Cornelius Schrevelius: Homeri Ilias & Odyssea. Amsterdam, Louis en Daniel Elzevier, 1656.
Schrevelius voegt aan de Griekse tekst, zoals gebruikelijk in de Renaissance, een Griekstalig commentaar en een Latijnse vertaling toe. De vertaling is niet van hemzelf, maar een vrije bewerking van de vertaling van Demetrius Chalcocondyles die eerder bewerkt was door Joachim Camerarius en anderen.
Uitgegeven door dr. A.J.E. Harmsen, Universiteit Leiden.
Gebruikt exemplaar: UBL 568 D 6 en KBH 763 C16 ; ook bij books.google
Nederlandse vertalingen van Glazemaker, G.v.S. en Droste

Ilias:
Α
1
Β
2
Γ
3
Δ
4
Ε
5
Ζ
6
Η
7
Θ
8
Ι
9
Κ
10
Λ
11
Μ
12
Ν
13
Ξ
14
Ο
15
Π
16
Ρ
17
Σ
18
Τ
19
Υ
20
Φ
21
Χ
22
Ψ
23
Ω
24

Odysseia:
α
1
β
2
γ
3
δ
4
ε
5
ζ
6
η
7
θ
8
ι
9
κ
10
λ
11
μ
12
ν
13
ξ
14
ο
15
π
16
ρ
17
σ
18
τ
19
υ
20
φ
21
χ
22
ψ
23
ω
24



Continue


Ilias Liber 1 (Α)

[Α, p. 1]
Iram cane Dea [musa] Pelidae Achillis,
Perniciosam, quae infinitos Achivis dolores inflixit:
Multasque autem fortes animas Plutoni praemisit
Heroum: ipsos autem laniamenta fecit canibus,
(5) Avibusque omnibus (Jovis autem perficiebatur voluntas,)
[Α, p. 2]
Ex quo sane primum dissenserunt litigantes,
Atridesque rex virorum, & divus Achilles.
Quisnam ipsos Deorum liti commisit ut pugnarent?
Latonae & Jovis filius. hic enim regi iratus,
(10) Morbum per exercitum suscitavit malum, (peribant autem populi)
Quoniam Chrysen inhonoravit sacerdotem
[Α, p. 3]
Atrides. hic enim venit celeres ad naves Achivorum,
Liberaturusque filiam, ferensque precia liberationis,
Coronamque habens in manibus longe-jaculantis Apollinis,
(15) Aureo super sceptro: & obsecrabat omnes Achivos,
Atridas autem maxime, duos principes populorum.
Atridae, & alii bene-ocreati Achivi,
Vobis quidem Dii dent, coelestia domicilia habitantes,
Expugnare Priami civitatem, feliciter vero domum reverti.
(20) Filiam autem mihi solvite dilectam, haec vero dona liberationis accipite,
Venerantes Jovis filium longe-jaculantem Apollinem.
Tunc alii quidem omnes faverunt linguis Achivi:
Reverendum esse sacerdotem, & splendida accipienda precia liberationus:
At non Atridae Agamemnoni placuit prae irâ,
(25) Sed inciviliter dimisit, gravem & sermonem mandavit:
[Α, p. 4]
    Ne te, senex, concavas ego apud naves offendam,
Vel nunc tardantem, vel post denuo venientem:
Non utique tibi proderit sceptrum & corona Dei.
Hanc autem ego non solvam antequam ipsam & senectus invadat,
(30) Nostra in domo, Argis, procul à patria
Telam percurrentem & meum lectum instruentem:
Sed abi, ne me irrites, salvus ut redeas.
    Sic dixit: timuit autem senex, & obedivit mandato.
Ibat autem tacitus juxta littus multistrepentis maris.
(35) Multum autem postea seorsum iens precabatur senex
Apolline regem, quem pulchricoma peperit Latona:
    Audi me, argenteum-arcum-habens, qui Chrysam custodis,
Cillamque, valide divinam, Tenedoque fortiter imperas,
[Α, p. 5]
Smintheu: si quando tibi gratum templum coronavi,
(40) Vel si quando pingues coxas cremavi
Taurorum, & caprarum, hoc mihi perfice desiderium:
Pendant poenas Danai ob meas lachrymas tuis sagittis.
[Α, p. 6]
    Sic dixit orans, hunc autem exaudivit Phoebus Apollo.
Descendit autem ex coeli verticibus iratus cor,
(45) Arcus in humeris habens, circumtectamque pharetram:
Resonuerunt autem sagittae in humeris irati,
Ipso moto: ipse autem ibat nocti similis:
Sedit postea seorsum à navibus, post haec autem sagittam emisit:
Terribilis autem clangor factus est argentei arcus.
(50) Mulos quidem primum invasit, & canes veloces.
Sed postea in ipsos, sagittam mortiferam immittens,
Jecit: semper autem pyrae mortuorum incendebantur frequentes.
[Α, p. 7]
Novem dies quidem per exercitum ibant sagittae Dei:
Decimo autem ad concionem vocavit populum Achilles:
(55) Huic enim in mentibus posuit Dea albas-ulnas-habens Juno:
Curam enim gerebat Danaorum, quia utique morientes videbat.
Hi autem postquam congregati sunt, in unumque convenerunt,
Hos exurgens affatus est pedes-velox Achilles:
    Atride, nunc nos iterum errantes puto
(60) Retrocessuros, (si modo mortem quidem fugiamus)
Siquidem simul bellumque domat & pestis Achivos.
Sed age jam aliquem vatem interrogemus, vel sacerdotem,
Vel & somniorum interpretem, (etenim somnium ab Jove est)
Qui dicat, cur tantum iratus est Phoebus Apollo:
(65) Sive hic [nos] ob-vota-non-reddita incusat, sive ob hecatomben:
[Α, p. 8]
[Aut] si forte ovium nidorem caprarumque integrarum
Assequutus velit à nobis pestem depellere.
    Certe hic ita loquutus sedit: his autem exsurrexit
Calchas Thestorides augurum longe optimus,
(70) Qui sciebat & praesentia, & futura, & praeterita,
Et navibus dux fuit Achivorum Ilium intra,
Suam propter vaticationem, quam ei praebuit Phoebus Apollo:
Qui ipsis bene-sapiens concionatus est, & dixit,
O Achilles, jubes-[ne] me, Jovi dilecte, loqui
(75) Iram Apollinis longe-jaculantis regis?
Igitur ego dico: tu autem paciscere, & mihi jura,
Certe quidem mihi promptus verbis, & manibus auxiliari.
Certe enim puto, virum aegre laturum, qui valde omnium
Argivorum dominatur, & ei obediunt Achivi.
(80) Potentior enim rex quando irascitur viro inferiori.
Quamvis enim iram & eodem die decoxerit,
[Α, p. 9]
Tamen & postea retinet iram, donec perfecerit
In pectoribus suis. tu autem dic, si me servabis.
    Hunc autem respondens alloquutus est pedes-velox Achilles:
(85) Confisus valde, dic vaticinium quod scis.
Non enim per Apollinem Jovi dilectum (quem tu Calchas
Precatus Danais vaticinia ostendis)
Nemo, [inquam,] me vivente & in terra vidente,
Tibi concavas apud naves graves manus inferet
(90) Cunctorum Danaorum, neque si Agamemnona dicas,
Qui nunc longe potentissimus in exercitu jactatur esse.
    Et tunc jam confidit, & dixit vates irreprehensibilis:
Neque hic [nos] ob-vota-non-reddita incusat, neque ob hecatomben;
Sed gratia sacerdotis quem inhonoravit Agamemnon,
(95) Neque liberavit filiam, & non accepit precia liberationis.
Idcirco dolores dedit longe-jaculans, & adhuc dabit:
Neque hîc prius à peste graves manus continebit,
Quam patri dilecto reddatur illicibus oculis puella,
[Α, p. 10]
Inemta sine redemtionis precio, & ducatur sacra hecatomba
(100) In Chrysam: tunc ipsum forte placantes persuadebimus.
    Certe hîc ita loquutus consedit: his autem surrexit
Heros Atrides late-dominans Agamemnon
Contristatus: ira autem valde praecordia, circumfusa caligine,
Plena erant, oculi autem ipsi igni lucenti similes erant.
(105) Calchanta primum male intuens allocutus est,
    Vates malorum, nunquam mihi gratum dixisti:
Semper animo tuo jucundum est mala vaticinari,
Bonum autem nondum aliquod dixisti verbum, neque perfecisti.
Et nunc inter Danaos vaticinans concionaris,
(110) Quod idcirco ipsis longe-jaculans dolores facit,
Quoniam ego puellae Chryseidis praeclara liberationis precia
Non volui accipere: quoniam valde cupio ipsam
Domi habere. etenim Clytaemnestrae praeposui
Uxori puellari: quum non ipsa inferior sit,
[Α, p. 11]
(115) Neque corpore, neque indole, neque mentibus, neque item operibus.
Sed & sic volo dare rursus, si hoc est melius:
Volo ego populum salvum esse, potius quam perire.
Sed mihi praemium statim praeparate, ut non solus
Argivorum sim sine munere: nam neque decet.
(120) Videtis nam hoc omnes, quod mihi praemium abit aliò.
    Huic autem respondit postea pedibus-praestans divus Achilles:
Atride gloriosissime, avarissime omnium,
Quomodo enim tibi dabunt praemium magnanimi Achivi?
Neque item adhuc scimus communia reposita multa.
(125) Sed quae quidem ex urbibus depraedati sumus, ea divisa sunt:
Populos autem non decet iterum-collecta haec congregare.
Sed tu quidem nunc hanc Deo permitte: at Achivi
Tripliciter quadrupliciterque compensabimus, si quando Jupiter
[Α, p. 12]
Det urbem Troiam bene-muratam debellare.
    (130) Huic autem respondens dixit rex Agamemnon:
Neque sic, quamvis sis fortis, Deo similis Achilles,
Tege mente; quoniam non praeteribis, neque mihi persuadebis.
Nunquid vis ut ipse habeas praemium, sed me in vanum
Sedere indigentem? jubes autem me hanc reddere?
(135) Sed sive dabunt praemium magnanimi Achivi,
Accommodantes secundum animum meum ut aequale sit.
Sive non dederint, ego certe ipse accipiam
Vel tuum, vel Ajacis veniens praemium, vel Ulyssis
Abducam accipiens: ille autem irascetur ad quem ibo.
(140) Sed certe quidem de his post consultabimus etiam aliâs:
Nunc autem age navem nigram deducamus in mare divum.
Intus autem remiges idoneè congregemus, intus autem hecatomben
Ponamus: ipsam vero Chryseida pulchram-genas
Ascendere faciamus. unus autem aliquis princeps vir consultor sit,
(145) Vel Aiax, vel Idomeneus, vel divus Ulysses,
[Α, p. 13]
Vel tu Pelide omnium terribilissime virorum,
Ut nobis longe-jaculantem places sacra faciens.
    Hunc autem torve intuens alloquutus est pedes-velox Achilles,
Heu impudentia indute, vulpina mente praedite,
(150) Quomodo aliquis tibi promptus obediens verbo erit Achivorum,
Vel ut ad insidias eat, vel adversus viros fortiter pugnet?
Non enim ego Trojanorum gratia veni hastatorum
Huc pugnaturus; (quum nulla in re ipsos incusare possim.
Non enim unquam meas boves abegerunt, neque equos,
(155) Neque unquam in Phthia glebosa, populosa,
Fructum laeserunt: quoniam valde multi
Montesque umbrosi intermedii sunt, mareque resonans)
Sed te, ô valde impudens, consequimur, ut tu gaudeas;
Poenam possentes pro Menelao, teque canino-vir-aspectu,
(160) A Troianis, quos neque revereris, neque curas;
Et jam mihi praemium ipse auferre minaris,
[Α, p. 14]
Super quò multum laboravi, dederunt autem mihi filii Achivorum.
