Andreas Alenus Eburo (ca. 1520-1578): Sacrarum heroidum libri tres.
Leuven, Jacobus Heybergius voor Rutger Velpius, 1574.
Verzameling van 77 heldinnenbrieven.
Gebruikt ex.: KBH 1703 C 31. Ook in PBL-Hassselt, OD-D-0008 en BLL 1213 G 12 : 1.
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[fol. A1r]

SACRARUM
HEROIDUM
LIBRI TRES:
IN QUIBUS PRAETER ALIA
plurima, quae ad intelligendas Veteris & Novi
Testamenti historias, & pietatis incre-
mentum conferunt, studiosae iuven-
tuti utilia, scituque, dignissi-
ma continentur.


AUTORE
ANDREA ALENO EBURONE.

[Vignet: Iustitia et Pax]

LOVANII,
Apud Rutgerum Velpium Bibliopolam Iuratum,
Sub Castro Angelico. Anno 1574.

CUM GRATIA ET PRIVILEGIO.
                                        Subsig. L. de la Torre.




[fol. A1v: blanco]
[fol. A2r]

NOBILI  ET  GENE-
ROSAE DOMINAE, D. CATHA-
RINAE DE BRANDENBURGO,
Dominae à Iauchea, ab Ascha, &c.
Andreas Alenus, S.D.

DUBITAVIT Plato, generosa Domina, utro in genere animantium ponenda sit mulier, ratione praeditorum, an brutorum. Quod quidem tanti Philosophi de hoc sexu iudicium ut nunquam probavi, ita saepè miratus sum, quae illi dubitandi causa fuerit. Esto, sit hic sexus virili levior infirmiorque. Multis tamen dotibus praeditus est, quae desiderantur in viris, aut certè rariores sunt: ut sunt, pudicitia, pietas, religio, fides coniugalis. Quis cautam Penelopes castitatem non miretur? Quis animosam fortemque Luctretiae castitate non praedicet? Quis Cammae (cuius multas enumerat virtutes Plutarchus) in ulciscenda mariti nece fidem fortitudinemque non admiretur? cui mors, audita Sinoridis more, dulcis fuit. Quanta fide dilexerit Alcestis Admetum, Evadne Capaneum, Laodamia Protesilaum; Artemisia Mansolum, Hypsicratia [fol. A2v] Mithridatem, Porcia M. Brutum, Sulpitia Lentulum (ut innumeras alias taceam) probè novit, quisquis Poëtas, Historicosque perlegit. Mulieres fatidicas, Poëtrias, Philosopiae studio, aliisque dotibus claras, perlongum foret recensere. Maiore dignae sunt admiratione, quae invictis animi viribus gravissima pertulerunt tormenta pro Christi fide, ut Christo sponso suo permanerent fideles. Quandoquidem nullis tormentis, nullisque promissis huc adduci potuerunt, ut fidem Christo datam, violarent. Harum tanta est multitudo, ut numero comprehendi non possit. Nec minor est earum, quae servata corporis animique castitate, & abdicatis bonis omnibus, austeram duxêre vitam, nocte dieque servientes DEO, apud quem non est sexus distinctio. Nil moror convicia, quibus hunc sexum proscindunt Euripides, Simonides, pluresque alii: qui nisi ducti fuissent affectibus, moderatius modestiusque de eo sensissent. Cur omnium sit culpa, paucarum scelus? Equidem non paucas novi matronas, quarum virtutes multis nominibus suspexi, nec illas dubitavi cum gravibus comparare viris. Quapropter assentior Plutarcho, Thuciydidis explodenti sentententiam: Hic enim optimam esse censet, de cuius laude aut vituperatione, quàm mi- [fol. A3r] nimus apud exteros haberetur sermo: ut qui existimarit probae mulieris nomen, perinde atque corpus domesticis parietibus contineri oportere. Probabilius (eodem Plutarcho autore) putat Gorgias Leontinus, mulieris non formam, sed egregium nomen atque famam, debere apud quamplurimos esse vulgatam. Cùm igitur multarum Heroidum me cepisset admiratio, incessit mihi cupiditas exercendi stylum scribendis illarum Epistolis. Quae si Ovidianis minus excultae sunt, certè castiores sunt, magisque ad pietatem faciunt. Temperavimus stylum, ne cui prolixitas odiosa foret. Rarus est apparatus, qui omnium palato faciat satis. Nobis sanè illud inprimis studio fuit, ut Lectoris aures, animumque, iuxtà pasceremus. Si ferculorum varietas oblectat palatum, hic maxima est varietas argumentorum, quae (uti spero) candido pioque Lectori non poterit non oblectamentum adferre. Caeterùm pietas tua, temperantia, vitae continentia, tuaque in me benignitas potissimum incitârunt me ad hunc laborem tibi dicandum: quae quidem virtutes (ut alas non commemorem) te tot ditionibus, tantoque Fortunae splendore dignam praesiterunt. Credidisti mihi filios tuos artibus, quibus decet, instituendos. Eos itigur paterno semper amore dilexi, omnemque movi [fol. A3v] lapidem, ut fundamento Grammatices fideliter iacto, aliquando superstruatur Philosophia, Iurisprudentia, caeteraeque artes liberales: ut his instructi, praeclari evadant Heroës, maioribusque suis (quo tibi nihil exoptatius foret) aliquando praeluceant. Huc non desistam anniti pro mea virili, donec mihi credita erit illorum institutio. Quapropter generositatem tuam obnixè oratam velim, ut has elcubrationes meas aequi bonique consulas. Vale. Bruxella, Anno reparatae salutis humanae 1573. Calendis Augusti.


