Daniel Heinsius: Herodes infanticida. Leiden, 1632.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton03346 - books.google - UBGent: G 7067
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.

Continue
[fol. A1r, p. 1]

DANIELIS HEINSII

HERODES

INFANTICIDA,

Tragoedia.

[Vignet: Non solus]

LUGD. BATAVORUM,
ex Officinâ ELZEVIRIANA.
________________

M D C XXXII.




[fol. A1v, p. 2: blanco]
[fol. A2r, p. 3]

Nobilissimo Amplissimoque Viro

CONSTANTINO

HUGENIO,



Equiti, Zuylichemi Domino, Principi
Aurasio à Consiliis & Secretis

S. D.

DANIEL HEINSIUS

DUM majora inter mea quaero, quae praeclaro tuo nomini inscribam, forte in hoc drama incidi, quod aliquamdiu pressi. Neque tu ignoras, quanti hoc scribendi genus fecerint antiqui: qui, nec sapientiam nec eloquentiam majoris aestimarunt, quam quae, ut [fol. A2v, p. 4] matronae hodie, cothurno nixae, formam suam commendaret. In qua recte ornanda ac constituenda, totum prope ingenium divinus Aristoteles intendit. Velis nolis, onus ipse imposuisti tibi, quod ferendum erit; cum existimationis tuae atque aeternitatis primae tyrocinium, Poëmatum tuorum dedicatione nobis commisisti. amico, ut antiquo, ita, quod hic primum arbitror, paterno. Viri, qui benevolentia inusitata, quicquid ipse aut esset, aut ab alio speraret, prolixissime in te contulit. Inprimis, disciplinas ac virtutem. ut hoc commeatu tutior, in aula ac Republica illustrem tibi locum vindicares. Me hic animus, erectus, [fol. A3r, p. 5] simplex, candidus, ad summum usque diem comitabitur. ambitionis ut contemptor, ita qui in vita moribusque, nihil excusandum hactenus admisit. in caeteris, eorum admirator, qui, more antiquorum, scribunt, ac ne illis quidem omnia condonant. Quod judicium exactae mentes sibi servant. non ut tanto ante genitos arrodant, fed ut sic proficiant, aut alios ad maxima invitent. Caetera, ut paucis semper data, ita obtrectione ac invidia non carent. Quam si merui, quod voto majus est, ne deprecari quidem possum. Nam si ideo postremi hominum existimandi sunt, qui serius nascuntur, ne naturam quidem absolvendam reor, quam, [fol. A3v, p. 6] novercam non meruimus, & tamen experimur. Non enim factionum hujus saeculi malignitate, sed ingenii ardore ac summorum aemulatione, sua cuique existimatio ac fama apud posteros tuenda. Fatum autem ac stipendium virtutis, obtrectationem dissimilium, qui animo demisso aut abjecto ferunt, nec sententia nec mente constant. Non profecto magis, quam qui umbram propriam gravantur, cum in sole incedant.


[fol. A4r, p. 7]

ARGUMENTUM.

HErodes Ascalonita, Antipatri filius, Idumaeus, templi restitutor, Rex immanis, post sublatum Aristobulum, uxoris fratrem, summum sacerdotem, senem Hyrcanum, ejusdem avum, Alexandram, ejus matrem, hanc ante, ipsam quoque ex suspicione Mariamnem conjugem, quam impotenter post obitum desideravit, ipsum denique Alexandrum atque Aristobulum, Mariamne genitos; impietati suae derelictus, uno scelere superiora excessit. Nato Dei filio, orbis Servatore, cujus natalem locumque sydus conspectum Magis nunciarat, cum è terris suis, pueri videndi gratia exciti, inscio tyranno, moniti in somno, rediissent, atque is nasciturum Belehemi Regem didicisset; in oppido atque agro bimulos mactari jussit. Filium è tribu Iuda natum, cum sororis Salomes marito, ex eadem nato, postremas immanissimi furoris victimas adjecit. Drama, rectum est, non involutum, sive πεπλεγμένον. quale unum tantum è Latinis omnibus nunc extat. In quo tamen περιπέτειαι nonnulae, quae non extra argumentum, & ab arte, petendae sunt.



[fol. A4v, p. 8]
OVID. II. TRISTIUM AD CAES. AUG.
Omne genus scripti gravitate Tragoedia vincit.



PLUTARCHUS LIB. Πότερον ’Αθηναῖοι κατὰ
πόλεμον ἢ κατὰ σοφίαν ἐνδοξότεροι.
[i.e.: Bellone an pace clarior fuerunt Athenienses].
[Griekse tekst]



SI enim rationes ineantur, quanti constiterint sin-
gula Atheniensibus dramata; facile apparebit, plus
in Tragoedias, Bacchas, Phoenissas, Oedipos, Medeaeque
& Electrae mala, sumptuum fecisse, quam in bella, pro
imperio & libertate adversus Barbaos gesta.



Idem LYCURGO ORAT.
[Griekse tekst]



IDem inter caetera statuit, ut Aeschylo, Sophocli,
Euripidi, aereae imagines ponerentur: eorumque
Tragoediae descriptae in publico servarentur: vicissim-
que à civitatis scriba legerentur; cum histriones non
admîtteret.



[fol. A5r, p. 9]
[Griekse tekst]





[fol. A5v, p. 10]

PERSONAE.

ANGELUS, προλογίζων
IOSEPHUS.
MAGI TRES.
ANGELI plures.
HERODES.
LEGATI.
MARIAMNE, uxor Herodis.
TISIPHONE, caeteris Furiis comitata.
ANNA, Prophetis.
SATELLITES.
SENEX.
MATRES BETHLEHEMITICA.
NUNCIUS.
MATRES HIEROSOLYMITANAE.
Chori duo primi, Vatum ac Piorum,
    tertius Senum Hebraeorum, quartus Mi-
    litum Romanorum.

Continue
[fol. A6r, p. 11]

ACTUS PRIMUS.

ANGELUS.

