Continue


[CH1662:001]
ILL. MI LOMENII, COMITIS DE BRIENNE E. REGI AB ACTIS ET
EPISTOLIS, REI ANTIQUARIAE THESAURUM SAECULO
POSTERISQUE D. D.

Orbis quâ patet
Autore sacro ni satis verum foret,
Per te, Brienne, jam foret verissimum.
Nemo repente dives et bonus fuit.
(5) At tu, Vir erudite, Vir longe tuâ
Virtute major maximis natalibus,
Maior Paterni muneris, quam possides,
Maiore nnnc, te possidente, gloriâ,
Profuse rerum prome, quas tuae tibi
(10) Corrasit ipsi industriae doctus labor;
Quando, quod uni iure vindices tibi,
Uni recondas, publici juris facis,
Et capita Regum, et Caesarum res missiles,
Quem non repente divitem dando facis?
    (15) Quid ergo, dites gloriemur, an malis
Repente factis erubescendum est magis?
Quos illa cunque cura tangit, viderint:
Ego erubesco tanta de tanta mann
Donariornm pondera indigno dari.
(20) Tu, foeta Mater, quae diu tantas sinu
Opes anili foveras, et saeculo
Quasi peperisti, et aere plurimo facis
Ut sese in aere Mundus agnoscat tuo,
Laetare, Roma; maximo charissimâ
(25) Manu Monarchae denuo res publica es.
Paris. Cal. (1) Ian.



[CH1662:002]
IN EIUSDEM MAGNI ITINERIS ELEGANTISSIMUM BREVIARIUM
His ego delitiis animum dum pasco, sitimque
    Sedari poto Nectare posse nego,
Praecipiti calamo plaudo et succenseo, lector,
    Qui mihi tam longum tam breve fecit iter.
Lutet. eod.



[CH1662:003]
IN EFFIGIEM REGIS
Serenitas angusta, blanda Majestas,
Suaue torvum, nemini grauis Regum
Ferox character, nemini bene contemptus,
Andacibus frons laeva, laeta perculsis,
(5) Iuuenile senium, canâ mente, non cano
Iuuenta mento, masculae venustates,
Neglecta pulchre verba, Regius sermo,
Et sic disertus, lenis aura, vel fulmen,
Ut poena praui poscit, aut boni merces,
(10) Utrique aperta semper et vacans auris,
Nec aequitati ipsi favens inauditae,
Externa fuci nesciens, ut interne
Secura Pietas in Deo redemptore,
Cordata fortitudo, nobiles irae,
(15) Nunquam impotentes, hostium et sui victor,
Pari triumpho, cordis ardor excelsi
Et adhuc modesti, et omnium, omnium Heroum,
Quot extitere, Gratia, omnium Virtus,
Huic Tabellae si docentur intextae,
(20) Hic Diuus ipse Ludovicus est, lector;
Si desit una, Ludovicus hic non est,
Totoque Coelo, crede, caelo aberratum est.
Ibid. 4. Ian.



[CH1662:004]
(VERTALINGH)
Vertaelt een werck soo wel als doenlick, en soo naer
Den oorsprongh als ’tbehoort, om goet te zijn en waer,
’T sal ’t eigen druxel zyn van die munt: maer, Vertaeler,
Bewijst ghij mij daerop, ghy zijt een slecht betaeler,
(5) Lydt dat ick u den aert van uwen arbeit leer’;
Kiest schoon Tapijte-werck, en keert het gins en weer,
Eerst opde rechte zij, tzij dat gh’ op dier of kruijt siet:
En dan op ’taverechts, en lett eens hoe ’t er uijt siet.
Paris. 4. Ian.



[CH1662:005]
AD ILLUSTR.MUM D. DE LIONNE
Ecce iterum obtundo, nec erit, Vir maxime, finis
    Nugandi, finem ni facis ut faciam.
Expetis nt sileam? reddes uno ungue silentem,
    Esto semel schedulis torva Leaena meis.
Ibid. 5. Ian.



[CH1662:006]
AD ILL. CAPELLANUM
Facilis Batavae est sectio, ut vides, venae,
Sarcire sectam, difficillimum longe
Opus laborque. Quidquid aut sit, aut non sit,
Hoc te tibi, non me, mehercule, intrîsse
(5) Memento, si quid poenitet, Capellane,
Et exedendum est. Crede me tamen Mortis
Instar futurum Galliae et tuis Musis:
Hanc, si valetis ferre, non grauem duco,
Si non valetis ferre, dico non longam.
eod.



