Continue

NICOLAUS HEINSIUS: POEMATA

Eerste druk, 1653.
Herdrukt en uitgebreid in de Poemata van 1666.
[24], 256 p. Gebruikte exemplaren: UBL 104 F 1, KBH 235 D 16.

1. Voorwerk
2. Elegiarum liber
3. Varia poematia
4. Italica I
5. Varia I
6. Christina Augusta
7. Varia II
8. Italica II
9. Epigrammata


[p. I]

NICOLAI HEINSII
DAN. FIL.
POEMATA,
ACCEDUNT
JOANNIS RUTGERSII
Quae quidem colligi potuerunt.

[Vignet: NON SOLUS]

LUGD. BATAV.
Ex Officinâ ELSEVIRIORUM.
Academ. Typograph.
__________
M D CLIII.



[p. II: blanco]
[p. III]

CAROLO SANCTA-MAURAEO
MONTOSERII MARCHIONI,
NATALIUM SPLENDORE
ACRIBUS DOMI MILITIAEQVE GESTIS
ILLUSTRISSIMO VIRO,
REGI CHRISTIANISSIMO
A CONSILIIS,
ENGOLISMENSI, SANTONICAE,
ALSATICAEQUE PROVINCIIS,
NEC NON REGIIS CASTRIS
PRAEFECTO,
POESIOS TAM LATINAE QVAM GALLICAE
SINGULARI ORNAMENTO
OPTIME DE SE MERITO
MUSAS SUAS
L.M.Q.D.D.
NICOLAUS HEINSIUS
DAN. FIL.

[p. IV]
LAus, Montoseri, magna Gallici Martis,
Major Dearum, fonte quae Medusaeo
Os irrigatis fila vatibus praestant
Oblivioso tuta temporum à morsu,
(5) Omnique vocem quae perennet in saeclo;
Eïa intuêre fronte candidâ hos lusus,
Et non severâ, nesciâque rugarum;
Qualem molesta tot clientium haud raro
Turba experitur & frequens salutator,
(10) Quos mane toto, quos meridie admittis.
Non his adiri te decebat à nugis,
Auremque cultam frivolis fatigari:
Nam pessimae absit ut patrociner causae,
Phoebo aemulantis unice artifex plectri,
(15) Plectri, futuris quod nepotibus sacrum est.
Sed dum subinde demereris indignum,
Sed dum lacessis, atque identidem invitas
Benignitatis non solubili nodo;
Molestiam ultro maximam tibi aspergis.
(20) Scin’ arrogare quidlibet sibi vates?
Quis hunc abusum, quis licentiam frenet,
Auctoritas quam cana temporum invexit?
Hic, Montoseri, mos malus poëtarum est,
Phoebo nec ipsi, nec sororibus Phoebi
Ut thura libent victimasve vittatas;
Sed carminum dent Dîs datoribus carmen.



[p. 5]

LECTORI.

ANnus alter jam ferme exactus est, Lector, ex quo Poëmata haec praelo typographico committi caeperunt, me tum haerente in Galiis ac iter Italicum adornante. Inter lentas operarum post cessarunt manus, dum reditus in patriam meus expectatur. Sufflaminavi, fateor, ipse hactenus ac inhibui festinatam nimis editionem, quod iniquius ferrem, paginis tam paucis tot errores irrepsisse. Bellum etiam in me moliri tum ferebatur mortalis quidam contentioso, supra quam dici potest, ingenio & ad obtrectandum unice facto, quem occasione tam oportunâ defricare lacessitus ac pro meritis ornare decreveram. Sed is cum post carecta pergat latrare, nec in arenam prodeat, & mihi longum nimis ac molestum sit edentulas ejus minas opperiri tanto tempore; manum libello supremam duxi tandem im- [fol. *3v] ponendam. [...]

JOANNES LUDOVICUS
BALZACIUS
NICOLAO HEINSIO
S.P.D.

HEinsiade. quem Celta suum, quem Roma Quiritem
Esse velit. verum una sibi quem vendicat Arctos,
Victrici Pace ac donis opulenta Deorum,
Christinâ regnante [...]


[p. XV]

NICOLAI HEINSII
DAN. FIL.

ELEGIARUM

LIBER.

Accedunt varia diversi argumenti
olim in Galiis edita.



[p. 1]

ELEGIA PRIMA.

AENEAE EPISTOLA

RESPONSORIA

AD

OVIDIANAM DIDO.

