Continue

[CH1643:001]
EPITAPHIUM CAROLI MORGAN
Securus, hospes, si Britannus aut Belga es,
Securus in Morgantii sede busto.
Non est furore perciti procelloso
Quod extimescas posthumum viri fulmen.
(5) Nec vivus istâ bile vixit horrendus.
Flagravit irâ mitis, impotentique,
Non saevus, aestu; canduitque inoffenso
Candore: naturae fuit soloecismus
Quo cespitauit, innocentibus flammis
(10) Sibi molestus, nemini bono; fortis
Et comes idem Victor atque conuictor,
Heros herusque laude dignus et luctu.
Quid plura? miles optimus, bonus ciuis
(Securus audi, qui Britannus aut Belga es)
(15) Soli Patriae dixit bonum sacramentum,
Solis mala Iberis et malis sacramenta.
1. Ian.




[CH1643:002]
(AD POËTASTRUM)
Illa suos, cunctis apponis versibus: ajo
Qui cunctis addunt versibus illa, sues.
1. Ian.




[CH1643:003]
EPITAPHIUM INFANTIS IN UTERO MATRIS stenotevrh" SUFFOCATI
Diuinate viri vates: Aenigmate condor
Quo non est grauior quâ male condor humus.
Patrem habui et Matrem: tamen inuida, an invia, Mater
Quem voluit me non siuit habere Patrem.
(5) Vixi, non vixi. quo possem vivere Iota
Defuit; hoc pariens debuit esse parens.
Denique si saxo quid huic inscribitis, ecce
Praescribo sorti consona verba meae.
Venit in hunc tumulum, quem vivum fata maligna
(10) Egredier tumulo non voluere suo.
Nata mori, vetus et justum est: sed iniqua Deorum
Saeuities, nondum nata jubere mori.
3. Ian.




[CH1643:004]
EPITAPHE DU CARD. DE RICHELIEU
L’amij du Roy et de la France
N’a presque point laissé d’amis.
Helas, Passant, quelle apparence?
Dieu ne vid point sans ennemis.
3. Ian.




[CH1643:005]
Regis amicus et Imperii vix liquit amicos
Miramur, quando nec Deus hoste caret?
4 Ian.




[CH1643:006]
IN CALCEOS AULICORUM PEDIS MOLEM EXCEDENTES
Unumquemque suo se metiri pede quondam;
Unumquemque suo nunc mentiri pede rectum est.
5. Ian.




[CH1643:007]
EPITAPHIUM CAROLI MORGAN HYDROPE EXTINCTI
Bile ferox cui nec mediâ fervente juventâ
    Ulla viro flavam subdidit aequa facem,
Decrepitus nondum vietos Morgantius annos,
    Horridaque his annis hostibus arma tulit:
(5) Cum simul inflatum propenso sesquipede exstans
    Tenderet intercus humor aqualiculum.
Quanta, putas hospes, fuerit, quae fulmine viuo
    Tanta super tantis flamma natavit aquis?
6. Ian.




[CH1643:008]
EPITAPHIUM MORGANTII [Grieks-]tou’ colwdestavtou[-Grieks]
Ilicet, ut Fati sancitum lege magistrâ est,
    Senserit humanas et mea flamma vices:
Iverit in fumum, quae me lymphatula fecit
    Iucundumque bonis terribilemque malis.
(5) Non omnis pereo: superauit funera quidam
    Relliquus antiquâ mobilitate calor.
Scilicet hos inter tumulos de nocte vagantes
    De nostris fatuos ignibus esse puta.
8. Ian.




[CH1643:009]
DE POSTHUMO, AD BARLAEUM
Poematum, Barlaee, qualia hic vides,
Audacium, salacium, nugacium
De nocte visum somniando paginam,
Doctam, mehercle, perdidisse paginam,
(5) Dolore an irâ percitum liquit sopor.
Vigil, solenni more nugari meo
Aggressus, unam et alteram atque tertiam
Impraegno chartam virginem poematis
Audacibus, salacibus, nugacibus.
    (10) Fortuna, credis, Posthumi dispar fuit,
Qui somnians de filijs visus sibi
Loquaculis, petaculis, edaculis,
Unum extulisse, commovente somnio
Implenit excitatus uxorem tribus,
(15) Loquaculis, petaculis, edaculis?
8. Ian.




[CH1643:010]
AD GALLUM SUSPECTAE NOBILITATIS
Qui nec loco stas, Galle, nec linguâ soles
Constare, nec constas amore, nec fide,
Ignosce, si prosapiae ignarus tuae,
Vel sponte, vel casu soloecismi reus,
(5) De gente, dico, mobili es, non, nobili.
8. Ian.




[CH1643:011]
(IN CARDINALIS RICHELII BIBLIOTHECAM)
Mille libros, et mille libros, et mille librorum
    Millia magnifici publica Richelij
Cura, bono patriae, capsis ingesta superbis
    Nominis aeterni marmora viva locat.
(5) Quoque voluminibus moles augusta coemptis
    Cresceret in titulos auctior usque suos,
Mille libros et mille libros et mille librorum
    Iussit adimpleri millia mille libris.
Desine posteritas ajporei’n quo se agmine facto
    (10) Duplicet in multam massa voluta nivem.
Materiem liquit vestris, qui scribitis, aequam
    Viribus; omnis ubi Gallia sudet habet.
Scribite Richelium, partos pro Rege triumphos
    Scribite, et aeternis gesta legenda typis:
(15) Mille libros impletura est quae posthuma famam
    Unius capiet Bibliotheca viri.
9. Ian.




[CH1643:012]
(IN DETRACTORES RICHELII MORTUI)
Quae Cardinali turba supplicem vivo
Subjecit et mentem et manum, nec in terris
Praesentius prostrata numen agnouit,
Ruit in sepultum scommatis, jocis, probris,
(5) Et quidquid ore possit expui salso
In immerentes impotens vomit manes.
Leuis popelle, ingrata plebs, inhumanum
Serpentis instar; Patriae semel natus,
Atlas, Atrides, Cardo Regis et Regni,
(10) Non debuit denascier; tibi vero
Nec debuit defunctus esse, nec vivus.
9. Ian.




[CH1643:013]
IN ANNOSAE VIRGINIS DUOS AMANTES MOX A
SPONSALIJS MORTUOS

Si quis anum ducit, credat se nubere morti;
    Nam vel anum nutu ducere velle necat.
11 . Ian.




[CH1643:014]
IN ILLUD BORBONIJ Ex te subortis esca vermibus lates
Vellitur indigne prostrato barba Leoni;
    Richelium plebes improba dente ferit;
Dente, sed extinctum: soboles, quo supplice vivum
    Nuper adorauit, mordicat ore patrem.
(5) Ilicet, hic tantum non falleris impie, natis
    Ingratis de se vermibus esca jacet.
11. Ian.




[CH1643:015]
IN OBITUM CARD. DUC. RICHELIJ
Sic decet: Armandus Dominae comes iuit Hetruscae.
    Galle quid insano degener ore gemis?
Quod sis esse velis. tandem sub Rege monarcha es.
    Successit Matri Filius, et famulo.
12. Ian.




[CH1643:016]
IN EUNDEM
Qui scipionem perdidit, caue ne nunc
Plus in die quam septies cadat Iustus.
12. Ian.




[CH1643:017]
IN EUNDEM
Hactenus Armandum suspexit non male Regem:
    Hunc exarmandum non male sperat Iber.
12. Ian.




[CH1643:018]
AD REGINAM MATREM
Maria, mater impotentis gratiae,
Quacumque manes inter ut partâ semel
Quiete vitae denegatâ consides,
Caue Cardinalem si sapis: suspectus est
(5) Qui tam repente mortuam voluit sequi
Quam persecutus hactenus vivam fuit.
12. Ian.




[CH1643:019]
DE GROENMERCKT
Esto, meae possint aliarum cedere doti;
    Nulli perpetuo vere virentis honor.
Hic acuant frustra senium vel edacia dentem
    Saecula: quottidie floreo fronde novâ.
13. Ian.




[CH1643:020]
DE SCHOOL-STRAET
Dilige quisque scholam juvenilibus impiger annis.
    Grande tui pretium meta laboris erit.
Otia quam duro succedant lauta labori
    Indice me disces : hic schola facta scolh; est.
13. Ian.




[CH1643:021]
RIPA STAGNI. DE VIJVERCAEIJ
Pristina me telis impendit et arcubus aetas:
    Postera magnificam fecit amatque viam.
Illa mihi semper male collimasse videtur:
    Haec semel et verum sic tetigisse scopum.
13. Ian.




[CH1643:022]
FORUM PISCARIUM. DE VISCHMERCKT
Huc ades, huc Hagae sapienti turba palato,
    Hic infensa bonis Piscibus esto frequens.
Nempe pedem frustra Sceuerino colle fatiges:
    Hic procul a salso littore littus habes.
13. Ian.




[CH1643:023]
DE GEEST
Eja, mei cives, dum spiritus hos regit artus,
    Spiritus hos animos qui regit astra regat.
Nec pigeat quod egena sumus contemptaque plebes;
    Ingeniosa sumus; vivitur ingenio.
14. Ian.




[CH1643:024]
(DEPRECATIO)
Quod excipi Regina vult domi meae,
Res ardua est quam poscit: omni scilicet
Exceptione major est, ego minor.
14. Ian.




[CH1643:025]
HET PADMOS
Pars potior toto est. Si fons Venus una venusti
    Tota venustati subjacet Haga meae.
Ergo quid? indigno compellor nomine Pathmos:
    Dicta domus Venerum debuit esse Paphos.
15. Ian.




