Continue

[CH1611:001]
STRENA
UTRIQUE PARENTI, TOTIQUE FAMILIAE,
FELIX ANNI EXORIENTIS INITIUM OPTAT
CONSTANTINUS HUYGENS F.

Nox erat, et claro fulgebant sidera coelo,
Lunaque nidentem produxerat aurea vultum,
Cum mihi carpenti dulces per membra sopores
Nescio quae placidam recrearunt somnia mentem.

(5) Collis erat, collemque super planissima campi
Area, quam viridem faciebant graminis herbae,
Et nemus umbrosum, secretaque sylva tegebat;
Hic ego dum tacitis solus secessibus errans
Pignora securae meditarer carmina mentis,
(10) Dulcibus insonuit subito concentibus aether,
Contremuit nemus, et sylvae intonuere profundae;
Gaudebam, suavique soni dulcedine captus
Fusus humi patulae recubo sub tegmine fagi,
Floribus et suavi protectus gramine vultum:
(15) Ecce novem ducens forma praestante puellas
Ante oculos Iuvenis, forma praestantior illis,
Stabat (ut in castris sequitur quem tota caterva
Dux in fronte sagax ad caedem et bella paratus)
Os humerosque deo similis, citharamque sinistra,
(20) Arcum humeris pharetramque gerens, dextraque sagittas;
Obstupui, ancipiti mentem formidine pressus.
Tum vero accedens (quisquis fuit ille Deorum)
Talibus affatus dimovit corde timorem.
Constantine puer charo dilecte parenti,
(25) Constantine puer Musarum dulcis alumne,
Constantine tuis longe sapientior annis,
Constantine puer doctus qui pollice chordas
Pellere, quodque tibi studiorum dulce levamen
Adiunctum tremulo modularis gutture carmen,
(30) Surge age, et ex animo pavidos depelle timores:
Sum Deus, et magni cretus de stirpe tonantis,
Et genitrix Latona mihi, mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataraeaque regia servit;
Est mihi Mercurius frater, soror aurea Luna,
(35) Luna gubernatrix tenebrarum et mobilis umbrae:
Ille ego sidereas qui lustro lumine sedes,
Ille ego qui primus resonum componere carmen
Mortales docui, cytharaeque intendere nervos,
Ille ego qui dubiis oracula Delphica signis
(40) Suscito, et ex adytis arcana revello profundis.
Iam puto cognosces audito nomine phoebi
Quis chorus hic: novit qui me bene, novit et illas:
Liquimus Aonios campos, vestrasque venimus
En puer in terras, mortales visere Divi,
(45) Ut tecum Aonides celebrent tua gaudia Musae,
Utque novum patri Strenas cantemus in Annum.
Sic ait, et iungens cytharae modulamina vocis,
Talibus insonuit. Reboant nemora ardua cantu
Acceptos geminatque sonos in vallibus Echo.

(50) Apollo.
Eia nunc Musae, simul eia Musae
Poscimus, si quid vacui sub umbra
Lusimus, vivat quod et hunc in Annum,
Psallite Musae.

Psallite, ac tristes animo dolores
(55) Pellite, hic nullus locus esto curis,
Has sed in fluctus rapidos proteruis
Tradite ventis.

Edite et cantus fidium canoros,
Vos novem quales deceant Sorores,
(60) En redit rursus novus annus, omnes
Dicite strenas.

Calliope. 1.

Ceu Undam unda premens, haec premitur quoque,
Ceu lux luce premens, haec premitur quoque,
Ceu horam hora premens, haec premitur quoque;
(65) Sic sic diffugiunt tempora lubrica:
Sic currunt pariter, sic fugiunt simul;
Et semper nova sunt, quod fuit antea
Iam non illud erit, Iamque relinquitur,
Nec cras illud erit quod fuit hoc die,
(70) Sic sic diffugiunt tempora lubrica.

Clio. 2.