Non equidem tibi unquam aequale habebo praemium, quando Achivi
Trojanorum depraedabuntur bene-habitata urbem.
(165) Sed quidem majorem partem impetuosi belli
Manus meae gubernant. sed si quando divisio venerit,
Tibi praemium multo majus; ego parvumque dilectumque tum
Habens venio ad naves, postquam laboravi bellans.
Nunc autem vado Phthiam, quoniam multo melius est
(170) Domum ire cum navibus rostratis: neque te puto,
Hîc inhonoratus quum sim,* divitias & opes exhausturum.
    Huic autem respondit postea rex virorum Agamemnon,
Fuge sane, si tibi animo sedet: neque te ego
Rogo gratia mei manere: apud me & alii erunt,
(175) Qui me honorabunt, maxime autem prudens Jupiter.
[Α, p. 15]
Inimicissimus autem mihi es regum a Jove nutritorum:
Semper enim tibi contentioque grata, bellaque, pugnaeque.
Si valde fortis es, Deus certe tibi hoc dedit.
Domum vero vadens cum navibusque tuis, & tuis sociis,
(180) Myrmidonibus impera: te autem ego non curo,
Neque magni-facio irascentem. minabor autem tibi sic:
Quoniam à me aufert Chryseida Phoebus Apollo,
(Hanc quidem ego cum navique mea, & meis sociis
Mittam) ego quoque abducam Briseïda pulchram-genas,
(185) (Ipse veniens ad tentorium) tuum praemium, ut bene scias
Quanto melior sim te: timeat autem & alius
Aequalem se mihi dicere, & assimilari contra.
    Sic dixit: Pelidae autem dolor factus est: intus autem ipsi cor
In pectoribus hirsutis in ancipitem partem cogitavit:
[Α, p. 16]
(190) An ipsemet ensem acutum extrahens à coxa
Hos quidem dimoveret, ipse autem Atridem interficeret:
An iram sedaret, compesceretque animum.
Hactenus haec agitavit per mentem & per animum,
Traxitque è vagina magnum ensem: venit autem Pallas
(195) Coelitus. praemiserat enim Dea alba-ulnas Juno,
Ambos simul ex animo amansque, curansque.
Stetit autem retro, & per flavam comam cepit Peliden,
Soli apparens, aliorum vero nullus videbat.
    Expavit autem Achilles: retro autem conversus, statim cognovit
(200) Palladem Atheniensem,* terribiles autem ei oculi lucebant:
Et ipsam vocans, verba alata adloquutus est:
    Cur huc Aegiochi Jovis progenies venisti?
An ut injuriam noscas Agamemnonis Atridae?
Sed tibi edico, hoc autem & perfectum iri puto,
[Α, p. 17]
(205) Suis superbiis cito tandem animum perdet.
    Hunc rursus alloquuta est Dea caesiis-oculis Minerva:
Veni ego sedatura tuam iram (si modo persuadearis)
Coelitus. praemisit autem me Dea alba-ulnas Juno,
Ambos simul ex animo diligensque curansque.
(210) Sed age quiesce à contentione, neque ensem trahe manu:
Sed certe verbis quidem convitiator, sicut erit.
Sic enim edico, hoc & perfectum erit.
Et aliquando tibi ter tot aderunt splendida dona,
Injuriae causa hujus. tu autem cohibe te, obtempera autem nobis.
    (215) Huic autem mutua oratione respondit pedes-velox Achilles:
Oportet quidem vestrum Dea verbum custodire,
Quantumvis sim ex animo iratus: sic enim melius.
Quisquis utique Diis obtemperaverit, magis exaudiunt ipsum.
    Dixit, & in argenteo manubrio tenebat manum gravem,
(220) Rursus autem vaginae impulit magnum ensem, neque fuit inobediens
Verbo Minervae. haec autem coelum ascendit,
[Α, p. 18]
In domos Aegida-tenentis Jovis, ad daemonas alios.
Pelides autem iterum contumeliosis verbis
Atridem allocutus est, & nondum cessabat ab ira:
    (225) Vino gravate, canis oculos habens, cor vero cervi,
Neque unquam in bellum una cum populo armari,
Neque ad insidias ire cum primoribus Achivorum
Ausus es animo. hoc autem tibi mors videtur esse.
Certe multo melius est, per exercitum latum Achivorum
(230) Dona auferre, quicunque tibi contradixerit:
Populi-vorator Rex, quoniam vilibus praees.
Certe enim, Atrida, nunc postremam contumeliam faceres.
Sed tibi edico, atque adeo magnum juramentum juro.
Certe per hoc sceptrum, quod quidem nunquam folia & ramos
(235) Producet, postquam primum incisionem in montibus reliquit,
[Α, p. 19]
Neque pullulabit, (circum enim ipsi gladius decorticavit
Foliaque & corticem) nunc iterum ipsum filii Achivorum
In manibus portant judices, qui leges
A Jove hauserunt: hoc autem tibi erit magnum juramentum:
(240) Certè aliquando Achillis desiderium veniet filiis Achivorum
Universis. his autem non poteris, doleas licet,
Prodesse, quando multi ab Hectore homicida
Morientes cadent: tu autem intus animum lacerabis
Iratus, eo quod fortissimum Achivorum non honoraris.
    (245) Sic dixit Pelides: sceptrum autem projecit in terram
Aureis clavis transfixum. consedit autem ipse.
Atrides vero ex alia parte irascebatur. his autem Nestor
Suaviloquus surrexit, argutus Pyliorum orator,
Cujus lingua melle dulcior fluebat sermo.
[Α, p. 20]
(250) Illi iam duae quidem aetates varielinguium hominum
Defecerant, qui cum ipso antea simul nutriti sunt & geniti
In Pylo divina, inter tertios vero regnabat.
Hic illis benè prudens concionatus est, & dixit:
    O Dii, certè magnus luctus Achivam terram invadit,
(255) Certè laetabitur Priamus, Priamique filii,
Aliique Trojani valde gaudebunt ex animo,
Si vos haec omnia audient depugnantes,
Qui quidem consilio Danais antecellitis, & pugnandi peritia.
Sed persuadeamini: ambo autem juniores estis me.
(260) Jam enim aliquando ego & cum melioribus quam vos
Viris conversatus sum, & nunquam me ipsi parvi-penderunt.
Non enim unquam tales vidi viros, neque videbo,
Qualem Pirithoumque, Dryantemque gubernatorem populorum,
[Α, p. 21]
Caeneumque, Exadiumque, & aequalem Deo Polyphemum,
(265) Theseumque Aegidem, similem immortalibus.
Fortissimi certè illi terrestrium nutriti sunt virorum.
Fortissimi quidem erant, & cum fortissimis pugnabant
Beluis monticolis, & terribili-modo interfecerunt.
Et quidem cum his conversabar ex Pylo veniens,
(270) Procul ex Apia terra. vocabant enim ipsi.
Et pugnabam pro meis viribus ego: cum illis autem nullus
Eorum, qui nunc homines sunt terrestres, pugnaret:
Et mea consilia audiebant, mihique obedientes erant verbo.
Sed obedite & vos, quia obedire melius.
(275) Neque tu ab isto (excellens quamvis sis) auferas puellam,
Sed concede ut ei primùm dederunt praemium filii Achivorum,
Neque tu Pelide, velis contendere regem
[Α, p. 22]
Contra: quia nunquam similem sortitus est honorem
Sceptriger rex, cui Jupiter honorem dedit.
(280) Si autem tu fortior es, Dea autem te generavit mater:
Tamen hic potentior est, quia pluribus imperat.
Atride, tu autem compesce tuam iram: sed ego
Precabor Achillem deponere iram, qui magnum omnibus
Septum Achivis est belli mali.
    (285) Huic autem vicissim respondit rex Agamemnon:
Ita sanè haec omnia senex secundum decens dixisti.
Sed hic vir vult supra omnes esse alios,
Omnes esse in sua potestate vult, omnibus & dominari,
Omnibus & praecipere. quae non persuasurum puto.
(290) Si autem ipsum bellicosum fecerunt Dii semper existentes,
An propterea ipsi permittunt contumelias loqui?
    Huic autem interpellato sermone respondit divus Achilles,
Certè timidusque & vilis vocari possem,
[Α, p. 23]
Si jam tibi in omni re cessero quam dicis.
(295) Aliis jam haec jube, non enim mihi
Praecipe: non enim me tibi obtemperaturum puto.
Aliud autem tibi dico, tu autem in praecordia mitte tua,
Manibus quidem non ego pugnabo gratia puellae
Neque tecum, neque cum alio quovis, quum à me aufertis quod dedistis.
(300) Aliarum autem rerum, quae mihi sunt velocem apud navem nigram,
Harum nihil utique feres accipiens invito me.
Alioqui, age, fac periculum, ut cognoscant & isti:
Statim tibi sanguis niger fluet per lanceam.
    Sic hi contrariis contendentes verbis
(305) Surrexerunt: solverunt autem contentionem apud naves Achivorum.
Pelides quidem ad tentoria & naves aequales
Fuit, cumque Menoetiada & propriis sociis:
Atrides autem navem velocem in mare deduxit,
Intus autem remiges elegit viginti, intus autem hecatomben
[Α, p. 24]
(310) Imposuit Deo: Chryseidem vero pulchrigenam
Conscendere fecit adductam: conscenditque princeps prudens Ulysses.
Qui cùm asscendissent, navigabant per humidas vias.
Populos autem Atrides lustrari iussit.
Illi autem lustrabantur, & in mare sordes jaciebant.
(315) Faciebant autem Apollini perfectas hecatombas
Taurorum & caprarum juxta littus maris infructuosi.
Nidor autem ad caelum ibat involutus circa fumum.
Sic hi quidem haec operabantur per exercitum: neque Agamemnon
Cessabat à rixa, qua primùm minatus fuerat Achilli.
(320) Sed hic Talthybiumque & Eurybatem affatus est:
(Hi ipsi erant praecones & fortes ministri.)
    Abite ad - tentorium Pelidae Achillis,
Manu accipientes adducite Bryseïda pulchrigenam.
Si autem non dederit, ego ipse auferam
(325) Veniens cum pluribus: quod illi & horribilius erit.
Sic dicens praemisit, durum autem mandatum jussit.
[Α, p. 25]
Hi inviti iverunt juxta littus maris infructuosi:
Myrmidonum vero ad tentoriaque & naves pervenerunt.
Hunc autem invenerunt apudque tentorium & navem nigram
(330) Sedentem: neque sanè hos intuitus, laetatus est Achilles.
Hi quidem perterriti & reveriti Regem,
Steterunt, nequaquam vero ipsum alloquebantur, nec interrogabant:
Sed hic cognovit suis in mentibus, dixitque:
    Salvete praecones, Jovis nuncii, atque etiam virorum:
(335) Propius accedite. nihil mihi vos culpandi, sed Agamemnon,
Qui vos praemisit Briseïdis causa puellae.
Sed age, generose Patrocle, educ puellam,
Et ipsis da ut ducant: vos ipsi autem testes estote
Coram Diis beatis, coramque mortalibus hominibus,
(340) Et coram rege inhumano, si unquam posthac
Opus me fuerit saevam pestem removere
Ab aliis. certè enim hic perniciosis consiliis furit,
Neque scit intelligere praesentia nec futura,
[Α, p. 26]
Ut sibi apud naves salvi pugnare queant Achivi.
    (345) Sic dixit. Patroclus autem dilecto obedivit socio.