[CH1643:026]
GEVANGEN-POORT
Qua mea ferali merito vicina catastae
    Prospicit infamem rara fenestra crucem,
Credite me vobis, quod Coelum, dicere, Cives,
    Solis Porta malis claudor, aperta bonis.
15. Ian.




[CH1643:027]
IN PSALMOS REGIOS AB HEROE GRASWINCKELIO PARAPHRASI
HEROÏCA VERSOS

Qui legis haec, aliquis, modulis augusta canoris
    Carmina, sancta piae jussa Parentis ama.
Praescripsit moriens victuro in saecula Nato
    Omnia victurum saecula Regis opus.
(5) Solueret hoc indiuiduo jejunia cantu,
    Sumeret hos primos ore vel aure cibos.
Non stetit hic Nati pietas: ardentior illis
    Imperiis docte gratificata sibi est.
Addidit ad sacra verba chelijn: fide debitor ipsâ
    (10) Liberat obstrictam, quâ valet arte, fidem.
Hinc grave, divinum studio fallente laborem,
    Sanctius hinc omni carmine creuit epos.
Ecce vicem Fati. Batavo praeitore disertae
    Romano Solymae discitis ore loqui.
18. Ian.




[CH1643:028]
LAPPSTRAET
Culta tepensque frequente foco male Lappia dicor.
    Quamlibet ad Brumam, Lappia, versa tuam.
Haec domitas Arctos exarmatosque Triones,
    Haec Borean, Lappae, strata nivesque necant.
21. Ian.




[CH1643:029]
MOLLSTRAET
Mollior est mihi dura silex, quam mollior olim
    In mea perpetuo quadrupes exta furens.
O qui me rigidis armasti prouide saxis,
    Sic tua cum talpis molliter ossa cubent.
22. Ian.




[CH1643:030]
MOLESTRAET
Quas adii quondam procul absunt limite prisco
    Ipsâ protrusae prosperitate molae.
Da veniam Civis; tua te pomoeria fallunt;
    Mendacem Cereri grandior Haga facit.
22. Ian.




[CH1643:031]
DE TOORN-STRAET
Me duce non errat subiturus culmina quorum
    Haganus pridem sidera lambit apex.
Cede via quaecumque via es quâ repitur: isthac,
    Isthac, mortales, itur ad astra viâ.
23. Ian.




[CH1643:032]
CICONIA IN SUMMA TURRI. DE WEERHAEN
Nuper in excelsam delata Ciconia turrim
    Haesit inaurato fulgida facta pede.
Haga vide quam sit nusquam non aurea, cuius
    Auro homines, auro decipiuntur aues.
23. Ian.




[CH1643:033]
Doibs-je rompre le col à ce petit maraut?
Il l’a trop merité, et ma juste colere
M’ij porte: mais la chose est difficile à faire,
Il ne se trouue point de col en un crapaut.
23. Ian.




[CH1643:034]
Ma colere, cocu, eust peu rompre les bornes
De ma discretion.
Mais tu as eschappé mon indignation,
Car ta garce m’a faict apprehender tes cornes.
23. Ian.




[CH1643:035]
HET LANG ACHTEROM
Anticam de postica si plurima fecit
    Me via, posticam cur sinit Haga vocent?
Despicit angustam? magis est injuria: rerum
    Quam facit augustam copia, larga via est.
24. Ian.




[CH1643:036]
DE CINGEL
Me primam quas de media vocat urbe frequentes
    Curia, me solam jussit arare rotas.
Divinauerunt qui me voluere vocari
    Cingula, sic tandem singula facta fui.
25. Ian.




[CH1643:037]
DRONCKENMANS STRAET
Ebrius illi sermo fuit, mens ebria, solam
    Inter avos qui me stigmate prostituit.
Ebria si dici mereat quâ se ebria plebes
    Polluit, hoc toti convenit, Haga, tibi.
25. Ian.




[CH1643:038]
BAGIJNEN STRAET
Multa meum mulier, virgo, non virgo, recessum
    Incolit. ut nunc est, ante fuisse puta.
Nil detraxerunt mutatae saecula: solo
    Tunc quoque, quod nunc sum, nomine sancta fui.
26. Ian.




[CH1643:039]
HET SCHEEL HOL
Insani dixere specum, speculantibus Hagam
    Quae primo speculam praesto sub introitu.
Altera pars laudi est. etenim novus, Advena, mundus
    Haga fit, et fit me nota Strabone novo.
27. Ian.




[CH1643:040]
EEN DOODE IN D’AERDE
’Klaet mij vertre’en en word niet quaet:
Ick weet niet wat mij over gaet.
27. Ian.




[CH1643:041]
VIA SCOPARIA. BESEMSTRAET
Marmoreis alibi placeat sibi splendida tectis:
    Quod nitide et frugi splendeat Haga, meum est.
Indulgetur ibi male sanis sumptibus: illâ
    Vertitur, hac melius verritur arte solum.
28. Ian.




[CH1643:042]
VIA GERANIA. CRAENSTRAET
Omnipotens mihi magnificum dat machina nomen:
    Non accersitis dotibus intumeo.
Vana fere socias inflant momenta plateas:
    Nemo neget solis pondus inesse meis.
28. Ian.




[CH1643:043]
Per fluvios excepta mari discedit aperto
Attractam longis haustibus expuimus.
29. Ian.




[CH1643:044]
VIA SUFFARRANEA, UBI OLIM RESTIARII. LORRESTEEGH
Peccavi? punita fui, me vindice. tanti est
    Tornatae fraudis lora subjsse locum.
Cautior ad frugem rediit meus incola. dicam
    Omnia? fecerunt me mea lora probam.
31. Ian.




[CH1643:045]
FOSSA SPARGANARIA. SCHOTELDOECKSHAVEN
Nec risum, nec probra fero. si foeteo, praesto est
    Publica maternas quae lauet Vnda manus.
Si vel deficiant lijmphae, nec purior ulla est,
    Prima meis Regum fascia, nec melior.
1. Feb.




[CH1643:046]
VIA FULCRARIA. DE RAEM-STRAET
Non pudet aridulis ortum quod debeo ramis:
    Cedere me veterem dum fateare novae
Quantum ligna nouis concedunt arida ramis,
    Arboribus rami, Ramus Aristoteli.
3. Feb.




[CH1643:047]
FOSSA MAGNATUM. DE HEEREGRACHT
O quibus illustrem resero subeuntibus Hagam,
    Discite, quis sit hic et quantus, ab ungue, Leo.
Cuius ad extremum dominis via splendida pontem est,
    Plures quam Dominos vix habet Haga domos.
4. Feb.




[CH1643:048]
IAN HENRICKS STRAET
Sat sit ab Henrico nomen deducere: Ianum
    Nescio; ni clausum significare velis.
Scilicet huc adigens vestigia Pacis et Aequi
    Et Coeli, Henrico et me duce, carpis iter.
5. Feb.




[CH1643:049]
AD REGINAM M. BRITANNIAE. CONSOLATIO
Diua Caledonio nimium jactata profundo,
Disce quid hoc coeli turbine fata velint.
Debet amatque sequi post nubila Phoebus. easdem
Crede Soli, Solij crede Salique vices.
(5) Vt rota naturae est, inconcusso ordine rerum
Proxima sunt laetis tristia, fausta malis.
Quanto spe grauior metus est, nox nubila sudae
Praestat et immoto mota procella mari.
Ecce, Deûm genitrix, summa de Numinis ira
(10) Spondeo propitios in tua fata Deos.
Quot mala nunc pateris, totidem terrâque marique
Omina vicinae prosperitatis habes.
(5.) Feb.




[CH1643:050]
DE NIEWSTRAET
Cum nova, prima fui, cuius de diuite centro
    Iuit in Australes linea prima plagas.
Nunc noua sum toties, ut jure nouissima dicar.
    Credis? anum juvenem summa senecta facit.
6. Feb.




[CH1643:051]
EADEM
Non fugio te, Praetor; habes quo nomine grates
    Auctori referas saepe superque meo.
Discere Iustitiam monitum et non temnere leges
    Civibus Haganis nuntia missa fui.
6. Feb.




[CH1643:052]
VIA NOBILIS IDAE. IOFF.w IDEN STRAET
Arbitrium nudis si quae dedit Ida deabus,
    Gaudeat hoc etiam nomine juncta mihi.
Vicit ibi Venus; hic Veneres. Ne fallere vero
    Tu, Pari, vestitas haec dabit Ida deas.
6. Feb.




[CH1643:053]
DE VERCKENS-MERCKT
Tam non eximij taedet me nominis, ut me
    Taedeat unius vix satis esse meum.
Si videas quae nostra cadunt in tempora sordes,
    Omne forum porcos venditat, omne sues.
6. Feb.




[CH1643:054]
FORUM BOARIUM JUXTA COEMETERIUM. DE OSSEMERCKT
Nil meruere boves, animal sine fraude. Quid autem
    Si gula, si facit hos carnificina reos?
Quadrupedes certe quam non moriantur inulti,
    Ossibus hic bipedum proxima saxa docent.
7. Feb.




[CH1643:055]
FORUM VITULARIUM. DE KALVERMERCKT
Qui mihi das teneros vitio, male sane, boatus,
    Corrige te, et quanti laus siet ista vide,
Una quod innumeras inter clarissima, solos
    Subticet ad Vitulos cantio sacra meos.
8. Feb.




[CH1643:056]
DE HOUTZYDE
Magna minorque meo clauduntur limite Sijlvae.
    Hic ubi se vexet tota Mathesis habet.
Ambitus et centrum fit idem. Si disputat, ecce
    Cogitur extremum dicere quod medium est.
9. Feb.




[CH1643:057]
SYLVA. HET BOSCH
Quadrupedes olim, bipedes nunc aegra trucido.
Fecerunt homines ferrea saecla lupos.
Facta voluptati foedis vitiata duellis
Langueo. dic an sim depopulata feris.
9. Feb.