SI datur infando veniam sperare dolori,
    (Ah pudet!) invito littera ducta mihi.
Triste, loqui miseris. Quid vulnera cogis amantem
    Non tempestiva tangere cruda manu?
(5) Exigis afflatum rapido Iovis igne moveri.
    Cura levis queritur; maxima cura stupet.
Vela parant comites, ventisque fugacia pandunt.
    Scilicet hoc, Superi, restat? Elisa vale!
Anchora subducta est: retinacula sola supersunt,
    (10) (Dii melius!) ferro non resecanda meo.
Nam quid ab hoc dubios festinem littore cursus,
    (Hei mihi!) quod miseri pignus amantis habet?
Nec leve pignus habet Materna per aequora juro,
    Per profugae comites Troïa sacra viae,
[p. 2]
(15) Per patrios manes, germanaque tela pharetram,
    (Ah nimis experto tela cruenta mihi!)
Invitus, Regina, tuis divellor ab oris.
    Invitus, certè. testor, Elisa, Deos.
Si mihi sponte mea licuisset ducere vitam,
    (20) Nec miserum premerent fata maligna caput;
Filaque nevissent faciles mihi mollia Parcae,
    Non interrupta mollia fila colo;
Una fores, cum qua thalamos sociare jugales,
    Et cuperem vitae condere lustra meae.
(25) Tu desiderium raptae lenire Creüsae,
    Tu patriam poteras sola referre mihi.
Digna Deae nato, pharetrati mater Amoris
    Non adspernetur quam Venus ipsa nurum.
Hinc Asia, hinc teretes tibi quaereret Africa baccas,
    (30) Aequore quas legit haec, quas legit illa suo.
Vela laborarent Phrygiae tibi splendida matres,
    Textaque Sidoniis bis repetita cadis.
Quales induerunt Asia florente paratus
    Priamides gnatae Priamidesque nurus.
(35) Irrita sed voveo. fatis prohibemur iniquis.
    Cur miser averso molior ista Deo?
Humida cum lucent taciturnis sidera rebus,
    Omina me vigilem turbida semper agunt.
Me patris in somnis Anchisae tristis imago
    (40) Terret, & ante oculos statque gemitque meos.
Jamque subirato similis, nec amica minanti,
    Usque retentandum nutibus urget iter.
Pleïonesque nepos & coeliferi Atlantis
    Ah quoties medio visus adesse toro!
    [1646: Nocturno quoties visus adesse toro!]
(45) Nocte vel hac aderat. Vidi, Regina, monentem.
    Ecce, repentino fulgurat igne domus.
    [1646: Ecce, repentinâ fulgida luce domus.]
Virga manu, geminis inerant talaria plantis:
    Ora galeritus flava premebat apex.
[p. 3]
Nec mora: Quid Tyriis uxorius arcibus haeres?
    (50) Nulla adeo Italiae cura relicta tibi?
Hic sceptra Ascanius quondam imperiosa tenebit,
    Eque tua longus posteritate nepos.
Ilion, Aenea, per te recidiva resurgat.
    Nescio quid majus jam cinis ille dabit.
(55) Vela para. rata jussa feram: Iovis ista voluntas.
    Hactenus; & cessit noxque Deusque simul.
At mihi diriguit nec opino frigore pectus:
    Horror in attonito decolor ore sedet.
    [1646: Sedit in attonito decolor ore tremor.]
Laomedonteae nunc ô, nunc parcite genti,
[1646: Laomedontêae nunc denique parcite genti,]
    (60) Cladibus ô fracti, Dii, precor, este meis!
Credere cur vobis mea se Fortuna veretur?
    Cur ea (me miserum!) tam bene nota sibi est?
Quid Phrygium Aenean mala fata tenaciter urgent?
    Parcite: post patriam sera ruina mea est.
(65) At Diomedêae potuissem pervius hastae
    Sternere Sigaeam pulverulentus humum.
Tu quoque, Diva parens, (quid enim mihi pectora versas?)
    Debueras soboli consuluisse tuae.
Nunc plenus plenusque tui mea vota relinquam.
    (70) Heu! ubi materni pectoris illa fides?
Dardana cur Tyrios tetigerunt lintea portus?
    Post Troiam decuit dedoluisse semel.
Atque utinam Italiam monuisses esse petendam
    Tunc cum è Rhoetêo litore coepta fuga est.
(75) Aut inimica Iovem flexisses fata rogando.
    Haud pater immitis difficilisve tibi.
Aut saltem arsissem felicius. omnia ferrem.
    Nunc tua sunt gnato dona pudenda tuo.
Tu quoque sanares tibi vulnera facta, Cupido!
    (80) Proditis afflictum proxima quaeque caput.
Hac Tyrios mihi lege thoros, Germane, parabas?
    Ille bonus fausti sponsor amoris ubi est?
[p. 6]
Foeda quid exerces in fratrem spicula frater?
    Verte tuas alio, sanguinolente, manus.
(85) Hectora felicem, felicem morte Creüsam,
    Ilion arsurae cui rogus alta fuit!
Me quoque nunc utinam premeret cinis ille sepultum!
    Vix poteram busto nobiliore tegi.
Et tamen haud luctor, Superisve vocantibus obsto.
    (90) Dî, precor, exsiliis sit modus ille meis.
Obsequio tumidos eludit navita fluctus:
    Obsequio durum non male fertur onus.
Obsequio melius placantur numina; quàm si
    Fata reluctando flectere saeva pares.
(95) Ibimus, ô Superi, mandataque regna sequemur.
    Sors mala sic vitae tota sit acta meae.
Tu quoque da veniam justo, Regina, timori;
    Et coelo domitas tradere disce manus.
Dî facerent, madidasque genas flentemque videres;
    (100) Oraque per curas attenuata suas.
Haud magis indolui, tunc cum nocturna Pelasgi
    Pergama furtivâ diripuere manu.
At tua nunc altos geminavit epistola luctus,
    Vulneribusque novis ingeniosa fuit.
(105) Desine lamentis lacerum divellere pectus.
    Parce tuas lacrimas addere, parce, meis.
Neu mihi succense coelestia jussa sequenti;
    Invidiâ Superos exoneraque suâ.
Non tibi verba damus: testor pia numina, testor.
    (110) Juranti dubiam parce movere fidem.
Ipse mihi visus Cyllenius: ipse per auras
    Detulit attonito jussa paterna mihi.
Ut dare verba velim, prohibet male sana volentem,
    Et monet admissi me mea Troja sui.
(115) Felices, quos non delicta domestica terrent.
    Alterius noxâ qui sapit, ille sapit.
Ilion ô utinam numquam perjura fuisset,
    Nec Superis pactas stulta negasset opes!
Staret Apollinei moles Priamêa laboris;
    (120) Et tibi jam de me nulla querela foret.
Ipsa vides instare Deos. conjurat & unda,
    Nec patitur lentas imperiosa moras.
Aeolus emittit Zephyros in vela ferentes,
    Signaque mandatae dat manifesta fugae.
(125) Ut mea Massylo tamen haereat anchora portu,
    Numina contemni num sua jussa sinent?
Saeva redundabit Jovis in nos ira nocentes:
    Jamque aderit trepidis ultor ubique Deus.
Quid quod & imperium, quid quod Lavina sequenti
    (130) Litora Dî praestant, Ausoniosque lares?
Quae, precor, invidia est, si me fortuna meorum,
    Ascanioque movet debita terra meo?
Si Tyrias arces, si regna precaria sperno,
    Conjugis auspicio regna tenenda meae?
(135) Nec tamen adspernor. si quid modo credis amanti,
    Haec mihi vel patriâ carior ora meâ est.
Quid mihi cum regnis, si te, Regina, carerem?
    Me miserum! tanti Troja nec ipsa fuit.
Non ego Sidonias arces, non celsa videbo
    (140) Moenia, & aëriis tecta superba minis.
Felicem te sorte tua! me barbara tellus,
    Me manet inculti forsan arena soli.
Me sudor, me bella manent. tibi regia parta est,
    Regia divitiis invidiosa suis.
(145) Ut mihi contingant tamen omnia, nostraque quamvis
    Vota suos habeant ambitiosa Deos:
Vix tam felicis sperarim commoda terrae.
    Non ita sunt fati candida fila mei.
Nunc te per thalamum, sociataque gaudia lecti,
    (150) Perque Deos patrios, hospitiique Deos,
Per merita obtestor, per tot benefacta; dolori
    Contrahe vela tuo, contrahe vela meo.
Sic bene defuncti requiescant ossa Sychaei,
    Lugeat & raptas frater inultus opes.
(155) Sic nova Carthago Neptunia Pergama vincat.
    Sic tibi det famulas fractus Iärba manus.
Sic tecum, Regina, diu soror Anna supersit.
    Quae, nisi te, nullâ digna sorore fuit.
Nil non fata regunt: fatorum certa voluntas.
    (160) Parce, precor, duros sollicitare Deos.
Ergo ego sum tanti, Superis ut, Elissa, repugnes?
    Impia, si nescis, ah pietate tuâ es!
Cur tibi vota mori crudelia? desine coepti,
    Desine. plus justo dat sibi frena dolor.
(165) Quo, miseranda, ruis? mora desperantibus apta est;
    Utilius, quam tu, consulet illa tibi.
Quod si me tecum salvum cupis, excute luctus;
    Ne trahat immeritos una ruina duos.
Interea prorae retinacula demit Achates,
    (170) Et jubet invisae pandere vela fugae.
Hoc tamen, hoc iterum nunc te, Regina, rogabo:
    Sis memor Aeneae, sed magis ipsa tui.