HIc Betlehemi tecta surgentis jacent,
Parvaeque turres; aula nascentis Dei
Et prima nutrix. hic Idumaeae soror,
Miraculorum mater & regum parens,
(5) Iudaea tellus, claudit extremum latus.
Ubi sceptra quondam Rex Iessaeus tulit,
Victasque gentes traxit, & belli potens
Diu vacantem voce distinxit chelyn.
Hic Goliathus, stirpe Titanum editus,
(10) Solum cruentus stravit, imbelli manu,
Victique in uno mille cesserunt viri.
Illic Orebi prima discedunt juga,
Tellusque surgit, carminis sacri memor:
Cum rector orbis jura dictavit suae
(15) Bis quinque genti: solaque adventum Dei
Testata, sacram flamma distinxit viam.
Huc ipse quondam legifer venit Deus;
Nomen pavendum, nec satis notum suis:
Quod lingua trepidat victa, mens horret loqui.
(20) Quem fulgurum vis densa, quem coeli tuba,
[fol. A6v, p. 12]
Immane tonitru cinxit, ac visu abstulit,
Et intuendum sola majestas dedit.
At illa, duris mancipata e vinculis
Phari superbae, patrium flexit Deum,
(25) Arasque multus rite perfudit cruor.
Mox vindicata, vota damnavit sua,
Fecitque Divos: dumque partitur scelus,
Mens à parente tota deflexit suo.
Qualis puellae virginis primus pudor,
(30) Quam lege thalami casta devinxit parens
Lachrymisque multis: illa, taedarum memor,
Purum cubile servat, & legem thori,
Parvosque natos, conjugis votum sui
Suumque, fida nutrit, ac nescit nefas:
(35) Mox, si protervus incidit menti furor,
Amare primum sponte dediscit virum;
Tandem ardet alium tota, nec meminit sui.
,, Inusitato crimini fecit viam
,, Incertus error, foedaque ignorantia:
,, (40) Diuque, multos inter & nullos Deos,
,, Stetêre gentes. Vicit errorem metus,
,, Mortaliumque mentibus fallax malum,
,, Horror Deorum. prona successit fides,
,, Audaxque quidvis tollere in coelum furor.
(45) Tum templa & arae. quemque, non ingens humus,
Non picta coeli tecta, non clausit mare,
Traxêre in aedem, docta quam struxit manus,
Fraudisque mater ars, & humanus labor.
Nec sat furori est. quisque divisit suos,
[fol. A7r, p. 13]
(50) Et sacra mille, mille distinxit modos.
Pars flammeum Titanis immensi caput,
Pars astra mundo lapsa diverso colit.
Illinc Gehinnae vallis, & dirum nefas,
Quod Caucasi pruina, quod Taurus ferox
(55) Totaque trepidus mente refugiat Scythes:
Fremitus cruentos inter, & tristes modos,
Stat abominandi conscius sacri pater.
Natumque laetus spectat, & torret, suum.
Hinc pisce Dagon junctus, hinc, duplex genus,
(60) Immanis Asterotha, & infamis Peor,
Et numen omne Belus, & Sors, omnium:
Seu Gada, seu qua voce Sol ortus colit
Septem vagantes additos vitae Duces.
Hinc gens Canobi, prima fallaces sibi
(65) Mentita Divos, Isidis luctum suae
Et non repertum questibus fratrem sonat,
Sistrumque tollit. illa, latrantes Deos,
Et mugientes, mente percussâ vocat.
Illic opertos Atthis inducit choros,
(70) Sacrasque Eleusis jactat in flammam faces:
Fidesque sceleri majas accedit scelus,
Furor tacendi. Nec procul, qua turbidum
Alto Citharon verticem miscet polo,
Terramque pingui findit Ismenos vado,
(75) Euan vagatur. semivir Panum chorus,
Et insolentem Maenade cingunt Deum:
Rotantque in auras deviae crinem nurus.
Et nox pudori, crimini obtentus furor,
[fol. A7v, p. 14]
Impune mentem laxat, & suadet nefas.
(80) At quà triforme Doris admittit salum,
Quà fabulosum terra Typhoeum tegit,
Supraque magnos Aetna flammarum globos
Diu negata voluit in coelum via,
Tentata Diti semita incusit metum,
(85) Et rupta tellus. Sacra palantis Deae
Taedasque matris Enna dotalis colit:
Semperque natum quaerit, & semper gemit.
Nihil relictum est. ebrios laudant Deos;
Etiam furentes. omne per pronum it nefas.
(90) Quodcunque lex coërcet aut damnat pudor,
Virtus Deorum est. perfidi fulmen tenent
Adulterique. sive sub pluma latet,
Sive in juvenco mugit infelix pater,
Fluitve in auro: sive sub sexu latet,
(95) Virumque amator ponit, & mutat Deum.
Quod quisque peccat, Graja gens coelo dedit,
Colitque in arts. Roma suscepit nefas
Misitque in omnes: velaque errori suo
Pedemque laxat. Qua triumphatas videt
(100) Sol ire gentes, & Quiriti limitem
Unaque terris figit extremum mare,
Ara sequuntur, templaque, & magni Dei
Gentis Latinae. Sacra victoris sui,
Unaque habenas, Barbarus discit puer.
(105) Quà ferus Ister claudit errantes viros,
Cultorque MithraTigris, & fluctu minor
Inobsequentes voluit Euphrates aquas,
[fol. A8r, p. 15]
Pontisque Araxes immemor, terram premit;
Ubique Roma est. illa, quos fecit Deos,
(110) Indixit orbi. Jupiter coelum tenet,
Neptunus undas, tertiam frater domum.
Nihil relictum est. cuncta divisit furor.
Terram, polumque, tergaque immensi maris
Alter creavit rector, atque alter tenet.
(115) Quem prisca lex fatetur & solum docet
Iudaea, damnat. cui per aras victimae
Cecidere toties, tot boum fibra litant,
Cultus superbos tot sacerdos induit,
Uterque cui consulta respondit lapis,
(120) Nunc veritatis pervicax silentio;
Egenus, inconsultus, ignotus jacet.
Tellus parentem tota seclusit suum,
Negatque latebras, parva nascentem domus,
Nec tota, cepit. jacuit in lucem datus,
(125) Totoque major orbe vagivit puer
Inter juvencos. Ipsa paupertas suum
Celare regem poterat, & corpus Deum.
Nondum latemus. prodit infantem polus,
Nec ante natum sydus, ingenti face
(130) Parvum cubile lustrat, ac monstrat larem:
Ducitque gentes, prima quas Pboebi coma
Perfundit auro, laeta cum surgit dies:
Suoque coelo credit adventum Dei
Mirata Persis. major accessit fides;
(135) Natum tyrannus credit, & lethum parat.
Nec sic abibit crudus ac vecors furor.
[fol. A8v, p. 16]
Timete matres. vester hoc pendit cruor
Sentit que venter. noster in tuto est metus.
Iungantur irae: mille concurrant licet
(140) Surgantque reges, usque ab Eoo mari,
Suumque nobis Roma bellatrix neget,
Quem frenat orbem: nulla pars mundi vacet;
Succurret aether. fulmen in partes trahet,
Tonitruque vires addet infanti suas
(145) Ruptaeque nubes. Parva quin etiam loquor,
Nec digna nobis. ipse succurret Pater,
Unumque terra solvet, aut franget, latus:
Fractoque mundo, tutius mundi simul
Frangentur artes, & tyrannorum minae.
(150) Aut, si latendum est, Phoebus obducet diem,
Totaque nocte pignus involvet suum
Priscumque rebus genitor indacet chaos.
Non sic eundum est. parva succurret via,
Puerumque condet. Memphis ereptum feret,
(155) Fidumque matri pandet Aegyptus sinum.


CHORUS Vatum & Piorum.

    Nile, foecundi Meroes beatae
    Terminus regni, genitorque terrae,
    Cujus arentes melius maritas
    Imbribus campos, aliusque & idem
    (160) Semper haud uni veniens coleno;
    Sive, cum feptemgeminus profundo
    Immines ponto, totiesque lympham
    Dividis, solo dubius colore;
[fol. B1r, p. 17]
    Sive, quà nulli bene visus unquam,
    (165) Inter extremos Libyae recessus,
    Abditus terris, veniente Phoebo,
    Tutus occurris: nec adhuc repertos
    Ulla gens orbi reseravit onus.
    Invident omnes. tibi sat latere est:
    (170) Ne tuos quisquam, sibi vindicando,
    Polluat fontes. meliusque mundi
    Diceris flumen. Dominum fatetur
    Memphis, & totas veneratur undas,
    Prona currenti: recipitque fessum,
    (175) Et tuos ripa reficit labores.
    Talis abruptis Cataracta vinclis
    Fregit instantem, quoties superbo
    Invidet cursu. trepidans teneri
    Surgit, &, montes imitata, coelum
    (180) Verberat unda.
    Intonant ripae: pavidus tueri
    Diffugit pastor. Melior sed idem
    Tangis Aegyptum, pluviaeque, genti,
    Er superfusis imitator undis
    (185) Aetheris magni, steriles liquore
    Diluis terras; licet omne nubes
    Nesciat coelum, licet imbre nullo
    Tota damnetur regio, nec udis
    Serviat Austris:
    (190) Largior campis, neque ditis unda
    Parcus, Aegypto venias precamur.
    Senium gleba, neque sicca tellus
[fol. B1v, p. 18]
    lmbui pugnet, variisque vincat
    Floribus annum.
    (195) Rex, pavor Regum, comitique nato
    Sub tuos Virgo comes it lacertos.
    Cedat infelix, mala qui fatetur
    lsidis rapta, patriumque turba
    Plangit Osirin.
    (200) Iam, sui monstrum populi Deusque,
    Deserat sacras crocodilos undas:
    Colla librata melius securi
    Praebeat Apis.
    Ille, dum mota furit Ascalonae
    (205) Atra tempestas, & Idumus horror,
    Pinus incertis ut abacta ventis,
    Et procul portu trepidans relicto,
    Fertur huc illuc. Quibus ah quibusque
    Sedibus, saevum fugies cruorem,
    (210)Et feros ausus? truculentus imber
    Colligit nubes, & adhuc minatur.
    Nox ruit terris. Abeas licebit,
    Sive te Proteî Pharos, & Canobus
    Abdet errantem, meliorve Memphis,
    (215) Sive, quae magni Macetae superba
    Voce, post terras pelago subactas,
    Inclytas turres populo Quiriti
    Et triumphandam patefecit aulam,
    Sive qua Cancri medio sub aestu
    (220) Gentibus nulla comitantur umbrae,
    Nota montosae regio Syenae,
[fol. B2r, p. 19]
    Sive deserta Catabathmos ora,
    Sive, quà Phoebo resonant propinquo
    Memnonis chordae, celebratque portis
    (225) Gens Iovis centum spatiosa latae
    Moenia Thebae;
    Spes & oppresso rediturus orbi
    Dulce lenimen, nec inhospitali
    Praeda tyranno.

Continue

ACTUS SECUNDUS.

IOSEPHUS.

