Continue

Zie ook Dousa 1576: Nova poemata, Dousa 1599 Annales, Dousa 1609:
Poemata en Dousa 1617: Epistola Jacobae Bavariae.



IANI DOUSAE

A NOORTIWIICK

ELEGIARUM LIB. II.
EPIGRAMMATUM LIB.

Cim I. LIPSI aliorumque
ad eundem Carminibus.

[Vignet: Labore et constantia].

LUGDUNI BATAVORUM,
EX OFFICINA PLANTINIANA,
Apud Franciscum Raphelengium.
M. D. LXXXVI.



[p. 35]

IANI DOUSAE

NORDOVICIS,

ELEGIARUM LIBER II.

ELEGIA I.

Ad Romulum Piscarium.

MUSA fave (nota ingredior delubra Sacerdos)
    Huc age cum plectro, cum fidibusque veni.
Seposita sed veste veni, sed vertice nudo,
    Lixivio flavum lota capillitium;
(5) Sed sertis implexa comas; ritu, Amsterodamo
    Confinis Regio quem Borealis amat.
Assa placet vox nulla mihi: fac verba gubernent
    Articuli, cantu conveniente modis.
Orgia neu quisquam turbet Musaea profanus,
    (10) Carmina Municipi dum paro pauca meo.
Nam mihi Romano nunc Romulus ore canendus,
    Hei mihi, quod solidum nil mea Musa crepet.
Sed quodcunque in me tamen Artis, et ingenii sit;
    Id Civi & Vati serviat omne meo.
(15) Romule, nostratis columen Linguaeque, Lyraeque;
    Sic te Suada potens, sic Deus Arcas amet;
Sic tibi sit praesto semper Dea Caeca, vagoque
    Lucrificam toto luceat orbe facem:
Sic etiam Patriis victurus amere Camoenis;
    (20) Nec Dousae placeas, Lipsiadive modo,
[p. 36]
Sed tua confines ediscant Carmina Cauchi,
    Et vati plaudat Amstelis ora suo:
Hostimenta tuo non responsura Lepori,
    Aspice pro Batavis verba Latina modis:
(25) Aspice vix tandem facientem mutua Dousam.
    Tu fueris velis aestus, et aura meis.
Et si quid mora nostra tibi conciverit aegri,
    Desidiae ignoscens da precor omne meae.
Te meminisse decet, quam non mea Ianua mordax,
    (30) Quam non clausa tibi nostra domus fuerit.
Fortunata domus tali hospite; utraeque Lycaei
    Cui se sponte etiam visae aperire fores:
Cui nostri risere Lares, et vocis adulans
    Gannitu plausus signa Lycisca dedit.
(35) Signa quidem plausus palpo dedit illa canino;
    Gratati humano nos sumus ore tibi.
Erro: illud, nobis ipsis, dixisse volebam,
    Adventu laeti Iustus, egoque tuo.
Praecipue Hauteno, cui nos debere fatemur,
(40) Quod primum nobis cognita Suada tua est.
Suada, cui Docti cedat Lepor ille Catulli,
    Cuî palmam de se Bilbilis ipsa dedit.
Suada, cui par est acceptum ferre Batavos,
    Iam Latio cur nil amplius invideant.
(45) Unde tuis verò tam felix Gratia Dictis?
    Unde tuis tantae Versibus Illecebrae?
Amstelia ne etiam studia haec agitantur in Urbe,
    Mercatusque inter et locus ingenio est?
[p. 37]
An tuus et nostras docuit te Athlantius artes?
    (50) Credo equidem; Ingenium Mercuriale tibi est:
Et tibi Cattiades dictant nova Carmina Nymphae.
    Quid mihi cum Latio? me mea Lingua capit:
Nunc inhonora quidem ac peregrinis oblita fucis;
    At, Duce te, haud longâ culta futura die.
(55) Auguror; & Celtas vincet tua fama Poetas;
    Non, se qui falso * Rhetoras indigitant;
[in margine: Histrionicum illud hominum genus
intellige, vulgò Rhetorum nomine insigne.]