Elegia II.
Ad Phoebum.
De Kaspare Kinschotio ex Academia Leidensi Hagam migrante.

HAganas mea cura erit Kinschotius umbras.
    Phoebe, quid in sola nunc, precor, urbe manes?
Ferreus hinc teneras secum trahit ille Camoenas.
    Dividus docto non potes esse choro.
(5) Te quoque cum teneres quin jam trahet ille Camoenis:
    At mihi vix posthac conveniendus erit.
Sors melior tua sorte mea. fac, sancte Deorum,
    Semper ab afflatu sit novus ille tuo.
Illius ô lateri non divellendus adhaere.
    (10) Utque velit, nequeit dememinisse tui.
Ex aequo surgat amor, fac surgat utrimque.
    Curaque sis illi, cure sit ille tibi.
Tu quamvis media Iuvenam complectere in aula.
    Huc, pater, ignotam non potes ire viam.
(15) Intret Arausiacos, sed te praeeunte, penates:
    Ah quoties tritum jam penetrale tibi!
Huc duce Clarias Zulichemius intulit artes,
    Tempora Daphnaeae cinctus honore comae.
Ille, Palatino cui pectus Apolline plenum
    (20) Carmina Pierio digna furore facit.
Quem circumvolant certatim millew Lepôtes
    Possidet injecta quem Cytherea manu.
Sut liongum patriis haec aula domestica Musis.
    Non alia poterant dignius aede coli.
(25) His adytis responsa, pater, certissima mittis.
    Cirrha, pater, nusquam tam bene nota tibi.
Ipse Parens Patriae, quo Belgica sospite tua est,
    Victor it auspiciisper fera bella tuis.
At tu fulminei Mavortia Principis arma
    (30) Rite, pater, foveas, terrificamque manu.
Pro causa vigilet meliore sagittifer arcus.
    Si Ducis invictum, Phoebe, tuere caput.
Qualis in Actiaci bellabas gurgite ponti
    Cum tremuit pharetram Memphis adusta tuam.
(35) Tu ratis Augustae columen, pater, arma Canopi
    Irrita ridebas, foemineamque Phaton.
Ridebas trepida Latios sub pellice fasces,
    Inque Pataetonia Martia pila manu.
Ipsa caput belli meritis innexa catenis
    (40) Finiit incestos aspide laesa dies.
Dux quoque sed propriis uxorius occidit armis,
    Victus Leucadio praeda pudenda mari.
Nunc quoque, Phoebe, rates in Iberas verte pharetram.
    Non minus haec Clariae gens inimica lyrae.
(45) Musa tibi victyos Kinschotia debeat hostes.
    Sola triumphali par manus ista Duci.
Hanc voveo tibi, Phoebe, manum. nil cultius illa.
    Huic modo fac aliquem, fac, pater, esse locum.
Quodve precor, omne ratum est. Deus, en Deus annuit omen!
    (50) Ille suum vatem conspiciendus agit.
Tune, ô, quae placuete mihi prius, Haga, tenebis
    Nobilis Haga armis, nobilis Haga toga?
Tun’ mihi causa mali? sed enim. formosa, caueto.
    Ne tantis nimium luxuriere bonis.
(55) Ah metuo blandas, quarum tibi copia, Nymphas!
    Commodior Veneri nullus in orbe locus.
O nemus! ô saltus, habitandaque vatibus arva!
    O juga, Piëriis vel potiora jugis!
Invudeo vobis certe, juga. non mihi posthac
    (60) Flexanimo lusus praeleget ore suos.
Non comiti comes haerebit: viridemque per herbam
    Illius alloquio pascar, & ille meo.
Quicquid id est, patiar; dum, quod fuit ante, manebit,
    Phoebe, memorque mei, Phoebe, memorque tui.


Elegia III.
AD
J. FRED. GRONOVIUM,
Ut Observationes Antiquarias edat.