[CH1662:007]
Hic Ludovicus est, ais, decimus quartus
Quin solus est quatuordecim Ludovici.
Ib. 7. Ian.



[CH1662:008]
AD ILL. DE LIONNE
Nil mihi cum ferula, nihil est cum Fascibus olim
Terribilis, plus quam Regia sceptra, scholae;
Laudo soloecismum, modo tu patiare vocari,
Summe Vir, et studeas esse, Leaena meus.
Paris. 8. Ian.



[CH1662:009]
AD ILL. BRIENNAEUM. DE REGIS AUDIENTIA
Audior, illustris Lomeni, an non audior? Unum
    Hoc te significes obsecro, quando et ubi?
Ibid. 14. Ian.



[CH1662:001]
ALLUSIUNCULAE
Tont ce vain embrasser
Ne faict que m’embraser,
Et s’il n’a point de suitte,
Ce n’est rien, Amelite,
(5) Que pour m’embarasser.
Paris 14. Ian.



[CH1662:011]
AD D. DE LIONNE
Aut me stupendo Principi exosum dabis,
Aut gratiosum; ntrumque nimirum potes,
Aut ungue duro saevus, aut contra manu
Blandus benignâ. Pro Deum atque hominum fidem,
(5) Quantum est in una syllaba discriminis,
Quantum illa mellis, ista fellis afferat,
Quantum interest, Leaena sis meus, an mea!
Lutet. 15. Ian.



[CH1662:012]
AD LUTETIAM
Parisium infinita, vel compendium
Mundi universi, vel, quod asseram fere,
Ipsa universus, quando quidquid uspiam
Dispertiit Fortuna non parcâ manu
(5) In te profudit unicam largissimâ;
O Urbs, quid Urbs? o omnium Orbis Urbium;
Pateris Batauum, qui scapham quod est scapha
Vocare gaudet, non pudenter eloqui,
Cur non Batauis, Gentium nec nltimae,
(10) Nec impolitae, tota, tota quae places,
Placeas ubique? nempe quod Lutetia es.
Eheu, stupenda, quanta sub Coelo tuo
Pates, pudenda sub tuo coeno lates.
Paris: 24. Ian.



[CH1662:013]
AD REGEM
arisium plene tua est. quis ambigit,
Ludovice victor? pace quod tuâ tamen
Dicatur, ego reverenter, an sit, ambigo,
Quousque te expugnante debellata sit
(5) Quae adhuc moleste regnat in nondum tua,
Sed mox futura, si voles, Parisio,
Stygis et Cocyti digna Regnis, non tuo,
Infanda triga, Rapina, Caedes et Lutum.
Paris: 25. Ian.



[CH1662:014]
AD LUTETIAM
Si sim vel Canis immundus, vel amica luto Sus,
    Forte tuas sordes vel patiar, vel amem.
Nunc te, pulchra Palus, fugio et contagia, venae
    Noxia, queis mirum ni lutulenta fluat.
(5) Nil mihi cum coeno est: finxit praecordia Titan
    Vatibus, at finxit de meliore luto.
Par: 27. Ian.



[CH1662:015]
AD ILL.MI MAROLLIUM ABBATEM VLLLELOINI.
INSCRIPTUM MOMENTIS MEIS

En ego stillanti Romano melle Marollo
    Oggero barbariae putida verba meae:
Magne Vir, andendi quidvis cuicumque Poetae
    Inra Poetastris hinc quoque disce dari.
30. Ian.



[CH1662:016]
ALL’ ILL. MO SIG. DE LIONNE, CON I MIEI SALMI
Agnello mi sarai, come già fosti
Manso Leone à versi mal composti,
Se d’una Orecchia honori questi Canti,
De’ più soaui no, ma de’ più santi.
Parig. 14. Feb. l’Autore.



[CH1662:017]
MIS-HIJLICK
Een rijck wijf soud’ u wel gelycken,
En dat is Maey met al haer land.
Maer s’ is wat leelick aen te kijcken,
Sij slacht u, lieve Ioncker Brant.
(5) En s’ is wat hoerachtigh gevallen
En daer in slachts’ u boven allen.
En s’ is, als ghij, een korsel vell:
Magh ick het rechte vonniss strijcken,.
Maey soud u, seker, niet gelijcken,
(10) Want sij gelyckt u all te wel.
Paris. 1. Mart.