Ecce iterum novus annus adest, gratissimus annus,
Redire saepe cuius est.
Nunc omnes cantate viri, pueri, atque puellae,
Et omnis orbis hoc agat.
(75) Nunc age, nunc resonas impellite pectine chordas
Et eia voce dicite.
Ecce novae rursus Iani rediere Kalendae,
Dies amica gentibus;
Festa dies, Iucunda dies ad gaudia nata,
(80) Redire saepe cuius est.

Thalia. 3.

Ergo nunc ad nos redit ordo vocum,
Nostrum dicere iam quoque.
Est quid in laudem Patris, atque Nati,
Illis carmina pangite.
(85) O puer felix Patre, tuque Nato
Felix qui ter et amplius
O parens, annum hunc precor atque plures
Ducas omine prospero.

Euterpe. 4.

Huc ades omnis
(90) Quisquis amoena
Incolis arva,
Quisquis amoena
Tempe batavam
Incolis Hagam.
(95) Huc ades inquam, et
Corde dolores
Pellito, non te af-
Fligere mentem
Lux sinit ista.
(100) En tibi curru
Qui properante
Praeterit annus
Iam redit idem,
Moxque redibit,
(105) Hunc age cantu, et
Carmine laeto
Ora resolve.

Erato. 5.

Mecum meae sororculae,
Omnesque ubique gentium,
(110) Quos solis ambit orbita,
Cantate laeta carmina
Seu voce, sive barbitis;
Nec haec quidem vulgaria, ast
Inusitata carmina,
(115) Quae saxa, quae moveant feras,
Sistantque aquas volubiles,
Ut mitigare scilicet
Possimus his parcas Deas.

Polymnia. 6.

Si potuit sylvas removere Threicius Orpheus,
(120) Dulcique ditem mitigare carmine,
Tergeminique canis compescuit ora canendo,
Imique movit incolas manes Stygis,
Vocis ad arbitrium traxit si hominesque ferasque
Et fluminum lyrae sonu cursum stitit,
(125) Et nostras audite preces, audite puellae,
Audite quid totus roget noster chorus.

Melpomene. 7.

O quibus arbitrium est rerumque hominumque sorores,
O quae post summum fata Iovem regitis,
Queîs exordiri vitam certo ordine, certis
(130) Arbitriis, certo solvere fine datum est.
Haec vos carminibus (quid enim non carmina possunt),
Sola ego Musarum nomine Musa rogo.
Hugonidem servate patrem, servate benignae,
Et sua longaevo rumpite fila viro.
(135) Nestoreos etiam Mater rogo compleat annos
Incolumis dulci pignore iuncta viro.
His natos Patris, Matris natasque levamen
Conservate pii pignora coniugii.

Terpsichore. 8.

Sic vos diva potens diu,
(140) Sic Clotho et Lachesis servet et Atropos,
Omnes tuque senex tuam
Ut longam aspicias progeniem Pater
Sic sic quaeque tibi, precor,
Producat teneros nata nepotulos,
(145) Qui, cum decrepito tibi
Uxorique tuae sera dies venit,
Incurvi senii sient
Mellitae proavis blanditiae suis.

Uranie. 9.

Accipe parve puer, promissas accipe strenas,
(150) Quas tibi Pieridum
Dedicat iste chorus, tu postea singula chartis
Carmina pone tuis.
Cumque bifrons rapidum Ianus renovaverit annum,
Tradito scripta Patri.
(155) Sic sic opto tibi semper sit fautor Apollo,
Aoniaeque Deae.
Sic possis Phoebo semper dictante venustos
Scribere versiculos.
Sic sic opto puer crescas crescentibus annis
(160) Semper honore. Vale.

Dixit, et avertens rosea cervice refulsit
Musarumque abiens totam sectata catervam est
Ultima, praecedit quo venerat ordine Phoebus.
Iamque dies aderat, fugiunt tenebraeque soporque.
(165) Excutior somnis, iterumque iterumque rependens,
Dicta quoad potui mandavi carmina chartis,
Quae tibi nunc mandata, Pater charissime, trado,
Et simul opto novem praesagia vera Sororum.
Dij mihi dent multas possim tibi scribere strenas,
(170) Dii tibi ut accipias multas. His vive valeque.
1611.