(230) COeli propago, debitum mundo genus,
Sed ante mundum, cujus adventu, fidem
Oraculorum magnus absolvit pater,
Centumque vates, prisca quos aetas dedit,
Hos in Penates, tectaque angusto specu
(235) Habitata venit; gentis angusto memor,
Pactique veteris, nulla quod solvet dtes:
Totumque Olympum parva suscepit domus.
Vidi, ipse vidi: mane vix primum novo
Noctem fugarat nuncius Phoebi dies;
(240) Cum subito, ab alto lapsa tempestas polo,
Inusitato cuncta fulgore induit.
Dum gelida torpent membra, dum sanguis coit,
Vultumque tacitus figit in terram pavor;
Allapsa tectis, hinc & hinc, fulsit cohors,
(245) Partita turmis. qualis tn campo stetit,
Evulsa primum signa cum poscunt manus,
[fol. B2v, p. 20]
Aut castra reges dubia solliciti movent.
Adhuc stupemus. vota consumpsit sua
Nondumque credit misera paupertas sibi,
(250) Et haec senectus. Saepe vox perdit viam:
Solaeque lachrymae mente perculsa fluunt.
Sedet, parentem prima quae peperit suum,
Puella mater, gentis aeternae decus,
Oculosque, nunc huc pavida, nunc illuc, jacit.
(255) Interque matrem, virginemque, haerent adhuc
Suspensa mentis gaudia, & trepidus pudor.
Videt micantes igne coelesti genas,
Suique similes. quale, cum doctae manus
Ostro recenti candidum illudunt ebur:
(260) Aut qualis, ante tota quam surgit dics,
Aurora primâ dividit coelum face,
Tenuemque puraepurpuram nubes trahunt.
Videt serenae frontis insuetum jubar,
Majusque terris. Ille, complexum petens,
(265) Et è pudico dulce subridens sinu,
Matrem fatetur. Illa, non nollet quidem,
Et, esse sentit. casta sed pietas tenet,
Totiesque mentem sancta virginitas subit,
Quoties amori vela permisit suo,
(270) Natumque cernit. Saepe, cum blandas puer
Aut à sopore languidas jactat manus,
Tenerisque labris pectus intactum petit;
Virginea subitus ora perfundit rubor,
Laudemque matris, virginis crimen putat.
(275) Quid, casta, trepidas? indue affectus tuos,
[fol. B3r, p. 21]
Totoque natum collige amplexu, parens;
Sed nupta coelo: mater unius Dei,
Et casta virgo, castior mater tamen.
Non te lubido foeda, quae mentem rapit,
(280) Amorque demens igne transfixit jecur:
Non cultus auri, praedaque Eoi maris,
Regale formae gemma corrupit decus,
Quae cura primam semper aetatem tenet:
Sed sanctus ardor, quaeque despectas negat
(285) Exosa terras, corporis legem sequi,
Mentem voluptas una pascebat tuam,
Magnique vates: quos Iordanls vada
Videre quondam numinis plenum sui
Tonare carmen, & triumphales modos
(290) Laetosque terris. qualis extremam Styga
Venturus olim frangeret genti puer,
Ingens, tremendus: plena quem coelo daret
Coeli potentem, mater immunis tori.
Sed ante cunctos, sanguinis nostri parens
(295) Autorque generis, parva quem Bethle tulit,
Bethle, juvencis apta pascendis humus,
Pecorumque nutrix, grata nunc coelo domus,
Seu, cum paternos inter erraret greges,
Vixdum juventae flore perfusus genas,
(300) Seu, cum, supremo dedicatam numini,
Rector potenti flecteret terram manu,
Et invidendo regibus victor comam
Velaret auro, fata quod jungunt polo,
Et natus infans; Regis adventum sui
[fol. B3v, p. 22]
(305) Spondebat orbi, regis afflatu sui.
Haec mente tacita saepe voluentem prius
Fixamque in uno, sancta pascebat quies.
Quam, non Lyaei dona, non mitis Ceres,
Altusque tota nocte delevit sopor,
(310) Non spes diurnae: tota quin voti ac sui
Praesens futuris cuncta versaret fides.
Ignara tantum. fata quam coeli legant,
Cui hoc Olympi rector addicat decus.
lgnara: donec, sponsa, mox conjux poli,
(315) Quae castitate virgines vicit, nurus,
Et prole matres, gentibus patrem suis,
Orbi salutem, regibus regem dedit;
Foecunda toties unico foetu parens.
Vidêre partum consciae coeli faces,
(320) Non ante natae. perdidit noctem jubar,
Et absque Phoebo noster illuxit dies.
Vidêre gentes, littore Eoo procul
Quos claudit orbis, Solis exortum sui,
Unumque tellus tota conspexit larem,
(325) Beata,casto collige infantem sinu,
Dei tuumque. collige infantem, parens,
Quem sentit aether, pallidae gentes pavent,
Et vagientem regna terrarum tremunt.
Quis gemitus aures pepulit infelix meas?
(330) Rursum vocamur. Credimus, rerum parens,
Et ominosa sufficit noctis fides.



[fol. B4r, p. 23]

MAGI TRES,

PRIMUS, SECUNDUS,TERTIUS.

PRIM. O vita fallax, fronte quam non aspera,
Tot officinam cladium pectus tegis!
Aspicere natum voluit, ut letho daret.
,, SEC. (335) Non tot recessas abditos aether habet,
,, Non inferi, non terra, non totum mare,
,, Quot aula, quam deserta, vis recti fugit>
,, lmpervia altis semper est, semper suis.
,, Ut unda dubia voluit implicitas aquas,
,, (340) Pedemque fallit secta ambiguum via,
,, Sic, abrogato simplici vero ac fide,
,, Ars ludit artem, fraude decipitur dolas,
,, Primumque vetus est, si quid exoritur novum.
,, Quid? quod cruento semper accedit comes
,, (345) Obtector animus mentis, atque in se latens,
,, Quantoque dirus ac magis caedi imminet,
,, Hoc magis opertus mille in anfractus abit.
,, Sic ossa volucres tecta nocturna legunt,
,, Et in sepulchris foeda desaevit fames.
,, (350) Excelsus, atque erectus, ac fidens sibi,
,, In publicum diffusus, ut coelum, patet,
,, Gaudetque retegi. Quantus Heroden fuit
Eruere latebris numini aeterno labor;
Quem, non iners caligo, non nox abdita,
(355) Non pectorum profunda, non manes latent!
TERT. Adstat superbus, bella qui coelo gerat,
[fol. B4v, p. 24]
Qui fata sistat, astra qui retro trahat,
Et destinata sceptra. par dignum Deo!
Quem saevientem, dira miscentem ac minas,
(360) Regum imperator flectit è cunis puer.
PRIM. Repetere patriae tecta, post visum larem,
Cui totus aether jura submittit sua,
Divinus acta nocte dictavit sopor.
Ut fraudis autor, arte deceptus cadat,
(365) Suique precium sceleris, elusus, ferat.
SEC. Iuvat inter astra mente congesta vehi,
Caedesque & iras fugere, & humanum nefas.
TER. Sed ecce Regem coelitum monstrat cohors:
Victumque somno mulcet, ac voluit manu.


ANGELI, in superiori theatri parte cunas
Domini ducunt, ac subinde monstrant.

(370) Fulgor immensi parentis, lucis immensum jubar,
Obses aetheris solique, pignm aeternum Dei,
Cujus adventu subacta jus remittunt Tartara,
Et minora jam trilinguis regna perlatrat canis.
Quo jubente, nox recessit, & tenebrosum chaos,
(375) Quo jubente, natus orbis, nata rerum exordia,
Aridamque belluosus ambiit terram latex,
Qui poli suspendit orbes aetheris magni faber;
Languidum, jubente somno, sponte submittit caput,
Et genis custodientis cuncta, subrepit sopor.
(380) Coelitum pulchri Quirites, Regis aeterni cohors,
Syderum distincta flammis qui tuemur limina,
Hinc & hinc cunas jacentis ducimus somno dati.
[fol. B5r, p. 25]
Ecce tellus, ecce coelum, sospitatorem Deum:
Quo jubentc, flamma sacrum Moseï tinxit pedem,
(385) Nec virum repressa laesit, vimque submisit suam,
Ecce, cui tribunal ignis jura dicianti dedit,
Quo vehente per suprema nubium, tellus tremit,
Sedibusque evulsa ab imis vasta subsidunt juga,
Saeculis annisque major, temporum fons, se prior,
(390) Agminum terrae polique ductor, armorum parens,
Ecce qui pacem reducit, ecce, qui caducifer
Foederis magni sacerdos, lapsa conjungit Deo,
Natus infans, lac puellae ducit, ac serpit sinu,
Et fuga, regnator orbis, munus orditur suum.


CHORUS Vatum & Piorum,
ut ante.

(395) Bethlemi veteres exigui lares,
Et tantum gregibus nota mapalia,
Quis tantus superûm respiciat favor,
Ignorant dubii, solliciti rogant,
Quos Iudaea tenent oppida, quos solum,
(400) Cedit progenies & genus Isaci.
Cedit Roma tuis tota Penatibus,
Terrarum dominis nota Quiritibus.
Stet Tarpeia licet, culmine nobilis,
Mundi quae pavidos arx premit impetus,
(405) Tercentum spoliis inclyta gentium,
Certent attonito templa licet polo,
Captivisque opibus, quas tulit Occidens,
Aut primo veniens Phoebus ab aethere,
[fol. B5v, p. 26]
Aut Seres patrio vellere divites,
(410) Aut devictus Arabs, aut celebris fuga,
Et versa melior Parthus arundine.
Stet Caesar domito dives ab aquore,
Et curru populos vectus eburneo
Terrae conspiciat totius ac suos:
(415) Ignoti superant. cedite, cedite,
Hebraeis soboles orta parentibus,
Invitis solium regibus occupat.
Quis tam sollicito nascitur athere?
Quem coelum loquitur? cui, male consciis
(420) Antiquis praeiit syderibus, novum,
Monstravitque viam genttbus ultimis?
Exorto, pavidi constiterunt Magi,
Et Mithram veterem dedidicit sequi
Gens edocta polum: cum medio die
(425) Nocturnum micuit, nec cecidit, jubar.
Cessere excubiae pervigiles poli,
Quaeque ut castra suis signa tenent locis.
Mutato rediit nomine Lucifer,
Et dici voluit, ne foret Hesperus.
(430) Quin Phoebe, dubiis quae vehitur rotis,
Tantum non proprio lumine discolor,
Plenis tota licet fulserit ignibus,
Fraternis abiit victa caloribus,
Et Phoebo solitas exhibuit vices.
(435) Titan, syderea purpureus coma,
Armatum radtius exeruit caput,
Et fecum vacuo vidit in aethere
[fol. B6r, p. 27]
Sydus stare novum. vidit, & horruit,
Ac pene attonitum destituit diem.
            (440) At vos niveae comites Lunae,
            Proceres coelum spargere nati,
            Nigrae soboles ignea noctis,
            Qui foecundum voluitis annum,
            Spatiisque aequas voluitis horas,
            (445) Et modo, multo
            Flore comantem spargitis herbam,
            Et progeniem veris amoeni
            Ferrugineum viola crinem,
            Aut festivi munera Bacchi,
            (450) Tempestivo spargitis imbre,
            Modo torpentem glacie multa
            Sistitis undam, cedite cuncti
            Et jam victos pergite coelo
            Condere vultus. aliud media
            (455) Luce vagari
            Palluit aether; tanto vestris
            Clarius unum, quanto Regum
            Maximus ille, qui subjecto
            Natus in orbe
(460) Sacris tacta ferit pectora motibus.
Eventura patent. jam rapimur polo,
Et quicquid tegitur, mens videt ignea.
Non ille Ausonia spicula dextera,
Nec pessum valido diriget impetu,
(465) Aut vastis quatiens templa molaribus,
Murorum tumidas disjiciet minas:
[fol. B6v, p. 28]
Aut qualis, populis cognitus omnibus,
Et nuper Solymis cognitus arcibus,
Obsessis aries imminet urbibus,
(470) Aut ballista, ferox spargere cuspides,
Et centum veniens exitium viris,
Aut non innocuo vulnere scorpio,
Lentus viperea seu perimit nece,
Seu contorta rotat pondera vi gravi,
(475) Et turres subito rumpit aheneas:
Sed raucum tonitru, cum lubet, & minax
Torquebit patrio fulmen ab aethere.
Stat lentus tumidi spiritus Africi,
Et torvus Boreas, stat domino Nothus:
(480) Quo percussa maris terga satellite,
Et raptas pelago disjiciet rates:
Aut tranquilla reget syderibus freta;
Fessis blanda ferens ocia navitis.
Reges, sollicitum perpetuo genus,
(485) Et regno pavidum, sed cupidum tamen;
Nunc spes saltem avidas ponite, nunc metus.
Non terrae, imperii finibus additae,
Quantas nox operit, vel retegit dies,
Non gentes domitae, pompaque nobilis,
(490) Et protrita ducum turba minacium,
Regnum dat miseris, regibus eripit.
,, Regum solus erit maximus omnium,
,, Quisquis Rege minor (nec fieri negat)
,, Hebraeo, timidas subjiciet manus.
Continue
[fol. B7r, p. 29]

