium ac veterem fortunam trahas. Accessêre irritamenta plebis; ex Hispani odio ac propriâ virtute, lucrum: & humanis causis ac spe primâ amplior successus. quêis in longum bella protrahuntur. Sub nuperrimâ societate, cui nomen dederat, Praefecti vicem gerens, urbem S. Salvatoris in Brasiliâ aggressus, inter primos terram pressit, ac desertam Lusitanis expugnavit. Ante circiter triennio quam mari hic praeficeretur, ex occasione venti, ad eundem portum denuo delatus, classem navium sex & viginti, casu deprehendit. quae sub urbis moenia, tormentis quoque propriis munitae, civitatis insuper defendebantur. Quam arx valida ac nova praetexebat. Cursum huc intendi imperat. Praefectus urbi Ludovicus Oliverius Hispanus erat. Adventanti nostro, proximae Praetoria Vicariaque hostium. Arrectâ civitate quo tam audax facinus abiret, paucis, ut mos viri, verbis apud suos usus, jaci anchoram ac sisti jubet. Locum medium, utramque hostilem inter, solus atque à suis adhuc destitutus, capit. vix ut teli jactu modico abesset. Divos loci hominesque, res spectare videbatur. & Hispani contumelias post mortem habent. Ipse, inter urbis ac duarum navium tormenta medius, pulcherrumum spectaculum praebebat. neque prius abstitit * Vicariae affixus, quam victoriam confessis extorqueret. tribus fere ex omni militare manu tantum superstitibus, quos recipi cum praedâ visum. Et exemplum mox Praetoria secuta. Caeteras, quae superessent, sociis, quos ventus jam advexerat, diripiendas dedit. nam majora tantum laudi suae
_______

* Vice-Amiral.

[p. 11]
reservabat. Eo loci re jam erat, cum certamen maximum restaret. Navem hactenus victricem, in complexu urbis, quinque & viginti hostium tormentis undique perfossam, mare tanquam gloriae iniquum, deseruerat, ut vado jam haereret. Nec prodesse nautae, qui levandae, jactu onerum nequiquam succurrebant. Ita nox exacta. Quâ elapsâ, idem iterum tentato, ac trajectam undique comperto, praedam tolli, ignem iniici ac concremari mandat: ne quid hosti superesset. Ipse, quattuor ex omni numero hostilium delectis, praedam omnem huc transferri curat. quam ad suos propere dimisit. Caeteras, vel expeditas maximè, vel validas, aptari armamentis, reficique ac sequi, relliquas exuri jubet. Ita denuo instructus, mari tot libere vagari. Cum è Lusitanis sedecim, quos socii, interiora Baiae indagare jussi, captos attraxêre, intellectum, quattuor hostiles, cum ingenti praedâ oberrare, neque dubitatum, quin vicinum flumen, metu ac spe fugae, occupassent. Nomen fluvii, seu arte, seu ingenio captorum, forte & ignorantiâ, suppressum. Quae res curam ac consilium Praefecti acrius intendit. & compertum, prope insulam Maréam esse. Ad cujus oram, quae ad Occidentem, naveis tres in statione locat. Ipse flumen proximum ad Aquilonem petit. Aliquantum fluvio provectis, duae, sub obtectu arborum, angusto sinu latitantes visae; nullo magis quam deficientis aquae beneficio munitae: quo haud minus mille passibus defendebantur. Lintres ac minores scaphae, manu militum instructae. quibus, una primum, luce proximâ, tres relliquae oppressae. Haec gerenti, hostis cum praesidio, ex urbe proximâ, quae S. Salvatori sacra, collem ad os fluvii, quâ solus nostris
[p. 12]
exitus cum spoliis dabatur, vallo ac operibus praecludit. Urbi tum Praefectus, cum duobus Hispanorum ducibus ac manu suâ, fauces insidet ac munit. Ad haec navis, vado tenus alveo impacta, è consilio hostilium viam eximebat. nisi quod virtuti ultra vim humanam quidvis pervium. Injectâ navi flammâ, iter patuit. Adversum hosteis, aliud repertum. Boum terga (quippe è praedae copiis pugnandum erat) aliquot ad manum. quibus nostrae subito munitae. Ita, nullo vulnere, incredibili successu, vis atque ictus obsidentium elusi: fluvioque elapsus ipse, praemia victoriae sub oculos spectantium eduxit. Anno hujus saeculi vigesimo octavo, sub auspiciis iisdem, cum viginti navibus & unâ, mare, ut ante, ingresso, ad Septembris fere octavum, classis ex Hispania, quae Nova fertur, in conspectum venit. cum pleraeque è nostris, vento diutius divulsae, vires, tanquam numinis decreto, pridie junxissent. quae res ingens gaudium Praefecto, majus tamen opportunus hostium occursus tulit. Quod indicio Hispani, qui ignarus nostris se obtulerat, compertum. quem recepta lembis sociorum manus, omen simul ac initium victoriae, invasit. Spe accensi, cui nunquam satis festinatur, quisque in corbem pro se niti, visu quisque ac prospectu pelagus metiri. Intuentibus, viginti vela eminus oblata, spem ac fidem intendêre. Neque dubitatum, quin quod votis quisque designaret, sors & fatum patriae offerret. Convocantur socii navales, animosa gens ac casibus infracta. Ferro ipse toto corpore munitus, animi ardorem vultu testabatur. ex memoriâ indignitatum, ac vindictae spe oblatâ, oculis acerrumis scintillae absistebant. Ita, quo adversum hosteis expeditior
[p. 13]
peditior alacriorque foret, saltu proximum in lembum se permittit. quorum aliquot instructi sclopis ex mandato aderant. Ibi cuncta amplius quam erant suspicatus, manu gestu, voce, ad suos, ,,Tempus,” inquit, ,,Socii, optatum adest. Classem istam & insignia videtis. Praedam ne conspiciatis, ipsa adhuc celat. Quam, si viri estis, manu eruetis. Non è terrae venis, aut profundo mari, hercules, ut isti, qui haec nobis peperêre; sed audendo. Neque enim Deus sirit, ut, quod sponte offertur, metu aut ignaviâ cujusquam elabatur. cujus partem quisque sibi dabit. Nec exemplum moriendi aut virtutis deest. heic utrunque habetis.” Tum in classem proxumam conversus, ,,Libertati copias atque opes, hosti egestatem, fugam ac terrorem, eo die, eo proelio, parari,” dixit. Post quae numinis praesentiam ac pacem veneratus, tanquam ad certamen, socios instruxit. Nusquam magis patuit, audendo caetera parari, nec facilius possessa hostibus quam confidentiâ transferri. Navium primariae, * Praetoria, cum alterâ † quae locum dignitate proxumum tenebat, ante caeteras oblatae. In hanc, ad quam primo ventum, validam armatis, manuaria tormenta aliquot displosa. Imperator, vocem maxume efficacem ab humanitate, addi jussit, Salvam iis vitam, caeteraque, si se dedidissent, fore. & pro nobis pavor, atque ex arte spes oblata, fuit. Miles, ut fortuna dabat, potius consilio quam vi agendum ratus, post deliberationem, praedâ ac victoriâ concessit. Proxume Praetoria oblata. quam adorti vi majore, additâ eâdem voce, quae ad spem salutis traheret, huc perpulêre, ut abjectis armis ac desertâ pergulâ, consilia conferrent. Interim Hispanus quidam, caeteris ferocior
_______

* Amiral.
Vice-Amiral.

[p. 14]
ac nandi arte fisus, cum se mari commisisset, ex audaci fugâ revocatus, ac de numero suorum respondere jussus, Centum quinquaginta superesse, dixit. Qui cum aliquot è nostris evestigio ad suos missus, ut, si se ac sua dedidissent, veniam ac fidem publicam offeret. Quâ acceptâ, in deditionem concessère. Post quas, vinci caeteras non puduit. Ita, nullo prope hostis, nullo sanguine nostrorum, praedâ maxumâ potiti sumus. Nec quaerendus diu è sociorum plebe, qui per funes nauticos enixus, manu properâ Praetoriae insigne, superati hostis ac triumphi fidem, Duci raptum exhiberet. Quo arrepto, Et tu (nomen ante effatus) macte animo virtute hac, inquit, esto. Idem alii in caeteris mox ausi. nec cujusquam virtus, aut neglecta, aut immodice taxata. Precio, remissa praeter solitum severitas, accessit. quae res disciplinam firmat. & in gente nostrâ, parsimonia pro censu. Imperator, militem Hispanum, ne certamen studio praedandi ortum, animos committeret, in terrâ sisti atque exponi jubet. & nox imminebat. Addam, quod nec pro severitate scripti, neque è more Romanorum omittendum videbatur. Gratulationem primam, avis voce accepimus. Erat psittacus in praedâ, more humano verba aliquot conari doctus: qui argenti strepitu, quod loco movebatur, ad hilaritatem excitus, tumultu vocis lepido, Victoriam, ac caetera, in salvo, nunciavit. Vox audita, ludo sociis ac voluptati fuit. Nec de fide dubitabant, qui immaneis copias intuebantur. Auri & argenti, facti atque infecti, & quae horum precia aequarent, merces plurimae ante oculos atque inter manus versabantur. quibus regnum expugnari posse,
[p. 15]
pubes nautica, ac miles operae haud parcus aestimator, praedicabat. caeteri, plus Deo immortali, quam praesidiis humanis aut virtuti, tribuebant. De praedae magnitudine inter omnes convenit, de precio haud aeque. Nono ineuntis anni, Imperator, Goderéam, undecim stipatus navibus, advênit. Quattuor ad Zelandorum littora aut portus appulêre. Una Mosae alveum tenebat. Octo relliquae, in Britannorum portu, quem Plemudam vocant, substitêre. quae & ipsae mox secutae, atque ingenti gaudio exceptae. Plebes per se inquies ac ferox, nunquam minus temperare. Quaquà pedem poneret, immensi populorum fluctus pone attrahebantur. Domus, tecta, viae, aditus compleri. Plures occursare. quidem prehensare dextram. Publice acclamari, Maris scopulum, terrorem Indiae, Hispaniae procellam, advenisse. Pridem nihil rectè ibi rectum. Vigilarent quibus cura rerum, atque obliti caeterorum, quos propinqui, nulla virtus commendaret, viro ex se genito, in mari, inter sanguinem ac faevas tempestates educato, quicquid recte vellent fieri, mandarent. Nusquam fide minus dubiâ probatum, maxumum ad vulgi animos momentum, sua cuique esse. nam majora, nullo prope gesserat applausu. Ipse, raro ostentator sui, Indica ex praedâ torquem collo circumdederat: ut laudis celebratae monumento, popularitatis apud suos gnarus, per se excitatos commoveret. quo fulgentem, ut victoriam intuebantur. Quae brevissime, ut extra anni seriem, à nobis memorata. tum, ne magnitudo verbis adaequata, fidem in periculum adducat. Quanquam res plerasque nostras reputanti, Graecis Romanisque
[p. 16]
haud minores videbamur. Caeterum, dicendo superati sumus. ex quo eloquentia, ut omnes artes bonae quêis priscorum virtus nitebatur, ambitu ac studiis pecuniarum posthaberi coepta, usum, cum fautoribus atque optimorum glorià, amisit. neque omnibus adversus saeculum mens semper constat. Adde, quod virtutes nusquam minus quam in populo tuentur locum. quas malignus, ex aequalitatis studio, contemptus, mox oblivio, invadit. Et scriptoribus, ut caeteris, sublatis laudibus aut paribus, ignavia obrepit. Cujus causas quisque sibi probat. cura posterorum pro desertâ jacet aut neglegitur. juventus, majestate ac splendore veterum illecta, ad incuriam virtutis patriae deflectit: relliquorum animi, ad quaelibet parati, & antiquitati pares, ab agendo, ac praeclara aliorum facta celebrando, avertuntur. De supremis viri mox dicendum. Sub ver primum, sermo varius de bello: quod, ut caetera, plerunque fama antecedit. Quorum plurimi, ut avida futuri plebes, urbem pro se quisque in circulis ac foro, spe ac votis designabant. caeteras plerique, praeter eam, quam judicio complexus imperator noster agitabat. Bredam alii aut Hulstam. erant & qui Lingam mallent. Plurimus & de obsidione Antwerpianâ rumor: nec ingratus. seu voluptas ea plebi, à prudentioribus objecta. seu excogitata ociosis; oblectatio cujusque, & occasio sermonis. Quidam & autorem famae (usitatum vulgo) Principem laudabant. qui & dubitandi causas apud hostem clam augebat. Tres primarii Praefecti, Lingam unus, Sylvam Ducis alter, tertius Vesaliam praemissi. qui accessus singulorum, habitus ac situs; quae obsidionibus secunda aut iniqua, perlustrarent.
[p. 17]
Approbatis aeque quae referret quisque, de obsidione singularum, singulis persuasum. ex quo omnia incerta nostris, neque aliter ad hostem dimanarunt. Ipse, in futurum providus, celare cuncta ac versare secum: non ignarus, profutura rectius ab uno dirigi in populo, si ignorentur. tum à pluribus, impune, saepe & sine invidiâ ullius, nunquam sine noxâ Reipublicae, peccari: dum arcana, quae amicis sine curâ revelantur, à malevolis ad hostem rapiuntur; qui ad proprias occasiones trahit, quicquid ante tempus evulgatur. Apud Patres, circumspecte ac prudenter. nec dissimulare cuncta: & de tribus urbibus, aut aliis, fateri. ut auctoritas constaret, nec deesset favor atque assensus, quo tum opus. Neque causae, quae pro singulis, celari. etiam de ipsâ, parce & apud primos. Addebatur, quantum Reipub. totius, quantum Geldriae, Bataviae, tum Trajectinae ditionis, interesset, quibus maxime vicina. quod excursionibus quotidianis, omnibus jam satis, proximis, plus nimio, compertum esset. De difficili accessu ac munitione, sibi quidem haud ignotum. caeterum, nec numen rebus Belgicis tot annos aequum, nec virtutem suis defuturam. Forte & inter causas ipsa difficultas, quae discrimen irriti moliminis, ac toties tentati, spe uberioris gloriae pensabat. Instituto Ducis, ignorantia ac aemulationes adversarum partium favebant: quas cum Belgis suis acrius quam proelia cum hostibus Hispana gens exercet. Ad quos nullus, nisi per securitatem, aut ignaviam, accessus. nam intentos arma facile tuentur. Accedebant tum & alia haud minus laeta. Capta classis atque advecta, quae tentandis rebus animos
[p. 18]
ac nervos sponte adferret. Unde egestas publica ad hostem. & ni aes ad manum, turbidus, atque aspernari jussa certus, ut plerunque, miles. Caesaris à Dano; in Italiâ distractae Hispanorum vires. & Rex Galliae, infestus: qui ingentem manum, praesens ipse, tum Casallum deducebat. Unde jam & alia sperari. forte & bellum ex re natâ acrius, aut ejus causae. Ambrosium eâdem tempestate Spinolam, Hispania tenebat: virum maximae dexteritatis ac gerendis rebus parem. ad quae, è diuturno imperandi usu ac successu tot annorum, fama ingens cum autoritate, accedebat. Unde novi animorum motus. apparatu belli apud nos suspecto, nec exacto satis, cui tanta imperandi moles mandaretur. Henricum quippe Bergium, ab rebus felicissime annos plures apud Belgas gestis, sibi ac successibus fidentem, nomen bello clarum; Carolum Colomam, gente Hispanum, cui altera militiae pars incumbebat, sua gens ac nostri odium, plerisque populo aversis commendabat. & Hispani jussa exterorum aversantur. Accedebat viri dignitas ac genus. Domo quippe Arragonius, illustri ac vetustâ, Prorex olim Indiae ac Cameraci egerat Praefectus. Neque multo post haec, quae pro nobis, iterum diversa. Danum inter Caesaremque pax, nec opinata. Sic defunctus bello Caesar. à quo mox ingentes copiae belgarum finibus immissae. Ex Italiâ decessus magni Regis: qui perruptis Alpibus atque aditu, Sabaudi milite obsesso, Susâ, urbe validâ, cum arce expugnatâ, liberato ad haec oppido Casallo, quod Gonzalus Corduba premebat, dein citra expectationem regno redditus, in suos, adhuc discordantes, arma ab Hispano
[p. 19]
vertit. Apud Belgas, Imperator providus, nec segnior, in locum ducis maximi suffectus. miles praeter expectationem, curâ Isabellae, popularitate ac relligionis cultu validae, quae ad praeproperas collationes amplius quam vis aut metus possunt, subito conscriptus. Quibus praevertendis, quanquam cuncta prospici initio vix possent, festinare, instare Princeps. Bellum in aestatem trahi solitum, cum Martio tum incipi placebat. ut, ne anno quidem aut spe frugum expectatâ, hostis pariter praeveniretur. Caeterum, haud pauco milite, & inusitato sumptu opus. Duodena millia, ad manum jam paratam, poscebantur. quod, ut inter plures, aliquamdiu disceptatum, morae causam addidit; vix ante Aprilis quintum & vigesimum communibus sententiis probatum. Est, ubi ultimus Taxandriae deficientis ager, Batavorum ac Geldrorum finibus incumbit, urbs, antiqua, potens opulenta, famâ bello partâ, ante caeteras hostiles clara. Buscoducum nostri, vulgo Sylvam Ducis vocant. Taxandrorum, sive, Toxandrorum, nomen, aliis receptum, ut hac tempestate haud pauca, annis apud nos obscurum. Sunt & qui de loco gentis acriter decertent; usque in Zelandorum insulas peritis talium jam relegatae. Atuaticis finitimos fuisse ac Tongris, pluribus probatur. neque minus ea coluisse, quae Campiniae vocabulo censentur. cujus urbem primam, à Duce Gotfredo Lotharingo, primo, ut putatur, conditore, Orthenam primam dictam. cujus in suburbiis vestigium nunc manet. Proceres Belgarum, in venando temporis plerunque egisse, veterum memoriis
[p. 20]
testatum. Eo loco, quo nunc urbs, aut juxta, sylvam amoenissimam fuisse, frigidissimis aquarum rivis temperatam, quidam credidêre, quidam facile credentibus accedunt. In quâ omne genus ferae, etiam majores. quas excipere, aut ad ictum destinare, inter exercitia probata Duci. Casam rudi opere, ut tum tempora ferebant, extitisse in medio; receptum canibus, aut nimio labore fatigatis. Hasevindam tum dixisse. cujus nomen, aut relliquias, in foro superesse. Antiquitati, si non certa, sua fides esto. quando, nec Romanis, in primordiis locorum, ne suorum quidem, atque ipsius rerum dominae, unde omnibus origo, fabulis ubique temperatum. & assensus raro deest prisca & amoena memoranti. Lucum, arborum opacitate, propriâque sobole ferarum, suis carum, ne externis aditus daretur, fossâ cinctum. quâ ulterius deductâ, portu peridoneum, vicinos pellexisse. Ita pluribus paulatim frequentatum. Gentem convenarum, inter accolas praevalidos, ac sibi metuenteis, saepe loco pulsam, saepe restitutam; Ducis Brabantini interventu, vallo turribusque, adversus hostium injurias, munitam, mox & urbis nomine donatam. unde ad magnitudinem ac famam, robur primum. Ita spatium paulatim majus aedibus ac templis occupatum: quae nunc plura & magnifica spectantur. Quibus ab initiis provecti, quartum inter principes Brabantiae nunc locum tenent. Plurima cum Geldris* olim, atque hac tempestate cum Batavis bella, armis habiles fecêre. Iidem animosi, cum à nobis stare viderentur, atque antiqui moris tenacissimi, dissentienteis aliquamdiu dedignati; donec, quibus alia placerent, plurimas post simultates urbe egressi, libertatem
[p. 21]
praetulêre. qui contentionum finis ac initium defectionis fuit. Post quae, inter se concordes, &, sub domino, egêre; reluctari magis soliti quam non servire. Militem, à suis quoque missum, ac praesidia, haud semel aversatos, constat. Numero ad quattuor aut quinque milia virorum censa, fertur. Foeminae (notatum patriis scriptoribus) ex se indomitae ac impotentes, quoties adventu hostium aut aliâ necessitate, muliebres exuêre curas, eadem audendo, viros acrius accendunt; ociosae regunt. Prisco tempore frugales modicique habiti, eoque adversis maxime invicti. nobis, parci ac restricti, quêis virtutis modus ad luxuriem exigitur. Urbs ipsa, spaciosa, viis lata, templis, aedibus, quâ sacris, quâ profanis, ante alias conspecta. Ditione propior provinciae quam oppido, Campinios, Pelandos, Maselandios, atque Osterwicum tenet; urbibus nonnullis, vicis plurimis atque amoenissimis frequentes. Centum alii ac decem, plures alii enumerant. nonnulli urbibus, Etmondo atque Endhovo, Megam, Graviam, ac Ravesteinum, addunt. Portae quattuor accessum praebent. Praeter primam, quae Iohanni Divo nunc inscribitur, quà Vlimam iter est, Vuchtana, seu, Antwerpiana, Hintemana, atque Orthana. Praeter quas, tres aditus, quos fluminum allapsus pandunt. Unus, nomine Hekelae* Majoris, quà in urbem Dommela defertur. alter, quà insinuatur Aa. tertius, qui portus vicem oppidanis praebet: quem concursus utriusque fluminis in urbe format. è quo ortus tertii, cui Disae nomen: qui in Mosam mox evolvitur. A primâ, semita contracta, profundissimas paludes inter, aquâ tertium ad pedem cooperta; fundo solida ac firma. A Vuchtanâ, via

[p. 22: kaart]

[p. 23]
ad triginta pedes lata, expers humidi ac sicca. A sinistrâ, flumen Dommela, ex urbe prospectanti. Dextram versus, fossa ingens. & ulterius, paludes. Ante portam, propugnaculis duobus cinctam, * (1) semi-luna, speciosa facie, † (1) loricâ viae coopertae praemunita. Neque procul, ubi terrâ solidâ continuatur via, situm civibus castellum: cui quinque propugnacula minora, cum loricâ simili ac fossâ. quod allapsus Dommela propinquus, omnem, nisi quà frons agros, aqua eminentes, spectat, aditum excludit; hodie Antonii vocabulo signatum. Minus vulgo dicitur. A dextrâ, ubi myriceto juncta palus, alterum, haud paulo majus. cui quinque propugnacula majora, cum * (2) succincto valli (horizonticam loricam, operum periti dicunt) atque ingenti fossâ; super haec, † (2) lorica viae coopertae, alterâ cum fossâ ac cornuto opere, munitum. cui Isabellae nomen. Via, quâ acceditur, angusta. quae per humida terrarum ac depressos agros, vicum Hintumanum petit. Ante portae aditum, † (3) dimidiata luna, duo inter propugnacula, ingenti * (3) opere cornuto praemunita. Ad Orthanam, quâ paludibus ac largo aquae ductu cuncta accedentibus infesta, opus unum; specie * (4) dimidiatae lunae. A majore Hekelâ, quingentis prope passibus, quâ parte aqua parcior, eoque in tumulos subinde assurgit humus, aliud castellum, cui Pettelano nomen: totidem cum propugnaculis, † (4) loricâ item viae coopertae, propriâque fossâ. Is tum urbis situs, ea castellorum forma. Fama, ut sunt res humanae, ac opinio accessit, quasi, impetita saepe, nunquam occupata, nullis viribus aut arte humanâ expugnari possit. Hohenlous expugnarat, nisi expugnatam credidisset. Propera victoriae fiducia, victo-
_______

* (1) Demi-Lune.
† (1) Contre-scharp.
* (2) Fausse-braye.
† (2) Contre-scharp.
† (3) Demi-Lune.
* (3) Ouvrage à corne.
* (4) Demi-Lune.
† (4) Contre-scharp.

[p. 24]

riam corrupit. Miles vagus, ac jam praedae imminens, à civibus atque equite, qui praeter expectationem aderat, oppressus, dein intra moenia conclusus, spe conversâ, exitum quaesivit, nec invênit. extra aliquot, qui in audaciam ex desperatione versi, muros saltu, fossas nando trajecêre. Fratrem Principis, tot oppidorum domitorem, modo hyems, modo aestus, modo hostium dux praesens, ac receptum moenibus praesidium, conatu avertêre. ut vis major, à quâ bello abdita, ut caetera, flectuntur, famam quoque cum haerede clam partiri videretur. Locus, in quem convenire placuit, castellum Schenckianum, militi praedictum. quod Bataviae antiquae (quae Betavia hac tempestate aut Betua) initio, Rhenique ac Vahalis divortio, nunc celebratur. Imperator, in quo caeterorum vis ac animi, vigesimo Aprilis tertio, praepropere Hagâ Comitum, cum suis, comprehensis, ut mos, obviis vehiculis, excessit. unde Arenacum biduo perventum. Ubi * summo vigilum Praefecto, exequendis belli muniis promptissimo, Iacobo Wytsio, cogendo militi praemisso, intellectum, signa aliquot indicto loco constitisse: caeteros, adverso vento aliisque incommodis, adhuc teneri. Imperatum, qui adessent, locum ne mutarent. Arenacum ipse proxima praesidia vocari jubet. Partem aliam Neomagum Geldrorum, oppidum ad oram Vahalis, ablegat. monito, ut ad vigesimum octavum, pariter in myricetum Mokeranum universi convenirent. Quo in campo, tota acies in armis die dictâ stetit. pulchro documento, quantum tot post annos nunquam magis vegeta libertas posset. Ipsae copiae; spectaculo atque ordine pulcherrimo, trifariam di-
_______

* Sergeant Maior General.
[p. 25]
visae. Primus, cui † acies sortito tum evenerat, è quattuor Gallorum, unicâ Walonum, geminis Belgarum legionibus instructus. Quem Chattillonêi, Cortomêri, Hauterivii, Candalii, Famarsii, postremo Didii ac Varici, tenebant. In secundo Comitis Ernesti, Comitis Wilelmi, è Germanis; Brochii, Hacquetti, ac Bachlouchii, è Scotis; una Frisiorum, una recens conscriptorum, visebantur. Postremum quattuor Britannae, Verii, Cecilii, Morgani, atque Harwodi, cum nostrate unâ, Brederodii, septemque signis extra ordinem conscriptis, obtinebant. In primo, signa octoginta octo, in secundo, sexaginta septem, in postremo, octoginta novem. Eques item totidem ordinibus compositus; quos quinque legiones singulos, turmarum quinque aut quattuor, explebant. Primum equitatus nostri Propraefectus Stakenbroucquius, Stiromius secundum, tertium Dux Bouillonêus dirigebat. ita tamen ut praeesset cunctis qui ducebat primum. Universi, peditum ad quattuor viginti, equitum ad quattuor aut quinque milia, lustrati. Tot mortalium apertâ in planicie conspectus, inde armorum, tympanorum, a tubarum horror, hinc equorum, cohiberi inter ista indignantium, hinnitus fremitusque etiam ignavum quemque inflammarant. Neque efficacius quam apparatu mors suadetur, qui tironem quoque in arma & lubidinem cum multis pereundi rapit. Pubes omnis, bene habita in armis, animis corporibusque ad excipienda Praefectorum jussa monitusque expedita. Superabat tamen caetera alacritas, ac summa voti, proelium atque hostis. Qui tum procul, & diversa apparari. machinae, obsidio, circumvallatio, ac mora; quibus arma provide arcentur. Commeatus, cum impedimentis tor-
_______

l’Avant-garde.

[p. 26]
mentisque, nisi quae ad manu, † Crepicordium, plus minus mille passibus ab urbe, quâ in Mosam Disa labitur, devectus. Interim cum signis quattuor viginti, juxta Schenckianum, prohibendo hosti Pincius relictus; ubi visum Principi, ad urbem secuturus. Igitur provisis omnibus, qua vel firmandae Geldrae; vel advehendis, quae tum opus; ipse eâ luce, haud procul Mokâ, vico Fraviam Neomagumque inter, cum exercitu pervênit. Die alterâ, sub ortum Solis, ponte è navibus effecto, morum agmen, Mosam prope Graviam trajecit. misso ante Stakenbriucquio, qui Bredam inter oppidumque, ne quà immittteretur miles, locum occuparet. Agmini difficultates aliquot objectae. Quarum prima, aestus gravis ac insolitus, arenas inter sabulumque tenax incedentibus infestus. cujus taedio vagari miles, neque raro extra numeros diffundi. Cognitum id Duci, disiplinae vim intendit. Inclinato in occasum die, Praefectorum singulos, adesse jussos, muneris ac partium suarum monuit. Adjectum, ,,Ni caverent, ni receptum intra morem suos coercerent, quicquid miles deliquisset, imperanteis praestituros.” Quâ severitate, die alterâ sic cautum, ut compositum atque ordinatum agmen, Hesivîcum, passibus bis mille ab urbe, perveniret. Ubi arx, insessa hosti, in deditionem postulata simul & accepta. Ad quae anceps atque ambiguus gerendae rei, moderator adhuc Geldriae Henricus Bergius, qui Mosam inter universum militem ac Rhenum tum curabat. Is inter prima, ne quid ad Vesaliam turbaret hostis, signa eo duci ac finitima tueri jubet. Idem nunciato, Mokerano jam in campo constitisse agmen,
_______

Creve-coeur.

[p. 27]
quicquid cogi derepente potuit, Venloam ac Rurmundam mitti praecipit. Mox intellecto, Mosam nostris jam trajectu, idem flumen ad † (1) Mastrichtum subito transmittit. unde Hasseltum, mox & Diestam, motum agmen. Miles in Leodiensi agro, atque ad flumen * (1) Demaram, locatus; ne quà hosti in Brabantiam, quae vulgo Minor dicta, aditus pateret. Ita Bergius, quocunque nunciata agerent, aut hostis antecederet, intentus ac incertus, suspectare cuncta ac nescire: non rumoribus, non famâ fretus; quam Dux noster intricaret. Qui & mox Bruxellam, Principi conveniendae, propere profectus. Ad Kalendas Maias Hesevico nostris motum. Dein castra, oppido haud procul, in conspectu hostium disposita. Ernestus Casimirus, Frisiae Praefectus, propriâ cum legione, aliisque quattuor, Scotorum partim, partim Frisiorum, equitumque turmis ad viginti, quas Stiromius ducebat, ad Hintûmum, vicum portae proximae cognominem, desêdit. Wilelmo Comiti Nassavio, cum legionibus duabus, signis tribus, extra ordinem aut noviter conscriptis, ad Orthanum cura data. à quo, jussu Ducis, quattuor † (2) Angellam missae. Vicus is ad Disam, * (2) Crepicordium atque urbem inter, commeatu advehendo destinatus. Imperator, Vuchtae, juxta Dommelam, quâ Bredâ atque Antwerpiâ transitur, locum cum exercitu pleroque capit. Ante castra cujus, intra pilae tormentalis ictum, Isabella atque Antonii castellum. Datum id praesenti, ut eâdem luce, loco ac munitionibus adversus hostem cautum esset. Dies proxima lustrando situ atque † (3) accessibus absumpta. Urbem omnium judicio inexpugnabilem ac suo, eâ tempestate Antonius, è Scetsiorum gente,
_______

† (1) Trajectum Mosae.
* (1) Demmer.
† (2) Engelen.
* (2) Creve-coeur.
† (3) Approches.