INclyte Gronovi, cui tot veneranda Vetustas
    Hactenus abstrusas larga reclusit opes;
Cui sua, luminibus non inspicienda profanis,
    Pectora nudavit tota, Latina Venus;
(5) Qualis Acidalia vehitur super aequora conchâ,
    Ah Thetidi quantus Nereïsinque dolor!
Aut cum Gargareis Troianae vallibus Idae
    Laomedonteum constitit ante Parin,
Lenibus errantes Zephyris agitata capillos;
    (10) In viridi strophium ponte jacebat humo.
At te curarum felicem, vindice quo nunc
    Roma renascentes Martia jactat avos!
Cingere laurifera frontem, Tiberine, corona;
    Tuque maritales, Ilia, pecte comas.
(15) Detergant dominâ squalorem Naïdes urnâ;
    Urna, pater, vitreas tersa ministret aquas.
Cur lateas nihil est. venreandos exere vultus.
    Exere ï flavum, jam redivive, caput.
Cernis, ut amissos Gronovius addat honores,
    (20) Donet, & aeterno, ceu prius, ite tibi?
Sic juvenes socero revocavit Phasias annos.
    Illo non levius munere munus habes.
Iamque animas Latia tot majestare verendas
    Cerno ruinosis ora levate rogis.
(25) Fallor? an ipsa mihi modo visa resurgete ?Roma est,
    Et Dea ruderibus celsior ire suis?
Altaque siderea Capitolia mole renasci,
    Saxaque septeno relligiosa jugo?
Praecipue delubra Dei, quem colle Palatî
    (30) Proxima Caesareis vindicat ara tholis.
Tot mystas stupet ille suos, tot sacra Camoenis
    Nomina Gronovia convaluisse manu:
Dextra salutiferis quos non Epidauria succis
    Non pater ipse sacra restituisset ope.
(35) O anima, ô vatum certissima vita piorum!
    Mystioca fax Cirrhae, Pieridumque salus!
Quas tibi posteritas cumulabit candida grates?
    Laudis ïo quantum tam pia facta manet!
At tu ne dubita vigilatas promere curas,
    (40) Neu tenebris noctes abdere perge tuas.
Suggessit medicas jam quaelibet ora papyros,
    Nullaque inexcussa est bibliotheca tibi.
Non Vaticana cariosa volumina rupe;
    Scrinia non quocquod Parthenopea premunt.
(45) Non quae dispositae Medicêa per atria chartae;
    Aut Antenorea si quid in urbe latet.
Obtulit & veteres regalia m,unera libros,
    Et quos praeterea Gallia dives habet.
Publica quid differs etiamnum vota morando?
    (50) Quid premis immiti scripta polita manu?
Iam tibi, victuri specimen juvenile laboris,
    Statius in famam grande praeivit iter.
Auspiciis cessas cur tam felicibus uti?
    Scana rudimentis contigit ampla tuis.
(55) Num valet, ut cupiat, plausum tibi Fama negate,
    Prodiga larga quem dedit ante manu.
Ecce, Palatina mihi Cynthius annuit arce.
    Augurio certam jam dedit ille fidem.
Tu modo Piërios in lucem mitte libellos.
    (60) Hoc Deus, hoc mecum postera turba rogant.

   

ELEGIA IV.
AD
CONST. HUGENIUM
ZULICHEMIUM, CONST. FIL.

O Quem Piërius stupefactum misit in orbem,
    Tot monumenta inter non moritura, pater;
Cuique animos finxit quaevis ad summa capaces,
    Ut magis assimilem se neget ipse tibi;
(5) Quid juvat Heinsiacas te tollere carmine Divas?
    Quid pretium curae ponis, Amice, meae?
Deprecor invidiam, satis est placuisse, nec ultra.
    Saecula quam non sint candida nostra vides.
Saecula praeclaris conatibus invida, queisqie
    (10) Grande nefas Paean, grande Thalia nefas.
Omnia Livoti sunt pervia. Pythia Livor
    Templa quoque irrumpit, Piëriosque Livor.
Qui mihi cum Musis dos, Constantine, paterna est,
    Venit ad haeredem tota caterva suum.
(15) Finge tamen meruisse (at non metuere) probatri
    Carmina nostra lyrae molle sonantis opus.
Parce, precor, tenera dum luxuriamus in herba.
    Uberior tanto mox tibi messis erit.
Non bene conveniunt oneri nova colla ferendo:
    (20) Nec facit ad palmam, ni fit adultus, equus.
Iam ventura mihi (vivam modo) firmior aetas.
    Hactenus ardori frena neganda meo.
Scilicet Invidiam tunc irritabimus ultro,
    Inque quiescentem quamlibet arma feram.
(25) Pax mihi non tanti est ingloria. Pax mihi tanti.
    Nulla, sine Invidia vivere ut ipse velim.
Hinc animos metire meos. petit ardua rerum,
    Nec nisi victuras obsidet illa domos.
Livor iners, rumpare. licet fera tela minentur.
    (30) Fortis ïo, qui te provocet, hostis adest.
At nunc innocuos Elegeïa ventilet ignes,
    Quodque legat, tenerum Lux mea dictet opus.
Quae vultum ingenio, vultum licet optima, vincit.
    Hoc colit, huic totos datque dicatque dies.
(35) Phoebe, tuam Leidam. patriam, pater, inspice nostram.
    Ut mea Lux sancti numine plena loci!
Neglegit, Hugeni, formam quoque.forma pudori est.
    Nec de se speculo credit iniqua suo.
At tua, queis capiare, tibi ferat Haga puellas.
    (40) Hanc Amor, hanc legit mater Amoris humum.
Sed comptas pictasque feret, minimeque Batavas.
    Exulat haud ullâ factus ab arte decor.
Simplicitas etiam vetus exulat. elige quamvis.
    Rara venustatis dote probanda suae.
(45) Conciliatrici sine pyxide rara placebit.
    Ah pereat fuci, Iupiter, omne genus!
Scilicet Eoos hac lege subegimus Indos,
    Solis in occiduam misimus arma domum?
Hoc fuit, ignotas penetrasse, Batavia, gentes?
    (50) Hoc, tibi tot domito parta tropaea mari?
Spernite, quae sapitis, peregrina merce probari.
    Si qua sibi pulchra est, haec quoque pulchra mihi est.
Sordida dum ne sit, veteresve imitata Sabinas.
    Ingenuo facilis rideat ore nitor.
(55) Addere nunc varios, nunc demere, turpe colores.
    Quale tibi, Proteu, conveniebat opus.
Barbara tam foedo capiatur Iberia ritu,
    Et pudor in Mauras transeat ille nurus.
Quiae studet, & non est, populo formosa videri,
    (60) Se lenocinio venditat ipsa suo.
Adde, quod enervant animos hac fraude viriles.
    Pulchra coli modico corpora sine sat est.
Luxus iners vitium miseros male perdit amantes,
    Corporeis tantum dum favet usque bonis.
(65) Quis Parin, aut Helenen Paridis, Menelaë, probarit,
    Qui probet Andromachen Andromachesque virum?
Et tibi, quicquid habes famae, sine conjuge partum.
    Mole tibi tanta vix repetenda fuit.
Quid facis, Atride? Pelopea inglorius aula
    (70) Non bene sedisses. ni bene rapta foret.
Tyndaris Hectoreo jaceat, Menelae, cubili;
    Crede mihi, ponant Dorica castra metum.
Hic quoque, qui nimium tibi conjuge gestit ademta,
    Martia belligeras movit in arma manus.
(75) Movit, inornatae dum pendet ab ore maritae,
    Ilia non cemtos dum tenet Ida duos.
Et tamen Oenonen vatum Deus ipse petebat.
    Nulla Helene tanti, Phoebe, futura tibi.
Fama quid indomito tulit Hercule majus, & illo
    (80) Spumeus Aetolam qui terit amnis humum?
In Parthaonia capti tamen Euenine,
    Iste accessurus Dîs licet, ille Deus.
Comta quidem (sed enim parce quoque comta) fuisti,
    Rapta per Herculeas Deïanira manus.
(85) Ausa animis in bella viro comes ire paternis,
    Sive tuis Tydeu, seu Meleagre tuis.
Conjugis è gremio perituros ibat in hostes:
    Quaeque manu clavam traderet, uxor erat.
Perfidus ut deflexit ab hac amor heroïna,
    (90) Lydaque Dircaeo Nympha recepta sinu.
Desidis amplexum dominae tulit; ille ferenti
    Sarcina cui coelum, sarcina terra fuit.
Magna Iovis gratare tibi soror, Hercula fracto.
    Pellicis ignava comitur ecce manu.
(95) Heu, ubi pax rerum est, ubi nunc tremor ille ferratum?
    Iupiter agnoscat vir genus ipse suum.
Amphytrionyade, sceleratasexcute flammas;
    En tibi vaticinor jam periture necem.
Ingenium comtis, Hugeni, vile puellis.
    (100) Ne placeat, solo corpore si qua placet.
Dii bene, lasciva mea Vita quod exulat Haga!
    Fallor? an ad talem jam facit illa locum?
Delicias nuper quales mihi callida fecit!
    Quam patriae ritus non male docta suae!
(105) Oscula sive alio, seu me dedit illa magistro,
    Ah data quam cuperem tam bona nulla mihi!
Profectum nimis ô mea Lux, tibi! parce doceri.
    Vae mihi! discipula sum minor ipse mea.
Tu quoque, si sapias (at enim sapis) optime vatum,
    (110) Incipe nativa simplicitate capi.