Eduxit autem ex tentorio Briseïda pulchrigenam,
Deditque ducendam. hi autem retrò iverunt ad naves Achivorum:
Illa verò invita unà cum his mulier ibat. sed Achilles
Lachrymans à sociis statim sedit seorsim separatus,
(350) Littus ad maris cani, respiciens in purpureum pontum.
Multa autem matri dilectae supplicavit manus porrigens:
    Mater, quum me pepereris ut essem brevis temporis,
Honorem mihi debebat Olympius tradere
Jupiter altitonans: nunc autem neque me paululum honoravit.
(355) Certè enim me Atrides latè-dominans Agamemnon
Inhonoravit. habet enim praemium quod per vim rapuit.
    Sic dixit lachrymans. hunc autem exaudivit veneranda mater,
Sedens in profunditatibus maris apud patrem senem.
Statim autem prodiit è cano mari velut nebula:
(360) Et ante ipsum sedit lachrymantem,
Manuque ipsum demulsit, itaque locuta est:
[Α, p. 27]
    Fili quid fles? quis verò tibi mentem invasit moeror?
Dic, ne celes in animo, ut sciamus ambo.
Hanc autem graviter-suspirans allocutus est pedes velox Achilles:
(365) Nosti: cur tibi haec scienti omnia dicam?
Ivimus in Theben sacram civitatem Eëtionis:
Hanc diripuimus, & adduximus huc omnia:
Et haec quidem benè diviserunt inter se filii Achivorum.
Elegerunt autem Atridae Chryseïda pulchrigenam:
(370) Chryses autem postea sacerdos longe-jacientis Apollinis
Venit ad veloces naves Achivorum aere-vestitorum,
Liberaturusque filiam, ferensque infinita precia liberationis,
Coronamque habens in manibus longe-jacientis Apollinis,
Aureo cum sceptro: & deprecabatur omnes Achivos;
(375) Atridas autem maximè, duo ornamenta populorum.
Tunc alii quidem omnes in id faverunt ore Achivi,
Et venerandum esse sacerdotem, & splendida accipienda precia liberationis.
Sed non Atridae Agamemnoni placuit prae ira:
Sed malè dimisit, acerbumque verbum mandavit.
(380) Iratus autem senex retrò abivit. hunc autem Apollo
Precantem exaudivit, quoniam valdè sibi amicus erat.
[Α, p. 28]
Misit autem in Argivos malam sagittam: populi autem
Moriebantur frequentes: ibant autem spicula Dei
Per totum exercitum latum Achivorum. nobis autem vates
(385) Benè sciens concionabatur vaticinationes longe-iacientis:
Statim ego primus hortabar Deum placare.
Atridem autem postea ira cepit: statim autem exurgens
Minatus est verbum, quod jam perfectum est.
Illam quidem enim cum navi velocis nigri-oculi Achivi
(390) Chrysam mittunt: ducunt autem dona regi.
Hanc autem nuper è tentorio iverunt praecones ducentes
Puellam Briseï, quam mihi dederant filii Achivorum.
Sed tu, siquidem potes, auxiliare filio bono,
Vadens ad caelum Jovem precare, si unquam aliquid
(395) Vel verbo juvisti cor Jovis, vel etiam opere.
Saepè enim te patris in aedibus audivi
Gloriantem, quum dicebas à faciente-nigras-nubes Saturnio
Solam inter immortales crudelem cladem removisse:
Quando ipsum colligare coelestes voluerunt alii,
[Α, p. 29]
(400) Juno, & Neptunus, & Pallas Minerva.
Sed tu quum venisses, ipsum, Dea, liberasti à vinculis,
Statim Centimanum vocans in magnum Olympum,
Quem Briareum vocant Dii, viri autem omnes,
Aegaeonem. hic enim duplo viribus suo patre praestantior,
(405) Qui apud Saturnium sedebat eo honore laetus:
Hunc & exhorruerunt immortales Dii, neque ligaverunt [scil. Iovem.]
His nunc illi in memoriam revocatis, asside, & prehende genua,
Si aliquo modo velit Trojanis auxiliari,
Ad puppes verò usque & ad mare expellere Achivos
(410) Caesos, ut omnes fruantur rege,
Noscat autem & Atrides latè-dominans Agamemnon
Suum detrimentum, quod fortissimum Achivorum nihili fecit.
    Huic respondit deinde Thetis, lachrymas effundens:
Heu fili mi, cur te enutrivi, quem malo fato peperi?
[Α, p. 30]
(415) O utinam apud naves sine lachrymis & sine noxa
Sederes: quoniam tibi aevum brebe, neque valde diuturnum:
Nunc autem & citò moriturus, & aerumnosus supra omnes
Es: idcirco te* malo fato peperi in aedibus.
Hoc autem dictura verbum Jovi gaudenti-fulmine
(420) Vado ipsa in Olympum valde-nivosum, si persuadeatur.
Sed tu quidem nunc navibus assidens velocibus
Irascere Achivis, bello autem abstine omnino.
Jupiter enim in Oceanum ad inculpatos Aethiopas
Hesternus ivit ad convivium. Dii autem simul omnes secuti sunt.
(425) Duodecima autem rursus veniet in coelum:
Et tunc postea vadam Jovis ad aeneae-basis domum:
Et ipsius genibus advolvar, & [me] ipsum persuasurum puto.
    Sic utique locuta abiit. hunc autem reliquit ibi
Iratum in animo propter formosam mulierem,
[Α, p. 31]
(430) Quam vi ab initio abstulerant. Sed Ulysses
Chrysam pervenit, ducens sacram hecatomben.
Qui quando portum valde profundum intra pervenerunt,
Vela quidem collegerunt, posueruntque in navi nigra:
Malum autem thecae accommodarunt, rudentibus dimittentes
(435) Statim: hanc autem in portum protraxerunt remis.
Anchoras ejecerunt, ac puppes ligaverunt:
Verùm & ipsi exierunt in littus maris:
Et hecatomben exposuerunt longè-jacienti Apollini.
Sed & Chryseïs navi exivit pontigrada.
(440) Hanc quidem postea ad altare ducens prudens Ulysses,
Patri caro in manibus posuit, & ipsum allocutus est:
    O Chryse, praemisit me rex virorum Agamemnon,
Filiamque tibi ut ducerem, Phoeboque sacram hecatombem
Facerem pro Danais, ut placemus regem,
(445) Qui modò Argivis multi-suspirii dolores immisit.
Sic dicens, in manibus posuit. hic autem suscepit gaudens
[Α, p. 32]
Filiam dilectam. hi autem statim Deo gloriosam hecatombem
Ordine statuerunt bene-aedificatum circa altare.
Manus lavarunt postea, & fruges salsas sumpserunt.
(450) Interim Chryses valde precabatur, manus elevans:
    Audi me argenteum-arcum-habens, qui Chrysam tueris,
Cillamque valde-divinam, Tenedoque fortiter imperas.
Jam quidem aliquando me antea exaudisti precantem:
Honorasti quidem me, valde autem laesisti populum Achivorum.
(455) Item & nunc mihi perfice desiderium,
Jam nunc [à] Danais saevam pestem remove.
    Sic dixit orans. hunc autem exaudivit Phoebus Apollo.
Sed postquam precati sunt, & fruges salsas projecerunt,
Retro traxerunt quidem primum, & jugularunt, & excoriarunt,
(460) Coxasque secuerunt, arvinaque cooperuerunt,
Dupliciter facientes, super ipsis autem cruda posuerunt.
Adolebat autem in lignis incisis senex, super autem rubrum vinum
Libabat: juvenesque secus ipsum tenebant manibus verua-quinque-ordinum.
Sed postquam coxae coctae sunt, & viscera gustarunt,
[Α, p. 33]
(465) Ac minutatim secuerunt alia, & in verubus transfixerunt,
Assarunt accurate, detraxeruntque omnia.
Caeterum ubi quieverunt à labore, praeparaveruntque convivium,
Convivati sunt: neque in aliquo animus indiguit cibo aequali.
Sed postquam & escae desiderium deposuerunt,
(470) Pueri quidem crateras coronaverunt vino,
Distribueruntque omnibus, incipientes poculis.
Hi autem totam diem cantu Deum placabant,
Laetum canentes paeana pueri Achivorum,
Canentes longe-operantem. is autem mentem delectabatur audiens.
(475) Quando autem sol occidit, & crepusculum supervenit,
Tunc sane dormiverunt in puppibus navis.
Quando autem mane-genita apparuit rosea-digitos Aurora,
Et tunc postea, recesserunt ad exercitum latum Achivorum.
His autem concitatum ventum misit longe-jaculans Apollo.
(480) Hi vero malum erexerunt, supraque vela alba extenderunt.
[Α, p. 34]
Ventus autem inflabat medium velum, circum autem unda
Carinam nigra valde resonabat, navi eunte:
Haec autem currebat per undam pertransiens vias.
Sed postquam venerunt ad exercitum latum Achivorum,
(485) Navem quidem hi nigram in continentem traxerunt
In summam arenam, ac longuria longa subextenderunt.
Ipsi autem sparsi sunt per tentoriaque navesque.
    Verum hic irascebatur navibus assidens velocibus
Generosi Pelei filius pedes-velox Achilles,
(490) Neque unquam in concione versabatur illustres viros faciente.
Neque unquam in praelio, sed consumebat dilectum cor
Illic manens, desiderabat autem clamoremque pugnamque.
Sed quando jam ab illo duodecimus factus est dies,
Et tunc iam ad Olympum iverant Dii semper existentes,
(495) Omnes simul, Jupiter autem praeibat. Thetis autem non oblita est mandatorum
Filii sui, sed emersit ex unda maris,
Matutinaque conscendit in magnum coelumque Olympumque:
Invenit autem late-videntem Saturnidem seorsum sedentem ab aliis
[Α, p. 35]
In summo vertice eminentis Olympi.
(500) Et ante ipsum sedit, & prehendit genua
Sinistra-manu; dextera autem mento apprehendens,
Supplicans allocuta est Jovem Saturnidem regem:
    Jupiter pater, si quando te inter immortales juvi,
Vel verbo, vel opere, hoc mihi perfice desiderium:
(505) Honora mihi filium, qui brevissimae vitae prae caeteris
Est: sed ipsum nunc rex virorum Agamemnon
Inhonoravit: habet enim munus ejus ereptum quod ipse vi cepit.
Sed tu ipsum honora, Olympie & prudens Jupiter.
Tandiu autem Trojanis adjice robur, donec Achivi
(510) Filium meum honorent, augeantque ei honorem.
    Sic dixit. hanc autem non allocutus est nubes-congregans Jupiter:
Sed tacitus diu sedit. Thetis autem sic, ut apprehenderat genua,
Sic tenebat inhaerens, & rogabat secundo iterum:
    Verum quidem jam mihi promitte & annue,
(515) Vel abnue: (quoniam non tibi est timor) ut bene sciam,
Quantum ego inter omnes inhonoratissima Dea sim.
[Α, p. 36]
    Hanc autem graviter suspirans allocutus est nubium-congregator Jupiter:
Exitialia sane opera, quod me rixari impellis,
Junoni, quando me irritat contumeliosis verbis.
(520) Haec autem & vane mecum semper inter immortales Deos
Contendit: atque me dicit in pugna Trojanis auxiliari.
Sed tu quidem nunc rursus abi, ne te intelligat
Juno: mihi autem haec erunt curae ut perficiam.
Sed age, iam tibi capite annuam ut persuadearis.
(525) Hoc enim à me cum immortalibus maximum
Signum. non enim meum irrevocabile, neque dolosum,
Neque sine fine quodcunque capite annuam.
Dixit, & nigris superciliis annuit Saturnides,
Ambrosiae autem comae defluxerunt regis
(530) Ex capite immortali: ac magnum concussit Olympum.
