Dominicus Baudius (1561 - 1613): gedichten 1640.
Gebruikt exemplaar: KBH 759 K 9. Österreichische Nationalbibliothek Wien
Editie-1607 bij books.google

Continue

[fol. A1r: gegraveerde titelpagina]

DOMINICI BAUDI

POEMATA

Nova editio
et prioribus
Auctior.

[Vignet: Sfeer].

AMSTELODAMI
Apud Ioannem Ianssonium
1640.

Continue

[fol. A1v]

Scripta ab eo edita.

DE Induciis Belli Belgici libri tres.
Poëmata varia.
Monita Civilis Sapientiae versibus Iambicis.
Oratio ad Studiosos Leidenses ob caedem Commilitionis tumultuantes.
Oratio in obitum Iosephi Iusti Scaligeri.
Et alia nonnulla opuscula, tum soluto tum astricto sermone.
Praeterea infinitas Epistolas scripsit, quarum Centuriae primum editae anno 1615.



[fol. A2r]

Illustribus, amplissimis, ac praepotentibus

DOMINIS

ORDINIBUS

CONFOEDERATARUM BELGII
PROVINCIARUM.

NOn diu mihi, nec sollicitè deliberandum fuit, Illustres, amplissimi, ac praepotentes Domini, quodnam sibi nomen in operis vestibulo Poëmata nostra praescibendum haberent. Quum enim sub praesidio vestrae legitimae & auspicatissimae potestatis haec otia literaria nobis concedantur, aequum fuit, ut eorum usus ac fructus in rationes vestras referretur. Longè quidem ampliora merebatur virtus & magnanimitas vestra, quae per universum terrarum orbem illustri fama celebratur: sed accedit hoc caeteris laudibus, quòd etiam exile munus non dedignamini, nec aestimatione sed affectu donantis liberalitatem metiri consuevistis. Hac ego dote, & ingenuo amore patriae libertatis fortè paucis concessero. Cujus rei fidem abundè facient vel haec ipsa Musarum nostrarum meditamenta, in quibus passim expressa vestigia minimè degeneris animi, nec abjecti civis agnoscere poteritis, si tantum vobis otii à gra- [fol. A2v] victoribus curis supererit, ut istis ingeniorum oblectamentis aliquid subsecivi temporis impartiri velitis. Nec verò Poësis indigna censenda est, quae tractetur ab iis quorum fidei ac prudentiae publica salus & felicitas committitur. Nam si justam quandam venerationem ac majestatem operibus adferre solet id quod antiquitate praecellit: nihil eo genere monumentorum vetustius exstitisse clarissimi authores perhibuerunt. Quin etiam haec opinio sapientissimorum consensu firmata est, caeteras artes & facultates, quae ad humaniorem cultum animos informant, à doctoris & magistri ingenio per disciplinam & praeceptiones sensibus insinuari: poëtam contrà nasci non fieri, nec praeclaram istam vim aliundè quàm à divino quodam instinctu propagari, quem illi sacrum furorem appellabant. Nec ideo insaniae condemnarunt, aut ad gentiles & agnatos relegati voluerint eos, qui (ut cum Platone loquar) poëticas fores pulsare instituunt, & Musarum sacris initiantur: nisi ex principum Philosophorum sensu, quibus placet nullum extraordinarium & admirabile ingenium exsistere sine mixturâ dementiae, Quanquam iidem vehementer hallucinati sunt in regundis, ut sic dicam, hujus vel scientiae, [fol. A3r] vel naturae, vel divinae dotis atque inspirationis finibus, quum in vatum numero locandos esse negaverunt eos qui res gestas, aur salutates sententias versibus aeternitate dignis & lenocinio condiissent: quasi veritas, quae princeps est & fundamentum omnium virtutum, gloriam carminum dehonestaret. quo errore nihil portuit dici minus dignum tantis sapientiae candidatis, aut magis perniciosum bonis moribus.
patiuntur, esse [fol. A3v]
Sed quum [fol. A4r]
effi- [fol. A4v]
muneribus [fol. A5r]
[...] Sed videlicet ita et, judicio potiùs spernunt ea quae vulgò dicuntur amplissima, quàm ob virium imbecillitatem reformidant. Thaleti olim uni è septem Graeciae sapientibus vitio dabatur ab imperitiae patronis & obtrectatoribus magnarum virtutum, quòd inanem atque inutilem contemplationis voluptatem sectaretur, quae ipsum à pudendâ paupertate non vindicaret. Voluit exemplo convincere, & animi causâ redarguere suos objurgatores: quum enim ex inspectione rerum coelestium, in quâ scientia mirabiliter erat exercitatus, praesagiisset fore uberem & copiosam oleitatem, parvo precio licitatus est, & arrhabonibus datis redemit quodquod olivarum sequenti anno in insulâ Chio, & in patriâ urbe Mileto enatum esset: atque hoc pacto magnam pecuniae vim redegisse dicitur, & illustri documento comprobavit non esse rem arduam Philosophis pervenire ad divitias, sed ejusmodi curam humilem non convenire vel professioni ipsorum, vel dignitati. imperium pari [fol. A5v] amoeniores [fol. A6r] armis atque [fol. A6v] constantiaque [fol. A7r] prosperi- [fol. A7v] [fol. A8r] Vita


