Janus Bodecher Benning

Continue

IANI BODECHERI BENNINGI

EPICEDIUM

In praematurum Obitum

Clarissimi Doctissimique Iuvenis,

DIONYSII VOSSII,

Illustris Gymnasii Amstelodamensis
Bibliothecarii; Amici intimi.

Accedunt

ELEGIA

In Natalem ejusdem,

Et NAENIA Belgico idiomate.

[Vignet: FAC ET SPERA].

LUGDUNI BATAVORUM,
Ex officinâ IOANNIS MAIRE.
M D C XXXIII.


Continue


UB Leiden, Bibliotheca Thysiana 807 : 50
Edidit A.J.E. Harmsen




EPICEDIUM

In praematurum obitum

DIONYSII VOSSII

SI quid adhuc retrò potis es deflectere vultus,
Rellictosque videre homines, carissime Vossi,
Aethereas dum mente plagas, dumque atria Divûm
Suspicis, &, nostrâ procul à regione remotus,
(5) Improba fallacis rides ludibria mundi,
Me spectes; me, fama tuae quem nuncia mortis
Ilicet in lacrymas ac in suspiria solvit:
Atque udos audi gemitus, quos funere tanto
Victus, frigidulis singultibus interrumpo.
(10) Extorquet lessum pietas, & sistere fletum
Foedus amicitiae renuit. Nunc antra movere
Delia, mendacem nec fas impellere Pindum.
Solus amor satis est, &, si non digna canantur,
Excusat, qui dictat, amor; quam nulla querela
(15) Hactenus, & nullus valuit perfringere livor,
Sed Thesaea fides sartum conservat ab annis,
Queis pueri quondam concessa crepundia Leidae
Tractamus, tibi quae doctrina ac mascula virtus,
Quaeque antiquorum scriptis absconda, fuerunt.
    (20) Vix alij quando titubantia verba loquuntur
Et patrios proferre sonos cum blesa laborat
Lingua, Remo priscum lustras cum Fratre Quirinum,
Nocturnâque manu tunicatae volvere Fastos
Urbis aves, cultasque etiam rimaris Athenas
(25) Sedulus. Hebraeae deîn rictus discere Gentis
Primaevasque juvat voces, ab origine primo
Infusas homini, Domino terraeque, marisque,
Aërique orbis, donec decepta maligni
Serpentis Mulier monitis, avulsit ab atrâ
(30) Arbore cum pomo simul immedicabile virus.
Quid simus sermo probat, & sermone ministro
Seclusis animis intus meditata patescunt.
Plus fatur, qui plura sapit. Peregrinus ubique
Desipit, & ratio torpet concussa veterno.
(35) Mox Arabum patulo deductos ore screatus
Iungis, & ignotum seclo tibi Golius illud
Pandit iter, juvenisque catus molimina laudet
Saepius, ac vegetis accendit pectora flammis.
Prudentem enucleat Locmanum; ingentia magni
(40) Gesta Tamerlanis, qui de Pastore Tyrannus
Incurvum mutasse pedum diademate fertur;
Atque alios, quorum numeris dare nomina Musam
Dura piget Latiam, quae ignarae Erpenius olim
Intulit Europae, tenebrisque obtecta reliquit
(45) Discipulo quaerenda suo: qui subdita Turcis
Regna petit, Batavosque redux Professor, & omnes
Exhilarat, quos ulla tenet reverentia pulchri.
Scilicet arguti praecepta Machaonis illis
Pressa latent folijs, ignota prioribus ante,
(50) Aut neglecta Sophis: Solisque, Solive meatus,
Et quicquid solidis Euclides usibus aptat.
Quin nec bella virûm desunt cantata, nec arcus
Pinnati desunt pueri. Sic Barbarus iste,
Et nimium mollis populus fert seria melle
(55) Mista, fovetque sinu furvis carbonibus ignem.
    At tibi nec tenues puncti, nec inania verba
Sufficiunt. Ultrà sed enim mens ardua pergit,
Et rerum didicisse cupit momenta. Cacumen,
Quod pauci tetigere Senes, attingis, & altè
(60) Scandis, quod victrix aperit Sapientia, Templum:
Intrepidusque viam graderis. Spinasque, vepresque
