Petreius Tiara: Medea Euripidis Utrecht, 1543.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton088220Tresoar Wb 105
In deze vitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[fol. A1r-A1v: blanco]
[fol. A2r]

MEDEA
EURIPIDIS
PETREIO TIA-
RA FRISIO
interprete.

[Vignet: ὃν τρόπον ἐπιποθεῖ ἡ ἔλαφος
ἐπὶ τὰς πηγὰς τῶν ὑδάτων, οὕτως ἐπιποθεῖ
ἡ ψυχή μου πρὸς σέ ὁ θεός. &c. Psal. 41]

ULTRAJECTI
EXCUDEBAT HARMAN-
nus Borculous Anno à Christo na-
to M. D. XLIII.


[fol. A2v: blanco]
[fol. A3r]

ARGUMENTUM FABULAE.

LOcuples Iason arietis praedae aureï,
Quam fuerat arte nactus Aeeta satae,
Uxoris. (hanc Medeam autem nominant
Insigne ab ipso Sole ducentem genus)

(5) Famaeque multo ditior, cum coniuge
Venit Corinthum ve&us Argoa trabe,
Ubi rex Creon virtute permotus viri
Natae suae proponit illi nuptias.
Et iam duos Medea partu duplici

(10) Natos pepererat, iuncta sancti legibus
Connubij. tantam tamen non susinet
Affinitatem abnuere soboles Aesonis,
Fas negligit ducens Tyranni filiam
Uxore deserta sua, cui mox fuga

(15) Indicitur, iussae Corinthum linquere
Cum liberis, vix unicam lucem morae
Verbis adulans impetrat. sed non tulit
Impunè Iason. nam trucidat filios
Socerumque regalemque nuptam interficit,

(20) Ipsi minatur dira Colchis coniugi,
Spreta cubilis vindicans iniuriam
Avidè nimis. sed iubet amor ludibrio
Habitus, torique iniusta contumelia.

[fol. A3v]
Ac deinde volucri, cui dracones iunxerat,
(25) Curru per auras petit Athenas Atticas,
Aegeique mubit filio Pandionis.
        Porrò Corinthi cuncta fieri credite.
Urbs illa quondam Graeciae clarissima.
Consatque chorus è foeminis Corinthijs.

        (30) Sed este memores, auribus debere vos
Oculisque non debere linguis utier.
Spectare vestrum est, agere nostrum scilicet,
Audire vestrum est quippe, sed nostrum loqui.

Argumenti finis.


PERSONAE FABULAE.

Nutrix Medeae
Paedagogus liberorum
    Iasonis & Medeae.
Medea.
Nuncius.
Chorus mulierum
    Corinthiarum.
Creon rex.
Iason.
Aegeus rex.
Pueri Medeae.
Continue
[fol. A4r]

ACTUS PRIMI

SCENA PRIMA.

Nutrix.