[...]



[fol. A4v]
Continue

Continue
[fol. A5r]
SACRARUM
HEROIDUM
LIBER PRIMUS.
                Argumentum primae Epistolae.

    Deploret casumque suum, natique minoris,
        Quem necuit miscens fasque nefasque Cain.

EVA CAINO.

SCribere non suetam luctus me cogit acerbus,
    Quo crucias pectus saepe Caïne meum.
Is mihi non patitur consistere corde quietem,
    Et facit, ut labi tempora tarda putem.
(5) Quae mentem male sane tibi excaecavit Erinnys,
    Ut fratri strueres tristia fata tuo?
Luctibus heu quanti onerasti teque tuosque,
    Invidia in fratris te stimulante necem!
Tranquillam licuit nobis traducere vitam,
    (10) Absque mali sensu, mortis & absque metu.
Sed dum iussa Creatoris postponimus Anguis
    Pestiferis monitis, nos mala mille premunt.
Heu nobis mens laeva fuit, malè cauta malorum,
    Quae nos autores, & genus omne manent.
(15) Foelices fuimus, nunc vix sudore paramus,
    Quas corpus vestes postulat atque cibos.
[fol. A5v]
Ut taceam morbos, & mille pericula vitae,
    Quae Deus offensus nos tolerare iubet.
Res adeò gravis est, & detestabile virus,
    (20) Contempsisse Dei iussa salutifera.
Te, fratremque piè genitor formaverat antè,
    Caelicolûm Regi saepe litare docens.
Eximios idcirco agnos lecatsqu bidentes,
    Ante aras supplex caedere suevit Abel.
(25) Quapropter fratis fuit hostia grata Tonanti,
    Ut quam testatus sit placuisse sibi.
Tu verò de primitiis deterrima quaeque,
    Ingrata suêsti mente dicare Deo.
Non igitur superi tua sacra probata fuêre,
    (30) Quae tibi livoris causa maligna fuit.
Qui stimulante ergo Coluber livore parentes,
    Impulit in lapsum lethiferumque nefas;
Te furiis actum feralibus impulit idem,
    Fratris in infandam luctificamque necem.
(35) O utinam noster casus tibi nate fuisset
    Terrori, suadens tale patrare nihil.
Eheu sat poterat te culpa ocere parentum,
    Quas scelerum poenas exigat ira Dei.
Non impunè feres scelus hoc, dum vixeris, unquam;
    (40) Invisus vives omnibus atque Deo.
Haec erit impietas omni execrabilis aevo,
    Dum fundet lumen Phoebus ab axe suum.
Atque utinam nunquam te postera saecla sequantur,
    Territa caelestum suppliciisque metu.
[fol. A6r]
(45) Seseque abstineant fundendo sanguine fratrum,
    Numinis offensi ne premat ira reos.
Nam scelus est gravius, quàm quod patiatur inultum,
    Qui suffert odii semina nulla, Deus.
Qua fronte interimis fratrem, insontemque piumque,
    (50) Qui nulla laesit te ratione prior?
