Cornelius Schonaeus: Epigrammatum liber. In: Cornelii Schonaei Gaudani Gymnasiarchae Harlemensis Sacrae comoediae sex: nempe, Tobaeus, Nehemias, Saulus, Naaman, Iosephus, Iuditha, exacte diligenterque emendatae atque recognitae. Eiusdem Pseudostratiotae, fabula iocosa, & ludicra. Elegiarum liber 1. Epigrammatum liber 1. Harlemi, Ex officina Aegidii Romanni. Anno 1592.
Gebruikt exemplaar: UBL 693 D 26.
Ed. A.J.E. Harmsen,
Universiteit Leiden.

Continue

CORNELII
SCHONAEI LIBER
EPIGRAMMATUM.



[p. 448]

DE EUCLIONE.

TEmpore thyrsigerum quo plebs colit ebria Bacchum,
    Fervente laeta caecubo:
Quattuor obsonat profusior Eucio numis,
    Et vult videri splendidius.
(5) Insolitos hilari mirantur pectore luxus
    Ancilla, coniunx, liberi.
Et crudas inhiant ieiunis faucibus escas,
    Tardoque succensent coquo.
Adfertur fatui tandem pars rancida lardi,
    (10) Vilisque caulis brassicae.
Praeteria potus crassae sex infima vappae,
    Scypho bibenda ligneo.
[p. 449]
Exaturat vacuum mox turba famelica ventrem,
    Cutemque curat insolens.
(15) Insuetus totae resonant clamoribus aedes,
    Magno refertae gaudio.
Solus demisso tristi sedet Eucio vultu,
    Tantis gravatus sumptibus.
Et quo tam magnum compenset foenore damnum,
    (20) Moesto volutat pectore.
O turpemm miseramque domum! ieiunia malim,
    Quàm vestra Bacchanalia.



[p. 481]

IN PICTURAM QUANDAM
EX SEXTO LIBRO AENEIDOS
desumptam.

QUae canit Andinus facundo carmine vates,
    Exhibet artifici picta tabella manu.
Illic digna gravi miraris verba cothurno,
    Magnaque praeclaris facta relata modis.
(5) Hîc vivi rerum vultus, speciesque locorum,
    Omnia felici ducta colore iuvant.
Quae quamvis veterum credatur fabula vatum,
    Attamen his subsunt seria multa iocis.
Aspice quae maneat scelerum vindicta nocentes,
    (10) Virtutisque ferant praemia quanta pij;
Si tua nullius sceleris sibi conscia mens est,
    Ne metuas Stygij monstra tremenda lacus.
Inter felices felix versabere manes,
    Percipiens factis gaudia digna tuis.

Continue