Korenbloemen 1672, deel 1, fol. **2r

reken van mijne kinderen overtreft te werden,
en heb altoos daer naer gewenscht. God sterc-
ke haer daer in, en zy met haer in der eeuwig-
heit.

Haec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis
    perfugium ad solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant no-
    biscum, peregrinantur, rusticantur.
Cic. pro Arch.

Neque enim sunt audiendi, qui hisce studiis clamant absumi tempus importunè, quod se-
    verioribus ac primariis scientiis impendendum est. His enim si adhibeas modum, tan-
    tum abest ut fatigent animum, ut etiam alacriorem te reddant ad exquisitiores contem-
    plationes. Et memineris istas bonae famae hirudines eò vociferari, ut ne quod iis deest
    adsit nobis. At enimverò nobis tam non abest quod iis abest, quàm adest quod non adest
    illis.
Jul. Scal. praef. ad Libb. Poët. ad Sylv. Fil.

            Emoì de megístê prâxis estin hê apraxía. Nazianz. Ep. 32.

Si occupati profuimus aliquid Civibus nostris, prosimus etiam, si possimus, otiosi. Cic.
    Tusc. Qu. I.

Effinge aliquid & excude quod sit perpetuò tuum, nam reliqua rerum tuarum post te
    alium atque alium dominum sortientur. Hoc nunquam tuum desinet esse, si semel coepe-
    rit.
Plin. sec.

Quatenus nobis denegatum diù vivere, relinquamus aliquid quo nos vixisse teste-
    mur.
Id.

        Forsitan hoc studium possit furor esse videri;
            Sed quiddam furor hic utilitatis habet. Ovid.

Continue

Huygens - Korenbloemen
Voorkeurenpagina Opleiding Nederlands