Jezuïeten van Gent: David tragoedia. 1724.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton049310Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[
fol. π1r]

DAVID

TRAGOEDIA

EXHIBEBITUR

NOBILISSIMIS AMPLISSIMISQUE VIRIS

DOMINIS

SUMMO PRAETORI

ET

SENATORIBUS

URBIS GANDAVENSIS

MUNIFICIS MECOENATIBUS

A Studiosâ Juventute Gymnasii Societatis

JESU

GANDAVI   9.* Septembris 1724.

[Vignet: IHS]

GANDAVI, ex Typographia Joannis Eton, sub viridi Cruce.



[fol. π1v: Stadswapen van Gent]

[fol. π2r]

S.P.Q.G.

MUNIFICIS MECOENATIBUS.

SIc est Gorduni Proceres, devota Minervae
Pectora, muneribus quies cura fovere Camoenas,
Sic est: si palmae sua sit victricibus armis
Addita spes, audax media in discrimina fertur
(5) Ultrò ardens animis spe lauri arrecta juventus.
Centum illam penetrare acies, centum agmina ferro
Rumpere, & Herculeos jubeas superare labores;
Herculeas alacris properat transcendere Calpes.
Illi & Scillaeam rabiem, horrendumque sonantes
(10) Objicias scopulos, & foeta Cyclopibus antra:
Ardua quaeque subire leve est: nihil illa Charybdis,
Aut fremitûs maris, aut latrantis in aequore Scyllae,
Ventorumque memor, coeli inter fulmina & iras,
Certam ardet per aperta sequi discrimina mortem.
(15) Tantus amor lauri & speratae gloria palmae!
    Hoc etiam hoc quondam stimulatum laudis amore
JESSIADEN, invictum & inexsuperabile pectus,
Vidimus horrendum membris animisque GOLIAM
Sternere humi, imparibusque extinguere viribus hostem.
    (20) Jamque Philistaeos contrà, hostilesque catervas
Isacidae stabant alacres, cum tessera bello
Signum iit, & latè Tyrrheno cornua cantu
Insonuêre: tremunt rauco juga pulsa fragore,
Vicinique agri, collesque, & saxa resultant.
    (25) Cum subitò immensum & vasta se mole ferentem
Spirantem iras animo, & crudele minantem
Vidêre Abramidae GOLIATH. Prô quantus in arma
Assurgit, quanta validam vi concutit hastam,
Quam saevo fremit ore gigas, qui gressus eunti?
(30) Ille armis toto cataphractus corpore ahenis
Arduus ingreditur campis, torvûmque retorquens
Huc illuc oculos, latè omnia murmure complet,
Irritatque ultrò Isacidas, & voce lacessit.
[fol. π2v]
    Extemplo Hebraeis gelidâ formidine sanguis
(35) Diriguit, perque ima metu tremor ossa cucurrit.
Mirantur trucia ora viri, mirantur & arma
Fulminea, ingentesque, Cyclopea membra, lacertos.
Nec tam animi fidens, tam forti aut pectore quisquam,
Qui contrà conferre manum, qui cominus armis
(40) Cyclopem tentare, & stricto invadere ferro
Audeat, ac tanto se solum opponere monstro.
    Intereà horrendum vasti os oculosque gigantis
Jesseus, rotumque pererrat lunine corpus.
Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
(45) Exarsêre ignes animo: subit ira gigantis
Ulcisci fastum, mentemque in praelia sentit
Fervêre, & totis martem spirare medullis.
Ac tandem, quae dona, inquit, promissa labori,
Aut quae certa manent victorem praemia, si quis
(50) Ire animis audet contrà, victoque giganti
Ense Philistaeo caput â cervice revellat.
    Haec DAVID: contra Isacidae cui talia reddunt:
Si quis tanta manu tentare pericula pugnae,
Aut animis contrà ire, armisque absumere dudum
(55) Invisum Superis ausit caput: ampla laborum
Praemia, & illustris meritos virtutis honores,
Multaque praeterea aurique argentique talenta
Victori Rex ipse dabit decora alta triumphi.
Sunt illi & formâ & praestanti Corpore gnatae,
(60) Quarum, quae ante alias meritis praestantior omnes,
Connubio junget stabili, propriamque dicabit.
    Tum verò attollitque animos, renovatque vigorem
JESSIADES, pulchtoque inhians mercedis honori:
In me nulla mora est, inquit, feror obvius hosti,
(65) Et solus dextra hac probrum commune refellam.
    Frustrà illum Fratres, frustrà Rex ipse pericli
Admonet, & tantis suadet desistere ab ausis
Vaticinans certamque necem, vitaeque ruinam.
Ille animos contrà primos obfirmat, & iisdem
(70) Stans ceptis, tales promit de pectore voces:
Ipse ego si quondam metuendos unguibus ursos
Arcuerim longè gregibus nemora omnia circum
Si potui horrendum & rugientem immane leonem,
Attollentem iras, furiosaque guttura frustrà
(75) Pandentem laniare manu & discerpere membra,
[fol. π3r]
Sic mea jam (nec vana fides) fortissima leto
Dextra virum volvet, truncumque relinquet arenâ.
Sic fatus, terno fundam glomeramine dextrâ
Circumagit librans, oculisque adversa gigantis
(80) Ora petit: simul ecce actus lapis impete in auras
Mittitur, & fracta infixus stat fronte cerebro.
Ille autem tetro faedatus sanguine vultum
Corruit, & mediâ immensus revolutus arenâ
Procubuit: magno inter cava saxa dedêre.
(85) Et scopuli mugitum inter cava saxa dedêre.
Audiit & Sorec longè Pater: audiit amnis
Divisâ Jordanis aquâ, ac eöus Orentes.
Continuò extensum ut videt, exanimumque GOLIAM
JESSIADES, cursu accelerans caput ense jacenti
(90) Amputat, & parto gaudet, caeso hoste, triumpho.
    Usque adeò, magnis sua si stent praemia factis,
Quae non ipse Hector, non martius ausit Achilles,
Sperato exequitur successu animosa juventus.
Sic animos stimulant, sic musis apta fovendis
(95) Praemia: scitis enim vos ô, queis cura quotannis
Aöniasque Deas, sacrumque Helicona fovere
Muneribus, positisque animos incendere donis.
Scilicet ut miles mediâ stans martis arenâ
Tela inter clypeosque, & strictos impiger enses,
(100) Si modo venturam speret sibi sanguine laurum,
Nil metuit, mediosque alacer se mittit in hostes
Bellator; sic Palladiis effusa juventus
Dum currit spatiis Musarum in pulvere sudans
Gaudet Apollineos, quamvis caepta ardua, colles
(105) Doctaque Parnassi surgentia vertice caelo
Culmina, cumque sacris superare Helicona Camoenis,
Si studiis meritum steterit decus. Illius omnes
Spe quanta ignescunt animi! labor omnibus idem,
Idem omnes simul ardor agit sibi quaerere palmas,
(110) Et studio sociorum omnes praevertere cursus.
    Ergo agite, ô Patriae Patres, sacer ordo senatûs,
Munifici juvenum consuetis pergite donis
Extimulare animos. Sic quot modò cernere ovantes
Hac in Appollinea lauru victrice Palaestra
(115) Gaudetis, Patriae tot quondam prompta tuendae
Pectora, tot stabunt, JESSEI exempla secuti,
Vestrae tutores, defensoresque salutis.



[fol. π3v]

ARGUMENTUM.

SAul & Filii Israël congretati venerunt in vallem Terebinthi, & direxerunt aciem ad pugnandum contrà Philistym, .... & egressus est vir spurius de castris Philistaeorum nomine Goliath .... & clamabat .... eligite ex vobis unum virum, & descendat ad singulare certamen .... audiens autem Saul & omnes Israëlitae sermones Philistaei hujuscemodi, stupebant & metuebant nimis .... Dixit autem Isaï ad David filium suum .... curre in castra ad Fratres tuos .... surrexit itaque David, .... & venit ad locum Magala, .... & ait: .... quis est hic Philistaeus, .... qui exprobravit acies Dei viventis? ... Audita sunt autem verba quae locutus est David, & annunciata in conspectu Saul: .... ad quem locutus est: .... ego servus tuus vadam, & pugnabo adversus Philistaeum. Et ait Saul ad David: non vales resistere Philistaeo isti.. quia pueres.... dixitque David: .... leonem & ursum interfeci ego: .. Dominus qui eripuit me de manu leonis, & de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philistaei hujus. Dixit autem Saul ad David: vade & Dominus tecum sit. .... Cum ergo surrexisset Philistaeus, .... festinavit David, & cucurrit ad pugnam .... & misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, & fundâ ejecit .... & percussit Philistaeum in fronte ejus, & cecidit, .... super terram .... cumque gladium non haberet in manu David, .... tulit gladium ejus, ... & interfecit eum, praeciditque caput ejus.
Lib. I. Reg. cap. 17.



PERSONAE.

SAUL Rex Israël.
    Aegidius Hubrechts Rhet.
JONATHAS Filius Saulis,
    Petrus Herry Synt.
ABNER Dux Militiae,
    Joannes Bapt Reyniers Fig.


CHUSAE,
    Carolus Alegambe Synt. }
RECHAL,
    Joan. Matth. Heubens. }
BANIAS,
    Emmanual de Kimpe Rud. }
                            Belli Duces.
DAVID,
    Franciscus Macqué Synt.
SAMUEL summus Sacerdos,
    Lucas Maes Synt.

ELIAB,
    Franciscus vander Eecke Poët. }
SAMMA,
    Josephus della Faille Fig. }
                            Fratres Davidis.

ACHIMAS Praefectus militum,
    Franciscus de Kuyse Gramm.
TURBA Militum,
GOLIATH Persona muta.

CHORUS.
Maxim. de Landtsheer Fig.
Benedictus Steemaere Rud.
Jacobus Willems Fig.
Jacobus Jocqué Rud.
Scena est in valle Terebinthi.



[fol. π4r]

COMOEDIA.

CHREMES homo difficilis planè ac durus Filium suum CHAEREAM, quem severitate nimiâ instituebat, Philosophiae animum cupiebat adjungere. Quare omnem ei cum sodalibus familiaritatem interdicit. Hi immoderatâ Patris in filium duritiâ offensi, Philosophos se mentiuntur, ac CHREMETEM variè ludificant. Socium se eis jungit DAVUS CHREMETIS servus, qui & ipse nimiam heri duritiam pertaesus Astrologum simulat, ac CHREMETEM in miras conjicit angustias. Tandem callido MICIONIS consilio retectis dolis, DAVUS meritum versutiis supplicium pendit, proprioque doctus malo agnoscit CHREMES iniquos esse Patres in Filios judices, qui aequum esse censent illos jam à pueris illicò nasci senes, neque illarum affines esse rerum, quas fert adolescentia. Terent. in Adelph.

PERSONAE.

CHREMES,
    Joan Franc. de la Tour Rhet.
CHAEREA Chremetis Filius,
    Arnoldus vanden Kerchove Poët.
DAVUS Chremetis Servus,
    Antonius Temmerman Rhet.

DROMO,
    Joan Bapt. Reyniers Fig. }
SYRISCUS,
    Franciscus vande Velde Rud. }
                            Oenopolae Servi.

DROLLIO,
    Carolus de Lichtervelde Fig. }
SIMALIO,
    Maximil. de Landsheer Fig. }
                            Cauponis Filii.
MICIO Chremetis Frater,
    Franciscus de Paris Rhet.

CRATINUS,
    Franciscus de Somer Rhet. }
CLITIPHO,
    Jacobus Plasschaert Synt. }
MENIPPUS,
    Joannes Maes synt. }
                            Chaereae Sodales.

SOPHILUS subornatus Philosophus,
    Carolus de Wyn Rud.
SANNIO Caupo,
    Franciscus van Rentergem Synt.
SOSIA Micionis servus,
    Philippus van Landegem Fig.
 
LARVATI.
Stephnanus Melcamp Rud.
Judocus vanden Eekhaute Rud.
Franciscus t’Servrancx Synt.
Joannes Speelman Rud.
Adolphus van Pamele Rud.
Dionysius Brassaert Rud.
Philippus Sauvage Rud.
Jacobus Molyn Rud.
Scena est Nicopoli.



[fol. π4v]

ACTUS I.

SAul suos ad strenuè adversus Philistaeos pugnandum hortatus, ad certamen mittit: ipse interim instanten sibi cladem praesagiens, Israëlitas metu perculsos fugere ex ACHIMA intelligit. Revertuntur territi belli Duces, quorum consilio GOLIATHI victori praemia proponere statuit.


COMOEDIAE PARS I.

ACTUS II.

DAVID à Patre in castra missus, indigna GOLIATHI probra ulcisci celitus jubetur; quod dum occurrenti sibi SAMUELI indicat, illatam Israëli cladem intelligit; ab eoque in proposito confirmatus, in Israëlis Principes incidit, à quibus ad SAULEM ducitur.


COMOEDIAE PARS II.

ACTUS III.

SAUL constitutis nemimen praemiis moveri intelligens paenè in desperationem agitur: quem dum placare studet JONATHAS, adest DAVID ad duellum se offerens. Sed hic primò ut ad pugnam ineptus rejicitur: deindè verò fortia sua facta narranti fit pugnae copia.


COMOEDIAE PARS III.

ACTUS IV.

ELIAB in DAVIDEM acriter invectus, nequidquam eum à proposito avocare nititur. Quare SAULEM precibus aggreditur; sed frustrâ. DAVID itaque oblata sibi SAULIS arma respuens, solo Dei auxilio fretus ad certamen properat.


COMOEDIAE PARS IV.

ACTUS V.

SAMUELI, pro felici pugnae eventu Deum oranti, exhibetur pugnans, & cadens GOLIATHI; cui superato DAVID caput amputat, quod SAULI de pugnae eventu mirè sollicito exhibet. Superveniunt gratulabundi proceres, quos dum SAUL ad hostes educere parat, ELIAB Philistaeos fugisse nunciat. Hinc DAVIDI victoriae auctori applauditur.


AD MAJOREM DEI GLORIAM.

Continue

Tekstkritiek:

Titelpagina: in de datum is 9. doorgehald; erboven is 7. geschreven.