[CH1643:058]
SUPER COENAM DOMINI PRECATIO
Avelle me mihi, Deus, me saeculo,
Me vanitati, me luto, me sanguini
Subbullienti, me superbo crimini
Culpaeque noxiique fermentis Adae.
(5) Affige toti mentis obtutum tibi,
Affige toto saucium mysterio,
Iesu Redemptor; Hoc enim est corpus tuum;
Quod applicantem constat indigne sibi
Et morte dignum et mortis in culpa tuae.
(10) At o superstes Christe, et a mysterio
Avelle mentem. mica vilis tritici est
Quâ te imbecillo sistis, absentem facis
Praesens ad-orem, glorioso supplicem,
Passi recorder. Quin, Homo-Deus, tuo
(15) Illate coelo, manna vivum, de mala
Manu impiorum Patrio raptum sinu,
Hac mente me, nunc mente me captum, rape
Ubi sempiternis temporumque expertibus
Coelestibusque et gloriosis artubus
(20) Adhuc refulges: Hoc enim est corpus tuum.
Donec peracto quantulum aut quantum meis
Praedestinasti non sepultis artubus,
Mox et sepultis, in suprema coelitus
Expergefactum suscitabis buccina,
(25) Et gloriosum corpori adscisces tuo
Quod hic peribit: Hoc enim est corpus tuum,
Hoc te satum parente debetur tibi.
Aeterna proles, Ipse de Deo Deus,
Faue precanti et omnium causam suam
(30) Causam putanti, et omnium causam tuam,
Quotquot rebellis arma saeculi ferunt
In se ruentis, in tuum, Pastor bone,
Gregem furentis, in tuam sepem truces
Mittentes apros, in tuam caulam lupos
(35) Insanientes, in tuas Solymas Lupam.
Donec superbos ferreâ pessum datos
Virgâ domabis, perpetisque gloriae
Tribues coronam militantibus tibi,
Oculisque tersis aeviterni compotes
(40) Facies triumphi, sanguinis pretium tui.
Veni fidelis, ne morare; subveni
Tuis, redemptor; Hoc enim est corpus tuum.
9. Feb.




[CH1643:059]
IN GALLAM
Nescio quid vitii est, postquam me parcius Olus
Laudat et incepit dicere Galla probum.
10. Feb.




[CH1643:060]
AD AULUM
Quos ore praeceps fundis aut calamo rudes
Inconditosque saepe versus evomis,
Incarminatae praeferunt lanae pilos.
Nisi carminentur, Aule, non sunt carmina.
10. Feb.




[CH1643:061]
SYLVAE LATUS AD AUSTRUM. DE WEGH BESUYDEN HOUT
Exeat e sylua, nimiâ quem noxia quercu
Umbra monet puri Solis aprica sequi.
Annus inaudito breuis est discrimine : distat
Frigus ab aestiuo Sidere ponticulo.
10. Feb.




[CH1643:062]
FOSSA PRINCIPIS. DE PRINCE-GRACHT
Mosa faue. quod florenti fuit Ostia Romae,
Ad tua pertingens Ostia portus ero.
Taedet arenosos Hagam perrepere colles:
Illa nimis dndum sedula pigra gula est.
(5) Ergo novis si quid veri est in vatibus, olim
Fossa bonis (auibus?) piscibus acta ferar.
11. Feb.




[CH1643:063]
VIA DANORUM. DENEWEGH
Fabula fert Boreae gentem, quam nomine prodo,
    Hac Hagae spolium deseruisse viâ.
Quidquid id est, posthac, petimus, ne numen amicum,
    Da nos insanos hic superare Danos.
11. Feb.




[CH1643:064]
ANGIPORTUM LUSCINIAE. NACHTEGAELS PAEDJEN
Tot mea donauit Batavis Philomela nepotes,
    Ut multo vilis sanguine facta parens
Laude sibi raucos videat vix cedere corvos.
    Sic vos non vobis nidificatis aves.
11. Feb.




[CH1643:065]
MOENIA ARBORIBUS CONSITA. BEPLANTTE WALLCINGEL
Ignari per aprica pedem qui moenia fertis,
    Discite ut his subito venerit umbra locis.
Ut Phaetontaeas fertur fraterna sorores
    Perpetuis virides cingere busta comis:
(5) Hic etiam in Flandros nuper producta minantes
    Plurima perpetuis frondibus hasta viret.
11. Feb.




[CH1643:066]
VIA PONTICULI. DE HEULSTRAET
Ponticulus quo clausa fui, cui debeo nomen,
    Desiit ad laudem nominis esse mei.
Nobile id est hodie, quamvis ignobile, cuius
    Est in propatulo splendor, origo latet.
12. Feb.




[CH1643:067]
VIA FOETIDA. DE STINCKSTEEGH
Desine posticas vitio mihi vertere sordes,
    Quae mihi conferri, virgo superba, doles.
Si tibi non dicunt quam sis injuria nares,
    Consule candidulas quaeque puella nates.
12. Feb.




[CH1643:068]
HET BUYTENHOF
Interiore licet quod sim praestantior Aulâ
Vitaulj domino teste probare queam:
Quanta siem doceat verbum vetus: Exeat aulâ,
Hoc est, hic habitet, qui volet esse pius.
12. Feb.
Aula exterior. Buyten-hoff titel M.D.




[CH1643:069]
HET BINNENHOF.
Aula, Venus, Mars, Mercurius, Lex, Curia, Fiscus,
Omnia sunt juris, sacra, profana, mei.
Haga meus nihil est nisi circulus, hospes: at hic te
In centro Bataui Foederis esse puta.
12. Feb.
Aula interior. Binnen-Hoff titel M.D.




[CH1643:070]
LUTHERSCHE KERCKGRACHT
Non nihili est quod flexa feror, sed simplice gyro
    Prae quo Serpentem tu, Tiberine, refers.
Romae curva via est, tantum subcurva Lutheri:
    Ambigis an rectae proxima sit potior.
13. Feb.
Fossa Templi Lutherani. Lutherse-Kerck-gracht titel M.D.
2 Prae quo: Totum M.D.




[CH1643:071]
FOSSA. DE GRACHT
Marmora me angustam faciunt et nuncia famae
Saxa. vide per quae strata, viator eas.
Quantus hic est splendor quas exhibet Haga viarum,
Quarum quae visa est infima marmorea est!
13. Feb.




[CH1643:072]
FOSSA HOLOSERICA. DE FLUWEELE BURGWALL
Serica sit quaecumque suo sibi serica luxu est,
    Hanc modo dum laudem non neget Haga mihi:
Quid valeam sciuisse patres, quibus omine raro
    Intus et in cute hólôs serica dicta fui.
13. Feb.




[CH1643:073]
INCILE. DE BORGHWALL
Iuste stupor mundi, quae parui nominis Hagae
Nomina splendoris credis inepta tui;
Me vide, et excellens dudum sine compare, dic te
Si non majorem repperiisse parem.
13. Feb.




[CH1643:074]
VIA SYLVAE NOVA. DE BOSCHKAEDE
Hactenus extensi finem pomoeria Pagi
Inveniant, isto limite stare velit.
Stare negat? jam fata feris jam Numina Nymphis
Parcite. si fossam transeo, Sylva perit.
13. Feb.




[CH1643:075]
ANGIPORTUM XENODOCHII. GASTHUIJS STEEGHJE
Ut sileam quod quae ridet latissima, perdit
    Semita, quâ coelum scanditur, arcta via est.
Quod Pietas timor est Domini et dilectio, Templo
    Proxima pauperibus tecta dicata docent.
14. Feb.




[CH1643:076]
PORTUS CEREVISIARIUS. DE BIERKAEIJ.
Fesse viator, ades: tota hic te prolue Bredâ:
Si vis, Rostochium, si vacat, adde Bremam.
Nec te magnificae satiet liquidissima lymphae
Copia; plus coctae flumina laudis habent.
14. Feb.




[CH1643:077]
DE VEERKAEIJ
Deerat adhuc centum statio bene fida carinis.
    Hoc ego (re prius an nomine?) facta fui.
Aspice, re quondam nunc par cognomine solo,
    Vix noua te videor Vera vetusta minor.
15. Feb.
Portus novus. Veer-kaey titel M.D.
4 Oppidum Zelandiae M.D. in marg.




[CH1643:078]
HET KERCKHOF
Parcite de vestro pinguem contemnere fundum,
    Putria nunc utero quamlibet ossa tegam,
Si quis ad extremum ducet sua fata tribunal,
    Inveniet stantem quo jacet Haga loco.
15. Feb.
Coemeterium. Kerck-hoff. titel M.D.




[CH1643:079]
DE KORTE HOUTSTRAET
Me quoque praeclaras inter venerare plateas,
    Quamvis forte breui de trabe curta ferar.
En ego quam tribuo videor meruisse coronam.
    Una bonum finis pulchra coronat opus.
15. Feb.
Via sylvestris sive lignea, brevior. Korte Hout-straet titel M.D.
3 Appendix longae M.D. in marg.
3 tribuo: tribuis M.D.




[CH1643:080]
(VENUS-STRAET).
Ut vegetanda suis pascuntur viscera venis,
Omnivorum pascit plurima vena Forum.
Hisce bonis, his de melioribus optima venis
Iure meo venae nomen adepta fui.
16. Feb.




[CH1643:081]
DE GORTSTRAET.
Par sociis et mercipotens quam maxima quaeque,
    Plus est quo sociis anteferenda feror.
Inspice natalem; debetur adorea, dices,
    Hic ubi adoratum nomina fecit ador.
16. Feb.
Via adorea. Gort-straet titel M.D.