O Si potentes abnuissent coelites,
Ne plena lecto navis Argo milite
Praetervolaret Cyaneas Symplegadas.
In Colchico ne staret unquam litore
(5) Utinamque ne per nemus opaci Pelij
Deiecta latè pinus umbrasset solum,
Neu remiges Graiûm viri fortissimi
Peliae dolis lanam petissent auream,
Nunquàm procul Medeae regno patrio
(10) Telluris arces navigasset Iolciae.
Nunquàm (nefas) adduxet ad patris necem
Peliadas, ut truncatum aheno crederent.
Nunquàm exul aetatem hîc Corinthi degeret
Cum liberis, & cum marito (quamlibet
(15) Ad quos migravit civibus gratissima)
Omneis opes unum in maritum conferens.
Pol summa censetur mihi foelicitas,
Quum coniugum nil discrepant sententiae.
At nunc amor collapsus. odijs omnia
(20) Fervent, & atris obgemiscunt luctibus.
[fol. A4v]
Nam proditis & liberis & coniuge,
Thalamis Iason implicatur regijs,
Regnantis hîc ducens Creontis filiam.
Medea vero passa tantum dedecus,
(25) Iunctasque dextras, iusque iurandum datum
Implorat, ultoresque testatur deos,
Sanctumque fidei numen, indignissima
Se repudiari iniuria, Et iam dedidit
Angoribus se tota, fastidit cibos,
(30) Postquàm viri detecta contumelia est.
Solidosque luctu misera consumit dies
Tellure nunquàm fixa tollens lumina.
Itidemque monitus audit, ac solamina,
Ut vel silex, vel fluctus Aegëi freti,
(35) Non capite pressum detegens unquàm solum,
Nisi quum gravi charum ciens gemitu patrem
Eburneam reflexa cervicem levat.
Patrem gemit, patrisque deplorat vicem,
Terraeque natalis domos, quas prodidit,
(40) Illum sequens, cui maximo in praesentia
Ludibrio est. agnoscit infoelix hera,
Docta est malo, quanto magis praestabile
Nunquàm fuisset patria decedere.
Et iam suos odisse coepit liberos,
[fol. A5r]
(45) Nec laeta fit praesentium spectaculo.
Vereorque valde ne quid inceptet novi.
Mens namque luctu tam recenti saucia
Non sustinebit, metuo, nam nota est mihi,
Ne ingressa, ubi stratum cubile est regium,
(50) Clam ferreum per pectus ensem transigat.
Aut ne novae patrem trucidet coniugis,
Ac deinde maius aliquod incurrat malum
Impigra, vehemens, acris, est, & pervicax,
Quam si lacessere compares hostiliter,
(55) Facilem cave victoriam speraveris.
At liberi pulso fatigati trocho,
Haud conscij matris malorum deambulant.
Secura pueri namque vivunt tempora.
    O si potentes abnuissent. &c. Repraehenditur
haec expositio in rhetorica ad Herennium libro 2. ut
nimium longe repetita, ex quo loco etiam liquet hanc
fabulam ab Ennio quoque versam.



ACTUS PRIMI
SCENA SECUNDA.
Paedagogus.   Nutrix.

O Vetus herilis familiae possessio,
(60) Quûr, obsecro te, ne graveris dicere,
[fol. A5v]
Hîc ante portam sola fixisti gradum,
Capiti tuo nil ominans laetabile?
Quò sola se Medea sine te contulit?
    Nut. O liberorum pertinax custodia
(65) Iasonos, virtutis antiquae senex,
,, Mancipia quae frugi quidem dici velint,
,, Herilibus, tanquàm suis, angi malis
,, Oportet, & quae sunt herorum, propria
,, Esse arbitrari. Pol mihi tantus dolor
(70) Incessit, in tanta cor aegritudine est,
Caeloque tellurique, si hîc adsint modò,
Ut gestiam narrare fortunas herae.
Paed. Nullum ne quaeso luctibus finem facit?
Nut. Finem? recens dum luctus, & crudus, nihil
(75) Maturuit. Paed. Vah stulta (si fas ess, uti
Hanc arguam vecordiae, cui servio,)
Ut imperita cladium recentiim est.
Nut. Quid ais senex? isthuc velim communices.
Paed. Nihil, illa mecum reputo, quae iam diximus,
(80) Nut. Age ne tuam caelaveris conservolam:
Si supprimendum est, suppremetur sedulò.
Paed. Auditae sunt quaedam mihi, auditu aspera
Dictuque clam me pessulis admoverant,
Qua iam comesi aetate prodebant lares
[fol. A6r]
(85) Iuxta sacraï liquida Pirenes unda.
Hic audio, rex uti Creon huius soli
His liberis matrique miserae, finibus
Corinthiorum statuat interdicere.
Qui certus an sit rumor, an vanus, latet.
(90) Vellem quidem falsa esse, quae audivi omnia.
Nut. Patietur hoc natos Iason perpeti
Natos suos hanc matris ob discordiam?
Paed. Veteres amores terga verterunt novis,
Nec ut solet nostram familiam diligit.
Nut. (95) Ergo perijnus, ni calamitas haec nova
Sit tecta, veterem donec exantlaverit.
Paed. Tu proinde, dum sic postulabunt tempora,
Haec cavebis verba ne fiant palam.
Nut. Audite pueri, qui sit erga vos pater.
(100) Non oro pereat, namque herus sanè est meus,
Sed enim probi non functus officio viri est.
Paed. Quis ergo dubitet omnium mortalium,
Quin nemo seipso plus amicum diligat?
Iure id quidem, ni spe lucelli negligat
(105) Fas atque ius. Ut nuptiarum gratia
Iam suus amare hos desijt natos pater.
Nut. Introîte pueri, bene se habebunt omnia.
At tu domi illos continebis sedulò
[fol. A6v]
Absconditos, matrij, turbatae cave
(110) Occurrerint. nam visa taurinum mihi
Quiddam tueri, visa natis quippiam
Structura, nec deponet ante iras scio,
Quam sit suis oppressus aliquis nixibus,
Quos ó inhostes non amicos transferat.
    Audita sunt.&c. Hic sponte paulum descivimus
ab Euripide eo quod sive exemplarium corruptela, si-
ve nostro vitio nequireimus saenam & Euripide di-
gnam sententiam ex verbis invenire.