ACTUS TERTIUS.

HERODES, LEGATI, ad inquirendum
de puero missi.

(495) EX quo superbâ sceptra gestavi manu,
Parêre didici. nulla pars regni, malo,
Metuque dubio. mulla pars curis vacat,
Labore nulla. quodque dominanti, jugum,
Et servitutem cuncta subigenti reor,
(500) Post sanguinem ferrumque, post ipsum scelus
Et odia pene exhausta, metuendi omnibus,
Nondum timemur. Foemina imbellis vicem
Regum tyrannos tulimus, & Romae minas.
Successit Oriens. Somma, & coeli faces
(505) Repente viae, quicquid & delira mens
Persuadet, aut sollicita de Superis timet,
Perusa longum sub peregrino jugum,
Regem minantur: cujus imperio dies
Ventura nullum, nulla gens ponat modum:
(510) Qui sceptrum Olympo terminet. famam mari.
Ea cura Superis restat, is versat labor:
Arcana quorum solagens Iuda capit,
Aut sola nescit: fata quae ponit suis.
,, Divos tuetur plebs, & acceptos colit,
,, (515) Arte imperantis. qui, nisi immodicam premit,
,, Intraque metas lege praescripta tenet,
,, Quod quisque mallet aut pavet, numen vocat,
[fol. B7v, p. 30]
,, Et imperantes arte subvertit sua.
Submittat animos Roma, terrarum potens,
(520) Et fascibus superba: det Caesar manus,
Astrisque nostris cedat, ac mundum exuat,
Si regna coelum parturit, regna eripit.
Mercede nulla sceptra deponi placet,
Auctore nullo: nec jubenti paream.
(525) Sint fata, sint consulta, sint coeli minae.
Non, si ipse gentis autor, ac spes sanguinis
Semper futuri, tota cui stirps incubat,
Quantus Giganti cum Palestino caput
Avulsit, adsiet, lege perrupta inferum,
(530) Regnumque poscat jure, poscentt annuam.
,, Obnoxium est regnare, si stella licet
,, Auferre, quicquid ratio vel virtus dedit;
,, Et siderum sub jure, majestas jacet.
Quid fata possint, nostra quid possit manus,
(535) Docenda gens, ignava, rumorum anxia,
Et plebs, soluta legibus, lex Principum.
Securus ortu regnet a primo puer,
Gades sinistra, dextera Gangen premat,
Si effugere regna nostra, si vires potest.
(540) Nunquam animum inertem gerimus, aut sorti damus
Tergum imminenti, si quis tncrepuit metus.
,, Tranquilla pavidos sceptra, magnanimos decent
,, Afflicta. vires mens ab adversis capit,
,, Languet secundis. Saeva, praedura, aspera
,, (545) Armant feroces fata, cedentes premunt.
Non si inter astra, quae futurum nunciant,
[fol. B8r, p. 31]
Ubi celsus Atlas aetheris librat domos,
Nidosque rector alitum implumes fovet,
Cunas reponat, tolli & elabi sinam.
(550) Ubicunque tegitur, eruam evulsum traham,
Avidamque caede nobili aspergam manum.
LEG. Solymae superbae Dux, Idumaeum genus,
Cui templa, jam collapsa, cui sedes datum
Reficere & aras, veteris arcanum Dei,
(555) Quemcunque tulimus, cecidit in vanum, labor.
Praerupta, devia, invia, emensi sumus.
Ut cum latentem, coeca per vestigia
Venator indefessus explorat feram,
Notisque inhaeret ac favet, si quas videt,
(560) Dum dubius error, luce consumpta, patet,
Speique praedae vacuus, & praedae, redit.
Seu patria clam tecta, & antiquos lares
Petiere, seu clam, Rege decepto, latent;
Excidimus. aura dubia rumoris vagi,
(565) Rediisse memorat, nec struit dictis fidem.
HER. Visone puero, patrium repetunt solum,
An non reperto? natus imperio puer,
Quis? unde? quo parente? qua spe, qua domo,
Possessa domino regna, rapturus venit?
(570) Quae nosse, primum muneris vestri fuit.
,, Mandare, Regum est. jussa mandantis sequi
,, Primum est: secundum, rite mandata exsequi.
,, Plus, quod ministro sponte praescribit fides.
,, Parere minimum est. Latius, cum Rex jubet,
,, (575) Regis jubentis mens & utilitas patet.
[fol. B8v, p. 32]
LEG. Seu prisca Babylon nobiles edit viros,
Pictum figuris docta quae coelum legit,
Et fata condit, sive Persarum inclyti,
Prope genti inter astra, venerunt Magi,
(580) Seu terra fluviis media nascentes tulit;
Suae quisque loquitur. quisque venturum videt,
Fovetque Regem. studia magnates trahunt
Huc dubia, & illuc. plebis insanae furor
Sequitur praeitque. Conscii vatum, pavent,
(585) Et obsoletis incubant oraculis,
Chartisque inerrant, quas sinistrorsum legunt.
Quisque invenit, quod speret, aut credat sibi.
Tellus duobus cincta fluminibus jacet.
Hinc Tigris, hinc foecundus Euphrata liquor
(590) Secludit aditus, verque perpetuum loco
Indicit. aura mitis ac Zephyrus pater
Semper recentt flore distinguit solum,
Sacrosque lucos perflat, atque herbas parit.
Pars monte sensim assurgit, & coeli viam
(595) Indulget, exhibetque praesentes Deos:
Quos arae & ignes semper accensi vocant.
Hic Bileamus, Isaci gentilibus
Dira imprecari jussus, afflatu novo
Novoque raptus numine, excussit suum.
(600) Hic (horret animus scaeva, nec fanda, eloqui)
Albescere omnem vidit ex imo polum,
Novumque nasci sidus, illustre, inclytum,
Seris Iacôbi destinatum posteris:
Tremendum Edomo, quique praefractus gerit
[fol. C1r, p. 33]
(605) Sceptrum Moabus. hunc Idumaeis dari
Finem tyrannis, hunc pereginis metum.
Id, Rege nato, gentibus signum dari,
Claro, superbo: regna qui flectat manu,
Qui mille regum spolia captorum trahat,
(610) Et liberali vindicet causa, jugo
Quos impotenti servitus pressos tenet.
Hîc turba mentes mota sollicitas habet,
Dominosque jam pertaesa praesentes sequi,
Caelo futuros poscit, & mutat fidem.
(615) Ut cum serenum, Tethyos primum sua
Perfusus unda, Lucifer tollit caput,
Noctemque claudit; quisque venturum videt,
Aut jam videt venisse, dum dubitat, diem:
Sic quisque, nato sydere, haud nato prius,
,, (620) Praedicta voluit. dulce libertas bonum,
,, Majusque cum speratur, attonitos agit,
Et varius error, quem superstitio trahit:
,, Regnisque dubiis efficax semper malum,
,, Pietatis umbra. Plus sacerdotes nocent,
(625) Hinc gens Sadoci pervicax, hinc legibus
Armata, leges Pharisaeus destruit;
,, lntentus aulae. Cum professum vindicet
,, Rex ambitum, velatus, ac simplex, nocet.
,, Severitas, ac vita, quae vultu tegit
,, (630) Arcana, vultu regnat, ac plebem trahit.
,, Diversa Superi jura cum terris habent:
,, Permista, miscent regna, vel fraenum exuunt
,, Vulgo insolenti. Tolle regnanti metum,
[fol. C1v, p. 34]
,, Autoritate nixa majestas perit,
,, (635) Quam lex tuetur, poena nutantem tenet.
Vesana populos vota turbantes agunt.
Sub rege regnum quaeritur. nusquam est novum,
Et jam probatur. res in ambiguo labat.
HER. Quicunque rector, quicquid ubicunque est tenes,
(640) Seu te vetusta Solyma porticibus colunt,
Bobusque & aris, sive, quod circum patet,
Sublime, candens, aetheris magni solum,
Partes vicesque numinis summi tenet,
Seu numen hic mentimur, & coelum tenes,
(645) Tarpeie genitor, orte Saturno patre,
Qui cuncta jam Romana, qua Sol it, vides;
Displode tonitru, perfidos vates feri,
Ut ubique reges stare praesentes sciant,
Frustraque nostris manibus elapsi cadant.
(650) Atit vos, habenas curribus junctis date.
Raptus per auras sequar, ut invisum genus,
Cum Rege nato rapiam, & allidam solo;
Avibusque membra sparsa per campos traham.
LEG. Incerta origo, nec sat exactum genus
(655) Nascentis. aula nulla, nusquam insignia
Fulgentis ostri: non ministrorum manus.
Cubile foenum. turba pastorum assidet,
Creditque, quicquid rumor ac vulgus serit.
Pars Bethlemi vatibus visum ferunt;
(660) Pars, nec repertum. dubia diversi canunt.
Nec laudat eadem, quisquis, exosus nova,
Favet imperenti. Pars feroces spiritus,
[fol. C2r, p. 35]
Rebusque motis impetum opponi monent:
Nec negigendum minuma rectori probant.
(665) Pars vindicari posse contemptu autumat
,, Quodquisque trepidat. Fortem & impavidum arguit
,, Despector animus, ac suae sortis memor.
Sic ille magni terror armenti leo,
Quanquam avidus ira, pavidum & indignum premi
(670) Ultra juvencum, spernit, instantem opprimit,
Iubasque & armos caede luctantis lavat.
Cui temperatrix ratio si accedat comes,
Brutis adempta, quicquid adversum cadit,
Seu subita proceres arma divisi movent,
(675) Seu mota plebes unius partes agit,
Compontt usu doctus, & flecti docet
Populos rebelles. Sic gubernator ratis,
Temone modico vim procellosi maris
Fluctusque vastos, arte, non vi temperat.
(680) Nunc vela vento laxat, ac fertur, suo,
Nunc cedit, obliquatque in adversos sinum,
Et pugnat usu, supparoque auras legit.
Sic cornipes superbus, ac stare inscius,
Sessore modico gaudet, ac alte gradum
(685) Glomerat superbum: pressus, excussum trahit.
Effusus idem saepe, nec fraeni memor,
Fraeno remisso cedit, aut cursum premit.
Sic Luca bos, immensus, obtutu minax,
Montisque adinstar, turre &instructus viris,
(690) Iussus magistri patitur, & Mauri manum.
Ne sperne modica, qutsquis imperii regis
[fol. C2v, p. 36]
Momenta: nec cum saeva tempestas ratem
Fert, contumacem stringe luctando pedcm,
Ventisque & unda naufragum indulge latus.
(695) Quin potius animi vela turgentis lege.
,, Consilia plus efficere, quam vires, solent.
HER. Sol, qui coruscam rebus alluces facem,
Sceptrumque, regni insigne, quod dextra gero,
Furiaeque veteres, noclis antiquae genus,
(700) Et quas perempta conjuge addidimus novas,
Natisque caesis; vos, Dae, testes voco
Sceleris futuri. lenta consilita execro
Abominorque. Quicquid immane, efferum,
Inustatum, mens adhuc intus parit,
(705) Fugio proboque: sponte, & invitus, sequor.
Vel Betlehemi tecta convellam solo,
Pastoribusque, rapta, convulsa, ingeram:
Vel caedibus ferroque grassatus, necem
Per mille mortes, unus, unius dabo.
(710) Si fata coelitesque praeludunt viam,
Imisque verti summa jam Divis placet;
Ibo, inferis munitus, ac tota Styge
Regnum minantis destruam coeli fidem.

Chorus Senum Hebraeorum.

    Felix, quisquis tacitum vitae
    (715) Securus iter tenet, ignotus
    Rerum dominis, nec sublimi
    Cognitus aulae. qui sepositus
    Rure paterno, non turbata
[fol. C3r, p. 37]
    Populi strepitu fremituque tubae
    (720) Pacis alumnus, messibus hornis
    Vacuos cura supputat annos.
    Quotiesque manu sua poma legit,
    Prim& repetit tempora vitae:
    Fastosque suos, non principibus,
    (725) Sed foecundo notat autumno.
    Et natales, semper faciles,
    Similesque sui, fusus in herba,
    Inter laetos operum comites
    A se domita temperat uva.
    (730) Dulces epulas, non Oceani
    Praeda remoti, volucresque, altus
    Quos orbis alit. sed cultus hero
    Distinguit ager. sive hospitium
    Platanus praebet diffusa comis,
    (735) Avium cantu celebrata vago,
    Seu sylva vetus; nusquam paries
    Squallidus auro. sed quem circum-
    fusae nemorum densis texunt
    Frondibus umbrae.
    (740) Supra immensus voluitur aether:
    Placidos ponto Sol condit equos,
    Solitos repetunt sydera cursus,
    Formas ducit Luna minores;
    Aulaea, quibus clauditur orbis,
    (745) Omnibus aequus.
    Vertit propriis arva juvencis,
    Foenus nulla lege negatum
[fol. C3v, p. 38]
    Persolvit humus. Post exactae
    Munia lucis, fessum repetit
    (750) Tranquilla quies. nec magna nimis,
    Et quae sortem non excedunt,
    Jam compositum, somnia ludunt.
    Cernit domitos errare boves,
    Aut depulsos matribus agnos:
    (755) Spemque diurnam, quam mente fovet,
    Non mendaces cernit aristas.
    Parvum tectis strepit examen,
    Et festivi circumcursant
    Limina nati. nec securos
    (760) Unquam fallunt vota parentes.
    Quae nascentem domus excepit,
    Videt ignavum reptare senem.
    Certo redeunt tempore lunae,
    Solesque suos occupat ipse.
    (765) Sic viventi sponte obrepit
    Suprema dies. oculosque premunt
    Non optata, non sollicita
    Morte natantes, eadem rursus
    Successuri in fata nepotes.
    (770) Non Herodae rabiem trepidus
    Sparsosque videt propria toties
    Caede Penates. non Romanos
    Tremit ad fasces, & quae toto
    Circumvolitant orbe secures.
    (775) Non, Isacidis possessa prius,
    Nunc ignotis transcripta gemit
[fol. C4r, p. 39]
    Regna tyrannis. non infolito
    Tangitur astro. sua regna tenet.
    Coeloque colit semper eodem,
    (780) Quae, per proavos transmissa suos,
    Securus arat regna colonus.

Continue

ACTVS QUARTUS.

MARIAMNE. TISIPHONE, reliquis
Furiis comitata. HERODES.

    MAR. Adsum, reclusis Tartarorum faucibus,
    Nigroque Averno, sparsa Mariamne comam,
    Notisque saeva caedis etiamnum madens,
    (785) Pridem peractae. Sensit homicidam Dei,
    Coelo minantem, convocantem Tartara,
    Terraeque ab atra caede furiales faces,
    Infamis Acheron: Styxque, quae septemplici
    Oberrat unda noctis infernae chaos.
    (790) Adhuc, relictis impiorum scelus.
    Inter nocentes gradior, & medium scelus.
    Conveniat omne vulgus infernum licet,
    Et quicquid hinc Cocytus umbrarum tenet,
    (795) Hinc igne Phlegethon turbidus semper novo:
    Ubicunque lucem dirus Herodes trahit,
    Plus inferorum est. Polluit vultu diem,
    Animoque noctem turbat, & manes ciet,
    Vesanus, exlex. Agitat autorem nefas,
    (800) Et quae merentes verbere assiduo ferit
    Mens cuique, Erinnys propria, & infandum scelus.
[fol. C4v, p. 40]
    Quid restat ultra, saevus ut crescat furor?
    Lucem intueri cogimur, jussae mors.
    Vitam cruentus rapuit, ut mortem neget,
    (805) Olim sepulta. Liceat, extincta semel,
    Periisse. liceat nocte sub tota tegi.
    Liceat, quietem, manibus solis datam,
    Pati perempta. liceat, ignara omnium,
    Quaecunque trepidi mente perculsa pavent,
    (810) Quaecunque dubiis suadet ambitio ac furor,
    Crudelitate conjugis tota frui.
    Quid functa rebus. functa jam luce ultima,
    Mihique sero reddita, ad facinus vocor,
    Quo palleat Natura, quod tellus tremat,
    (815) Et fugiat ather? Quaeritur rerum parens
    Ad sanguinem eademque: cui flectunt genu
    Invita noctis regna, & umbrarum pater.
    Excessit homines, saevit in coelum sitis
    Hausti cruoris. Prima vim sensit domus,
    (820) Convulsa ferro. conjuges, nati, jacent.
    Iugata taedis, quas cruento pratulit
    Thoro Megaera, quinque natorum parens,
    Avo, parente, fratre rapto, liberis,
    Foecunditatis praemium ac forma, tuli,
    (825) Caput recisis dirutum cervicibus.
    Eatur ultra. Cur adhuc cessant faces,
    Saeva sorores? Vertite huc iras, & huc
    Vallata colubris ora, & immanes comas.
    Inauspicatam rabiem, inauditam, hauriat
    (830) Totos per artus. TISIPH. Sequimur ultrices Deae,
[fol. C5r, p. 41]
    Sequimur tyrannum. Vincat audendo, nefas,
    Quod nusquam & usquam est. se quoque exemplo sui.
    Spargantur ora facibus. hydri sibilent,
    Totumque Avernum pectore attonito trahat.
(835) Mens suis devota diris excidat tuta ut sibi,
Avioque errore demens vim regentis nesciat.
Qualis aurigam citatus, non suum, currus rapit.
Hinc Megaera ducat umbras, hinc Alecto temperet.
Erutos vultus sepulchro. quos cruore ac cacdibus
(840) Pallido demisit Orco spectet, ac viso tremat-
    HER. Sive ominosus, pervicax, Stygius sopor,
    Pertentat animum, nocte sollicita gravem,
    Seu mens futuri sceleris intuitu stupet;
    Inversa Solymae moenia, ac tecta, intuor,
    (845) Murosque duplices. Alter in tenebras abit
    Sol, alter ortum. geminus aspectu, petit.
    Video minacem conjugis vultum meae,
    Qualemque merui. video funestum caput.
    Quid, clare Titan, aethere excussus fugis?
    (850) Quid ora facibus petitis, immites Deae?
    Quid ante manes impium manes vocant?
    Me terra adepta, misceatur Tartaro,
    An ignibus, nil distat, an vasto mari.
    Dum vita superest, pateat ad crimen data:
    (855) Nedum ocioso lubeat ad mortem rapi.
    Sec dum inferos subimus. Hanc posco moram:
    Immane liceat agmen animarum prius
    Praemittere umbris. quas, imago nobilis,
    Et caedibus perfuncta, sub terras sequar.
[fol. C5v, p. 42]
    (860) Quid arma rursum quatitis, infernae canes?
    Stringatur ensis. Mille sufficiam inferis.
    Aut sic reclusum pectore admoto induam,
    Fati occupator. Quippe, quid, lux addita
    Luci, pavores inter ac spes exhibet,
    (865) Quod non decora morte commutet lubens,
    Invisus aliis, aut tremens semper sibi?
    Quid terga vertis, anime? quid lucem fugis?
    Adversa quisquis trepidat, in mortem ruit,
    Discriminum desertor, ac vitae fugax.
    ,, (870) lgnavia est perire, cum praestat mori.
    Quid ora, conjux, vultu & amptexu petis?
    Sepulta parce. parcite immanes Deae.
    Pridem ista patimur. Quisquis infandum nefas
    ,, Admittit in se, mente tranquilla licet,
    ,, (875) Quanquam superbus folio, & imperii potens,
    ,, Utrumque habenis temperet terrae latus;
    ,, Supplicia sceleris patitur, impatiens sui,
    ,, Suosque manes ipse praescribit sibi.
    Quo rapior ultra? cum polo cumque inferis
    (880) Commissus adsto. Regna, quae Superi negant,
    Vel tollere audent, inferi ac virtus dabunt:
    Quaeque arma Solyma fregit, atque Arabum, manus.
    Ego ille, sacri cultor ac vindex loci,
    Qui templa, jam collapsa, qui sparsos lares,
    (885) Et derelictum numen eduxi polo,
    Dîs derelictus ac polo, Diris agor,
    Meique compos, castra larvarum incolo.
    Quid iste fert tumultus, & vultus truces
[fol. C6r, p. 43]
    Defixi in unum? quo triumphatus vehor?
    (890) Quae vincula hinc injecit, hinc tergo imminet?
    Iam solia nostra natus insedit puer.
    Nec quisquam opem vocatus obsesso feret?
    Non arma templis rapta, non thalamis dabit?
    Non Romuli jurata concurret cohors,
    (895) Ditemque ferro sistet, ac retro premit?
    Porro Quirites! Tartarus terram tenet,
    Conjurat aether. tota libertas perit.
    Invicta si gens numen invictum colit,
    Auguste, munus vindica ac praesta tuum.
    (900) Heu, Heu, Heu, Heu.
    O pectus! ô mens! ô tropaeorum decus,
    Queis tecta victor saepe decoravi mea,
    Nunquam arma coram veritus adversa obtui,
    Aut in procella sanguinis, parcus manu!
    (905) Quem nulla vis pervicit, aut immanitas,
    Heic virginali morc lamentum exequi!
    Heu, Heu, Heu, Heu.
    Quod non tyranni, non Latinorum minae,
    Non ulla terrris gens relegata ultimis
    (910) Ante impetrasset. non Scythes, non Sarmates,
    Et quisquis usquam ponte Danubium secat.
    Ferrum occupetur. Texta costarum ultima
    Contaminatus sanguis ac vita exeat.
    Ignave, vecors, occide. haeredis tui
    (915) Processit astrum. Sceptra ut invadat mea
    Pastoribus prognatus Hebraeis puer,
    Legesque terris figat, ac reges premat?
[fol. C6v, p. 44]
    Ut victus uni, praeda nascentis trahar?
    Prius astra, coelum, Tartarus, venti, mare,
    (920) In saxa rupesque, abditum, abreptum, ferant,
    Aut hic profanae membra divellant Deae.
    Vivatur, ut regnetur: ut regno excidat,
    Qui nostra demens regna despondit sibi.
    Huc è latebris, si lubet, tandem move,
    (925) Huc, si lubet, vim verte, subsessor meus,
    Armisque confer arma. jungantur manus,
    Accedat aether, astra sub signis eant:
    Aut sceptra vi tutabor, aut victus cadam.
    Quid tetra jungis ora, quid, conjux, premis?
    (930) Non, qualis olim, purpura ac mixta nive
    Ardens, coaevas ante fulgebas nurus,
    Orientis oriens, mille votorum furor:
    Sed Dite digna, digna familiâ tnferum;
    Nec nostra, nec jam tota, post facinus meum.
    (940) Jam parce, conjux. Testor infernas domos,
    Et quicquid usquam Phoebus aspectu fugit;
    Dolui peremptam. Lachrymas sero dedi,
    Animumque letho saevior praestit lues.
    Subiit imago saepe genialis thori,
    (945) Similisque Phoebae, summus in primis, decor;
    Sed occidenti. Si qua juranti fides
    Restat sub umbris, si quis est sensus super,
    Nec, luce rapta, vetera cum luce excidunt;
    Amore nimio conjugis faevi jaces.
    (950) Odisse mallem. Fateor, invitus licet,
    Poenimtuit unum. Fateor, immitis licet,
[fol. C7r, p. 45]
    Gemui peremptam. Casta si ferro jaces,
    Et solus error, conjugis tractum diu
    Delusit animum; jufta & exequias dabo.
    (955) Placemus umbram. deprecor vultum ac minas,
    Genuque nixus, supplices tendo manus.
    Absiste, conjux. Plura quid, Pluto, moves?
    Iam littus Acheron totus excessit suum,
    Et obseratas Tartarus pandit fores.
    (960) Nunc segna demum moesta Tisiphone movet:
    Hydrisque cincta, dirum & illatabile
    Deducit agmen. Hinc Alexandra graves
    Intentat iras, nube terrifica minax.
    Illinc tiarae flebile ostendit decus
    (965) Aristobulus. frater hinc fratri comes
    Sedet perempto. Viscera intueor mea,
    Immanis, atrox tortor, atque idem parens.
    Hinc longus ordo, teter, atratus, sedet;
    Damnatque, jam damnatus, autorem necis.
    (970) Quid ille, vultu immitis, ac virga gradum
    Firmans labantem? Fallor! an tremulum caput
    Fessumque senio veteris Hyrcani procul,
    Adhuc cruentum, video? Iam satis est, Deae,
    Poenarum, & ultra. Condite obscoena faces,
    (975) Dirae sorores. Inferos nosco meos:
    Qualesque feci, sensi, & aspexi, Deos.


ANNA. JOSEPHUS.

AN. O fata gentis ! IOS. tot subactae cladibus.
AN. Quae spes fugatos restat? IOS. Aegyptus teget.
[fol. C7v, p. 46]
AN. Carcer parentum? IOS. portus eadem atque anchora.
AN. (980) O triste nomen! IOS. prosperum nobis diu.
AN. Quo pressa pietas. IOS. impios pressit mare.
AN. Pharaonis aula? IOS. noster & Pharao fuit.
AN. Sedes tyranni? IOS. tyrannis invia.
AN. Iam vetita, & interdicta? IOS. dum jussit Deus.
AN. (985) Moses quis illi dux viae? IOS. dux Mosëi.
AN. Quo rapitur aetas prima? IOS. quo suadet salus.
AN. Vix natus, & nunc exul? IOS. ut fugiat necem.
AN. Quis innocenti vim parat? IOS. saevus, nocens.
AN. Quis machinator caedis? IOS. Herodae furor.
AN. (990) Quid casta mater? IOS. comes abeuntem premit.
AN. Deserta cunctis. IOS. Regnat, ubicunque est pater,
AN. O spes suprema! ô vota! IOS. spem firmet fides.
AN. Periere cuncta. IOS. non perit, quisquis latet.
AN. Et haec senectus. IOS. tuta promissis Dei.
AN. (995) Huc dulce pignus siste. IOS. Ne lateat, cave.
AN. Da jungere os vultumque. IOS. Rex prohibet moram.
AN. Tempus negatur lachrymis? IOS. hostis negat.
AN. Minor fugato. IOS. fugt, ut eversum premat.
AN. Quid regnum Iudae? IOS. premitur, ut crescat malis.