ELEGIA V.
IN
JOHAN ERPENIUM,
THOMAE FIL.
Cum de Romuli Principatu politice
disputaret.

SAcra facit Musis Erpenius, ausa secundent
    Omnibus Paean Piêtridesque suis.
Tuque puerperio capitis prognata paterni,
    Huc, Dea, spectatum, si sapis, ipsa veni.
(5) Res tua nunc agitur: coelo rescende relicto.
    Gloria, si nescis, non levis ille tibi.
Cernis ut egregio genitorem praeferat ore?
    Hoc, Dea, cognitius vix tibi nomen erat.
Nempe, pererratis spoliis Orientis optimus,
    (10) Qui patriae ignotas tot reseravit opes.
Quicquid palmifera Solyme meditata sub umbra;
    Quicquid odorata messe beatus Arabs;
Sacraque devexit Nabathaeo primus ab orbe,
    Osque Palaestinae gurgite lavat aquae.
(15) Adde, quod in gnatum ne mortuus esse putetur)
    Virtutis meritum transtulit omne suae.
Scilicet aeternae qui nunc cunabula gentis,
    Et Capitolini detegit orsa Iovis,
Moeniaque evolvit trabeato structa Quirino,
    (20) Fataque consortis sanguinolenta Remi.

[...]



In Rev. viri I. Smithii, VDI Pinacothecam Antiqui lateres, urbisque annosa supellex,
    Aeraque caesaribus prisca notata suis,
Fibulaque, & soldio gravidae dodrante bilances,
    Tuque puellari gemma subperba manu,
Vel si que nostris superant monumenta Batavis,
    E senio tantae rellquiisque Deae,
Hehrneeeieinaahmfldi Spectandi quisquis studio trans aequora vectus
    Ausonias lento remige findis aquas;
Quid Romam Romae peregrina quaeris in urbe?
    Iam Smithi doctos incolit illa lares.


In Iohannes Smith: Oppidum Batavorum, seu Noviomagum. Liber singularis. Amsterdam, Iohannes Blaeu, 1645, p. 50. UBL 1147 C 28.

Epigramma ad eruditissimum
D. NICOLAUM HEINSIUM,
Maximi D. HEINSII FIL.

TErrae clausa sinu, bis sex post lustra retexit,
    Nuper fossoris rudera fortè manus.
Nostra recens eadem digessit cura, sed arcta
    Cum Domino jussit sede manere suo.
(5) Non contenta novo sors blandio auget honore,
    Huygenidaeque effert, Heinsiadaeque metris.
His Batavos alis fines evecta, per orbem
    Me quoque luctantem rudera nostra vehunt.
Quo rapimur? Phoebi curru scrutarius! Illi
    (10) Sat sit humi parvo volvere scruta lare.
Aut si consiliis ductorum & curribus uti
    Fata jubent; praeceps ne ferar illa velint.

                                IOH. SMITH XV. Cal. VItiles,
                                        M D C XL.

ELEGIA VI.
AD
HENR. BRUNONEM,
De lusu Virginum Batavarum
in glacie.

HEinsiadae nisi forte tui te cura reliquit,
    Parsque sodalitii nulla putare mei:
37

In Marchionem Pisanum,
Praelio Nordlingano fortiter dimi-
cando occumbentem.

Um consanguineam gemeret Nordlingia cladem,
    Illud opus dextrae, Martie Celta, tuae;
Ibat inauditus in bella Pisanius ausis,
    Perque hostem innumera strage parabat iter.
(5) Iam dextrum urgebant inimici Teutones agmen,
    Coeperat et dextro cedere Gallus eques.
Ille autem: sta, prone fugae, sta, foeda Iuventus,
Quis furor, aversos praecipitare gradus?
Me saltem, me bella, viti, spectare gerentem.
(0) Pro pudor! armatas sic dare terga manus?
At non me dantem Germania terga videbit.
Hoc velit, hoc magno barbatus hostis emat.
Possim, Fata, mori

52
Ad Danielem Backerum,
Cum Jurisconsultorum ordini
inseretur.


NICOLAI HEINSII DAN. FIL.
ITALICORUM
LIBER PRIMUS
AD ILLUSTRISSIMUM VIRUM
CASSIANUM PUTEANUM

ELEGIA I.

Ad Hadrianum Vallium Delphensem Batavum.