[CH1662:018]
SUR UNE LUNETTE D’APPROCHE QUE J’AVOIJ DONNEE AU ROIJ
Ceste lunette porte loin,
Et semble d’assez bon usage:
Mais, ponr seruir à mon besoin,
11 en faudroit bien davantage.
(5) Dix lieuës ne sont rien pour moy;
Ie voudroy qu’il parust un Ange
Qui m’en fist une pour le Roy
Qui portast jusqu’au pauvre Orange:
Et je sçay bien qu’en sa Raison,
(10) En sa Douceur, en sa Iustice,
Il verroit que d’une Maison
Tonsiours vouée à son service,
(Dont Ciel et Terre sont tesmoins)
Apres tant d,hoyanx et de mines
(15) Il est temps que pour tout le moins
On rende au Maistre les ruines.
Paris: 8. Mars.



[CH1662:019]
AD ILL.M LEAENAM
Hugenius, vel amice Leo, vel amica Leaena,
Est cur te videat: quando patieris adiri?
Paris. Mart.



[CH1662:020]
IN COMITIS DE BRIENNAE ITINERARIUM
Non est Libellus iste, lector, est Liber;
Qui paginis quot constat, has per me licet
Totidem Libellos, sive Libros, censeas:
Tot vasta Terrae spatia, tot vagos viae
(5) Tractus inhospitales, ipso nomine
Tractus tremendos, absque mellitissimo
Latinitatis rore perfusi forent,
Inexplicabili explicat compendio.
Lege et obstupesce, et solue nodum nec tibi,
(10) Nec haesitanter vel mihi solubilem;
An praestet hoc iter exarasse, an hunc Librum.
Vidisse passim nempe quae scribas domi,
Non illa laudum, dico, laudatissima est;
Sed ista; quae sic videris, sic scribere.
Par. 21. Mart.



[CH1662:021]
CENSURA EJUSDEM LIBRI, PRO BATAVIS
Ubi est, Batavos uni et unico Deum
Nepoti Atlantis supplicare, dictio est
Mendosa: scribe, supplicant uni Deo.



[CH1662:022]
AU C. DE BRIENNE FILS
En ego literulis non cesso obtundere; si vis
Ut sileam, vir amice, mei memor esto et Erasmi.
27. Mart.



[CH1662:023]
AD AMICUM [Grieks]Panourgon[-Grieks]

Ociosus homo es, sed inutilis atque molestus:
    Quae nihil efficiunt officia, officiunt.
Par. 27. Mart.



[CH1662:024]
IN SUMMI FRANCIAE CANCELLARIJ SPLENDIDISSIMAS AEDES
Aspicis hanc dignam Iove, si descenderit, Aulam?
Aduena, vicino sidera Sole vides.
Scilicet haec alibi, non hic mil.are: Seguero,
Collatum quidquid grande sit, exiguum est.
Paris: 21. Apr.



[CH1662:025]
AD ILL.MUM LEAENAM
Cui labra vobis Fonte de Caballino
Licuit subinde proluisse guttatim,
En imbre mox et Flumine, et Mari toto
Ineptiarum Gallias inundabo,
(5) Nisi providetur ocyus tibi et Regno.
Averte cladem Patriae et tuam cladem,
Leaena, prudens rector et tui et Regni
Sub ter quaterque maximo Ludovico.
Haeretis? in vestra est manu, quod avertat:
(10) Ne me relegatis nempe, sed relegetis.
Paris: 5. May.



[CH1662:026]
IN ILLMI COMITIS BRIENNAEI PINACOTHECAM IPSIUS
CALAMO ILLUSTRATAM

Mirabar, Lomeni, tot in arcto sidera Coelo
    Fulgida, Musaeo sidera fixa tuo;
Hic nbi suspensos oculos quo vertere possim
    Ambiguo dubie consulit ipse stupor.
(5) Ecce tamen jam destupui, dum tute stupendas,
    Tute tuas nimius destruis autor opes.
Da veniam vero. poteram Raphaelis amare
    Peniculum, poteram vel, Titiane, tuum,
Guido, tuum, Polydore, tuum, et vos relliqua tnrba
    (10) Heroum, fas sit dicere, semideûm,
Ni mage demirer, quae, quot miracula multae
    Praestiterant, melius praestitit una, manum.
8. May.



[CH1662:027]
AD ILL.M MARCHIONEM DE MONTAUSIER CUM IJSDEM (MOMENTIS)
Palladis armatae rarum decus idem, et inermis
    Gloria, nate Sago, maxime, nate Togae;
Ne fuge desultor, si quae fortasse supersint
    Otia, Momentis perdere pauca meis.
(5) Aut ego me fallo, aut quanto propensior in res
    Exiguas, tanto te quoque maior eris.
Paris: 14. Maij.