Continue

ACTUS SECUNDI
SCENA PRIMA.
Medea.   Nutrix.

(115) INfelix ego, conferta malis,
Heu me, me, quo moriar pacto?
Nu. Nunc, quod dixi, pueri mater
Colligit animos, excitat iras,
Ocyus intro festinate,
(120) Nec quisquam matri obvius esto,
Neve accedite, declinate
Atrocem animum, horrendum ingenium
                Mentis acerbae.
Ite domum, condimini tectis.
[fol. A7r]
(125) Si moestitiae tollere nubem
(125) Si moestitiae tollere nubem
Ipso principio conêre,
Magis irites scilicet, atque
Animis maioribus inflammes.
Heu quid mens sponte sua vehemens,
(130) Insedabilis, irrequieta
Quid aget? quid patrabit? tot iam
            Stimulis admorsa malorum?
Med. Eheu, Magnis ego sum passa querelis
Digna, gravi dignissime luctu.
(135) Pueri ó infandi, ter miserae
Genitricis, stirpitus occidite
Cum patre, domusque occidat omnis.
Nut. Vae mihi miserae, vae infoelici,
Nemo patrij criminis horum
(140) Conscius est, quûr hos odisti?
Ah pueri, ne quid grave vobis
Accidat. Heî quantum formido
Pernicialeis regum fastus
Hominumque potentum, haud ignare
(145) Quam difficileis ponant iras
,, Etenim vivere consuevisse
,, Aequaliter, melius longe
,, Visum est, nisi tam placidam liceat
[fol. A7v]
,, Quam praelustrem ducere vitam.
,, (150) Et mediocria laudabilia
,, Sunt magis, atque immodicis ipso
,, Praestant usu, contra nimium
,, Illustria, nomentanea sunt.
,, Nam quum semel offensus deus est,
,, (155) Quo nobilior fortuha fuit,
,, Quo fuit illustrior: hoc poenas
            ,, Ira maiore repofcit.



ACTUS SECVNDI
SCENA SECVNDA.
Chorus. Nutrix.   Medea.