AN. (1000) Et spes piorum? IOS. surgit, ac nescit premi.


HERODES. SATELLITES. SENEX.

HER. Tandem aestuosus mente subsidat furor;
Dum statuit aliquid, dubius, atque impar sibi.
[fol. C8r, p. 47]
Sic cum profundum voluit ex imo mare
Aeolius horror, Eurus hunc, illinc Nothi,
(1005) Mixtus procellis Africus, cui pareat
Immanis unda nescit, ac paret tamen
Domino cutque. donec incubutt sibi,
Totumque pelagus una tempestas agit.
Habet, peractum est. Ite, famulorum cohors,
(1010) Ubi Betlehemi tecta surgentis prope
Despectat Hebron, ite, & immeritam manum,
Quoscunque messis altero amplexu fovet
Sinuque matris, tollite, ac letho date.
Sic inferis litare Tisiphone monet,
(1015) Hanc inferorum victimam poscit pater;
Dubius futuri. Quippe, jam natum carit,
Hos inter, ima solia qui fundo eruat,
Ac summa vertat, nostra si desit manus.
Nec finibus telluris aut coelo capi
(1020) Quicquid paratur. Tremere concussam Styga,
Saevire manes, vixque rectorem pati.
Ter limen atrum patuit admisso die,
Ter postibus convulsa subsedit domus,
Nixaeque aheno sponte ceciderunt fores.
(1025) Ter ipse custos signa latratu dedit.
Sive alterum Natura molitur Deum,
Seu sceptra mittat orbis, ac regna excutit,
Sive arma veteres fracta Titani movcnt,
Et sic resumunt; nostra quem Bethle parit,
(1030) Ubtque Rex est. quisque nascentem videt,
Primus, ferox, vesanus, insomnis diu,
[fol. C8v, p. 48]
Aut noctium sopore perculsus, feror.
Ut turbinem cum versat imbellis manus,
Tortumque multo verbere in gyros agit,
(1035) Viresque ab ictu sumit; huc illuc volat
Rotata buxus, spatiaque involuit sua.
Extrema summam strinxerat nox orbitam,
Circumque tardus egerat plaustrum senex;
Cum ruere subito visa, & impelli solo,
(1040) Regalis aula: quaque per ruptum via
Patuit cacumen, lapsus, aut terrae datus,
Ducente Phoebo, praevio astrorum choro,
Nostro superbus sedit in solio puer.
Excussus animo somnus, atque oculis, abit.
(1045) Arma, arma, posco. Turba dum trepidat comes,
Aut lenta cessat; ultimo è terrae, sinu
Invasit aditus saeva Dirarum cohors,
Mentemque inhibuit facibus, atque hydris manum.
Sic consilî impos, lucis exosus moram,
(1050) Aut plebe mota dubius, aut regni metu,
Lassus fatigo,Tartarum, terras, Deum.
Et regna quisquam speret, aut regno incubet?
Non sic Charybdis vasta nunc haustas vomit
Nunc forbet undas, naufrago infamis situ,
(1055) Versumque fundo torquet ac reddit mare;
Ut mens regentum dubia, seu fraudes parat,
Seu vitat, aestus inter alternos agit,
Et nunquam eodem trahitur, & semper suo.
Hinc fors secunda spirat, ac pene affluit,
(1060) Dignata tecto tota vix ullo capi,
[fol. D1r, p. 49]
Fidemque voto praestat. argentum vetus,
Et quicquid usquam voluit Eoum mare,
Huc fluxit. heïc opima tot Regum jacent.
Adstat superbus miles ac praeda gravis,
(1065) Gemmisque & auro squallidae fulgent nurus.
Spectate victi. pectore interea abdito
Tortor cruentus, ceu flagellis, intonat,
Et conscius, se teste, commissum tremit:
Palletque lentis ac perit vibicibus.
(1070) Parum est. novas invitus ad poenas agor.
Dum patimur aliud, aliud ordimur nefas.
Dii coelitum hoc atque inferi absumant caput,
Imoque Averno conditum extemplo premant,
Pejusque perdant, quam perire intelligo,
(1080) Ni recta video, quaeque mens suadet, sequor,
Phaselus ut citata, quam remis agit
Acris juventus, & lacertorum toris,
Si forte vis remisit, aut primus calor,
Atque illam in altum prona tempestas rapit.
(1085) Accingere anime, subita consilia exequi.
Oppressa tandem longo & insolito metu
Solvatur aetas, seque restituat sibi.
Annis duobus quicquid in lucem dedit
Urbs quae timetur, tolli & extingui placet.
(1090) Hos inter, orbis terror ac damnum, puer,
Sublatus, orbi spiritum ac lucem dabit
Quam quisque turbat. Dira pridem saecula,
Foedata luxu, quicquid est, pessum trahunt.
Hinc ocium torporque, dominanti gravis,
[fol. D1v, p. 50]
(1095) Et plebis exlex animus, in reges furit.
Sic segne corpus, dapibus ac vino diu
Somnoque pastum, sanguine infesto grave,
Opem medentis urget, ac poscit manum.
Torpore deses imperî moles labat,
(1100) Vitioque gentis turbida, ac longo situ,
Praetumida jactat membra. mittatur cruor.
Quod quisque meruit, innocens aetas luat.
,, Quos paena transit, corripit poena metus.
SAT. Succumbit animus, sanguis albescit, pavor
(1105) Horrore gelido pectus astrictum premit.
Infirma ut aetas, nullius sceleris capax,
Mortemque nondum merita, spargatur solo?
Ut rapta matrum pignora è gremio secet
Cruentus ensis? siste crudelem impetum.
,, (1110) Quod ratio non dat, tempus ac spatium dabit.
,, HER. Supplicia semper aliquid injustum trahunt,
,, Quod publico tuetur ac pensat bono,
,, Quicunque regni sceptra non timidus gerit.
,, Benignitati quisquis obvertit laetus,
,, (1115) Nec aqua ferre didicit, aut regem pati,
,, Crudelitatis nomine invisum gravate.
,, Vertuntur odio recta. vis sceptri perit,
,, Nisi imperantis firmat obsequium metus.
Paretis? an despicimur, & nomen sumus,
(1120) Frustraque vinclo nobilem premimus comam?
SEN. Ut tanta matrum turba supplicium ferat?
HER. Quaecunque Regem peperit, ut Regem luat.
SEN. Plectatur una. HER. nulla sic poenas dabit.
[fol. D2r, p. 51]
Plectantur omnes. una jam poenas dabit.
SEN. (1125) Cur mille miseris crimen unius nocet?
HER. E mille miseris una ne evadat manum.
Dedatur unus. mille subducam neci.
SEN. Cur Rex timetur? HER. Rex timet. SEN. regno, an sibi?
HER. Utrique. SEN. puer est. HER. & fuit, quisquis regit.
SEN. (1130) Ignotus orbi. HER. nempe, quem natus movet.
SEN. Parce immerenti. HER. nempe, quo fiat nocens.
SEN. Plebs vana trepidat. HER. amplius sperat
tamen,
SEN. Regemque fingit. HER. Rege sublato, cadet.
SEN. Ne crede famae. HER. saepe neglectam nocet.
,, SEN. (1135) Et cede populo. HER. saepe permissus sibi
,, Regum tiaras transtulit populi furor.
SEN. Mens alta inermi bella cum sexu fugit.
HER. Foeminem animus foemina questus pavet.
SEN. Miserare matres. HER. exui patrem quoque.
SEN. Miserare natos. HER. & meos, tellus habet.
SEN. (1140) Quos prima vitae sors fovet. HER. prima auferet.
SEN. Lac matris inter? HER. Lacte respergi juvat,
Lacte inferis litatur, ac coeli Diis.
SEN. Per spes paternas. HER. una adhuc superest mihi
De matre. SEN. quae nunc nobilem firmat domum
(1145) E stirpe Iudae. HER. Sola quae causa est mali.
SEN. Parens, parentis fas & affectum cole.
HER. Regnum parentes, conjugem, natos voco.
Natura regno cedit, ac regno exulat,
Et jus,& aequum. justus est, quantum sat est,
[fol. D2v, p. 52]
(1150) Injustus alibi, dum sit intentus sibi.
SEN. Circumstat omne vulgus, ac miseris favet.
HER. Praedam superbus, quam videt, rostro petit
Rector volucrum: caetera incassum strepit
Gens omnis, aut, vi territa, in nubes abit.
SEN. (1155) Submitte pectus. Spiritus da turgidos
Recte admonenti longa quae docuit dies.
,, Unum senectus, viribus fessis, habet
,, Salube regnis ac sibi, vim consili.
HER. Annisque & animis regna tutati sumus:
(1160) Nec vis juventae defuit quondam ac vigor,
Nec nunc senectae ratio maturae deest.
Armis subactos, pace subigendos reor.
Et haec cruorem poscit. SEN. Invitus licet,
,, Moderare. fusus cruor ad autorem redit.
,, (1165) Obsequia modicus suadet, immodicus fovet
,, Inobsequentes, ac suas vires docet.
,, Nescire proprias obsecuturum decet.
,, Timete Reges. quisquis in populum furit,
,, Favet furenti. Iustus irritat dolor,
,, (1170) Cogitque quidvis posse. consumpto metu,
,, Postrema miseris ipsa formido perit,
,, Audetque quidvis velle, qut sperat nihil.
,, Favore constant sceptra. vi vis interit:
,, Et destituta, prima regnantem petit.
,, (1175) Invidia pressos tollit, erectos premit.
,, Quem lenis aura civitatum deserit,
,, Communis odii nauftagum inuoluit mare.
Nescitis, alto quotquot imposuit loco
[fol. D3r, p. 53]
Fortuna, quotquot purpurae afflavit decor,
(1180) Quid cuique liceat. desidem regis manum
Quod temperamen inter, ac summum nefas:
Clementiâ quid distet immanis rigor.
Haec Diva quondam, triste & ignavum Chaos
Miserata, formis quaeque distinxit suis;
(1185) Zonam tueri jussa, quae leni fovet
Hinc frigore, hinc tepore, sublimem domum
Fulgentis aethrae, temperatrix omnium.
Regumque mentes habitat, ac flecti docet:
Et aequitate cunta perfundit pari.
(1190) Sic consiat orbis: cuncta sic legem tenent.
Nec ipse, miti cuncta qui nutu fovet,
Ut quisque facinus audet, aut spernit regi,
Poenis paratus, protinus lapsos premit.
Nec vim trisulcam, telaque armat manus
(1195) In noxium distringit ac vibrat caput
Sed editum cacumen, aut rupem quatit,
Sterilesque cautes, aut latebrosas specus
Nunc alta Libani robora impulsi tremunt,
Nunc tacta Horebi pecora percussi jacent:
(1200) Solusque generi parcit humano pater.
Idem ille, gentis rector ac princeps suae,
Si prole matres damnet, aut sponso nurus
Quoties tyrannum parturit terrae latus;
Redibit horror dirus, ac priscum chaos:
(1205) Et quicquid usquam est, fiet antiquum nihil.
,, HER. Properate famuli. SEN. Tardus ad poenam venit
,, Moestusque, quisquis, mente composita prius,
[fol. D3v, p. 54]
,, Delicta pendit. vix abest, quin exigat
,, Poenam lubens litusque, qui punit cito,
(1210) ,, Damnetque inique facta, quae punit nimis.
Nec crimen ullum vindicem poscit manum.
Fama, astra, vates, Rex novus, dubios agunt
Versantque populos. mota plebs, plebem movet.
Detur furori tempus, exiguum licet;
(1215) Quae sponte oboritur, sponte tempestas cadet.
HER. Effoeta senio verba nequicquam jacis,
Laudator acti temporis, nostri immemor.
Cessatis? ite. jussa jam dudum exequi
Decuit ministri. verba non tollunt moram.
SEN. (1220) Per hanc senectae messem, & albentes genas,
Tremulumque, quod jam fata deposcunt, caput,
Venerare numen. sacra quae struxit manus,
Autoris eadem sacra ne vertat manus.
HER. Regnum regenti numen, ac sceptrum, reor.
(1225) Quod restat, umbra somnii, ac sermo merus.
Templa, arae, & adyta, murus, argentum, pavor.
Ni, provolute genibus, hinc gressum moves,
Hic strictus ensis, pedibus eripiet viam.