Portaei sed delicias, Veneresque Baifi.
    Hora precor Fatis sit prior illa meis,
Qua videam Patriam per te florere Poesim, atque
    (60) Ire Borussorum finibus vlterius:
Nec minus (o) nostris risum debere Theatris,
    Inque malam hinc omnes Rhetoras ire crucem.
Eventura precor; viden’ ut Diis conscia sacro
    Auspicium faciat Laurus in igne mihi?
(65) Exhilaransque Focos crepitu det signa secundo?
    Omine quo faustus Vatibus annus eat:
Et mihi praecipue, Genii qui castra Batavi
    Iampridem capior, ac tua Signa sequi.
Romule, municipes Dousam sine tangere chordas,
    (70) Laudis et in partem posse venire tuae.
An mihi Romanae potior sit cura Thaliae?
    Aut, sine te, Vatis nomen habere velim?
Di melius: nec nos ingrati audivimus unquam.
    Tu potius Famae caussa ferare meae.
(75) Ipse sequar Patriis praeeuntem Carmina nervis,
    Ibit et in calles pes meus usque tuos:
[p. 38]
Secretos populo calles, quà neminis antè
    Trita solo, soli semita strata tibi.
Mirabar, quare nomen tibi Romulus esset:
    (80) Hoc tibi sed penitus cognita Roma dedit.
Roma vetus, cuius tu multa, ignota Batavis,
    Ausus es inuisis eruere e latebris:
Et clarum e tanta caligine promere Solem.
    Cuius rei nobis testis Aquanus erit.
(85) Ille sua Sacrum custodit in Aede Volumen,
    Aeternae referens Vrbis, & Orbis opes:
Templa, Triumphales Arcus, simulachra, Tropaea,
    Marmora, Aquaeductus, Amphitheatra, vias:
Et Stadia, & Thermas, Circos, Fora, Septa, Colossos,
    (90) Cumque columnatis Balnea Porticibus.
Hic Septem, tanti Imperij fastigia, Montes,
    Atque Arces totidem Montibus impositas,
Et Capitolinas Lapides, & scalpta lituris
    Marmora & Antiqui relliquias Latii,
(95) Vere Vrbis Bustum, ne dicam informe cadauer,
    In re praesenti paene videre tibi est:
Luminibusque, animisque, ac sensibus usurpare
    Conspicuum prisco quicquid in orbe fuit,
Pyramidumque minas ac Regia Mausolea,
    (100) Et suspensa cauis tympana pumicibus.
Hic etiam apparent monimenta inscripta Sepulchris,
    Subque meum obtutum turba Togata venit.
Vis & Pompeia spaciari lentus in vmbra?
    Aut nusquam, aut oculos hic satiare potes.
[p. 39]
(105) Quò mihi ad Ausoniae proficisci velle ruinas?
    Ausoniam in Batavo tu facis orbe mihi.
Nil longas opus ire vias, dum contiguus mî,
    Deque tuo nobis largus Aquanus erit.
At non haec princeps agnominis huius origo.
    (110) Est aliud, Titulus cur datus ille tibi.
Romulus Hersiliam donauit & Vrbe Sabinas,
    Quum viduos iuvit praeda marita thoros.
Tu quoque Romanas raptu meliore Camoenas
    Ausus es indigeti iungere Mercurio:
(115) Et Latios nostro donatos Iure Lepores
    Transferre in Batauos, Amsteliamque tuam.
Et miramur adhuc, Venerum cur Romulidarum
    Harpax, Romano Romulus ore cluas?
Haud ego tam stupidus. O Romule, Romule, dic o
    (120) Qualem te nobis Patria Municipem,
Qualem te Patriae Di progenuere Quirinum?
    Quam non plebeij Carminis artificem?
Tu nos, tu Batavae docuisti commoda Linguae,
    Ausus inexpertos ducere prime choros:
(125) Ausoniosque sales nostro sermone referre,
    Auctorem Interpres et superare tuum.
O solidum Patriae Musae decus; o nove Ulysse,
    Sive opus Artis ope, seu Genio ingenii est:
Qui mores multorum hominum speculatus, et Urbes,
    (130) Iure tuo Titulos Experientis habes.
Atque (ita me Dei ament) Vatem praecurris Iberum,
    Mollia Carminibus sint modo Fata tuis;
[p. 40]
Ipse etiam quorum Hautenus miratur acumen.
    Et quisquam tibi se postulet esse parem?


  • Terug naar de homepage van de Heinsius-Collectie