AUdisse mihi videor vocem
            Infoelicis Colchidos
(160) Tristem, sed tu veneranda mihi
            Aevo mulier, dic age,
Nam biforem vox lapsa per aulam
            Nostris accedit auribus,
Si quis deus huic domui forte
            (165) Male vult, equidem moesta sum
Nut. Vaeh, quae iam domus? ecquid inane
Praeter nomen reliquum factum est:
Danus illum regia suscepit,
[fol. A8r]
Haec in thalamis formam misera
(170) Aetatemque suam corrumpit,
Neque amicorum verbis animum,
            Precibus neque mitigat ullis.
Med. Heû me. Nunc aetherio demissa polo
Involvat nostrum flamma caput.
(175) Quod mihi deinceps vivere lucrum est
Miserae: ò liceat tandem morte
            Invisam abrumpere vitam.
Cho. O Iupiter. ò tellus, o lux.
Quàm miserabile sonat infelix,
(180) Quàm dirum nympha gemit carmen.
            Quae tanta tori cupido?
Quis amor malesana suadet
Atram properare mortem?
Haec supprime vota quaeso,
(185) Et quod tuus esse coniux
Thalamos alios sequatur.
Ne te crucia. sed ipse
Pro te Deus ultor esto.
Ab ne nimio dolore
(190) Te confice, non amantem
Si perdideris maritum.
Med. O venerandum themi numen &c.
[fol. A8v]
Diana potens, quae perpetiar,
Cernite. nil tot sacramentis.
(195) Sceleratum iuvat obstrinxisse.
Egó ne illum, matronamque novam
Iisdem inclusos videam thalamis,
Unde iniuria mihi tam magna
Orta sit? O pater atque o patria,
(200) A quibus exul & extera facta
Sum fratre (nefas) obtruncato.
Nut. Audin vos que dicat, uti
Sanctamque Themin magnumque Iovem
Testetur, cui foedera curae?
(205) Quid tandem nunc invenias, quo
            Animos hera ponat atroces?
Cho. Et quo tandem miseranda modo.
Nostrum fustineat conspectum?
Aut nostras accipiat voces?
(210) Quo solamine reprimat tantos
            Commoti pectoris aestus?
Nut. Dij magni nolint, uti noster
Aut favor, aut consilium fidis
            Unquàm desit amicis.
Cho. (215) Proinde nunc accede deductum foras
Illam, & haec quae mitigatura autumas
[fol. B1r]
Loquere, matura gradum, ut ne quid mali
Ante perpetrarit intus. hic enim
Impetu gliscit dolor cum maximo.
Nut. (220) Equidem nitar sedula. sed enim
Formido ne nihil efficiam.
Quamvis foetae more leaenae
Famulos torvo signet vultu,
Si quis sermonem adhibere velit:
(225) Hoc tamen officium praestabo,
Atque hunc exantlabo laborem.
Sed stultitiam meritò possis
Hominum condemnare priorum,
Qui convivio laetasque dapes
(230) Carminibus celebrare, sonisque
Dulcibus afficere invenerunt:
At stygios mulcere dolores
Nemo cantu, nemo fidibus
Repperit atras tollere curas,
(235) Unde neces & dira sequuntur
Infortunia, caelsas regum
A culmine subversura domos.
At quihis, fuerat praestabilius
Ferre medelam carmina, non in
(240) Epulis vocata intendere inanem.
[fol. B1v]
Satis ipsa vehumt secum laeti
            Plenis convivia mensis.
Cho. Audivi fremitus
Arguti reboant
(245) Illum voce ciet,
Iuratori, testes
Foederaque icta Iovis
Se non iusta pati,
Quippe data pontum
(250) Nocturnis, adijt
Nec timuitt antas
Ah minium tristeis.
Planctus. luctifica
Qui prodit sancti
Implorat superos,
Auspicijs summi,
Quae pellecta fide
Navibus emensae
Gravigenûm terras,
Ire vias mulier.



ACTUS SECUNDA
SCENA TERTIA*
Medea.