[CH1662:028]
AD PRAESIDEM DU BURG
Non hunc tibi, vir omnium humanissime,
Dono libellum, qui tuns pridem fuit:
Quin commodati fida restitutio est.
Restaret ut totum tibi se Autor daret:
(5) At, hercules, nec hoc quidem in dantis manu est,
Cum sit libens, merito, diu
Totus tuus
Paris: 17. May.            C. H.



[CH1662:029]
SUR MA CHEUTE DU 24.e AVRIL AU LOUVRE
Amis, ne souffrez pas que le Roy me descounre
En me voyant reduit dn Trot au petit pas,
Suffise le danger où j ’ay mis col et bras,
(Secret que mon amour et ma donleur vous ouvre)
(5) Lors que pensant venger un Chasteau, teste en bas
Ie voulus demolir le grand Degré du Louvre:
Car la jambe d’un sot
En a payé l’escot.
Paris: 20. Maij.



[CH1662:030]
AD DOCT.MUM MENARDERIUM. CUM MOMENTIS DESULTORIJS.
EX SAUCIO CRURE AEGER

Ferte Menarderio, Musae, quam ferre salutem
    Ipse ego non claudus posse Poeta velim.
Si tactus novitate rei miratur id ipsum,
    Si, quod ei videor mittere, non habeo;
(5) Hoc mage miretur, quod, quo me crura retentum
    Vulneribus nequeunt ducere, mitto Pedes.
Paris: 20. Maij.



[CH1662:031]
FLOORS DRAEGSAEMHEYT
Floor laet sich laden als een Muijl,
En draeght meer als drij stercke venten:
En, maecktmen’t hem te bont, den uijl
Troost sich niet als met sacramenten.
(5) Men vindt in Floor aen Tong en Hert,
Daer goe doctoren meest na vragen,
Wanneer een’ wond genesen werdt,
Wel sweeren eerst, en dan wel dragen.
Paris 20. Maij.



[CH1662:032]
AD DOCT.M MENAGIUM CUM IISDEM
Menagium rogo, magnificas, quas offero nugas
    Ne loculum in Loculis nolit habere suis.
Omnia dat qui quidquid habet dat amicus amico,
    Nec potis es, cum des omnia, pauca dare.
(5) Menagius certe, si quantum possidet uni
    Det mihi, non unquam, spondeo, plura petam.
Paris: 21. Maij.



[CH1662:033]
AD DOCT.M CAPELLANUM CUM IISDEM
Momentis si pauca meis momentula dones,
    Quâ mercede mihi, quaeris, Amice, vaces?
Scilicet, ut distractus amans tantisper amatâ,
    Si potis est, rem cum virgine non habeas.
(5) Unde nihil dubita quin interrupta libido
    Turgeat et melius vena retenta micet,
Iamque adeo, fieri stupeas quod posse, juvante
    Hugenio potior se Capelanus erit.
Paris. 24. Maij.



[CH1662:034]
IN EFFIGIEM COM. BRIENNAEI
Cuius in hac micat omnigenae virtutis imago,
    Lomeniae est, quantae quanta, propago domus.
Caetera si noris, fallit sculptoria, non hic
    Filius, exclames, hic Pater est, hic Avus.
(5) Nil ultra conemur. idem est includere totum
    Heroem senis versibus, et furere.
Paris: 29. Maij.



[CH1662:035]
RONDEAU
Laissez moy faire le badin
Sur cette gorge de satin,
On ne vous fera point d’outrage,
Et vous verrez que je suis sage.
(5) He quoy! la petite Catin,
Vous me craignez comme un Lutin,
Et vous criez pour un Tetin,
Comme si je n’estoy qu’ un Page,
            Laissez moy.
(10) Peut estre ce que ce coquin
De Gilot vous fit un matin
Vous plairoit un peu davantage?
En aymez vous l’apprentissage?
Vous en verrez bien tost la fin,
            Laissez moy faire.
A Paris.



[CH1662:036]
A UNE CRIARDE
C’est pour philosopher, sotte, que l’on vous souffre,
C’est pour s’apprivoiser au grand bruict et aux coups.
            Car sachez qu, apres vous
On ne peut redouter ni salpetre ni souffre.
Ibid.