Ferre nequis illum, cuius pietasque fidesque,
    Sunt signis nec non voce probata Dei?
Accersit sibi perniciem, quicunque resistit,
    Decretis Domini, consiliisque Dei.
(55) Grata fuit mihi simplicitas & candor Abeli,
    Nempe oblectantis me pietate sua.
Haec fecêre meos casus non ferre molestè,
    Semper & aerumnae non meminisse meae.
Solamen fuit is genitrici, omnisque voluptas,
    (60) Solus amor matris deliciumque fuit.
Ergo tuo postquem livore & fraude peremptus
    Ille fuit, matrem quod iuvet, omne perit.
Atque obducta diu recruduit illa cicatrix,
    Quam morsu Coluber fecerat antè suo.
(65) Quodque mihi est gravius, natis orbata duobus,
    In luctu vitam nunc graviore traho.
Nam simul atque tuus furor execrandus Abeli,
    Abstulit aspectum colloquiumque mihi:
Heu procul à nobis profugus loca vasta peragras,
    (70) Nec spes est reditus ulla relicta tui.
Nos fugitas, quia mens sceleris te conscia terret,
    Et facit, ut iam non lumina nostra feras.
[fol. A6v]
Ah quamvis fugias extremas orbis ad oras,
    Nunquam tisiphone non comitatus eris.
(75) Plus plumbo gravis est homini mens conscia pravi,
    Excludens requiem, cunctaque tuta timens.
Ne tamen idcirco, placandi Numinis iram
    Abjice spem, quamvis sit tua culpa gravis.
Numinis intonuit rigor in nos, attamen ejus
    (80) In nos est pietas non minor, atque fides.
Quae nos sustinuit, nosque est miserata, Tonantis,
    Est maior pietas impietate tua.
Digni ambo fuimus perdi telluris hitu,
    Missoque aetheris igne perire polis.
(85) Non tamen in meritas poenas laxavit habenas,
    Respiciens propria nos pietate Deus.
Sed refrenavit sibi motae hortamina bilis,
    Atque in longa dedit tempora, luce frui.
Est quoque pollicitus, for finem aliquando malorum,
    (90) Crimine quae nostro nos meruisse scio.
Serpentisque caput minuendum calcibus altè
    Impactis, virus ne magis ille vomat.
Saecula sunt gemmis candentibus illa anotanda,
    Contritum Colubri digna videre caput.
(95) Foelix posteritas, nasci illo tempore digna,
    Cùm iam non poterit laedere culpa vetus.
Haec spes in tantis sit consolatio nostra,
    Quae sunt exulibus multa ferenda, malis.
Si sapis, hanc caedem precibusque sacrisque piabis,
    (100) Ne tibi non facilis sit Deus, atque Vale.

Continue
[fol. A7r]
                Argumentum secundae Epistolae.

    Se queritur natumque suum concedere iussam,
        Ex Abrahae, domina sic statuente, domo.

AGAR ABRAHAE.