Barlaeus monstrasse potest, & lubrica tantum
Daemonium teneri firmat vestigia gressus.
Ipse Pater curam sobolis quoque suscipit, & te,
(65) Ursa velut catulos, dulci moderamine lambit.
Semideûm docet acta Ducum, dubiasque volenti
Pandit Olympiades, atque ortae tempora Romae.
Heic exul subitò quisquam de Consule factus
Irrigat os lacrymis. Illic pannosa Iugutham
(70) Vestis habet, Marijque trahit quadriga triumphum,
Et Patrui accusat spurium de Fratris Adherbal
Caede. Gemit trepidans alibi, & se vindicat ipsa,
Tarquinij stuprum Lucretia: pellitur Urbe
Mox quodcunque fuit Regis. Postillà Decemvir
(75) Appius in sponsam Icilij, malè sanus adulter,
Involat, & Natae crudeli morte pudorem
Magnanimus servat Virginius. Undique stricto
Iulius occumbit ferro, ac instantia Bruto
Fata malus narrat Genius. Sunt antea Grajis
(80) Quae similes veniunt sortes. Diademata Croesus
Ponit ibi, atque Iri subeunt tentoria fasces.
Succedit Cyro Tamyris, potatque cruorem
Qui modò Victor erat. Versuta Semiramis arces
Incingit muris, Ninique inflectit habenas
(85) Femina. Femineo succumbunt Pergama busto.
Et Priamo, fuerat quanquam spes magna Nepotum,
Quinquaginta etsi thalami, post Ilium, & ingens
Excidium nullus superest. Dircaea steterunt
Sceptra, sed Oedipodae nimium scelerata propago,
(90) Et nimium confusa, odijs decertat iniquis,
Pacatusque Creon fraternâ haec caede capessit.
    Haec postquam novisse datum est, ac plura, juventâ
Conspicuus, famam & splendentia sidera spectas,
Ardentesque nequis obnubere corde favillas,
(95) Ingenium quas grande vomit. Sic percitus oestro
Dat Genitor monumenta sui praeclara laboris,
Sublimisque animi juvenis. Sic Iunius olim,
(Cujus in amplexu placidâ nunc mente quiescis)
Maternus fert nomen Avus, dum sancta Tonantis
(100) Iussa refert, omnem dum vasto pectore circum
Lauriferi claudit montis; queis Nobilis ardor
Elucet Generis, quod fortis Gallia jactat,
Et decus effulgens ostrique sagique fatetur.
Seminium sequitur quisque, agnatosque Parentum
(105) Igniculos, neque enim pullos Iovis ales inertes
Progenerat, Damasve leves vis fulva Leonum.
Relligio in Patriam gignit primorda laudum
Publica, teque bonum Civem, cultumque Poëtam
Donas, Auriaci dum tollis in astra Trophaea
(110) Victoremque canis Fredericum, aegraeque rigantes
Eugeniae lacrymas, & sceptri damna cadentis.
Annales Latio versi sermone sequuntur
Belgiadum, Albanique truces, madidique cruore
Effuso gladij, Batavaeque incendia cladis;
(115) Reidani prudentis opus, venerabilis Aula
Per multos casus, & multa pericla peritum
Quem peperit, fecitque fide meliore loquentem
Quàm reliquos,quos aut succus lolliginis atrae,
Aut veri metus, & blanda assentatio perdit.
(120) Cetera adhuc matura satis conduntur in arcâ,
Quae lucem aspicient, Fratres si funera functi
Fratris ament, facilique obstetricante Minervâ,
Nec scombris exposta ruent, rabidisve sciuris.
Tu prohibe, Francisce, nefas: vel fortè togati
(125) Si te cura fori, & ferventia rostra molestis
Litibus impediant, sit pro majore minoris
Matthaei officium Fraternos promere Manes;
Otiaque ad tempus propriis concedere rebus
Audeat, & Comitum mittat componere Fastos.
(130) Iamque citi video felicia Caesaris arma,
Dumnorigisque dolos, Gemanique Ariovisti
Devictas acies, tremulo quassasque tumultu