EGressus sum o cives Corinthi foeminae,
,, Ne me quid accusetis. Etenim plurimi
,, Mortalium sunt fronte duntaxat tenus
,, (255) Alij probi famae benignae munere
,, Forinsecus: Sunt rursus & quos opprimat,
,, Populoque fama reddat invisos mala.
,, Nec enim fsevere plaebis oculi iudicant.
,, Persaepe nulla laesa plebs iniuria
,, (260) Odit, priusque penitus introspexerit.
,,     Non hospes urbem damnet ignotam sibi,
[fol. B2r]
,, Nec civis is laudandus est qui civibus,
,, Acerbus atque durus iniuste suis
,, Ex pervicacitate non prudentia est.
(265) Pol haec mihi haud evenit expectata res,
Eoque mentem infregit omnem pectore.
Vitaeque prorsum taedet, ac malo mori.
Nam qui mihi instar omnium rerum fuit,
In quo licebat chara cuncta agnoscere,
(270) Coniux meus, nunc pessimus mortalium
,, Evasit, Animal edepol miserrimum
,, Animalium, queîs lucis almae munere
,, Vesci datum, mentemque quae fortita sunt,
,, Mulier videtur, cui carendum coniuge,
,, (275) Aut dote coniux est emendus maxima,
,, Dominusque proprio comparandus corpori.
Hoc grande, si non aliud esset grandius:
Nam vel bonus sumendus omnino tibi est,
Aut (quem facilius invenire est) improbus.
(280) Non maxima haec est plena res discriminis?
Neque enim licet mutare honeste foeminis,
Ne crepudiari iura permittunt viros.
Non igitur in mores migraturam novos
Alijsque sese subdituram legibus
(280) Vatem esse oportet foeminam? nulla prius
[fol. B2v]
Quae familiari dosta consuetudine
Sit, quo merito maxime uti debeat?
Atque haec ubi iam facta nobis optime,
Si gaudeat tectis sub ijsdem vivere,
(285) Unumque coniux sponte nobiscum iugum
Perferre: quid votis sit optandum magis?
At si recuset: nil profectò tristius.
Dextraque talem praestat abrumpi statum.
Porrò domi si quid virorum torqueat
(290) Animos, foras exire possunt ilicet,
Atque apud amicos vel apud aequaleis suam
Evomere bilem. foeminae contra nihil
Quò refugiant, quò saeve convertant, habent,
Animum nisi ipsum. sunt tamen qui mos domi
(295) Mollemque securamque vitam ducere
Aiant, at ipsos arma tractare horrida,
Rectè parum, ni fallor. Etenim mavelim
Ter Marte, quàm partu semel Iunonio,
Periclitari. At nostra sanè plurimum,
(300) Diversa ratio ô famula, non idem status.
Tu civitatem patriam, tu patrias
Aedes, & omnia quae beatos reddere
Suevêre, praesentesque amicos aspicis:
Nos exules ac destitutas, nemine
[fol. B3r]
(305) Tutore, coniux tractat indignis modis.
Abduxit ille è finibus me barbaris.
Non fidus hîc germanus, aut mater mihi,
Cognatus aut quisquam est, quibus communicem
Quósve invocem tantae miseriae vindices.
(310) Tantisper igitur te mihi praesto velim,
Dum, si qua se pandit via, ulciscar virum,
Faciamque ne tantopere se iactet socer,
Sponsaeque dulceis amputem amplexus novae.
Mulier enim trux sponte naturae satis,
(315) Sed inepta bello, nec rigorem ferreum
,, Contra obtueri valida. si quando tamen
,, Tori iugalis passa contumeliam est,
,, Non alia mens, non indoles immanior.
Cho. Obtemperabo. namque vindictam paras
(320) Iustissimam Medea, necte conqueri
Mirabile est, fortemque miserari tuam.
Sed ecce qui sceptro potitur regio
Huius Creon telluris, huc gressum movet,
Molitionis quippiam portans novae.
Continue

ACTUS TERTIUS
SCENA PRIMA.
Creon.   Medea.