Valli, Pieriis proles dignissima Delphis,
Flexanimo Paean cui dedit ore loqui;
Dic, precor, ecqua subit fidi te cura sodalis?
Cessit an in ventos iam fugitivus amor?
Me licet et patriam non mite diremerit aequor,
Arva tot externi me patriamque soli;
Te grata memor usque tamen sub imagine cerno,
Creba refert visus noxque diesque tuos.
Nec lenit penitus fixum conspectus amorem,
Sequana, sive tuus, seu Tiberne, tuus.
Di modo dent, ne trux obvertas terga sequenti;
Certet in alterna par sibi mente fides.
Sic patre, sic patria, vobisque sodalibus olim,
Sospite sic domina sit mihi posse frui.
Sic oculis superet mihi carior una duobus,
Carior optata quae mihi luce soror.
Mars pater et vigilis sacraria Troïa Vestae,
Et bene vos profugi numina Teucra Lares,
Aenaedumque Erycina parens, Aenaeaque virgo,
Tuque Palatini, Delphice, summa iugi;
Quos Anchisiades priscae pietatis imago
In Latium Phrygio vexit ab orbe Deos,
Alitibus salvete bonis mihi. tu quoque salve,
Si quid id est, rerum nobile, Roma, caput.
Hospes ab ignotis haud adsum barbarus oris,
Tangere qui sacram non mereatur humum.
Ille ego progenitus sociis tibi, Diva, Batavis,
Et mea Latoo numine plena domus.
Et mihi serta parant Romamae civica Musae,
Et mihi Nasonis credita vita tui est.
Nasonis mihi vita tui. nec amoenius ullum
Ausonis ingenium fertiliusque tulit
Tu quoque Taenariis, Ovidi, laetare sub umbris:
Dextra, situm (gaude) quae tibi tergat, adest.
Non temeranda tuos en testor numina manes,
Tu mihi nocte labor, tu mihi cura die.
Fors nitidum si menda tamen tibi corpus inerrat,
Damna nocent senii, nec meus error obest.
Sufficit hoc umbris. at tu, Dea dextra faveto,
Auspiciique ratem provehat aura tui.
Non ego sidereo nutantia marmore tecta,
Templa nec aurati luce superba tholi,
Insanas non miror opes orbemque redactum,
Qua patet, et famulos in tua iura polos.
Haec olim Fortuna tibi, nunc rudera passim
Et cinis et sero nil nisi fama loco.
Ingeniis superasse orbem laus tempore maior.
Hae mihi te iungunt, has ego miror opes.
Scilicet acceptum, quod nunc quoque tanta videris,
Nunc quoque quod superes, vatibus alma refer.
Thybri, decus Tuscum, fluviorum gloria, Thybri,
Non minus Aonio gurgite numen habes,
Quin maius quoque numen habes. nec Graecia, dives
Sit licet ingeniis, anteferenda tibi est.
Me iuvet in flavae vernante crepidine ripae
Persultare tuo gramina trita choro.
Idalio vel Naso meus qua saucius oestro
Movit Apollineis aemula plectra modis;
Vel qui Maeonio de palma certat Homero,
Musaque Dircaeae par Venusina lyrae;
Plautinusque lepos et norma Terentius artis,
Cui Romana nihil scaena, quod aequet, habet.
Passeris aut flentur quo funera pectine, quoque
Haemonium Thetidi Pelea iungit Hymen.
Aut hortos, Epicure, tuos tua sensa foventi
Semina per rerum cui grave surgit opus;
Cynthiaque Ausonii cantu memorata Philetae,
Vel cui pulchra fuit Delia primus amor.
Bilbilicos huc adde acies, super adde per Alpem
Poeni Martis iter, Thessalicamque ratem,
Raptaque Persephone Diti quem nacta poetam est,
Et tetricos Persî cum Iuvenale modos.
Hos inter, nisi rara tuae sit copia Musae,
Nil studiis, Valli, laeter abesse meis.

ELEGIA II.

Ad Tiberim.

Thybri, fave. tibi vela, pater, mox lata dabuntur.
Sentiat adflatus nunc mihi cymba tuos.
Cymba, bicornigeri ripis licet edita Rheni,
Ludere, Thybri, tuis non rudis illa vadis.
Longum iter est, quod inire paro. da robur eunti:
Serupea praeruptae da superare viae.
Iam mihi fulmineas Belgarum in praelia dextras
Stat, pater, annosae condere molis opus.
Liberaque et dominos colla indignantia frenos,
Nassavii immeritam vindicis ulta necem;
Transtraque sanguineo stragem meditata profundo,
Et bene pro patriis arma cruenta focis;
Et dira Albanum satiari caede negantem,
Aeternum populis crimen, Ibere, tuis.
Tisiphone de se palmam cui victa nocendi
Artibus et scelerum fertilitate dedit.
Haec olim. nunc, sancte, fave pacata canenti:
En patet in plausus scaena sonora tuos.
Plectra virum graviora manent: sibi prima iuventae
Rite pharetratus temporaposcit Amor.
Sic pugnam proludat equus mihi;sic fera discat
Classica non trepida belliger aure pati.
Idaliam nec te negat Ilia nosse pharetram:
Et Venus Aeneae non aliena tuo.
Ecquid amat mea Lux profugum deserta poëtam?
An, pater, excidimus, curaque nulla mei est?
Num cadit in faciem levitas (quod abominor) illam;
Ad tam formosos num facit ulla sinus?
Me miserum, Tiberine, domo quod devius absum!
Ah quam stultitiae caussa pudenda meae!
Non mihi sit tanti Teucros celebrare penates,
Et de Pergameo moenia nata rogo;
Non rerum quondam dominas lustrare ruinas,
Et quod ab aeterna nunc super urbe manet;
Nescio quis nostris insultet ut ignibus hospes,
Utque mei partes alter amantis agat.
Non me Pompeia spatiatrix turba sub umbra,
Vosque puellari plausa theatra choro,
Non circi, non templa iuvant, non compita, non me
Martia virgineis gramina trita rotis.
Plus aliquid mea terra, (velim quod posse negari)
Ah mea terra aliquid plus, Tiberine, tenet.
Poenitet heu sero, sero piget isse per altum.
Rivalem quam me nunc iuvet esse meum!
Iuppiter, externis inhumatus ut occubet arvis,
Qui trabe caeruleas primus aravit aquas!
Qui tubicen mordet Latiam Troianus arenam
Nec procul Elysia repit Avernus aqua.

Nicolai Heinsii
Elegia IX.
EPICEDIUM
FRANCISCI ROVAI
Poëtae Florentini.