[CH1643:082]
PRINCEN PLEIN
Elige, an objicias Tiliam an Palatia nobis,
Et numerosa quidem vel nemorosa veni:
O nec Hylâ melior lassorum fabula vatum,
S y l v a, vide, dudum P r i m a secunda mihi es.
16. Feb.




[CH1643:083]
VIA ZULENIA. DE ZUYLENSTRAET
Sacra novem dominis privatum sperno, quis istos
    Cumque dedit mecum perpetuandus agros.
Pila stylusque dedit nomen: placet omen utroque
    Nomine: ego Patriae fulcra stylosque dabo.
16. Feb.




[CH1643:084]
EADEM IN CRUCEM STRATA. PRINCEN PLEIN
Cuius inexpletae violarunt viscera talpae
    Imperium terrae sancte decussis habet.
O plus praeteritis sapientia saecula! Patreis
    Sciuit in hoc signo vincere posteritas.
16. Feb.




[CH1643:085]
EADEM, UBI DOMUS AMSTERODAMENSIS
Omitto socys quâ praesto laude, quod ingens
    Includi pateris Amsterodama mihi.
Glorior hac potius, superans memorabilis ipsos
    Ostendae titulos Area magna Ducum.
16. Feb.




[CH1643:086]
AD PLATEAS ORDINE ALPHABETI COLLOCATAS DEPRECATIO
Magna minorque viae, quarum sibi quaeque superstes
Vivet ab elogiis garrula facta meis;
Si quibus haec series visa est injuria, facti
Esse mei culpam scite, nec esse mei.
(5) Turbarunt elementa vices, non vatis iniqui
Somnia: Beta suum debuit Alpha sequi.
Si sic peccatum est, si cui praepostera fraudi
Litera, de Cadmo sumite supplicium.
17. Feb.
Ad vias ordine Alphabeti dispositas, deprecatio titel M.D.




[CH1643:087]
IN OBITUM NOBILISSIMI PRAESTANTISSIMIQUE IUVENIS
G. VOSBERGIJ DESIGNATI AD VENETOS LEGATI

Eximium patriae raptum lugemus ephebum.
Quaero, satis justus num siet iste dolor?
Quem Veneto in terris legârat patria divo,
Legatim Diuis misit ad astra pater.
(5) Quis locus est lachrimis? ad Patres nomine nuper
Angelus, ad patrios Angelus ivit avos.
18. Feb.




[CH1643:088]
CASUARIA, NUPER PERFORATA. CASUARIS STRAET
Seu peregrina bipes, seu casu multa supino
    Nominis autor erat non peregrina bipes:
Tandem praecipuis par sum pertusa plateis,
    Deque viâ tantum, pervia facta fui.
(5) Transitus egressusque patet: qua turpiter hospes
    Hauserat in media me, penetrare licet.
Tuta venis, procul hinc omni Sirene, Iuventus,
    Quaque perire soles capta, per-ire potes.
Credibile est, inquis: sed, quod vix credere possis,
    Ipsa venustatem praestat abacta Venus.
19 Feb.




[CH1643:089]
VIA BOREALIS. HET NOORDENDE ITERUM.
Principibus placuisse viris, laus infima; summa est,
    Solis principibus non placuisse viris.
Auriacis, summâ major: sed maxima multo,
    Esse peregrinis Regibus hospitio.
(5) Laude sient sociae patior quacumque superbae:
    Unica de multis Regia recta via est.
20. Feb.




[CH1643:090]
AREA. DE PLAETS
Non licet in Pagis Hagam censere, nec inter
    Oppida: quod medium est, dicitur Haga Locus.
Haga quod est, ego sum. quin, si contendimur, hospes,
    Pars Hagae dubites dicar, an Haga mei.
(5) Tu decide nihil: quantum, dic aequus utrique,
    Creuit hic e loculis, creuit et ille locus!
20. Feb.




[CH1643:091]
PLANTARIA OBLIQUA. DE KROMME POOTEN
Parcite me curvam probris incessere; non est
    Nomenclaturae vilis origo meae.
Hic Aquila, hic Serpens Epidaurius icone curvâ
    Viuit, hic obliquis gressibus, illa pede.
20. Feb.




[CH1643:092]
DE KETTING-STRAET.
Qui Venerem sectaris, amans, aduerte quid ipso
    Ad Venerem ductrix nomine praecipiam.
Invenies Venerem; sed, quae resipiscere cogat,
    Proxima stultitiae est, crede, catena tuae.
22. Feb.
Via Catenaria. Ketting-straet titel M.D.
Toegang tot de Venus-straet titel in marg.




[CH1643:093]
(AD AMPLISSIMOS HAGAE RECTORES)
Vnanimes Pagi, dicemus, an Vrbis Epoptae,
Ordo decens patrii, prime sacerque soli,
Quorum perpetuis nova se, noua rursus, et usque
Grandior et curis debet et auspiciis
(5) Haga domus divûm, seu quis mortalia, seu quis
Aestimat aeternas, numina nostra, deas;
Sumite, non duri, vestra de gente Poetae
Edita non duris verba Latina modis.
Quam fari doceo, docuit me Patria fari,
(10) Debuit has illi patria Musa vices.
Nec venit in partem vestri ambitiosa laboris:
Vestrae laudis erunt marmora, verba meae.
Quis scit an extensae concedent fata sonorae,
Haga loquax melius vivet, an Haga silens.
(15) Aucta, nec inuideo, vobis auctoribus esto,
Caeperit Hugenio dum praeitore loqui.
22. Feb.




[CH1643:094]
VIA NOSCOMII. S. NICOLAS GAST-HUYGS-STRAET
Qualiscumque vocer, merui carnaria dici.
    Utrâ plus videor sanguinolenta manu?
Utrâ stare putas horrendum parte macellum,
    Hospes? ab hac lanio regnat, ab hac medicus.
24. Feb.




[CH1643:095]
HET KORT ACHTEROM.
Quid si parva solo? plenis sum magna tabernis.
Magnus Alexander mole pusillus erat.
Deinde metu potior spes est; dum crescere possunt
Parva, brevi retro grandia sorte ruunt.
25. Feb.
(Ambitus Aulae posticus) minor. Kort-Achterom titel M.D.




[CH1643:096]
DE SALE
Quod graue compactis, quos nescit aranea, tignis
    Audaci nixum fornice durat opus:
Quod ferris confundo libros, quod publica jura
    Misceo privatis mercibus, arma togae;
(5) Incola sis, sive advena sis, cuicumque stuporum
    Ille fuit de me maximus; Adde novum.
Adde, quod hic quidam silicernius ambulat hospes
    Dedecori subter fixa trophaea suo.
Ingens prodigium! qui non est ullibi, in hac est,
    (10) Hac solâ mundi parte modestus Iber.
27. Feb.
Atrium Hollandicum. Sale titel M.D.
1 E ligno Hybernico M.D. in marg.
8 Vexilla militariahostibus erepta M.D. in marg.




[CH1643:097]
DE PROVINCIALE RAEDCAMER
Quae Comitum vixi lectis instructa, labori
    Splendida sum comitum nunc quoque lecta domus.
Prudentes legum comites hoc Patria jussit
    Patria ab antiquo dicere jura thoro.
(5) Plus Patribus Patres sapiunt: ubi vana sopitos
    Luserunt Comites somnia, nunc vigilant.
28. Feb.
Curia Provincialis Hollandiae. De Provinciale Raed-Camer titel M.D.
Olim Hollandiae Comitum cubiculum titel in marg.
5 sopitos: cubantes M.D.




[CH1643:098]
DE ROLLE
Dentibus hic olim, labiis, linguâ atque palato
Res fuit Hollando publica gesta Duci.
Successere patrum sapientia labra palatis:
Et linguis hodie, non sine dente, vaco.
(5) Nec rota fortunae est, patrii Rota Iuris et aequi est
Celsior antiquo quâ mihi natus honor.
Nam fatis placuit, solis ubi jura dabantur
Principibus, populo nunc quoque Iura dari.
1. Mart.




[CH1643:099]
DE REKENCAMER VAN HOLLAND
Quam bene prospexit florentibus inclyta rebus
    Quae mihi fiscales Patria credit opes!
Hic regit, hic regitur, sine quâ Natura vacillet,
    Quâ sine, quisquis homo est, bestia sit; Ratio.
2. Mart.




[CH1643:100]
DE GRIFFIE ENDE FURNEER-CAMER
Ne nos postica positas in parte Palatj
    Despice; habes quod et hic Ciuis et Hospes ames.
Si Bataui conuiua venis ad fercula Iuris,
    Ista tui penus est, illa Culina fori.
2. Mart.




[CH1643:101]
CAMERA FEUDALIS HOLLANDIAE. DE LEEN-CAMER
Panda bonis, occlusa malis, pro crimine cuique,
    Pro virtute, fidem soluo, fidem teneo.
Este probi et fortes Bataui, nec proximus haeres
    Agnati, nisi me dante, vasallus erit.
3. Mart.




[CH1643:102]
DE STATEN GENERAEL CAMER
Oppida sint riui, septem sint flumina Gentes;
Me Mediterraneî gurgitis instar habent.
Vinea sint Belgae, sint pagi grana, vel urbes,
Sint acini populus quisque, racemus ego.
(5) Dicet Aristoteles quanto praestantior extem
Tot sociis: quanto nempe Genus Specie.
Quid moror in minimis? Hic cum septemplice telo
Concordi patriam vindicat ungue leo.
Quid faculis ornare diem, quid lampade stellas,
(10) Quid solem verbis attinet? hic Patria est.
6. Mart.