[fol. B3v]
(325) TE fronte torva, te tuo iratam viro
Iubeo mei Medea fines linquere
Regni exulem, tecumque ducentem duos
Natos tuos, nullamque permitto moram.
Audisne verbi quid tibi denunciem?
(330) Nec eo prius, sic fixa stat sententia,
Quam te meo conspexero pulsam solo.
Med. Nunc occidi, nunc misera perij funditus.
Acerrimi nunc prodeunt hostes, nihil
Reliquum salutis, cuncta inevitabilem
(335) Cladem minantur, nulla spes evadere est.
Unum tamen scitabor hoc rex optime
Cum tam gravi prostrata sim casu Creon,
Quûr exulem, quûr me relígatam velis?
Cre. Formido te, nam quid opus est ambagibus?
(340) Natae meae ne grande quod sciscas malum.
Coeunt in unum multa, quae formidinem
Faciant mihi Medea. sapiens es nimis,
Et gnara multarum malarumque artium.
Hûc iam marito luctus amisso novus
(345) Accedit, & te comminatam nunciant.
Sponsae, & marito, quique despondit, patri,
[fol. B4r]
Quae nos cavendo spêro declinabimus.
Potiusque multo est agere tecum durius,
Quam mitigatos flere percepto malo.
Med. (350) Heû heû. Quam saepe noxam fama persensi tuam.
Haud prima clades ista. qui vero suos
Sapientiae tradunt magistris liberos,
Insaniunt. nam segne praeter ocium
Et inertiam, qua colliquescunt corpora,
(355) Invidia tantum comparatur liberis.
,, Stolidis enim si philosopheris auribus,
,, Ineptior videáre, quám cordatior.
Sim rursos hos, qui sapere se multum putant,
Superabis, odia commovebis aspera.
(360) Experior hanc in me ipsa fortunam Creon.
Sapiens enim cum credar, alij detrahunt
Haud clanculum aut obscure, at alij vafrius,
Ne detrahendo nobilem reddant, tacent.
Breviterque penè memini nom sum gravis.
(365) Et me tamen qui noverit, cautam neget,
Adeoque sapientem magis, nec cûr tibi
Formidinis sim causa quicquam viderit.
Haud is status nunc noster, aut nunc illa sum,
Quae principes ausim viros offendere.
[fol. B4v]
(370) Nec te Creon culpaverim, quae filiam
Genero dedisti, qui placebat maxime.
Odi maritum, sitque fas odisse mî.
Te quae facis rex facere prudenter reor.
Nec iam tuae res macerant me prosperae.
(375) Spondete, nubite, Dij secundent omnia.
Nos (si qua pietas) saltem in hac concedite
Haerere terra, perferemus leniter
Iniurias. cedendum enim victoribus.
Cre. Iucunda me hercle Colchi narras auribus.
(380) Sed vereor alto ne quid abstrusum premas
Sub corde, formidoque te plus quàm prius.
Quis trucia nescit foeminarum pectora?
,, Et facile vulgus garrulum. sed non ita
,, Sapiens caveri facilè taciturnus potest.
(385) Quare apagete hinc, neque necte verborum moras.
Fixum hoc mihi est. artem neque ullam calleas,
Qua sis eodem inclusa nobiscum solo,
Quam me meosque odisse sim certissimus.
Med. Per genua te ista ac filiam sponsam obsecro
(390) Ne feceris,.Cre. Nunquàm mihi persuaseris.
Med. Sic eijcis me, nec peccantem respicis?
Cre. Nec enim familiae plus mea te diligo.
Med. O patria, numc tui memor sum denique.
[fol. B5r].
Cre. Nam quid mihi sit liberis antiquius?
(395) Med. Eheu. mali quantum est amor mortalibus.
Cre. His metuo ne fortuna non perstet sua.
Med. Ne fugiat horum te malorum Iupiter
Caput atque fons: Cre. I. nosque tandem libera,
Prorepe inepta, atque hos labores exime.
(400) Med. Egomet laboro, sed laborem perditum.
Cre. Satellitum ferêre manibus ilicet.
Med. Aliud Creon orâbo, quàm nunc coeperant.
Cre. Aliquem dabis credo tumultum foemina.
Med. Fugiemus, haud detrecto iam, nec deprecor.
(405) Cre. Quûr igitur importuna non vertis solum?
Med. Unam morari me rogo lucem sinas,
Ut iter fugae dispicere possim, ac liberis
Adferre opem aliquam, quos suus temnit pater,
Nullumque dignatur laborem impendere.
(410) Horum miseriae misereare, & tu patris
Audire nomen suctus es, nec te reor
Humanitatis vivere expertem Creon.
Nom me mei formido terret exiliî.
Illos fleo fatis iniquis opprimi.
(415) Cre. Agnosco nil in me indolis tyrannicae,
Humanitatem sapenumero noxiam
Expertus, & nunc erro prae clementia.
[fol. B5v]
Tamen annuam Medea, sed si crastinus
Te Cynthius, natosque quos dixi, tuos
(420) Regni mei cis terminos conspexerit,
Moriêre. non ambigua nostra oratio est.
Nunc si manes, ne luce plus una mane.
Quid enim mali suspecta perpetraveris?
Cho.            Mulier misera
(425) Heu non una clade sepulta,
Caput infoelix. quo vertêre?
Quae te domus accipiet? quod te
Hospitium? quae denique tellus
                    Conservabit?
(430) Quibus immersit te deus undis,
    Quibus o Medca procellis?
    Acerrimi nunc prodeunt .&c. Neque hic plane verbum e verbo expressum est, sentemtia tamen appensa.
    Nam quid mihi sit .&c. Hic Creon non respondet Medeae, sed suum continuat sermonem.



