Matthias Siegenbeek 1774 - 1854

In: Carmina festiva auctoribus Simone Speyert van de Eyk et Matthia
Siegenbeek. Lugduni Batavorum, Apud S. et J. Luchtmans, Academiae
Typographos, MDCCCXXV. UBL 4° Port. 14 : 5, p. 13-14.

IN NATALEM
DUCENTESIMUM QUINQUAGESIMUM
ACADEMIAE LUGDUNO-BATAVAE.

Descende, Musa, et dic mihi carmina
Festo in Minervae, qualia barbitos
    Vatis Calabri, vel Quirini,
        Vel Jovis in decus edidit, te

Pectus movente, aut qualia Pindarus
Heroum honori, Calliope fides
    Pulsante, dixit, qui paterno
        Pro lare pulchram adiêre mortem!

Salve dies, ô quâlibet almior
Salve die lux, pro patriâ mala
    Quâ post fera exantlata, Pallas,
        Principe Arausiaco chorago,

In nostra sese, concomitantibus
Phoebo et Camoenis, moenia contulit,
    Interque plausus et bonorum
        Laetitiam sibi struxit arcem!

Gaudete Manes, Elysiae domûs
Quodsi in recessu gaudia nostra quid
    Tangunt beatos, qui perennè
        Orgia agunt, vacui dolore;

Gaudete Manes DOUSIADAE patris
Et quem parentem, quem sibi praedicat
    Ovans Lyceum conditorem
        Sorte datum, umbra pii WILHELMI!

Fundata vestris consiliis schola,
Jactata saevo turbine perstitit,
    Ut quercus, horrendis procellis
        Tauri agitata jugis in alti.

Alter WILHELMUS, Leida, tibi datus,
Magnum parentem qui referat tibi.
    Hoc cresce pater, et festa seri
        Laeta magis celebrent nepotes!

                                    M. SIEGENBEEK.

Continue