[CH1643:103]
RAED VAN STATE
Qui status Imperii fuit inde ab origine partae
    Libertatis, hic est, hic erit usque meus.
Mutatis faciem, sociae: constantia nostra est.
    Nec praeclara suo pondere caussa caret:
(5) Hic patriam ejurant Patres, hic patria lex est,
    Ut Patriae prosis, non meminisse tuae.
6. Mart.
Concilium status Belg. Raed van State titel M.D.




[CH1643:104]
GENERALITEITS REKENKAMER
Quanti constiterit Libertas hic lege, quanti
    Constet adhuc, mea te Bibliotheca docet.
Scrutatus quantum bello consumpsimus auri,
    Aurea sim magis an ferrea, vix statues.
7. Mart.




[CH1643:105]
GECOMMITTEERDE RAEDCAMER
Tota quod assiduis indormit Patria curis,
    Tuta quod officiis creditur esse meis,
Iam satis hoc quo vel sociarum cedere nulli,
    Vel socias possim spernere, laudis habet.
(5) Nec socias sic sperno tamen; facit altera major
    Gloria, quod cunctis anteferenda ferar.
Patria conveniens venit ad mea jussa vocantis,
    Saepe quod unita est imputet illa mihi.
Publica res Batavûm, si fers, fero ponderet aequus
    (10) Arbiter, an major jussa jubente siet.
8. Mart.
Senatus Hollandiae. Gecommiteerde-Raed-Camer titel M.D.




[CH1643:106]
DE CAPELLE OP ’THOF
Tempora mutantur, fuit olim Belgica Gallo-
    Belgica, nunc bello Gallica facta fuit.
Hinc ego, Christicolis docte vernacula Gallis,
    Principibus pateo sancta magistra viris.
(5) Nec talis mihi plaudo tamen: laus altera praestat,
    Rarior est quâ me dote tumere decet.
Toto sum pretiosa solo, sum nobilis ipso
    Pulvere, sum Batauis ossibus et Bauaris.
Quam cinis et manes animant, quam puluis honorat,
    (10) Quam faciunt umbrae vivere, non moriar.
10. Mart.
Sacellum aulicum. Capelle van ’t Hoff titel M.D.
Ubi concio Gallica habetur titel in marg.
8 Tumulis Alberti et Iacobae Bavarae etc, Comitum Hollandiae M.D. in marg.




[CH1643:107]
IN VOSBERGII PATRIS CONSTANTIAM EXEMPLAREM
Spem Patris et Patriae, quem pro virtute vel annis
Non est jure senem dicere, non juvenem,
Vidimus innumero pertusum vulnere mille
Per tormenta neci tradere mille neces.
(5) Altera lugentis Patriae spes, altera proles
Aegra novas Patri nunciat exequias.
Qui tot flagra vides tot cladibus inconcussum
Romano Belgam robore ferre senem,
Dic tibi quod res est; Non extat in orbe Parentum
(10) Plus miser hoc forti, fortior hoc misero.
10. Mart.




[CH1643:108]
(VYTGEGROEYDE ROCK)
Uw’ dochter staet haer keurs ter halver been geschortt.
Sy kost niet anders varen
In ’tgroeijen van haer’ jaren:
Sy heeft hem langh gehadt, en daerom heefts’ hem kort.
11. Mart.




[CH1643:109]
COENACULUM PRINCIPIS. ’S PRINCEN EETSAEL
Tempus edax rerum me succurrente domatur;
    Mitius in Proceres me subeunte furit.
Disce quid intersit me stare, Batauia; pasco,
    Qui te perpetuâ prosperitate, Ducem.
12. Mart.




[CH1643:110]
CUBICULUM PRINCIPIS. ’S PRINCEN SLAEPKAMER
Dormi Patria: non dormit qui forte supina
    Molliter hoc visus membra fouere thoro.
Crede mihi, quoties Fredericum ponere somno
    Creditus, hic toties in statione stetit.
12. Mart.




[CH1643:111]
CULINA PRINCIPIS. ’S PRINCEN KEUCKEN
Quisquis homo est, immundities ne spernat opimas:
Hasce meo in laudes adstruo jure meas.
Quod feci, non quod facio reputa: nec iniquus
Quis quod edas edit dispice, sed quid edas.
(5) Noscere vos jubeo molles; et quaerere, quae vos
Coxit, an ex nitidis forte culina siet!
12. Mart.




[CH1643:112]
EQUILE PRINCIPIS
Non est quam gracili quisquam moduleris avenâ
    Quae tot quadrupedes nutrit avena meos.
Eliget e multis quo se per Ibera cruentum
    Eripiat quondam vulnera sospes Herus.
(5) Mox amplexe Ducem reducem, dignissima, dices.
    Una dies fuit his sumptibus, unus equus.
13. Mart.




[CH1643:113]
DE PICQUEER-SCHUER
Nescio qua praestes titulis, Academia, nostris;
    Pace tuâ, simili sorte superba color.
Erudiunt pullos morosi doctor uterque,
    Quadrupedes hic equos, hic bipedes asinos.
(5) Ergo pace tuâ, quanto discrimine vincam,
    Circulus hic, illic linea docta docent.
13. Mart.




[CH1643:114]
’S PRINCEN SECRETARIE
Nassovidum imperii nostris arcana latere
    Visceribus nouit Patria, novit Iber.
Ambigit alteruter quâ nos regione requirat?
    Quaerito pistrinum Iunii et Hugenii.
14. Mart.




[CH1643:115]
’S PRINCEN RAEDCAMER.
Quaeritur ingrate quid agam; nec verba meretur
    Quaestio: sic nutu soluier illa potest.
Curatoris eget qui se cum sanguine divo
    Et patrias pro te, Patria, spernit opes.
14. Mart.




[CH1643:116]
RAED VAN BRABAND.
Qui vetus ignorat verbum, plevon h{misu panto;",
    Ille mei censor non satis aequus erit.
Impero littoribus Mosaeque Marisque Brabantis.
    Forte nec haec tota est fimbria veste minor.
(5) Si minor est; vivus Pater est cui debeo partem,
    Qui totum dabit est filius Auriacus.
14. Mart.
Senatus Brabanticus. Brabandsche Raed-Camer. titel M.D.




[CH1643:117]
’S PRINCEN VALCKHUIJS.
Amphibium civem, Cives, ne spernite: tanti est,
Si Coelo nequeam pascere, posse solo.
Non volo vel volo: tum bipedes, mea praeda, cauete
Quando volo, quando non volo, quadrupedes.
15. Mart.
Falconarium Principis. Valck-huys titel M.D.
2 Caninâ ibi nutriuntur falcones M.D. in marg.




[CH1643:118]
TEMPLUM ANGLICANUM. D’ENGELSCHE KERCK.
O mea si tanto constaret fornice moles,
    Quantum te Coeli, Terra Britanna, tegit;
His ego te verbis, mater miseranda, vocarem,
    His te participem coner habere mei:
(5) Gloriam in excelsis domino, mortalibus aegris
    In terra Pacem praedico; tota veni.
15. Mart.
Templum Anglicanum. Engelsche-Kerck titel M.D.




[CH1643:119]
DE GROOTE KERCK.
Velleris aurati fumos et inane trophaeum,
Vix prety partem glorior esse mei.
Velleris argenteî famam, partosque triumphos,
Post Wesalam, de te, Sylua superba Ducum,
(5) Ornamenta puto, quae post praeconia veri,
Plurime spectatum Ciuis et hospes eas.
Si spectando dolent oculi, lumbique sedendo,
Solâ mille tubis aure vacare licet.
Mille tubis portenta loquor mirabilis Anni.
(10) Organum Aristotelis, crede, minus logicum est.
16. Mart.
Templum Parochiale majus. Groote Kerck. titel M.D.
Ubi insignia celebratae solemnitatis aurei Velleris, Item Organa Musica splendidi operis, cum inscriptione triumphalis anni 1629 titel in marg.




[CH1643:120]
THEATRUM ANATOMICUM.
Mitte probro Ciui suspendia vertere nostro:
    Omne malum finis pulchra coronat opus.
Caesareum sit stando mori: generosior ille est
    Caesare, qui sua post funera stare potest.
16. Mart.
Theatrum Anatomicum. Anatomie. Ontleed-Camer titel M.D.




[CH1643:121]
’S PRINCEN HOF IN ’T NOORDEINDE.
Majestas et Amor simul hic et saepe morati
Tertium in hac ipsa sede tulere fabrum.
Qualis ero perfecta, putas, quae marmore crudo
Imperfecta fui Regibus apta domus?
17. Mart.
Palatium Principis, viâ Boreali. ’s Princen-Hoff in ’t Noordeinde titel M.D.
2 Non interruptâ fabricâ dum hic Regina M. Britanniae diverteret M.D. in marg.




[CH1643:122]
TEMPLUM LUTHERANUM. LUTHERSCHE KERCK.
Inuide, dicendum est, paries quid amantibus obstas,
    Hei mihi, quae verbis quinque dirempta fui.
Ecce tamen me tangentem confinia veri,
    Me male contemptam quâ ratione colas:
(5) Quisquis ab extrema cursum Babylone Geneuam
    Instituit, per me transeat: hac iter est.
18. Mart.




[CH1643:123]
ORPHANOTROPHIUM. HET WEESHUIJS.
Nubite securi de posteritate bonorum,
    Instructi solâ posteritate boni.
Pro loculis erit iste locus; pietate meorum
    Hic ubi sit proles orba, nec orba, datur.
(5) Ite Patres quo fata vocant Matresque: Parentis
    Una loco miseris et Parientis ero.
19. Mart.




[CH1643:124]
PRAETORIUM. HET STADHUIJS.
Quod fuit Urbs Orbi, quod sunt Capitolia Romae,
    Hoc ego sum ciui, nobilis Haga, tuo.
Impero; nil supra est. veniunt ad jussa vocantis
    Institiae quanta et quantulacumque domus.
(5) Quod mirere, die claro sum lumine clauso,
    Somno nec valeo nec volo nocte frui.
Quod stupeas, quantum videas me cumque tenebris
    Sollicitam, coeco lumine plus vigilo.
19. Mart.
Praetorium Hagiense. Stadt-Huys titel M.D.
4 Ius dicendo in marg.
6 Dum hic Civis vigilat in marg.




[CH1643:125]
HET DOLHUIJS.
Quisquis ad haec casu divertis claustra viator,
    Sic sanum fatuos crede monere meos.
An dolus, an dolor, an Fatum nos hisce latebris
    Clauserit, ac sero quaeritur ac temere.
(5) Claudimur; hoc satis est. Satis est? nimis esse fatemur;
    Quodque sumus, solum fecerit esse Nimis.
Hoc age, ut hic faciant aliena pericula cautum,
    Si quis Amans nimis es, sive Poeta nimis.
20. Mart.




[CH1643:126]
CONFOEDERATI BELGIJ EMBLEMA DIOPTRICUM.
Concordes radii septem per densa coacti,
Clade suâ intenso robore, conveniunt.
Uniti Belgae, ut radii per opaca refracti,
Igneum ab infracto robore robur habent.
22. Mart.




[CH1643:127]
HET OUDEMANNEN HUIJS
Tandem, Roma, tuam per me dedisce Tyrannin.
    Est quod amat senium ferre, juventa negat.
Claude senes, ut ego. Radius per opaca refractus
    Fortior est: ardet flamma coacta magis.
(5) Claude senes. ubicumque piae licet esse juventae.
    Tolle vagam Venerem et vina, facis monachos.
23. Mart.
Gerontocomium. Oude mannen-huys M.D.




[CH1643:128]
DE BEECK.
Naviget Anticyras, qui te, pulcherrime Pagûm,
Corporis eximii schema referre neget.
Ecce tamen, vel in Anticyris te corporis ullum
Eximii, sine me, schema referre negem:
(5) Me sine, (da veniam) sine quo sis, Haga, cadaver,
Quem solum vivi sanguinis instar habes.
24. Mart.




[CH1643:129]
DE CLOOSTERKERCK.
A Iove principium feci, cum Numine quondam
Propitio sacris fabrica sacra fui.
Bella profanarunt bellam, sortemque nefandam,
De bella Bello bellica facta, tuli.
(5) Florentis bello patriae successibus aucta
Bella iterum Bello et Belgica facta fui.
Discite mortales a me: de fine beato
Spem non ambiguam, qui bene coepit, habet.
24. Mart.




[CH1643:130]
HET HOERE-PAD.
Cur syluae parti nomenclatura pudenda est,
Hic ubi tot latebras fas habet atque nefas?
Pro toto partem, totum pro parte docemur
Sumere: an hic aliquid forte Synecdochici est?
(5) Credo. sed ista meae certe non aequa figurae est,
Si sit curva mali semita, recta boni.
25. Mart.
Via Scortaria. Hoere-pad titel M.D.




[CH1643:131]
HET GESCHUTHUIJS.
Si nocua est nostro tellus tremebunda labori,
Nescio quid meritam territat augurii.
Nam, quoties dantem reputo Salmonea poenas,
Ceu Iouis irati fulmine tacta tremo.
26. Mart.
Officina tormentaria. Geschut-Huys titel M.D.




[CH1643:132]
TORMENTARIA FABRILIS. HET AFFUYTHUIJS.
Truncus iners fusi sine me jacet hydra metalli;
    Os aliunde, duos hinc habet illa pedes.
Hoc decies aeris pretium est, quod massa superbi
    Aeris obaeratam se sciat esse mihi.
27. Mart.
Balistarium. Affuyt-huys titel M.D.




[CH1643:133]
DOMUS BARNEVELDIA.
Laetitiam vultu, nondum subeunte senectâ,
    Prodo; latet memori clausa ruina sinu.
Discite non oculis nimium, non credere sorti:
    Quam quis adhuc rectam stare putas, cecidi.
27. Mart.
Domus Barneveldia. Huys van Barnevelt titel M.D.




[CH1643:134]
DOMUS AERSENIA.
Audiat Haga loquax, quando post Saxa viasque
    Et me dicendi fas sit habere vices;
Si facit ad formam fabricae facundia fabri,
    Formosas inter debeo sola loqui.
27. Mart.
Domus Fr. Sommelsdicii. huys van Sommelsdijck titel M.D.
Viri eloquentissimi titel in marg.




[CH1643:135]
DOMUS ASSENDELFIA
Prisca domus, meliore nouo molimine facta
    Grandior et certe pulchrior et melior,
(Nobilior nequii) sociis concedo puellis,
    Ut me nulla modo pulchrior extet anus.
27. Mart.
Domus Assendelfica. Huys van Assendelft titel M.D.




[CH1643:136]
DOMUS NASSOVIA, COMITIS MAURITII
Sive situm spectas, et quae mihi fonte perenni
    Lambit honoratos nobilis unda pedes,
Sive quod Americae spoliis ornata decenter
    Indico ut ingentes arte regantur opes,
(5) Splendeo: quin ipsos vates docet ista venustas,
    Fabula quam non sit jam Venus orta mari!
27. Mart.
Domus Nassavia, Com. Mauricii Brasiliae Praefecti titel M.D.




[CH1643:137]
DOMUS CULENBURGICA
Qualis ab occulto saliens Arethusa meatu
    Clarior attritis surgere fertur aquis,
Talem de tumulo videas, Albane, nitentem
    Talem post Cineres me rediisse meos.
(5) Huc, mecum vim passa, veni, Bruxella; docebit
    Haga Culemburgam non periisse domum.
28. Mart.
Domus Culemborgica. Huys van Culemburgh titel M.D.
5 Ubi domus Culemburgica ab Albano funditus deleta M.D. in marg.




[CH1643:138]
DOMUS BREDERODIA.
Mutaui dominos, semper melioribus usa
    Grandior, et rursum grandior auspiciis.
Tandem sum Brederoda. quid hoc? quod nempe sit omnis
    In Batauis et sit nulla secunda mihi.
29. Mart.
Domus Brederodia. Huys van Brederode titel M.D.




[CH1643:139]
DE WAGHE.
Unumquemque suo se metiri pede rectum est.
    Unumquemque suo pondere non patior.
Si studeant leuitate graues peccare Batavi,
    Publica, ne fraus sit libera, Libra veto.
29. Mart.
Libra. Waghe titel M.D.




[CH1643:140]
NIEUWE DOELHUIJS.
Nemo mihi luxum saecli vel inutile marmor
    Opprobrio juste verterit aut vitio.
Nassauiâ fundata manu confinia coelo
    Quidquid agat liuor, non male tecta leuo.
(5) Dicat an exemplo factum sit moris inepti
    Splendida magnificas arma docere Scholas.
29. Mart.
Aedes Sclopetaria nova. Nieuwe Doel-Huys titel M.D.




[CH1643:141]
DE VOETBOOGHDOELEN.
Eloquar, an sileam si cui natura nouerca est
    Artifices inter nomen habere meos?
Eloquar. Hic virtus vitium est: accurrite lusci;
    Plus videt hic oculus quam videant oculi.
30. Mart.
Hortus sagittarius Arcus chalybei. Voet-boogh-Doelen titel M.D.




[CH1643:142]
’S PRINCENMAGAZIN.
Non est quod Patriae munito solius armis
    Auriaco toties victus, Ibere, tremas.
Priuatum hic penus est: per quae arma domestica seruo
    Austriaca Auriacam disce timere domum.
ult. (31) Mart.
Armentarium privatum Principis. ’s Princen Magazin titel M.D.
1 solius: unius ab M.D.




[CH1643:143]
DE HANDBOOGH-DOELEN.
Quaesitum est quis, Apollo meis tyronibus autor
    An mage formandis utilis esset Amor.
Coece sagittator, fatuis dominare Cithaeris:
    Plus mihi Phoebaeâ qui sapit arte sapit.
ult. (31) Mart.
Hortus sagittarius Arcus lignei. Hand-boogh-Doelen titel M.D.




[CH1643:144]
DIGITI.
Annulus includit digitum? qui grandior omnem
Includat dextram circulus, Annus erit.
2. Apr.




[CH1643:145]
LINEAE CHIROMANTICAE.
Ille tibi fidat, palmaris linea, qui se
Fortunam pugno claudere posse putet.
2. Apr.




[CH1643:146]
PECTUS.
Fortius obtusum est, si vera Mathesis, acuto.
Obtusum Bataui pectus habete mei.
2. Apr.




[CH1643:147]
OS STERNUM.
Nil opus impacti est homicidae cuspide teli:
Si sternum possit sternere, stratus homo est.
2. Apr.
2 possit: possis M.D.




[CH1643:148]
VENTER.
Vivitur ingenio? facilis juctura cerebri est:
Per largitorem viuitur ingenii.
2. Apr.




[CH1643:149]
DORSUM.
Quid! plagas et onus? saltem, Natura, dedisses,
Cum me ferre dares omnia, pauca pati.
2. Apr.




[CH1643:150]
Per me sunt homines: quâ me ratione pudendum
Appellas? pudeat, quem pudet esse, mei.
3. Apr.
Pudendum virile titel doorgehaald




[CH1643:151]
To; gunaikei’on.
Belli mortales! hac nono mense moleste
Mingimur, et foetae matris amurca sumus.
3. Apr.




[CH1643:152]
IDEM.
Grammatici, moneo: mendosa est lectio; si qua
Connubium legitis, scribite cunnubium.
3. Apr.




