Hugo Grotius: Sacra; in quibus Adamus Exul. ’s-Gravenhage, 1601.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Ceneton032400 - Ursicula
In deze uitgave zijn evidente zetfouten gecorrigeerd en gemarkeerd met een asterisk.
Continue
[
fol. A1r]

HVGONIS GROTII

SACRA;

IN QVIBVS

ADAMVS EXVL

TRAGOEDIA,

ALIORVMQVE EIVSDEM GENERIS

CARMINVM

CVMVLVS

CONSECRATA FRANCIAE
PRINCIPI.

[Vignet: fleuron]

Ex Typographio Alberti Henrici, Hagae
Comitatensi, ANNO M D CI.




[fol. A1v]

ERRATA,

Quae nec oculos nostros praeteriêre, nec annotatu indigna visa sunt habe Lector. Pa.7.v.9 rescribe excitum. Pag.16.v.8. Quem novimus pro parte. ib.v.20. anima vobis. Pag. 18.v.13 illa. Pag.19.v.10 habitat. Pag. 21.v.25. geminos. Pag. 25.v.11 Trimetri. Pag. 26.v.25 repone Aërque volucres gestat, aur Pisces mare: Nam scriptoris est error. Pag. 22.v.16. Exlege uno verbo. [...]



[fol. A2r]

EXCELLENTISSIMO
DOMINO
D. HENRICO BORBONIO
PRINCIPI CONDAEO
PRIMO FRANCIAE PRINCIPI
PRIMOQUE PARI,
Guiennensi Provinciae à
Christianissimo Rege Praefecto.

DUabus hodie maximis me molestiis, quae opusculorum editores comitati solent, tuâ EXCELLENTISSIME PRINCEPS, operâ video liberatum. Nam alii omnes qui scripta sua publico donant diu secum deliberare solent, cui potissimum aut Principi, aut amico denique hoc ipsum, quod editur, sint consecraturi, ut & mori satisfacere, & eâ ratione alicujus gratiam possint demereri. Id ubi secum constituerint, plurimum deinde temporis operaque infumendum est, ut dignâ oratione decoretur munui* culum,&,quodin Sacris fieri confuevic, defideria u* nà cum donariis offeraurur. Mihi in neutro laboran* dumfuk,non magisquàm obaerato debitari confi* derandum est in cujus Gnu argento alicimde corrafo fe exoneret. Tot enim, tantifque Exc. v. beneficiis obftriclusfum, utiis ex fol vendis????? quidem íufficiat, quod nexu mancipióque ei sum jamdudum [fol. A2v] addictissimus, sed omninò ingrato mihi, tamen TVO, quandocunque ita Fatis visum fuerit, moriendum sit. Sciebam equidem me huius Libri dedicatione, quern jure vindicare poteras,non solùm debiti nulla parte exrricari, sed ampliùs ctiam inairetuo futuru, si, quod soles, ferenâ fronte susceperis: Sed ingenul hominis eíTe arbitratus sum,etiam cum quis solvendo non fit debitum publice profited, quod in???? -È sentiarum facio. Ncq ad earn rem multis mihi ver* bisopuseíTefum ratus, cum etiam avaro creditor* (quanto magistibi, quo humaniorem novimus neminem) simplex sufficiat Syngrapha: praterquam quod???? mihi conicius inrantiac coram Principe tanto,& omnium qui unquamfuêreeius rmtisdisertiiÎïmo,ne muquidtra Lucilianum audeam.ïdeóqueverbum nonamplius addereni; niíijustumvb deretur,utquàm poííim brevissimè, cuius generis id fit quod Exc* V, devovetur, exponerem; ut,fiinítitutum non placeat perledâ tantum EpiftolâuLÈ teriùs tuis horis, quas totius Orbis Christiani comÈ modumsibi vendicat,nihil deteras,Quantum mihi àluris ítudiisjhistoriis c^arteCivihotiidatumest^a omnia tanquam [ucccñiva^tk subsecundaria tempo* ra quxsivi cui icriptioni oprime impenderem, ita ut simul res diversas &c per se dele&abiles excolerem. Sumpsi itaque Tragoediam mihi ícribendam, quod in hoc Carminis genere foeculum noítrum minus £eraxeiTe,prequàm in aliis, conspicerem. Argumen- [fol. A3r] tum tum mihi deligere volui Sacrum. Hui, Sacrum! inquies. Fateor: ut nunc sunt témpora, plures dast quam juvcsnisicaute verba examines. Egocertèin hoc maxime Iaboravi, quo stylum ira temperarem, ut nihil eiîet in opusculo, quod meâ iententiâ ChriÈ stianocuipiam poilit dispbcere. Historia est prima quae in Sacris occurrit Uteris & Catastrophen habet, Hominis ex integro feli’cique statuin hanc mi* seriam lapsus. Philosophrca occurrunt plurima,priesertimMetaphysicajde Deo,Angelis,& animis; Physika etiam de rerum Cteationc -, Ethicapastim ut apud omnesj Geographica 1& Astrologica nonnun* quam,qtuE omnia àScenânon esle aliena Euripidis, Epicharmi,& Ennii me docuit exemplum. Itaeis* dem horis &pietatem exercui,& divina: humanarq. Sapientiae studium,& Poësin. Huic rei venia a:quus jiidexnonncgabit,quod,çùm argumentum naótus íim quo nihilantiquius,nonnullaaut in comparan* onibus^aut alibi Kata?????-hnjioc est per antieipationem dicta sint.Nam Poëcis id non est insrequegs. Subjunxi Traga dia: alia Sacra Carmina, quibus Eu* angeliorum initia, Hymni utriusque Sacra: Histori* íEjDcclamationésquenonnulla: continentur Quae omnia PRINCEPS SERENISSIME, sub illustrissimo nominis tui auspicio prodire volui. Nam fac tuorum beneficiorum cumulo non oppreíTum liberam habuiíTe optionem, cujus nomen melius Paginas mea: potuiflem prxícribere, quam eius, qui & [fol. A3v] aetate* omnibus es miraculo, & eruditione Princi exemplo, cuius hîc laudibus non magis indulgere convenit, quàm átate rate omnibus es miraculo,& eraditione Principibus exemplo, cuius hie laudibusnon magis indulgcre convenit, quam olim Herculis. Votodefinam.Faxit Devs, uringeniumillud omnibusvirtutibus, & Principe dignis artibus infignitum diu nobis sfuper* fít,&fe dignos babear successus. Hoc ego, hoc Gallia, hoc omnis mundus exoptat, hoc Rex Christianissimus, hoc Mater Illustrissima, quae te cum perpetuis bene rem gerar, & gaudeat. Hagae Comitatensi: XV KAL. SEPT. Novi Saeculi anno primo.