[p. 28]
(vulgo, Baro Grobbendoncquius) cum tribus peditum suorum millibus, tribusque turmis equitum, tenebat. acer animi, atque imperandi in iisdem locis vetus. circumspectus, sui obtegens; probata hosti aut decreta, per fidissimos ubique clam rimari solitus. Nec bello minor. &, ut oppidi defensione, ita multis libertati nostrae cladibus perspectus. cui adhuc virtus pro temeritate habebatur. Nam initio, de Bredâ, aut vicinis, suspicari, ut secura est credulitas, malebat. Is, ubi serio rem geri ac se peti videt, quaedam altius exigere animo ac volutare. ,,Magnas hosti vires atque inusitatas. Ducem providum, aetate integrâ, Belgarum armis innutritum atque innatum. Nec judicio aut impetu praecipitem, mutanda protinus conari; Grollae documento haud ambiguo probatum. Et quid, si obsidio diuturna, non à milite, tormentis, pulvere, aliisque sat instructo?” Quem Leodio oblatum, neglexisse credebatur. sive parsimoniâ, quae magno stetit: an quod, ubi fata nutant, primo omnium consilia turbantur. Sunt, qui Bredam paulo ante partem ejus missam suspicentur. nec autores nobis desunt. Ipsum pernegasse, certum habeo. Ejecto urbe, post fortissime defensam, Dulquio, Hispanae factioni, à quâ in conventu militari premebatur, accessisse Grobbendoncquium, plebs disserebat. unde metus in futurum, & judicii, ex proprio, exemplum. Accedebat pudor è longissimo successu, ne postrema, & vergentem jam aetatem, indecoro fine terminaret. Nec subinde dictis praeferocibus aut minis temperasse ferebatur. quarum recordatio, mutatis rebus, primò sibi conscios exercet. Adventantibus initio ad urbem, nihil aeque ac loci facies, nostrorum
[p. 29]
animis formidolosum. Una aquae circumfusae species ubique. E quâ, ut è vasto mari, moenia ac turres eminebant: navis formâ, quae continuum profundum procul intuentibus distinguit. ut adnaviganda accessuris videretur. Igitur Bruxellam de obsidione ac suppetiis perlato, varia, ut tali loco, fama. Quippe ante ipsàm, cum de expeditione adhuc rumor esset, pauci fidem adhibere. ,,Inter suos serere ac jactare, Cuncta simultatibus hic fessa. Ante homines, nunc urbeis inter se committi. Plebem, ut plerunque extra regnum, similem regenti, nihil cum rectoribus jam velle aut nolle. & ubique ad suos criminari. Iam nec illis eadem probari, quo licentiam multorum niti. Ne tollendo quidem malo, spem relictam. Post concordiam, concordiae remedia sublata. non autoritati, non consiliis, non moderatis locum. Quod vix à se hactenus speratum, solos jam placere qui dissentienteis magis inflammarent. neque magis partibus invisos, quam qui nullas mallent. Qui discordiis suarum rerum impotentes essen, frustra aliis minari. Nihil metuendum foris, quamdiu domi pro se, & adversum suos, decertarent.” Aliaque id genus, è rumore, aut suorum literis, accepta, quae cum incremento fama spargit, singuli interpretantur. neque raro malis nostris, cum majora reputantur, contra hostem stamus. De obsidione nunciato, quidam singula augere in majus, quidam nihil credere adhuc, aut à suis credi velle. Quod rarissime impetratur. vel quod difficillimum, nescire quae non ignorantur: vel quod quisque agis vetita rimatur. cum in libertate neglegantur etiam quae nocent. Quidam, vanos fore atque iritos conatus, qui obsessam * decies, aut im-
_______

* Vide Grammaii Taxandriam.

[p. 30]
petitam, ex annalibus haberent. Addebatur caeteris, Aestates nobis breves esse atque humidas. ab hyemis accessu, munimentum urbi proprium, & suum. Circumcirca pronam in paludes eâdemque causâ inaccessam, hostem scire potius quam meminisse. Eundem exitum, eodem modo imprudentibus, relinqui. proximos ab iis, qui feliciora expectarent. Haec atque alia nonnuli, ut ad meliora omnes proni sumus. neque quisquam cogitur, ut speret: nihil magis abblanditur. Inter quae jam passim & ad Regem literae transmitti, Sylvam Ducis obsideri; fide in Principem ac Deum semper inconcussam: non insidiis, non armis, non fallaci arte,, aut praetextu ullo, expugnatam. quâ desertâ, tutum hosti quicquid obtineret, atque ad caetera tendenti, viam pandi. Et plebs Virginis vocabulo, ut impollutam atque intactam, vulgo nuncupabat. In Hispaniam, ut tarde pleraque, ita sero perferuntur. & agente procul Rege, lentae spes subsidii, aut consiliorum; cum momenta belli, moram non admittant. Genti quoque proprium, contemnere hostem. unde neglegentia plerunque, &, ut nescia timendi, ita metuendis semper proxima securitas: quâ saepe haud minus tuti quam virtute nostra sumus. Inter quae, cingendo oppido instare assiduo juventus nostra: dies pariter nocteisque urgere. Nec, ut alienum coepto opere, celeritatem praetermiserim. Postridie Kalendas Maias, inchoatam militi circumvallationem die octavâ (cum interea & casae suae cuique exstruendae) absolutam: ante mensis exitum, * reductus ac castella, ad defensionem addita, in commentarios mechanicos relatum annotavi. quanquam levi operâ, nec ut mansura. Prima quippe cura, spatium
_______

* Redoutes.

[p. 31]
circumscribendi, ac cingendi locum. Post quam altius educta singula, aut firmius munita. † (1) Seps castrorum, sex plerunque pedes alta, crassa septem, fossa octo pedum circumducta. quae haud modice mox accrevêre. In circumvallatione extimâ, castella septem, singula majora, specie quadrangulâ, exstructâ. Inter quae Vlimanum, quà potissimum arcendus hostis videbatur, coronato simul opere ac cornuto, alterumque Divae Annae nuncupatum, solo coronato praemunitum. * (1) Reductus quadraginta novem. † (2) Opera cornuta sex & decem. Praeter * (2) forcipes nonnullas, ac castella, quae dimidiata vulgo, nec unius formae. In circumvallatione interiori, & qua propinquatum est, † (3) reductus quadraginta novem, cum * (3) suggestibus, queis oppidum ac hostium munitiones pulsarentur, quinque ac triginta, castellisque quattuor quadrangulis, majori specie exstructis. Ambitus exterioris longitudo, quadraginta millium ac trium passuum, interioris, millium viginti sex ac quingentorum. Neque segnius Praefecto urbis, intellecto hostium conatu, cuncta apparari. Miles aeger aut invalidus, fere ad quingentos, pubes operata studiis, egeni, aut aetate infirmi, cum imbelli viduarum militarium ac liberorum comitatu, oppido exire jussi. ne annonae graves, caeterorum insuper officia turbarent. Accessêre quattuor è liberis Praefecti, quibus commeatum Imperator dedit. Exeunti simul equiti, vel parum utili, vel oneri futuro, interclusum iter. Primus nostri agminis accessus, ad quatriduum aut ultra, crebris tormentorum ictibus exceptus. quorum duo & viginti, eâ parte propinquantibus obversa, stragem minabantur. Inde, praeter expectationem, alta ac
_______

† (1) Trenchees.
* (1) Redoutes.
† (2) Ouvrage à corne.
* (2) Tenailles.
† (3) Redoutes.
* (3) Bateries.

[p. 32]
secura quies. ut hostiles muros globi militum, aut carri operarum, humo aut materie onusti, facile subirent. Neque tuti à majoribus, minores pilas formidabant; quae exiguo cum damno mittebantur. Unde & egestatem pulveris plerique suspicari. Alii, intentos munimentis, caetera negligere aut despectui habere. Nec interea non cuncta festinari. Propugnacula ac turres vetustate lapsae, restaurari aut atttolli: nova addi. Stationum ordo ac vigiliae intendi: miles recens ad portarum exitus locari: defensores muris dari. Advocari cives, admoneri, vetera commemorari. quaeque alia pavoris subiti aut incompositi delinimenta sunt. Nimis diu ab hoste hactenus cessatum. Advenisse diem, qui virtutem pene obliteratam, novo documento commendaret. qui invictos, iterum evinceret. Non defuturos cuiquam animos, qui vetera, qui nova cogitaret. Neque mirum, obsideri, qui tot annos obsedissent. Unam urbem, tanquam terminum rebellioni à naturâ datam: per quam nec fuisse domi tutam, ac, ne ultra tenderet, repressam. Id dolere. ideo se peti. De successu è superioribus censendum. Vires nunc easdem eadem locorum munimenta: homines eosdem, ac praefectos, idem numen, neque Divos alios, praeesse. Quorum irâ ac impulsu, denuo eosdem advenisse. Genus inquies ac factiosum, sibi aliisque infensum: qui nec justos olim dominos, nec propriam nunc libertatem ferrent. Advenise Principem in locum, in quo medius à Caesare ac Rege teneretur: quos ad liberandum nihil relliqui facturos. Non tam desidem familiam Austriacam, non ita hosti notam, ut id dedecus in se admittat. ut, superstite ac vidente se, Belgarum murus ac praesidium
[p. 33]
adversis cedat. Neque aberant initiati sacris, probi, aut opinione tales, qui languenteis inflammarent: civem, militem, ad opera, ad arma agerent: per ritus veteres ac nunquam ibi expugnatos, singulos urgerent, ,,Quisque patriae conferret, quantum accepisset. Tempus nunc rem agi, ac rebellibus obsisti. Deo opes, spiritum, ac vitam, credi. quam utcumque brevem, gloriâ absolvi. nec amitti, sed transferri. Pro quo nullis casibus infesta ac aeterna, non tam expectari quam adesse.Magis etiam, tum grati, cum armati ad pericula ac casus caeteris haud trepide praeirent: animis exemplo simul ac relligione, ut in populo, obstrictis.” Ipse, è sermonibus adversae partis, extitisse comperi, qui urbem, tot munitam sacris, captum iri pernegarent. Id se scire, id constare: id, ut fixum atque indubitatum, apud caeteros praeferre. & divinis, etiam cum specie aut verbis praetexuntur, pauci reluctantur; ex quo coelum usibus cujusque servit, & ad partes valet. quosdam quoque invenias qui pauciora credunt quam persuadent. Quaevis interim circumspici. Naturae quoque ingenium, haud temere aquis ac paludibus munitae, arte ac operibus juvari. eâparte ante omnes, quâ vis nostra, & vicinus Princeps. Inter cujus atque Ernesti Casimiri castra, intervallum pene immodicum restabat: quo accessus hosti, Pettelanum versus, per Dongensem vicum facile patebat. utraque interim sic disparata erant, ut succurri alteris, si quid ingrueret, ab alteris vix posset. Quo perspecto, Brederodio mandatum, ut cum legione propriâ signisque aliquot, quae simul tria millia explerent, locum Dongae proximum muniret. Obsecuto, castra Principis, cum Brederodianis, * aggere
_______

* Trenches.

[p. 34]
continuo, * (1) castellis aliquot † (1) reductibusque communito, itidemque Brederodiana cum Ernestianis, ista cum † (2) Orthano, ac * (2) Angellâ, inter se connexa. Quo, ut nostris facilis ad omnia accessus, ita via interclusa hosti. Qui ne, † (3) Crepicordium inprimis atque * (3) Angellam inter, commeatus, caeteraque, quae advehebantur, necessaria arceret, Disa quoque flumen † (4) aggere continuo munitum. Neque multis post diebus quam ad urbem ventum, ad mille peditum à Balansonio, Bredani oppidi Praefecto, missi, pube tenus alibi cum coeno ac paludibus luctati, per custodiis ac munimentis intermissa, portâ proximâ, Iohanni dictâ, clam recepti. Animos praecepta pulveris penuria addebat. quod initio finitimis perspectum. Vlimâ oppidum petenti, transeunda Deutera hac parte. Vicus is vicinus, loco eminet nonnihil. ubi suburbanum Grobbendoncquio, atque anatum captura, Batavorum ritu instituta. Inter hodie reperta nobile id aucupium, amoenitate ac lucro incolas oblectat. Avis, certâ tempestate, locis solitis notisque, magno agmine aggregatur. Quibus nassae, vimine in angustum ex latissimo contextae, disponuntur. Intra illices, quae voce caeteras invitant. Auceps inter haec, domesticam catellam, cui foeno cauda praeligatur, offa ad se pellicit aut trahit. quae per intervalla, dum discurrit, avi exhibetur, interim cum ipso latet: oblectamen adventanti, atque exitium receptae. Circumventae quippe accursu subito atque in angustum actae, voluptatem morte luunt. Imperator, re ac usu cognito, facillimum hac parte ad muros oppidi accessum dari, ac si occupetur, frustra caetera praecludi, Comitem Wilelmum, cum
_______

* (1) Forts.
† (1) Redoutes.
† (2) Orten.
* (2) Engelen.
† (3) Crevecoeur.
* (3) Engelen.
† (4) Retrenchement.

[p. 35]
dilectâ manu (mille haud amplius accepimus) munire locum, ac se, jubet. Quod alacritate tantâ consummatum, ut lux eadem, quâ coeptum, hosti aditum negaret. Ad haec, viam strue plurimâ insterni, ac per mediam paludem duci mandat. Opus, utile haud minus quam mirandum. tum, ut castra Principis cum Pinsianis, quae ad Deuteram, connecterentur: tum ut liber inter se utrisque accessus esset. Super caetera, quo agger ipse, ut universi ambitus pars una, ita terminus ac finis, spem accessus hosti ac subsidii negaret. Nec stupenda minus festinatio quam opus. Uno mense haud amplius sic properatum, ut tormenta machinasque toleraret. Exstruendi ratio haec fuit. Magna virgultorum vis, quae clam, praetextu alio, * Caesaris-wartae fuerat congesta, clam Angellam, inde ad locum designatum, cum adventu Principis translata. Quibus humida ac paludosa, sex triginta pedum latidudine, contecta. Hactenus, ut accedentes, parte sui, neque dum ubique, admitteret. cum aqua alibi ad sextum pedem sese efferret: Quo impensius cunctorum oculos in se convertit Imperator. qui, ut à mechanicis notatum, inter operas ad primam noctem solitus versari, quia aderat, plus caeteris praestabat. Nec taedebat quenquam sui, qui, nun pulvere, nunc coeno oblitum, praesentem aspectaret: qui adhuc ubique obvium humorem, haustum ocreis, eâ egeri videret. Interim affari quemque, quemque hortari. ,,Scire se quid labos, quid contentio multorum posset. Properandum nun cum maxime, atque instandum. Hosti praeripi, quod quisque festinaret. Manibus iisdem oppidanos claudi, caeteros arceri.” Plura species dicentis & autoritas exsequabatur. Indefessi,
_______

* Keysers-waert.

[p. 36]
laudibus attolli. qui tardassent, verbis castigati, in futurum acrius tendebant. Operis hic modus. Virgultorum struibus ingesta tellus. Eâ super, pali sex aut amplius defixi: fere ut intervallo pedis inter se abessent. qui viminibus, ad instar sepis, valide connexi. Super queîs, ejusdem formae ac mensurae alii; inferioribus virgultis eâ vi impacti, ut eâdem specie haud difficulter necterentur. eâ altidudine, ut quinque pedes supra viam eminerent. Ex adverso sepes altera, eâdem facie opposita, ut binis ambae pedibus abessent. Utranque inter, faces ac virgulta, iterum ingesta, pedibusque valide depressa. Ipsae sepes, ne qua cederent, aut alterum in latus irent, pali denuo viminibus annexi, ut & ipsae inter se haererent. Ita duplex fossa circumducta. Quae, praeterquam quod firmarent siccarentque castra, commeatui accessum dabant. qui vix ante carris curribusque, & impensis maximis, advehebatur. Ita quicquid loco ante invium aut inaccessum, tale munimentum nostris fuit. Agger ipse, ab operis, quas adhibere visum, Batavorum dictus. neque ullo largior spes obsidentum, major animos hostiles desperatio intravit. Is continuatus, caetera conjunxit. Partes autem duae. Altera, Vuchtanâ à planicie, castrisque fere Principis, ad Pinsiana; altera, quâ parte * (1) fossa, Bossica nunc nuncupata, ad † (1) Angellae vicum, spatio continuo perducta. Quarum ista, quater mille passus, altera bis mille & quingentos fere expleret. Opus posteris stupendum, * (2) moles una minus quam viginti, & in fossâ naves aliquot, tormentis pluribus instructae, defendebant. Accedebant * (3) tormentaria suggesta ad septendecim, excipiendo hosti: praeter ea, quae in † (2) castellorum,
_______

* (1) Bosse-sloot.
† (1) Engelen.
* (2) Ravelins.
* (3)Bateries.
† (2) Forts.

[p. 37]
* (1) operumque cornutorum propugnaculis exstructa. Inter haec, ne quid conatibus obstaret, fluvii, hinc Aa, inde Dommela, †(1) objicibus atque * (2) aggere intercepti. Pars laboris altera, nec caeteris, difficultatem expendentibus, initio probata. Flumen id Campiniae, quod castra Principis praelapsum, alto flexu ac curvamine, urbis fossam, dein ipsam petit. Obstruendi causae, variae ac graves. Intima, ne aqua intra vallis universi ambitum recepta, per † (2) accessus sensim propinquantibus adversa esset. tum, ut castra Principis ac Comitis Ernesti, quam longissime eâ cingerentur. Interim, ne flumen ultra objicem injectum, * (3) castrorumque aggeres ac munimenta caetera se daret, &, ut omnia ambiret, extra fossam ambitus totius, ducta altera, quae animosam aquae vim exciperet, ac coerceret: coepta ab agricolis, à milite absoluta. Mox & altera, eodem usu, neque minus munimentum partibus quae parum ex se firmae. Praeter objicem injectum, additus & agger, fluminis à ripâ, per depressiores terras ad elatiores quam longissime perductus: pedes sex triginta latus. Quem ad quinque, aqua continenter alluebat; † (3) aggere insuper castrensi, seu continuo, munitum. haud exiguum momentum rebus. Unde &, super solitas custodias, pontonibus ac navibus assidue obsessus. Inter primas asservandi causas, ne ab hoste, aut via aquae, alibi perruptus, commeatum parte Principis arceret. Altera, ne * (4) propinquationes nostrae aut accessus, interrupti, moram coeptis aut incommodum afferrent. Denique, ne universus ambitus,, aut castra singula, sic inter se divulsa, ope mutuâ atque aditu prohiberentur. &, quod primum rei, morâ ad defensionem Principi objectâ, facile ac
_______

* (1) Ouvrages à corne. Hooren-wercken.
† (1) Dammen.
* (2) Dijck.
† (2) Approches.
* (3) Retrenchement.
† (3) Trenches.
* (4) Approches.

[p. 38]
seorsim irrumpentibus paterent. Nec diversum Aa fluvius in parte Ernesti Casimiri, * objice haud dissimili obstructus, usum ibi dedit. Quibus fluviis duobus universa involuta atque inclusa spectabantur. Sed & alibi discrimen à difficultate loci haud exiguum restabat. quod nonnunquam crebris collibus elata humus, aut summissior, aequanda videbatur: ne vel latebras, vel locum commodum figendis machinis († suggestus tormentarios nunc nuncupant) praeberet: iisdemque ut adaequata facile defendi posset. Quod haud minus ad effectum magnis animis ab operis perductum.
_______

* Dam.
Bateries.

[p. 39]
[Kaart:
CASTELLUM MINUS,
ANTEPORTAM VUCHTANAM, VULGO
DIVI
ANTONII DICTUM
Le Fort S.t Antoine]

[p. 40]
    Oppido, haud secus ac coronâ, more veterum circundato, castellis propinquari coeptum. E quêis, Isabella, formâ regiâ, ac opere illustri, Gallo, alacri virtute, atque ad quaevis prompto, alterum Britanno cesserat. Ernestus Casimirus, moderator Frisiae, ad Hintumanum vicum oppugnare urbem jussus. Pettelanum, diducendo magis ac spargendo oppidi praesidio quam spe accessus, Brederodio commissum. Commode, sub idem tempus, Castillonius, praefectus popularibus, è Galliâ tum redux, castra repetebat: novum strennui laboris ac virtutis suis incitamen. Cujus legiones quattuor, cum Didianâ ac Wallonum unâ, Britannorum quattuor, signisque extra ordinem conscriptis, quae Podwelsius, * (1) praetoriano militi praefectus, dirigebat, expugnationi utriusque destinatae. E quibus sub occasum Solis, signa sex utrinque, singulis diebus, cum † (1) praefecto legionis, ad custodiam dimissa. Propinquandi ea ratio ac modus. Ex utrâque gente, aliquot electi, suam quique * (2) lineam certatim Principis à castris inchoabant: à sinistrâ Gallus, alterâ Britannus, media tormenta telaque inter hostium, progressi. Qui cum longius utrique abessent, † (2) lineâ communis (quae communionis vulgo) inter se connexi sunt. ut utrisque ad alteros accessus, ubi opus, & subsidium ab hoste laborantibus, sic esset. Lineae communi partem fere ad mediam, in tumulo, quem sponte sors obtulerat, * (3) suggestum, cum tormentis sex, exstructum; propinquantibus ex aequo defendendis. Quae in hostem primo Pentecostes magnâ vi displosa. Procedentibus ubique, † (3) stationes * (4) & suggesta modico discrimine disposita: turbando hostium tormenta, aut ab impetu hostili vindicando nostra. Ad quae nihil
_______

* (1) Capitain de la garde.
† (1) Colonel.
* (2) Ligne.
† (2) Ligne de communication.
* (3) Baterie.
† (3) Corps de garde.
* (4) Bateries.

[p. 41]
[Kaart:
Typus Castelli Pettelani.
Virgae Rhynlandicae.]

[p. 42]
aeque ac miles opus: nunciato jam tum hostium adventu, & ex famâ credito nonnullis. Brederodio ad Pettelanum signa duo, Comiti Ernesto sex plerunque sub Praefecto legionis in custodiis fuêre. Totidem tormenta, quae è muro pluribus instructo, pariter cum operis, gravissime infestabantur. Neque minus inter haec processum. Et ad singula, † accessuum periti aderant ac machinarum, qui consilio praeirent. inter quos tum Parchevallius ac Bossius, Britannis iste, alter Gallis additus, solertiâ atque usu antistabant. Ab initio obsessi oppidi, sermones varii de hoste. quem trajecto Mosâ, Diestam, ceteris jungendis, petiisse, primo nunciatum. Quod vulgatum temere, & eventus & objectae ex responsis Hispanorum morae, arguerunt. Sed & missae aliquanto post equestres turmae, nihil tale deprehensum rettulêre. Haud paucis quoque post obsidium diebus, multa de seditione hostium comperta. Quorum alii, militiam inutilem, infructuosam, aspernari, ac, ni aes exhiberetur, palam detrectare. Miles Hispanorum, Bergio, clam palam, adversari: & adhuc mandata Regia differri. quasi morâ vel autoritate expugnandi essent, quos momenta singula, tot militum tot operarum manus, inaccessos interim praestabant. Etiam agricola, cum literis à Principe ac Bergio repertus quem nequiquam ad obsessam urbem aditus rimantem, undae, aut fallaces lacus, interceptum, subito hausisse credebantur. Scribebatur ad Praefectum, ,,Quicquid ope humanâ posset, liberando oppido Bruxellae agi. quae quo lentius, hoc certius parari. Locum validum ac firmum, quem teneret. quo facilius obsidionem tolerari posse.” E quo planum, impedita adhuc cuncta atque incerta. Post haud pauca hostibus adversa,
_______

Approches.

[p. 43]
vel secunda nobis, tandem literae à Rege. quibus Comiti Henrico Bergio commissum imperandi munus. Neque id aversari ipse; spei semper propior, nec detrectator sui. Imperator, rebus saepe maximis admotus: vultu, aditu, sermone, comis; salvâ dignitate, nulli metuendus: quo plebeia studia ac militum parantur. Non judicio ad moram anxius, non lentus exsequi quae concepisset: animo abunde, neque minus famâ nominis praepollens. quam jam pridem, cunctabundus adhuc ipse, praemittebat. Quae subinde acrior remissiorque, prout quisque audita aut comperta parum, ocius referret, nunc intendi, interim languere. Is, ut quaeque in actis anni hujus apud nostros aut ab hoste scriptis, reperri, ad mensis Iuniani tertium sub horam fere sextam, vespere, Bruxellâ abit. Inde Lichterum (Brabantiae is vicus) propere profectus, copiis jungendis dies aliquot absumit. Unde ad nonodecimum promota castra. quibus Turnoutanus campus proxime insessus. quo Henninius cum parte alterâ stipendiisque, Lyrâ, oppido haud procul posito, advênit. ubi rationem militis inire visum. Turmae equitum septuaginta, peditum triginta millia, lustrata: praeter caeteros, quos Breda addidit. Tormenta generis cujusque, magna aut minora, quadraginta, rates pontibus efficiendis, molae frugibus frangendis ac torrendis, caetero cum apparatu, plaustris vecta. Nunquam alias plus Duci, plus Prefecto animi ex copiis accessit. vel quod subito conscriptae, vel quod tantae. Famâ sui atque adventu debellatum rati, ex agrestibus, è tubicinibus, qui de captivis conventuri hostem mittebantur, quae sperarent, responderi velle. Scire ac audire velle, quo res loco: quâ fiduciâ tam audax facinus incoeptum. Ecquid de
[p. 44]
discessu hostium adferrent? ecquid vasa conclamari? Nescientibus negantibusve, interminari, strepere, indignari, tanquam falsi tenerentur. Addere, ,,Imprudentes, qui vim tantam expectarent. Poenitentiae, si maturarent, locum potius quam armis dari.nihil, praeter internecionem, pertinacibus relinqui.” Quo diebus singulis audito, admirari Imperator, hactenus rem verbis geri. Aditu jam urbis, pene & spe, prohibitos, minari ac cessare. ad quae fixum sibi, & adversus omnia provisum, ,,Non moveri. Quae pararet, ex virtute & eventu, non ex hostium opinione, famam habitura: neque dicta melius quam rebus confutari.” Nunquam alias frequentius intentiusque apud militum * accessus, atque externa opera, versatum traditur. Monentem singulos, testantem obvios, ,,In manibus cujusque magnam spei suae partem. Viri essent, nec deessent sibi animis adversus hostem; ut ut properaret, sero adventurum, ni cessarent.” Unde nova operis ac militi alacritas, ex voto Ducis. Hinc Harenum mox à Bergio perventum. Ubi loci, belli denuo consilia primoribus tractata. Inter quos repertos proditur, qui Drunum magis opportunum vellent. inde Vlimam peti, inde castra hostium facilius perrumpi posse. quod initio probatum Bergio, dein mutari visum. Et Harenum praeferendi causae plures. quo & commeatuum accessus è vicinâ Bredâ facilis, nec difficilior ad castra. Brederodianis & Ernesti partibus exceptis: quae & procul, & tentantibus, intercedente Dommelâ, praeclusa. pontibus ad haec praeruptis, & custodiis, adversum callidas impressiones, ac ne flumen alibi transmitteretur, opportune ad ipsum collocatis. Caetera vicina magis, & continuus ex hoste tam propinquo
_______

* Approches.

[p. 45]
metus. ut assidue in armis vel habendus, vel desubito ciendus, ruptâ saepe aut distractâ vigilandi curâ, miles esset: inter maxima spectatum hosti. Metuens ad haec Dux noster, ne vel Hemertana insula vel Bommelana, nudum accedenti latus daret, Comitem Wilelmum, justâ manu tormentisque levioribus instructum, praemunire aditus ubique jubet. Simul & † Angellam signa quinque, confirmandis caeteris, submissa. Quibus, pariter & loco, inter primos necessario, Solmensis praesidere jussus. Ita nova addita stativa; ut diversa intervallo, sic complexu mutuo non minus quam ex se munita.. Atque haec quidem alibi ad famam Bergii provisa. Nam quâ parte Princeps, adornari cuncta, & intentus ipse. Singulis diebus paulo ante noctem, praeter usitatam manum, sexaginta signa, ad haec pleraque pars equitum, à castris Principalibus, ad Pinsiana usque, in armis stare jussi: eâ serie, ut signum quodque quinquaginta passibus inter se, totidem ab aggere continuo abesset. Pone peditem, trecentis fere passibus adsistere eques; pediti subsidium ac robur, & excipiendo hosti, si quà agger premeretur. Quidam & ad oppidum adversus hostium egressus munimenta interim tueri. Deuterani pars praesidii; ejusque, quod Angellae, altera, sub vesperam custodiendo aggeri ad fossam Bossicam emittebatur. Quod in Brederodianis quoque ac Ernesti partibus, servatum. Nisi quod minori manu. cum & longe hostis, caeteraque haud pridem memorata, subitas impressiones prohiberent. Neque promptius alacriusque alibi castrense vulgus, vota pariter miscere ac preces: ,,Advenirent modo, ac praesentes, toties minati, exhiberent. Omnia vallata ac praeclusa. non obsessis spem, non metum obsidentibus relictum. Absoluta
_______

Engelen.

[p. 46]
opera ac munimenta. quorum se praecipuum, si caetera deessent, viam animis corporibusque interclusuros.” Ea passim miles. Cui dum custodiis nocturnis hostem praestolanti Imperator adest, caeteris Iacobus Wytsius, supremus vigilum Praefectus, moderari jussus: ut ad subita mandata prompti, neque procul essent. Interim nec moram Comes Bergius, nec res ferebat. & periculum, ne sero, quanvis aliquo successu, properaret. Igitur Hareno, cuncta aestimanti, missis caeteris, in tempore opem oppidanis ferri placuit. Sedebat, si quà Deus ac fortuna daret, tria millia in urbem posse immitti. cujus quanto minor spes, hoc magis animus urgebat; per abrupta ac incerta, ad successum niti solitus. Nec uni viae insistendum videbatur. Ipse, sive ut praesens suis acrius instaret, sive, ut, quâ parte nostra negligentius servari intellexerat, occasioni ipse adesset, sive in unum locum distrahendis quos haud uno invasurus esset, cum pleroque exercitu advênit. quo confisus, Pinsiana inter Principisque castra, ubi vires nostrae, nocte mediâ spem pugnae fecit. quam propemodum immodice juventus nostra tulit: ,,illustrissimam victoriam, promissam nec exhibitam conquesti.” Parte aliâ Dux Bornovillius, cum peditum duobus millibus, turmisque octo, Dommelâ trajecto, Brederodianis ac Ernesti castris, militem ancipiti tumultu concitare ad arma jussus: seu majora meditantem aquae vis objecta intercepit. Irrito conatu, nec effectu ullo, recessisse, nemini nunc dubitatur. Nocte eâdem, spe majori atque incoepto, * moderator legionis hosticae Diesdorfius, cum tribus millibus, ne quicquam inexpertum esset, ad Vuchtana castra, Principi insessa, inde in urbem,
_______

* Colonel.

[p. 47]
aditum molitus, pari exitu defunctus est. Qui cum aquis, quas obstructus Dommela hac parte effuderat, per noctem diu luctatus, ante lucem passibus haud amplius sexcentis, à castrorum vallo, quo angustus, pluribusque locis interruptus agger, flumine hinc, hinc aquâ inundante cinctus, deducebat, paululum interquievit. Aggerem haud amplius quam signo militum defendi, in opinionem hosti venerat. De die quidem usitatum, quod non procul casae caeterorum, & subsidium ad manum. Nocte plura. & hac novem, procurante Wytsio, locatae; ut plerunque summae rei, ita tum eventus tanti administro. Quorum strepitu aut voce monitus, suorum cladi antevertit. ne receptu quidem, si ulterius processum esset, satis tuto; aggeris angustiâ aut aquis intercluso. Bergio diu de successu creditum, haud levem, & caducam, inter plurima adversa, voluptatem attulit: visumque maxima pars voti, miles oppido receptus; tanquam parte obsidii solutâ. Fidem nunciorum quaedam Duci ante cognita firmabant. Super caetera persuaso, per angustum aggerem, quem memoravi, ad † continuum castrorum, cui nectebatur, nec dum eà parte consummatum, hinc, perruptis castris, ad castella proxima atque urbem, militem perductum: singulorum, ac prudentiae qua obviam à nostris itum, minus gnaro. Princeps viam hostibus tentatam, post custodias nocturnas restitutas suis, muniendam diligentius praecepit. Cujus jussu, locis aliquot angustus agger, interruptus, * sudibusque praepilatis ac tormentis aliquot munitus, & continuus haud paulo altius educi jussus, spem audendi eadem in posterum praecîdit. Haec per noctem: prout quaeque in commentariis exactae fidei reperta. Super instituto
_______

Retranchement.
* Palissades.