[CH1662:037]
Quaero Briennaeum: respondet Ianitor, Exjt.
Cerbere, mentiris, replico. Si mentior, inquit,
Intus erit, nec diffiteor, sed mille negotjs
Obrutus et quas non licet interrumpere curis..
(5) Sic, inquam, mage mentiris. quod saepius ut ne
Accidat, hac datur effugium; dic mane roganti
Sitne domi dominus, peregre est; sed enim, nisi fallor,
Hac decimâ matutinâ rediturus Athenis.
Par. 15. Iun.



[CH1662:038]
AD COMITEM BRIENNAE STUDIO GRAECAE LINGUAE INCUMBENTEM
Si decimâ matutinâ rediturus Athenis
Grata Zulichemio potis es narrare gerendae
Acta rei, aut gestae, sciat hic tribus, obsecro, verbis.
Par. 17. Iun.



[CH1662:039]
EIDEM, AD POETICOS LUSUS IMTEMPESTIVE PROVOCANTI
Regi fulminis impetu tremendo
Percellis pugilem pugil Batavum,
Perculsumque vocas et obstupenti,
Infirmo, titubanti et impedito
(5) Offers Hendecasyllabos agonas?
Culpandum facinus, Brienne, nec te,
Vel te judice, digna fortitudo.
Poscunt otia Virgines canorae,
Soles limpidnlos, diem serenum,
(10) Et mentem sine faece: turbulentum
Scriptorem fugiunt ut Agnus Anguem.
Ergo vel mihi redde Ludovicum
Acris propositi minus tenacem,
Impubi Auriaco minus molestum,
(15) Et Zulichemio magis fauentem,
Vel missum fac ineptulum Poetam,
Donec sidera rideant et Aether,
Donec nubila dissipent Favoni,
Donec se sibi redditum bonoque
(20) Regi debeat et bono Briennae.
Dum prostratus humi, dolens et excors
Haurit non liquidas anhelus auras,
Ne te gloriolae parum decorae
Pruritus male pungat: impotentis
(25) Barbam vellere mortuo Leoni est.
Paris: die natali meo (4 Sept.).



[CH1662:040]
Le S. t Pere t’affronte en ton Ambassadeur!
Fils aisné de l’Eglise, est il pas vray qu’un souffle
Te peut faire tirer raison de l’affronteur?
Foudroye le Prelat, et changeons de pantouffle.
Par un secretaire de Philippe le Bel,
auteur de l’ Epistre au Pape Boniface VIII.e
Paris: 13. Sept.



[CH1662:041]
Si Cardinalis nuper est factus Pater:
Unius illud literae negotium est.
Hinc Purpura, hinc Puerpera est.
Par. 13. Sept.



[CH1662:042]
AD LOMENIUM BRIENNAE COM. NUPER POETAM
Ad primogenitum Patris Briennae,
Dignum Lomeniâ domo nepotem,
Nuper de melioribus Poetam.
Cum te nescires, primus docui esse Poetam,
Debitaque autori est pene negata fides.
Ecce tamen vici. Statuam de marmore Sculptor
licit, et mirâ scilicet arte tumet.
(5) Maius opus prodo, partu meliore tumesco
Causa mouens: de se, me Patre, natus homo est;
De Gallo Cicerone Maro, de Rhetore Vates.
O metamorphosin vel tibi, Naso, novam!
Quâ vero, Lomeni, mercede [Grieks-]to gnôthi seauton[-Grieks]

(10) Aureolum tibi me suppeditasse putas?
Multa licet meritus, non extorquebo molestus
Creditor obstricto multa: modestus ero.
Hoc peto, et hoc unum; ne dedignere, meo nunc
Iure meus Vates, esse Brienna meus.
Paris: 20. Sept.



[CH1662:043]
IN ILL.MI LEAENAE MAGNIFICAM VlLLAM BERNIAM
Cum bene perspectam volui te, Gallica Tempe,
Collatam Domino, Regia Villa, tuo;
Euge, semel, dixi, seruat Fortuna decorum;
Talis erat tali digna Leaena specu.
Sept.



[CH1662:044]
AD ILL.M BRIENNAEUM
Cum nec te deceat recentiorum,
Nec cuiquam veterum, Brienne, Vatum
Conferre, o veterum et recentiorum,
Vix tiro, simul atque summe Vatum;
(5) Certe Lomenium licet Briennae,
Virtutemque sibi suam cuique.
Si non displicet haec statera, scito,
Quo tu Carmine virginem Sibyllam
Ornasti, fateor, pererudito,
(10) Illi cedere, quo magis stupendum
Christinae celebras, diserte, nomen,
Quantum vimina funebri Cupresso,
Virgultis violae, nigella Luci
Noctis larua, Deo Diana fratri.
(15) Vis clare loquar, et loquar Bataue?
Dignum illud Zulichemio, hoc Briennâ est.
Par. 7. Octo.



[CH1662:045]
EIDEM
Desine suppeti accersere; solus, Amice,
Si libeat, soli sufficis Hugenio.
Denique, ne fallaris, in hanc ingressus arenam
Unicum ego Comitem prouoco, non comites.
Par. 9. Octob.



[CH1662:046]
IN EIUSDEM PINACOTHECAM AB IPSO MIHI INSCRIPTAM
Aspicis haec artis vere monumenta stupendae?
Perspice, nec censu singula pende leui.
Postremo, nisi me vel amor, vel opinio fallunt,
Dicturus mecum, candide Lector, eris;
(5) Tot Tabulas inter summe mirabilis haec est,
Quam dedit ingenii Scriptor ubique sui.
Ibid. eod.



[CH1662:047]
IN EANDEM
Quisquis Apellaeae prius hinc miracula spectans
Inde Brienneae perlegis artis opus,
Ne dubita, lector, quod Olivae nobilis humor
Multiplicique grauis creta colore dedit,
(5) Doctum, molle, bonum est; quod amaro sepia succo,
Doctius est, dices, mollius et melius.
Par. 14. Octob.



[CH1662:048]
Euge, viri grandes, animae, pars enthea Coeli ),
    Admiranda tuo cum Raphaele cohors,
Praestistit Ars isthic quod ei dare si qua laboret
    Lingua satis docte se dubitare probet.
(5) Doctius ille tamen....



[CH1662:049]
AD IPSUM, GRATIARUM ACTIO PRO ELEGANTISSIMO
BIBLIORUM DONO

Quas tibi, chare Comes, grandi pro munere grates
Debeo, si aggrediar, videor persoluere posse;
Si videar, quantus furor ac insania mentem
Exagitent! nec reddo igitur, nec reddere tento.
(5) Debeo, debebo; fateor, sine fit e fatebor,
Praesto quod aeternum est, ut sit tua, Maxime, constans
Gloria, reddendi debendo victa potestas.
Par. 22. Oct.



[CH1662:050]
QUASI AD REGEM
En me Lomenius pronunciat Oratorem:
    Tantum non meritae pondus amicitiae est.
Hei quod literulis per te, Ludovice, duabus
    Exoratori non licet esse mihi!
(5) Attamen esse licet, si vis, diademate posto,
    Tantillum non Rex, esse Brienna meus.
Exue personam, nihil est aditura pericli
    Gallia, parva mora est; cras Ludovicus eris.
Eod.



AD CONSTANTINUM HUGENIUM ZULICHEMIUM
EFFIGIEI ERASMI DEDICATIO JAMBIS PURIS

Erasmus ille pictus Holbeni manu,
Amor meus, tuusque, cui tot oscula
Dedisse clam fateris, et mihi, licet
Amicus, inuidere: totus, Hugeni,

(5) Nec inuidente sit tuus Lomenio.
Diu vagatus ille Belgico solo,
Et Italo vagatus atque Gallico,
Ubique vixit hospes; et suâ fuit
Ubique carus Holbenique gratiâ.

(10) At ecce post tot exili vices, graui
Redemptus aere, venit in meas manus;
Et ire fessus ac redire tot vias,
Frui quiete poscit: at frui negat
Quiete velle, ni faventis Hugeni

(15) Sinu receptus. Heic et elegantiae,
Et eruditionis omnis arbiter,
Meris fruetur eruditionibus,
Merasque deget inter elegantias.
Vale ergo, quando noster esse jam negas,

(20) Erasme, te Batavus obtinens tuus
Solo reducat exulem Batavico.
Satis viarum, et inquietis exilj:
Perenne nunc quiesce, amoris et mei
Perenne pignus esto Zulichemio.

Lomenius Briennae Comes.
Lut: Paris. VIII. Kal: Novembr. (25 Oct.).




[CH1662:051]
AD ILL.MUM COMITEM DE BRIENNE [Grieks]cháris autoschedios [-Grieks]
Erasmus ille, quo nihil Batavia
Nec Orbis ipse vidit eruditius,
Politius, disertius, venustius,
Erasmus ille, Patriae decus meae,
(5) Decus perenne, Erasmus ille, Lomeni
Amice, te volente factus est meus?
Dii Deaeque, quanta me repente sors
Opinione major atque spe meâ
Beatum inaurat et Diis facit parem!
    (10) Erasme noster, ergo te frui datur,
Et illud oris aurei entheum Caput
Et illa dia lumina intuerier,
Quibus quod omne saeclum et eruditio
Amat, colit, coletque, saeculo dabas;
(15) Et illa se Tabella, quâ tui Holbenj
Stupenda dextra doctius nihil dedit,
Negata Regibus Tabella, non mihi,
Meo sinu recondier libens videt?
O inclytus Lomeniae manus favor,
(20) O immerentis Hugeni beatitas,
O aestimanda dum superstes hic erit
Et usque ubique publicanda gratia!
    Iambe pure, pes severe, dura lex
Et abroganda, si liceret eloqui
(25) Quod eloqui vetamur hactenus tuis
Miserrimi scholasticis ineptiis,
Ut ille cordis intimus calor mei,
Ut ille candor emicaret, ut meo
Decora verba diceret Lomenio!
(30) Sed, ecce, mutus opprimor, tyrannice
Coactus haesitat stylus, nec est satis
Licentiae ut vel hoc stylo redhostiam,
Stylo senili et usque quaque languido.
    Iambe pure, Iambe dure, Iambe pes
(35) Pedum, pedestrium pedum, improbissime
Renunciasse scito me diu tibi,
Renunciare nunc item penissime.
Abeste compedes, abeste vincula,
Quibus Batava comitas sat exteris
(40) Nequit probari, et ista verba vix datur
Sonare, Mi Brienne, reddo gratiam:
Erasmus ut futurus est comes meus,
Perennis esto tu, precor, meus Comes.
Lutet. V. Kal. Nov. (= 28 Oct.)



AD CONSTANTINUM HUGENIUM INDIGNATIO IN PUROS JAMBOS
Iambe pure, Iambe dure caeteris,
At O nimis benigne Zulichemio:
Vale, Severe Jambe: Nam quis haec pati
Iniqua jura possit? En tibi improbo

(5) Diu labore, non pigendus Assecla
Studere sum professus, atque Sedulus
Tuis vacare cultor elegantys-
Mihi vicissim, Iambe dure, nil refers
Nisi molesta vincula, et malas cruces:

(10) Nec unguis ullus est mihi, nec est super
Capillus unus: Unguis omnis est tuo,
Tyranne, dente rosus; omnis et tuâ
Manu capillus insolente vulsus est.
Tibique dum laboro, teque mulceo,

(15) Mihi rependis hanc inique gratiam.
At ecce spretor ille nominis tui
Tuaeque legis, ille Zulichemius
Tibi negans studere (carminum licet
Vetustus auctor) et tibi vel unicam

(20) Stilo elegante consecrare paginam:
Tuis repente coepit ire gratys
Superbus- Huic, adhaesit ut semel tibi,
Faues amicus, atque cedis obsequens:
Modisque flexus et reflexus omnibus,

(25) Ut in patente lenis Amnis alueo,
Fluis: Nec ulla pertinaxve Vocula
Resistit, ulla contumaxue Syllaba.
Catulliana non tuis leporibus
Camoena, non Horatiana cultior,

(30) Beatiore nec fuisse copiâ
Fatetur. At quod esse turpius reor,
Dabas tot ampla Dona
Zulichemio,
Dabasque temet usque quaque commodum,
Tibi allatrare dum furente carmine

(35) Amaret, atque mille probra dicere-
mbe, jure vapulas; tuis amas,
Jambe, quippe vapulare viribus.
Vate ergo iner Jambe, quando vatibus
Iniquiore dona diuidis manu,

(40) Favore regnet osor hic tuus tuo.
Ego interim tuo lepore, si quis est,
Tuisque cedo jam libens facetiis.
Suas dabit benignus alter, et minus
Mihi severus: En revertor ad tua,

(45) Phaleuce, regna: tu mihi usque commodus,
Opumque largus, atque gloriae dator.
Nec inuidere Sapphicus suum mihi
Decus solebat, inclitive caeteri,
Nec ipse liber, atque lege tetricâ

(50) Carens Jambus: Hos colam. Unus omnium,
Jambe pure, Jambe dure, iam vale.

Lomenius.
Lut: Paris. IV. Kal: Novembr. (= 29 Oct.),
ante meridiem.




[CH1662:052]
RECEPTUS A CERTAMINE POETICO, IN QUO SE BRIENNAEUS A DOCT.MO
COSSARTIO SOC. IES. ADJUVARI PASSUS ERAT

Lomenio-Cossartiana majestas,
Doctrina, vis unita, duplices pugni
Et clava duplex Herculi timescenda,
Et, si resistat, Herculem peremptura,
(5) Valete, do victas manus, duos Gallos
Uni Batavo contudisse maxillas
Et os protervum, et ipsa crura, testabor
Ubique, semper, candide atque C o n s t a n t e r:
Testabor, inquam, si negetur, hunc ipsum,
(10) Quem de duello rettuli, pedem claudum.
Par. 30. Oct.