                                    EXCELLENTIAE VESTRAE

                                            ADDICTVS, DEVOTVS, SUUS,

                                                            HUGO GROTIUS.



[fol. A4r]

IN H. GROTII
ADAMUM EXULEM
TRAGOEDIAM.

QUi Sophoclen, Senecamque legis; quid praeter Homeri
    Somnia, res fictas, & mera monstra legis?
Quàm satius Tragicis digna argumenta Camoenis
    Condere, de Sacris hausta voluminibus;

(5) Artificesque alio suras vincire Cothurno!
    Eveniat nobis hic aliquando furor.
Qualem de tenero meditatus
GROTIUS ungue,
    Aethereo plenum Numine syrma trahit.
Hîc Sphinx nulla tibi, nulla hîc miracula Scyllae

    (10) Occurrent. Hominem GROTIA Musa sonat.
Mortiferum hîc vetitâ decerptum ex arbore pomum,

    ADAMI lapsus, EXSULIUMque leges,
Nunc primum en Latio donati atque urbe Quiritum:
    Debita quae Civi Gloria sola meo:

(15) Qui Phoebo DELPHISque suis, nec Consule tantùm
    Patre, sed &
MAGNI Nomine dignus ovat.
MACTE* (inquis:) quid si ordo tibi, si spiritus ac vis,
    Si vocum ac rerum pondera nota forent?
Quae simul ac nôris, peream, nisi mirabundus,

    (20) Mox clames: fastus SCOTIA pone tuos.
Ardua res,
IEPHTHEN scenae ostentâsse Latinae.
    (Plus matri numquam debuit illa suae.)
Majus opus, primos
PARADISO edûxe parentes.
    Hei mihi, quàm dispar huis status ille fuit!

IANUS DOUSA NORDOVIX.


[fol. A4v]

Tetrastichon

ENOCH POTTEIUS.

In

HVGONIS GROTII I.Vti.

Adamum Exulem.

IOANNES MEURSIUS.

Continue
[
p. 1]

H. GROTII
ADAMUS EXUL
TRAGOEDIA.

                        Eius interlocutores.

                Sathan.
                Chorus.
                Angelus.
                Adamus.
                Eva.

                VOX DEI.


ARGUMENTUM.