[p. 48]
hostis varie disserebatur. Gnari talium, credebant, validissimam exercitus hostilis partem, cui Imperator ipse adesset, in planicie Vuchtanâ, copiam pugnandi obtulisse: ut, desertâ Vuchtâ, miles, ex se avidus certandi, tum & lacessîtus, ad relicta castra aditum praeberet. per quae tria millia, Diesdorfio commissa, eâ parte quâ obstructus Dommela, clam oppido inducerentur. Bornevilium, sive inter Brederodii ac Comitis Ernesti castra, aggerem continuum tentare jussus, seu morari nostros ac Vuchtanis opem ferre, detinendo militi aut solâ specie ad arma concitando, missum. Ut ut gestum, in Diesdorfio spem hosti primam ac fiduciam eventus, haud postremis, nec immerito, persuasum. Sero quoque ab iis deprehensum constat, nihil nobis invium aut clausum, & ex arte Ducis clam submissos, ac permixtos suis, abdita consiliorum penetrasse. Unde gnarum nostris quicquid iis visum, & praeventi, cum de exsequendo cogitarent. Luce proximâ, in myriceto, inter colles aliquantu editos, subinde & in plano, intra pilae grandioris jactum, conspectus denuo ac derepente hostis. & tormenta aliquot displosa. Queis sublatus inter caeteros Praefectus equitum Verreickius; consilio ac manu inter primos. Tempestate eâdem Boullionêus, animi erecti, & aetatis prima face ardens, cum nobilitate, quae virtutis exercendae venerat, egressus castris, velitationibus minutis aliquot prolusit. Quod certamen diu utrisque anceps, Mauwium, illustri sanguine in Galliâ progenitum, extinxit. Iam spes toties elusa, nondum animus promisso ac pudore obstrictus, Bergium defecerat. Quod alibi nequicquam, Pinsiana inter castra ac Angellam, experiri placuit. Igitur Praefectum
[p. 49]
urbi, loco ad id commodo, cum parte haud modicâ praesidii adesse jubet; destinatum per hos militem in urbem immissurus. Bauvaisio Baroni tria millia, delecti omnes, data. ut, praesidiario adorto nostros, parte eâdem ipse urgeret: turbatisque aut diductis, oppidum cum suis penetraret. Hac spe, Vlimam prope nox transacta. Prima lux ferme erat, neque ex urbe quisquam. Ita sese Harenum denuo recepit. Princeps interim (ignotum hosti) eâ nocte in Pinsianis, cum delectâ manu, re perspectâ, obversari: certâ atque indubiâ venturi clade, ni incepto abstitisset. Notat hostis, de mittendis aliquot ex urbe scaphis transvehendo militi Praefectum clam admonitum. Successu nullo. licet nusquam aut Bauvaissius aut Bergius deessent: loco quoque, scaphis destinato, ante capto. Ita Imperator hostis, extra noxam ipse, à fortunâ toties repulsus, Boxtelam deflexit. cujus arcem paulo ante Comes Salazarrus expugnarat, non praesidio, non munimento, firmam. quam è nostris quinquaginta tum, aut summum, sexaginta, obtinebant, quibus * optio centurionis imperabat. Quam victoriam, nec modicam, nec levem, hosti visam, interceptae literae cum alio, tum scriptae in Hispaniam, testantur. ac si subito perruptae Alpes, aut ad omnes Batavorum urbes aditus ita daretur. Ubi, quotquot arte nandi fiderent in castris, convocati: dein, citra spem ad exitum, dimissi. Constat, pervia atque invia tentata: vada simul ac profunda, alibi, ac juxta Batavorum aggerem, clam explorata. Aliquot colonis id negotii delatum: in quos, paulo post à nostris interceptos, capitali poena vindicatum. Sunt qui decies rimatum aditus, ac toties frustratum ferunt. Caetero,
_______

* Lieutenant.

[p. 50]
vir acer animi, quo major expectatio virtutis, multa olim felicissime ausum circumstabat, eo inter cuncta aemulanteis magis anxius agebat. Hinc obsistere hostis, & pro hoste quolibet, propinquus sanguine imperator, cujus efficax exemplum, Principes nobilitasque intuebantur. Ante cunctos pubes Gallica, quae ut visendi studio aut militandi, ita odio Praefecti urbis, undique adventabat. Cujus causam veterem ferebant; caeterum indignitate rei apud memores recentem. Anno saeculi superioris ultimo, quo Claudius Borlotta fineis nostros prope Mosam territabat, inter caeteros, qui Gallum equitem ducebant, Brevautêus fuit, domo atque origine Nortmannus: ut majoribus illustris, ita mente celer atque adversus hostem quidvis exequi paratus. Cujus Propraefectus, ut in crebris velitationibus, ab equite praesidiario, ad Sylvam Ducis, caesis aliquot è suis, inter caeteros quos hostis coeperat, abductus est. Qui, occasione quâvis, moram carceris pertaesus, postulare, urgere, datis literis ad ducem petere, ut redemptionem festinaret. Homo militaris, ac ferocibus plus satis promptus, propere rescribit, ,,Neque sui esse militis, ab hoste capi: neque moris, captum redimi ab hoste. Probrum ac flagitium ad damnum liberalitate addi. Nec placere, precio redire quenquam unde per secordiam abîsset. Quos in proelio, non virtus texerit non arma, frustra auro aut stipendiis pensari. Etiam exemplo militareis animos corrumpi, quibus suam sic imbelliem, aut alienam, commendari. Pares prope numero ac armis qui fuissent, quo, nisi fugâ ac pavore, victos? Velle à caeteris suorum hanc ignaviam abesse. quorum singulos, si pugnam aut certamen
[p. 51]
hostis daret, binis posse opponi. Id paratum, loco quovis, quâvis lege experiri. Animo constare bella: quemquo acriorem cuique, tanto aliis superiorem. Sibi caeterisque suis quantus esset, hostem, ubi vellet, cogniturum. Ante alios Praefectum. Documenta cuique ad manum, & victoriam virtutis utriusque testem. Metus ac dedecoris confessionem, penes detrectantem fore.” Literae, ut mos in captis, prius lectae quam exhibitae, indignitate animos plerisque inflammarant. ,,Enim vero, non ferendum contumelias: nec Divi sinerent, ut animi ac gloria Belgarum, despicatu cuiquam aut contemptu esset. nedum exteris, qui impetu quam manu praevalerent. Esse arma sibi esse animos, quos patriae ac publico impenderent. nec minus sanguinem ac mortem sua vulnera, quam hostis, tumidi ac praeferocis, sequi. Indignissimos, queis merces sui ac stipendia tot annos processissent, qui haec tolerarent. Ni dimitterentur, sponte ituros.” Grobbendoncquius, existimationis suae tenax, atque adversum haec, ut aliena, firmus, urbis regimen ac publica causari. Velle, ut privata ac jam coepta, cum privatis agerentur. Curam turmae, homo obscurissimus, Gerardus Abrahamides gerebat: quem cum aliis plerisque qui ibidem, Bergam, quam Gertrudis dicunt, ex infami pacto dedidisse, pauci ignorabant. quibus, homo ingens animi, ac tali loco nimius, antiquae stirpis atque caeterorum tum oblitus, diem dicit: nisi, quod, ex more militari, de redemptione prius stipulatum ferunt. quod plerique, causâ transfugae, haud difficulter credunt; cujus maxime interesset, ne post facinus in potestatem hostium veniret. Porro agitur utrinque. tempus convenit ac pugnae genus. quanquam de certamine, ut fit,
[p. 52]
extra ordinem consultus Princeps, respondere, ,,Quo erectus cuique magis animus ac virtus, magis publico servandam. Et, quod decus ex infami hoste peti? cui victor pariter ac victus, similis discedat.” Tum de loco (nam par numerus placebat) quem vicinum urbi, pugnae avidus admisit. * Myricetum, seu planicies Vuchtana, nomen. Portis, aut ex agris, studio spectandi pariter effusi, inflammare suos; ,,Irent fortes, irent fortunati, quorum virtus eo die additura famam caeteris aut detractura esset.” Utrinque numero viginti. Belgae inde, hinc Galli. nisi quod in nostris Belga unus, Utenengus, domo Trajectinus. Hostis vafer, lectum è trecentis militem, ad mensem strenue exercitum, noster, ut se dabat, ex fiduciâ virtutis propriae adduxit. quae eventum saepius corrumpit. Simul propinquatum hosti, Brevautêus, ,,Miles, in hostili,” inquit, ,,sumus & ante ora ipse. quem huc evocare ausi. Arma nobis totidem & manus. Pares numero, virtute plures sumus. Et me haud unîus instar heic videtis. Hostem quisque legat. Mecum cura eadem ac labos erit. Qui de fugâ cogitassit, eum Dirae omnes infereique pessumis exemplis heic mactassint.” Postquam tubae cecinêre, morae omnis ac colloquii impatiens, in hostem, qui ductabat caeteros, sese offerentem, equo fraenis ac calcaribus admisso, magnâ vi defertur. quem, ut erat plenus sui, ac juventâ ardens, actâ inter galeam atque extima thoracis glande, equo dejecit, atque humi volvit. Suum hinc in caeteros permittit: ut par animo adversum omnes, ita viribus inferior, quod unus. Donec sui, gens, ut animi vigore ita impetu invicti, sicubi ante efficaciam non cadit, Deos omnis hominesque in proelio testantem, nisi
_______

* Vuchterheyde.

[p. 53]
pro se quisque instaret, nisi praeeuntem pulchro ad posteritatem omnem ac memoriam exemplo, sequerentur, fugâ pridem coeptâ, deserunt ac linquunt. Erat inter caeteros Petreius, intimâ necessitate notus Duci, mensae quoque assiduus ac vitae comes. Qui tum fugae ac pavoris princeps, mox ad hostem transiturus, imitatione caeteros pertraxit. Cum interea dux ipse, cum propinquo uno, nihil vi humanâ aut virtute inexpertum linquens, animis ac manu, quando caetera deessent, pulchrum exitum ac hostem provocare: mori certus nisi integrum jus belli acclamatum, vim stitisset. Hostium plerosque, saucios aut caesos, inter quos & desertoris fratrem, equos sex viginti, mano cladis argumento, cecidisse, ipsum tribus ordine suffossis, toties in alios à suis restitutum, constat. Brevautêus, ubi circumspectans proxima, desertum se à sociis, ac solum inter hostem, mox circundari ac duci videt, ingens primo aes offerre. Cum adversus vim, nec miseratio nec virtus posset, praeter fas, ad urbem tractus, à Iohanne Milio, Praefecti aquilifero, ac caeteris, qui extra pugnam ac conventum fuerant, triginta amplius vulneribus confectus cecidit. Inter ictus lentos, ac vindictae studio diuturnos, teter ac cruentus visu, quaesivisse fertur, ,,Quid commeruisset? Quod humanum semper, quod divinum jus fuisset, hosti hostem nocuisse. Et, cur fato tam degeneri periret? Arma sibi traderent. in mortem ruiturum.” Iusseritne Grobbendoncquius aut approbarit, inter studia atque odia dissentientium vix liquet. & ad verum cuncta dirigenti, neque cuivis nec facillime accedendum. Cadaver ab affinibus ac sociis, Dordrechti Batavorum, quo deferri jusserant, pictoris
[p. 54]
arte expressum, ac dein in Galliam tramissum, diro vulnerum ac sanguinis aspectu animosam gentem concitavit. Quorum primus Haucincourtius, vir nobilis, virtutis tantae per injuriam oppressae, animo intolerans ac sui impos, ad certamen Grobbendoncquium, iisdem causis, quibus ante, declinantem, evocavit. Et mox alii secuti. Filium, ad Bredam, spiritu eodem eâdemque mente facinus ac patrios ulturum manes, Propraefectus junioris Grobbendoncquii confecit. Cujus facti indignatio acerbitasque, universum nomen Gallicum tum concitabat. Inter quos nonnulli, exquisitis detestationibus Praefecti caput execrari. ,,Deum velle iratum, ni vindictâ compotes in patriam redirent.” parum memores, quid Patrum Principumque fides possit, nec privata publice cognosci. Caeterum in oculis, in ore omni Imperator esse. quem non labos ullus, non propinquus hostis, non timenda eminus aut cominus tormenta, deterrere, quin sermone, aspectu, militem firmaret. Neque pauca aderant quae animos conciliarent. Imperandi expedita ratio ac lenis; ut militiâ subacto, & sub fratre tanto. Vultus, qui benignitatem statim promeret, consilia ad exitum celaret. In deliberationibus, quaerendo, quid ex usu, ac movendo, caeteris praeire. ut quaesita maxime probarent quibus jus dissentiendi non adimebatur. Sermo, ut familiaris, & qui tamen definiret. In delictis exequendis, parcior, nec segnis. & irasci doctus quantum expediret; primum animi atque imperandi moderamen. Accedebat meritorum aestimatio ac cura, pro quâ ordines ac gradus, si qui bello cecidissent, ultro saepe mandabantur. Non aes militare diu prolatum: non periculis expositus
[p. 55]
frequenter miles. cujus saepius virtute quam cruore in castris utebatur. Nocteis ipse exsomnes, dies curis ducere ac vigiliis exercitos. Ad primum mane, si quid minaretur hostis, singula circumvehi, atque in custodiis versari. Vix reversus ac compositus in somnum, si quid alibi increpuisset, exilire, circumspicere hostem, aut redire ad suos. Ubi labor rursum, & accessus, quanquam hoste jam propinquo, ideoque in armis nostro, calide promoti. horâ saepe eâdem, quâ admissus somnus & turbatus. Si quod pulcrum facinus patrandum, praemio pacisci, & haud multo post largiri. Increpare segneis, alios spe lucri, aut commemorando quae gessisset quisque, ad audendum licitari. Ante caeteros Britannum, quem, in mortem ac contemptum vitae, tanquam rediturae, imperantes agunt. Accedebat gentium duarum aemulatio, de quâ commemoratum: eo acrior intentiorque, quod nuperrime hostes, in iisdem castris de virtute nunc haud minus quam tum de victoriâ, certarent. Quae mirari, etiam externi. In congressibus, in epulis, ad coelum ferre: ad nomen Ducis, in hilaritatem solvi. Patres, qui autoritate bellum ac consilio regebant, cura altior habebat. Qui suppliciis quotidie ac precibus instare, ,,Animi ardorem ut remitteret, ac summae rei conservaret. qui quo major, tanto cautius habendum. Curae quidem numini divino nostra esse, maxumo felicitatis argumento jam testatum. nec humanas tamen cautiones neglegendum. Tot mortalium, praesentium, absentium, salutem agi: quam cum uno toties iisdem casibus exponi. Militem, in bellum aut in mortem, aestimatum duci, ut quocunque ejus casu publica procedant. Frustra,
_______

* Approches.

[p. 56]
ni supersit cui innitantur. Votis nihil addi posse, nisi ut ad magnitudinem successuum diuturnitas accedat, quod è suis primum.” Scriptae quoque ejusdem argumenti literae, jam aliis vulgatae. Ad quae ipse, ,,Saepius compertum sibi, quantum se absente opera procedant: neque poenitere, quantum, cum adesset, promoverent. nam alacritatem singulis ab uno addi. Sollicitum ac grave sibi, tot tantosque sumptus fieri in diem: quos perire publico, ni recte impendantur. Partes sibi has impositas à Deo, has tuendas. Nunquam alienas aut temeritatem placuisse. In suis cuique pulchrius agendo quam inutili aut ociosâ morte extingui. & praefixum cuisque vitae finem.” Nobis constat, monitum ab hoste, ut Principem se meminisset, nec securitate sui fatum provocaret. Ego, quo humana altius perlustro, eo vitam Principum ac curam firmioribus praesidiis inniti reor. Sive immensa ac aeterna mens illa, quidlibet complexa, proximos in terris acrius tuetur. an, quod caeteris ad destinata provehendis interest, ut unus maxime servetur. Neque tamen casuum incerta atque occulta nobis, provocanda dixerim. Plerisque constat, junctos lateri haud semel machinis sublatos: pilas grandiores ante pedes, tanquam interventu numinis, prolapsas. quas stitisse vis humanâ major videbatur. In propinquo, ubi impetus hostiles ac bellorum casus * Crepicordium arcebat, vitae socia cum successore, ut periclitanti propius timeret, inter metus ac ambigua rumorum agitabat. Quae si quando post custodias nocturnas raptim interviseretur, dubia videndi denuo quem curae militares revocabant, victa matronali luctu, festinantem dimittebat. ne adventu qui-
_______

* Crevecoeur.

[p. 57]
dem satis laeto, cum discessum minaretur. & bis gemitus ac moeror. Quae militiae ac Reipublicae intento, maritali tamen animo transmittebantur. Britannis interim Gallisque * (1) accessus ad castella promoveri. Quo conatu ad externa Isabellae opera jam ventum. Quae cuniculo tentata, nec sic facile cessura, aliud suadebant: & jam multo sanguine animus ac virtus sua Gallo stabat. Quorum plures, neque pauci è primoribus, quos inter & Famarsius ac Vitenvallius, Praefectus alter legionum, alter vigilum, vulneribus adfecti, mox & fato concessêre. Forte Dux Candalius tum imperabat. Cujus suasu, & quod temporis jactura properanti iniquissima, utranque fossam vineâ continuatâ transmittendam placuit. Quam tormentis aliquot ac † (1) stationibus firmatam, pene * (2) & succincto valli jam admotam, clam aggressus, ac propemodum ingressus nocte hostis (quinquaginta facinus id ausi) post certamen atrox satis, à Douchantio, haud segni † (2) legionis Propraefecto, cui partes imperandi tum obvenerant, repulsus; caesis aliquot aut captis. Neque segnius Britanni aut diversa, quos hinc pudor, hinc virtutis conscientia agebat. Caetero, ut cuique ardor, ita de successu arbitrari, cui tempus quoque ex voto quisque destinabat: quod, ut saepe fallit, ita festinanteis acrius ad finem urget. Nec utrisque dispar hostis, ita animis atque armis singula tueri, ut ne passum quidem, nisi vi majore ejectus, cederet, aut de se largiretur. Quae inter, nihil aeque ac ignita jacula terrere. (* (3) malo Punico in castris nomen.) quae nunc machinâ, nunc manu spargebantur. Negant quicquam saevius repertum, ex quo mortis titulos ingenio produximus. Correpti
_______

* (1) Approches.
† (1) Corps de Garde.
* (2) Faulsebraye.
† (2) Lieutenant-Colonel.
* (3) Grenade.

[p. 58]
eâ tempestate, tanquam fulmine, mortales cum murorum aut domorum partibus impellebantur. E quîs unum machinator destinato actu cum librasset, arma, vasa, veste, aliaque in aërem rotata advertêre nostros. neque dubitatum, quin armamentario ex usu incidisset. Quae ab hoste, quamdiu ad externa munimenta, aut * succinctum valli, optimum vitandis talibus secessum, aditus pateret, fugâ aut receptu vitabantur: occupatis, atque in arctum milite redacto, gemitus, clamores morientum exaudiri; vix ab hoste aliter excepti. Et jam voces (eò propinquatum) ac colloquia misceri. Peti quoque fumo, per ludibrium aut jocum militarem, mutuo se invitare; mox de integro ac magis saevituri. Laeta atque amica, ut in pace aut epulo locuti, vulnerabant aut cadebant. Octodecimum ejusdem Iunii funestum libertatis res habuerat. quo Petrus Heinius, de quo haud pauca ante memorata, machinâ majori in certamine navali ictus, vitâ pariter ac praefecturâ maris cessit. Pro Republicâ extinctum, manus sociorum, expugnatis navibus, victoriâ multâque caede in praesens, famâ in futurum gloriâque, ad posteritatem transmisêre. Mors quam hosti laeta, tam rumore adverso apud nos accepta. Plurima ignotus, ac illustriora ante famam gesserat. intentum patriae ac summa meditantem, mors oppressit. Indiam jam olim, maximâ cum curâ perlustrarat: quam tum magnis facinoribus ac laudi destinabat. Literarum prope rudem, vitae suae ac virtuti propiora oblectabant. Ociosus, terrae sinus, spatia ac situs contrahebat; orbis, quem perspexerat, formator ipse: exprimendi quoque ac formas navium delineandi, mire gnarus. Caetero cum mari
_______

* quod alias Lorica horizontalis, vulgo Faulsebraye.

[p. 59]
transigebat. cujus freta ac vicina terrae vada, non ad ludicram jactantiam, ut nautica juventus solet, sed ut nandi arte adversus subita instructus esset, transmittebat. Corpus viro vegetum ac succi plenum: colos vividus: erectus animus ac praesens; suis tantum artibus imbutus. cujus vim ignorant, qui insolita tuentur, nec capessunt. Sermo rarus, ac nonnunquam cogitatione interruptus. Animum ingentem vigor oculorum praeferebat. Vultus gravis, neque pro fortunâ quamdiu impar. nam uberiorem & imperium, virtute commendavit: ne illis quidem detrectata, qui severitatem nimiam clam accusarent; nisi quod suspecti de ignaviâ, ambitiosum credi mallent. Et urbanitatem quidam requirebant: parum gnari, quantum mare & palatium intersit. à quo procul, manu Principem demerebatur. Disciplinae, ut in turbâ vitiis aut ocio corruptâ, strictae ac contentae. Verba nauteam ac mare olebant. ni parêres, compedes ac numae. Formidata, quibus probitas aut pudor. nam infamiae ac famae, post amissam, neque cura, nec discrimen: poena ac severitas flagitiis aequanda. Casuum incerta, nec, ut vulgo, provocare, nec oblata detrectare solitus, temeritate intactum nomen, providentiâ ac curâ in futurum tuebatur. Nemo plura, nemo fortius evasit. Neque semel, cum vel forte, vel vi tempestatis, in profundum lapsus esset, littori aut puppi, curâ numinis servatum patriae, marini instar monstri involutum algae, adnatasse sui memorant. Ad Baiam pertinaciter cum hoste decertanti, & ex pugnâ saucio, cum aegrum corpus, ut pugnantibus adesset, paullum erexisset, stratum, cui incubuerat, tormenti ictu subito ablatum. Quae haud raro,
[p. 60]
fati sui admirator, & modeste, praedicabat. Disciplinam etiam nunc juvat. quae ad tempus, maximâ commerciorum noxâ ac discrimine prolapsa, hosti vim ac spiritus addiderat. Unius famâ ac successu, vinci aliquamdiu, magnâ ad ulteriora spe, desiimus; converso in victorem metu. Nihil altius bonorum mentes penetravit. Erant, qui invidiae in tempore ereptum ferrent, quae aequalium virtutes, nisi speciosis atque inanibus subnixas, levitate eâdem deprimit quâ tollit. nec fortunae de cujusquam magnitudine credendum, nisi cum nocendi vim amisit; quod post summam lucem homini in terris datur. Funus Delphis Batavorum, apparatu maximo, ad ante tertium instantis Iunii, elatum, omnis ordo Reipublicae deduxit. Inter ea Isabella premi: ut * succinctum valli, pone exteriora opera subrepens, pene jam teneret noster; pulchrum quidem atque in justam altitudinem eductum, magis tamen hostium opinione, quam re firmum; tandem & Candalio, quibusdam quoque è nostris dehortantibus, perruptum. Sic exactus hostis, atque eâdem parte vinea immissa. Post quae propugnaculis succedi. quibus quanto propior Gallorum pubes, eo minus voto moderari. Morae omnis, maxime victoriae intolerantes, manu modo ac virtute experiri: modo inter se hortari: modo probra jacere ac minari: summa moenium conscendere ac se ostentare obsessis: prorsus nihil aliis aut sibi tutum pati. Quae silentio transmissa hosti. irae ac vindictae ardor, pressa aut ad tempus condita, in alios, plerunque & immerentes, expetebant. Interim cuniculus parari: cujus metu, die altero quam Boxtelâ à Bergio discessum, miles clam evasit. Ita Didius, qui impe-
_______

* Faulsebraye.

[p. 61]
randi vices tuebatur, suos protinus induxit; alio facinore mox memorandus. Occupatâ Isabellâ, aliquot tormenta protinus in urbem ac Antonianum versa: cujus itidem ad propugnacula jam ventum. Ipsum, alterâ hinc die, eodemque metu, quo superius, desertum. Alacri virtute utrobique atque insolitâ certatum: quam & sors promovit; designatis imperandi vicibus, qui plurimâ pollerent. inter quos Harwodus, † (1) legioni popularium Praefectus. Ad Antonianum, quod Britannis demandatum, via eminentior elatiorque, caeterum angusta satis, deducebat. Aditus difficultatem insuper lorica, (quae * (1) transversa vulgo) intendebat; primo omnium, Harwodo praeside, deserta. Inde † (2) linea, ad dextram * (2) vineae appropinquantis, prohibendo aditu nostrorum, ducta. Die altero dimidiata Luna, ultra fossam † (3) viae coopertae: in quo tela aliquot inusitata, praeter hastas & ligones, abeuntibus relicta. Nusquam acrius pugnatum: multatusque ibi oculo Podwelsius, praetoriani militis Praefectus. Forte, Astelaeo, equiti ac * (3) legionis Propraefecto, cura tum evenerat, jussumque Ducis, invadendi hostem; munimento loci ac successu pertinacem. Quinquaginta militum, cum * (4) optionibus duobus, satis ad id visi. sic ejecti qui servabant. Sed ad tempus. nam & spatium angustum, & expositum operibus vicinis; maxime castello, de quo agebatur, nondum expugnato: nec ligonum usus, inter tormentorum jacula atque ictus. Pulsus ergo simili vi noster, & cuniculo admotus ignis. Quo accensus alter, hosti jam instructus, & uterque maximo nostrorum damno. Terrae quippe aggestu, aditus praeclusus, laesi aliquot ex operis, nec pauci militum oppressi. Ad haec vineae vicinae, pariter
_______

† (1) Colonel.
* (1) traverse.
† (2) Ligne.
* (2) Galerie.

† (3) Contrescharp.
* (3) Lieutenant-Colonel.
* (4) Lieutenants.

[p. 62]
disruptae aut impulsae. Quae eodem prope loco duae; quarum altera cuniculo jam structo, altera castello destinata. Cujus partem Astelaeus humero excepit: violento ictu, & ad mortem; caeterum inclusus ferro, & adversus vim munitus. Alterius ruinâ, machinator Theodorus Nielsius, obsidionum aliquot delineatione, hujus quidem maxime, illustris, subito abreptus, sub emoto ac congesto pulvere, anceps vitae jacuit: donec ore & brachiis è vineâ exsertis, ut liberius sic manifestius spirantem, invenêre amici. Quorum manibus, à vultu, oculis, ac toto corpore, discussa terra, novo quasi partu, diu desideratum dedit: pede tamen dextero obtritum; damno nobili, ac famâ compensato. Vineis refectis, novus hosti terror, & pro nobis. Ita tum desertum ultro, quod virtuti inaccessum fuerat, ut metu ejus dederetur. Paullo post, Harwodus, jam urgente vineâ, ac penitus transmissâ, eâ vi incubuit, ut ultra destinatum obtineret: ita hostem, strato ponte, neque penitus prae festinatione abrupto, fugientem insecutus, ut impressione eâdem alteram * transversam, urbem versus, inchoatam modo, expugnaret; quae perfecta, longum nostros moratura putabatur. Cui, satis per se editae, impositum † suggestum cum tormentis tribus. Hostis vi dejectus, proximis operibus receptus est. Neque minus urbi interim Ernestus Casimirus acriter instare, quanvis aquae circumfusae vis haud parum moraretur. ne cessante quidem Brederodio cum suis, quem à Pettelano palus adhuc interjecta distinebat. Urbi eâ parte propinquanti, via una, ut angusta, sic iniqua, superabat. quam hinc Dommela, hinc fossa ingens ac paludes assitae cingebant. cum praecipua hic opera
_______

* Traverse.
Baterie.

[p. 63]
& vires hosti. Ubi Galli cum Britannis, aemulatione denuo commissi; rebus nostris amicissimi, cum gente, cujus sanguine ac animis haud modice libertas nostra crevit. Nec torpere Gallis indoles, quos, super insitum ardorem, alienus excitabat. Stet hac fine sociorum amor ac certamen, ut quo inter se obnixius de gloriâ contendunt, eo acrius pro Belgico communi allaborent. Neque obsessi minus pertinaces, vel tentando iterum quae amisissent, vel tutando quicquid nondum hostis occupasset. In diversa interim consilia ac rationes Ducem hostium inexpugnabilis obsidio trahebat. cui diducendae quidvis experiri certus, militem Caesareanum adventare intelligit. Caesar, quanvis hostem haud professus, Regi id deberi ratus, cujus viribus Germaniae res steterant, instanti ac per nuncios urgenti, ne, quo tempore de re communi ageretur, opem ac subsidia tardaret, agmen numero haud modicum, ferociâ ac corruptelâ suis potius quam hosti metuendum, mittit. turbam, spe licentiae conscriptam, efferam, seditiosam; quo frequentius impune multa perpetrasset, eo acrius ausuram. Disquisitâ belli sede, ante caeteras Vesalia probata; transmittendo commeatu, aliisque, inter primos commoda. Clivensium id nostrâ tempestate oppidum, Germanicâ in ripâ, propter Luppiam ac Rhenum confluenteis sita: inter eas, quae Imperii habentur. Huc tormenta, machinas, missilia, ac commeatus, neque modicam pecuniarum vim, transferre visum. Haec armamentario, haec gazae destinari. Ibi pedes, ibi eques convenire. Eo Bergius accepto, litteris Praefectum Sylvae monet, ,,Castra, praeter solitum munita, penetrari suo milite haud posse, jam
[p. 64]
expertum. Quare aliud agendum. Copias Caesareanas adventare. manum validam in armis, quae Vesaliam contendat. Iunctis viribus consiliisque, aliquid tentandum quo ad pugnam adigatur hostis. Nunquam nisi obsessorum bono aciem ausuros qui nunc quidvis minarentur. quibus, si id Divi prosperarent, praemium virtutis liberationem dari. Quidlibet in eo, ut obsidium tantisper magno animo sustineatur. Non abesse quicquam, cui praesens animus adesset. Tolerando paucos dies, multum operae facturum. Istas ubi accepisset, flammam è supremâ turri agitaret: die subsequenti, fumo signum ex eâdem dandum. Id, perlatas, argumento fore. Idem nocte proximâ ac die, postquam missus esset qui responsum ferret, repetendum. Utriusque ex usu id futurum.” Literae, ut aliae haud paucae, praeter spem à nostris interceptae, destinata elusêre. Ita Bergius, ad omnia incertus magis, modo cuncta festinando, modo alia atque alia volvendo, prorsus animi diversus, tandem Boxtelâ discedit; Graviam, ut credebatur, obsessurus. Ipsa urbs in ditione Kukiana, munimentis, caeterisque, quae firmando loco arte aut ingenio parantur, inter principes nostrarum. Neque cura usquam Patrum aut industria cessabat. Egestati avertendae mille doliûm farinae, navibus duabus mitti visum. Quarum prior cum per vada forte obhaesisset, unus militum, qui deducendae additus à nostris, clam elapsus, neque multo post desideratus, suspicandi causam caeteris injecit. quae & properandi fuit. Commeatu, quem majoribus imponi scaphis placuit, vix moenibus recepto, manus hostium secuta, qui ingenti numero ac sero advenêre. Imperator noster, quan-
[p. 65]
quam instituti tenax, prout quaeque hostis ageret, consiliis ac milite distrahebatur: haud ignarus, Graviae, vel aeterarum causâ, succurendum. Simulata pariter ac vera, in diversa impellebant; aeque ex occasione nocitura, ni praeverterentur. Forte cum viginti signis, quorum singula ducenûm militum, Praefectus legionis Varicus, ad flumen Isalam invigilabat. Is pleramque manum, ex mandato, magnâ vi ad urbem, cui timebatur, rapit; biduo quam ante moenia conspectus hostis, oppido receptus. Mox Stiromius cum quinquaginta aliis, turmisque equitum viginti, Vahalin atque Isalam è castris petit obsidetque; ripas fluminum, adversis commodas, suspectas nobis, clam obire jussus. Additum, ut caetera per se curaret: nihil negligendum quod ex usu: rei summam agi. Quo tum tempore & Wilelmus Comes, qui Hemerti hactenus agebat, ad obsidionem & Orthana castra revocatus, partem militis Stiromio adjunxit. Caeterum haud paulo majus gerere hostis, neque unius, ut praeferebatur, urbis curâ tangi: Bergio haud infeliciter ad alia converso; si quae, Isalâ transmisso, ad Velaviam fors omnia tentanti viam daret. A quo Lucas Cairus, Lingae oppido * Praefectus, cum duobus millibus praemissus, Gochum prope, locum capit; jussa ibi caetera expectaturus. Inter ea Bergius, omissâ Graviâ, quam quisque destinabat, Mokam, vicum prope Mosam, lapide altero ab eâ urbe, petit, trajectoque fluvio exercitum haud procul Craneburgo locat, Barbansonio, cum turmis aliquot ac peditum sex millibus, ad arcem Gennepam relicto; circumveniendi per incerta hostis, &, si quid auderet, adfuturo. Geldriae, quae foederata nobis, partes
_______

* Gouverneur.

