Continue

[CH1607:001]
DEUM COLENDUM ESSE
Qui dominum colit et non ficta ista pietate
17 decembris
Felicem dico: Qui gaudet legibus eius,
Prosequiturque Deum, vera pietate, beatus.
18 decembris
annor. XI.




[CH1607:002]
SIVE VIVIMUS, SIVE MORIMUR, DOMINI SUMUS
Coelestis turbae sumus etsi duxerit artus
Frigida mors anima, miseram vitamve hic agamus.
27 decembris.



[CH1607:003]
PYTHAGORAS DICEBAT HOMINIBUS UT CORPORA NON
CONTAMINARENT DELICIJS, SUNT ENIM FRUGES ET
HERBAE ALIAQUE QUAE IGNIS MOLLIRE POTEST

Dictum hoc a Samio est docto qui posse renasci
Nos putat: O homines quaeso ne corpora vestra
Contaminetis vos dapibus puerilibus illis,
Sunt etenim fruges quae aestu mitescere possunt.
28 Decembris.



[CH1607:004]
PLAUTUS. Sat habet fautorum semper qui recte facit
Qui bene semper agit, studiosis semper abundat.
29 December.

Continue