[CH1611:002]
IOANNI DEDEL,
FELIX ANNI EXORIENTIS INITIUM OPTAT
CONSTANTINUS HUYGENS. ANNOR. 14.

Ceu adamas auro, variisque stat ornamentis
Summo micans in annulo,
Heic circumcurrens ubi desinit et redit orbis,
Et unde rursus incipit:
(5) Sic etiam ista (licet parvis componere magna)
Summo micans anno dies,
Quo circumcurrens redit, atque ubi desinit orbis,
Et unde fit rursus novus:
Ista dies, inquam, redit in quo desiit orbe,
(10) Annumque nunciat novum.
O quam grata dies, o aurea, carior auro,
Ipsisque gemmis carior!
Ast ego quid faciam? strenae cum dentur ubique
An non etiam dabo tibi?
(15) Omnino. quodcumque etenim tibi mittimus, omne
Laboris hoc puta tui.
Has igitur faustas Iani, tibi Iane, Kalendas,
Annumque deprecor. Vale.



[CH1611:003]
LUCIANI DIALOGUS MENIPPI ET TANTALI
Menippus.

Cur ita? cur mediis adeo lacrimaris in undis?
Quid defles casum Tantale moeste tuum?

Tantalus.

Scilicet, hocne rogas? Iam iam mors occupat artus
Et iam iam morior, care Menippe, siti.

Menippus.

(5) Sic es iners, ut non libeat procumbere pronus,
Aut haurire cava flumina tanta manu?

Tantalus.

Non profecto piget. Sed enim labor omnis inanis,
Procumbamque licet non minus unda fugit;
Et simul interdum summum os adiungere sensit
(10) Diffluit ante ego quam labia summa rigem:
Atque ita per digitos subito dum labitur illa
Nescio quo pacto fit mihi sicca manus.

Menippus.

Prodigium narras. Verum hoc age Tantale quaeso
Iam quid opus potu est corpore quum careas?
(15) Antea namque fuit quod in orbe famique sitique
Subiectum, servat Lydia terra sibi:
Tu cum tantum anima, et levior sis spiritus aura,
Qui potare dehinc sive sitire queas?

Tantalus.

Spiritus iste tamen sitiat corpus velut ipsum,
(20) Impositum genus hoc est mihi supplicii.

Menippus.

Credo equidem, nec vana fides, credo hanc tibi poenam,
Hoc esse impositum Tantale supplicium,
Plecteris, esto, siti. Sed dic mihi, quid tibi possit
Accidere hinc? metuis-ne ut moriare siti?
(25) Quo remees nihil est, nec enim altera tartara novi,
Et moriare licet, quo remees nihil est.

Tantalus.

Vera quidem loqueris, verum haec mihi poena Menippe
Imposita, ut sitiam cum mihi nil sit opus.

Menippus.

Desipis, et nullo mihi potu opus esse videtur
(30) Quam solo (ut fatear vera) tibi Elleboro.

Tantalus.

Imo nec Elleborum quicquam potare recusem,
Hoc avidam possim si relevare sitim.

Menippus.

Tantale crede mihi nunquam ut potes fore, nec quos
Nigra sub imperio regia ditis habet.
(35) Non etenim potis est, quamquam non omnibus illud
Supplicium, ut flumen praeteriens sitiant.