[p. 66]
tres plerique statuunt. Velaviam, quae Arenaco, Harderwico, ac Elburgo colitur. Betaviam, quae simili vocabulo antiquum adhuc nomen & initium demonstrat; urbibus, Bureno, Culenburgo, Bommelâ, Neomagoque, habitata. Tertia, Zutphaniensis ager; cujus caput urbs, quae nomen dedit. Saepe haud eveniunt, quae eventura credas. est, ubi timide tentata ac vix post successum credita, occasione solâ provehuntur. Securitate nostrâ, & fortunâ hostis, foris aliquamdiu obsessores, domi uno die occupati sumus. Cujus neglegentiâ id hostibus in nos permissum, plurimi scrutantur. Sunt qui ignorari malint. neque nobis ex industriâ celatae veritatis inquisitio aut cura, ad invidiam probatur. Caeterum, & tradita praesentibus & credita, eâdem fide reddam. Distractis varie, ut ante memoratum, vigilantibusque nostris, neque minus sparso hoste, cujus pars Vesaliâ haud procul oberrabat, Cairus Dulquiusque, ad nongentos, sclopis usitato longioribus armatos, locum Isalae, neglectum nostris, speculati, è praesidiis finitimis adesse jubent, pariterque, ne quid flumini trajiciendo desit, scaphae aliquot ad subita paratae, cum tormentis, quae ad manum, plaustris imponuntur. Famâ, ut fit, protinus perlatâ, duo è proceribus, Arnemus atque Hacfortius, ad Comitem Stiromium legati, qui tum Vahalin haud magnâ manu tuebatur. quem parte alterâ, cum totâ vi suorum (destinato impetu eâdem nocte, ut fertur, in Betaviam) tenebat hostis. Nullo milite in Velaviâ, ad manum pauco, par discrimen imminebat. Missi (sero, ut quibusdam visum,) ad finitimos praetores, qui agrestes copias ad arma subita vocarent. quibus, è Stiromianis, signa
[p. 67]
quattuor cum turmâ accessêre. Additus ducendis hostibus Hermannus Coultiensis, portitoris Westerovordani filius. qui & stipendia equestria fecisse hic prius ferebatur. Quo haud dubie tum intellectum, Iselordam peti. ubi & castellum, nostris inchoatum, nedum penitus munitum. Visum in hac festinatione, consulem Dibbetium cum sexaginta civibus huc mitti. Quâ eâdem nocte, ex adverso castelli, de quo memoravi, alterâ in ripae parte, hostis consêdit. Ubi, dum expediuntur dum tolluntur plaustris scaphae, navis nostra, quae ad fluminis praesidium ibidem sita, strepitu commota, socios navales aliquot dimittit. qui plerique quanquam caesi, hostibus terrorem, qui & unde essent, injecêre: edoctis ante à sacrificulo Dunensi, tutum ibi aditum, ne ullo milite aut custodiis insessum. Quae diversâ parte dum geruntur, turma è * Betaviâ vicinâ, cum duobus signis peditum adventat. Dirigendae rei ac consilio Hugenius Senator una missus. Eques, si quid hostis interim tentaret, legere oram fluminis jubetur: qui attonitus inexpectatâ rei formâ, aliquanto intra primum lapidem ab eo loco retrogressus, dein † mole flumini oppositâ defensus, sclopis longioribus agrestes in planicie dispositos abarcet. Et tormenta duo aderant, quae interim promota, atque in loco fixa. Quo perspecto nostri, militem Britannum, quem tribunus Dabsius ducebat, transmittentibus jam flumen immisêre: signo altero, superiori loco, quo tentatus primum aditus, relicto. Dabsius, pugnandi ex se avidus, conspecto ad hoc, partim alterâ in ripâ militem transmissum, partim in adversâ qui haud segnius instaret, inter primos cum suorum aliquot occum-
_______

* Betuvve.
Kribbe.

[p. 68]
bit. luculentâ satis clade, loco tali, quanquam in unius nece. Ita signum alterum vocari. Cui accessêre è civibus nonnulli, praeeunte Hugenio ac moderante. Navis, quae, plerisque caesis, nullo usu aut exiguo, in flumine oberrabat, Scotis aliquot instructa. durum id in armis ac laboribus infractum genus. Qui ne primis adhuc hostium conatibus intervenirent, ventus ipse inter adversantes, ac tranquillitas obstabat. ut subinde appulsa ripae, aut infixa vadis, sociorum artem ac consilia frustraret. Ita vix in hostem acta. Inter quae è civibus ac milite intellectum, frustra omnia tentari. ripâ alterâ admissos, locum insuper munitum forte aut naturâ, insedisse, quem bis irrito conatu à Bojêro, legionis haud incelebri Praefecto, circumsessum aut tentatum. Neque multo post, & navem, pilâ grandiori in certamine trajectam, mox depressam, ut jam hosti liberum ad suos aditum, aut virtus sua aut fortuna nostra daret. Duo interim * campestria tormenta, Arenaco in subsidium advehebantur. Queis ut peti frustra, ita destinatis acrius insistere hostis. Navis, ne tormenta precium victoriae augerent, pulvere nitrato ignibusque absumpta. Viribus nostrorum Iselordam subito conversis, defendendo loco, simul & subsidio ibidem praestolando, victor, voti compos, domo unâ ex egrestibus accensâ, Bergio ex pacto signum dedit. qui cum agmine mox toto insecutus. Hinc jam Iselorda peti. Pari, quo in caeteris, successu; ni tres turmae, missae à Stiromio, ductore Swatsenbergio, suppetias in tempore advenissent. Quarum subitâ impressione, ad proximos receptus, quanquam novo milite firmatus ( mille ac ducentos numero Vesalia submisit) saucioque
_______

* Velt-stucken.

[p. 69]
duce nostro, denuo redactus hostis. Quibus curis anxii Geldrorum primi, ad Stiromium, Hacfortium Hugeniumque mittunt, qui ex urbe Graviâ, cum signis quattuor Praefectum ad se Varicum redire jubet. Ipse itinere continuato Arenacum subito pertendit. Sero tamen aut effectu irrito, cum praeter caeteram vim hostis, turmae quattuor trans flumen constitissent. Rebus nostris juxta dubiis & quae pararet hostis, Propraefectus legionis Welderênus exploratum mittitur, qui, trucidatis partim obviis quibusdam, partim captis, singula cognovit. Re cum pluribus deliberatâ, aliis vi expugnandum, aliis cingendum hostem placuit. nec discrepabat inter omnes, quin celeritas ex usu esset. Nam discrimen, rebus integris, ut fit plerunque, haud satis in quorundam animos admissum, tanto acrius communi pariter ac sibi metuentes, quemque stimulabat. Quae dum nostri agitant, coorta subito tempestas atrox, coepta placitaque abrupit. Nihil eâ tetrius Annalibus antiquis memoratum. Coelum pariter ac tellus, vento, pluviâ, tonitribus, infestis ignibus misceri. Rapi quisque in castris aut impelli; non ut sui cura cuiquam, nedum caeterorum, esset. Ex autoribus adversae partis constat, apud hostem haud minori ejus metu trepidatum: suspicantibus plerisque, summam eam noctem terris advenisse. quae notata verbis prope totidem, referre visum. Quo eventu, rei summa, & quod luce proximâ venturus credebatur Varicus, prolata; nullis dein viribus, & sponte, tandem obtinenda. Haec nonnulli. Alii fatalem tarditatem, neque missam suo tempore aut agrestem manum, aut subsidium, Dousburgi, finibus
[p. 70]
tuendis, jussu Ducis provide relictum, neque monitum, cum decuit, Stiromium, nonnulli, ne tum quidem properatum satis, varie arguebant: meritis, ut plebis sunt ingenia, ac declinantibus invidiam, ne temere accusasse videantur, pariter infesti. Maneat bellorum regimen ac modus, prout summis ducibus receptum. Nobis sedet, sedebitque, magna, minuma, exiguis momentis dirigi, aut pessum trahi, nec mortaleis curas suis viribus trans fines alibi praefixos cuiquam expediri. Unâ lege caetera teneri. in his, nostra; quibus spei plus ac voti quam prudentiae ad certum exitum rellinqui. Nec Stiromium, accepto nuncio, latebat, festinandum, ne vel muniendi sua tempus hosti, vel cum suis adventanti Bergio daretur. Sed defuerat successus. Peditum ad quattuor aut quinque millia, cum turmis circiter octodecim, conquiri atque in hostem rapi jusserat. ad haec, jam Graviâ cum suis Arenacum Varicus advenerat. Nec hosti supra mille pedites cum quinque turmis ea parte habebantur; vallo ac tormentis jam munito. quo, ne quid majore numero auderent nostri, loco castris ante capto, provide defendebantur. Opus ipsum, subitum ac rude, specie * dimidiatae lunae, nec à tergo clausum: pedes circiter ad quinque editum; cum fossâ, totidem profundâ. quae assiduo ac denso imbre glandium protegebantur. Queis, & pilis grandioribus, objectus miles noster, ut qui solis animis armisque tectus, vallo protinus subiret, post diuturnam pugnam, plurimis amissis, fessus ipse, & expugnationi impar, se recepit. Accedebat his Bassumius, equestris turmae ductor, qui tum quattuor praefectus, munimentum idem, parte alterâ, non tamen prius quam aggresso pedite,
_______

* Demilune.

[p. 71]
tentare jussus, caeterorum magis quam fiduciae oblitus, cum haud paucis è primoribus ceciderat; incuriâ (sive ardor pugnae fuit) arcto loco, atque equitibus iniquo, deprehensus, ac cum suis circumventus. Quâ tum strage, duo signa infeliciter amissa, miles omnis prope caesus, aut in fugam datus, hosti animos addiderat. Neque diu cunctari inter ista Bergius, quin, ponte è navibus instructo, Isalam cum suis superaret: quo trajecto, Dirae tandem, vico commodo, desêdit. Ubi, quod è transfugis aut interceptis literis tum patuit, successus magnitudinem metiri animo, ac commendare suis. Quae in posterum agenda, cum praesentibus, absentibus, sermone ac per literas communicare. ,,Tres exercitus alendum. In Velaviâ, Daventriam, Dousburgum, obsidendas. ne Trajecto quidem abstinendum. Alium in Frisiâ, in quâ de Embdâ aut Groningâ, cogitandum. Tertium, quâ Sylvae Duci subito subveniretur. Advenisse finem belli, cui magno animo instandum. Panis modo copia submitteretur, quo in urbibus, in agro, opus. Solo hoc, & aquâ, quam natura cunctis propinaret, vitam tolerari posse. Quicquid hostis possideret, ex occasione ac successu invadendum.” Quem, ut erat animi velocis, nemo acrius urgebat. Caeterum concilio, ut ante, militari, convocato, nihil aeque ac varia judicia tenebant, atque, ut ferme in talibus, diversi magis quanto plures. Neque deerant iniqui rebus, sero consultantes, qui praeterita aut aliis probata accusando, in futurum optima morantur; rati quisque pessumum, quod gestum esset. Suberat quoque aemulatio ac livor, & occasio Dux ipse, qui successu tot annorum, nondum satis excusasse credebatur apud caeteros quod Belga esset. nam externis
[p. 72]
extra libertatem peregrini sumus. Quidam acclamere, ,,Quicquid primo expugnandum. imprudenter praetermissum aut neglectum. Arenacum, insulae totius munimentum, non operibus, non commeatu firmum, (quo erepto, nullum Rhesae aut * Embrîci usum,) manu tactum prope ac omissum. Inde Wageningam, inde Rhenam, (& quid cuncta?) ad Bataviam ac Bommelanam insulam, accessum facilem ac pronum dari. Unde ad caput rei, Sylvam Ducis. quam obsidione eximendam; finem omnium quae gererentur ac successum. Unum id ad mentem ac praescriptum Regis. à quo, tanquam alia agentibus, recedi.” Forte &, nec frustra, addebatur, ,,Fugere hostem, qui in alieno, sine commeatu necessario aut apparatu, clausis moenibus ac muris, nullâ potiundi spe, errarent. Et quid aliud quam famem sequi, qui desertam sterilemque terram, nullo usu patriae, cum damno suo peragrarent? Ubi praemium victoriae, egestas. &, si pergerent, calamitas, ac foedae mortes: quas utilius ad urbem circumsessam, ac discrimini expositam, subiri posse. Quo vertendos, si qui superessent, animos, ac ferrum.” Alii, ,,Daventriam, Zutphaniam, Dousburgum, occupandas. Hanc inprimis, raro milite ac cibariis instructam.” Quidam, ,,igne, ferro, populationibus, grassandum: quibus pervicacem hostem, nec cessurum nisi metu, domum atque in sua redigendum.” Qui arcana penetrare videbantur, ,,oppida, Australi freto assita, tentandum. Amersfurdum, Harderwicum, tandem & Trajectum invadendam. Ipsum Amstelam sic premi, & terrorem latius quam arma spargi. Multa pro se fore. Inprimis fossam, quae è freto Amersfurtum petat. quâ, Dunkerckâ usque, opem socio-
_______

* Emmerich.

[p. 73]
rum ac subsidia admitti. &, si armis teneatur, Frisiam patere.” Aliaque ejusmodi deinceps, quorum vana pleraque nec prompta, magnis ducibus pro Bergio probatum, quae inspecta nobis ac omissa, brevitatis cura vel tuebitur vel excusabit. Caeterum, plerosque in nostra jam admissos, inchoata modo res fallebat; irritatis, qui Rempublicam & arma, ad praescriptam rationem, ut in ordinatâ patris domo, neque in diem, sed ut permansura, moderantur. Quae tum praetervecti, & pro spe ingentes, aliena disponebant; necdum gnari, quae ad singula deessent. Ipse, quanquam, non se machinis, non commeatu aut stipendiis, ad expugnationes aut obsidiones lentas, sat instructum, aliaque caeteris ignota, haud nesciret, spem ubique vultu prae se ferre. Neque nimia jam loqui. ut plerunque subitam felicitatem nemo recte moderatur, nisi quem in potestate adversa adhuc habent.
Continue

LIBER SECUNDUS.

PRINCEPS ARAUSIONUM, supremus belli moderator, in obsidionem adhuc animo conversus, nuncio trajecti fluminis haud dubie moveri. Et suadebant plures, ,,Occurrendum hosti, nec praesentibus cum damno insistendum. Melius incoeptum & adhuc ambiguum relinqui, quam tot oppida, tot agros, spe incertâ deseri aut tradi.” Duci alia videri. queri merito, ac indignari, ,,Assidenti sibi urbis moenibus, quae plurimarum instar esset, atque in omnia intento, hostem ab improvidis in patriam admissum. quam, ni occur-
[p. 74]
ratur, expugnari. Id periclitanti vitam valetudinemque praemium reponi. Quibus Arenaci res commissa esset, solos deseri aut hostium consiliis opponi. Posse & metu propio, ut fere subitis, impelli. quo non sibi, nedum alienis, recte provideri. Caeteras subsidio ac commeatu, nisi hinc petatur, destitutas. Copias, quae secum, vix obsidioni pares, & si dividantur, ipsam solvi: aut, quod toties tentatum, urbi circumsessae militem immitti. Foedum atque indignum, prope compotem jam voti, in diversa trahi. frustra tot impensas civibus indictas, tot stupendas moles operum exstructas, si inglorio ad suos redeundum. Urbis liberandae spe, Velaviam teneri. Forte, nec mutari posse, quod commissum. Quid si hosti insuper urbs relinquatur, cujus causâ caetera tentata, nec succedat, quod adhuc incertum? Rem ingressum se, quae orbis expectationem concitarit. Tot ubique Principes eventui intentos. quosdam & adesse. Hostem toties praesentem, sine spe repulsum. Ut absenti cedat, cui non ignavo approbari posse? Vitâ sibi quanto satius defungi, quam autoritatem patriae ac suam, non virtute suâ, sed contemptu nostri ac successu validis, relinqui?” Nec deliberandi spatium dabatur, neque festinatio sat tuta. Mora pariter, & quicquid nimis properum, pro hoste. Inter varia consilia, quae duo saluberrima, obsidionem non omitti, neque minus, caeteris occuri, visum. Advenêre & è Patribus nonnulli, qui obsidii continuationem, caeterorum nomine ac mandato, nunciarent. Interim per universam insulam diffundi hostis, à quo ad suburbia ac muros Arenaci tum perventum. Ubi, quae ex usu cuique, rapi, trahi, spoliari: caetera injectis
[p. 75]
ignibus absumi. Nihil extra urbem cuiquam abditum aut suum. Intra, metu ac pavore cuncta consternari. Quidam clam, nonnuli, ut res dabat, palam fugere aut elabi. Unde terror. & sic plures. Facies inusitata rerum, animos turbabat. Ocio armorum, tanquam longâ pace imbutis, hosticus exercitus ad portas: qui urbano militi praeesset cum autoritate, nullus: copiae pro loco ac discrimine vix modicae: quae quamdiu sine imperio unius, tanquam nullo, & sine usu, habebantur. non tormentis vallum, nec fortasse caeteris adversus moram cives sat instructi. Neque minus formidabile vicinis, caput Geldriae, tot Ducum olim & imperii totius, nunc & jurisdictionis sedem, prope ab hoste tangi: non antiquam loci majestatem, non existimationis nostrae reverentiam obstare, quin impune in nostris, domi hactenus aut ultro impetiti, grassarentur. Nam contemptum hostis, inde spes, hinc metus sequitur; promiscuo errore vulgi, ut plus posse existimetur, qui plus audet. unde in bello sua defendendi vis ac gloria in arcto semper, & offensione animi accrescunt. Igitur Ernestus Casimirus, Frisiae Praefectus, propere eo missus; vigil, circumspectus, acer, omnium in castris fatigator, indefessus ipse; non quieti, non permissa somno, muniis eximere consuetus: caeterorum quoque quem necessitas indicit aut natura, parcior quam operae aut sui. Quinquaginta quinque signa, turmae quatuordecim secutae: quibus jungi posse videbantur quos Stiromius ducebat. Iuncti, signa centum ac viginti, turmas ad triginta quattuor explebant. Gallis Hauterivius, Britannis popularibus Harwodus, Scotis Haius, Didius nostratibus, praefecti. Quisque moniti à summo Duce, ,,ut Betaviae in-
[p. 76]
primis caveretur. caetera, quae facto opus, singuli in loco, ac per se viderent. Super omnia, Zutphaniae, Daventriae, Dousburgo, Swollae, caeterisque urbibus vicinis, commeatibus ac manu succurrendum. Eâdem tempestate Geldriae, Transisalaniae ac Trajectini proceres admoniti, intentus quisque ut ageret. Iumenta, fruges, caeteraque, agrestum quisque in urbem comportaret. Quae transferri subito haud possent, flammis corrumpenda darent. Omni rerum copiâ atque usu, prohibendum hostem.” Facile intellecto, ultimam necessitatem armis praevalere. &, ut opibus ad urbem, ita hic penuriâ certandum. Brederodius, Trajecti moderator, oppidum curare jussus. Ac tum forte militem, in Indiam ad Occidentem destinatum, venti adhuc detinebant; queîs adversis, ad secunda nostra usi sumus. Urbi defendendae, mille electi. Quibus aliquot è Danis accessêre, qui post pacem Regi initam, militiâ soluti, temere oberrabant. Legio Morgâni, indidem reversi, Swollam ac Daventriam dimissa. Ipse, Mudam ac Nardênam, aliâ cum manu, delegatus. Legiones ternas Theodorus Falkeburgus, castris Suecicis Praefectus, Regis sui sacramento hic rogarat. quarum pars Trajectum, Swollam pars, Daventriam ac Campos, missa. Neque major usquam plebis, ad collationes quasvis, Patrum urbiumque vicinarum, ad tutelam patriae, prolixior effusiorque liberalitas ac fides. Amstelodamensibus prae caeteris ubique promptis: quorum opes, animus atque erga socios munificentia aequabat. Tempestate eâdem & Hautainius, Slusano oppido Praefectus, cum delecto è praesidiis
[p. 77]
Flandrorum milite, ad fossam, quà Trajectum iter est, desedit. A quo, positis stativis primum ac munitis, aqua, fossae objice soluto, agris proximis immissa, vicinusque Rheni alveus, eidem fossae oppidoque, è * (1) Betaviâ, si forte quid ingrueret, tutandae, ponte stratus. Batavodurum, vetus terrae ejus oppidum, nunc arce firmum, Rheni alveo, aut elici, incumbit. Quò pars quaedam, pars & Wageningam missa. Tantâ curâ vigilantiâque summi Ducis, ut adesse, non praeesse tantum, credas. cujus jussu, * (2) catarractâ à Mudensibus solutâ, quantum eam urbem & Trajectum inter, aquis coopertum. Quâ illuvie, non † (1) Vecta modo, qui ab oppido Trajecto Mudam, inibi Austrinum sinum petit, subito inflatus, sed & caetera sic inundata, ut nec fretum inter & Trajectum, neque fossam inter oppidi atque ipsum, cuiquam aditus pateret. Harderwicum signa aliquot Golsteinius deduxit; quod exiguum, nec modici ad caetera momenti oppidum, Austrini freti marginem praetexit. Ita passim milite praesidia firmari. Nunc ad Duces redeundum. Igitur Ernestus Casimirus, ubi Arenacum ex mandato ventum, vires suas ac Stiromianas cum hostilibus conferre. Cognito, minores, nec aperto Marte decertandum, ne in belli aleam commune daret, alios Zutphaniam Daventriamque, quosdam & Dousburgum mittit. Commeatu insuper proviso, quo in primis opus; cum frumenta, caeteraque id genus, parce aut exigue haberent. Aliquot servare Rhenum jussi; caeteris tutandae urbi provide assumptis. Arenacum inter positi ac Culenburgum, Hauterivio ac Didio commissi: cuique ut praescripti
_______

* (1) De Betuvve.
* (2) Sluys.
† (1) De Vecht.

[p. 78]
ratio ac limites constarent. Ita tutis urbibus ad Isalam, ac commeatu modice instructis, Bergii conatus opperiri visum. cui, nisi expugnato oppido munito, spei nihil, neque metuendum nobis. Velavicum quoque agrum, sterilem constabat, nec exustione praediorum ac oppidulorum, turbam ali, nulli magis numero, quam sibi, gravem. Ad haec non stipendia ac militare aes in promptu: quod in agro Turnoutano, primum adventantibus, dein, Velaviam jam relicturis, neque alibi, solutum, intimae admissionis apud Ducem prodidêre. Neque ob ea Bergius successum, specie uberrimum, morari. qui exercitu, quo loco ante Cairus, flumen propere traducto, Dirae (paulo ante memoratum) castris alteris desederat. Ubi & castellum, juxta fluvium, Dousburgum inter ac Zutphaniam, vi expugnatum, dein milite ac operibus munitum. Ultra flumen, ex adverso, tribus circiter cum millibus, Diesdorfius munire locum vallo ac servare jussus. Cujus munimentum inter, castellumque Bergio insessum, † pons sublicius, quo tutus facilisque utrinque accessus esset, fabricari coeptus. Ubi fames rursum, atque exinde morbi. Sed & equi aegre tolerari, aut paulatim macie corrumpi. Quam necessitatem scelere aut transfugio haud pauci avertebant; non inusitatum iis, qui, de se solliciti, de partibus securi, precium, non causae merita, sequuntur: quorum duces providi exempla magis apud suos metuunt, quam in adversis castris arma. quare, ne hic quidem diu admissi. Quae utrinque dum geruntur, Montecucullanus, Caesaris Praefectus, peditum ad decem millia, cum tribus equitum, adduxerat. Atque is Mutinae, antiquâ atque illustri domo, caeterum ab Etruscorum Duce in cultum atque obsequium
_______

Pont de pilotis.

[p. 79]
receptâ, oriundus, inter nobiles in aulâ Ferdinandi pueros eductus, mox stipendio dignatus, tandem in Germaniam ad Caesarem translatus, atque ad bellum missus. Quem cum octo millibus Nassavius Iohannes mox secutus; castris se Praefectum ferens. Unde novae aemulationum causae, &, imperio diviso, minor vis in uno; quanquam callide dissimulatum, ac mox toleratum Duci. Montecucullanus, acer animi ac magna appetens, nec verbis minor, nova ac insolita spirare. & Hispanus, praedicator sui, eadem professis, tanquam de eventu credit. Qui ad oram primo fluminis cum suis oberrare, neque jungi adhuc Bergio; Dousburgo, aliisque, ut creditur, intentus. Mentem ad insolita, successus Caesaris, nec nostra satis cognita, agebant. Flagitare Ducem, in possessa hosti, aut vicinam urbem, protinus immitti. Praedâ, nec ulterius, pacisci. Accedebant similes, qui moras ac consilia perosi, spem in manu ac celeritate habebant. Qui, deprimere hostem, suis addere animos ut re confectâ, Regis Caesarisque vires coelo adaequare, miserari per ludibrium fortunas nostras. Quorum unus, transeuntem cum exercitu ad caeteros complexus, ,,Sexaginta, inquit, annis diem, Caesaris Praefecte, dedimus, qui caeteros absolvat. Viden’ tu hinc Arenacum, inde Harderwicum ac Elburgum? Hinc? quid plura? En ferociter ab hoste lacessîtum Regem, en obsessam Ducis Sylvam, en tentatam unam urbem, cujus obsides tot hostium habemus. Eat in annales, eo loco signa Regia conspecta, unde in omnes via patet.” Et intererat ad inflammandos animos suorum, nihil usitatum loqui. Fando inter primos circumfertur, extitisse Hispanum, qui Bataviam teneri, Romam ad amicum scripto nunciaret.
[p. 80]
Quâ re ad Maphaeum Barberinum, nunc Pontificem Urbanum, nominis octavum, primis artibus ac disciplinis inclytum, perlatâ, rejecisse omen, ut calamitati praevium, ac pessimi eventus. Quem plerunque gentis fastum ac ampullas sequi; diras atque inauspicatas aves. laxo enim animo inflare potius quam acri. Sive ex vero, seu, rumoribus firmandis, magna nomina ac clara assumuntur. Quaesivisse Montecucullanum, fide eâdem additur, Quot millibus abesset oppidum, quod praedam Heinii haberet; cujus fama adhuc recens tum vigebat. Parum, ut plerique judicabant, gnarum, manu ac virtute parta, eâ optime servari: tum, per quot discrimina, quot animas, quae mori didicissent, eo veniundum. In caeteris, haud nimium deceptos gloriando constat. Quadraginta millia & amplius, in patriae vitalibus haerebant. Nunquam id discrimen ante in libertate aditum. Corruptus ac corruptor miles, rapto cuncta atque incendiis miscere. Vagi passim ac diffusi, praedam trahere, interim & sequi: spes ac vota anni, quicquid manu ac sudore partum, dissita, vicina, fixa ac moventia, polluere aut vastare: post praesidia vivendi, vitam multis aut pudorem, tanquam debita virtuti, extorquere. Ante caeteros Croatae, gens humano cultu aliena, inter montes ac spelaea belluarum, quarum pars sunt, ad virtutem indurati. nisi quod cruentum omne, inter miseros crudele, inter arma imbecillum est. Pannoniae inferioris latus, quod Danubio distinguitur & Dravo, crebris populationibus Turcorum atque excursionibus expositum, feroces per se edit. Non lex, non mos genitis in lucem, non honesti cura. Laeti latrociniis ac praedâ ab aetate primâ. Diritatem
[p. 81]
fames ac penuria accendunt. quae stipendio à suis destituta, super caetera, necessitate adversum hostes irritatur. Nihil famae temere assentiri lubet, quae inusitata atque insolita facilius persuadet. Plurimo rumore fertur, in Velaviâ matronam, nihil miserae relicto quo poscenteis plura deliniret, jugulum cum vitâ obtulisse; corpore interim infanti, cunis incubanti, plurimis cum precibus ac fletu, interjecto. Illos, cognito quid carius miserrimae quam ipsa esset, lacerati aut dissecti trepidanteis adhuc artus, flenti in os ingessisse: quosdam flammis admovisse, aliis plantarum ima ferro suffodisse. aures aliis aut nares indecoro vulnere truncatas, alios in crucem, alios per clavos pedibus substratos, ne recondita celarent, novâ specie crudelitatis actos; argumento cunctis, quid post arma expectandum. Inter ea, caetera ac tempus teri: & obsessi acrius in dies urgebantur. Apud nostros, nec ab instituto interim cessatum, copiisque, quantae nunquam hic conspectae, tali tempestate oppositum, quod nemo expectaret; cura diligens tuendi singula ac mora. tum certissimum vincendi genus, ex necessitate hostis non pugnare. Quae Praefectum Caesaris ad institutum violentius urgebant. Quippe, ut per semet impiger, suorum insuper ferociâ ac egestate acrius impulsus, locis proxime vicinis imminebat. Reluctatum diu Bergium, ab hoste traditur; haud frustra reputantem, ,,Egestatem, disciplinae ac obsequio advorsam. Urbibus, ut ibi fere, exiguis potitos, non recepti juris memores, non pacti, fore. Regis cum invidiâ ab omnibus peccari. Neque se immunem. Metuendum, ne jussisse crederetur, quicquid proximus autoritate non
[p. 82]
vetaret.” Est in agro Trajectino oppidum, amoenum ac venustum, cui, à vicino Amesis trajectu, Amerfurto nomen. Cives Martii, feroces, plurimis cum Geldro quondam certaminibus, Trajecto insuper, virtute an dolo, occupatâ, ad posteritatem clari. Id, non ingenio maturae non humanâ arte firmum satis aut munitum, atque hinc invadenti opportunum, in deditionem poscit. Urbem signa admodum sex peditum, cum turmâ equitum tenebant; paucos ante dies publicâ autoritate missa. Inter quos Suecorum bina, quibus à colore * atrae vestis nomen. Militem Turtullianus Dorpius regebat. Montecucullanus, aliquot tormenta (duo plurimi fuisse ferunt) moenibus intendi jubet. & jam, ante adventum hostis, ingens magistratus, haud ignaros quae deeessent, neque semel de praesidiis, munitionibus, ac commeatus questos, trepidatio tenebat. non consiliis competere, non factis: & in metu caetera turbantur. Neque multo ante, è primoribus legati quidam, ut de rebus suis tali tempestate ad Principem ac Trajectinae ditionis Ordines referrent, nihil impetratum, gravi animo tulisse, quidam ad haec, mentem ac responsa perperam interpretati, in occasionem metus apud suos convertisse, ferebantur; quasi pro desertâ, ac si hostis adventaret, expugnatâ haberetur. tantâ (verba publica & acta sequor) vel securitate in caeteris, vel neglegentiâ, ut pulverem, oblatum à vicinis, insuper haberent, cujus parem serius advectam, nemo dubitat: neque ex eo properandi causam, & post occupatam urbem, amplius triginta octo dolia in publico reperta. De quo postea conventi. Additur, receptos ante tempus nuncios ab hoste, epulis ac vino invitatos. Visum & quibusdam,
_______

* Svvarte-rocken.