SCENA SECUNDA

Medea.   Chorus.

AFflicta sors est nostra quis vero negat?
Sed non ea est fortuna, ne fallamini,
Ut nulla dehinc sponso novo certamina
(435) Sponsaeque sint certanda, nec socero labor
[fol. B6r]
Ullus supersit. Méne adulatam putas
Frustra Creonti, nil sequentem commodi,
Nil molientem? quûr ego aut verbis ei
Blandirer, aut supplex manus attingerem?
(440) At ille eô processerat vecordiae,
Ut cum liceret spes meas praecidere
Omnes, suis si me expulisset finibus,
Solidum manere hic ne diem permiserit.
Quem triplici incestare certum funere,
(445) Viri, patrisque, regiaeque filiae.
Sed cum mihi non una pateat semita
Mortis ferendae, ignara sum, quam debeam
Adoririer, flammamne tectis inferam,
Totamque Vulcano domum permisceam,
(450) Ferrêre meritis perforem praecordia,
Ingressa furtim, torus ubi stat regius.
Sed hic periclum terret hîc, dum molior
Hoc facinus, ac furtim per aulam me fero,
Ne praensa, moriar hostibus ludibrium.
(455) Quid? si, quibus pollere credor maxime
Carminibus intentem necem: hoc rectissimi, est.
Sed perditos fac iam esse, quid tum postea?
Quae me urbs fovebit? quae nihi tutrix erit
Tellus? quis acceptam domo defendere
[fol. B6v]
(460) Hospes volet? nemo. quid igitur? paululum
Morata, si qua forte spes refulgeat,
Nostraque se portus saluti praebeat,
Adoriar hanc dolo necem, & silentio.
Sin aliqua se fortuna coeptis invida
(465) Opponat his, & vota frustretur mea,
Mucrone rapto, sit licet certissima
Ventura deinceps mors, neci cunctos dabo.
Est animus audax pârque rebus maximis.
Nam per, meis quae colitur aris unicè,
(470) Faciem triformem coniugis Plutoniae,
Orsis ducem quam semper elegi meis,
Imisque collocaveram penetralibus,
Nemo me eorum laetus iritaverit,
Ita lugubres, si quid valebunt carmina,
(475) Illis, & atras hasce faxo nuptias,
Faxo fleant affinitatem, atque hanc fugam.
Age nîl inausum linque, quod possint tibi
Artes tuae praestare. tandem concute
Medea pectus mille faecundum dolis.
(480) Invade magna. Nunc opus fiducia.
Vidésne quae patiare? Tene nuptijs
Iasonis, gentisque Sifypheïae
Fore risui, te nobili natam patre
[fol. B7r]
Clarumque ab ipso Sole ducentem genus?
,, (485) Nescis uti, si quid velis factum bene,
,, Haud foemina quidquam fit inconsultius.
,, Contra, malos si cui paras innectere
,, Dolos, faberrimè malos struat dolos.