AD CONSTANTINUM HUGENIUM ANTISCAZON
Iniquus esse plurimis solet Scazon,
Ferox, acerbus, utque dente mordaci
Nil non lacessens. At mihi Hugenj scazon
Fuit ben ignus, obsequens, adulator,

(5) Mea inficeta Carmina, illaborata,
Cossartianis digna qui putet Musis.
At hae vicissim se queruntur offensas,
Amice Scazon, carmina illaborata
Suis videri digna quod velis curis.

(10) Mulces simul, mordesque: siccine es blandus?
Lomenius.
Lut. Par. VII. Eid. (7) Nov..




[CH1662:053]
AD (LOMENIUM) CUM HORARIA MACHIN PENDULO AGITATA
Ille tuus, Lomeni, Zulichemius, ille (fatemur)
    Nobilis inuenti non Genitor, sed Avus,
Nobilis inuenti cnm te rogat esse facitque
    Custodem, Batavo munere scin’ quid agat?
(5) Hoc; ut ab his rotulis discas et ab aere loquaci
    Hugenii nunquam non meminisse tui.
Scilicet, ut mutis aliqua est facundia rebus,
    Et sua pro linguis actio, sermo suus,
Machina, si attendas, quoties haec pulsa sonabit,
    (10) Hugenii, dicet, pendula Neptis eram.
Paris: 10. Nov.



[CH1662:054]
IN DUPLICEM ET ANNIVERSARIUM LUCTUM VIDUAE SOMMELDICIAE
Funestos miseranda duos experta Novembres
¤Hinc Genitrix Nato, hinc orba Marita Viro est.
Ille Mari, hic Terrâ submersus; fluctibus ambo,
¤Acribus hic, salsis obrntus ille fuit.
(5) Quid Viduae aut Orbae lachrimas inhibetis, Amici?
¤Ambobus flendo propria Iusta facit:
Scilicet huic et huic non uno flumine turgens
¤Acribus et salsis una parentat aquis.
Lutet. VII. Id. (7) Dec.



[CH1662:055]
VIVENDO MORIMUR
Singula cottidie per decrementa perimus.
    Ergo quid est multum vivere? saepe mori.
Ibid. V. Id. (9) Dec.



[CH1662:056]
IN DUNKERKAE VICTORIAM INCRUENTAM
Inclusae Danaes memoret fabella triumphum;
    Tu reverere tuum, Gallia laeta, Iovem.
Ille per implunium Dominae subrepsit; eâdem
    Alter hic in dominas utitur arte manus.
(5) Dunkerkae sine caede virûm, sine sanguine fuso,
    Ludovicus Amans moenia amata capit.
Cede Chalybs, et cede trucis violentia Ferri,
    Vnicus has vires aureus ensis habet.
Lutet. 11. Dec.



[CH1662:057]
AD ILL.M D. DE LIONNE
Solue Geoffredum, si vis meus esse Leaena,
    Ne fac, si fugias esse Leaena meus.
Quod si non fugias, modo sit tibi coenula curae,
    Caetera qui praestet praesto Niellus erit.
Lutet. 12. Dec.



[CH1662:058]
IN EANDEM DUNKERKAE VICTORIAM
Mollius est Aurum Ferro: quo judice, quaero,
Durius hoc tamen et mollius esse potest?
Cedat Aristoteles; satis hoc sine sanguine captrix
Gallia, Dunkerkae moenia capta probant.
Lutet. 16. Dec.



[CH1662:059]
AVERECHTS BESCHEID
Dirck had syn’ vingeren wat hertelick gebrandt:
En men berichte mij, als ick naer hem liet vragen,
’t Was aen de beter hand, het zeer begost te dragen,
Daer ick niet beter wist of ’twas aen d’arger hand.
Paris: 26. Dec.



[CH1662:060]
MISDRACHT
Ick dede naer een’ Ruijter vragen
Die om mijn gunste was begaen;
Men seij, daer was geen twijffel aen,
Hij had sich doorgaens wel gedragen:
(5) Maer ’twas aendachtigh te verstaen,
Hij schroomde niet als voorde slagen
En was soo doorgaens door-gegaen.
Ibid. eod.



Continue