Continue

[p. 1]

DOM. BAUDII
POEMATUM
PARS PRIMA.

[p. 2]
INDEX
POEMATUM,
quae haec parte continentur:
IAMBICORUM LIBRI QUATUOR,
IAMBORUM FUNERALIUM
        LIBER UNUS.
TROCHAICORUM LIBELLUS.
GNOMARUM IAMBICARUM
        LIBRI QUATUOR.
HEROICORUM LIBER UNUS.
VARIORUM POEMATUM SYLVA.


[p. 3]

DOM. BAUDI

IAMBICORUM

LIBER I.
_______________________________

Praefatio ad Lectorem.
BEnigne lector, si redundas otio,
Manumque nugis admovere non piget,
Hoc te pudenter author oratum cupit,
Ne crimineris, neu sinistrorsum trahas,
(5) Si quid vel haud satis pudicè, vel nimis
Scriptum licenter forsan occurret tibi.
Nos Belgica de gente simplices sumus,
Quibus pudoris absque jacturâ licet
Scapham scapham vocare, parsimus tamen,
(10) Verbis, honorem queis opus praefarier.
Germana virtus, mosque majorum placet,
Rem quamque privo qui notant agnomine:
Sed hacce fini censeo utendum jocis,
Facetiisque, ne quid incestum pias
(15) Conspurcet aures, aut probrum aspergat probis.
Obscoena dicta moribus frugi nocent,
Tenerque sensus inde noxiam trahit,
Quae postmodò latenter in mores abit,
Partesque sanas in mali assensum rapit.
(20) Tanti salinas vocularum non emo,
Famaeque fumos, ut praeoptem perdere
Veterem sodalem, quàm recens dicterium.
Ergo impoudica facta vel silentio
Pudens omiso, fronte ne minor ferar,
[p. 4]
(25) Vel, ut facetus pictor olim, teximus
Verborum honesto non honesta schemate,
Solis aperta dictio ut doctis foret.

[...]


[p. 75]

Heroicae viragini Mariae Gornacensi.

MOntanus ille, cuius augustum viget
In ore Famae nomen, haud suo magis
Fulgore claret, quàm tuis amoribus.
Patrima nympha, seculi ac morum decus,
(5) Monstrumque purum labis, & probro carens.
Quam suscitavit in rudi puertiâ
Generosius ardor, atque nil trahens amor
Amore plebis, ut viro virgo senem
Gravi piaque lege adoptares tibi,
(10) Non flore formae capta, non auceps opum,
Sed sola mirans dona praestantis viri,
Diamque mentem, quae caduci corporis
Implebat ingens hospes angustum Larem.
Hac excitatus laude virtutis tuae,
(15) Flagrans & ipse amore Montani patris
Te virginem rivalis insons ardeo
Non antè visam, non ab ore cognitam,
Sed mentis à splendore, quo potissimum
Censere censu nobiles animas decet.
(20) Nunc si manere moribus tuis amas,
O Franca Siren, decima Musaei chori,
Vel hunc vicissim amare cultorem tuum
Dignate, vel si non capit tantum boni
Sors nostra, saltem, quod vetare nec potes,
(25) Nec velle debes, te coli volens feres.