SCENA TERTIA
Chorus

REtro fluuij, retro sacri
            (490) Remeant fontes.
Fasque atque omnia pervertuntur.
        Placuere viris
Vafrities, astusque dolosi.
            Contemptâ fides
(495) Ah sancta fides. At nos prohihet
            Invida fama
Ignominiae vivere puras.
            Iit omnis honos
Nostro generi, sed enim spero
            (500) Fama residet
Improba tandem, deSfistentque
            Nostram canere
Piërides vulgo levitatem,
            Utinam nobis,
[fol. B7v]
(505) Quae nunc renuit, plectra dedisset
            Phoebus Apollo.
Nam voce simul intendêre
            Nervosque viri,
Memorant nosttros infinita
            (510) Saecula casus.
Tu vero patrios liquisti
            Nave penates,
Ah demens scopulos horrisoni
            Permensa freti,
(515) Atque externa tellure lates
            Viduata toro,
Orbata bonis, patrioque solo,
            Et honore carens.
Nil pacta valent, pudor excessit
            (520) Hellade magna,
Et petijt sublimia pennis.
            At tibi miserae
Occlusa domus patria est, neque quó
            Migres superest.
(525) Fortior etenim regina tuo.
            Subijt thalamo,



SCENA QUARTA
[fol. B8r]
Iason.   Medea.   Chorus.
PErsaepe sensi, quam sit iracundia
Praeceps malum, quantasque noxas adferat.
Ac tu quidem hîc mansisse quisses optime,
(530) Si, queîs potestas est tua praestantior,
Horum voluntatem tulisses leniter.
Nunc futilis te his lingua pellit sedibus.
De me tamen nil moveor, & si iactites
Esse omnium longe virorum pessimum.
(535) Sed quae tibi sunt dicta contra principes
Praeter fugae mulctam lucrabuntur nihil:
Equidem potentum semper iras tollere
Annixus, & te hinc nolui decedere.
Sed tu tuam non temperas insaniam,
(540) Parcisve male dicentiae, quae te solo
Exturbat. at ne sis tamen rerum indiga
Cum liberis, operam tibi non abnuam.
Miseret enim rerum tuarum, plurimas
,, Exilia secum calamitates perferunt.
(545) Nam etsi mihi tu vivis infensissima;
At me tibi haud unquam malevolum senties.
Med. Ah pessime. hoc enim mihi tantum super
Miserae est, ut indignos viro lingua impetam
Mores tuos, ad nos enim accessi improbe.
[fol. B8v]
(550) Ad nos venis, qui te scias hostem Deûm
Hoststemque nosttrum, atque omnium mortalium?
An non temeritas atque confidentia est,
Aspicere contra, quos tibi sis conscius
Laesisse, cum rerentur abs te diligi?
(555)     ,, Pol inter humanas lues haud ultima
,, Mihi quidem videtur impudentia.
Sed tu quòd ad me veneris, factum optime.
Ego namque maledicens levabor paululum,
Dicamque quae fortasse doleas audiens.
(560) Ergo illa primum, prima quae sunt, ordiar.
    Ego te, quod aequè, quotquot Argoa trabe
Venêre vecti, notum Achivis omnibus,
Lethifera terrae traditurum semina,
Taurosque missum premere non sueto iugo,
(565) Qui flammam hiulcis evomebant naribus,
Ego te retraxi morte de certissima,
Aureique custodem draconem tergoris,
Spiras legentem corpus in multiplices,
Et rigida nunquàm complicantem lumina,
(570) Vita exuens, an non tibi vitam dedi?
Ipsoque patre, familiaque proditis,
Thessalide tecum vecta Iolco constiti,
Amore consultore, non prudentia,
[fol. C1r]
Peliamque lethi genere crudelissimo
(575) Gnatas peremi per suas. & quam tibi
Formidinem non sustuli: quae tu tamem
Oblitus accepisse, sceleratissime
Me prodis, & cum matrimoniî pignora
Nosttri supersint, alia praefertur mihi.
(580) Nam si sine esses liberis, ignoscerem.
Continue

Tekstkritiek: