Johannes Molanus (van der Meulen): Judicium Salomonis. ca. 1550.
Naar het handschrift uitgegeven door drs. G.C. van Uitert.
Red. dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton065340Ursicula

Continue
[
p. 1]

IUDICIUM SALOMONIS
Personae
Sapientia, praeses. Salomon, rex. Asarias, assessor.
Raab )
) meretrices.
Bela )
SCENA. I.
Raab, Bela, meretrices
Raab
Quid hoc rei est? hac nocte tota infans meus
Non variit;* perij mesera, nimis male
Formido ne puero quid acciderit mali,
Itane profundus me sopor sepeliverit,
(5) Balare ut hunc (ut assolet) non senserim, aut
Teneris papillas prensitare palmulis?
Quid cogitem planè haut scio: at Deum precor
Ut sit superstes, ah tenelle pusio
Caussae quid est quod sic lebellis pallidis
(10) Celsit color? rigent ocelli, corculum
Non palpitet? genas reliquit purpura,
Nec jam salit ulla frigido corpusculo
Arteria. ô fidem Dei, quid nunc agam
Sepulta sum, non amplius jam sum parens.
(15) Nam vita mea gnatus meus crudeliter
Eheu, oh oh, meapte negligentia
Puer meus dum dormio compressus est.
Catelle mi, quis mihi det ut jam millies
Pro te moriar? ah quid querar, aut tibi querar?
[p. 2]
(20) Itane tenellus flosculus modo ordiens
Succisus est? ades precor per sidera
Contubernalis mea Bela. B. Quid audio?
Ra.
Bela heus. B. quid est? quis hoc me noctis haut sinit
Placidum soporem carpere? Ra. Bela, tuam fulem,
(25) Succurre quaeso, per Deum. Be. quid ejulas?
Quid saeva es? R. si ne viva sum quidem, meus est
Infantulus B. quid is, valet ne? Ra. exstinctus est.
B.
Anne Lamia rapuit, lupusve sustulit?
R.
Hunc dormiens ego, Bela, proh dolor, meum
(30) Infausta mater suffocavi* filium. B. ah
Quid ais scelesta? quo magis libidini
Operam dares, neci dedisti parvulum!
R.
Egone meum! B. sic est, nagare non potes;
Facesse parricida quae nostram domum.
(35) Inexpiabili inquinasti crimine.
Et cum molesta res sit educatio,
Inimica formae, ingrata animantisque Puer
Innoxius, vitae sub ipso limine
Oppressus est. fuge hinc venefica; nam meo
(40) Vereor ut has quoque adferas puero manus,
Prolis tuae cruenta mater sanguine.
Ra.
Siccine ais ô Bela faemina iminitissima,
Solamen hocce abs te mihi est? eheu malum,
Laevare quem decuit dolorem exasperas
(45) Et vulnus insuper addis afflictissima.
B.
Meretrix querula crocodilus est. R. quid nunc mihi
[p. 3]
Reliqui est nisi ut laqueo dolores finiam?
B.
Utinam priusquam clara lux effulserit
Disrupta sit. male enim metuo (nîl id accidat)
(50) Ne fors dolum praesentiat factum sibi.
Nam res quod est si confiteri condecet,
Ille est meus, quem mortuum flet, filius.
Hunc dormienti subdidi ipsa clanculum,
Vivumque puerulum, ipsius clam ab ubere
(55) Ad me recepi; is pro meo retinebitur.
Sic ego rei famae, & meis amoribus
Sapienter alieno malo prospexero.
Nunc fronte prorsus est mihi opus adimantina
Quem habeo alienum ut esse fortiter negem,
(60) Et pernegem. timendo culpa proditur.
Rixando, vel si verberando agenda res
Erit, ego quod scio memini concessero.
Sed num quis hîc loquentis à tergo imminet?
At at viri vocem audio; faciam fugam,
(65) Ne lingua blateret, hoc caput quod sentiat.
SCENA II.
Salomon. Asaries, Sapientia.
Sal.
Asaria fili natum* vir intime
Arcana cui concredere soleo mea,
Quam tu putas factum esse consilio bono.
Quod adhuc puer, necdum sciens vel exitum
(70) Vel initium ferentis ad Deum viae,
[p. 4]
Rebus relictis unicam sapientiam
Mihi à Deo constanter expetiverim.
Nam cum liceret opibus & potentia
Longè monarchis omnibus praecellere.
(75) Quos vel Sol aspicit oriens vel occidens,
Et sanguinem cadentis hostis cernere,
Multisque seclis per beato vivere;
Parva ista duxi, hoc unicum optavi mihi
Cor docile, cor intelligens boni & mali,
(80) Cor quod valeat & sapere recta & persequi.
Ah quid queam juvenis adhuc & parvulus
Populum Dei viventis innumerabilem,
Et judicare juste & aequis legibus
Retinere in officio, à scelere compescere,
(85) Nisi adsit omnium artifex Sapientia.
Asar.
Sapienter, ô Rex pacis, ista disputas.
Nam res gravis sceptrum est viro & seni quidem
Sine comite aut duce potius Sapientia,
Quae recta pravis, aequa iniquis, candida
(90) Nigris, adulterina veris, improba
Probis docet prudenter internoscere.
Haec sola regio assidens throno, potest
Animos feroces multitudinis vaga
Aut aequitate ducere, aut jure trahere,
(95) Justum judiciumque omnibus descernere.
[p. 5]
Haec satrapas creat, & per hanc proceres boni
Primum Deo parent, & Deus populo imperat.
Haec civibus pacem adferens patriam beat
Prudentibus bonisque consultoribus.
Sap.
(100) Ego diligentes me vicissim diligo.
Nam hominum interesse filijs volupe est mihi.
Et quisquis ad me mane vigilat, ille me
Juveniet. ô multis modis faustum virum
Cui invenire contigit Sapientiam; is
(105) Vitam hauriet, salus ei à Domino fluet.
Sal.
Thronis superborum hanc ego regum puer
Praeponere soleo, idem hoc juvenis nunc sentio
Aureum lutum esse, levem opes pulvisculum;
Jmperij honorem, aegroti mane somnium
(110) Si compares Sapientiae. Asa. Recte putas
Rex inclite, una enim haec possessio est
Aeterna pura, solida, morte libera;
Regem haec, licet juvenem, senibus haud imparem,
Venerabilem populo, & viris mirabilem,
(115) Deo probatum amabilem hominibus facit
Quid? quod velut Regina rerumque domina
Census voluptatem, decus, potentiam,
Quae bona vocant homines, trahit secum omnia.
Sap.
Ego diligentes me vicissim diligo;
(120) Mecum & honos & vera mecum est gloria,
Mecum supernae opes, & immortalitas.
Me quisque offendit animae est hostis suae,
Me quisquis odit, ille mortem diligit.
Sal.
Proinde sponsam te mihi conjungere
(125) Complexibusque perpetim frui tuis
Mirè ardeo, totusque amore exaestuo
[p. 6]
Ô virgo melliflua, benigna, provida,
Acuta, perspicax, stabilis, industria,
Hominum decus, speculum Dei sine macula.
Sap.
(130) Ego diligentes me vicissim diligo.
Sua stultitia pessum dat impium, perit
Senex puer, contemptor in cadit.
Me qui colunt, hos à [...]* dolore libere
Proceres venite, venite terrae judices,
(135) Lucem meam fructumque concupiscite,
Laeti ut meis amoribus fruamini.
Asa.
Et quem precor formae istius divinitas
Non rapiat? ô faciem decoram, haec est Dei
Imago vera, splendor aeterni Patris,
(140) Lux ipsa mundi, Sole, & Astris clarior.
Sap.
Ego diligentes me vicissim diligo.
Ego venditum Josephum ad alta sustuli,
Moysen ducem populo Dei fidem dedi,
Sesum Nave terram in beatam transtuli,
(145) Samueli amica fui; tuo patri
David gubernatrix perennis asteti, &
Tibi Salomon velut aestuante flumine
Jmplebo cor omni genere Sapientiae.
Ut Israelis filios, populum Dei
(150) Placide regas, & non inique judices.
Quin, more Patris in meis vestigijs
Supermanes, longos dies faciam tibi.
Sal.
Merito te amo hera, meum pectus tuae
Addico consecroque celcitudini.
(155) Sed quas redeo sese huc recipere faeminas
Capita moventes & minantes unguibus?
[p. 7]
Utraque videtur Erynnis ex Tragoedia.
Asar.
Standum est tamen si forte quenquam deferant
Jnjuriae; regem addecet quasi publicum
Profugium ad omnium querelas, pervias
(160) Aures habere blandum audire volentibus,
Nec tam suae dominum esse plebi, quam Patrem.
Sal.
Certe & David pater meus talis fuit,
Populo bonus parensque mansuetissimus.
Hunc aemulari me decet; nunc quid sibi
(165) Velit ista turba haud me gravat cognoscere.
SCENA. .III.
Raab. Bela. Asarias. Salomon.
Reddesne puerum sacrilega? ô audaciam,
Ô facinus, ô Bela bipedum nequissima?
Siccine tuis circumvinire fraudibus
Me cogitasti, & in dolores maximos
(170) Me compulisti innoxiam injustissime?
Bela.
Quid stolida clamas, aut Belam cur nominas?
Tellusne jam cadaver obruit tuum?
An mente lapsa meum expetis tibi quoque
Dari in manus? fuge hinc furiata ab aedibus.
Raab.
(175) Fugeamne ego sacrilega? huc redde puerum
Quem sustulisti hac nocto ter venifica, &
Meum tuo lateri cadaver (heu nefas
Enorme) subdidisti. an hoc celarier
Scelus putasti posse? sic partum mei
(180) Ipsa ego uteri, non noscerem? age foetum meum
[p. 8]
Huc redde, nisi mavis tibi per vim eripi.
Asar.
Rixa est gravis; de foetibus est contentio.
Sal.
Muliebre hoc est; tamen audeamus caetera.
Bela
Habeone ego catulum tuum? Lupa Punica, aut
(185) Tu mihi meum eripies, tuum ubi necaveris
Raab.
Meum ego necavi? Bela. id ipsa confessa es modo,
Celare nunc sero expetis? rabies Raab
Te perculit. Raab. Ego sana sum, & mox senties
Meum nisi reddis huc. Bela Tuum autem sordida!
Raab
(190) Certo meum. rede huc meum. Bela. fuge has manus
Infanticida, si sapis. Raab. fetra pessuma
Etiam minaro? tun’ digitulo uno audeas
Me attingere? Asar. ardescit furor. quid si vocem?
Sal.
Haec verba sunt nihil est periculi adhuc sine.
Bela.
(195) Te tangere ego non audeam nonaria
Raab.
Non per Deos, nisi vis caput sandalio
Diffindier tibi recellidunia.
Bela.
Cape tigris orba. Raab. Recipe Lybica bestea.
Bela.
Pestis juventutis. Raab. Cloaca publica
Bela.
(200) Furax. Raab. rapax. Bela. ficosa. Raab. Scabie perdita.
SCENA. IIII.
Salomon, Bela, Raab, Asarias.
Sal.
Ohe furentes Jsraelis filiae
Haud sic sorores mutuis brobris decet
Pugnisque conflictarier; sed si qua fors
Huic ab illa facta contumelia est.
(205) Rex est Syoni, & jura sunt in Jsrael
Bela
Eho scelesta, te quidem malam in crucem
Abreptam oportuerat, priusquam Principis
[p. 9]
Iram tuis incenderes furijs viri,
Praesensque capiti accerseres malum tui.
Raab.
(210) Venerande rex, per Jsraelis te Deum
Obtestor, ut cum gratia liceat bona
Tragicam querelam faeminae huic innoxiae
Apud tuam deponere celsitudinem.
Iustam parit quaerimoniam gravis dolor.
Sal.
(215) Dicetis ambae; audire utramque convenit
Regem pium, populoque justum judicem.
Bela.
Novum ne Regem saga te ista fascinet
Fallatque subdola simplicem meretrix virum!
Caveto; scortum nobile est, sutum ex dolis,
(220) Cum lacrymas in promptum habet, cum maxume
Flet & ejulat, tum maxume insidias facit.
Asa.
Causam, Bela, haec non adjuvant; opprobrijs
Presente majestate prudens abstine, aut
Gravi dolebis icta poenitudine.
Raab
(225) Unam duae inhabitavimus simul domum
Sine conjuge, at non sine viro; utraque corpore
Non sat pudico turpe lucrum quaeritans,
Evenit uno tempore ambabus fere
Uterus ut intumesceret; utraque masculum
(230) Populo parente procreavit filium.
Bela.
Per Astaroht mentita nihil est hactenus,
Nunc ad dolos accingitur. Asar. dicat sine
Raab
Deinde contubernium meum Bela
Incogitans, lectoque fors lasciviens
(235) Suum parens compressit ebria filium.
[p. 10]
Hunc mortuum ut deprendit impiissima,
Somno sepultae suum clam mortuum
Dedit, meum abstulit, & meum vi possidet.
Bela.
Funesta, dixine hoc fore, ut meretricia
(240) Hunc a te circumscriberes? non tu modo
Deos eras confessa & altèr clamitans
Tuum tibi tuapte negligentia
Extintum in ulnis esse miserum infantulum?
Raab.
Meum quidem esse cogitaveram hunc mortuum;
(245) Sed nudum ubi aspexi heu misera corpusculum
Sensi esse puerum suppositum mihi tuum,
Meumque furto abstractum, apud te vivere.
Bela.
Te Baccha furiae agitant male; an credi potest
Alienum ut ego, famae & rei dispendio,
(250) Catulum educare postulem? nedum tuum
Deformem, inelegantem, ineptum inamabilem?
Raab.
Egone alienos mihi catellos vindicem?
Vivit anima tua Rex. Bela. Bonus vivit Deus.
Raab.
Si mentor. Bela. Si falsa dico. Raab. Tum Deus
(255) Nomen meum è terra auferat. Bela. Tum me neci
Orbem dedat Deus; ecquid est quod amplius
Verax & insons dicam misera faemina?
Sal.
Age, age satis verborum, abite protinus
Puerumque eum de quo improbe contenditis
(260) Adferte vivum ad me, & mihi concedite
Jus arbitrandi. Raab. In me haud mora est. Bela. ego [...]*
SCENA .V.
Salomon, Asarias, Bela, Raab. Sapientia.
[p. 11]
Difficile video judicium fili Nathan,
Dic quid agimus, tibi quid est sententiae?
Asar.
Perplexa res, nodusque dignus vindico;
(265) Caussam utraque expedijt suam dilucide,
Et dejuravit utraque quam sanctissime.
Nec multum agas quaerendo, nec citarier.
Testis potest; nox atra sprectatrix fuit.
Oris etiam figura parum te juverit,
(270) Ubi Geryon puero est pater, nutrix lupa.
Proinde consilij est nihil reliquum mihi, ac
Minus indiges me consule, ut cui Deus
Sedis sociam dedit suae Sapientiae.
Salom.
Quod agam habeo, venite matres. Bela. Siccine
(275) Mei, Raab, non est catellus uteri?
Tune hunc tibi, deformis ursa, vindices
Tam bellulum, tuique dissimillimum?
Asar.
Rex judicabit; impudens os comprime.
Salom.
Cedo puerum. ita me Deus amet perbellus est.
(280) Audite jam nunc regiam sententiam,
Primum simul curate funus mortuo;
Superstitem hunc, quoniam sibi utraque vendicat,
Stringe gladium, fili Nathan, quid ingemis?
Asa.
O here flagitium facimus. Salom. Facto est opus.
(285) Stinge, inquam, & icta valido ab ipso vertice
Ad inguina tenerum seca corpusculum.
Bela.
Iustissima est sententia. Raab. Ego ut meum
Sic in oculis, ô facinus immanissimum,
Ut in oculis, lacerarier patiar meum?
[p. 12]
(290) Ô Patria, ô gens Jsraelis inclyta.
Bela.
Heu scelus, quid obstrepis? nihil hic tibi est.
Meus est puer; tamen hanc probo sententiam.
Raab.
Ut st tuus Bela, bestia impijssima,
Tibi habeto, tecum vivat, ut vivat modo.
Asar.
(295) Jamne hunc seco jubente Rege? Salom. Maximè.
Raab.
Oh oh per almi te Dei clementiam
Salomon precor nitissimi prolas patris
Ut tale nefas ab innocente prohibeas.
En pectus, in jugulos tibi hoc fas condere
(300) Ferrum est sceleste; nos quidem lupae sumus,
At hic precor quid commeruit innoxius.
Simplex, inops, tenellulus* passerculus?
Sal.
Sat habeo; gladium jam repone Asaria oh
An dubium id est, si intelligens vir quis sciet,
(305) Utera vera sit pueri parens? anne id satis
Natura clamat ipsa? Asar. Mille testibus
Minus probari res poterat. Sal. An si hic tuus
Bela esset, Asar. An si esses mater, improba,
Sal.
Hunc te vidente necari & in partes trahi
(310) Sine lacrymis, sine gemitu posses pati?
Asar.
Cum asina per ignes eat amore foetuum?
Leaena quoque per tela opem catulis ferat,
Tygris per enses vulnera negligens ruat,
Gnati necem siccocula mater cerneres?
(315) Licet hunc tuum jurata lingua sit, tamen
[p. 13]
Tua hunc tuum negavit inclementia.
Sal.
Proinde sic definio juste & benè;
Vivum Raab habeat mala Bela mortuum.
Cape hunc Raab; verè est tui hic partus uteri
(320) Tu poenitens Bela & orba plange mortuum.
Bela.
Jtane cado causâ, innocens? at te dij
Perdant Raab catulum & ipsum judicem.
Raab.
Ocelle mî, teneo te? cape osculum,
Cape mea lux, iterum iterum, & plus millies.
(325) Ô quas agam tibi, justè judex gratias?
Iô tua beata sum sententia.
Asar.
Iustissime haec, Rex pacis, arbitratus es,
Planéque dignus es tui in patris throno
Expers mali sedere quam diutissimè.
Sap.
(330) Nemo male unquam judicat me praeside.
Nam ego mens sum & oculus judici; ego per semitam
Aequi & boni Regem sequentem dirigo
Quo volo; etenim meâ cor ejus est in manu,
Ne quid labet ne quid deerret insciens,
(335) Ne falsa vera existimet; sic rem gerat,
Jta regat imperium, ut sub ejus numine
Semper malis male eveniat, bonis bene.
[FINIS]
[p. 14: blanco]

Continue

Tekstkritiek:

r. 2: varijt dit woord is niet goed leesbaar
30: suffocavi onderstreept in het origineel
66: natum onderstreept in het origineel
133: hos à gevolgd door een onleesbare krabbel
261: het slot van de regel is niet goed leesbaar
302: tenellulus onderstreept en in de kantlijn veranderd in tenerrimus