[p. 83]
primâ quâque occasione obsides in castra hostium mittendos. quod cum haud volentibus quibusdam rerum militarium Praefectis esset, convocatis iis, serio testatos, ,,Monitos se, cum ab iis, quibus facti ratio reddunda, tum ab aliis, autoritatis primae, urbem ab impressione hostili tuerentur: sin obsidio urgeret, de transactione in rem propriam ac pacto cogitari posse. quod nec Principi ignarum, qui haud aliter sentiret. Quare in medium jam consulendum. Ideo à se vocatos. Vi atque armis inter pares decertari. quibus tolerandis, opem ac praesidium à munimentis peti; quae hic nulla. Ad tormenta & obsidionis ultima deventum. Admoneri, ut de se suisque cogitarent. qui ne insperatâ strage involverentur, à pactorum aequitate quae offerret hostis, magis quam à militum fiduciâ, petendum. Magnos magis spiritus quam utiles, momento argui, nec ad salutem aut priora, miseris regressum dari. Tertio jam ad deditionem posci. de quo insuper à Duce hostium jam scriptum. Alimenta, caeteraque, quorum usus ad arcendum hostem, vix ad diem suffectura. Militum Praefecti, scripto, quae audissent, exhiberi poscunt. Quo accepto, sacramenti ac virtutis propriae obliti, consensêre. Missae litterae à Bergio, verborum ambitu diffusiores, caetera, hunc fere in modum, Ex quo visum magno Regi, ut duorum exercituum, quâ sui, quâ alterius, quem, duce Montecucullano, Caesar è Germaniâ misisset, regimen ac moderamen penes se, ut summum belli administrum, esset, eâ lege, ut hosti noceretur; operam dedisse semper, ut imperio obsequium praestaret. Quam in rem, quod Deus vellet, penetratâ ab utroque exercitum Velaviâ,
[p. 84]
cum altero eorum Montecucullanum à se missum, cum spe, fore, ut urbem, populumque, in deditionem Regi suo darent. Id si impetraret,visum, lenitate omni ac benignitate erga deditos utendum. Sin extrema mallent, partes sibi nullas; ac vereri, ne ad summum belli jus Praefectus ageretur. A quo, Belgam se, ingenito in patriam atque incolas amore, haud parum abhorrere. id nescire eos nolle, quo mature prudenterque, quid in suam suorumque rem esset, secum agitarent.” Interim in urbe, stationum ac vigiliarum cura neglegi, aut minus cordi suis. Quo liberius cum hoste agi. Consules tubicinem adornant, qui in castra de obsidibus mittatur; excusante apud hostem pridianam moram uno, cui omnia abrupta ac praepropera placebant. Quanvis frustra obturbare miles, ,,Satis sibi adhuc animi: ad quidvis potius paratos, quam inermes instar pecudum, vesano hosti, & inordinato, tradi. Proditos ac circumventos, fidem publicam testari.” non judicia, non linguas moderari.Mox persuasis, aliud parari, cuncta propere expediri. Tandem & cum hoste certis pactionibus à Consule transactum. Pactionis leges erant,
I.Quemque, quâ profanum, quâ in urbe sacris operatum, publici divini ac relligionis causâ, extra noxam fore.
II.Praeter abeundi aut manendi libertatem, singulis semestre, cogitando, seu deliberando, dari.
III.Queîs abire visum, distrahendo, quicquid extra ditionem oppidi, aut intra, cuique, potestatem, liberumque itum reditumque ad urbem ac vicina, solis aut cum suis, iis quoque qui hostiles partes colerent, concedi.
[p. 85]
IV.Quam ad rem, Praefecto urbis, nomen, biduo aut triduo quam admittantur, exhibendum: quo, jus accedendi, ne responsum quidem expectantibus, permitti.
V.Ne quem ante in functione publicâ gestorum accusari fas esset.
VI.Publico divino, hactenus recepto, templum ac professionem liberam permitti. neque id fraudi aut calumniae professis haberetur.
VII.Contractus Magistratu vetere initi, ut ante, rati essent.
VIII.Singulis cujusque ordinis, quotcunque in urbem se aut sua contulissent, eadem quae caeteris offerri; ne praefectis quide re militaris, eorumque liberis conjugibusque, exceptis.
IX.Ad praesidium urbanum, mille haud ampius, nec nisi disciplinae gnaros memoresque, admissum iri: quos ne sumptui molestiaeque urbanis essent, propriis stipendiis acturos.
X.Naves jam paratas, usu civium ac transvehendis utensilibus cessuras. à queîs posse & alias transmitti, prout cuique visum.
XI.Rhedas, comportandis ad vicinas urbes quibus opus, jussu Comitis ac commeatu, praesto fore.
XII.Die eâdem claves portae Montecucullano exhibendas; eâ lege, ut ante occasum crastinum Caesareanus miles oppido reciperetur.
XIII.Privilegia ac consuetudines immotae atque inviolatae haberentur.
XIV.Rationes publicae ac tabulae, queis jura consuetudinesque, aut vectigalia ac reditus, continerentur, eosdem penes essent. Repraesentatas tamen exemplaribus, tradendas iis, quos Majestas Regia praefectos vellet.
[p. 86]
XV.Quorum singula Praefecto Regio, Henrico Bergio, probari ut constaret, Montecucullano curae fore.
XVI.Agrestibus ditionis Amerfurticae, aut qui vicini, quique vicos habitarent, fide publicâ prospectum iri; opes, caeteraque, ut quaeque bonâ fide possiderent, extra noxam fore. eâ lege, ut se suaque Regi ad obsequium permitterent.
    Consul subito cum hoste pactus, quanquam luce proximâ admitti hostem convenisset, postulare, urgere suos, non differri. ,,Montecucullano ita visum. Nihil preces, nihil rationes valuisse. Morem nunc gerendum.” Quae plerisque, exceptis iis quibus sua jam probarat, nova ac insolita videri. Quidam & indignum facinus testari, ac cum omnium discrimine conjunctum, agmen turbidum, nec disciplinae gnarum, vesperâ aut nocte admitti. Ita denuo ad hostem cum mandatis missus, Nunquam id Senatui probatum iri. Abeuntem, praecepisse ad portas, ferunt, Praesto & ad manum claves essent. Vix egresso, Caremannum (nomen civi id ac Senatori) delegatum, qui pene eadem non paulo acrius perferret. ,,Denique, ageret quae vellet, dummodo ne ageret, quae cuncti nollent. nec passuros, eâ nocte militem admitti.” Interim, seu imprudentiâ, seu metu, nihil impetrato, miles nullâ caede aut vulnere (& plerunque vesperae processerat) secutus Caremannum, portâ, priusquam convenerat, receptus est. Consul, partem viae Montecucullanum comitatus, die altero in urbem venit; ea plebis indignatione ac concursu, ut vix latebrâ discrimen declinaret. Neque ignarus sum, initia haud paulo aliter referri: quae paucissimis evoluam. Pridie Calendas Augustales, Montecucullanum
[p. 87]
cum ingenti manu (quam rumores auxerant & pavor) propinquasse urbi. Luce dein primâ, equitem cum nostro unâ velitatione & alterâ expertum: mox exercitum pedestrem subsecutum. inde urbem unique propemodum obsessam. Sub meridiem, tubicinem, ut belli mos habet, de deditione missum, re tum irritâ ad suos rediisse. Ad meridiem, Caesarei exercitus Praefectum, positis tormentis, pilas grandiores aliquot, nec ponderis ejusdem, emisisse in urbem: cum quo paria fecisse nostros. Die eodem, missum alterum, qui pacto recipi instanteis postularet; monito, ut, si actutum seque ac sua Regi dederent, ex aequo ac benigne actum iri. ni parerent, vim ac ultima adesse. Quod & literis à Bergio exhibitis testatum: neque amplius quam spatium cogendis magistratibus petitum. Nocte proximâ, virtute, quantâ potuit, à civibus certatum; magnâ pulveris jacturâ, cujus egestate inprimis premebantur. Luce proximâ, cum idem posceretur, magistratus singulos ac sedecim viros in curiam vocatos. quibus coram, de discrimine actum. ,,Urbem eâ parte jam teneri, quâ potissumum ex usu hostis suorumque damno esset: maxime ad Copellanam; ubi muris per ruinam aut incuriam dejectis, tantâ hostium frequentiâ, suorum imbecillitate, extrema quaeque metuenda.” Advocatum & Praefectum, quem consultum, quoad tolerari posse obsidionem crederet, ,,Vix horas duodenas,” respondisse. addito, ,,Ne eam quidem noctem, tanto in discrimine, praestari à se posse, nec autore se, securam oppido ac tutam fore.” Sic transactionem pluribus probatam, neque multo post tubicinem cum literis ad Montecucullanum, magno civium quorundam motu, caeteris
[p. 88]
intercedentibus, dimissum. Ita obsides admissos. Mox & Dammium cum Caesio, equestris turmae ibi tum ductore, ad transactionem delegatos. Quae in commentarios à civibus relata, ne probarim cuiquam nec arguerim; diversa ante ac publica secutus. & nonnulla congruunt, quae seriem illustrant. Caeterum, cum animis distractae veritatis labos, primam rerum conditoribus difficultatem ex se parit. Die quinto, miles Ordinum, ut jussus erat, urbe excessit. Caeteri, incertis (quasi aliquid, sublato jure aequalitatis, certum inter suos esset) dominum ac hostem praetulêre. Neque Montecucullanus, modicus imperii aut pacti memor (quae insolita nunc libertati) inter deditos agebat. Primum impotentis animi indicium, exactio ac cura tributorum fuit. Quorum rationes, majestatis titulo praefracte, ut à victis, postulatae: simul imperatum, ut ad panum duodena millia, diebus singulis exhiberentur; cum vix tria operae praestarent. Quae ab ineunte Augusto, fere ad sextum evenêre; quo, renunciato magistratu, denuo, ut ante, egressus urbe Montecucullanus, atque in castra revocatus, Hemum, arcem prope positam, de facili, ac velut cum inermibus commissus, expugnavit. nam exemplis vincebamur. Interim ubique agros incursare milem, possessorum caedi quisque aut trahi, forma magis latrocinii quam belli esse. Alii, corruptâ segete, in vincula deduci, quidam per ludibrium aut ultimam saevitiem, quatriduanâ fame ac inediâ torqueri. Rura, villae, vici, ignibus terreri, aut absumi. Inter quos tum Soesta, Venedalia, atque Hiltersûma; quanquam asseclis Romani cultus habitata. Nec in civitate minus interim indigna geri. Miles in hospitia cum gravi urbanorum onere
[p. 89]
divisus, plerisque quibus copiae familiares ex se tenues aut nullae, quinque aut sex indici. Qui privatim graves, praeter alimenta, vinum ac cupedias, subinde & aes, egenis extorquere: medio diei, luxu ac saginâ graves, mero turbidi, eoque magis per injuriam hospitibus infesti. Inter quae, rogatus de mandato ac autoritate quâ haec contra pactum gererentur, Propraefectus, manu capulo admotâ, Esse in foro sibi, esse ad portas, dixit. Ferox animi ac dicti, jus in armis innuebat; quod non nisi armis propulsetur. Nusquam fides tuta aut praesidium in loco. Moenibus recepti, opprimi aut infestari: urbe excedentibus, pecuniarum vis ac sui precium, neglecto foedere ac conditionibus, exactum. ita vix dimitti. Relliqui exuere arma atque in curiam conferre jussi. Montcucullanus interim ac Bergius, ad quem, ut summum rei Ducem ac Belgarum rebus aequum, in calamitate provocatum, pacti ac promissionum rei, aliis praevorti: nec flagitiis aut fraudi intercessum. Et facilius absentiae id datum; quae, autoritate illaesâ apud suos, hostis quoque invidiam declinat. Caeterum, haud promptum dictu, quanto, tanquam in contagione, metu, ea res finitimos afflarit. Urbe proximâ Trajecti, festinare omnis, trepidare, sua quisque clam vel palam abdere, aut ad Batavorum proximos deferre. Erant, qui recenti adhuc consternatione, fugam aut discessum maturarent, qui pecunias, in publico aut aliis nominibus dispositas, relegerent aut raptim flagitarent, qui pavorem, cujus modum non haberent, caeteris exemplo aut sermone aspirarent. quorum menteis, trepidatio paucorum, ut in plebe, eodem inclinabat. Vulgus verbis ac
[p. 90]
sentientiis foecundum, re ignavum, passim fremere ac spirare, ,,Hostem, vix conspectum, sponte ad pacti jus admissum. Viris quondam oppida, nunc foeminis, committi. Pulchros consules, qui sua hosti, vix poscenti, dederent, aut largirentur. Idne Patribus placere? Urbes, ne obsessas quidem, minis hostium aut precibus patere: verbis expugnari, quae tueri armis ac constantiâ fas esset. Ita peccaretur, ne in publicum aut posteros infamia transiret. eâ tempestate inprimis, quâ exemplis quisque potius quam legibus, aut more honesto, agat. Magistratus novos, Regis nomine creatos. Fasces à Praefecto Caesaris, in ipso libertatis gremio collatos. neque id majus, quam admissos; & à nostris. Sacramenta, non jam fide, ut olim, sed, felicitate hostium distingui. Quid, aut quibus nunc credendum? Viam ad fortunas omnium ac oppida, Velaviam, nuperrime expugnatam. cujus neglegentiâ secordiâque adhuc quaeri. Eo recidisse cuncta, Esse, qui insontes, neque ullius criminis comperti, praedae exponantur: esse qui exponant. Agi quemque agrestium ac divexari: sua cuique cara spoliari aut everti, sua intuentibus abduci. Nihil tutum amplius in agris. Etiamne moenibus ac fossis circumducta trahi? Iam vicinis, jam Trajecto eadem parari, neque bidui rem fore. nihil clausum, nihil invium victori; semel intellecto, hostem armis formidatum, suo metu expugnari posse.” Queîs tum vulgus omne concitari. Super caeteros, qui Regis partibus addicti, nihil modicum jam loqui aut spirare, hostium successu ferocire, caeteris minari; quidlibet offerre in pignus, ni hic annus finem bello daret. homines, qui servituti suae contra libertatem nostram favent. Ita urbs antiqua,
[p. 91]
ac virtutis olim celebratae, imprudentiâ quorundam aut formidine, calamitati propriae exposita, ac mox direpta, prope obliterata servitutis mala, prima omnium persensit, caeteris in mentem revocavit. Morganius, vir belli usu inter paucos, atque è Daniâ tum redux, eo missus, ac Trajecto vix egressus, pactum ac transactum audit. alii, perlatâ re ad proceres, retentum, notant. Quae tum consternatio ac pavor, Patrum animos permovit, ut pro publicâ salute acrius invigilarent. Cura ac collegia Provinciarum (magno providentiae fiduciaeque in adversis documento) Hagâ Comitis Trajectum propere translata; ut nec procul, & ad singula intentus quisque esset. quidam Arenaci substitêre. Neque parum ad securitatem privatorum interesse videbatur, vim imperii ac summam, ibi extra metum conspicari, ubi quisque sibi formidabat. nam de Amerfurto caetera in loco. Interim successus in Velaviâ, ut varius, ac suis quoque incertus, ita varie nostrorum animos movere. Inprimis pessime ominari, quibus parum cognita quae hosti gererentur, aut quo loco rei summa. de quo plura Principi ex interceptis literis perspecta. Inter quas Martini Didiaci, gente Hispani, è Velaviâ, ad Regis actuarium conscriptae, nunciantis, ,,Ab vicinis, neutris partibus addictis, nihil commeatuum in praesens expectandum. qui vel modicum pro Rege auderent, praedae ac rapinis hostium exponi: ferrum protinus ac flammas circumferri. Magnam apparatus bellici penuriam in castris. Pulverem nitratum quidem, vix obsidio dierum decem suffecturum, jam è Duce intellectum. Quod ni necessaria suppeterent, extrema metuendum. Si quid judicaret, quantum apparatus undique conquiri posset,
[p. 92]
è vestigio Velaviam mittendum. ubi prompto semper & ad manum, maximis difficultatibus occurri posse. Exercitum, cum iis quibus Barbansonius praeesset, peditum ad millia viginti, equitum ad quattuor, Diesdorfio mandandum. Parte ut alterâ praecipua castella aditumque ad Isalam servaret, alteram, ad oppidum obsessum, Vlimae partim, partim Hintumae locaret: ubi die pariter noctuque fatigandum aut ad arma concitandum hostem. Quo ad caetera intento superari Mosam, insulamque Bommelanam penetrari posse. eam unicam obsidii solvendi viam dari, neque hostem cuncta defensurum. Amerfurtum atque Hattemum defendendi, vix spem dari. Aditum ad ea quae jam peperissent, vindicandum, neque minus oppido subveniundum. Quod ni Princeps Bergium urgeret, ni assidue instaret, liberandi spem ereptam.” Ita omnium judiciis expositus Dux ipse, ac, si successus, cui nemo moderatur, alibi abesset, reus sui, in Hispaniâ traduci. unus denique, qui omnibus praeesset, & qui uni, externorum quisque. Dicta quoque urbanius, aut inter paucos, notabantur: quae officii aut fidei praetextu erga Regem, clam perscripta nec defensa, haud gravate admittebantur. neque multo post exceptae & * Philippi Deperrêsi, ortu itidem Hispani, quibus, inter caetera nonnulla, testabatur, ,,Obsidentes à se distrahi utcunque ac diduci, neque quicquam tamen apud urbem obtineri; nullo, si dedatur, hostis damno, non Bataviae totius expugnatione, eluendum. Famam gentis & existimationem agi. quam tot coram populis ac universo orbe, ad rei exitum intento, publice traduci.” Apud nos, ut coepta pertexamus, quantus passim metus, tanta procerum ubique cura, ne
_______

* Don Philips de Perres.

[p. 93]
quid publico discederet. Dispositi & jussu Senatorum, queîs res militaris credita, hinc inde veredarii, qui statis horis, Hagâ Arenacum, Arenaco itidem Hagâque, castra peterent, ut propere de singulis constaret. Ab iisdem, de subsidio adversus ingruentem patriae calamitatem, apud Foederatos Patres actum. Summa erat, ,,Haud videri multis, nec sermone meditato, quo res loco esset, apud eos exponendum. E foribus prope ac fenestris Curiae, provinciarum metum, trepidationem singulorum, prospectari posse. Quoquo se converterent, turbatae patriae imaginem ante oculos atque ora habituros. Saepius jam sibi aliisque, in eo ordine, de curâ Reipublicae auxiliisque adversus hostem, verba facta. sed nec ipsos, vel remediis pro tempore, vel subitâ ac promptâ ope laboranti defuisse; per quos, toties petîta, inter sociorum clades, & agentis animam Germaniae ruinas, contra Regem potentissimum, cum caeterorum omnium stupore, invicta hactenus consistat. Neque obsidiones urbium, aut liberationes, ut tum, agi; quibus, relliquis intactis, pauci opprimantur. Principe, cum universâ libertatis manu, alibi distracto, vim Hispaniae ac Caesaris, trajecto Isalâ, in patriae praecordiis ac aditu grassari. Diripi provincias ac separari. quarum unâ qua libet divulsâ corpus laedi, ac Rempublicam divelli. Nullum morae, nullum solitis deliberationibus rellinqui locum. Postulare tempus ac discrimen, ut tutandis rebus quisque adesset. De obsessâ urbe, super cuncta cogitandum; quae impensis tantis, tanto sanguine stetisset. Frustra, si sperato oppido, desertis castris, abscedendum. Si, cum manu prope, tantus Reipublicae accessus ac momentum teneretur, cum spe omni
[p. 94]
sumptibusque, ac ipso numinis favore, toties oblato, donum hosti fieret, aut turpi fugâ incassum vigilatas, tot incommoda, tot curas, frustra hactenus susceptas, partibus adversis largirentur. Quod ne eveniret, caeterisque semel jam consuleretur, novo milite conscripto atque impensis opus. quas, si cuique patria, si liberi, si conjuges, si sua cordi, undecunque eruendas. Evocari militem è castris amplius haud posse, satis scire, quibus tot recessus tot accessus, tot externa opera ad urbem, non ignota essent; solis copiis ac viribus tenenda. Equitem ac peditem, cum Comite Stiromio, dein Ernesto Casimiro, Arenacum paulo ante missum, commeatu prohibendo, hosti distrahendo, finibus tuendis, rellinquendum. Oppida, vicina hosti, solis civibus insessa, ad invasiones subitas, non vim diuturnam, aut obsidionem, communita, quibus nullum esse in castris locum, ubi expeditâ atque exercitatâ juventute opus; à quâ solâ, arma & aspectum hostis tolerari. Nec docere se quae scirent: minus, neglegentiam secordiamque eorum accusare, quorum providentiâ res omnis staret. Ne ignotum quidem sibi, quae prudenter hactenus provisa. Tria millia à Theodoro Falckeburgo, castris Swecicis praefecto, jam conscripta, praeter haec, Gallorum, Britannorum, ac Scotorum, qui è Daniâ haud pridem appulissent, signa tria, Germanorum duo millia, quae à Ferentio aut Menio conscribi placuisset, duo item Britannorum, quae ad tempus sub Morganio Rex aleret, ad manum & parata. Accessisse, in Indiam ad Occidentem destinatos, accessisse cives, quos vicinae urbes submisissent. Quibus
[p. 95]
spem praeberi, vim utcunque hostium, obsidione salvâ, tolerari aut infringi posse, si aes militare egentibus praestetur. Caeterum, in tantâ patriae calamitate, non vicino tantum hoste, sed prope inquilino, destitutis, omni sociorum ope, sibi propriisque viribus invigilandum. Cujus enim potius quam suâ interesse, ut conscriptus mox & conscribendus miles, magnâ sui parte peregrinus, in officio contineatur, nec, propinquo hoste, quicquam moveat, aut sacramentum aspernetur? Nam imperia superiorum, militis obsequio ac fide contineri. qui, si egestate, quantu extra leges liceat, erudiatur, sero poenis emendari. Qua licentiâ ut arceatur, ab aerario, ut modice instructo, ita prompto ac parato, expectandum: ubi neque morae neque damni poenitentiae sit locus. Cogitandum praeter ea, nec Britannis copiis ex alieno diu stipendia hic processura, &, quod alibi promissum, interim à nobis exhibendum. Adfuturum, si quid judicarent, singulis remedium, si sexies centenûm aureorum millia autoritate publicâ repraesententur. Eâ ope patriam servari, civibus ad quaslibet collationes animum augeri: super caetera, invitum, ac minantem summa quaeque hostem, Reipublicae visceribus evelli: cui hac occasione persuadendum, nihil subitas impressiones, nihil minas, impetum, ferociam, adversus nostra posse. quae, ut specie formidolosa, ita milite, consilio, praesentiâ, retundi potuisse. Id precari, id vovere. Tum, ut summum numen, ipsos gloriae ac fortunarum plenos, sub autoritate eorum, libertatem ac jus nostrum, inter tantos hostium insultus, tueatur ac conservet.” Princeps, festinandum, nec jam assidendum oppido, sed oppugnandum
[p. 96]
vi majore ratus, die, nocte, opera ac militem urgere: unum ni obstaret, toto cum exercitu, Velaviam secure persultantibus, victoriae ac spei modum positurus. Obtestari, admonere, ,,Ne quid vacuum labore quisquam sibi daret. Nihil jam pro hoste, & adversum nobis, praeter moram; quâ foveri atque in patriâ grassari. Ni deessent, brevi potituros urbe, ex quâ omnis spes ac metus. Uno alteroque munimento, quod propemodum tenerent, patriae salutem, fugam hostium differri.” Quae alacritate summâ omnium excepta; singulis in partem muneris praestantibus quae grata imperanti. Et operibus fidebat hostis, quorum alibi nonnulla nostros adhuc occupabant. Visum ergo locis pluribus instandum. ut distractis viribus praesidii, plus spei nobis in celeritate, minus illis ex dilatione ac morâ esset. Igitur à Pinsianis partim, partim & Orthanis castris, hinc cognominem ad portam, illinc ad oppositam Iohanni Divo consecratam, sensim propinquari. Simul ab Ernestianis, per paludes, longo opere ac molesto, viam duci placuit, quae Hintumanam inter atque Orthanam, recta murum versus ferret. Via fascibus ramorum strata, terrâ desuper injectâ, multo ac difficili labore, nec minoribus impensis; quod & carris longe advehenda humus, nec plerunque caetera ad manum. Latitudo quattuor viginti pedum. Addita hinc illinc gemina * lorica, terrâ ac ramalibus adversum pilas tormentales, inter quas crescebat opus, valide suffulta. Cui muniendae, stationes certo intervallo positae, quae latera ab hoste vindicarent; cum tormentis, quae praesidio intentis operi, ac, nostra impetentibus, obversa. Principis à castris tardius processum. quod angustior hic semita, nec aequa
_______

* Parapets.

[p. 97]
festinantibus conatum inhiberet. Cui itidem occurri placuit. * (1) Lorica, quam transversam dicunt, prope Antonianum erat, hostibus deserta, occupata nostris. cui tria quattuorve imposita tormenta, tutum iter per effossam erutamque humum, sensim, ut nunc usitatum, propinquantibus, ad fossam usque alterius loricae, quam adhuc tenebat hostis, passibus ducentis fere ab istâ sitam, praebuêre. Quo admissis, pons è scirpo inter hostica tormenta factus. caetera cuniculariis permissa. Qui dum sua parant loricaeque subeunt, Doucantus, legionis Propraefectus, jussu Principis, * (2) tribunos duos, cum triginta expeditis, occupando loco quem † (1) ruina daret, propere submittit. Hostis obstitit, pulsosque, infra spatium ruinae tum subsistere coegit. Pudor hinc atque indignatio cedentibus oborta; certis, nocte proximâ, ni fugâ praevenirent, vi ac caedibus grassari. Quod professum nostris, aut perspectum illis, pertinaces loco movit. Uno eodemque tormentorum usu ac subsidio, ad loricarum è transversis ultimam, deventum. Ubi pilis iterum cujusque generis infestus hostis, via insuper angusta, tum utrinque simul atque à fronte, apertum, ni obduceretur, latus, sed & eruenda sensum humus, caeteraque, properantibus adversa erant. quae haud minus nostros aemulatione accendebant. Inter quas difficultates, & invicto animo, ad fossam † (2) viae coopertae loricarum ultimae perventum. Post quam altera, loricae propria, restabat. quarum utraque, haec inprimis, maximâ nostrorum clade, ponte junceo trajecta. Ita perrumpendo * (3) vallo protinus cunicalarii submissi. Nec ruinae defuit successus. quam, † (3) satellite uno, cum militibus triginta, propere advocato, occupare Princeps, nullo
_______

* (1) Traverse.
* (2) Officiers.
† (1) Bresche.
† (2) Contrescharp.
* (3) Rempar.
† (3) Sergeant.

[p. 98]
strepitu, mandarat. (& intererat, moveri loco potius quam irritari hostem.) cum extemplo juventutis Gallicae, quae spnte ac recens aderat, procella ingens, laudis studio ac patrio ardore, tanquam nimbo undique effusa, propere in hostem ruit. Ubi acris velitatio, nec minor caedes; manibus consertis, & gliscente per haec irâ. Istis, ut injussis ita incompositis, plerisque & praeliorum haud sat gnaris; illis, ordine nec minus numero, instructis validisque. Militi ad haec urbano, vinci haud ignaro, nec, si noster aut Britannus impugnaret, aliquando dedignanti, odium invisae gentis animos addebat. cui avertendae, arma nova adhiberi coepta. Frumentarium flagellum, ferro acutissimo praefixum, manu quisque aptarat. quod, nunc punctim, interim & caesim, ita flectebatur, ut egressi pugnae leges, hostem triturarent: quasi ignominia pars belli, aut salutis suae cura, esset. Accedebat, quod nobilitas, quae sponte accesserat, inermis, praeter gladios ac caetera quae manu temperantur, toto corpore patebat. Illi, quanto graves ac muniti ferro, tanto violentius cum plagâ in adversos descendebant. queîs, ut quemque impetus aut gloriae cupido stimulaverat, in hostem concitatis, nihil extra animos & ipsos. Super haec vindictae studio accensae mentes, sui curam ac virtutis moderamen praevertebant. Recedentibus, ut fit, alacrius insistere hostis. ipsi, gradu semel moti, quà dabatur exitus, praevertere aut praeverti, trahere hos, ab illis trahi: spei denique & victoriae immemores ac indecori, inter fugientes quisque, ac retardantes aut impedientes caeterorum fugam, vix eluctabantur. Pulso Gallo, occupata ac firmata iterum ruina, nostris clausum iter, &
[p. 99]
occasio erepta. Ne receptus quidem integer, soluto magnâ vi cedentium aut interrupto ponte. donec tandem caede maxumâ nostrorum, solidata fossa, ut accessum daret. Luce primâ, denuo tentata via, & abactus hostis, quem * (1) dimidiata luna, ad Vuchtanam proxima, recepit. Biduo quam opere ultimo ejectus hostis, Princeps, Pinsianos inter propriosque * (2) accessus, erigi † (1) suggestum imperarat. cui quinque imposita tormenta, hosti è * (3) dimidiatâ Lunâ venienti, eâ parte obversa. festinatione subitâ, nec irritâ, eâdem nocte consummatum. Quae albenti adhuc luce propere displosa, ictu uno aliquot repente confecerunt: tantâ strage, mox & damno, ut de eo literas ad Isabellam Principem, Prefectus urbis daret. & mox opus expugnatum. Quae utrinque inter se gerentibus, haud parvo tot victoriae stetêre, nec stupenda minus militum ubique tali tempore quam praefectorum virtus. Pontem junceum, ex iis quos recensui, ut sterneret, conductus miles, octo fati comites assumpsit. Usum pontis, jam impositi, jam strati, tela hostium, in quibus parum usitata, saxa lapidesque, instar densae grandinis diffusi, diu praepediebant. Caeteris deliberantibus, repertus è manipulis Britannus, qui intrepidâ virtute, inter dubitanteis adhuc suos & vim hostis, militari gradu ac feroci vultu, ponte transito, oppositos, atque ad defensionem conglobatos, nihil saxa nihil glandes hostium moratus, quae ab omni parte accidebant, ignëis missilibus dimovit. Secuturus ipse per cedenteis, ni fortuna, saepe ingentibus iniqua, caeterique defuissent. Ipse, altero effossus oculo, ac toto corpore cruentus, in eundem statum animi compositus, ad socios revertit;
_______
* (1) Demilune.
* (2) Approches.
† (1) Baterie.
* (3) Demilune.

[p. 100]
Mutiis Horatiisque haud absimilis, quos veterum facundia extollit. quorum res aequamus potius quam credimus. quae eâ tempestate passim obvia, ac vix notata. Audire è Praefecto machinarum memini, ejusdem gentis alium, propositâ mercede, ut ramorum fasces, ultra fossam, quae transiri vado poterat, perferret, dum praeproperus exsequitur mandata, glande circa femur ictum, nullo ex dolore sensu, aut dissimulato, ,,Ecquid vellet amplius, quaesisse.” Viso accedentis sanguine, responsum à Praefecto, ,,Satisfactum. &, ut vulnus obligaret.” Cum immoriturum se mandatis responderet, eadem tentantem, supra costas, alterâ percussum, operam, ut prius, obtulisse. Quam dum obit, verso ad intuitum miraculi Praefecto, gutture hausto, in conspectu imperantis, sanguinem cum vitâ ejecisse. Cujus precium nec intellexit, nec exegit; sola famae magnitudine aestimandum. quae ambitioni nunc, ut pleraque omnia, accessit. Indignari lubet, ac fateri; difficulter, ex virtute, obscuris claritatem circumfundi; quae fortunâ aut opinione tales, non tam excipit quam antecedit. Eodem ordine ac animo ad opus specie dimidiatae lunae, de quo ante, properatum. Lorica, quam postremo occupatam memoravimus, suggesto cum tormentis octo propere instucta. Vulgo Magnum turba militaris nuncupabat. Quibus fretis, per egestam humum, more solito ad fossam * (1) viae coopertae, pariterque ad oppidi, processum; pedes ad ducentos latam, octo circiter profundam: cujus partem Dommela allapsus auget. Dies subsecuti † (1) vineae struendae dati, quam per singulas * (2) columnas (ita vocant) cum discrimine ac morâ, ultra fossam, de quâ proxime, ad latus propugnaculi
_______
* (1) Contrescharp.
† (1) Galerie.
* (2) Binten.

[p. 101]
à dextra siti, promovere visum. Latitudo, pedum decem; altidudo septem. quae utrinque desuper adversum flammas ac missilia, queîs grassabatur hostis, tabularum texto, supra, & aggestâ humo, valide munita. Cujus pars sinistra, cum * (1) dimidiatae partim lunae, partim urbis propugnaculo, quod ex adverso, nudum exhiberet latus; inter obvia tormenta, quae hic plura, ac vim hostium, admotae manus. Opus insuper & aliud accessit; à suggestu Magno, ad diversum propugnaculi ejusdem † (1) latus, per paludes audacissimo conatu ac molestiâ ducendum: cui promovendo, ipse Dommela, quâ propugnaculum praelapsus alluebat, ponte alio sternendus videbatur. Parte alterâ, per paludosa, via fascibus ramorum, fossam versus oppidi instrata, iisdemque fascibus, deficiente humo, veli instar cincta, quo pilarum jactus hostiumque vis defendebatur. tum ut operi, atque administris, ita cautum esset. Fascibus, queîs sternebatur, superadditum † (2) suggestum cum tormentis tribus. & ad dextram, operi tuendo, * (2) militaris statio locata: ubi † (3) vinea, priori haud dissimilis, exstructa; alterum ad latus propugnaculi immanes inter tormentorum tempestates promovenda. Queîs contrita saepe, ac toties refecta, crebrum ac diuturnum festinationi operarum taedium moramque objecit. Neque minus & dimidiatae lunae * (3) via cooperta. moratura insuper, ni vir praesentis animi Herbertus, qui tum praeerat, haud multo milite hostem excussisset. Ita fossae solidandae pariter accessum. Et cunicularii ad manum. qui, mandato Astelaei, subitâ ruinâ, hostem simul atque instantem lucem praevertêre. Cui occupandae, missus cum suorum aliquot * (4) satelles, vi hostili pulsus retrocessit.
_______
* (1) Demilune.
† (1) Flanc du bastion.
† (2) Baterie.
* (2) Corps de garde.
† (3) Galerie.
* (3) Contrescharp.
* (4) Sergeant.

[p. 102]
Quod Astelaeus nomine Britanno ac existimatione indignum ratus, nec repulsae tolerans, centuriones duos pertinacibus immittit. Qui aut mori, aut exigere hostem certi, locum, eo penitus potiti, statione firmant. Quo commotus Imperator, verbis exornare quae gessissent, ,,Gratias Praefectis militique habere: ampliores ordines ac dignitates ex occasione polliceri. Memores virtutis suae quisque essent.” ne quis frustra hactenus fuisset, curae sibi fore. Interim promotae maximis progressibus utrinque * vineae. in quo nec militi ad omnia promptissimo praefecti, nec praefectis milites deesse. Cuncta ex sententiâ ac voto Imperantis; ni fortuma, paulum cirumacta, medium felicitatis cursum, ut plerunque, interjunxisset; propere sublato Eduardo Verio, mox Cortomêro. quorum iste brachio ac latere, alter capite trajecto, vix à Principis colloquio dimissus, debita naturae persolvêre. Ernesti interim in castris, tum absentis, res Wilelmus dirigebat. ubi fossam usque externi operi, quod Hintumanae imminebat, jam deventum: cui superandae, vineâ, ut ante, opus. Quae molimine arduo, ac sensim inter hostica, ut caeterae, tormenta, undique disposita, vix tandem consummata. Mox cuniculus admotus. quo pars operis disjecta, dein occupata. In iisdem castris, altera, labore haud dissimili, ad destinatum jam perducta, cui Magnae, sive Porcianae, nomen ab autore: desuper aperta, corbibus, * quos loricales dicunt, intus terrâ solida supraque obtectis, specie transversim inter se oppositis sic structa, ut per singulos, contectus miles ac munitus, tanquam flexus ac ambages, penetraret. Singulis loricis addita scabella, attollendo militi, aut dirigendo ictu. Opus novum, nec aetate nostrâ aut superiori usurpatum.
_______
* Galeries.
* Schanskorven.