[...]
[p. 197]

Ad Petrum Bertium cum publicè recitasset lauda-
tionem funebrem in obitum summi viri Iani
Dousae Nordovicis.

ET si perenne nomen exstruxit sibi
Vivace versu Dousa Musarum pater,
Quem nullus unquam seculo expunget dies
Donec superstes Fama servabit sacros
Vatum labores, posterique gloriam
Piis rependent: munere attamen tuo
Laetatur ingens umbra, si quis est super
Aut sensus, aut cupido coelesti choro
Sortis caducae, nominisque evanidi.

[...]
[p. 662]
Pag. 75 vers. 2.
    Montanus ille] De nullo scriptore tam diversa, vel potius adversa judicia fiunt, quàm de Michaele Montano, cujus in hoc carmine memini. Sunt qui ejus ingenium, stylum, judicium laudibus ad coelum extollunt; quidam humiliter deprimunt, & vix hominem tanti putant, qui ab eruditis alio censu censeatur, quàm ad explendum numerum eorum, qui otio & literis intemperanter abutuntur. Ego mihi tantum juris non arrogo, ut cuiquam arbitrandi libertatem praereptam velim: imperare tamen affectui non possum, quin seriò succenseam iis, qui tam contemptim eum conterunt. Abundat ille quidem vitiis, sed quae non temerè nisi in praeclaris & excellentibus ingeniis deprehendantur. Adde, quòd haec compensantur pluribus longè virtutibus, inter quas vitia illa blandentia stationem honorificam tueri possunt. Ut herba quaedam inutiles non innascuntur nisi solo praepingui ac feraci; sic luxuries illa efflorescit ex redundantiâ quadam & faecunditate generosa indolis. Vix est ut unquam supra mediocritatem assurgant ingenia, quae se continent intra terminos artium & Scholasticarum praeceptionum. Umbraticis doctoribus haec anxia & jejuna laus relinquatur. Ab hoc valetudinario noster ille heros immane quantum dissidet! Scopus scriptionis & antestatio authoris ab omnis calumniâ vindicant eum apud benignos & eruditos censores, qui sciunt non esse modum statuendum alienae industriae. Quanquam divinus non sum, tamen affirmare ausim plerosque vituperatores ejus esse hoc animo, ut cuperent idem posse. Varietas ipsa, & dissimilitudo tanta judiciorum, argumento est hominem non esse vulgaris notae. Pars utraque magnos [p. 663] habet assertores, sed humanius videtur sententiam ferre secundùm eos qui se benevolos magis & fautores profitentur. [...] Si punctum omne fert scribendi dicendique rectè, qui facillimè felicissimeque cogitata mentis enunciare novit, vix quisquam hac facultate cum nostro Montano conferri potest. Sensus & conceptiones ejus summovent plebem: sermo ne tum quidem humile aut abjectum quidquam sonat, quum res minutas exsequitur & positas in quotidianâ consuetudine vivendi. Verbis è trivio quaesitis dignitatem ac splendorem conciliat. Dicas aliquem è plebe per adoptionem transire ad patres. In metaphoris dominatur, nisi quòd interdum exemplo summorum oratorum peccat nimis in iis audendo. [...] [p. 664] [...] Illud verò nimis putidum, ac puerilis jactantia est, quòd toties delamentatur ad nauseam & irrisum legentis, quàm sit labili ac nulla prorsus memoria. [...] De religione viri non est meum sententiam ferre, ad Inquisitores haereticae pravitatis haec notio pertinet; quibus si tantum est ab re sua otii ut volumen ejus evolvere velint, invenient proculdubio quod atroci stylo effodere possint. Hunc non immeritò tamen Thaletem Gallicum appellat Thales noster Belgicus Iustus Lipsius.

[...]

Continue