[CH1611:004]
IN PSALMOS DAVIDIS A THEODORO BEZA ET CLEMENTE MAROT
GALLICO CARMINE TRANSLATOS CONSTANTINI ET LECTORIS
DIALOGUS

L. Fare age, quodnam opus hoc? C. Psalmorum Davidis. L. At quis.
Versibus ornavit? C. Beza Maroque viri.
L. Beza Maroque viri? Sed quis Maro, num vetus ille
Qui cecinit Phrygii carmine facta viri?
(5) C. Non. sed et ille Maro, qui quantum versibus alter
Hexametris, tantum praestitit ille suis;
Totum equidem solus iam perfecturus, at illi
Fregêre inceptum (heu!) fata sinistra suum.
L. Mira refers. Sed Beza quis est? dic hoc quoque. C. Talis,
(10) Cui nec habent, nec sunt Saecla habitura parem.
L. O opus egregium, cedris et pumice dignum,
Dignum ut tollatur nomen ad astra tuum,
O labor eximius, Regis, Bezae atque Maronis,
Tres poterant melius iungere fata viros?



[CH1611:005]
RONDEAU
Passé trois iours, Mere tres debonnaire,
(C’est de despit que ie ne le puis taire,)
Tu nous promis la piece du iardin
Qui aussy bien ne sert à aultre fin
(5) Qu’à se iouer, or tu dis le contraire.

Voudrois tu donc ce qui est faict defaire?
Voudrois tu donc rompre si bonne affaire?
Si bon contract? que tu fis sans termin
Passé trois iours.
(10) Penses y bien, s’il te plaict chere Mere
Pour eviter la langue populaire
Qui meslera tousiours de son venin
Et se rira d’un coeur si feminin
Changeant si tost ce qu’il a voulu faire
(15) Passé trois iours.




[CH1611:006]
LUCANI DIALOGUS
IOVIS ET GANYMEDIS

Forte puer patulae recubans sub tegmine fagi
Sylvestri resonans Ganymedes carmen avena,
Dum patrias custodit oves, pascitque per arva,
Hunc, oculos summa deflectens Iuppiter arce,
(5) Aspexit, magnoque statim pueri arsit amore;
Nec mora, percussis mendacibus aera pennis,
Arripit e medio, et superas devexit ad auras.
Et tali flentem compellat voce puellum.

Iuppiter.

Nunc age parve puer, metam pervenimus altam,
(10) Nunc age, fer labiis basia mille meis.
Aspice, non mihi iam rostrum, non unguis aduncus,
Non alae, nec sum qui modo visus eram.

Ganymedes.

Hei! quid ais? non tu modo avis volucrisque fuisti?
Non aquila e medio me grege surripiens?
(15) Dic mihi, qui rostrum ac alae quinam unguis ademptus?
Ut te mutatum protinus aspiciam?

Iuppiter.

Non homo sum nec avis, dulcissime, at ille Deorum
Maximus, ad nutum qui me ego muto meum.

Ganymedes.

Tun’ Pan es bone vir? sed enim non hispida crura,
(20) Cornua nulla tibi, fistula nulla tibi est.

Iuppiter.

O formose puer roseo spectabilis ore,
Nullum usquam credis praeterea esse Deum?

Ganymedes.

Praeter eum novi nullum, nec enim esse putarem,
Quod magis est soli sacrificamus ei.
(25) Tu vero nobis plagiarius esse videris,
Et non, quod dicis, Maximus ille deum.

Iuppiter.

Dic mihi, non unquam vestras pervenit ad aures
Fama Iovis, numquam sacrificastis ei?
Non umquam tibi nota fuit Iovis ara tonantis,
(30) Et contorquentis fulmina saeva manu?

Ganymedes.

Illene tu, tantam copiam qui nuper in almos
Grandinis atque nivis praecipitavit agros?
Et cuius toties hirco pater imbuit aram,
Quemque homines supra nos habitare ferunt?
(35) Obsecro, Rex, superas curnam me tollis ad auras?
Me miserum. forsan dilaniantur oves.

Iuppiter.

Scilicet, anne etiam est ovium tibi cura miselle?
Cui datur ut reliqui degere caelicolae?

Ganymedes.

Hei mihi! quid dicis? non rursus mittar in Idam?
(40) Non potero carum rursus adire Patrem?

Iuppiter.

Frustra igitur nactus rostrum pennasque fuissem,
Frustra ungues, frustra denique totus avis.

Ganymedes.

At Pater inquiret surreptum, erransque per arva
Si non inveniat verbera certa feram.

Iuppiter.

(45) Verbera nulla feres promitto, parvule, nam te
Conspicere in summis nubibus ille nequit.

Ganymedes.

Atqui ego migrare hinc mallem, desidero Patrem,
Et mallem lictos pascere rursus oves.
Quod si me referas, alium promittimus hircum
(50) Praepinguem e multis, Lytrum erit ille tibi.

Iuppiter.

Tu vero ista sine, obliviscere ovilis et Idae,
Qui bona iam facies multa Patri et Patriae.
Non tibi lac potus, nec erit tibi caseus esca,
Proque his vesceris Nectare et Ambrosia.
(55) Non mortalis eris, sed in omnia saecula divus,
Atque tuum in coelo cernere sidus erit.

Ganymedes.

Ludere si cupiam, quis erit collusor, in Ida
Mille mihi similes, mille mihi socii.

Iuppiter.

Hic collusor erit tibi parvulus iste Cupido,
(60) Hic mille astragali. Tu modo laetus age.

Ganymedes.

Quodnam erit officium? quid vobis utilis usquam
Esse queam? hicne etiam pascere oportet oves?

Iuppiter.

Absit. at hic nobis convivia procurabis,
Infundesque mihi Nectar et Ambrosiam.

Ganymedes.

(65) Perfacile. hoc etenim iam dudum calleo munus,
Et memini quinam fundere lac deceat.

Iuppiter.

Ecce memor rursum lactis, vitaeque peractae,
Inter mortales se putat esse puer.
Non hic est mundus, sed quod videt omnia coelum,
(70) Hic bibimus, dixi, nectar, ut ante tibi.

Ganymedes.

Credo, sed hoc Nectar quod tam mihi. Iuppiter, inquis
Dulce, an lacte etiam dulcius esse queat?

Iuppiter.

Immo cum summis tantum gustare labellis
Incipis, haud lactis tunc memor esse voles.

Ganymedes.

(75) Nocte ubi decumbam? num parvulus iste Cupido
Quem dixisti aderit nocte dieque mihi?

Iuppiter.

Non. sed ego ut mecum noctu concumbere posses,
Haec causa est quare huc, parvule, te tulerim.

Ganymedes.

Saepe pater dixit, qui lectum nocte revolvens
(80) Trusissem calces calce, pedes pedibus:
Saepe etiam obstrepera experrectus voce loquentis
In somnis Matrem iussit adire meam.
Tuque ideo si me ad coelum, bone Iuppiter, altum
Vexeris, ut reddas tempus erit patriae.

Iuppiter.

(85) Atqui erit hoc gratum, si me traducere noctes
Insomnes, tecum si vigilare voles;
Interea roseis dabo basia mille labellis
Interim eris collo sarcina grata meo.
Sed tu, purpureo imbuerit cum nectare corpus,
(90) Mercuri, eum pulchris moribus imbuito.

Talia Rex dixit Superum, traditque docendum
Mercurio puerum, qui nunc quoque pocula miscet.



[CH1611:007]
ODE
CONSTANTINI HUYGENS IN ANALEM SUUM
AD TEMPORA CELERITER FUGIENTIA

Heu! quo diffugitis Tempora, Tempora?
Quae vos tam volucris, quae fuga sic agit?
Pauca audite precor. Iam mihi parvulo
Et vixdum genito tertia Olympias
(5) Improvisa venit. Iam mihi. Quid loquor?
Discurrunt pariter verba nec audiunt,
Nec me cunctantem respiciunt quidem,
Transcursasque semel non remeant vias.
Sic qui iam Pueri mox Iuvenes sumus,
(10) Et qui nunc Iuvenes mox erimus Senes.
Post Rerum veniet Meta novissima,
Post Clotho, et Lachesis, post etiam Atropos,
Quae nos ad Stygios deiicient lacus,
Per tristes tenebras perque nigras vias;
(15) Quae nobis, Procul hinc Cedite, Cedite,
Dicent, Tempus adest, vestraque iam Dies.
Sic qui nunc Homines, mox erimus Nihil.
Annorum 15
Prid. Non. (4) Septemb.