Isti sic consultantes disjuncti sunt: haec quidem postea
In mare dissiliit profundum à splendido Olympo:
Jupiter autem in suam domum. Dii vero simul omnes surrexerunt
[Α, p. 37]
Ex sedibus, sui patris in occursum: neque aliquis sustinuit
(535) Expectare venientem, sed obvii steterunt omnes.
Sic hic quidem illic resedit in solio, neque ipsum Juno
Ignoravit. intuita quod contulerat cum eo consilia
Argenteos-pedes-habens Thetis filia marini senis:
Statim irritativis Jovem Saturnium alloquuta est:
(540) Quis autem rursus tecum, dolose, Deorum consultavit consilia?
Semper tibi gratum est me sine seorsum quum es,
Occulta cogitantem decernere: neque aliquod adhuc mihi
Promtus tolerasti dicere verbum quodcunque cogitas.
Huic respondit postea pater virorumque Deorumque:
(545) Juno, ne omnia mea sperato consilia
Scire: difficilia tibi erunt, uxor quamvis [mea] sis:
Sed quod quidem decens fuerit audire, nullus postea
Neque Deorum prior hoc sciet neque hominum:
Quod autem ego seorsum à Diis vellem intelligere,
(550) Ne tu haec singula interroga, neque perscrutare.
Huic respondit postea bovinos-oculos-habens veneranda Juno:
Molestissime Saturnide, quale verbum dixisti?
[Α, p. 38]
Et valde te ante neque interrogo, neque perscrutor.
Sed valde quietus haec consultas quae vis.
(555) Nunc autem valde timeo in mente, ne te seducat
Argenteos-pedes-habens Thetis filia marini senis.
Matutina enim tibi assedit, & apprehendit genua:
Cui te puto annuisse vere, ut Achillem
Honores, perdas autem multos in navibus Achivorum.
(560) Huic vicissim respondens dixit nebularum congregator Jupiter:
Misera, semper quidem suspicaris, nec te lateo.
Facere autem tamen nihil poteris: sed animo ingrata
Magis eris meo: hoc tibi & molestius erit.
Si autem sic hoc est, mihi quoque gratum erit.
(565) Sed tacita sede, meo & obedi verbo:
Ne te non juvent quotquot Dii sunt in Olympo
Prope venientes, quando tibi invictas manus injecero.
Sic dixit. timuit autem bovinis-oculis veneranda Juno,
Et tacita sedit quum remisisset dilectum cor.
(570) Aegre tulerunt autem in domo Jovis Dii coelicolae:
His autem Vulcanus inclytus-artifex incepit concionari,
[Α, p. 39]
Matri dilectae amabilia ferens albas-ulnas habenti Junoni,
Certe pestifera opera haec erunt, neque tolerabilia,
Si jam vos gratia mortalium contenditis sic,
(575) Inter Deos autem tumultum excitetis: neque convivii
Boni erit voluptas, quoniam pejora vincunt.
Matrem autem ego admoneo ipsam, quamvis intelligentem,
Ut patri dilecto amabilia adferat Jovi, ut ne iterum
Jurget pater, & nobis convivium conturbet.
(580) Si enim vult, Olympius fulgurum autor
Ex sedibus evertat. hic enim multum potens est.
Sed tu hunc verbis demulce mollibus:
Statim postea benevolus coelestis erit nobis.
Sic dixit: & surgens, poculum quod labia introrsus inflexa habet
(585) Matri dilectae in manibus posuit: & ipsam allocutus est:
Tolera mater mea, & suffer, moesta quamvis sis:
Ne te, dilectam quamvis existentem, oculis videam
Verberatam. tunc non potero, quamvis doleam,
Juvare. difficilis nam coelestis [Iupiter] ut [ei] repugnetur.
[Α, p. 40]
(590) Iam enim me & aliàs adjuvare studentem
Dejecit, pede prehensum, à coelo [vero limine] divino.
Totam autem diem ferebar: una autem cum sole occidente
Decidi in Lemnum, parum autem animi erat mihi.
Ibi me Sintii viri statim exceperunt cadentem.
(595) Sic dixit: risit autem Dea albas-ulnas habens Juno.
Ridens autem, filii suscepit è manu poculum.
Sed hic aliis Diis à dextra exorsus omnibus
Propinabat, dulce nectar ab cratere hauriens.
Inextinguibilis autem excitatus est risus beatis Diis,
(600) Postquam viderunt Vulcanum per domum ministrantem.
Sic tunc quidem totam diem usque ad solem occidentem
Convivabantur, neque amplius animus indiguit convivio aequali,
[Α, p. 41]
Neque lyrâ perpulchrâ, quam tenebat Apollo,
Musisque quae canebant invicem-excipientes-se voce pulchra.
(605) Sed postquam occidit splendida lux solis,
Hi quidem dormiturientes iverunt domum unusquisque,
Ubi singulis domum inclytus utroque-pede-claudus
Vulcanus fecerat doctis artibus.
Jupiter autem ad suum lectum ivit coelestis fulgurum-auctor,
(610) Ubi antea dormiebat, quando ipsum dulcis somnus invaderet,
Illic dormivit ascendens: juxtaque auream-sedem-habens Juno.
Continue


Ilias Liber 2 (Β)

[Β, p. 42]
CAeteri quidem, Diique & viri, equites-galeati,
Dormiebant per totam noctem. Jovem autem non cepit altus somnos:
Sed is volvebat in animo, quomodo Achillem
Honoraret, perderet autem multos apud naves Achivos.
(5) Hoc autem ei in animo optimum visum est consilium,
Mittere ad Atridem Agamemnonem perniciosum Somnium.
[Β, p. 43]
Et ipsum compellans, verba cita dixit:
    Vade age, perniciosum Somnium, celeres ad naves Achivorum,
Et cum veneris in tentorium Agamemnonis Atridae,
(10) Omnia valdè verè nuncia sicut jubeo.
Armare ipsum jube comatos Achivos
Omnibus copiis. nunc enim capiat civitatem lativiam
Trojanorum. non enim amplius diversè coelestes domos habentes
Immortales sentiunt. inflexit enim omnes
(15) Juno supplicans. Trojanis autem funera impendent.
    Sic dixit. ivit autem Somnium, postquam sermonem audivit.
Statim autem pervenit celeres ad naves Achivorum:
Ivit autem ad Atridem Agamemnonem: hunc autem invenit
Dormientem in tentorio, circum autem divinus fusus erat somnus.
(20) Stetit autem super capite, Nelei filio similis
Nestori, quem maximè senum honorabat Agamemnon.
Huic se assimilans, eum ita alloquebatur divinum Somnium:
    Dormis, Atrei fili valdè-prudentis equûm-domitoris?
[Β, p. 44]
Non oportet per totam noctem dormire consiliarium virum,
(25) Cui populi sunt commissi, & tot curae sunt.
Nunc vero me ausculta citò: Jovis autem tibi nuncius sum,
Qui, ex sese vivens, te valdè curat, & miseratur.
Armare te jussit caput comantes Achivos
Omnibus copiis. nunc autem capias civitatem lativiam
(30) Trojanorum. non enim amplius diversa caelestes domos tenentes
Immortales sentiunt: inflexit enim omnes
Juno supplicans: Trojanis autem funera impendent
Ex Jove. sed tu tuis habe mentibus, neque te oblivio
Capiat, quando te dulcis somnus remiserit.
    (35) Sic fatus abiit; illumque reliquit ibi
Haec volventem in animo, quae non eventura erant.
Dixit enim is, capturum se Priami urbem die illo,
Stultus: neque ea sciebat quae Jupiter moliebatur opera.
Ponere enim adhuc parabat doloresque singultusque
(40) Trojanisque & Danais per fortes pugnas.
Surrexit autem ex somno: divina autem ipsum circumfudit vox.
Sedit autem arrectus: mollem autem induit tunicam,
[Β, p. 45]
Pulchram, novam: circa autem magnum jecit pallium:
Pedibus autem sub teneris ligavit pulchra calceamenta:
(45) Circum autem humeros posuit ensem argenteis-clavis:
Accepit autem sceptrum paternum incorruptum semper,
Cum quo ivit ad naves Achivorum loricatorum,
Aurora quidem Dea conscendit magnum Olympum,
Jovi lumen nunciatura & aliis immortalibus:
(50) Sed is praeconibus argutis-vocibus jussit
Convocare ad concilium caput comantes Achivos:
Hi quidem edixerunt, illi frequentes affuerunt valdè celeriter.
Concilium autem primùm magnanimorum statuit senum.
Nestoream apud navem Pylo nati regis.
(55) Quos hic cum coëgisset, prudentem struebat consultationem:
    Audite amici, divinus mihi in somniis venit Somnus [Deus]
Divinam per noctem: maximè autem Nestori divino
Figuraque, magnitudineque corporeque similis erat.
Stetit autem supra caput, & ad me verba fecit:
[Β, p. 46]
(60) Dormis, Atrei fili prudentis equûm-domitoris?
Non oportet per totam noctem dormire consiliarium virum,
Cui populique commissi sunt, & tanta curae sunt.
Nunc vero me ausculta properè: Jovis vero tibi nuncius sum,
Qui, ex sese vivens, te valdè curat & miseratur.
(65) Armare te jussit comantes Achivos
Omnibus eopiis. nunc enim capias civitatem Lativiam
Trojanorum. non enim amplius & diversè coelestes domos habentes
Immortales sentiunt. inflexit enim omnes
Juno supplicans. Trojanis autem funera eminent.
(70) Ab Jove. sed tu tuis habe mentibus.    Sic illud loquutum,
Ivit avolans, me autem jucundus somnus reliquit.
Sed agete, si quo modo armemus filios Achivorum.
Primùm autem ego verbis tentabo, quatenus fas est,
Et fugere cum navibus multorum-transtrorum jubebo.
(75) Vos autem aliunde alius cohibete verbis.
    Verùm hic sic loquutus consedit. Sub haec autem assurrexit
Nestor, qui Pyli rex erat arenosae:
Qui ipsis benè cupiens concionatus est, & alloquutus:
    O amici, Argivorum ductores & principes,
(80) Si quidem aliquis somnium Achivorum alius dixisset,
Mendacium diceremus, & repuditaremus amplius:
Nunc autem vidit qui se multo praestantissimum in exercitu gloriatur esse.
Sed agete, si quo modo armemus filoos Achivorum.
[Β, p. 47]
    Sic loquutus, concione incepit excedere.
(85) Hi surrexerunt, parueruntque rectori gentium
Sceptrigeri reges: accurrebant autem gentes.
Sicut examina eunt apum simul frequentium,
E petra cavata semper recens venientium,
Et racematim volant in floribus vernis:
(90) Quaedam quidem huc frequenter volaverunt, aliae autem illuc:
Sic horum gentes multae à navibus & tentoriis
Ante littus immensum procedebant
Confertim in concionem; inter autem ipsos fama lucebat,
Jovis nuncia, concitans ire. hi autem conveniebant.
(95) Turbata autem fuerat concio: subtus autem gemuit terra
Gentibus sedentibus. tumultus autem erat. novem autem ipsos
Praecones vociferantes cohibebant, si quando à tumultu
Desisterent, & reges divinos audirent.
Vix tandem resedit populus. tenebant autem sedes,
(100) Cessantes à clamore: Tum divinus Agamemnon
[Β, p. 48]
Surrexit sceptrum tenens: (quod Vulcanus laboraverat fabricans.
Vulcanus quidem dedit Jovi Saturnio Regi:
Sed Jupiter dedit internuntio Argicidae:
Mercurius autem rex dedit Pelopi agitatorii equorum;
(105) Sed rursus Pelops dedit Atreo duci populorum:
Atreus autem moriens reliquit diviti-pecorum Thyestae:
[Β, p. 49]
Sed rursus Thyestes Agamemnoni reliquit, ut gestaret,
Et multis insulis & Argo omni imperaret.)
Huic is incumbens verba cita dixit:
    (110) O amici heroës Danai, famuli Martis,
Jupiter Saturnius me detrimento valde devinxit gravi
Durus: qui antea quidem mihi promisit, & annuit,
Troja depopulata benè-murata, me reversurum.
Nunc autem malam deceptionem cogitavit, & me jubet
(115) Inglorius ut Argum redeam, postquam multum perdidi populum.
Ita scilicet Jovi praepotenti placitum est,
Qui jam multarum urbium dissolvit fastigia,
Et adhuc dissolvet. hujus enim potentia est maxima.
Hoc enim posteris & auditu est turpe,
(120) Incassum sic talem tantumque populum Achivorum
Imperfectum bellum gerere, & pugnare
Cum [viris] paucioribus: exitus autem nondum apparet.
[Β, p. 50]
Si enim velimus Achivique Trojanique
Foederibus fidelia ferientes numerari utrique,
(125) Ita ut Trojani recenseantur quotquot sunt lararii indigenae,
Nos autem in decurias disponamur Achivi,
Trojanorum autem virum singulum accipiamus, ad-ministandum-potum:
Multae decuriae indigerent pocillatore.
Tantum ego aio plures esse pueros Achivorum
(130) Trojanis qui habitant in urbe. sed auxiliares
Multis ex civitatibus vibratores-hastarum viri sunt,
Qui me valdè impediunt, & non sinunt volentem
Trojae expugnare benè-cultum oppidem.
Novem jam praeterierunt Jovis magni anni,
(135) Et jara ligna corrupta sunt navium, & funes soluti sunt:
Et nostrae uxores, & imprudentes nati
Sedent in aedibus expectantes: nobis autem opus
Frustra imperfectum, cujus gratia huc venimus.
Sed agite, ut ego dixero, pareamus omnes,
(140) Fugiamus cum navibus dilectam in patriam terram.
[Β, p. 51]
Non enim amplius Trojam capiemus lativiam.
    Sic dixit: His animum in pectoribus commovit
Omnibus inter multitudinem, quicunque non consilium audiverunt.
Mota est autem concio, ut fluctus ingentes maris
(145) Pelagi Icarii, quos quidem Eurusque Notusque
Commovit erumpens patris Jovis ex nebulis.
Sicutque quum moverit Zephyrus ingentem segetem veniens,
Impetuosus, ingruens, inque spicas cadit:
Sic horum tota concio mota est. hi autem clamore
(150) Ad naves ruebant: sursum à pedibus autem pulvis
Stabat sublatus, hi autem alii alios adhortabantur,
Ut apprehenderent naves, & traherent ia mare divinum,
Fossasque expurgabant. Clamor autem in coelum ivit
Domum euntium. subrahebant autem fulcra navium.
(155) Tunc Argivis praeter fatum reditus contigisset,
[Β, p. 52]
Nisi Minervam Juno sermone affata fuisset:
    Papae, Aegidem-tenentis Jovis filia indefessa,
Sic domum, in dilectam patriam terram,
Argivi fugient, per lata dorsa maris,
(160) Gloriam autem Priamo & Trojanis reliquerint,
Argivam Helenam, cujus gratia multi Achivorum
In Troja perierunt procul à dilecta patria terra?
Sed abi nunc ad populum Achivorum aere-tunicatorum,
Tuisque blandis verbis detine virum quemque,
(165) Nec sine naves in-mare trahere, quae hinc & inde impelluntur.
    Sic dixit. nec adversata est Dea glaucis-oculis Minerva.
Profecta autem est ab Olympi verticibus desiliens,
Statimque venit veloces ad naves Achivorum.
Invenit deinde Ulyssem Jovi consilio parem
(170) Stantem. neque hic navem benè transtratam & nigram
Tanbebat, quia ipsum dolor corde & animo invaserat.
Propè autem stans alloquuta est caesia Minerva:
Divine Laërtiade, prudentissime Ulysses,
[Β, p. 53]
Sicne domum in dilectam patriam terram
(175) Fugietis, in navibus multa transtra habentibus occubituri,
Gloriam autem Priamo & Trojanis relinquetis,
Argivam Helenam, cujus gratia multi Achivorum
In Troja perierunt, procul à dilecta patria terra?
Sed i nunc ad populum Achivorum, necque cuncteris:
(180) Tuis autem blandis verbis detine virum quemque,
Neque sinas naves in mare trahere quae-utrinque-impelluntur.
    Sic dixit. hic autem intellexit Deae vocem loquentis:
Ivit autem currendo, palliumque projecit: quod sustulit
Praeco Eurybates Ithacensis, qui eum sequebatur.
(185) Ipse autem, Atridae Agamemnoni obvius veniens,
Accepit ab eo sceptrum paternum incorruptum semper:
Cum hoc ivit circum naves* Achivorum aere-tunicatorum.
Quemcunque quidem, seu regem, seu praestantem virum, invenit,
Hunc blandis verbis detinebat adstans:
    (190) Infelix, non te decet, ut timidum, trepidare:
Sed ipseque sede, & alios sedere fac populos.
Nondum enim perspicuè scis, quis animus [sit] Atridae.
[Β, p. 54]
Nunc quidem tentat, mox autem laedet filios Achivorum.
In concilio enim non omnes audivimus quid dixerit,
(195) Ne iratus afficiat aliquo malo filios Achivorum.
Ira autem magna est regis à Jove nutriti:
Honor autem ab Jove est: diligit autem ipsum consiliator Jupiter.
    Quemcunque rursus plebeium virum vidit, vociverantemque offendit,
Hunc sceptro percussit, increpitavitque verbo:
    (200) Miser, quietè sede, & aliorum verba audi,
Qui te praestantiores sunt: tu autem imbellis & invalidus,
Neque unquam in bello numerandus, neque in senatu.
Non quidem ullo pacto omnes regnabimus hic Graeci.
Non bonum [est] multorum principatus: unus princeps esto,
(205) Unus rex, cui dederit filius Saturni consiliatoris uncati
Sceptrumque & jura, ut ipsis dominetur.
    Sic ille imperando agens dirigebat exercitum. illi autem ad concilium
Rursus ruebant, à navibus & tentoriis,
[Β, p. 55]
Tumultu, sicut quum fluctus mulistreperi maris
(210) Littore magno edit sonitum, fremit autem pontus.
Alii quidem sedebant, [alii] verò subsellia occupabant.
Thersites autem adhuc solus loquacissimus tumultuabatur,
Qui verba in praecordiis suis immoderataque multaque sciebat
Frustra, verum non prout decebat, regibus intentare,
(215) Sed quodcunque ei videbatur ridiculum Achivis
Esse. turpissimus autem vir ad Trojam venit.
Strabo erat, claudus autem altero pede, & ipsius humeri
Curvi [&] in pectus contracti: at desuper,
Acutus erat capite, capillamentum vero rarum superflorescebat.
(220) Inimicissimus autem Achilli maximè erat, & Ulyssi.
Hos enim objurgabat. tunc rursus Agamemnoni divino,
Altè clamans, dicebat convitia. cui hac propter Achivi
[Β, p. 56]
Immaniter insensi erant, animoque indignabantur:
Sed hic multùm vociferans, Agamemnonem [istoc] objurgabat sermone:
    (225) Atride, cujus vel conquestionem facis, vel penuriam habes?
Plena tibi aere tentoria, multae & mulieres
Sunt in tentoriis selectae, quas tibi Achivi
Primò damus, quum urbem capimus.
An item & auro indiges, quod quis afferat
(230) Trojanorum equitum ex Troja pro filio redemptionis pretium,
Quem ego vinctum ducam vel alius Achivorum?
An mulierem juvenem, cui miscearis per amorem,
Quam ipse seorsum detineas? non quidem decet
Ut, qui princeps sit, in mala inducere filios Achivorum.
(235) O imbelles, mala vituperia, Achaides, non item Achivi,
Domum cum navibus redeamus, hunc autem sinamus
Isthic ad Trojam praemia concoquere, ut sciat
An in aliquo nos audivimus ipsum, an non.
Qui & nunc Achillem, ipso multo meliorem virum,
(240) Injuria affecit: fruitur enim dono quod per vim illi abstulit.
[Β, p. 57]
Minime verò Achilli bilis est in praecordiis, quin lenis [est.]
Alioqui enim, Atrida, nunc postremùm injurius esses.
    Sic dixit, objurgans Agamemnonem pastorem populorum,
Thersites. huic autem cito astitit admirabilis Ulysses,
(245) Et ipsum torvè intuens, duro alloquutus est sermone:
    Thersite, vitilitigator, vocalis utut sis blatero,
Desine, neque velis solus contender cum regibus.
Non enim ego, quàm tu sis, censio ignaviorem mortalem alium
Essse, qui cum Atridis ad Trojam venerunt.
(250) Quare ne, reges in ore habens, concioneris,
Neu ipsis convita inferas, neu reditionem curato.
Neque adhuc apertè scimus, quorsum evadent haec opera,
Anbene, an male, redibimus filii Achivorum.
Quare nuc Atridae Agamemnoni pastori populorum
(255) Sedes jaciens convicia, quia ei valde multa dant
Heroës Dani: tu verò cor saucians vitilitigas.
Sed tibi edico, (hoc & perfectum erit,)
Sicubi te insanientem invenero, sicut hîc,
[Β, p. 58]
Ne posthac Ulyssi caput humeris adsit,
(260) Neque Telemachi pater vocer,
Si non ego te comprehensum, & charis vestibus exutum
Pallioque & tunica, quae pudenda contegunt,
Flentem veloces ad naves dimisero,
Caedens è concione duris verberibus.
    (265) Sic dixit. sceptroque dorsum atque humeros
Percussit. ille autem intorquebat se, eique scatens excidit lachryma.
Vibex autem cruenta dorsi exorta est
Sceptro ab aureo. ipse autem sedit, timuitque:
Ac dolens, indecore intuens, abstersit lachrymam.
(270) Illi autem, quamvis moesti, super ipso suaviter riserunt.
Ceterum, ita quispiam dicebat ad propinquum alium:
    O Dii, certè infinita Ulysses bona fecit,
Autor bonorum consiliorum, bellumque instruens.
Nunc autem hoc quàm optimum in Argivis fecit,
(275) Qui hunc contumeliosum conviciatorem coërcuit à scurriliatibus.
[Β, p. 59]
Non quidem ipsi adhuc alterâ vice permittet animus superbus
Objurgare reges contumeliosis verbis.
    Sic dixerunt multitudo. sed urbium expugnator Ulysses
Surrexit, sceptrum habens. juxtà autem caesia Minerva,
(280) Similis praeconi, silere populum jussit,
Ut simul primique & postremi filii Achivorum
Sermonem audirent, & intelligeret consilium.
Qui ipsi benè-sentiens concionatus est, & dixit:
    Atride, nunc te, rex, volunt Achivi
(285) Omnibus probrosissimum facere mortalibus hominibus:
Neque tibi perficiunt promissum, quod promiserunt,
Huc venientis ab Argo equestri,
Ut, Ilio exciso benè-aedificato, redirent.
Nam profectò hi tanquam pueri tenelli, viduaeve mulieres,
(290) Inter se desiderant domum redire.
Et sane molestum est, ut quis molestia affectus redeat.
Etenim, si quis unum mensem maneat procul à sua uxore,
Tristatur apud navem multa transtra habentem, quam procellae
[Β, p. 60]
Hybernae, commotumque mare in arctum cogant.
(295) Nobis autem nonus est, qui revolvitur, annus
Hîc manentibus. qua de caussa non vitio verto, Achivos
Tristari apud naves rostratas. sed tamen etiam [est]
Turpe, non tantum diu manere, sed inanem redire quoque.
Tolerate, amici, & manete ad tempus, ut sciamus,
(300) Si verum Calchas vaticinatur, an & non.
Probè enim jam hoc scimus in mentibus: estis autem omnes
Testes, quos Parcae mortiferae abrepturae non [dum] venerunt,
Nec heri, nec hodie, quòd in Aulidem naves Graecorum
Congregabantur, mala Priamo, & Trojais ferentes:
(305) Nos autem circumcirca fontem sacris altaribus
Faciebamus immortalibus perfectas hecatombas,
Pulchra sub platano, unde fluebat lympida aqua.
Illic apparuit magnum signum. draco, dorso sanguineus,
Horribilis, quem ipse Olympius misit in lucem,
(310) Quum ex altari prosiliisset, ad platanum perrexit.
[Β, p. 61]
Ibi erant passeris pulli, imbelles nati,
Quae in ramo extremo sub folia receperant sese,
Octo: sed mater nona erat, quae peperit natos.
Ibi ille hos miserabiliter comedit stridentes.
(315) Mater autem circumvolabat, lugens dilectos natos:
Hanc circumagens ala prehedit, cicum-clamantem.
Sed, postquam natos devoravit passeris [matris,] & ipsam,
Hunc quidem manifestum fecit deus, qui ostendit.
Lapidem enim ipsum fecit saturni uncati consiliarii.
(320) Nos autem, stantes, admirabamur quod factum erat.
Sic igitur terribilia portenta Deorum subiêre hecatombas.
Calchas autem, statim postea vaticinans, dixit:
Cur muti facti estis, caput comantes Achivi?
Nobis quidem hoc ostendit signum magnum consiliator Jupiter.
(325) Serum, quod tardè perficietur, cujus gloria nunquam peribit.
Ut hic natos devoravit passeris [matris,] & ipsam,
Octo, sed mater nona erat, quae peperit natos:
Sic nos tot annos bellabimus hic,
Decimo autem civitatem capiemus lativiam.
(330) Ille sic praedixerat: quae nunc omnia complentur.
[Β, p. 62]
Sed age, manete omnes, bene-ocreati Achivi,
Isteic, quoadusque civitatem magnam Priami capiamus.
    Sic dixit. Argivi ero valdè clamarunt, (circumcirca verò naves
Terribiliter perstreperunt, à clamantibus Achivis,
(335) Sermonem laudantes Ulyssis divini.
Sub haec venerandus eques Nestor [sic] interfatur:
    Proh facinus, re vera pueris similes loquimini
Infantibus, quibus non sunt curae bellicosa opera.
Quò jam pactaque & juramenta ibunt nobis?
(340) In igne jam consiliaque erunt, curaeque virorum,
Sacraque mera, & dextrae, quibus credidimus.
Frustrà enim verbis contendimus, neque aliquam rationem
Invenire possumus, etsi multo tempore hic moremur.
Atrida, tu autem, sicut prius, habens firmum consilium,
[Β, p. 63]
(345) Impera Argivis in fortibus praeliis:
Hos autem sine consumi, unum duosve, siqui ab Achivis
Seorsum consultabunt: profectus autcm non erit ipsis,
Prius Argos ire, quàm & Jovis alumni captae
Cognoscamus an falsa promissio, an & non.
(350) Hanc ob rem enim dico annuisse praepotentem Saturnidem
Die illo, quando naveis citas conscenderunt
Argivi, Trojanis caedem ac mortem ferentes,
Qui fulgurabat auspicatè, fausta signa ostendens.
Quare nemo prius festinet domum redire,
(355) Priusquam quisque apud Trojanorum uxorem dormiat,
Ac ulciscatur Helenae raptum, gemitusque.
Quodsi quis cum terrore volet domum ire,
Capessat nigram suam navem habentem concinna transtra,
Ut ante alios mortem & fatum assequatur.
(360) Sed, rex, tu bene cura, & crede alteri:
Non abjectum verbum erit, quodcunque dicam.
[Β, p. 64]
Secerne viros per gentes & per tribus, Agamemnon:
Ut tribus tribubus auxilientur, gentesque gentibus.
[Id] ubi sic feceris, & tibi obedierint Achivi,
(365) Cognosces hinc, qui è ducibus ignavus & quis è gregibus,
Quis denique strenuus sit futurus: pro seipsos enim pugnabunt.
Cognosces verò, utrum ex vaticinio civitatem non destrues,
An virorum ignavia, & imperitia belli.
Hune alloquutus est [ita] respondens rex Agamemnon:
(370) Revera iterum tu concione vincis filios Achivorum.
Utinam enim, ô Jupiter pater, ô Pallas & Apollo,
Tales decem mihi consultores essent Achivorum:
Sic citò nutaret civitas Priami regis,
Manibus sub nostris capta & direpta.
(375) Sed mini alumnus captae Saturnides Jupuer dolores dedit,
Qui me in incurabiles lites & contentiones trudit.
Etenim ego Achillesque, pugnavimus gratia puellae
[Β, p. 65]
Contrariis verbis: ego autem incepi injuriosus esse.
Sin autem unquam in unum consultabimus, non amplias postea
(380) Trojanis dilatio mali erit, ne paullulum quidem.
Nunc autem venite ad coenam, ut conferamus praelium.
Rite quidem alius hastam acuat, recteque clypeatorum agmen instruat,
Riteque item alius equis coenam det veloces pedes habentibus,
Riteque alius, currum utrinque lustrans, belli curam habeat:
(385) Ut per totam diem saevo decernamus Marte.
Nulla enim cessatio aderit ne quidem paullulum,
Nisi nox veniens dirimat vehementiam virorum.
Sudabit quidem circum pectora alicujus lorum
Scuti circumtegentis hominem, circa lanceam vero manum fatigabit:
(390) Sudabit & alicujus equus politum currum trahens.
Quem autem ego seorsum à pugna volentem intelligam.
Manere apud naves rostratas, non ei postea
[Β, p. 66]
Suppetet fugere canes alitesque.
    Sic dixit. Argivi vero valde strepuerunt, sicut quando fluctus [movet]
(395) Ad altum littus, quando Notus veniens movet
Ad porrectum scopulum, quem nunquam fluctus relinquunt
Diversorum ventorum, quando huc vel illuc fiunt.
Surgentes autem ruebant sparsi ad naves,
Fumigaruntque in tentoriis, & coenam capiebant.
(400) Alius autem alii sacrificabat deorum semper-existentium,
Orans ut mortem fugeret, & Martis stragem.
Sed bovem sacrificavit rex virorum Agamemnon
Pinquem, quinquennem, valde potenti Saturnio.
Vocavit autem senes optimates omnium-Graecorum:
(405) Nestorem quidem primùm, & Idomeneum regem,
Sed postea Ajaces duos, & Tydei filium:
Sextumque insuper Ulyssem, Jovi in consiliis similem.
Spontaneus autem pro sua parte venit vocem-bonus Menelaus:
Norat fratrem enimo in animo, quantum laboraret.
(410) Bovem autem circumsteterunt, & falsas fruges acceperunt.
His vota jungens sua, [sic] interlocutus est rex Agamemnon:
[Β, p. 67]
    Jupiter gloriosissimus, maximus, nigras-nebulas-faciens, in aethere habitans,
Non prius sol occidat, & tenebrae adveniant,
Quam ego pronum dejecero Priami palatium
(415) Fuliginosum, ac igne exussero portas hostis,
Hectoream verò loricam circa pectora divisero
Ense, foraminosam: multique circa ipsum socii
Proni in pulveribus mordicus capiant terram.
    Sic dixit. necdum ei Saturnius annuebat:
(420) Sed hic suscepit quidem sacrificia, laborem vero immensum addebat.
Verùm, posquam precati sunt, & molas superjecerunt,
Retro traxerunt quidem primum, & jugularunt, & excoriarunt,
Femoraque exciderunt, & omento cooperuerunt,
Duplicantes, ipsis autem crudas carnes imposerunt:
(425) Et haec quidem lignis fissis sine foliis adurebant:
Viscera vero figentes tenebant super ignem.
Enimvero, ubi femora perassata erant, & interanea gustaverunt,
In frustra conciderut cetera, & circum verua fixerunt,
Assaveruntque valde-scienter, detraxeruntque omnia.
[Β, p. 68]
(430) De reliquo postquam cessassent à labore, conviviumque adornassent,
Epulati sunt, nec in ullâ re sufficientis epuli praesens animus penuriam habebat.
Sed postquam potus & cibi appetetitum deposuerunt,
His verbis incepit venerandus eques Neftor:
    Atride, gloriosissime rex virorum, Agamemnon,
(435) Ne nunc diu iterum recumbemus, neque diu
Disseramus opus, quod deus dabit.
Sed age, praecones quidem, Achivorum aerea-loricam habentium
Populum vocantes, congregent ad naves:
Nos autem congregati hîc in exercitu lato Achivorum
(440) Eamus, ut citius suscitemus imperisum Martem.
    Sic dixit. neque non persuasus est rex virorum Agamemnon:
Statim praeconibus arguta-voce-praeditis jussit
Vocare ad-bellum caput comantes Achivos.
Hi quidem convocarunt, illi autem congregati sunt valdè velociter.
(445) Porro qui circum Atridem erant reges Jovis alumni,
Proruerunt dimicaturi. Simul autem glaucos-oculos-habens Minerva,
Aegidem habens valdè honoratam non senescentem, immortalemque:
Cujus centum fimbriae totae-aur pendebant,
Omnes bene-plicatae, centum nummorum unaquaeque,
(450) Cum hac impetum faciens tumultuebatur populum Achivorum,
[Β, p. 69]
Adhortans ire. robur autem immisit uniuscujusque
Animo, ut incessanter bellum dulcius factum est, quàm redire
His autem statim bellum dulcius factum est, quàm redire
Super navibus concavis dilectam in patriam terram.
(455) Velut ignis è consptcu tollens comburit immensam sylvam
Montis in verticibus, procul autem apparet splendor:
Sic, his abeuntibus, aere divini,
Splendor valdè apparens per aërem in coelum ibat.
Caetero quemadmodum avium volatilium gentes multae,
(460) Anserum, vel gruum, vel cygnorum longum-collum habentium,
Asio in prato, Caystrii circa fluenta,
Huc & illuc volant, gaudentes alis,
Resonanter sedentium, resonat autem & pratum:
Sic horum gentes multae à navibus & tentoriis
(465) In planitiem ruebant Scamandriam: sed subitus terra
Terrlbiliter resonabat pedibus ipsorumque & equorum.
Steterunt autem in prato Scamandrio florido
[Β, p. 70]
Infiniti, quot folia & flores gignerunt tempore verno.
Veluti muscarum frequentium gentes multae [sunt],
(470) Quae in stabulo pastorali errant
Tempore veno, & quando lac vasa madefacit:
Tot contra Trojanos caput comantes Achivi
In campo stabant, disrumpere prompti.
Hos autem, ut greges magnos caprarum capraii viri
(475) Facilè distinguunt, postquam in pascuis miscentur:
Sic hos ipsi ductores in ordinem redigebant heic & illeic
In praelium ituros. inter quos rex Agamemnon
Oculis & capite similis Jovi gaudenti-fulmine,
Marti autem balteo, pecore autem Neptuno.
(480) Velut bos in armento valde eximius est omnium
Taurus, (hic enim bovis inter eximius est congregatas,)
Talem Atridem posuit Jupiter die illo,
Praestantem & eximium inter multos heroas.
    Dicite nunc mihi, Musae, quae caelestes domos habetis,
[Β, p. 71]
(485) (Vos enim deae estis, adestisque, scitisque omnia:
Nos autem famam solùm audivimus, necque quicquam scimus.)
Qui duces Danaorum & Principes erant.
Enimverò multitudinem ego non enarrabo, neque nominabo.
Nequidem si mihi decem linguae, decemque ora essent,
(490) Vox etiam infragilis, aereumque mihi cor inesset:
Nisi coelestes Musae, Jovis caprae-alumni
Filiae, commemorent, quot sub Ilium iverunt.
Principes deinceps navium dicam, navesque omnes.

ENUMERATIO NAVIUM, VEL, BOEOTIA.
BOeotiis quidem Penelaus & Leitus imperabant,
(495) Arcesilausque, Prothoenorque, Cloniusque:
[Β, p. 72]
Quique Hyrien habitabant, & Aulidem petrosam,
Schoenumque, Scholumque, jugosamque Eteonum,
(5) Thespiam, Graecamque, & latis idoneam choris Mycalessum:
Quique circum Harma habitabant, & Ilesium, & Erythras:
(500) Quique Eleona tenebant, & Hylem, & Peteona,
Oraleam, Medeonaque bene-aedificatam oppidum,
Copas, Eutresinque, multasque columbas-habentem Thisben:
[Β, p. 73]
(10) Quique Coroneam. & herbosam Haliartum,
Quique Plataeam possidebant, & qui Glissam habitabant,
(505) Quique Hypothebas habitabant bene-aedificatam oppidum,
Onchestumque sacrum, Neptunium, clarum nemus:
Quique vitiferam Arnen habitabant, quique Midiam,
(15) Nisamque divinam, Anthedonaque ultimam.
Horum quidem quinquaginta naves ibant, quarum unamquamque
(510) Pueri Boeotiorum centum & viginti conscenderant.
    Qui vero Aspledona habitabant, & Orchomenum Minyeum,
His imperabat Ascalaphus & Ialmenus, filii Martis,
(20) Quos peperit Astyoche in domo Actoris Azidae,
Virgo verecunda, superiorem partem domus cum ascendisset
(515) Ad Martem sortem: hic autem ipsi concubuit clàm.
Horum triginta concavae naves ibant.
    Sed Phocensibus Schedius & Epistrophus imperabant,
[Β, p. 74]
(25) Filii Iphiti magnanimi Naubolidae:
Qui Cyparissum habitabant, Pythonaque petrosam,
(520) Crissamque divinam, & Daulida, & Panopea:
Quique Anemoriam, & Hyampolin circumhabitabant:
Quique apud fluvium Cephissum divinum admira habitabant,
(30) Quique Lilaeam habitabant ad fontem Cephissum.
Hos simul quadraginta nigrae naves sequebantur.
(525) Hi quidem Phocensium turmas ordinarunt, undique occupati,
Boeotiorum ac prope, à sinistris armabantur.
    Locrensibus autem erat dux Oeleus velox Ajax
(35) Minor, non tantus quantus Telamonius Ajax,
Sed multo minor: parvus quidem erat, lineum-thoracem jabens,
[Β, p. 75]
(530) Lancea autem ornabat omnes Graecos & Achivos,
Qui Cynum habitabant, Opoëntaque, Calliarumque,
Bessanque, Scarphenque, & Augias amabiles:
(40) Tarphenque, Throniumque, circa Boagrii fluenta.
Hunc simul quadraginta nigrae naves sequebantur
(535) Locrorum, qui habitant trans sacram Euboeam.
    Qui autem Euboeam habitabant, robora spirantes, Abantes,
Chalcidaque, Iretriamque, abundantemque uvis Histiaeam:
(45) Cerinthumque maritimam, Diique altum oppidem,
Quique Carystum incolebant, & qui Styra habitabant:
(540) Horum porro dux erat Elephenor, ramus Martis,
Chalcodontiades, magnanimorum princeps Abantum.
Hunc simul Abantes sequebantur veloces, à-tergo comati,
[Β, p. 76]
(50) Pugnaces, prompti porrectis hastis
Thoraces disrumpere inimicorum circa pectora.
(545) Hunc simul quadraginta nigrae naves sequebantur.
    Qui Athenas habitabant, bene-aedificatam urbem,
Populum Erechthei magnanimi, quem aliquando Minerva
(55) Nutrivit, Jovis filia, peperit autem alma Tellus,
Athenis autem collocavit in suo pingui templo:
(550) (Illic enim ipsum tauris & agnis placant
Filii Atheniensium absolutis [singulis] annis:)
His item praeerat filius Petei Menestheus.
(60) Huic nondum quisquam vir inter terrestres fuit similis,
In instruendis equitibus & viris scutigeris:
(555) Nestor solus contendebat; hic enim aetate grandior erat.
Hunc simul quinquaginta nigrae naves sequebantur.
    Ajax autem ex Salamine ducebat duodecim naves.
(65) Quas illeic ordinatas duxit, ubi Atheniensium copiae erant ordinatae.
Ceterum, qui Argos habitabant, Tirynthaque bene-muratam,
[Β, p. 77]
(560) Hermionem, Asinenque, profundum sinum habentes,
Troezenem, Eionasque, & vitibus-consitam Epidaurum,
Quique habitabant Aeginam, Masetemque, juvenes Achivorum:
(70) His porro praeerat bello-strenuus Diomedes,
Et Sthenelus Capanei inclyti dilectus filius.
(565) Una vero cum his Euryalus tertius ibat, similis deo vir,
Mecistei filius Tilaionidae regis.
Omnibus autem praeerat strenuus in-praelio Diomedes.
(75) Hosque simul octoginta nigrae naves sequebantur.
    Qui autem Mycenas incolebant, celebrem urbem,
(570) Opulentamque Corinthum, beneque habitatas Cleonas,
Orniasque habitabant, Araethyreamque amabilem,
Et Sicyona, ubi Adrastus primùm regnavit:
(80) Quique Hyperesiamque & excelsam Gonoëssam,
Pellenamque habitabant, & Aegium incolebant,
(575) Et omnem oram illam maritimam, & circa Helicen spatiosam:
In quos centum navibus imperium habebat rex Agamemnon
[Β, p. 78]
Atrides: simul hunc quam plurimae & praestantissimae
(85) Copiae sequebantur. & ipse induit splendore caecans aes,
Ipse majestate exultans, quia omnes inter elucebat heroas,
(580) Quoniam strenuissimus erat, & quàm plurimas ducebat copias.
Quique habitabant concavam Lacedaemona, cetis abundantem,
Pharemque, Spartamque, abundantemque columbis Messam:
(90) [Quique] Brysias habitabant, & Augias amabiles:
Quique Amyclas tenebant, Helosque maritimum oppodum:
(585) Quique Laam habitabant, qui Oetylon incolebant:
His pro se frater praeerat in-praelio strenuus Menelaus
Sexaginta navibus: seorsum vero armabantur.
(95) Sed ipse ibat suis studia fretus,
Adhortans ad bellum: maxime verò cupiebat animo
(590) Ulcisci Helenae raptum, ac gemitus.
Quique Pylumque habitabant, & Arenen amamabilem,
Et Thyon, Alphaei vadum, & bene-aedificatum Aepy:
(100) Et Cyparisseentem, & Amphigeniam habitabant,
Et Pteleon & Helos, & Dorion: ubi etiam Musae
[Β, p. 79]
(595) Occurrentes Thamyrim Threicium spoliarunt cantu,
Ex Oechalia vententem ab Euryto Oechaliensi rege.
Asserebat enim gloriabundus, se relaturum-victoriam, si modo ipsae
(105) Musae canerent, filiae Jovis caprae-alumni.
Ceterum, hae, iratae non modo caecum fecerunt, sed & cantum
(600) Divinum ademerunt, & oblivisci-fecerunt artem-pulsandi-citharam.
His porro praeerat eques venerandus Nestor.
Cum hoc nonaginta concavae naves proficiscebantur.
(110) Quique habitabant Arcadiam, sub Cyllenes montem altum,
Prope Aspyti monumentum, ubi viri cominus pugnantes,
(605) Quique Pheneum incolebant, & Orchomenum pecorosum,
Ripenque, Stratienque, & altam Enispen,
Et Tegeam habitabant, & Mantineam amabilem,
(115) Styphelumque tenebant, & Parrasien habitabant:
His imperabat Ancaei filius, rex Agapenor,
(610) Cum sexaginta navibus. multi autem in unamquamlibet navem
Arcades viri conscenderant, rei-militaris periti.
[Β, p. 80]
Ipse enim eis dedit Rex virorum Agamemnon
(120) Naves bene-transtratas ad transfrentandem nigrum pontum
Atrides: quoniam non ipsis marina opera erant curae.
    (615) Qui autem Buprasiumque & Elidem nobilem habitabant,
Quantum [agri] Hyrmine, & Myrsinus extrema,
Petraque Olenia, & Alisium intus continet,
(125) Horum rursus quatuor duces erant, decem vero virum unumquemque
Naves sequebantur veloces, multique autem [eas] conscenderant Epei.
(620) His quidem Amphimachus & Thalpius praeerant,
Filii, alter quidem Cteati, alter autem Euryti Actorionis.
Illis vero Amaryncei filius imperabat, fortis Diores.
(130) Quartis autem praeerat Polyxenus, deo iimilis,
Filius Agasthenis, Augeiadae principis.
    (625) Qui autem [venerunt] ex Dulichio, Echinadibusque sacris
Insulis, quae sitae sunt trans mare, è regione Elidis,
His rursus praeerat Meges, similis Marti
(135) Phylides, quem generavit Jovi dilectus eques Phyleus,
Qui olim in Dulichium migravit, à patre exosus.
[Β, p. 81]
(630) Hunc simul quadraginta naves sequebantur.
    Sed Ulysses ducebat Cephallenses magnanimos,
Qui Ithacam tenebant, & Neritum frondosum,
(140) Et Crocilia habitabant, & Aegilipem asperam.
Quique Zacynthum habitabant, & qui Samum incolebant,
(635) Quique Epirum habitabant, & objacentia incolebant,
His quidem Ulysses imperabat, Jovi consilio par.
Hunc autem simul naves sequebantur duodecim proras-rubras habentes.
    (145) Aetolis autem imperabat Thoas Andraemonis filius:
Qui Pleurona habitabant, & Olenum, & Pylenen,
(640) Chalcidaque maritimam, Calydonaque petrosam.
Non enim amplius Oenei magnanimi filii erant,
Neque item amplius ipse ipse erat, mortuus-erat flavus Meleager.
(150) Huic omnia ernat commissa, ut imperaret Aetolis.
Hunc autem simul quadraginta nigrae naves sequebantur.
    (645) Cretensibus autem Idomeneus hasta claras praeeerat:
Qui Cnossumque incolebant, Gortynamque bene-cinctam moenibus,
Lyctum, Miletumque, & albicantem Lycastum,
(155) Phaestumque, Rhytiumque, civitates bene-habitatas:
Aliique, qui Cretam centum-urbium habitabant.
[Β, p. 82]
(650) His igitur Idomeneus bello-clarus praeerat,
Merionesque, simils Marti viros-occidenti.
Hos autem simul octoginta nigrae naves sequebantur.
(160) Tlepolemus autem Heraclides, fortisque, magnusque,
Ex Rhodo novem naves ducebat Rhodiensium superborum:
(655) Qui Rhodum habitabant, trifariam distincti,
Lindum, Ielyssumque, & albicantem Camirum.
Horum quidem Tlepolemus hasta-strenuus dux-erat.
(165) Quem peperit Astyochia excellentiae Herculeae,
Quam duxit ex Ephyre fluvio ab Selleente,
(660) Depopulatus civitates multas nobilium juvenum.