Si quis amicorum Rovaiam plangis ad urnam
Quamlibet in flendo funere, parce queri.
Fama viri patrium spatiosa perambulat orbem,
Ausonia patitur si tamen Alpe capi.
Maxima festinae solatia mortis adeptum
Vindicat à Stygia turba sodalis aqua.
Fletibus Aoniis & Phoebeo ululatu
Ad sibi constructos turba sonora rogos.
Praecipuum quos inter agunt ad sidera murmur
Suada Cavalcanti mellea, Suada Dati.
Et cum Gaddiade facundi Donius oris,
Pectora Castalio bis duo sacra Deo,
Neu soli pietate tibi, Francisce, probentur,
Me studiis prosugum demeruere suis.
Hos mihi consugium pattia tellure remoto
Dî, precor, ô satis sit superesse meis.
Ligneus ad coelum cumulatis agger acervis
Creverat; aëriae subdita taeda pyrae.
Vix strue collapsa subsederat ardua moles,
Impetus est tepidis jam legere ossa rogis.
Ossa rogis jam lecta viri, monumenta leguntur;
Scriniaque in cupidam jussa venire diem.
Si qua movent raptum mortalia, justa negarit
Posse dari tumulo nobiliora suo.
At tu, Pegaseam meritus quicunque conoram,
Et Clarium dextra verrere doctus ebur;
Ne nimium tibi side: nocent & vatibus Vmbrae.
Hic quoque Styx multum barbara juris haber.
Imminet à tergo contantibus invida Clotho,
Et secat abrupta non sua sila lyra.
Quo tibi jam pernox vigilatae cura Camoenae,
Nec tempestiva ducta litura manu?
Cum rapiant tenebrae damnatis scripta lucernis,
Totque premant noctes Taenara nocte sua,
Pierios similesque tui conquire sodales:
(Hac ope nitendum, Delia turba, tibi)
Ultima qui solvant victuros munera sletus,
Ossaque cum sparso carmine sparsa legant.
Quod nisi vulgasses aeternam Aeneida, Caesar,
Assaraci Phrygium non legerere genus.
Ductaque per versas ter quinq; volumina sormas,
Funere de domini quam bene rapta sui!
Arma virumnosset quis Pompeiana tonantem,
Si Latio doctum Polla negasset opus?
Quid sidus non praestet amor? sas rumpit Averni,
Et sormidatae Dis vad tranat aquae.
Ismaris Eurydice, Rhodopaei cura mariti,
E Rhadamanthéa prima rapina domo.
Eumenis anguineo non illum armata slagello,
Tergeminaeque minax terruit ira serae.
Mox aliis eadem siducia nata poëtis.
Audit Apollineos janua surda modos.
Ecc novo cultu Rovaius, & integer aevi,
De Styge Taenaria, nec revocandus, adest.
Pone pias lacrymas, Hetruria; Pone: revixit
Ille tui plausus, & lepor ille tuus.
Cum posset samae se credere, maluit ultro
Per sibi tam charas saecula serre manus
Rumparis, Lethaea palus. de vate relictum
Nil tibi, quod possis ducere jure tuum.
Pectine Persephonen cytharae Rovaius eburnae
Noluit, & poterat, flectere: flexit amor.

ELEGIA


Nicolai Heinsii Dan. Fil.
Poematum
Nova editio,
Prioribus longe auctior,
Accedunt Johannis Rutgersii postuma,
et adoptivorum carminum libri II.
Ad illustrissimum & Excellentissimum virum
Carolum Sanctamauracum,
Ducem Montozerium.
[Vignet: Ne extra oleas.]
Amstelodami, apud Danielem Elzevirium,
MDCLXVI - 1666.
UBL 693 E 22.
Pag. 349.
Addenda
Paginae 184. inseratur.

In Stanislai Lubienii
Equitis Poloni Collectanea De Cometis.

Rimator alte siderum, Stanislae,
Aciemque coelo creber arduam intendens,
Quid est, quod orsi me labore tam pulchri
Praestare dignos posse retur applausus,
Nimis aequa Rautenstenii manus vestri?
Opinionis plurimum suae ah falsa!
Me, quem aula turbulenta, nec sibi constans
Vicissitudo sortis urget humanae
Et hinc & inde non domabili adsultu:
Pectus frequentes cui molestiae oblimant;
Ex hoc vadoso ne quid aequore emergam,
Oculosque in astra liber erigam tecum,
Et otiosus, parque coeliti curae
Dum patria hinc res & Bataviae fatum,
Coepti improbandos immemorque pactorum
Hostis rapina quam Britannus infestat,
Aegrum morantur; inde carnifex febris
Torquet jacentem, lectiloque me adfigit.
At tu Cometan, qui tremendus adspectu
Late insidebat nuper aetherem immensum,
Pernox videri, solis instar exardens,
Raptansque cursum per celerrimos motus,
In saecla mitte cana vividis chrartis,
Seropae post nos à nepote versantis
Hujus Cometae, docte siderum interpres,
Caussas latentes atque originem expersa,
Ratione fultam ac daedalae arte naturae:
Quem nos stupore, prosequamur incassum
Stupore, caecae dux ubique qui plebi est,
Fundusque, quo proseminantur errores.
Bituminati seu vaporis in tractus
Coagulans sese arma viscidam ac stipans,
Seu vis se in alto sulphurata collegit,
Incendioque fomes obtigit tanto:
Conterminos sive astra adacta sunt gyros
A Sole lumen mutuantur insuetum,
Longeque jactant perque inane dispergunt:
Sive abditis quodcumque restat in caussis;
Quas clariores tu magisque conspectas
Meridiana luce publico trades
Nil curiosus praeter ordinem inquiris,
Periculosaeque quod sit aleae plenum
Eventilasse, quodque praestat ceu multos
Fiducia instat, quamque ludit eventus:
Qui de futuris astra, ut auguram, nusquam
Non sciscitantur; idque propter inspectant;
Haruspices ut exta consulant Tusci.
Sibi perspici qui prorsus ac relevari
Mentem Deorum gloriantur his signis;
Ex his liquere quicquid apparaet coelum,.
Ferale sidus quid cometa portendet
Martem ne terris, Aeolius cim crudam
Ponto incubantem, moenibusque Vulcanum
Ipsis, an atram moenium incolis pestem,
Gravemque summae caributis annonam;
Rerum potitis anne Regibus fanus,
Regnis ruinam: quam scientiam soli
Sibi occupavit conditur Cometam
Alios latentem, meminique compertam
Ex hisce, tellus quis propagat ac nutrit.
Ille architectus prosatorque & inventor
Rectorque & altor omnium unicus rerum
Totum excuti se, quantus est in arcanis,
Haud fert caduco lumine atque mortali,
Magnaeque parvam dat potentiae nobis
Partem intuendam, nocte plurimam involvit:
Ut sit, quod olim claustra corporum evecti
Rapiamus oculo, prodigeque miremur.
Nam coelitis velle intimum penetrale
Irrumpere aulae, dum moramur in terris,
Voti impudenti, arrogantiae extremae est;
Phaëtontis Icarique plane ad exemplum:
Aut ut Typhoëus cum cohorte fraternâ
Gigantibusque castra ceteris movit
Superas in arcas & palatium coeli,
Ossa atque Pindo Pelioque congestis;
Mox rupe praeceps missus ex acervatâ.
Hoc plusque scire credete, Stanielae,
Reconditi qua plura nescies coeli.