POst rerum creationem, & Angelorum lapsum homo in Paradiso constitutus est, datum ei in inferiorem orbem Imperium, vetitumque, ne arboris quae scientiae boni, & mali symbolum erat, fructum carperet. Sathan ut contrà praeceptum fieret primum hominem marem simulatâ amicitiâ angreditur, deinde foeminam serpentis figurâ, quae seducta virum ad peccati societatem impellit. Unde uterque horto expulsus est, & morti miseriaeque mancipatus. Salus restituta spe, & fide venturi Messiae. Scena est in Hedene Babyloniae regione, ubi erat hortus, ad ripam Euphratis. Chorus est ex bonis spiritibus, quos Angelos vocamus    Sathan προλογίζει
Continue
[
p. 2]

ACTVS PRIMVS

Trimetri Iambici.

Sathan.

SAEVI tonantis hostis, exul patriae
Coelestis, adsum, Tartari tristem specum
Fugiens, & atram Noctis aeternae plagam.
Odium bonorum sede me infaustâ extrahit
(5) Diros scelestâ mente versantem dolos.
Diros scelestâ mente versantem dolos.
Terribile iniquam, triste, formidabile,
Quod & ipse Sathan horream, quaero scelus.
Hâc spe per omnes Orbis ibo terminos,
(10) Hâc spe citatus, clausa littoribus vagis,
Transibo maria, saevus ut ricttu Leo
Patulo timendus per locorum devia
Quaerit, quod avido dente dilaniet, pecus.
Hâc spe, quod unum, maximum, fugio malum,
(15) Superos videbo. Fallor? an certè meo
Concussa Tellus tota trepidat pondere?
Bene est. Abundè est. Fiat hoc, fiat, nefas
Quod Mundus horret. Ecce, quae petitur, propè
Apparet Heden: proxima Auranitidos
(20) Amoena cerno: Lambit hîc Babylonios
Narmalca campos, Susianes intimis
Fugiens ab agris, Badellii qui fertiles,
Ubi sub profundo nascitur terrae specu
Fulvum metallum, plurimusque ubi Sardonyx
(25) Latet in fodinis; parte labitur alterâ
[p. 3]
Arvis rigandis aptus undâ Narsares,
Solaris ignis conscius qui fervidas
Succingit oras: propiùs his à partibus
Phoebi sub ortum lubricas curvans aquas
(30) Non largus undis alveus tangit tuas
Assyria Cauchas, praeviumque in Tygridis
Delapsus amnem Persicos fugit ad sinus.
Regione dextrâ medius Euphrates fluit,
Et amne pingues diluit glebas suo,
(35) Paludibusque prodigus Chaldaicis
Participat undas. Parte ab illâ, quae videt
Solis renatum surgere Oceano jugum,
Iucunda sancti forma se latissimè
Distendit horti, cujus in gremium fluit
(40) Sectus quaternis tumidus Euphrates vadis.
Hîc densa tenuis languidos Zephyri sonos
Arbusta referunt, silváque arguto tremens
Ludit susurro: semper hîc placido nitet
Solare vultu lumen: arridet favor
(45) Constantis aurae: dulce adulatur dies
Firmè serenâ fronte: non nubes loco
Impendet, atri non ab irato Polo
Funduntur imbres, nec trisulci fulminis
Timet ista telum, nec tonitruum murmura
(50) Beata novit regio: solvit frigora
Tepor benignus, Verque perpetuum gravem
Defendit hyemem: nullus horrenti fremit
Boreas ab Arcto: nullus aetherias aquas
[p. 4]
Minatur auster. Quicquid est optabile,
(55) Gratumque in unum pariter adfluxit locum,
Iusso exulare, quicquid est alibi, malo.
Quaecunque visus arbor, aut gustus juvat
Convênit. omneis ille delicias locus,
Et amoena servat, quem, beatae prodigus
(60) Sortis colendum tribuit Adamo Deus.
Postquàm ille coeli Machinam candentibus
Astris repletam, fertilisque effecerat
Telluris orbem, jamque roseis per polum
Invecta bigis, sexta fulgeret dies,
(65) Quo nîl sub astris maius Orbis cerneret
HOMINEM creavit, pulveremque ignobilem
In justa finxit membra, & inflatâ pater
Vegetavit aurâ, nec tamen vitam dedit
Sensùsque solos, propriae sed imaginis
(70) Expressit altum mente in humanâ decus;
Docuitque eundem qualis & cuiâ manu
Formatus esset nunc, priùs qui non erat.
Quaecunque volucris aërem, terram fera,
Vel Piscis undas habitat, illius omnia
(75) Parent habenis; tota quà tellus patet
Unius ager est; quaeque possideat sola,
Nec ipse novit dominus; & quicquid vago,
Quae varia lucis non suae alternans vices
Refugit in orbem, Luna continet ambitu,
(80) Saevo tyrannus unus imperio premit.
Tantíque regni generis ut serie suus
[p. 5]

Continue