CHORUS MILITUM
ROMANORUM.

            Victarum Dea gentium,
            (1230) Quam pulcher Tiberis lavit,
            Quae, septem edita collibus,
            Regum colla minacia
            Et quicquid tremit Occidens,
[fol. D4r, p. 55]
            Aut Sol exoriens pavet,
            (1235) Secura impera premis;
            Quis me Triptolemi, tuis
            Aut Medea draconibus,
            Raptum restituat mihi,
            Raptum restituat tibi,
            (1240) Victarum Dea gentium,
            Quam pulcher Tiberis lavit?
            Non jam civica, ceu prius,
            Exercet pavidam manus:
            Non jam classica, non tuba,
            (1245) Somnos excutiunt breves.
            Nunc moesta trepidant nurus:
            Abductis nec inhospita
            Squallent arva colentibus.
            Saturni redeunt dies,
            (1250) Et, quas deseruit diu
            Terras, Erigone colit.
            Iam prisci generis pater,
            Ferro postibus obdito,
            Saevam composuit domum:
            (1255) Et jam reddita publico
            Antiqua augurio salus.
            Quà summum premit Adriam,
            Quà Thusco oppositos mari
            Fines explicat Ausonis,
            (1260) Pax Martis sobolem tenet.
            Pax secura virentibus
            Cingit tempora pampinis,
[fol. D4v, p. 56]
            Pax spicis redimit comam.
            Enses, ac galeae graves
            (1265) In falces redeunt suas.
            Ferrum, vomere se teri,
            Et durus patitur chalybs.
            Festis laeta calent oppida lusibus:
            Et proscripta licentia
            (1270) Antiquas repetit vices.
            Pubes, nunc jaculo levi,
            Nunc disco terit aut equo,
            Hosti tempora quae dedit.
            Et nunc pulvere sordida
            (1275) Campi, nunc oleo nitens,
            Lymphae Virginis inclyto
            Passim denatat alveo.
            Pastor, cum grege languido,
            Dulci carmine temperat
            (1280) Vim coeli, ac gelida specu:
            Quam juxta trepido pede
            Somnos conciliat latex.
            O laeta ocia Formiae!
            Lucrini ô tepidi lacus!
            (1285) Bajarum ô medii dies!
            O sola Elysiis aemula vallibus
            Lassi temperies maris,
            Campani via littoris,
            Lis Baccho ac Cereri vetus!
            (1290) O Gaure, ô viridis qui juga Massici
            Euan visitator tenes!
[fol. D5r, p. 57]
            O Bacta, ô Eleleu pater,
            Curas vertere gaudiis,
            Proceras quoque fraxinos
            (1295) Imis sedibus, efficax!
            O Praeneste, Deûm domus!
            O divortia Tiburis!
            O praenobile Tusculum!
            O laeti nitor Antii!
            (1300) Hic junctum sceleri scelus,
            Quantu Massagetae rigor,
            Et Taurus tremat, & Sytha,
            Caesis hospitibus ferox,
            Aevum, jam senio grave,
            (1305) Lentum ducit ad exitum.
            Et semper miseris dies
            Primo deterior, subit.
            ,, Aetas, ceu dubius vapor,
            ,, Elapsa, attonttos premit.
            (1310) Sparsa temporibus nive,
            Primae decipiunt comae.
            ,, Clam quisque eripitur sibi,
            ,, Quicquid praeteriit, fuit.
            ,, Nulli lux eadem redit.
            ,, (1315) Nulli lux eadem manet.
            Donec meta novissima
            Includit spatium breve,
            Et mors sollicitis adest.
            Quam nox irremeabilis,
            (1320) Et fax, & lachryma, & rogus,
[fol. D5v, p. 58]
            Et lex ultimaTaenarus,
            Et longus sequitur sopor.
            ,, Solus se fruitur diu,
            ,, (1325) Qui praesenitbus incubat,
            ,, Nec quicquam patitur rapi,
            ,, Quod sors prosperior dedit.
            Ut Quinquatribus, aut brevi
            Festo cum potitur puer.
            ,, (1330) Cras serum est. hodie datur,
            ,, Quod totum annumeres tibi.
            ,, Vita, aut carpitur, aut perit.
            Victarum Dea gentium,
            Quam pulcher Ttberis lavit,
            (1335) Quis me restituat mihi?
            Quis me restituat tibi?
Continue
ACTUS QUINTUS.

MATRES BETHLEHEMITICAE, Hieroso-
lymam aut alio cum infantibus fugientes.
PRIMA, SECUNDA, TERTIA.

PRI. Succurre tellus: abditos aperi sinus,
Vel tota nunc dehisce: depositum tege
Miserae parentis. Oscula, infelix, habe,
(1340) Sed summa, sed funesta. Quid risu, puer,
Moraris animum? quid meos lucius gravas,
Tuosque nescis? Dulce solamen thori,
Quid os lacerto stringis, ac vultum premis?
O dulcis aetas, dulce, & infelix onus!
[fol. D6r, p. 59]
(1345) Adest satelles. quid manum, fati inscius
Uberibus abdis, teque moerenti ingeris?
,, Nescire primum est cuncta, postremum, nihil,
,, Cum laeva sors minatur, aut miseros premit.
SEC. Incumbe terris nox, & amplexu pio
(1350) Tuere matres. desit hic mundo dies,
Rebusque percat. triste Sol ponto caput,
Vel conde Averno. Si quis afflictos videt,
Si sancta pietas vindices reperit Deos,
Nec omne coelo numen irato excidit,
(1355) Latere liceat. Unde, quo, retuli pedem?
Quid trepida volui? quicquid evasi, sequor.
Hac primum, an illac imus? utrinque imminet
Quod fugio. utroque fugio, nec fugio metum.
Defecit animus. lux abit. corpus solo
(1360) Exanime, lapsis viribus, fessum cadit.
Erepe misera, quo negat gressus sequi.
Quo pavida tendis? Nullus hic furto locus
Latebrisque nullus. obsidet matrem ferox
Natumque tortor. Una spes miseris adhuc,
(1365) Vel nulla, restat. Parte in extrema, abdita,
Laris paterni, plurimo ignotum situ,
Multisque dumis obsitum squallet specus.
Quid cassa demens voluo? quid reditum paro?
Hic dubia mors est. certa redeuntem manet.
(1370) TER. Sublimis aegre anhelitum pulmo trahit.
Defessa trepidant membra. pars periit mei,
Pars una superest. impius binos solo
Allisit hostis, unus afflictae super
[fol. D6v, p. 60]
Fulcimen hic est. unus extinctam tenet.