[p. 103]
MACHINA NOVA, VINEA MAGNA DICTA, EX CORBIUM LORICALIUM LORICIS TRANSVERSIS, GLOBOS TORMENTORUM MAIORUM SINE NOXA EXCIPIENTIBUS.Nouvelle Machine, Appelé la grande Galerie, Traversée de gabions, contre les Canonades.


W. Hond. fec.
[p. 104]
quod per mediam paludem, fluviumque ipsum, inter ictus tormentarios promotum, quanquam citra fossam stetit, argumento tamen fuit, quibus tum impensis artibusque decertatum sit, quantumque, vel invito hoste, obtineri possit. Fere eâdem tempestate hostis, ut plerunque vires morientium postremo magis intenduntur, quadringentos, aliquot ordinibus partitos, noctu clam emittit. quibus destinatum, * aggere ambitus, qui inter Brederodiana & Ernesti Casimiri castra, rupto aut perfracto, undis viam dare. Quorum aliquot, †castrorum sepem, quae hac parte oppidum urgebat, tanquam nostri, furto callido praegressi, vigilum Praefecto, munus obeunti, cum comitibus qui unà, manum injecêre. Qui, ut inter suos, nihil primo suspicatus, subitò seróque, in hostem lapsus ac teneri sensit. nec audaciae fortuna defuisset, ni satelles Scotus, cum viginti quattuor è suis, qui excubias tum forte agebat, aliquoties in hostem displosisset. Quo admonitus vicinus eques, qui è turmis Bellimontanis aderat, impressionem ac molimen stitit; perforatâ aggeris plerâque parte, ut vix sesquipes ad integrum effectus superesset. Eâ vi grassator miles, partim impetu paucorum, partim relliquorum metu, muris se recepit. Haec in castris. neque minus alibi res gestae. Partem equitis, ne ocio torperet, aut obsidionis lentae exitum, utilior ad pugnam, expectaret tantum, Boullionêus Dux ac Stakenbrouckuius, in agrum hosticum duxêre. Lyram inter ac Bredanam urbem, equites ducenti admodum, cum pedite Bredano, obvii. qui post certamen acre, caesi partim, partim capti. Inter quos equestrium turmarum Propraefecti duo. Agminis ductori, vulneris curandi, loco proximo potestas
_______
* Circonvallation.
† Tranchee.

[p. 105]
facta est. Iuxta Mosam interim cum suis Princeps Barbansonius servabat; ad occultos quosque hostium conatus circumspicere ac obire jussus. Miles, quem ducebat, Balansonio, si quid praeciperet, parere jussus, Bredam ablegatur. cujus eâ tempestate Balansonius, Burgundus, ortu nobilis, praesidium curabat, diu militiam pro Rege, per adversa quaeque ac detrimenta corporis secutus; nominis Hispani cultu ac favore, suis quoque invisus. unde nova aemulatio, nec alienae patiens autoritatis Barbansonius, ad tempus, curâ militum castrisque abscessit. Miles, Leuram, oppidum vicinum, missus, acriorem nostris vigilandi diligentiam injecit. Mox deinde Endhovum, urbem, cujus arcem tum tenebat hostis, quadringenti missi, commeatum nostris aliaque interclusuri; fluviorum quoque aggeribus, jubente Balansonio, perruptis. quo haud leve damnum partibus castrorum atque † (1) accessibus, ni protinus subveniretur, imminere visum. Imperator, prudens satis, anteverti melius quam formidari hostem, Stakenbrouquium cum Boullionêo, imperata meditantibus immittit. Atque is cognito, plerosque elapsos, Boullionêum, Bredam repetentes persequi vestigiis cum equitatu jubet. Qui velocitate ingenti, propinquantes urbi commode adeptus, quanquam loco vepribus ac fossis intercepto, strennue ac pertinaciter certantes, ad deditionem agit. Hostis primo, dein oppidum, in potestatem nostram concessêre. & ubique, quanto major adversorum virtus, tanto nobis efficacius pugnatum. Inter haec, obsessis quantum in calamitate superesset animi, diebus prope singulis compertum. Quippe & ante ex oppido * (1) quaesitor militaris (quem † (2) centurionem nunc
_______
† (1) Approches.
* (1) Prevost.
† (2) Capitai[ne] de campagne.

[p. 106]
castrensem dicunt) qui & vigilum Praefecti †adjutorem sese ferret, clam in castra Principis elapsus, pleraque communicarat. E quo pulveris penuria, nec paucos cecidisse, intellectum. nihil aeque tamen ac missilia ignita, civibus infestum: unde in omnes metum ac terrorem, & par damnum. aliasque id genus. Grave id Grobbendoncquio, ac literis ad Principem testatum. cum elogio, ,,Mendacem, fluxae mentis, & ambitionis summae. eam abeundi causam, & negatam signi aquilam, praetexi.” Iam & duo milites, eodem tempore propemodum ex urbe, cum columbis, ut exploratorum mos in castris habet, literisque aliquot, Praefecti, Magistratus, atque Antistitis, ad Isabellam, & Henricum Bergium, transfugerant. In quibus, fere eadem: ,,Tenere undique ac premi. Oppidum sex locis oppugnari. ni desubito subveniatur, ni munitio quâcunque vi aut casu perrumpatur, ne spem quidem superesse, postquam caetera deessent. Quaevis à se sociisque jam pro se tentata; neque adversum hostis pertinaciam promotum. cui fixum, Non moveri. Querebatur Grobbendoncquius, post Idus Iunias, cum eâ die quartus Iduum Augusti ageretur, Nullas Principis ad se perlatas.” argumento haud fallaci, praeter caetera quae deerant, praecipuum viventibus solatium, commercia cum suis jam erepta. notae quoque, quibus mens involvitur, detegebantur; contendentibus haud minus inter se ingeniis quam armis. Constantino igitur Hugenio id munus datum, qui arcana Principis tractabat; viro, sedulâ parentis curâ in exemplum ad fortunam quanvis educato. è quibus, simplicissima nonnullis visa, uni maxime probari: unde ad summa
_______
† Adioutant.

[p. 107]
quaeque accessus, nec invidia ex fide. Parens Principis Wilelmi, dein publicis negotiis adhibitus, tranquillus atque urbanus, inconcussum turbis omnibus judicium servarat. quo innixus, & secretum vitae iter, vacuum obsequio atque odio, ut inter partes medium, secutus, quicquid ambitus plerisque aufert, ad suorum curam revocabat; quos per singula aetatum spatia, ut partem Reipublicae, formarat. Nihil hostem aeque ac locorum quaedam ex ingenito humore paludosa, primo erigebant. Ea quoque spes ut tolleretur, molae, prope Dizam, novo ac stupendo opere locatae, quae equorum perpeti labore circumactae, incredibilem vim aquae egerebant; inter quas & cochleae Vitruvianae. ut naturam loci prius expugnarent, qui de urbe decertabant. Caeterum, referre magna minuma, eorum, qui dierum acta scribunt. quod compendio incoepti operis ac fine alienum. Satis sit, illustribus ac memoratu ad posteritatem inclytis, praestare fidem; commentarios eorum ac memoriam sequenti, quibus gesta pleraque ac notata: forte ne haec quidem citra taedium lecturis, quibus, non tam expugnationes urbium, quam expugnatae, placent; pulchra nec utilia, mirari suetis. quasi causae ab eventu, nec tentanti eadem, seu domi, seu militiae, praeirent. Hostis, Amerfurto, paucis antea diebus expugnatâ, non deesse sibi, quin successu, quantum posset, acriter instaret; quanquam ad obsidiones validas aut expugnationes imparatus. Urbes interim haud procul positae, Hattêmum, Harderwicum, cum Batavoduro, aliisque, in deditionem postulatae. Responsum in eundem fere modum, ,,Non Caesareum, non Regis nomen, non cujusquam, sibi populoque suo cordi.
[p. 108]
Superesse libertatis foederatae proceres, ac patriae Praefectum. quibus sacramento dictum; nullis exterorum vel obsequiis vel jussis violandum. Asserendae urbi quam tenerent, neque animos deesse sibi, neque vi adversum hostes.” Et fiducia pro armis fuit. Hostis, famâ de Vesaliâ acceptâ, de quâ mox dicendum, Amerfurtum, diu exercitam ac divexatam, insuper & spoliatam, linquit. Praeivêre ad facinus tres Croatarum turmae, caetero praesidio haud multo ante junctae; aliis secutis. Dubii initio, nec minus ad flagitium ex se parati. quisque hospitibus vim intulêre. Domus aegris, quos adduxerant, curandis destinatae, primo omnium direptae. mox & pleraque, eâ parte, cui Campo nomen. Ibi vero, tanquam rabie contacti, rapere obvia ac condita nec minus properare. Fugere ipsi, ac instare. Auferre singulis quod proximum, aut extorquere. Foeminis virisque tegumenta corporum detracta, neque paucis verbera ac manus intentatae. Multis citra necem. unum ex agrestibus, cui diu in agris oberranti urbs receptus fuerat, in mortem saucium, haud multo post extinctum, commentarii commemorant. Indignitatem sceleris invidia augebat; non in captos aut vi expugnatos, sed receptos fide publicâ, ac per conditionem traditos, patratum. Imminutam ulli pudicitiam in urbe, nec comperio nec cuiquam credo. Avaritiam ac festinationem, raptu ac lubidini intercessisse, haud dubitandum. Propraefectum, paulo ante, ne urbs, quanta esset, praedae atque incendio exponeretur, aere publico redemptum, cum se medium Croatis, metu eventuri, intulisset, perfregisse crus, plerique tradunt. Ita vis intendi, cuncta planctibus atque ululatibus misceri;
[p. 109]
donec portis excessêre. ea finis trepidationis ac terrendi, plebei pariter atque hosti. Aliquot è magistratibus, recuperatâ urbe, dies dicta, quibus publici deserti aut omissi crimen singulis indictum. Alii exilio, infamiâ nonnulli quidam è praefectis, aere diruti ad tempus, aut stipendio multati. Inter quos fuisse fertur, qui è solis accusationibus convictos se, vix & auditos, cum invidiâ clam quiritarent. etiam de provocatione cogitatum, alibi & actum. Ego, ut plebeiis odiis haud temere accedendum ita nec de publicâ sententiam ferendam reor. quanvis saepius testatos sciam, ,,Nihil à se praetermissum, quo calamitatem declinarent. De collapsis moenibus ac muris, ante obsidionem questos. Vix transmisso Isalâ ab hoste, missos à se protinus Gojêrum ac Westrenium, qui opem suos postularent, metum civium exponerent, tormenta, apparatum necessarium, ac caetera, deesse, nunciarent. Quin & de vicinâ arce Hemo,* milite, vel suâ causâ, muniendo, actum. Neque quicquam, praeter literas ad Principem, de milite mittendo, impetratum. cui, suo, forte & alio, tum opus. Delegatum mox in castra cum Gojêro Dammium, eventu simili, nec spe majori, denuo Trajectum rediisse, nec obtinuisse quod urgeret: ut nec solum Dammium, haud multo post eodem missum. Asserendae urbi, vitam ac fortunas obtulisse, neque tamen exauditos. Metuisse hostem, sed jam metuendum; nullâ suâ suorumque culpâ imparatis ac improvidis immissum. Obvia delicta, ubi caetera laborant, in exemplum emendari, graviora delinquentium felicitate tegi. Tum dilatos, aut, neglecto fluvio expositos calamitati, nunc calamitatis poenas exigi, nec aliud puniri. Quae tum illi, aliaque haud
[p. 110]
pauca, quorum pleraque nunc manibus versantur; defendendi sui, an ex vero, animis favore ac odio intactis disquirenda. Contra alii, Remisse nimis, neque ex veteri severitate actum. Vix auditum, vix conspectum, & admissum hostem. Morâ saepe exiguâ, occasiones maxumas, & extra spem, oblatas. nunquam speciem deesse, quae, exitiosa publico, privatim tueatur. Sed & paucos hactenus repertos, qui damnati judicem absolverent. Trajecti paulo post auditos quosdam, atque ad tempus urbe exceptos, creditur. Hattêmum, quae cum aliis, de quibus ante, in deditionem postulata, oppidum ad Isalae fluenta, mille passus Swollâ; Campis atque Elburgo alterum tantundem; quattuor Daventriâ atque Harderwico abest: ut amoenum, ita loco ac munitione minus firmum. Caetero, momentum ingens vicinorum: separandis urbibus Transisulanis, alveoque fluminis ad oram †freti usque, cum Velaviâ, Betaviâ, ac Trajectinâ ditione, infestandis aut tributo atterendis, peridoneum. Super cuncta, magnum laudis incitamen, gloria majorum aderat. Vicinis ad Burgundum inclinatis, terna castra ante urbe posita; majore animo quam apparatu, aliquamdiu tolerata. unde honos, nuperis Hortensii Annalibus testatus. Et jam tripartitis copiis procedere hostis. quarum, extra Bergianas, unas Montecucullanus Amerfurti paulo ante expugnator, Comes Salazarrus Dulcquiusque alteras ducebant. Quas Hattêmo imminere ut intellectum, moniti extemplo ab Ernesto Casimiro cives, ,,Partem hostici exercitus ad Isalanum pontem consedisse: mox haud procul muris fore. ipsis eam vim minari pluribus compertum. Publico ac sibi quisque intentus esset.” Literis
_______

De Zuyder zee.
* Vide Lamb. Hortensii Secess. Civil. lib. VI.

[p. 111]
acceptis, convenire in curiam paucissimi, queîs summa rei credita.” Septemviralis oppidi tum magistratus erat. caeterum, par animus, nec cuiquam discors. Inter se pacisci, ,,Urbem, quam tenerent, ut ut munimentis aliisque destitutam, animis ac fide defensuros, quam nunc Patribus ac Principi probandam. quibus, quicquid sibi corporis ac vitae superesset, devovisse. Prius denique animâ ac sanguine, quam loco concessuros. quae in publicum, & mutuo, offerre.” Vulgo ne labarent animi, vigiliis nocturnis stationibusque, ipsi permisceri. Turbâ eadem agentium recepti, praeeundo acrius quam monitis, instare, hortari, ,,Eo loco, super ea gloriae vestigia ac laudis singulos nunc stare, quibus proavorum quisque rem feliciter gessisset; quorum, tot post annos, nomen ac memoriam in terris conservari. quanto clariora, tanto probrum posteris ac onus, ni audendo eadem, majoribus succedant. Nunc, eosdem esse, atque eadem ausuros. neque minus nunc virtuti precium ac famae.” Datae simul ad vicinos, Harderwicum, Campos, atque Elburgum literae, quae hortabantur, ,,Sua quisque tempestate tali ageret ac cogitaret.” Sibi fixum, Nullo hostis impetu aut minis permoveri.” Porro, cum initio, haud quicquam populo Senatuique praetermissum, quod firmandae urbi aut arcendo hosti esset, si quà adventaret: de quo aliquamdiu ante obsidionem, literae à Principe impetratae ac promissa. Missus & haud multo ante irruptionem in Velaviam, Arnemius, Schrassero comite, qui, Isalâ lustrato, pontes fluvii viasque refici curarent; ne quid equitem hac parte aut copias pedestres moraretur. Idem mox Schrasserus, foederatis additus proceribus, eóque Haga, sociatae Reipublicae
[p. 112]
ac majestatis sedem, petiturus, penetratum in Velaviam, ad Amstelam accepit. Et jam de Hattêmo cogitari, variis rumoribus disserebatur. Quo permotus, neque ignarus quantum sustinendo fortiter obsidio deesset, verso pariter itinere ac consilio, ad suos redit; magis civibus id processurum ratus, quam si procul inter consultantes ageret: futuri haud improvidus, & qui innatam libertatis curam legum insuper peritiâ firmarat. unde honesto incrementum, & vis major. * Explorato quibus opus, ad Senatum urbis potentissimae, subsidia, quae finibus tuendis essent, petiturus mittitur. ,,Nec difficultas nulla, praetexentibus, Nudari civitatem, ut munificam, sic unam. Iam Trajecto, jam Nardeno, Harderwico, atque Elburgo, eadem petentibus, subventum. nec sufficere omnibus, quae pluribus non defuisset. Esse & sibi metuendum hostem; aeque validum, cum idem esset.” Vicit tamen, quod communis; & egregia adversum suos fides. Praeter aliquot tormenta, tormentarios, nitratum pulverem ac sclopos, navis integra cum pilis, glandibus, funalibusque missa, & in tempore recepta; festinatione haud minus quam benevolentiâ insigni. Et jam ante, muniendis muris, caeterisque tali loco necessariis, ex omni parte invigilatum. Alia ab aliis, demissis ad vicinos aliquot, petita. praeter animos, qui domi superabant. Militem Ernestus Casimirus, sociis ubique intentus, ac Swollenses, Frisiorum ac Scotorum signa duo, quae trecentos quattuordecim explerent, submisêre. Interim cum decem millibus appropinquari, & ubique aditus circumsideri. Iam & machinae disponi, & in muris expectare cives, aut excursionibus lacessere hostem. Nec tormentis modus interim
[p. 113]
aut quies. Horti arboresque ad urbem, hostibus celandis opportunae, quantum festinantibus permissum, erutae aut caesae. quicquid frugis necdum paleis excussae, ne tormentis aut missilibus ignitis alimentum esset aut incendiorum causa, flammis sponte exustum; assistentibus, qui vota anni, qui solatia necessitatis circumfusae eripi ante oculos viderent. ita prorsus libertati spes vivendi quoque, posthaberi. Quo novisseme perspecto, & subsidia recepta, de recessu cogitatum. Praeter obsessorum animos, in quibus & matronae nusquam jussa detrectantes, generosae voces terruêre hostem. Inter captos Isendornius, vir nobilis, in castris Salazarri ducebatur. qui rogatus, (& ante oculos ingentes copiae) ,,Eamne manum, ea arma, tolerari suis posse existimaret?” ,,Nisi à majoribus degeneramus,” inquit. Additur de Scoto, stirpe simili, cui Gruno nomen. Is haud multo postquam octoginta è praesidiariis vicinis intra moenia sub vesperam recepti essent, Duci traditus, de singulis ac receptorum numero consultus, ,,Ad sexcentos advenisse”, intrepidus respondit. Ab eodem monitus, ,,Cum tanto se exercitu adesse, ut vi cunctantes expugnaret, &, Felicem ipsum, qui ab hoste teneretur, ne cum suis interiret, De te ne decipiaris, inquit, vide. De me, infelicem scito, qui nec meis operam nunc navo, neque tuos cum his macto”: vultu animoque adversum poenas & extrema minitantem, obfirmatus. Inde ad praedam ac vicinos paululum cum equite digressus, iterum ad vallum, hostis; irritatis acrius urbanis. Qui, conscensis turribus murisque, ingenti strage adventantem, nec minori recedentem, affecêre. Et reperti è proceribus nonnulli ad murorum aditus prostrati. quidam ferro
[p. 114]
ponderis inusitati, intra vestem abdito: clarissimo ad posteros exemplo, libertatem, nullo metu certius quam armis aut munitionibus defendi. neque obsidenti aderant, si timor proprius abesset, quibus pertinaces & obsidium urgeret. E literis, quae interceptae, jam constabat, de hybernis in Velaviâ continuandis, cogitatum Bergio. quod validissimis castellis, & ingenti apparatu, cuilibet persuasum. cui, spei multum ex Vesaliae victoriâ ac expugnatione imminutum. Fertur ipsum, nuncio accepto, ut nonnunquam curae leviores verba exprimunt, immodicae includunt, in stuporem datum. Neque abnuerim, intentum famae, inter aemulationes ac judicia suorum cum ejusdem sanguinis commissum Duce, tantâ inclinatione rerum, obhaesisse. cuibet comperto, quantum illibatae recordatio virtutis, atque intemeratum ante, nunc pollutum belli decus, probri insolentes curâ sui tangat. caeterum, & humi provolutum, & caesariem laesisse manu, & indignas erupisse voces, quaeque alia, non plebi modo sed proceribus quibusdam credita; autori talium, ut scenis aptiora, reddimus. De nostro, è primoribus auditum, triduum, cum nuncii, qui missi, ex obsessis itineribus haererent, famam aspernatum, dein certius persuasum, moderationis summae edidisse vocem, Rei incredibilis successum, Dei, commodum ac usum, nostra esse: faustis populi applausibus exceptam. Neque Princeps supra suos altius se effert qua cum uno se minorem gerit. quo nec adulatio nec confidentia perrumpunt; mala, imperantium in animos admissa, diuturnitati rerum ac constantiae adversa. De Vesaliâ nunc paucis, & ex fide, ut caetera, expediendum. Veterum Menapiorum sedem, Clivii nunc tenent.
[p. 115]
kaart
[p. 116]
queîs in orâ Gallicâ haud pauca oppida, in alterâ Germanicâ, Vesalia, Duisburgum, Emmerîchum, sive Embrîcum, habitatur. Urbem Vesaliam, tum belli caput ac spem rerum, nostris ante annos aliquot ereptam, milite tum modico, distractus alibi, tenebat hostis. Praesidium Losanus, gente Hispanus, vir per plurima stipendia ad primum ordinem enixus, dirigebat. Cives libertatem, ante expertam, ac diversa sacra, quae per vim tunc vetabantur, eo acrius, ut solet, mente retinebant. cui frustra urbium custodiae aut leges opponuntur. Ergo ut sub domino plerunque nihil servienti gratum, neque adversis subditorum animis aut alienis, quicquam satis tutum imperanti; gliscere odium in dies, & aequalitatis amor. Neque raro convenire, aut consilia miscere. Quidam accusare nostros, quod antiqua ac recentia oblitis, sub diuturna ac ingrata servitute, quondam socii ac hospites desererentur. ,,At non sic de nobis meritos majores suos, qui crudelitate Hispanorum ac Albani rabie ejectos, urbe, domo, sacris, excepissent. Ibi larem ac receptum publicae calamitatis invenisse. Quod virtuti maxime alienum esset, in felicitate reperiri, Miserorum oblivisci. Tot à liberâ Belgarum gente civitates servitutis faucibus excussas: solis sibi liberisque, sub communi libertatis hoste moriendum.” Neque nobis cura urbis sed occasio defuerat. Cui serio intentus Otho, Didius toparcha, domo Gentius, jam annos aliquot agebat. qui nobilitatis primae apud suos, patre genitus, praeclarâ fide ac candore Reipublicae probato, inter nobiles in aulâ Principis adolescentiam transierat. mox sensim meritis provectus, legionis oppidique Embrîci praefecturam obtinebat.
[p. 117]
Is Henricum Meschedêum, in eâdem urbe excubiarum Propraefectum, cum Antonio Tendelio, Hesseltii †centurionis * optione, aliosque aliquot in conscientiam assumpsit. Erat inter cives Petrus nomine Mullerus, arte fullo, caetero, & artem & fortunam, animis praegressus. Qui & ipse, accessus omnes ac occasiones cum affine ac fratre, ejusdem rei gnaris, clam notarat. Princeps, crebro compellatus aut consultus, circumspecte quam praepropere agendum ratus, rem, ambigui successus magis quam momenti, callide differri, nec omitti, suaserat. Praesidio in causâ; numero atque armis valido, nec temere tentando. & occasione opus ad eventum; sine quâ optari magis magna quam sperari. Forte evênit, ut Franciscus eo tempore Losanus, turrim quandam (Rolinxwertiam dicebant) coctili eductam lapide, †Brunanam inter * Demicamque portam, dirui mandaret; †propugnaculo ibidem exstruendo locum habiturus. Ipsum opus pridem inchoatum, alibi apertum, aut accessu pronum, erat, * sudibus infirmis alibi, nec amplius quam uno ordine, munitum. Quod neglectum dum Velaviam teneret hostis, ubi & praesidii cum Bergio pars militabat, oppurtunitatem omnia rimantibus ac viam patefecit. Super caeteros Mullero, qui hac parte pannos, quos, ex arte poliendos, Soli exposuerat, intentus aliis, frequenter inspectabat. Cum ad nostros commearet, alvearibus onustus, tanquam ad visendas apes quas in proximo alebat, urbe egressus, cum iisdem remeabat. Relliqua, fortuna viri, ac concepta de simplicitate animi opinio, tegebat. Interim dum ad obsessam urbem spe ac pertinaciâ certatur, ne Velaviâ potitus hostis, fluvio tranmisso amplius noceret, missus cum haud parvâ
[p. 118]
manu Didius, in †Betavorum agro castris locum capit. Quem è consciis nonnemo subsecutus, quae de propugnaculo ac urbe cognita haberet, clam exponit. eademque certius investigare jussus, it, redit, antedicta, re ac verbis, adstruit; inprimis, rariorem jam in urbe militem, à Bergio, firmando agmini, distractum. Supererat, ut auspicato cuncta gererentur. Eâ tempestate, ut prius memoratum, Arenaci publico egregio invigilabant Patres. Apud quos accepta Didius, legati, eo postulante, bini, propere in castra missi, rem, ut erat, Principi exponunt. cujus ipse injussu, castris creditis abesse vetabatur. Sic autoritas accessit: quae successus, quanquam parum prosperos, tuetur. Unum deerat jam; miles. qui nec ab obsessâ urbe poterat deduci: nec supererat, qui hosti ad Velaviam opponeretur. Quem, deliberato prius, partim ibi, partim è praesidiis urbanis, legi placitum. Quâ cum manu, decimo ac septimo Augusti, castris Betuensibus à Didio excessum. Circa vesperam, ad Schenckianum, ventum. Miles lectus, fere ad ducentos, cum praefectis aliquot; ibidem hastis levioribus instructus. Queîs praesidiarii vicini accessêre. qui Neomago, Gennepâ, Graviâ, ac Ravesteinio acciti. Schenckiano ad meridiem discessum creditur: ut tanto nox vicinior, itineri praestaret fidem. Ubi mox trajecto Rheno fluvio, Embrîci quoque ac Rhesae, destinatus instituto pedes, equitumque turmae octo, quîs praefectus Quadus Viqueradus, caeteris junguntur. Peditem Marquettius, Hugenius, uterque Lavicus ac Driesius, ducebant. Sub occasum Solem, ad Mellingam praeter propter ventum. quâ haud procul, miles universus, dicto loco convenire jussus, quinquefariam
[p. 119]
partitus. Singulis pro se ordinibus ad centum quinquaginta militum, centurio praefectus. Diu ignari quo deducerentur, etiam centuriones, populationes quidam, quidam commeatum hostis, atque ex eâ praedam, animis ac voto agitabant. Inter quae non semel hos aut illos, humida atque intempesta nox distraxit, quâ in lucem usque errantibus, tardatum. Neque minus orta dies animos turbabat. Miles, inter quos & Didiani quidam, strepere aut obniti, destitutos se in luce queri, ac, si pergant, dedi: ,,cernere hostem, & ab hoste cerni.” Neque aberat, quin verum praedicarent. adeo non tectum quicquam, non occultum. Quêis commotus, ac celeritate praevortendum ratus, ubi primum urbs conspecta, Didius ad suos, ,,Urbem, quam videtis, ea est, commilitones,” inquit, ,,quam expugnaturi venimus. Vesaliam dixêre nomen. Ea vires, ea nervos belli, ea moram habet. Heic querendi, heic vincendi, qui in Patriae visceribus nunc latent. Heic eripienda hostibus Velavia, heic Amerfurti dedecus piandum. Deus animos ac virtus vestra dabit. aditum occasio jam dedit. Nec latere facinus cujusquam potest. Nox inertibus speranda: lux, ignavos ac intrepidos distinguit. Ipse dies tam illustris, sortis ac felicitatis vestra testis, praedam pariter ac decus, festinantibus ostendit, quae Sol, ortu proximus, persolvet.” Haec, aut hîs non aliena, propere effatus, iter urget. Militi, quem memoravi, acies anterior praemissa. quam pontonum naviumque socii, cum lecto juventutis robore, tenebant. Qui, ducente uno alteroque è civibus, cum Mescedêo, caeteris praeire jussi: quos cum suis subsecutus * optio Tendelius. De numero haud multum discrepat. Triginta
[p. 120]
illos, octoginta hos plerisque traditur. Centuriones, aemulatione ac virtute pares, inter se sortiti. Prima omnium Hugenii sors fuit. Murum interim priores propius succedunt. Qui jam * sudes munimenti praepilatas, imbre aut vetustate alibi corruptas, ruere orti ac moliri, aditum haud dubium ad caetera tenebant. ni hostilis statio, quae juxta, magnâ vi instantes arcuisset, ut per rupta ac disjecta, retro militi cedendum esset. Quibus interim Hugenius cum suis supervênit. quo, nostrorum animi firmati primum mox collecti, proximi custodes caesi aut de statu pulsi, munimentum denique hostibus ereptum, viam ad interiora dedit. Quâ jam latius apertâ, Didius cum caeteris ingressus, portam †Demicam praetori Lavico; Marquettio cum caeteris, partitâ cuique manu, munimentum, quà subierant, permittit. Centum quinquaginta militum Hugenio traduntur, quibus urbem penetrare jussus. Incedenti, duo Hispanorum signa, è praesidiis oblata: ubi atrox pugna, nec par hostis. tandem &, centurionibus cum milite pleroque caesis aut fugatis, forum expugnari. Inter haec cum sociis Mullerus ac prioribus praegressus, claustra passim rumpere aut laxare; malleo è fabri officinâ primum obviâ instructus. quo, in tantâ festinatione, Hispano occurrenti perfregisse pectus, praedicantem ipse audivi. Inter ea Didius in urbem ferri, receptoque in viâ equite, à Lavico, perrupto portae aditu, in tempore admisso, major ex successu animi, Praefectum Viqueradum monet, ac, ne abeat, precatur. ,,Id agendum, ne conveniat in unum hostis. Ideoque, non disjungi,” inquit, ,,melius nunc erit. Idem nos discrimen, ac, ni Deus prohibessit, eadem fortuna manet. Vobis,
[p. 121]
juvenes, (affatus equitem) sequendi gloria, aut pulchre moriendi cura esto. nec moratus quisquam sit, quin ferro, impetu, ac manu, via per adversos fiat.” Iuncti, spatiis apertis liberisque, mediam per urbem, ad Lapideam (id portae nomen quae suburbium distinguit) pariter feruntur. Simul buccinarum, militum, atque ungularum strepitus, ubique audiri. Persultari urbs, & capi. in quâ eques nullus, qui procellam circumfusi hostis ac vim sustineret, cui vel triginta suffecturos, gnari talium rebantur. Eam partem cum Germano milite Losanus obtinebat. qui iniquo tempore ac loco pugnam adhuc ciens, caesis aliquot, in potestatem hostium devênit. Quartâ, oppidum tentatum: quintâ fere, expugnatum. Adfuisse rebus nostris ipsum numen, soli dubitant qui ullum negant. Argumento miles noster, aliquoties distractus, iterumque ex voto junctus: hosticus, relictis ortâ luce stationibus, digressus, aut solutus, & jam vagus. quorum arma in custodiis reperta, ne adversum caeteros deessent. Queîs prodigium expugnatores addunt. Parte propugnaculi, quâ nostris penetratum, ictu machinae ab hoste apertam: ita laborantibus, ac pene loco pulsis, animos ac viam primo datam. Neque minus è Losano, capto jam ac dedito, auditum, Ante admissum equitem, spe etiam tum integrâ concludi intra urbem jam receptos posse, †catarractam portae obserandae dejici jussisse, nec repertâ machinâ, quâ solvi solita, irati numinis vim persensisse, quae pro nostris, & adversum suos, staret. Initio, non propinquantes urbi, non * loricam viae coopertae transeuntes, hosti visos vel auditos, plurimi mirantur. sed & vigiles nocturnos, quibus cura extra urbem data, muniis
[p. 122]
ac loco excessisse, pate. nulla vox aut signum usquam datum. Quintâ, rebus prope jam compositis in urbe, hostem novum portis incubare nunciatum. quae res curam altius victoribus injecit. Inquirentibus, compertum, Bredevordii Praefectum Wolfium, cum suis adventare. qui cum horâ dictâ aliquamdiu propter urbem constitisset, & jam dies, neque Didius adesset, paulum retrogressus, ad scloporum strepitum ac tormentorum, denuo accessit. & inprimis milite tum opus. Neque intra muros hostium continuit se trepidatio. Castella duo juxta urbem erant: quorum altero, minore, quod ad Lippiam, per se deserto, miles sponte in alterum secessit: ubi, ad deditionem postulatus, nihil praeter arma petiit, nec impetravit. Quadus Wolfiusque missi, ad deditionem adegêre. Ex nostris * optionem cum viginti octo, caesos partim, partim saucios; ex hostibus, centuriones tres, Hispanos omnes, centum octo milites, comperio. Losano caeterisque è primoribus exceptis, mille ac trecenti fere capti; aliquanto plures quam victores. Ad septendecim fuisse signa in praesidio, vexilla quattuor relata, fide digni credunt. Neque diu, & strennue certatum; quanvis per incuriam oppresso hoste potius quam victo. Quidam à successu tanto, parum abfuisse exitium commemorant. Initio ad spolia digressus miles, imperanteis detrectare, sua quisque, invitis, agere, aut dilabi. Quo, ut semper victo propior intentus praedae victor, gravius à populatione quam ab hostibus discrimen imminebat. Pariter cum urbe, quae tum belli caput, gaza omnis, omnis apparatus, qui tot millibus suffecerat, victoriae accessit. De repertis copiis ac praedâ, varie jactatum. Quantum à privatis partum; soli haud ignorant, qui nec aliis nec sibi rationem reddunt.
[p. 123]
Miles habuit, quod nec Respublica, nec miles mox haberet. caetera successus ac victoria involvit. Neque hosti defuit, quo ultimum fortunae tueretur. Plures fortiter occubuisse fertur; quanvis non eâdem omnes laude. Animosas voces gens Hispana projicit. Auditum è captivo, maximis autoribus accepi, Nunquam Ducis Sylvam expugnatum iri, si praesidio suorum teneretur. qui jam inter populareis, captâ urbe, ducebatur. Quod nostrorum militum facetiis exceptum, quibus efficax modestia probatur. cujus documentum alter ex eâdem gente dedit: qui, commissis adhuc manibus, trajectus hastâ, moribundus, ac jam solo gentis suae spiritu superstes, per infestum agmen provolutus, nusquam ante stetit, quam autorem vulneris ac mortis, certo ictu utriusque comitem haberet: cum quo expiravit. Alius, diu saucius, lapsusque, ac de genu pugnans, spem victoriae cum animâ, nec ante, amisit. Capti, mille ac trecenti, templo, tanquam pecudes, inclusi, Divos suos victi adspectabant, ut iratos. Nihil inter ea mirum aeque ac diversa urbis facies & forma. Quidam consternatione subitâ, nec opinatâ re, percelli: pauci, sero fremere ac minari. plurimorum gaudia, quorundam irae eminebant. Quidam inter spem ac metum trepidare, ne, potiti urbe, abscederent, atque irritatis proderentur. Quidam, foribus reclusis aut fenestris, prospectare; mox abscondi. Quidam semisomni, quaerere, Quid rei? Et, An satis salvae? Simul nostros patuit. receptos, genibus provolvi, caelo intentare manus, deprecari numen, ut pro hoste ac vindice salutis suae, staret; uno pro victoribus armati, quod inermes, ut in servitute, habebantur. ne quis libertatem propulsaret, cujus spe victoriam aversabatur.
[p. 124]
quod Hispanis, ad subsidium vocantibus, responsum à quibusdam fertur, qui, erepta sibi arma, testabantur. Nusquam magis ad felicitatem properatum, una hora, ac plerisque somnus, libertatem, nobis hostium fortunas, & in castris, nostra reddidit. Eâdem nocte in Velavianis debellatum; quod eventus mox evicit. Deo immortali gratiae à civitate, tanquam natâ denuo, in templis actae: inter quas plerisque ubertim lacrymae manare, vox ac verba gaudio deesse. Nihil libertatem aeque ac servitus commendat. Sed & magnam suus cuique cultus ac relligio in mentes hominum vim habet. magis tamen interdicta. Si permittas, aut secundis rebus, vix à consuetudine distinguas. luxus, ambitus, ac opes, item alia quae vulgo expetuntur, antevertunt. Unde maxumum in terris, factionibus occasio, aut munimentum. neque raro & bellorum causa; quanquam partibus non intellecta. Consilia, cum aliorum, tum Ernesti Casimiri, in re tantâ plurii commendant. Princeps, ut ubique, gloriae haud parum tulit; qui successum differendo, promovisse videbatur. Interim juventus, quae paulatim magis oppido subibat, militaribus ludibriis, Vesaliam à nostris expugnatam, hosti acclamare. Quod dicteriis initio ac contumeliis exceptum. Nec dissimulabant, ,,Falsa objici ac domi meditata.” Responderent ipsi, ,,Quâ spe urbem alienam ociose obsiderent. Domi propria ac sua cuique agi. In Velaviam abirent: nisi fugam maturarent, patriam non habituros.” queîs cavillis stationes ac custodiae utrinque personabant. Ubi verum patuit, immensa passim consternatio ac moeror: nec ulterior per nostros dubitandi locus. Totis castris ignes specie magnificâ
[p. 125]
accensi. Ex hastatis quisque, paleam aut stramen, cuspidi affixum, dein inflammatum, quatere ac vibrare. ita locis omnibus discurrere ac vagari. Sclopi ac tormenta, singulis in urbis moenia conversis, ter in numerum displosa: quantum navium ubique, ad castra, quantum circa arcium, lucernis, facibus, aut taedis, collucebat. tanto opere ac labore constitit, ne hostis dubitaret: quod malebat, si per nostros licuisset. Magna quippe pars felicitatis, suâ aut suorum causâ infelicitatem premi; cum opinione aut ignorantiâ non pauca ex adversis dirigantur. neque desperatio ac terror parum ad afflictos ex se aut obsessos, valent. Nulla nox illustris aeque rebus Belgicis affulsit, cujus usum ac splendorem dies singuli commendant. Expugnatâ eâ urbe, nihil certum hosti aut deliberatum. Revocati, Amerfurto Montecucullanus, Hattemorum finibus, re nullâ, quanvis maximo conatu, à se gestâ, Comes Salazarrus, temere oberrabant. Magis tamen animo haerere Bergius. Angebat spiritus ingentis Ducem, super caetera quae hosti ex sententiâ procederent, accessus commeatuum prope interclusos. ac, ni festinaret, tot obsidiones urbium minatos ante, premi jam aut obsideri. Hanc Caesareanis beneficii collati ac adventus gratiam reponi: hoc successu, Regis causâ, Belgas experiri. quos cum suis, quanto plures, tanto magis jam periculo exponi. Ipse, post consilia, nec multum morae, Isalâ transmisso cum exercitu, Velaviâ excessit. Nassavio interea, qui recens aderat, cum octo millibus, Diesdorfio cum tribus, eo loco quem munierat, relicto. Arcem, de quâ ante memoravi, ex adverso positam, haud plures quadringenti aut quingenti, tum tenebant. Hinc Boeckholtum
[p. 126]
cum exercitu à Duce ventum: uni curae tum intento, ut accessum advehendis in Velaviam quae opus liberum praestaret. quâ de causâ Isenburgo quoque Comiti mandatum, ut cum quattuor suorum millibus, ad Rhenobercam desideret; donec, quantum militi Caesareano caeterisque commeatuum sufficeret, transmissum. Neque multo post, Boeckholto jam relicto, Isenburgo suos junxit. Ita passim rei exequendae ac consilii incertus, aliud atque aliud moliri. Sed & mox Nassavius, trajecto flumine, secutus. qui ad vicum, cui nomen Stendera, Dousburgum inter & Zutphaniam, cum suis locum cepit. Nobis, ex victoriâ, quâ vulgus militare assurgit, prompta magis cuncta, & ex usu. Intendebat gaudium, cornutum opus juxta Hintumanam, postquam bis recessum esset, occupatum; pauco milite è nostris, cum centurione uno alteroque, ac quingentis hostium, in loco caesis. Eâdem tempestate, è literis ad Arschotanum ac Colomam, cognitum, ingenti commeatu ad ter mille curruum, rem hosti auctam. ,,Quod ni successisset, imminentibus ubique nostris, fame ac penuriâ ad summa ventum. eâ causâ nihil in Dousburgum caeterasque urbes hactenus à Bergio tentatum. sed nec machinae obsidioni suppetebant. Addebatur, quinque circiter diebus, tria prope millia in castris hostium desiderata, qui vel aegri, vel ad hostem sponte aut capti transiissent. Igitur, quo laeta magis occupatae urbis fama, eo magis ad obsessam cuncta properari. Inter quae, dimidiatâ Lunâ, quae ad Hintumanam, pridem expugnatâ, ad Vuchtanam altera intensius urgeri. ubi Astelaei equitis tum partes. Qui instructo inibi cuniculo, pertrahere eo hostem ac ciêre, à principe monetur. Neque multo milite opus. Vexillario
[p. 127]
è suis cum triginta circiter è juventute, facinus mandaret, qui ruinam manu ac virtute occuparent. Satis id in praesens. &, è caeteris constabat, visum semel Duci, sanguine quam minimo, incerta praetentandum, nec immodice instandum hosti; spei saepe proximo, si omnis adimatur. Caeterum, non vires post ruinam sua propugnantibus, non animi, abesse: quo repelli primus impetus aut sisti. Decertantibus, Harcourtius centurio, cum centum quinquaginta aliis, ab Astelaeo, laboranti vexillario submissus. quibus vallum extra assultantibus, haud leviter obniti hostis, & utrinque ad hastas ventum. Nec missilibus ignitis temperatum nostris. Interim dum moliuntur viam operae à tergo, è satellite in summa valli clam enixo, intellectum, sensim retrocedi. Mox cuniculis duobus, nullâ aut exiguâ nostrorum caede, emota tellus. Commodum id Astelaeo, qui, emisso iterum Harcourtio, adversos, inter pertinaciam honesti & flagitium dedendi operis postremi, varie distractos, expugnato loco, intra moenia coegit: nullo extra urbem jam relicto. Decori praeclare parto, sponte quidam è Britannis adfuêre. inter quos inprimis Basilîum, Comitem Fuldingum, caeteri extollunt. Grates omnibus, quibusdam & seorsim, actae. Ita jam ad urbem cuncta geri. Vineae inprimis calide, nec minus caute, promoveri. Quae cum fossae alteram, aut amplius, explerent partem, pene ut muris propinquarent, quod supererat, sarmentis ac viminibus ex usu solidari jussum. quo cunicularii transmissi, qui, perrupto muro, aditum ad propugnaculum pararent. Superabat summum opus, ac gerendae rei finis. Propugnaculum nimirum, in quo urbis expugnatio, & ipsa. Forte
[p. 128]
Henricus ibi tum Herbertus, legionis propraefectus, strennuus militiae ac providus, cum milite Britanno agitabat, Astelaei eâ parte jam successor. Neque dubitatum, quin cuniculo, sed propere, hic opus: quod in eo ipse hostis, ac ne anteverteretur noster. Lecti aliquot ex animosâ gente, qui conscenso propugnaculo, de quo utrinque certabatur, ignëis missilibus instantes operi turbarent aut pellicerent ad arma. Interim ad exitum deduci nostrum; pro ruinae modo, quae intendebatur, pulveris nitrati quattuor doliolis instructum. quanto magis validum, hoc acrius servandum, ne diversâ parte minus caute obstructum, nostris amplius noceret. Et haud procul vinea, impensis plurimis promota. nec discrimen leve ab ictu. Ita denique consultus Princeps, monitusque, ,,Festinari jam ab hoste; ni praeverteretur, praeventurum. Nocte totâ properatum. Rei exsequendae tempus designaret, aut inspiciendae, si ex usu, ipse adesset.” Nec cessare Herbertus. cujus curâ, ad cuniculum, custodia; parte alterâ, trecenti juventutis validae per ordines cum armis ad ingressum vineae, dispositi. Ordinibus, praefectus cuique suus; peragendae rei, & arcendo, si quid moliretur, hosti. Neque procul miles alius à latere cuniculi, cum sclopis. quò, jubente Herberto, machinae è proximis * suggestibus conversae. Quae agentibus, mandata Principis, ac super caetera, ,,Iam festinandum.” Addebatur, ,,Acto ex sententiâ cuniculo, †satellitem cum expeditis quindecim, tentando loco quem * (2) ruina daret, mitti velle: si prae fracte obniteretur hostis, revocari. plures in discrimen dari, nolle.” Mane, ad tertiam aut quartam, ignis admoveri jussus. Nec cunicularii, peractis ordine jam caeteris, cunctati, dicto
_______