Romanas Aquilas, Pompeii fata ruentis,
Et quae bella forent nullos habitura triumphos.
(135) Iamque avidâ video sub nocte latentia Idumes
Nomina, Thalmudicosque libros prorumpere. Cunctos
Lunatâ quos falce dolas, pingisque, polisque:
Ut Constantinus, Libani nunc maximus Atlas,
Attonitus stupeat, nec, quamvis summa putaret
(140) Expectanda, unquam tantum sperasset acumen.
    Sat vixit qui sic vixit. De morte rogoque
Surgis, & excelsos Erebo furaris honores.
Testis adest, & praeco venit tuus ille, Getarum
Huc de Gente procul Patrios qui visere coram
(145) Exarsit vultus, Illustris Skyttius, heros
Magnanimus, veneranda sui Genitoris imago,
Cuius ab arbitrio nemorosa Livonia pendet.
Indignabundas promit de pectore voces,
Quòd raptim te Parca rapit. Te, Suecia vivum
(150) Grandiloquis comptum titulis quem fortè videret.
Stat pullata Scholae verrenti syrmate Pallas
Amsteliae, tetricasque gravi sermone Sorores
Increpat, audaci quòd scindere stamina cultro
Aggressae clari juvenis, quo Bibliotheca
(155) Nupera se viduata dolet sentitque Regente.
Exsudant plutei lacrymas, teretesque catenae
Dissiliunt, nescitque suum servare colorem
Sepia, quem chartae infudit: palletque, rubetque,
Consternatus. Uti niveis uberrima pomis
(160) Vertitur in nigrum morus, cùm Pyramus olim
Huius in aspectu demittit in ilia ferrum,
Ore leae laniata videns velamina Thisbes.
    Heu cassas hominum curas! heu gaudia cassa!
Praefectura tuis titulis accesserat illa
(165) Primum, quaeque à te postremum litera venit,
(Quam moribunda, gelata, tremens, & nunc languescens
Dextra dedit) memet certum facit illius, ut sim
Laetitiae consors, auctique applausor honoris.
Iamque jaces, (heu!) care jaces. Dulcissime Vossi,
(170) Internoque optate calore medullitus, ergo,
Cuius ego faciem, jucundaque lumina cuius,
Lumina jam torpentia, nec fulgore süeto
Vivida, tam cupidâ semper desidero mente,
Ut te si nequeam, vel tu me visere, tabe,
(175) Tabe, ferè peream; deîn lentis contabescam,
Dimidium cordis, sic tandem passibus? ut sit,
Ut mea sit gravior vita, infelix nimis, ipsâ
Morte futura. Sed ô utinam verba ultima, grata
Ultima verba, labris verba impendentia, siccis
(180) Exsuccisque labris, patulas licuisse in aures
Mittere, & in pressum attonitumque recondere pectus.
Vidissem Matris planctus, udasque Sororum
Stare genas, Patris frontem exarescere rugis,
Atque venenatûm culpantes ordine Fratres
(185) Morbillorum ausus, pueris aliquando timendam.
Labem, pestiferi quae caussa est unica lethi.
    Funesto tamen est quoddam in moerore relictum
Solamen, dilecte. satur vitae ante Paternos
Exspiras oculus, Maternis cinctus in ulnis.
(190) Sic melius cecidisse fuit, quàm morte Britannos
Commaculasse lares, immensum per mare vectus
Quò fueras Patri socius, cum Carolus ultrò
Felici Patrem meritò donaverat imbre.
Forsitan & tractus alios, & dissita regna
(195) Vidisses, variaeque audisses murmura linguae,
Quae didicisse domi poteras, huic cognita seclo:
Celtarum molli liquentia nempe susurro,
Quae tenso pulmone gravis producit Ethruscus,
Quaeque, licet tali Batavo visere Iberos,
(200) Extrahit immanis fidenti Cantaber orsu.
Nunc tutâ statione cubas, tegi Amstela tellus
Ossa, nec externae jactant tua funera Gentes.



  • Return to A Collection of Dutch Neolatin Poetry