FOrtuna plorare vices fallacis, obortus
    Me cogit vemens, vir venerande, dolor.
Servitium tolerare mihi grave non fuit olim,
    Tam faciles dominos cum mihi nacta forem.
(5) Humanum sensi atque mei te semper amantem,
    Causaque de domino cur querar, omnis abest.
Sed dominae modò factum animum queror asperum & acrem,
    In famulam, & prolem te genitore satam.
Uxori sterili cùm non contingeret ulla
    (10) A superis soboles, votaque cassa forent:
Conjugis ex iussu thalamo successimus ambo,
    Ne vobis soboles nulla relicta foret.
Iamque ter implêrat sua lumine cornua Phoebe,
    Sarcina cùm ventris sit manifesta mei.
(15) Quare hera me cernens gravidam, contemnere coepit,
    Foecundam famula se minus esse dolens.
Afflixitque malis tantis, ut cedere tectis
    Cogerer, & fugerem, quò rapuêre pedes.
Fortè malis peritura fui cum pondere ventris;
    (20) Quò me conferrem nescia namque fui.
Sed me nuncius aetherius remeare iubebat,
    Unde modò exieram praecipitante gradu.
[fol. A7v]
Ut pars nempe tui tenues prodiret in auras,
    Cùm decies Lunae cornua iuncta forent.
(25) Promittebat enim sobolem mihi nuncius ille
    Egregiam, nemo quam numerare queat.
Ergo Deo cedens ad herilia tecta reverti,
    Officiis dominam flectere posse rata.
Ast illi fuerat nulla mens flexilis arte;
    (30) Quae gravis antè fuit, fit mihi dura magis.
Imo odiis exarsit in innocuum quoque natum,
    Quamvis prognatus te genitore foret.
Isacon haud patitur famulae colludere nato,
    Laedit eam Ismaël, quantulacunque facit.
(35) Despicit, ut vernam, privignum dura noverca,
    Semper & in prompu est, quot notet illa mali.
Cùm sterilis foret, humanam, facilemque piamque
    Quam sensi, mox est aspera facta mihi.
Nec mora, iam tumida flagrans praecoride bile,
    (40) Aedibus exegit me, puerumque meum.
Quem tamen in terris primùm decoravit honore
    Nominis, audisset quod mea vota, Deus.
Et cui promisit numerosam, Marteque claram
    Progeniem, multos quae domitura foret.
(45) Hunc tamen è Tharidae prognatum semine, parvum
    Cum matre expulsum iussit inire fugam.
Quaeque toro fuit Abrami dignata superbo,
    Impulsu dominae cogitur ire foras.
In vastisque errare locis cum prole iubetur,
    (50) Cum lympha secum paucula liba ferens.
[fol. A8r]
Hac mercede ministerium pensatur Agarae,
    Hic fructus tanto concubuisse viro.
Iamque sitis vehemens ex aequo ceperat ambos,
    Despiciebat enim, quam biberemus, aqua.
(55) Iamque arente siti fueram peritura, puerque
    Torrebas adeò lampade Phoebe solum.
Sed solita pietate Deus nos aethere ab alto
    Respiciens, nobis suppeditavit aquam.
Nato namque meo metuentem proximus fata
    (60) Leniit affatu, pollicitisque piis.
Deinde meis oculis atra caligine dempta,
    Fons mihi perspicuis cernitur uber aquis.
Ambobus gelido sitis est hoc fonte levata,
    Hoc progressuris fonte repletur uter.
(65) Par fuerat (fateor) dominae concedere servam,
    Par fuerat nullis obstrepuisse modis.
Si foret hoc factum, non tectis pulsa fuissem,
    Et fortuna foret plus toleranda mihi.
Sed serò sapio, nunc est me sera querela,
    (70) Et serò gemitus tendit ad astra meus.
Non queror expertem natum abcessisse bonorum,
    Quae par est nato cedere cuncta tuo.
Ast inopes natum domini, famulamque fidelem,
    Demiror iussos quamlibet ire viam.
(75) Nam promissa Deus sua bis firmavit, ut illa
    Esse foret certum non caritura fide.
Nempe hoc innumeros gignendos esse parente,
    Qui bello fortes conspcuique forent.
[fol. A8v]
Imò Ducum fore bis senorum aliquando parentem,
(80)     Illustres lata qui ditione forent.
Non ope destituit iussos nos cedere tectis,
    Verùm cuncta dedit spe potiora, Deus.
Cuius promissis mentem suffulta labantem,
    Quae me cunque manet sors patienda, feram.
(85) Non igitur nostram fortunam ferre recuso,
    Cùm magna foveat nos pietate Deus.
Quidquid id est, Superis, vir dilectissime, soli
    Acceptum refero grata memorque tibi.
Me decet idcirco bene velle tibique tuisque,
    (90) Et nomen memori tollere laude tuum.
Phoebea dum luce fruar, benefacte recurrent;
    Haerebunt semper sensibus illa meis.
Extudit has ingens dolor alto corde querelas,
    Ex animo Tharidae sum studiosa tamen.
(95) Isacus aetatem multos producat in annos.
    Contingatque viro stirps numerosa, precor.
Atque optata tuis obtingant omnia votis,
    Teque diu servet, quem colis, oro, Deus.