NICOLAI HEINSII DAN. FIL.
ITALICORUM
LIBER PRIMUS

AD ILLUSTRISSIMUM VIRUM
CASSIANUM PUTEANUM

ELEGIA I.
Ad Hadrianum Vallium Delphensem Batavum.

Valli, Pieriis proles dignissima Delphis,
    Flexanimo Paean cui dedit ore loqui;
Dic, precor, ecqua subit fidi te cura sodalis?
    Cessit an in ventos iam fugitivus amor?
(5) Me licet et patriam non mite diremerit aequor,
    Arva tot externi me patriamque soli;
Te grata memor usque tamen sub imagine cerno,
    Creba refert visus noxque diesque tuos.
Nec lenit penitus fixum conspectus amorem,
    (10) Sequana, sive tuus, seu Tiberne, tuus.
Di modo dent, ne trux obvertas terga sequenti;
    Certet in alterna par sibi mente fides.
Sic patre, sic patria, vobisque sodalibus olim,
    Sospite sic domina sit mihi posse frui.
(15) Sic oculis superet mihi carior una duobus,
    Carior optata quae mihi luce soror.
Mars pater et vigilis sacraria Troïa Vestae,
    Et bene vos profugi numina Teucra Lares,
Aenaedumque Erycina parens, Aenaeaque virgo,
    (20) Tuque Palatini, Delphice, summa iugi;
Quos Anchisiades priscae pietatis imago
    In Latium Phrygio vexit ab orbe Deos,
Alitibus salvete bonis mihi. tu quoque salve,
    Si quid id est, rerum nobile, Roma, caput.
(25) Hospes ab ignotis haud adsum barbarus oris,
    Tangere qui sacram non mereatur humum.
Ille ego progenitus sociis tibi, Diva, Batavis,
    Et mea Latoo numine plena domus.
Et mihi serta parant Romamae civica Musae,
    (30) Et mihi Nasonis credita vita tui est.
Nasonis mihi vita tui. nec amoenius ullum
    Ausonis ingenium fertiliusque tulit
Tu quoque Taenariis, Ovidi, laetare sub umbris:
    Dextra, situm (gaude) quae tibi tergat, adest.
(35) Non temeranda tuos en testor numina manes,
    Tu mihi nocte labor, tu mihi cura die.
Fors nitidum si menda tamen tibi corpus inerrat,
    Damna nocent senii, nec meus error obest.
Sufficit hoc umbris. at tu, Dea dextra faveto,
    (40) Auspiciique ratem provehat aura tui.
Non ego sidereo nutantia marmore tecta,
    Templa nec aurati luce superba tholi,
Insanas non miror opes orbemque redactum,
    Qua patet, et famulos in tua iura polos.
(45) Haec olim Fortuna tibi, nunc rudera passim
    Et cinis et sero nil nisi fama loco.
Ingeniis superasse orbem laus tempore maior.
    Hae mihi te iungunt, has ego miror opes.
Scilicet acceptum, quod nunc quoque tanta videris,
    (50) Nunc quoque quod superes, vatibus alma refer.
Thybri, decus Tuscum, fluviorum gloria, Thybri,
    Non minus Aonio gurgite numen habes,
Quin maius quoque numen habes. nec Graecia, dives
    Sit licet ingeniis, anteferenda tibi est.
(55) Me iuvet in flavae vernante crepidine ripae
    Persultare tuo gramina trita choro.
Idalio vel Naso meus qua saucius oestro
    Movit Apollineis aemula plectra modis;
Vel qui Maeonio de palma certat Homero,
    (60) Musaque Dircaeae par Venusina lyrae;
Plautinusque lepos et norma Terentius artis,
    Cui Romana nihil scaena, quod aequet, habet.
Passeris aut flentur quo funera pectine, quoque
    Haemonium Thetidi Pelea iungit Hymen.
(65) Aut hortos, Epicure, tuos tua sensa foventi
    Semina per rerum cui grave surgit opus;
Cynthiaque Ausonii cantu memorata Philetae,
    Vel cui pulchra fuit Delia primus amor.
Bilbilicos huc adde acies, super adde per Alpem
    (70) Poeni Martis iter, Thessalicamque ratem,
Raptaque Persephone Diti quem nacta poetam est,
    Et tetricos Persî cum Iuvenale modos.
Hos inter, nisi rara tuae sit copia Musae,
    Nil studiis, Valli, laeter abesse meis.



IN EXACTISSIMAM EFFIGIEM VIRI ILLUSTRIS CONSTANTINI HUGENII
ZULICHEMII POëMATIS EJUS VERNACULIS PRAEFIXAM

Hinc patris Hugenii par vivae spirat imago:
    Hinc spirat Clariis pagina foeta modis.
Ambiguam pictura facit cum carmine palmam;
    Gloria, nec dicas, haec sit an illa prior.
(5) Vsque adeo dextrâ sibi Pallade reddidit omnem
    Haec Phoebum effigies, hic Helicona liber.
            Nicolaus Heinsius D. F.



In Historiam Naturalem & Medicam a Gulielmo Pisone conscriptam elegia.

In: Gulielmi Pisonis De Indiae Utriusque re naturali et medica. Amsterdam, Elzevier, 1658. UBA 309 A 12.

Avia mutandis dum mercibus aequora fervent,
    Quae lucri cupidâ puppe Batavus arat;
PISO meus (non ille sequi mortalia natus)
    A fragili tutas tempore captat opes.
Fama viro nomenque placent, queis fata moretur:
    Per mare nec dubiam sternit in astra viam,
Hoc vehit Occiduo spolium praedator ab Indo:
    Has illi exuvias vicata paravit humus.
Quamlibet immensum non frustratura laborem,
    Praemia mercedis fert dator ipse suae.
Incitat hortatrix, validumque, capacia laudis
    Pectora quo stimulet, Gloria calcar habet.

Lofdicht op de elegieën van Heinsius door Constantijn Huygens


  • Tweede druk van de Poemata van Nicolaas Heinsius
  • A Collection of Dutch Neolatin Poetry