* Bateries.
† Sergeant.
* (2) Bresche.

[p. 129]
paruere. Excussum opus cum fragore haud modico; minori tamen efficaciâ quam impetu. quod è ruinâ mox compertum. Ad quam pulveris vis ingens subito coorta, lucem ac conspectum partibus exêmit. Mox silentium utrinque. & à nostris missus miles, cum †satellite uno, operaeque, aditu laxando, ac premendo hosti. Nube paululum discussâ, visa ingens trepidatio ac pavor. Hostis, sine morâ, nullâ certâ lege, ferri ac vagari. & instare sclopis noster. Quibus revocandis, missi alii triginta, aegre animos inhibuêre. is tum ardor gentis fuit, in quâ moriendi neglegentia, naturae virtus est. Miles inter haec ac civis, quêis pavore intactum pectus, aut, si qui, spe resistendi, confidentiam assumpserant, certatim, terram, fasces virgultorum, quorum tali tempestate usus, vi ingenti objectare; super additâ loricâ, quam * transversam castra nuncupant. In oppido, cuniculi ruinam, clamor civiumque moeror insecutus. Subito ad arma conclamari: aera, tympana impelli: miles ad subsidium atque opem, per tumultum convocari. Quidam, trepidi per urbem, ac palantes, ut vestigio eodem perituri, supplicare modo, modo, ni transigeretur, minitari. ratio ac terror, pariter misceri. Quidam liberos ac conjuges, postremum amplexari. ad aras quidam cum suppliciis ac lacrymis provolvi. Miseranda urbis facies, hinc clausae, ut spes nullae superessent, hinc ruinâ patefactae, ut defendi amplius vix posset. Ad haec, tela ac tormenta, pulveris penuriâ, sine usu, animosus hostis, atque eodem impetu mox rediturus, &, si frustra niterentur, cruor, caedes, ante oculos cum ipsâ morte, metu jam extremo compotes agebant. Praesidi (supremo magistratui id nomen) ac Praefecto, acriter intonuisse, urbani tradunt.
_______

† Sergeant.
* Traverse.

[p. 130]
quorum neglegentiâ aut sui curâ, huc deventum. ,,Cumulandis patrimoniis intentos, caeteris haud advertisse. Quibus omnia ad luxum superarent, per eosdem urbi necessaria deesse. id nunc omnibus luendum.” Denique, ut extremâ spe absumptâ, ne timori quidem locus, & postremum miseris solatium, licentiam calamitas extorquet, diras ac convicia jactare. Acclamari, ,,Unum perditis jam rebus superesse, ut incolumes perirent: id ad conjugum ac liberorum vitam interesse, cui una pertinacia suorum jam obstaret. eam deprecari. caetera ab hoste expectandum; quem à victis neglegentiâ suorum, non arceri amplius, sed irritari.” Grobbendoncquius, irarum plenus, nihil praeter Bergium atque irrita auxilia causari: quem, fortunae vi oppressum, expectatio suorum ac promissa, agitabant: pleraque remissiori curâ animoque jam gerentem; qui secundis adversisque, intenditur, aut jacet. Unicum post ablegatum Spinolam diversae partis fulcrum, quem ad Bredam, die, noctu, cuncta manu obeuntem ac industriâ, †Croatae diu attoniti, ut numen venerati, attollebant, sedulum, assiduum, sperantem cuncta atque audentem, propriae felicitatis leges, alio translatae, deserebant. quas ab unâ moderari, quamlibet invicti, discunt. Ipsum, occupatâ, quod tum agebatur, Sylvâ Ducis, circa urbem Gelram, ac finitima locorum, substitisse, audimus. Inter ea, exequendis caeteris, jam de cuniculi ruinâ certior, ad urbem Imperator adventabat. Forte eodem tempore incidit, ut tympanista signum daret. Causam sciscitantibus, responsum, A Praefecto munimenti missum, qui colloquium cum nostris posceret. Legati propere, Iacobus Wytsius, supremus vigilum Praefectus, cum Her-
_______

quibus Agrestium Deus vulgo dictus. Vide Hermanni Hugonis Comment.

[p. 131]
berto. Queîs centuriones duo obvii ex urbe, qui, dissimulando ultimam necessitatem, (nam praetextus adhuc quaerebatur) mortuos, ruinae vi oppressos, belli ac naturae legibus concedi postularent. duos, super caeteros, nobilitate claros, fato ibi functos. Neque id recusare Princeps: velle tamen fieri à nostris. Id dum geritur, quaesito, ut in talibus, sermone, Wytsius utrunque affatus, ,,Hactenus virtute, quantâ posset maximâ, pro oppido certatum, dixit, nec omissum, quod fortissimmos deceret. Mirum tamen, de conditionibus non agi, qui quo loco essent, nunquam minus ignorassent. Valido exercitu circumsideri, evadendi spem exiguam aut nullam, jam & aditum ad urbem, proximo cuniculo oblatum. Neque abesse procul Principem, haud minus animi benigni quam ingentis, qui quâ vi in hostem usus esset, eâ comitate erga fortes ac virtute strennuos, utendum sciret.” A quibus, quod clam agebatur, arte & in speciem elusum. ,,Sed & alia causati. Falli quippe nostros, quos majora de discrimine urbis, quam pro re, sentire aut supicari.” qui interea, ruinae spacium, & quae ab hoste objecta, speculari. Sic ad alia digressi, & de Obremontio, affine Grobbendoncquii, ejusque vicem militaribus praefecto, obiter quaesitum. Quem, intactum belli casibus, febriculâ tentari, jam disserebatur; audiente ac praesente, de quo sermo. Qui composito, ut creditur, ex alterâ ruinae parte, nondum visus nostris, adventabat. Ubi, post officia, ac caetera, humanitati solita, adstante Herberto, eadem, quae ante, Wytsius. Mox, paululum seducto, de transactione quaedam. & utrinque placitum. Ita obsides, Brouchumius, Bergarum, quae ad Zomam praetor equitumque turmae ductor, cum Praefecto vigilum
[p. 132]
in castris Carrio, in urbem; Obremontius cum Apelmano, ad nos missi. Queîs tum Princeps, militarium curarum pulverisque plenus, tanquam pars suorum, inter operas in vineâ repertus est. ut, quanquam praesens, talium insolitis quaerendus esset. Quorum alter, ,,Armis hactenus invicti, neque hac obsidione à majoribus degeneres, tibi, Imperator, reservati sumus. seu virtutem intuemur, minume pudendum: seu benignitatem, ut in talibus, salubre. Nec de summâ rei stipulamur, de quâ optime inter supplices ac generosos convenire solet. Dies paucos postulamus, quibus certior de rebus nostris Princeps fiat. ut quos brevi transacturos haud ignorat, prius id è nobis sciat; quo calamitati publicae autoritas accedat. Id miseriae humanis rebus, id calamitati additum, ut quibus defuit fortuna, sibi ac fortunae defuisse videantur. Breve tempus, nec victori detracturum caetera, rogamus. Quod si impetramus, bis vicisti, quem & arma, & clementia, invictum praestant.” Pene ad blanditias deventum ferunt, qui haud procul abstitêre. Dies quindecim deliberando aut scribendo, postulati. Ad quae pauca, ac pro re, responsum. Exitus sermonis, ,,Nova atque iniqua, forte nec rogantibus sperata, postulari.” Ita tum dimitti. Quos secuti dein alii, haud minus comiter excepti. Postulata, quorum inter maxima, de patriae relligionis libertate, obiter rejecta. Quod Hispaniae, haud pro opinione nostrâ improbatum, intima scrutati rettulêre; metuenti, ne provinciae nutantes, libertatis & antiqui cultus spe illectae, caeterorum causam approbarent. sive id animis adversum aspera firmandis, & obsequio, in gente callidâ repertum. quidam & insolita, ut abdita, mirantur. Quarto decimo Septembris
[p. 133]
de deditione penitus transactum. quo Franciscus Michaëlius Ophovius, Antistes, cum Ioanne Morsio, Bernensi Abbate, Ioanne Hermannio Decano, ac primoribus ex urbe aliquot, ad Principem legati, vespere, ex consensu Patrum, pactum ac conventum rettulêre. Leges, quibus actum, ad Bredanam fere formulam conceptas, tum, ut solito diffusiores, †alibi expressas iterare heic, operae haud visum. Decimo & septimo, egressus urbe miles; incredibili ad famam populi concursu. E provinciis atque urbibus effusa plebes ad spectandum, magis ipsa spectabatur. Tentorium, haud procul urbe, figi Victor jusserat. E quo Rex Bohemorum, cum Reginâ, Principe Danorum, Wirtenbergio Holsteinioque Ducibus, atque aliis haud paucis, qui praesentes singulis testesque fuerant, pulcherrimam diei speciem ac gaudium commune aestimarunt. Ipse, caput rerum, habitu gregali, quo virtutem ac successum expendenti, maxume eminebat, cum conjugii consorte, tanto populi allapsu, venerationem sui ac victoriae, in aliis intuebatur. Miles noster, sic propemodum disponi jussus. Intra * aggeres continuatos, peditis pars magna adsistebat; exeuntibus tutandis, aut injuriae ex pacto ac conditionibus arcendae. Extra, & in myriceto, eques, cui cura eadem mandato Ducis. Qui praetorianis praeerat Podwelsius, cum signis sex, nuperrime extra ordinem conscriptis, ac Walônum totidem, ad urbem missus, ut, egredientibus urbanis, per ruinae aditum, in oppidum se daret: praecavere exemplo ac autoritate jussus, ne quis damnum deditis inferret, cives pariter ac sacris operatos, vi ac contumeliis arcere. neu relligio aut pietatis cura, quae nunc odio,
[p. 134]
ut olim caritate, valet, noxae cuiquam esset. Hinc egressum oppido praesidium. Equestris turma, caeteris praemissa, curâ sui ac nitore equorum, quibus ut in urbe diu obsessâ, ocium ac torpor pro saginâ, omnium in sese oculos ac mentes advertebat. forte & libertas ipsa, quam non minus bruta persentiscunt, animos addiderat. Hinc pedestres copiae, centeni aliquot, ducentibus Praefectis. Post hos rhedae, cum impedimentis, sauciis, aegrisque: quos juventus caetera equestris, ternâ acie partita, sequebatur. Inter quos Praefecti conjux, paulo ante enixa, &, in gremio nutricis, ipse alumnus; ante curam sui, pars triumphi. quam & aliquanto ante, & propinquam partu, omnibus officiis complexus Princeps, exeuntem longo ac mitissimo alloquio excepit. Ipsa, constans animi, nec victa lacrymis, acerbitatem sortis, ne ad sensum quidem admisisse visa; vultu firma ac immobilis. Aspectum populi ac castra praetervectam, erupisse gemitus nonnulli ferunt; tanto violentos, quanto acrius inviti premebantur. Sacris aut relligione initiati, caeteris permisti, habitu insolito, ignoto, plebei inter arma genitae, ut peregrini, aut diverso orbe nati, visebantur. Ante aciem secundam Grobbendonckuius, tot inter minas hostium incolumis, eoque major visu, eminebat. Unum, caeteris aversi, singulorum oculi ac vultus sequebantur; plurimorum odio ac famâ sui, pariter illustrem. Insolentem contumeliae, ac caetera prementem, circumfuso populo offensum, aut videri voluisse, constat. cum indignaretur, iram simulare maluit. Excepta vox à circumstantibus, quâ, SAPIENTEM IAM BATAVIAM, pronunciaret: quae tot stolidos, nimirum, ejecisset. sive
[p. 135]
animo, ut dixi, minor: seu, quod minus popularibus ignoscunt, quibus regum cultus, pars imperii videtur. Accedebat aegrimonia è casu. Tria maxima tormenta, tria, quae ex usu media dicuntur, cum duobus mortariolis, vocabulo à specie desumpto, quae ex pacto evecturus erat, obhaesêre; paulo post transmissa, ac relligiose praestita. Progressus, ex officio victorem salutavit. caeterum, seu properus, jam lapso die, sive veteris fortunae memor, ,,Eripi se nido,” quasi per urbanitatem, apud Principem professus, equo subditis calcaribus, provectus est. qui, haud impar arte, & in tantâ festinatione, ,,Toleratam diu obsidionem ac feliciter,” testatus, nec ulterius, dimisit. Cohors mox Praetoria, cum aliquot è nostris, urbem protinus ingressa. Mox & Imperator obiter, ac perlustrandae: quem è Patribus nonnulli, plebs immensa, consecuti. Captâ urbe, nauta, qui forte aderat è nostris, propriae ferociae ac consuetudinis maritumae in terrâ memor, in fastigio supremo turris editissimae, aplustre, cum insigni ac colore Principis Arausii defixit: quod victoriae navalis signum, tum, ut libertatis coelo proximae, intenti advenae atque accolae nostrorum, caeteri, ut fati sui contumeliam, intuebantur. Cives, nihil aeque ac pulveris necessitatem accusasse, caetera, utcunque tolerari potuisse, accepimus. Cecidisse ad mille ac ducentos, ex quo urbs obsideretur, aegros fere totidem, asserebatur. neque pauci coram. Saucios seorsim persequi, nec curae nobis, & incertum videbatur. Eodem die Pettelanum, quod, ingenio naturae, inaccessum memoravimus, virtuti Ducis ac labori, praemium accessit, nostrisque ab hoste ex convento deditum, victoris militem admisit. Patres, ob Rempublicam praeclare
[p. 136]
gestam, numini divino supplicationes decrevêre. quae in urbe captâ, versis ceremoniis ac ritu, celebratae. Convenêre omnis ordo, omnis aetas: quidam novae rei magis quam relligionis curâ; cujus solâ aemulatione animi multorum possidentur. Paucis, loci facies, tantâque cum benignitate praesens ipse Deus, & ante oculos Dux victor, tot superstes casibus, ac pene sibi, lacrymas movere. cujus ductu, urbem, ante omnium, quas hostis tenet, munimentum, nunc nostrarum, rebus fere deploratis, ut plerumque numen miseretur efficacius quam favet, expugnatam. Hinc agricola vicinus, hinc nobilitas, sublatas hostium incursiones, ac tot inquietas noctes, super omnia, tributa, saepius per vim exacta, adeptamque libertatem prius quam speratam, secum expendebat. Tum de curâ urbis ac munitione cogitatum. Ante caetera, armamentarium lustrari jussum. Nicolao Mylio, solertiae ac fidei eximio, id curae: quem tenuitatem atque angustias miratum, è dicentis ore ac literis habemus. Quattuor viginti machinae ex aere, octo ferreae, nitrati pulveris ad pondo tria millia, majores globi oppido paucissimi, missilia ignita ad ducenta quadraginta, funes tormentarii ter mille, glandes nullae, non ligones, non dolabrae, non hastilia, non arma, praeter pauca, situ ac rubigine obducta, visebantur. Enim vero, inter tot secunda, ut plerunque laetis graviora permiscentur, nondum aderat securitas: quam copiosus ac munitus in Vesaliâ vel morabatur vel praepediebat hostis. Occurrebat, ,,Aliena quidem parta, sed amitti nostra: tot finitimas, tot claras urbes, premi aut terreri. Expugnatum foris hostem, eo exitu, ut domi metuendus esset: ut Bataviae nascentis terminos ac primos libertatis aditus
[p. 137]
teneret. ,,Extremis pene Americae atque orbis sui finibus ejectum, intra patriae praecordia concludi. Ibi in hybernis posthac fore, ubi ne aestivis quidem dimoveri posset. Quid jam animi vicinis, quid agrariis, rapinae ac crudelitati destinatis, quibus metuendus semper, aut ferendus, hostis? Anni spem corruptam. quid si proximus accedat?” Et admurmurabat populus, calamitati proximus, ,,Victoriis, quas quisque celebraret, advocatum hostem potius quam profligatum. id tantopere nunc triumphari.” Neque dubie jam de induciis aut pace quaedam ferebantur; cui è prudentioribus nonnemo, metu hostis proximi, favebat: ,,quem incuriâ admissum, jam & armis vix cessurum, pace oblatâ finibus arcendum. nec successui referre, quâ id viâ tentaretur; dummodo ne intra patriam lateret.” Nobis è consiliis hostilibus ac scriptis exploratum, causas intimas fuisse ac plures, cur de hybernatione in nostro desperaret: neque minimas à Duce, qui collectum undique ad Rhenum militem cum parte ejus qui Trajecti in praesidiis, Ernesto Casimiro tradi jusserat; Betaviae tuendae, ac vicinis. Peditum ad decem millia, triginta ac tres turmas equitum, accepimus. Quibuscum illico, Dousburgum inter Keppelamque, uno lapide à Caesareanis, locum deligit. Metanti castra, cum pleroque exercitu Nassavius, castrorum Caesaris Praefectus, supervênit. ubi levis velitatio. mox quies, & firmata castra. Stabat Principi, cum copiis victricibus, Zutphaniam atque hostem inter, prius positis Ernesti, sua insuper munire. ita cingi, dein cuncta intercludi posse. Forte & alio successu, quem occasio aut virtus daret. Meditanti ea, tanquam curâ numinis aut jussu codicilli Isabellae ad Nassavium
[p. 138]
perlati. Quorum summa, ,,Intellecto aut significato sibi, iis locis cum exercitu, ut parum commodis, subsisti amplius haud posse, abitum cum suis annuisse. Uno alterove die, prius tardiusve id fieret, arbitrii ac juris ejus esset.” Sive metu, seu sterilitate loci ac necessitate victis, id à Principe impetratum. Neque diu differre visum, quod concessum. Sed & castra, pons * sublicius, ac munimenta cum castellis, subito deserta: miles in Bergensem agrum ac Iuliacum, translatus. Caeterum, ne nostris quidem laeta ibi cuncta aut diuturna; inclinato jam in hyemem ac morbos anno. Quo ad Principem perlato, quies ac hyberna militi concessa. Neque multo post secutus ipse. Propraefecto legionis Tienio, cum signis quadraginta peditum, turmisque septem, cura oppidi pro tempore permissa. Imperator, Arenaco ac Vesaliâ lustratâ, caeterisque, quae consilium aut moram postularent, obiter peractis, rerum ingens, Hagam Comitis, Novembris tertio, revertit. Vix reverso, rursum de induciis, in mediis dissensionum ignibus, ab hoste agi coeptum. Neque unquam, licet cuncta adhuc Patribus incerta, magis varii rumores aut judicia: ut cuique spes aut metus; quae suprema rerum moderantur. Habet hoc corruptum omne in Republicâ, aut minus firmum, ut ad motus subitos erumpat: cui saepe, affectis partibus, indicio mutationes, ut ut causae adhuc latent. Nec insolitum Hispano, ut successu belli minor, erigendis animis suorum, pacis aut induciarum spes ostentet; quo haud minus distrahi ac in diversa duci, plebes nostra solet. Neque causae deerant, quae belli finem, cuncta reputantibus, suaderent. Dissentire tamen plures, ac reniti. jam & numero, ut fere in populo,
[p. 139]
fiducia crescebat. E quibus, qui modesti moris atque ad quaevis circumspecti, exitum proceribus ac curam commendare; loci sui memores ac gnari. caeteri, turbare verbis, aut impelli. Sensim & libelli, vetus malum, ac ciendis odiis repertum, clam vulgari. Ad quae conniveri fere jam receptum. sive, quod immodica in vulgo, melius satietate, ac, si dissimules, mutatis animis, quam metu, obsolescunt: sive, quod autoritas, cum levioribus commissa, ad majora vim amittit. vetita, & impunita, commendantur. Nunquam tanto strepitu ad arma itum. Novum inter cives, ac de pace, bellum. vix subinde contumeliis ac minis temperatum. Neque semper errat plebes, etiam diversa, nisi quod infecta pariter ac facta, concitandis aliis intendit, & prudentiores, si quid animo concepit, aeque ac dissentientes, aversatur. Inter quos fuêre, qui ,,subsisti posse, armis positis, negarent. quibus, inclinata res discordiis ni fulciretur, fors & collapsuram. Tum in simultatibus multorum, ac sublatis armis, non quo tutius, sed odio praesentium, ad alia, solutum quemque ocio, perduci. quibus, si dematur hosti, jam inviso, nomen, vetera ac dominum, monstrari. A queîs alii abibant. qui jam eas vires, eos fines disserebant, ut ab hoste, quanquam non armatis, nihil metuendum. Esset modo, qui collapsam vim aerarii foveret, qui tributa publicumque censum definiret, qui commune, si quid vitiosum aut collapsum restitueret, aut solaretur, qui privatum luxum, fraudes publicas, autoritate coerceret. vitiatis quippe moribus, è publico dissolvi, quod à quoque dissipatur. Semel autem constituto, satis esse aes suum, incomposito atque indigesto, nullum. Esset qui civileis iras mitigaret, qui effraenes, ac nullius juris,
[p. 140]
quia sui essent, contineret. quales, qui nec nota sibi, & proceribus commissa, agerent, aut patriam ardentem magis inflammarent. Post repressam servitutem, libertati modus poneretur. quam everti, ni cohibeatur. Quicquid nimium ex imbecillitate nostrâ traheret, eâdem premi: non humana modo corpora, quae fluxa, sed & Reipublicae; per se iisdem legibus mansurum, quibus ab initio formatur, si per intemperiem mortalium liceret. Illa morbis, istud factionibus, è luxu aut secundis rebus. quae in ortu melius quam sero emendari. Caeterum, turbatae semel atque impulsae, quicquid usquam corruptelae, permisceri, & ad factionum, ut morborum, vim conferri. Vitiis certari; quibus partes crescere, ipsa interire. Quo sublato, nullas, nisi servientium & libertatis, fore. Universae autem quenque intentum, ac securum sui, in commune acturum.” Damnabantque studia, ac nimios utrinque animos ac voces. Neque frustra observabant, quod ubique populo solenne, nostro usitatum, libertatis vitia nonnullos acrius impellere quam curam. Inter quae praesentibus ac Reipublicae intenti Patres, per diversa ibant. Quorum alii, ne audiendum quidem hostem, alii, audiri posse, sed & caute, nec praepropere, & ordinatâ prius ac compositâ Republicâ, agendum: neque par, offendi socios, aut irritari; satis jam potentiâ suspectâ, licet nihil ad invidiam accedat. Caeteri, condiciones modicas ac aequas, tali loco haud rejiciundas autumabant. Princeps, famam ab feroci hoste partam, paribus consiliis ac moderatione domi sustinendam ratus, mentem premere ac celare; probaturus utro Patres inclinassent. Inter haec subinde, ut locus aut res dederat, monere, ,,Vim aerarii cum curâ
[p. 141]
expendendam, sine quo nil recte geri. Tum, in hoste nihil neglegendum; quem arceri parum esset, ni invaderetur. tanto quippe in bello noxae propiorem qui non nocet, quanto tutius de alieno quam de proprio periculum subitur. Spes ac dubios successus, cum de summâ rei agitur, ad disquisitionem ac consilia non admittenda. cognitis ac firmis insistendum. Sed & praecavendum, ne quid metu aut necessitate extortum, hostis judicaret. forte, nec inermibus de pace agendum. Bello quippe intentis, bellum geri optime ac finiri. praeter haec, si quid ex usu, sequi malle, quam praeire.” Provida, & extra partes, moderatio, utranque temperavit in futurum, ac direxit. Interim, parare ac meditari quae agenda; clam, & sine offensâ. Nam de aliis, diversa, laeta vulgo aut ingrata, neque vera semper, ferebantur. ut plerunque, quanvis dubia aut falsa, de proceribus relata, veritatis specie imponunt. quae plebs prona arripit, nec raro antevertit. quosdam &, qui ad inducias momentum attulisse credebantur, aliud haud multo post ursisse, ignari disserebant: neque deerant, qui meditata vellent, quo largitionibus defatigati, ad obsequium redirent: aut aversi rebus nostris foederati, de officio, non nostrâ tantum causâ, cogitarent. Quae seu vera, seu nonnullis ultro credita, autoritatem Patrum, plebis studia auxerunt, neque parum ad obsequium acessit. Et notatum, quibus ista curae, vulgus propriâ opinione tutius ad moderationem duci, quam superiorum metu; ubi quisque nullo, vel occulto impulsore, sibi credit. Ad quae multum terror ex Hispano valet: unum ex potenti hoste, & adversus ipsum, salutare rebus nostris bonum. Circumacto prope anno, dum Vesalia
[p. 142]
lustratur, ne pars ulla Duci, vel absenti, laude vacua abiret, missus Hauterivius cum pedite ad quadringentos, signis equitum duodecim, qui Iselburgum pariter cum Ringelbergâ, valida castella, pluribusque excursionibus infesta, occuparet. E quibus, hujus quidem, opera, quae extra hostibus objecta, primâ die, mox secutâ, ipsum cessit. ut & Iselburgum. Neque multo post & Buricum, Vesaliae in ripâ Rheni alterâ vicinum, duce Staquenbroucquio, accessit. Quae haud multis mensibus peracta, fide apud posteros vix invenirent, ni recenti hominum adspectu ac memoriâ absolverentur. Urbs obsessa, ac mox expugnata, quam, quod toties obsessa esset, expugnari posse, nemo jam credebat. Quo conversâ Principum duorum manu, qui potentiâ ante omnes, destinata bello sedes, cum immensibus opibus atque apparatu, ante amissa, quam amitteretur, cujus causâ bellum inchoatum est. Inusitata cuncta atque insolita. Utrinque Ducum primi; expectatione magis quam aetate pares. &, ut sanguine, ita proximi virtute. Alter omnibus, plerisque alter alio sub Duce gestis, etiam tum summi: neque minus, armis inter se experti; nisi quod successum meruit qui vicit. Altero non minus digno, qui non nisi causae tali cederet ac Duci: odio suorum ac invidiâ ut major, sic plerisque commendatus;cogitantibus fortunam belli, & iniquam saepe sortem immerenti. Illinc terror orbis, Rex ac Caesar, cum immensis viribus suorum. Hinc subsidia ac vires exterorum, nullae: quibus fulti olim, tum, ad aestimationem propriarum, destituti sumus. & ubique Deus. Cujus ductu, caetera ex voto, & eodem cursu. Opum pars, quêis toto anno militatum, sub initium advecta: quo stipendium ab
[p. 143]
hoste ad victoriam oblatum. Occupandae urbi, fluvii repressi, qui, ut caetera, parêre Duci, ac ambire castra jussi. aqua ac paludes solidatae, & in terram versae: terra, parum apta obsidentibus, aequata. Opera, quae numero ac mole, coram intuentes fatigarent. Ambitus, quem vix praesentes credidêre: posteri ut credant, vix à famâ expectandum. Geldriâ, Trajecto, caeterisque, qui vicini, metu atque oneribus exemptis, utraque in Brabantiam conversa. & nunc, tantis sumptibus parata Breda, tantis militum tenenda, poenitentiae occasio aut damnum. Occupatum iter, quo tot annos caetera tuemur, & victoribus ereptum. cognito utrinque mutuo successu atque adversis, libertatem penetrari ac defendi penetrata posse. Pro trajecto Isalâ, subactus, ac propemodum in potestate nostrâ, Rhenus. Pro Velaviâ, Germania aperta. & utrinque novi limites, nec ulli hostibus relicti; praeter militem & metum. Amerfurtum expugnata, mox deserta. Denique materies Annalium ac summa, annus unus, neque totus. Idem lacrymis & gaudio agrestium exceptus: idem summi metus causa, & plus voto. Eodemque de ponendis armis actum, quo prosperrime iis usi sumus. & indicium successus maximi, induciae oblatae: majus tamen, necdum hactenus admissae, & judicio incolumis ac salvae libertatis inter tot discrimina, relictae.