[CH1643:153]
VTERUS.
Me vide, et amentes animos natalibus infla:
Nascitur obscuro Rex, ut agyrta, loco.
4. Apr.




[CH1643:154]
UMBILICUS.
Si polus humani quisquam sit corporis, hic est:
Arcticus an sit, an Antarcticus, ambigitur.
4. Apr.




[CH1643:155]
ILIA.
Ilia tractanti subeant incendia Troiae:
Proxima sunt flammis Ilia, Thaï, tuis.
4. Apr.




[CH1643:156]
NATES.
Ut quid iniqua trufh; cycnaeae prodiga plumae est,
Pulvinar natas quae sciat esse nates?
5. Apr.




[CH1643:157]
EAEDEM.
Nolle manum Nautae piceos maculare rudentes,
Hoc est, quando nates, nolle madere nates.
5. Apr.




[CH1643:158]
PODEX.
Si conferre libet rugas et utramque Mephitim,
Iam podex vetulam vincet et anus anum.
5. Apr.




[CH1643:159]
DORSUM.
Quae subigi dorsum toties es passa deorsum,
Gellia, cur dorso verbera? ventre feras.
7. Apr.




[CH1643:160]
(NASUS).
Nase, caue; tua res agitur; stratagemate laevo
Qui pedunt simulant velle ferire pedes.
7. Apr.




[CH1643:161]
DE VANDERBURGHIO.
Res patrias agit, et patriis caret exul amicis:
Quaeritur, an sit Agens, Burghius, an patiens.
7. Apr.
De I. vander Burgh Ordd. Agente Leodici titel M.D.




[CH1643:162]
CLADES CALLOAE.
O si longa dies possis obducere callo
Quod mea de Callo patria vulnus habet!
7. Apr.




[CH1643:163]
(TESTICULI).
Coeca licet vel surda sies, accede Lycori,
Quid valeam, gemino teste probante, scies.
7. Apr.




[CH1643:164]
FEMUR.
Caesarei partus uteri sint gloria secti:
De femore inciso nascier Herculeum est.
7. Apr.
2 Incisi femoris partus origo Deûm est M.D.




[CH1643:165]
GENUA.
Scirpus Homo ex imo, sine nobis, ventre fuisset:
In scirpo nodum fecit utrumque genu.
7. Apr.




[CH1643:166]
IDEM.
Euclides capere hoc possit vel credere? flexo,
Quo pedibus nequeas, itur ad astra genu.
7. Apr.




[CH1643:167]
TIBIA.
Corporis harmonice concordent artubus artus:
Esto; sed harmonicum tibia nomen habet.
7. Apr.
2 scheen in marg.




[CH1643:168]
SURA.
Ut paria aequali Superis sint ima quiete,
Credo datas etiam cruribus esse nates.
7. Apr.




[CH1643:169]
CALX.
In stimulos calcem temere qui nolit adactum,
In calcem stimulos cautior aptat eques.
7. Apr.




[CH1643:170]
IDEM.
Si callus videas quam sit res proxima calci,
De callo calcem nomen habere putes.
7. Apr.
1 Calck in marg.




[CH1643:171]
PES.
Quinque pedis digiti: non indignabere, Lector;
Pentametris apte versibus addo Pedem.
7. Apr.




[CH1643:172]
PLANTA PEDIS.
Non cedo capiti: Cynico si credere fas est
Plantanti, quod sum nomine, totus homo est.
7. Apr.




[CH1643:173]
PES OPUSCULI.
Cum Boue lasso figo pedem: jam vade, Tabella;
Quando pedem potui ponere, tollo manum.
7. Apr.




[CH1643:174]
ALA FOETIDA.
Vertice cornuto est Aulus. Dat adultera causam
Uxor, et esse virum praedicat id quod olet.
8. Apr.




[CH1643:175]
FRONS.
Nescio qui sartam gerimus sine vulnere frontem,
Quam quis nescit Evam perfricuisse viro?
9. Apr.




[CH1643:176]
DENTES.
Disce, Gula; attente, lente, prudenter, acute
Uti denticulo, parcere ventriculo est.
9. Apr.




[CH1643:177]
OS.
Hac cibus it, hac verba volant: quo nempe trimphet
Mutua de nimia garrulitate fames.
9. Apr.




[CH1643:178]
IN PHYLLIDEM.
Implexi teneris macilentae Phyllidos ulnis
Oscula libatum venimus, ossa dedit.
9. Apr.




[CH1643:179]
MENTUM.
Disce quid immineat raso tibi . . . . . mento;
Si, quâ parte sumus, nos pudet esse viros.
10. Apr.
Mentum e more Gallico imberbe M.D.




[CH1643:180]
BARBA.
Hirce, pater barbate, tua est haec gloria, menti
Excrementa grauem reddere longa virum.
10. Apr.




[CH1643:181]
TEGEN TRIJN
Ick Trijn, de boose prij? dat koste mij myn leven.
Als ickse noemen hoor, begint mijn hert te beven.
Maer Ian die wilder aen: Ick stelt hem in syn’ keur;
En gaeter Ian me deur, soo gaeter Ian me deur.
10. Apr.




[CH1643:182]
AURIS.
Hauris forte fui, quae lapsu temporis Auris
Dicor. an hoc aurum nomen, an aura dedit?
11. Apr.




[CH1643:183]
EADEM.
Oppone auriculam: qui te vocat, Arcas, in aulam,
Huic opus aurito teste fuisse scio.
11. Apr.




[CH1643:184]
TEMPORA.
Tempora mutantur et nos mutamur in illis.
O mores, virgo, o tempora, dicat anus.
11. Apr.
1 Nos tempora in marg.




[CH1643:185]
(VERBINTENISSE AEN DEN HEERE HOOFT).
Wij Mannen en wij Wijven
Beloven met ons vijven
Het naeste Iaer met lief
(Mits het den Drost believ’
(5) En de waerde waerdinne
Sijn’ nobele Drostinne,)
Op Muydens hooghe Slot
Te wreken ’tfell gebod
Des Princen van Oragnen;
(10) Eer dat hij tegens Spagnen
In ’tSomer-legher treck;
Met Rhynschen Wijn en Seck,
Met singen en met rijmen,
Met sommen en met lijmen,
(15) Met sitten en met gaen,
In sonneschijn en maen,
Met kuijeren en praten
Langs dycken en langs straten;
Tot dat de Waerd, versaedt,
(20) Sal seggen, gasten gaet,
En de Waerdinne, Vrinden,
Wy willen u niet binden,
’T is moij weer naer den Haegh,
’Kwild ick u t’schepe saegh:
(25) Wy sullen hier wat poosen,
En tegen dat de Roosen
Ontluycken als Treslon,
Die Tessels hertje wonn,
De weer-wraeck komen soecken
(30) By rocken en bij Broecken,
Met mann en vrouw en Paerd,
Op Hofwyck aende vaert,
Op Pasgeld aen der weide;
Tot dat ons ’tleger scheide,
(35) En Frederick syn’ Knecht
Onbiede naer ’tgevecht.
Geschreven inden Haghe
In ’t afgaen vande’ Waghe’
Die ons van Muyden bracht,
(40) Den seventhienden nacht
Aprilis, als drij jaeren
Op veertich gaende waren,
En sestien hondert meer.
Aldus op trouw en eer
(45) Besworen en beregelt,
Beteeckent en bezegelt,
Met mond en hert en hand
Voor listeloosen Band.
Hag. 19 Apr. Anna van Osmael.
Leonora van Treslong.
Ioachim de Wicqfort.
Maria.
Constantin Hvygens.





[CH1643:186]
AIR DANS MA PATHOLOGIE
Tu te trompes, Philis, lors que ta main d’Albastre
M’attrappe dans ton sein.
En dépit de tes coups, mon amour idolatre
Arrive à son dessein.
(5) Serre et gesne ces doigts, defends toij et te vange,
Ie ne perds rien au change;
Ie ne sçaij qui des deux chatouïlle plus mes sens,
Ou mon crime, ou tes chastimens.
Assened. 28. Iul.
7 qui: quel Path.




[CH1643:187]
LE REVEIL DE CALLISTE. AUBADE. AIR DANS MA PATHOLOGIE.
I’aij veu le point du jour, il a paru sur l’onde,
Sur l’onde de mes pleurs.
Mon Astre vient chasser, en esclairant le monde,
La nuict de mes douleurs.
(5) Lene toij, beau soleil, souffre que je t’adore.
Ha! je me suis mespris, il n’est pas jour encore;
Mes yeux, nous auons tort;
Il ne vient point d’Aurore,
Calliste se rendort.
Assened. ult. (31) Iul.




[CH1643:188]
SERENADE.
Ne crain point le serein, Sirene de mon ame:
L’air ne faict point d’effort sur ta diuinité.
Luminaire immortel, arreste un peu ta flame,
Il n’en fault qu’un raijon pour un beau jour d’esté.
(5) Elle va se coucher, je la voij qui sommeille.
Adieu clarté des cieux.
Puis que Cloris leur unique merueille
N’a point d’oreille
Le monde n’a point d’ijeux.
Assen. 5. Aug.
4 beau: grand Path.
5 Que di-je? elle s’en va, je la voy qui sommeille Path.
9 Le monde: La terre Path.




[CH1643:189]
UBERA.
Montibus his pasci cupidos miramur amantes,
Queis ipsos aluit Fontibus ipsa parens?
Assened. 9. Aug.




[CH1643:190]
PAPILLAE VIRILES.
Quae natura nihil frustra fecisse refertur,
Cur negat hac etiam matribus esse viris?
Ibid. 9. Aug.




[CH1643:191]
AURIS.
Nil opus est medico: Bilem, Rha barbarum et ipsam,
Si gustes, Aloen auris amara cacat.
Ib. 9. Aug.
2 cacat: caco M.D.