[CH1611:008]
AUREM QUAESO TUUM MIHI INCLINA DOMINANS
DEUS EXAUDIQUE PRECES MEAS, CUM SIM PAUPER
INOPS QUOQUE

Custodito animam meam
Sanctus sum quoniam tuus,
Salvum fac famulum tuum
Qui in te spem posuit suam.

(5) Oro respice Me Deus
Totas qui voco te dies,
Servum laetifica tuum
Ad te pectora qui levat.

Clemens tu quoniam deus,
(10) Mitisque et bonus omnibus,
Illis qui precibus tuum
Nomen tristibus invocant.



[CH1611:009]
S. P. D.
Immemor vestri, licet et remotus,
Qui fuit numquam, nec erit vel unquam;
Haec tibi mittit monumenta fidi
Carmina fratris.
(5) Iam puto nosti quis, et unde vobis
Occupet doctas inopinus aures.
Frater est, toto tibi quo nec orbe
Carior alter.
Frater est, qui non potuit, vel a te
(10) Frater, heu! longo spatio remotus,
Inter externos tamen ecce vestri
Immemor esse.
Antequam vestrae mihi traderentur
(Ut scias non immemorem fuisse)
(15) Litterae, iam nunc mihi crede versus
Hosce pararam.
Forte, cur versus referam? rogabis
Cum mihi prosa prior ipse scribas,
Curque non prosa tibi sempiternum
(20) Testor Amorem?
Frater. Intentum bene te sciebam
Litteris, et quod magis est poësi.
Nunc enim Iani redeunt Kalendae,
An meministi?
(25) Haec dies est perpetuo revertens
Circulo, Patri dare qua solemus
Strenulam, si quam facilis favensque
Dictet Apollo.
Talequid te nunc agitare ratus,
(30) Ne tibi intento fierem molestus,
Absonum nil a studio volebam
Dicere coepto.
Absonum forsan fuerit valere.
Et meum non sic erit expolitum,
(35) Quam Patri quod tu prior obtulisti
Credo Poëma.
Sed mihi si deficiat potestas,
At tibi saltem sat erit voluntas.
Parvus effectus mihi sed voluntas
(40) Magna. Valete.
Bruxellis 8° Kal. Ian. MDCXI (25 Dec. 1611).



[CH1611:010]
S. P. D.
Te quoque Iane meae cupidum satis esse salutis
Non dubito, quanquam non illum carmine tantum,
Qui tibi tam facilis stylus est, testeris amorem.
Verum ego quo tendas video. et hortarier a me
(5) Tu prior ipse studes, idque ut cognoscere possis
Immemores memoresve tui vivamus amici?
Ante levis fluctus transcurret cerva marinos,
Ante madens saltus piscis tranabit acutos,
Ante diem mundo Phoebus lucemque negabit,
(10) Ante suos sistet vaga Delia circumcursus,
Ante suos aestas mittet jucunda calores,
Ante carebit hyems glacie, nive, grandine, ventis
Quam te Iane meo possint e pectore tempus
Diversive loci, vel edax abolere vetustas.
(15) Haec equidem praesens poteram dixisse, sed absens
Dicere malebam litteris ut cernere posses
Disiunctos non posse locos disiungere mentes
Praecipue fraternus amor quas vinxerit ambas.
Dicere plura quidem vellem, si dicere plura
(20) Tempus et hora levis vellet, sed nuncius instat.
Ergo vale, matremque meo fratremque saluta
Nomine nec sponsam nec praetermitte sorores.
Bruxellis.


Continue