Continue
                Argumentum tertiae Epistolae.

    Interitum Sodomae, Lotique miserrima fata
        Deplorat, nisi spe meliore iubens.

SARA LOTO.

COmpulit insolitam, qui te charissime frater,
    Oppresset casus, scibere pauca tibi.
[fol. B1r]
Est igitur tremulis digitis haec littera scripta,
    Testatura, vicem me doluisse tuam.
(5) Quantis impietas heu cladibus inclita quondam
    Oppida delevit, nil superesse sinens!
In tetros cineres loca sunt foelicia versa,
    Quae rara inventu balsama ferre solent.
Pentapolis regio squalet nunc usta favillis,
    (10) Nec quisquis spectat, non stupuisse potest.
Impietas Sodomae poscebat vindice flamma
    Puniri, ut reprimat postera saecta metus.
Contemptis superis ne pergant crimen in omne,
    Néve feris similes in scelus omne ruant.
(15) Nec se laturos credant impunè, Tonanti
    Si bilem moveant impietate sua.
Cuncta Dei cernunt oculi, quaecunque geruntur
    In terris, fuerint seu bona sive mala.
Quae Deus exactè perpendit lancibus aequis,
    (20) Reddens pro meritis praemia cuique sua.
Inventique utinam iusti bis quinque fuissent,
    Urbibus in quinis finitimisque locis.
Hei mihi, non hominum periissent millia multa,
    Tartareis meritò iussa flagrare rogis.
(25) Ducturus fueras tranquillae tempora vitae,
    Cunctarum rerum copia tanta fuit.
Sed fuit impietas Sodomae tanta atque Gomorrae,
    Ut fuerit tolli vindice digna Deo.
Quae meruit missis puniri ex aethere flammis
    (30) Sulphureïs, ingens heu nimis illa fuit.
[fol. B1v]
Egregiam sanè laudem pietate merêris,
    Quod Sodomae constans manseris atque pius.
Quod plebem cernens caecam vitiisque protervam,
    Perstiteris vigilans iustitiaeque tenax.
(35) Semper & hospitibus quod te fidum atque benignum
    Praebueris, patrui non imitator iners.
Namque duos iuvenes demissos caelitus, abs te
    Acceptos tectis fama fuisse canit.
Hospitibusque nihil non exhibuisse, facultas
    (40) Quòd patiebatur, conditioque tua.
Cumque fores clausas Sodomitae effringere vellent,
    Ut facerent, quae sit vel memorare nefas:
Haec ut non facerent, natis placare duabus
    Virgineo claris flore, paratus eras.
(45) At mentes adeò furor excaecavit eorum,
    Ut nollent caeptis obstinuisse suis.
Non monitis, non blanditiis praecordia flecti
    Caecorum poterant, terrificisve minis.
Non igitur miror, malè si periêre scelesti,
    (50) Conantes adeò turpe patrare nefas.
Te verò uxoremque tuam natasque prius, quàm
    Sulphure flagrarent oppida & igne sacro.
Gratulor ex animo tantùm evasisse periclum,
    Hortatu iuvenum, qui subiêre domum.
(55) Oppida nec flammis potuisse haec antè cremari,
    Quàm vobis esset certa parata salus.
Haec te servavit tutum expertemque malorum