[CH1643:192]
VANDER BURGH ET BROSTERHUIJSEN.
De deux joliz amis l’un fuit toute besogne,
L’autre gaigne au trauail, mais se perd en yvrogne.
L’un a donc trop de vin, l’autre trop peu de pain.
Qu’est-ce? l’un meurt de soif, et l’autre meurt de faim.
Assened. 9. Aug.




[CH1643:193]
SUPREMA CURIA.
Ne dubita quam me appelles: appellor ab omni
    Iudice; sic quae sim quantaque nosse potes.
Summa, puta, sum summarum. quid summa? reperta est
    Nequities laudi nuper iniqua meae.
(5) Creditur hic etiam Ius summum injuria victis
    Summa: quod est nusquam sponte tribunal emunt.
Hei mihi, quam donis distant inventa creatis,
    Quam se peiorem se facit omnis homo!
Quam bona victores docuit natura videre,
    (10) Tam malus est victos qui reuidere docet.
Assened. 9. Aug.
Suprema Curia. Hoogen Raed titel M.D.
4 laudi: sorti eerst
7 Revisores M.D. in marg.
9 victores: mortales eerst
10 victos: illam eerst




[CH1643:194]
(IN GALLUM AEGRUM)
Viderit Hippocrates quo Gallum pulvere sanet:
Gallus, homo nequam, non valet, atque valet.
Assened. 11. Aug.




IN CONSTANTINUM HUGENIUM, ZULECHEMI DOMINUM,
TRESLONGAE RAPTOREM. - POUR LA BOUCHE DE MONS.R BARLAEUS

Scilicet, ista meis sunt basia dicta labellis,
Quae solus gaudes surripuisse tuis.
Treslongam tibi mensa ratisque adglutinat uni.
Treslongam comitem non sinis esse mihi.
(5) Treslongam a charis abiens avellis amicis.
Treslongam Paridis more viator amas,
Quin rapis et Batavis audes auferre Mycenis,
Et praeda fugiens divite raptor abis.
Non feret Atrides scelus hoc Barlaeus inultum,
(10) Causa Pelasgorum iam quoque facta mea est.
Crede, mala deducis avi, quam carmine diro,
Quam Satyris repetam, flebilis Haga, meis.
Illa dies fatalis erit tot matribus. omnes
Treslongae impatiens sacrificabo nurus.
(15) Et Tu, cum, fracta in partes testudine, voci
Treslongae haud poteris succinuisse tuae,
Ad Vahalis, Zulecheme, vias plorabis ademptam.
Nec tua Chrysaeis maxima mater erit.
Nec finem irarum faciam, nisi millia centum
(20) Basia basiolis fregerit illa meis.
I tunc, et verbis Barlaeum illude superbis,
Tantalus in refugis conspicieris aquis.
Bouche meum pulchris poterit se explere labellis,
At pallens Bocca livor inesse tua.




IN EUNDEM.
Constantine, fidem non sic solvisse putaris,
Quam Satrapae nuper syngrapha missa dedit.
Venisti Mudam, fateor. sed ut hospes abires.
Solvere non hoc est, ludificare fidem est.
(Barlaeus).





[CH1643:195]
IN BARLAEUM DESERTOREM, FALSO ME RAPTUS ACCUSANTEM
Basia ducturo viduam sperata Poetae
    Alter, at ex ima plebe Poeta tulit.
Scilicet, ut Viduae successit prisca priori,
    Neglectâ potior prisca priore fuit.
(5) Tessala ductorem subito distraxit amantem;
    Excidit hoc iterum nobilis Anna viro.
Bis viduam miseratus amans RiValis honesti
    Et pulchri, viduam clausit utrâque manum,
Et, certe contempta places, miserere miserti,
    (10) Dixit, habes cui sis non male juncta comes.
Illam laeua fides spretaeque injuria formae
    Fecit amicitiae foedus amare novae.
Constantemque adeo pro fluxo nacta poetam
    Basiolis dignum credidit esse suis.
(15) Nec, si summa rei, nec, si bene tradita Belgis
    Exigerent ternas pontica jura vices,
Dura renitenti voluit pugnare lacerto:
    Multa fides multam poscere visa fidem.
Moribus antiquis, mixtâ grauitate lepori,
    (20) Blanda, modesta, sui larga tenaxque fuit.
Viximus, ut solis sero sapientibus, utque
    Invidiae soli displicuisse rear.
I nunc et raptos viduae nolentis amores
    Invitos, Helenamque objice nempe novam:
(25) Crimina, cur Agamemnonios in Hagana furores
    Pergama et in Batavum moueris arma Parin.
Quin vide Caesareas leges. quae tollere grato
    Nequitia, ingrato tollere justitia est.
Assen. absol. diu incaept. 12. Aug.




[CH1643:196]
(COECI EFFUGIUM)
Tercentum petijt dono sestertia pauper
A coeco sibi, vel mutua plura dari.
Unde habeam? retulit coecus. Tu videris, ille.
Non petis, hic, nisi quod videro? polliceor.
Assened. 12. Aug.




[CH1643:197]
FORUM PEDICULARE SIVE SCRUTARIUM. DE LUIJSEMARCKT
Multipedem Heroem nostrum ne despice, prae quo
    Nuper, et, heu, nimio, quadrupede, Haga, tumes.
Quem cui praetuleris, non est res dicere multum
    Ardua: pauperiem hic invenit, ille facit.
Assenedae. 19. Aug.




[CH1643:198]
COLLIS VIVARIJ. DE VYVERBERGH
Garrula gens si me nondum cecinere Poetae,
    Crede, mei mutos reddidit ipse stupor.
Ipse adeo vix expediam quâ parte diserti,
    Quâ primâ, quâ me posteriore canant.
(5) Quidquid in hanc certe magni quis dixeris Hagam,
    Poscere te dotes plura fatere meas.
Scilicet, unda prope est. oculos, si fata dedissent,
    Narcissum jubeat me mea forma sequi.
Assenedae. 20. Aug.




[CH1643:199]
EPITAPHIUM MARCHIONIS DE GESURE RUINIS THEONVILLAE OBRUTI
Gevrius, heroï stimulis compunctus honesti,
Ad Luxemburgos victor iturus avos,
Post lethale datum Theônvillae vulnus, honorâ
Caede Theonvillae funere tectus obit.
(5) Quaeritur indigne quem de radiante pijropo
Occupet illustrem nobilis Urna locum.
Prospexere Dij tumulum, victricia solus
Condere victorum debuit ossa cinis.
B. op Zomae. 25. Aug.




[CH1643:200]
DROOM-LUIJ INDEN MORGENSTOND
’Ken ben geen’ Veder-vodd, ’ken ben geen’ deur aen hengsels,
’Ken waeck niet ongekleedt: de vochtighe besprengsels
Van mijn Vermoorder, nacht, syn’ bruijne Dochter, vaeck
En zijn niet opgedrooght. All dunckt mij dat ick waeck,
(5) Ick slaep veel dieper in, dan off het midder-nacht waer.
Men noem’ het hoe men will, off Incubus off nacht-maer,
Ick ben voll besigheids, als of ick wacker wrocht.
Mijn onschuld is noch blauw noch van te verr gesocht;
All is de Sonn zuyd-oost en elck met haer geresen,
(10) Ick hebb te veel te doen, ’ken kan niet neerstigh wesen.
B. op Zoom 11. Sept.




[CH1643:201]
AD BARLAEUM, CUR POEMATA MEA IPSUM EDERE CUPIAM
Aut vivam aut moriar, si fragilem fero
Securus pelago tradidero ratem.
Pro captu populi, pro genio fori,
Vates excipiar dente vel osculo,
(5) Miraris comitem te ancipitis viae
Si, Barlaee, peto? causa grauissima est.
Tecum vivere amem, tecum obeam libens.
29. 8b. (Oct.)




[CH1643:202]
SUB PERSONA AMANTIS
Nec me Polla neci, nec Amor, sed uterque dederunt:
In medium venit et venit uterque nefas.
Haec oculis, hic non oculis, haec laedit inermis,
Hic telo, hic face me conficit, haec facie.
30. 8b. (Oct.)




[CH1643:203]
AD TULLIUM
Inique censor grammatum atque Epigrammatum,
Tulli, meorum, quae rotunda et recta vis
Et vis acuta; si vel hoc superi velint,
Dic, per Mathesin, oro, qui faciant, uti,
(5) Quae sunt rotunda, acuta sint et recta sint?
30. 8b. (Oct.)




[CH1643:204]
AD PAETUM
Paete salax, quis te Veneris vaga castra secutum
Militiae imbellem legibus implicuit?
Esto quod es, nec bella moue nisi Cypria; plus hic
Conficies hominum quam, puto, conficies.
30. 8b. (Oct.)




[CH1643:205]
(IN HISPANOS MONASTERII CONVENTUM PROCURANTES)
Par hodie Monachi, par est fortuna Monarchae.
Improbus ad pacis vota recurrit Iber.
Desperatio, quae Monachos extrema timentes
Dura Monasterii vota subire docet,
(5) Cogit et Hispanos extremum quaerere multâ
Desperabundos clade Monasterium.
1. Nov.




[CH1643:206]
(IUDEX)
Ut laude Iudex major et probro siet,
Quod nummus, esse debet, asper et probus.
1. Nov.




[CH1643:207]
IN CIPPO FRATRIS TUMULO AB UXORE IMPOSITO
Hunc tibi cum luctu lapidem fletuque perenni
    Unice, supremum munus, Amice, dico.
O, si fata velint, lachrimis exhausta, stupore
    Saxea, sim lapidis, jam lapis ipsa loco!
10. Dec.


Continue