                                FINIS.


Continue
[p. 144]

VOCUM MILITARIUM, ATQUE
aliarum, quibus Autor usus est, quaeque magnâ ex parte in mar-
gine expositae, secundum literarum seriem, Interpretatio.

                            A.
AGger continuus, Retrenche-
ment.
Notandum vero vo-
    cem quoque Trenchee, cum
    de obsidentibus, ut saepe hic,
    sumitur, eodem modo reddi, nam
    de obsessis proprie Recessus dicitur.
Agger castrensis, vel castrorum, idem.
Adjutor,
Adjoutant.
Aquilifer,
Port-enseigne, Vaender.
                        B.
Betavia, de Betawe.
                        C.
CAmpestria tormenta, Velt-stucken.
Catarracta, Escluse, een Sluys, alibi,
Het schof van de Poorte.
Centurio, Capitaine.
Centurio Castrensis, Capitaine de campagne.
Columnae vineae, Binten van de Gallerie.
                        D.
Dimidiata luna, Demi-Lune.
                        I.
IMperator, General. qui terrâ aut mari summo cum imperio praeest.
                        L.
LAtus propugnaculi, Flanc du bastion.
Linea, Ligne.
Linea communis, Ligne de communication.
Lorica, Parapet.
Lorica transversa, Une traverse.
Lorica viae coopertae, Contrescharp.
                        M.
MAla Punica, Grenades.
Moles, Ravelin, alibi, Een kribbe.
Mortariolum, Een Mortier.
                        N.
NAvis Praetoria, Admiral.
Navis Vicaria, Vis-Admiral.
                        O.
OBex, Een Dam.
Optio, Lieutenant.
                        P.
POns sublicius, Un pont sur pilotis.
Praefecti, Officiers.
Praefectus legioni, Colonel.
Praefectus oppidi, Gouverneur.
Praefectus Praetoriano militi, Capitaine de la Garde.
Propugnaculum, Bastion.
                        Q.
Quaesitor militaris. Prevost.
                        R.
Reductus, Redoute.
                        S.
STatio, Corps de Garde.
Succinctum valli, Faulse-braye, alias Lorica horizontalis.
Sudes praepilatae, Palissades.
Suggestus tormentorum, Bateries.
Summus vigilum Praefectus, Sergeant Major General.
                        T.
Tribuni, Officiers.
                        V.
VAllum, Rempar.
Vexillarius, Port-enseigne, Vaender.
Via cooperta, Contrescarpe, &, lorica viae coopertae.
Vinea, Gallerie.



[p. 145]

Vicorum, Pagorumque, qui
in Ditione Sylvae Ducensis extant, prout curiosis talium, secundum literarum seriem disposita sunt, nomina.

                    A.
Alemum.
Arlebeka.
Astena.
Aelsta.

                    B.
Boxtela.
Beerzéa.
Breugela.
Berchemum.
Blaertema.
Boechela.
Berlicomum.
Bladerla.
Bardela.

                    C.
Cranendonckum.
Cromvoierta.

                    D.
Doersa.
Dennenborchum.
Diethêmum.
Dinthera.
Deusa.
Dommela.
Diesa.
Dreuna.
                    E.
Empela.
Erpa.
Edersêla.
Esscha.

                    G.
Geffenum.
Gewondena.
Gemerta.
Geldropa.
Gervena.
Gestela, prope Herlaram.
Gestela, prope Ostervicum.
Gestela, prope Endhovum.
Gemundena.

                    H.
Hesvicum.
Hesa.
Herpenum.
Hassarta.
Heza, prope Lerdenam.
Harena, prope Megam.
Helvorta.
Hogenmierda.
Harena, prope Ostervicum.
Hilvarenbêca
[p. 146]
                    K.
Kessela.
Knechsela.
Kuycka.

                    L.
Litha.
Litthoia.
Lieropa.
Lenta.
Loemela.
Lona Santêna.
Liemda.

                    M.
Mega.
Macheharena.
Mara.
Mierlôa.
Mierda.
Marsela.

                    N.
Nulanda.
Nistelroia.
Nederwettena.
Nederwerta.

                    O.
Oscha.
Oyena.
Opwettena.
Oirela.
Oirschotum.
Ostervicum.

                    P.
Poppela.

                    R.
Rosmâla.
Ruesela.
Rythovum
Rycxtela.
Roeia.
                    S.
Sliphouta.
Scindela.
Stensela.
Stripa, prope Endhovum.
Strata, prope Endhovum.

                    T.
Tilburgum.
Tongelroium.
Teffela.

                    V.
Vessemum.
Volkena.
Udena.
Verchela.
Vlierda.
Velthovum.
Udenhouta.
Vuchta.

                    W.
Woensela.
Wettena.
Waelra.
Werda.
Wella.
Wintelra.
Waelvicum.

                    Z.
Zonna.
Zelanta.
Zoenendoncka.
Zoemera.
Zeelsta



[p. 147]

CAPITA PACTIONIS
Sacro ordini, Magistratui Sylvae Ducensis, ac
civibus concessa.

I.

PRimo, omnium offensionum ac injuriarum, quae Urbanos inter, ac Provincias, quas Foederatas dicunt, quà ab ortu ac initio civilis belli, quà obsidionis tempestate, quoquo loco, quoquo modo, publice aut privatim, extra Urbem, aut in eâ evenêre, oblivio ac venia conceditor. Qualescunque, pro non factis, pro non dictis, mentione omni ac memoria sublatà, sunto. Non actio, non quaestio, earum causâ, jure, aut extra jus, permittitor. Quod perinde in defunctis, eorumque heredibus ac bonis, obtineto. quae immunia atque integra habentor.

II.

    Urbis incolae, ad publica decreta, in Provinciis recepta, lata, constituta, sese componunto; libero cujusque, ut caeteris in locis, de relligione sensu ac judicio. Initiati sacris, intra mensem alterum ex urbe discedunto. Ipsi interim, ad leges ac decreta, heic recepta, vitam publice agunto. Sua quisque utensilia, moventia, effigies, picturas, aliaque ejusmodi templorum ornamenta secum transportato.

III.

    Iisdem vivis superstitibusque, omnium bonorum reditus fructusque in locis tributariis, ad ipsos redeunto. Ecclesiastica, atque, ut nunc loquimur, Pastorum bona, penes foederatos Patres permanento; in usum oppidi, aut, ubi visum, expendenda.

IV.

    Sacris virginibus, cum caeteris relligione initiatis, habi-
[p. 148]
tandi intra Urbem locus esto. Ibidemque è reditibus, quêis ante, aluntor; Foederatis Patribus permisso, utrum locis solitis, an alibi, morentur.

V.

    Urbis universae incolis, quà sacris ac religioni ante operatis, quà diversi instituti, sive profugis, seu aliis quêiscunque quaquâ dignitate, praefecturâ, munere, seu militari seu diverso; hactenus sub Rege functis, qui vel in Brabantiâ vel ipsâ Urbe magistratum gerant, gesserintve, vita, res, opesque, incolumes servantor; quatenus superiori capiti hoc ipso nihil derogatur.

VI.

    Urbani, cives, incolae, quà sacri, quà diversi instituti, apud foederatos Patres Principemque, humane comiterque habentor. Ipsique in posterum, cum Urbibus Provinciisque caeteris, incolumi, ut ad id loci, libertate pristinâ, negotiantor atque agunto.

VII.

    Foederatis Patribus ac Principi, jus idem potestasque in oppidum ejusque Ditionem quatenus annexa Urbi, quae jam ante Ducibus Brabantiae in eas fuit, esto, ac defertor. eodemque loco Urbs, quo primariae illius urbes habitae, habetor.

VIII.

    Civitati, civibus, Urbisque ac Ditionis incolis quêiscunque, jura omnia, immunitates, privilegiaque, quibus ante initia bellorum compotes fuêre, quà in genere, quà singula seorsim, terrâ pariter marique, in Brabantiâ, Gelriâ, Bataviâ, Zelandiâ, ad Rhenum, caeterisque in Provinciis, fluminibus, ac locis, quoad vectigalia, tributa, praerogativas concessarum mercium cuiusque generis, atque alia, exceptione nullâ, hactenus legitime collata aut possessa, permanento.
[p. 149]

IX.

    Supremum Civitatis regimen, quà in causorum atque litium cognitione, quà civili moderatione ac curâ, penes magistratum, triaque urbis quae nunc vulgo nuncupantur Membra, permaneto. neque alii, praeterquam ibi nati, aut, initiali fidei lavacro tincti, quibusve jus originis à Foederatis Patribus collatum fuerit, ad eas dignitates evehuntor. In praesens vero, penes Principem, ac Patrum delegatos, totum juris publicaeque rei moderamen, creandorum item, quà summorum, quà subalternorum, uti, vocant, magistratuum, Rectorum, Praefectorum, Publicorum ministrorum, jus relinquitor.

X.

    Jus arbitriumque Civitatis, in haereditaria, ac jus indictionum, piscinarum, publicarum mensurarum, menstruorum denique redituum, ut hactenus, in potestate arbitrioque ejus, atque uti jure ei competit, illaeso integroque caeterarum quas nunc Foederatas nuncupant Provinciarum jure ac potestate, conservator.

XI.

    Quicquid commeatuum ac victus, cujuscunque denique materiae, in urbe superfuerit, quaecunque bona publica (parata ea sint, sive imparata) Civitatis, ut sunt, ita sunto. quorum quodque publicos in usus commodumque adhibitum, divenditum, aut conservatum, permaneto; prout tribus Membris, de quêis ante, visum placitumque erit: armis ac tormentis, caeteroque apparatu bellico, exceptis. qui in usum Civitatis caeteris venalibus eximitor.

XII.

    Collegia, Societates, cujus generis, quae jaculis experiuntur, aliaque è sedentariis mechanicisque constituta, pariter cum caeteris quae hactenus in urbe sunt Collegiis, in posterum manento. Quibus, praeter leges, instituta, privilegiaque, quicquid commo-
[p. 150]
dorum, redituum, bonorum sive in numerato ac praesentibus, sive alibi locorum possidetur, quoquo modo, vindicatum, emptum, paratumve sit, ita, uti nunc est, permaneto. De quibus Quaesitores, uti nuncupant, Praefecti, ac Rectores, ex ipsorum usu commodoque dispensanto, deque iis, prout visum, statuunto.

XIII.

    Ne quis in Bataviâ, aut aliâ ex junctis Foedere Provinciis, vel Civitatis, vel Societatum, atque Artificum, qui eam incolunt, insignia, quocunque modo repraesentet exprimatve, curae esto. (quales ligulani, cultrarii, aliique generis ejusdem) Quorum quisque, urbis suae, in quâ quaeque fiunt, proprium, exprimito ac usurpato. Singulae id genus artes sedentariae, ad haec tincturae Nundinaeque annariae, civilis belli tempore impetratae, extra urbem, atque in Ditione inhibentor. Ni fortasse Ditionis incolae, de Nundinis annariis à Foedratis Patribus auditi, causam probent, aliudque ex aequo statuatur.

XIV.

    Urbis incolae, quique extra Urbem atque in agris tributarii, eodem loco, eodemque jure, quo Provinciarum caeterarum incolae, in urbibus atque agris, sunto, atque habentor.

XV.

    Quoad reditus legitimaque debita, à tribus Civitatis huius Membris, eorumve delegatis, magistratibus, obsidionis tempore, vel ante hanc, contracta, aut ex fide interpositâ praestanda, sive ea instrumentis sint mandata ac signata, sive secus, singulorum rationem accuratam, magistratui quisque exhibeto. quo de iis, uti par est, apud Foederatos Patres statuatur.

XVI.

    Quibus, caeterisque in posterum oneribus solvendis, uti par est, ac luendis, reditus, exactiones, ac tributa Civitatis, uti hacte-

[p. 151]
nus, continuanda, ab iisdem tribus Membris, ex praescripto Privilegiorum, vel intendi, vel imminui, fas esto. eâ lege, ut iis sumptibus reditibusque, quibus publica res sustinetur, nihil detrahatur.

XVII.

    Acta omnia, sententiae, decreta, definitionesque, à tribus Membis, magistratibusque latae, quatenus transquillitati publicae aut status Foederati, nihil derogatur, etiam judicia, ab assessoribus pronunciata, bonorumve, sive ea intra sive extra Urbem sint; evictiones, recte, ac legitime, uti fas est, confirmatae, vim eandem obtinento. Salvo tamen jure eorum, quorum interest, intereritve. quorum provocationi, ubi aequum erit, locus esto.

XVIII.

    Quicunque è magistratu, quà, defuncti eâ dignitate, quà qui jam in ipsâ, publicae pecuniae dinumerandae, actisve ullis consultisve, in eam rem conceptis, praefuêre, Quaestoresque, à quibus ex autoritate eorum persolutae sunt; post rationem redditam, à nemine eo nomine conveniuntor, sive compellantor. Eaedemque rationes, seu Quaestorum, sive caeterorum, qui cum publicâ autoritate iis praefuêre, quaestioni nulli aut censurae denuo subjiciuntor. Omnes denique Quaestorum rationes, quà dominiorum, atque ditionum, quà Brabantiae ipsius Ordinum, eorum item qui tributis, sive mercium quae evehuntur nomine persolvi solitis, sive aliis queiscunque, ut munitionum curis ac impensis, praefuêre; immotae, utque semel approbatae atque admissae, extra quaestionem ac censuram permanento.

XIX.

    Praefectura mensulariorum, qui nunc vulgo S. Spiritus vocabulo indigitantur, Magni xenodochii, templorum fabricae, palatiorum publicorum, aediumque, in quibus orphani, leprosi,
[p. 152]
furiosi, aut expositi, aluntur, aliaeque quae privatis, seu matronis, sive viris, institutae, Praesidesque eorum ac Rectores, uti hactenus, ex normâ privilegiorum tenet servaturque, à tribus Membris, in futurum conferuntor.

XX.

    Molas cuiuscunque generis, in Urbe aut Ditione, sive eae oleariae, sive aliae quaecunque, vento aut jumentis agi solitae, quae vel obsidionis, vel superioris belli tempestate, dirutae, tormentis quassae aut quacunque vi destructae, proprio in fundo finibusque erigendi, possessoribus, arbitrium, jus, ac potestas, dator. Idque liberum, sine alio permissu veniâque, eâdem lege ac oneribus, quêis ante demolitionem tenebantur, nisi forte in usum publicum adhibeantur, semel esto.

XXI.

    Cuilibet è populo urbano, cujuscunque loci ordinisque, sive is Hispanorum Regi sacramento dixerit, sive Urbis fide obsequioque teneatur, liberum ex eâ itum atque excessum, cum familiâ bonisque, evestigio post occupatam, in eamque rem, ut visum, currus, rhedas, naves, cymbas, quà è proximâ Brabantiâ, Bataviâ, Provinciisque Foederatis, postulandi, accersendi, potestatem, tribui, concedi. Neve id ipsis, opibus, rebusve, eorum, aut vectoribus, in itu redituve, fraudi fore: sine ullo denique, quà à militibus, quà fisci exactoribus, molestiâ damnoque, processurum.

XXII.

    Civibus, qui Urbe excesserint, cum caeteris qui intra muros celebrant coluntque, etiam qui Hispanorum Regi, domi pariter bellique operam nomenque hactenus dedêre, caeterisque, ut haeredibus eorum, anni tres proxime insequentes, permittuntor. Quo res quisque interim in Urbe atque extra, mutet, distrahat, ut visum, transferatque. Easdem, per quos visum, ubi visum, singuli
[p. 153]
recipiant, atque administrent. Defunctis insuper in Urbe, aut extra eam, intra tempus memoratum, testamento, sive intestato, haeredes proximique agnati succedunto.

XXIII.

    Quibus inter ea visum, sive ex usus erit, subditas Hispaniae provincias adire atque urbes, quater id quotannis, fas ac jus esto. Praefecto tamen conscio, is quisque facito. à quo commeatum, nemini indictâ causâ temere negandum, impetrato. In Urbe post tres annos denuo, aut locis neutri partium, addictis, aliisve, qui tributum pendunt, sedem figito, Ibidem, libertate eâdem itus reditusque, ac negociandi, caeterisque hic concessis, fruitor.

XXIV.

    Praefectus atque Propraefectus Urbis, è familiâ Nassavicâ, aut Belgicâ nobilitate, incolisque, aut nostratibus, nec alius, in Urbe constituitor.

XXV.

    Oppidi praesidium, iisdem quibus caeteri oneribus, quoad indictiones, caeterosque civitatis reditus, obnoxium in Urbe, nec immune ab iis, esto.

XXVI.

    Praesenti pacto ac transactione, etiam absentes, quà municipes, quà cives, incolaeque cum conjugibus ac liberis, sed & quisque, quà in Urbe sacris operatus, quà diversi instituti, continetor.

XXVII.

    Aegro cuique ac saucio, quà militi, quà aliis, in Magno xenodochio, aut alibi, è vulnere hactenus aut morbo decumbentibus, ibidem, quoad penitus curati fuerint, hospitium ac locus dator. Curati, vel in Urbe permanento, vel, quò lubet, concedunto. Cui
[p. 154]
rei, currus, rhedae, rebus atque impedimentis singulorum devehendis, extra noxiam fraudemque praesto sunto.

    Quae Pacta capitaque, à Principe Aurasio, Illustriumque ac Praepotentum Ordinum, quos Foederatos nuncupant, legatis, Sacro Ordini in Urbe, Magistratibusque ac civibus Sylvae Ducensibus , concessa atque exhibita, iisque pro autoritate ac mandato, quo legatus quisque esset, approbata. Cui confirmando singulorum nomina expressa.             Vuchtae ad Sylvam Ducis.

                                Fr. Michaël Episcop. Sylvae-Ducensis.
                                Fr. Iohannis Morsius, Abbas Bernensis.
                                Ioh. Hermanni Decanus Sylvae-Ducensis.
                                R. Vornensis. I. Veldius.
                                R. Grinevius.
                                B. Loefius, Slotius.
                                Henricus Somersius.
                                Petrus Hubertus Herialtuvelius.

    Belgarum Foederati Proceres, audito, quae à delegatis exposita proposita, perspectis, lectis, atque examinatis Pactionis Pactionum omnium capitibus ac partibus, omnes singulasque, post deliberationem solitam, probarunt, admiseruntque, probant atque admittunt. Utque rata sint, prout concepta sunt, ac porro habeantur, operam daturos spondent.



[p. 155]

Pactionis Capita

A Principe Aurasio, Praefecto Sylvae Ducis, Centurionibus, tribunis, ac militibus concessa.

I.

PRaefectus Urbi, cum Tribunis omnibus militibusque, cujuscunque generis aut ordinis, sive equo sive pedes mereant, omnino nemine, ac ne iis quidem hic exceptis, qui relicto sacramento Ordinum, sub Rege Hispaniae stipendia fecerunt, liberi, sine ullâ morâ, vel molestiâ, cum armis atque impedimentis, Urbe egrediuntor. Eques ad clangorem tubae, signis evolutis, more solito armatus, gladios ac tela manu gestans; pedes, explicatis itidem vexillis, ad consuetum tympanorum sonum, funibus utrinque accensis, pilis ori glandibusque insertis, eâ specie formâque, quâ in acie incedi solet; quoad vitam bonaque, uti quisque possidet, ad urbem Diestam usque, salvi ac incolumes praestandi.

II.

    Tribuni omnes militesque, quà jam valetudinarii, quà saucii, in xenodochiis aut alibi depositi, dum viae atque itinerum molestiis suffecerint, ibidem permanento.

III.

    Sex tormenta, cum duobus mortariolis, selecta à Praefecto, pariter cum ipso apparatu, instrumentis, caeterisque ad ea necessariis in bello, quibus duodecies displodi quaeque possint, evehuntor.

IV.

    Equi, currus, atque aurigae, singulis tormentis, mortariolisque ac apparatu singulorum, necessariisque, Diestam urbem usque evehendis, praesto ac parati sunto.

[p. 156]

V.

    Apparatus omnis bellicus, qui Hispanorum Regis, atque commeatus, sine dolo malo, quibus Principi Aurasio collubitum visumque, exhibetor. Solo eo commeatu dempto ac excepto, qui ante mensis duodecimum, quo agi coeptum est, divenditus jam traditusque erit: qui legitime atque ordine divenditus censebitur. neve cuiquam, ejus causâ noxam vel molestiam creare emptori fas esto.

VI.

    Currus, quot suffecerint, equique, in Praefectorum, Tribunorum, militumque usum, bonis, utensilibus, impedimentis, Diestam usque devehendis, exhibentor. Quibus militum praesidiariorum, sauciorum, valetudinariorum, mortuorum, etiam absentium, ac transfugarum, arma continentor. Iidemque currus, liberi ab inquisitione atque immunes, sunto.

VII.

    Quibuscunque res suas, sive impedimenta quaelibet, Antwerpiam transferre lubitum visumque erit, naves è Bataviâ, vehendis, sumptu publico, paratae, ipsi, ab tributo omni, vectigali, ac oneribus immunes sunto. quibus asservandis inspectores custodesque adhibentor: inquisitione, injectione manus, ac retentione, quolibet in loco, quolibet praetextu, vetito. Ita porro navibus iisdem, quae exhibitae, Antwerpiam vehuntor.

VIII.

    Praefecto, caeterisque, quibus jus in militem, Tribunis, Militarium causarum cognitoribus, qui sub Hispano merent, relliquisque quiqui munere ullo aut stipendiis fruuntur, sacri aut diversi instituti, nullâ lege exceptionis aut discriminis, ad unum omnibus ac cuique nec non viduis earum liberisque qui vel quae in urbe domos, fundos, reditus, quà fide atque autoritate Ordinum
[p. 157]
Brabantiae, quà privatorum domibus atque areis fundatas, quaevis denique immobilia moventiaque, possident, biennium, post subsignatum pactum ac conventum, singula vendendi, transferendi, ubi visum deponendi, quovis modo de iisdem statuendi, jus tribuitor. ipsi vero aedibus, reditibus, locationis precio, atque aliis quêiscunque, seu jam partis, seu paratis, cujuscunque modi generisve fuerint, interea fruuntor.

IX.

    Tribuni, militesque, cujuscunque dignitatis, ordinis, ac loci, liberos, ut visum, conjugesque, intra urbem ad praescriptum tempus relinquunto atque habento. qui de singulis moventibus atque immobilibus, quà intra oppidum, quà extra sitis, sine exceptione statuunto. Quibus interim jus fisci manuumque injectio abesto.

X.

    Tribunis militum, militibusque quotquot munere obito aut curâ intra tempus jam praescriptum defunguntur, in Urbem redeundi, iisdemque pactis ac conditionibus cum civibus atque inquilinis perfruendi, jus esto. De quo tamen Principi Aurasio, aut oppidi Praefecto, antea constato.

XI.

    Tribunos, militesque, bona, utensilia, quae cuique, ac impedimenta, sive cum praesidio, sive aegri adhuc sauciique, post curationem Urbe excedant, nemo debiti ullius causâ sistito atque inhibeto.

XII.

    Utrinque capti, cujuscunque ordinis aut loci, absque lutro aut redemptionis precio, nec alio quam victus persoluto, inter partes constituto, liberi ac sui sunto.

[p. 158]

XIII.

    Breda quaevis, ab urbanis, quà obsidionis tempore, quà ante parta, sine ulla restitutione, penes eos permaneto.

XIV.

    Post signata pactionis capita, Praefecto Urbis, delegatum, sive nuncium, ad Serenissimam Hispaniarum Principem, cum commeatu libero, mittendi protinus, sententiae ac menti ejus de conventis pactionibusque inquirendae, vel eodem die, quo signata pacta ac conventa fuerint, jus liberum ac venia conceditor.

XV.

    Simul de conditionibus convenerit, Praefecto, caeteroque militi, parando abitu ex urbe ac discessu, biduum ad minimum permittitor. Post quod, Ipse, Tribunique, ac praesidium discessum abitumque promittunto. Die Lunae proximo, nimirum, qui Septembris decimus ac septimus, cum primâ luce.

XVI.

    Eo autem biduo, neque ex obsessa urbe, quisquam castra penetrato, neque è castris, perturbationis evitandae, oppidum adito, quisque intra aggeres continuos ac munimenta sese contineto. Neque interea, accessus promovendi, aut hostilia agendi, cuiquam jus esto. Cui rei obsides utrinque admittuntor.

XVII.

    Praesidium urbanum, cum obsidibus duobus, quibus id à Principe mandatum, exeunto. qui cedenteis oppido cum armis atque impedimentis, Diestam usque comitantor. Totidemque alii, Praefecti jussu, castris nostris assistunto: quoad obsides à Principe legati, pariter ac currus, reditum capessant. Post quae Princeps, obsides ab hoste missos, comitatu
[p. 159]
libero ac commeatu, Diestam usque sedulo deduci fide publicâ curato.

XVIII.

    Centurionibus, Tribunis, cunctis denique, de quibus primo Pactionum capite actum, quibus, arma, cymbae, scaphae, aliaque belli instumenta, propria ac sua possidentur, fas ac liberum, venundare ea ac transferre, sine ulteriori inquisitione, aut eorum noxâ, quibus ea empta, aut translata fuerint, jus esto. Equi item, arma, merces, aliaque, praedae nomine ac causâ, jure vendita, aut jam possessa, absque ullius fraude, aut inquisitione, suis propria ac salva permanento.

XIX.

    Tribuni, militesque, qui Bredano è praesidio vocati, in Urbe hactenus stipendia fecêre, ipsi pariter cum suis, Bredam redeunto. In quam rem, iisdem currus, quot suffecerint, equique, transvehendis rebus atque impedimentis, misso obside, ac dato commeatu, quo euntes fide, ut quisquam optimâ, incolumes ac salvi deducantur, assignantor. Eo modo, quo jam primo capite Pactorum, memoratum. quo & ipsi continentor.

                In Castris stationibusque ad Sylvam Ducis IV Septemb.
                        Anno MDCXXXI. Subsignatum,

                                FRED. HENRICUS NASSAVIUS.
                                A. DE GROBBENDONC.
                                                I. IUNIUS.

                Signatum Principis sigillo.


Continue