    Haud dubiè pietas, eripuitque malis.
[fol. B2r]
In tenues Deus atque vagos benefacta rependit;
    (60) Affluit hinc merces, & pietatis honos.
Atque utinam post effugium non lumina retrò
    Flexisset coniunx, iussa secuta Dei.
Non salis in statuam momento versa fuisset,
    Quae semper moneat iussa timere Dei,
(65) Ut nemo Superûm monitis parêre recuset,
    Seu sors attollat, dejiciatve gradu.
Quae tibi debuerat moesto solamina ferre,
    Materiam luctus praebuit illa novi.
Nunc igitur luctu geminato, uxore, domoque
    (70) Orbatus, montis devia in antra fugis.
Hic tristes ploras casus, hic pectora plangis,
    Hic latitans tecum tristia fata gemis.
Hos ubi rumores accepi, nomine vestro
    Indolui plus, quàm prodere lingua queat.
(75) Communem cladem fratorum suplure & igni,
    Coniugis & casum plangere cogit amor.
Cogit amor, quo te cum conjuge semper amavi,
    Te consolari, qua ratione queam.
Mille malis nominum vitam scis esse refertam,
    (80) Quae sunt & pravis & toleranda piis.
Haec cedunt iustis foeliciter omnis, pravis
    In peius cedunt, exitiumque ferunt.
Exagitaverunt mala meque mumque maritum
    Plurima, quae longum nunc memorare foret.
(85) His tamen ereptos pietas divina tuetur,
    Prolis & est nobis spes modò facta rata.
[fol. B2v]
Nunc uterus toties optata prole tumescit,
    Et lactabit anus, quae sine prole fuit.
Ambobus senio frigent in corpore vires,
    (90) Mox tamen optata prole beata ferar.
Quippe sit extemplo, placuit quodcunque Tonanti
    Res hominum solus deprimit atque levat.
Fide Deo, quoniam sibi fidentemque piumque
    Deferet haud unquam, sed tibi fidus erit.
(95) Si quae fortè tibi desunt, quae vita requirit,
    Ne nos celato: cuncta petita feres.
De patrui pietate nihil dubitaveris: in te
    Ut fuit, haud unquam desinet esse pius.
Hostibus eripuit captivos teque tuosque,
    (100) Adiutus vernis, atque Tonantis ope.
Nunc quoque non rebus trepidantem deseret arcum,
    Sed tibi (si sit opus) cuncta petita dabit.
Mutatam tolera patienti pectore sortem,
    Omnia raptari mobilitate videns.
(105) Sola manet virtus in tanto turbine rerum,
    Haec immota tibi sit comes, atque Vale.

Continue
                Argumentum quartae Epistolae.

    Se Tharidae scribit numerosa prole beatam,
        Gaudet & effoetis Isacon esse satum.

MALCHA ABRAHAE.

ASsyriis, quae scripta legis, mittuntur ab oris,
    Maxime syncera relligione levir.
[fol. B3r]
Continue
                Argumentum Epistolae.

   
       

REBECCA BATHUELI.

Continue
                Argumentum Epistolae.

   
       

REBECCA IACOBO.

Continue
                Argumentum Epistolae.

   
       

DINA FRATRIBUS SUIS.

Continue