Tlepolemus, postquam est in domo bene extructa,
Statim patris sui dilectum avunculum interficit,
(170) Jam senescentem, Licymnium, ramum Martis:
Statim autem naves fecit: multasque copias colligens,
(665) Abiit fugiens per mare: minati sunt enim ipsi alii
Filii, nepotesque fortitudinis Herculeae.
Sed hic Rhodum venit errans, aerumnas perpessus.
(175) Tripliciter autem distincti habitarunt per-tribus, & dilecti fuerunt
[Β, p. 83]
A Jove, qui diis & hominibus imperat:
(670) Et ipsis ingentes divitias demisit Saturnius.
    Porrò Nireus ex-Syma duxit tres naves aequales,
Nireus, Aglaiesque filius, Charopique regis,
(180) Nireus, qui pulcherrimus vir ad Ilium venit
Aliorum Danaorum, post irreprehensibilem Pelidem:
(675) Sed imbellis erat: parvaque turba ipsum sequebatur.
    Qui autem Nisyrum tenebant, Crapathumque, Casumque,
Et Con Eurypyli civitatem, insulasque Calydnas,
(185) His Phidippus & Antiphus praeerant,
Thessali Heraclidae regis filii duo.
(680) Horum triginta concavae naves ordine ibant.
    Nunc autem istos, quotquot Pelasgicum. Argos habitabant,
Quique Alon, quique Alopen, quique Trechinam incolebant,
(190) Quique tenebant Phthiam, & Hellada pulchras-muliers habentem,
(Myrmidones autem vocabantur, etiam Hellenes, & Achivi)
(685) Istorum [inquam] in quinquaginta navibus erat princeps Achilles
. Sed hi non belli horrisoni recordabantur.
Non enim erat qui ipsis in ordines dux esset.
(195) Jacebat enim ad naves pedibus - velox divinus Achilles,
Ob puellam iratus Briseidem bene-comatam,
[Β, p. 84]
(690) Quam ex Lyrnesso abstulit, quum multùm laborasset
Lyrnessum depopulatus, & muros Thebarum.
Mynetem autem dejecit, & Epistrophum, qui in lanceas insaniebant,
(200) Filios Eueni Selepiadae regis.
Ob istam is jacebat moerens: citò autem surrecturus erar.
    (695) Qui autem tenebant Phylacen, & Pyrrhasum floridam,
Cereris nemum, Itonaque matrem ovium,
Maritimamque Antrona, & Pteleum herbosam:
(205) Horum item Protesilaus bellicosas dux-erat,
Dum viveret: tunc vero jam detinebat [eum] terra nigra.
(700) Hujus autem ambabus genis lacerata genis uxor in Phylace relicta est,
Et domus semiperfecta. eum autem interfecit Dardanus vir
Quum de navi desiliret diu ante Achivos.
(210) Haud tamen ne isti carebant duce. poscebant quippe ducem:
At ipsos ordinabat Podarches, ramus Martis,
(705) Iphicli filius, divitis-pecore Phylacidae,
[Β, p. 85]
Frater germanus magnanimi Protesilai,
Minor aetate, quandoquidem ille major erat, & praestantior,
(215) Heros Protesilaus bellicosus: ceterae copia nil
Indigebant duce, requirebant tamen ipsum, quod strenuus audiret.
(710) Hunc simul quadraginta nigrae naves comitabantur.
    Porro qui Pheras habitabant apud Boebeidem paludem,
Boeben, & Glaphyras, & bene aedificatam Iolcum,
(220) His imperabat Admeti dilectus filius, undecim navibus,
Eumelus: quem ex Admeto peperit nobibilissima mulierum,
(715) Alcestis, [inter] Peliae filias formae praestantissima.
    Qui verò Methooem & Thaumaciam habitabant,
Et Meliboam tenebant, & Olizonem asperam:
(225) His Philoctetes praeerat, jaculandi peritus,
[Cum] septem navibus: remiges autem in unamquamque quinquaginta
(720) Conscenderant, jaculandi periti ad fortiter pugnandum.
Verumenim hic quidem in insula jacebat ingentes dolores patiens,
Lemno in divina, ubi ipsum reliquerant filii Achivorum
(230) Ulcere tetro laborantem perniciosi colubri.
Ibi ille jacebat moerens: citò autem recordaturi erant
[Β, p. 86]
(725) Argivi apud naves Philoctetis regis.
Haud tamen isti sine duce erant. Poscebant quippe ducem:
Medon verò ordinabat, Oilei filius spurius,
(235) Quem peperit Rhena ex Oileo urbium-eversore.
    Quique habitabant Triccen, & Ithomen clivosam,
(730) Quique habitabant Oechaliam, civitatem Euryti Oechaliensis,
His duces erant Aesculapii duo filii,
Medici boni, Podalirius & Machaon.
(240) [Cum] his triginta concavae naves ordine-ibant.
    Quique tenebant Ormenium, quique fontem Hyperium,
(735) Et qui incolebant Asterium, Titanique albos vertices,
Horum dux erat Eurypylus, Euaemonis praeclarus filius:
Hunc autem simul quadraginta nigrae naves sequebantur.
    (245) Qui verò Argissam tenebant, & Gyrtonen habitabant,
Orthen, Elonenque Oloossonem albam.
(740) His itidem praeerat bellicosus Polypoetes,
Filius Pirithoi, quem immortalis genuit Jupiter.
Hunc ex Pirithoo peperit inclyta Hippodamia,
(250) Eo tempore, quo centauros ultus est villosos,
Eosque ex Pelio expulit, & ad Aethicas migrage coëgit.
[Β, p. 87]
(745) Non solus [praeerat:] una cum eo Leocteus, ramus Martis,
Filius magnanimi Coroni Caenidae.
Hos simul quadraginta nigrae naves sequebantur.
    (255) Guneus autem ex Cypho ducebat duas & viginti naves.
Hunc Enienes comitabantur, bellicolisque Peraebi,
(750) Qui circa Dodonem valde-brumalem domos posuerunt,
Quique circa desiderabilem Titaresium arva incolebant
Hi in Peneum immittit pulchre-fluentem aquam,
(260) Nec ille Peneo commiscetur coloris argentei-vortices-habenti,
Sed in ipsum supernè influit tanquam oleum.
(755) Nam aquae Stygis, quae grave juramentum, est rivus.
    Magnetibus praeerat Prothous Tenthredonis filius,
Qui circa Peneum, & Pelium frondosum,
(265) Habitabant. his quidem Prothous velox dux-erat.
Hunc simul quadraginta nigrae naves comitabantur.
    (760) Hi duces Graecorum & principes erant.
Quis horum praestantissimus fuerit, tu mihi dic, Musa,
Ipsorum, & equorum, qui simul Atridas sequebantur.
(270) Equae quidem multo praestantissimae erant Pheretiadae,
Quas Eumelus equitabat, pedibus-veloces, ut [sunt] aves:
[Β, p. 88]
(765) Simili pilo, coaevas, [velut ad] perpendiculum tergo similes.
Hos in Pieria nutrivit argenteum-arcum-gestans Apollo,
Ambas foeminas, terrorem belli ferentes.
(275) Virorum autem longe praestantissimus erat Telamonius Ajax,
Interea dum Achilles in odio permanerbat, (nam hic multo fortissimus erat)
(770) Ac equi, qui ferebant irreprehensibilem Pelidem.
Sed hic quidem in navibus nigris rostratis per-pontum transeuntibus
Jacebat, continenter iratus Agamemnoni, rectori populorum
(280) Atridae: turbae verò apud littus maris
Delectabantur, discis & hastilibus jaculantes,
(775) Sagittisque: equi autem apud currus suos singuli,
Lotum depascentes, apiumque, quod in paludibus nasci solet,
Stabant: currus autem bene-tecti jacebant principum
(285) In tentoriis: at illi ducem bellicosum requirentes,
Vagabantur huc & illuc per castra, neque pugnabant.
(780) Quare illi circuibant, acsi igne terra tota absumeretur.
Quin terra resonabat, ceu à Jove, qui fulmine fugat,
Quando irascitur, & quando circa Typhoëum terram caedit
[Β, p. 89]
(290) In Arimis, ubi dicunt Typhoëi esse cubilia:
Sic horum sub pedibus valde strepebat terra
(785) Gradientium. valde vero velociter pertransibant campum.
    Ceterum, Trojanis nuncia venit pedibus-ventum-aequans velox Iris,
A Jove caprae-nutricio, cum nuncio molesto.
(295) Hi conciones habebant in Priami vestibulis,
Omnes congregati, & juvenes & senes.
(790) Prope autem stans allocuta est pedibus velox Iris.
Similis-erat autem voce filio Priami Politae,
Qui Trojanorum speculator sedebat pedum-velocitate fretus
(300) In summo tumulo Aesyetae senis,
Observans quando navibus prosciscerentur Achivi.
(795) Huic similis ipsum alloquuta est pedibus velox Iris:
    O senex, semper tibi sermones placent insciti,
Sicut olim cum pax esset: bellum autem insuperabile ortum.
(305) Equidem persaepe in proelia mortalium profecta sum,
Sed nondum talem tantumque populum vidi.
(800) Valde enim foliis similes vel arenis,
Veniunt per campum, proeliaturi circa urbem.
Hector, tibi vel maxime praecipio sic facere.
(310) Multi enim per urbe magna Priami auxiliatores
[Β, p. 90]
Alia autem aliorum lingua late dispersorum hominum.
(805) His unusquisque vir imperet quibus praeest,
Eorumque dux esto, ordinans suos cives.
    Sic dixit: Hector autem deae orationem non ignoravit.
(315) Ac statim concionem [dimisit*]: ad arma vero ruebant.
Tunc omnes apertae sunt portae, & urbe ejecit se populus,
(810) Pedestres pariter, & equestres. multus autem tumultus coortus est.
Est autem quidam ante civitatem locus editus,
In planicie seorsum, circumvius undequaque;
(320) Quem quidem homines Baticiam vocant;
Immortales autem, sepulchrum agillimae Myrinnes.
(815) Illic tunc Trojani in ordines redacti fuerunt, & auxiliares-milites.
    Trojanis quidem dux erat magnus Hector, galea variegata ornatus,
Priami filius. cum hoc quam plurimi & praestantissimi
(325) Copiae armabantur, promptae lanceis.
    Dardaniis etiam imperabat strenuus filius Anchisae,
(820) Aeneas. (hunc autem ex Anchise peperit diva Venus,
Idae in mediis jugis, dea cum mortali cubans.)
[Β, p. 91]
Non solus; cum eo duo Antenoris filii,
(330) Archilochusque & Acamas, bene periti omnis pugnae.
    Qui dehinc Zeleam habitabant sub pedem imum Idae,
(825) Divites, bibentes aquam nigram Aesepi,
Trojani, his rursus praeerat Lycaonis clarus filius,
Pandarus, cui & arcum Apollo ipse dedit.
    (335) Qui porro Adresteam tenebant & rempublicam Apaesi,
Et Piteyam tenebant, & Teries montem altum,
(830) His imperabat Adrastus, & Amphius lineum-thoracem gestans,
Filii duo Meropis Percosii, qui supra omnes
Noverat vaticinia. neque suos filios sinebat
(340) Proficisci in bellum homines perdens: illi autem ipsi non
Obediverunt: Fata enim [eos] impulerunt nigrae mortis.
    (835) Qui item Percoten & Practium incolebant,
Et Sestum & Abydum tenebant, & admirabilem Arisben,
His porro praefectus erat Hyrtacides Asius, princeps virorum,
(345) Alius Hyrtacides, quem ex Arisba ferebant equi
Ferventes, magni, à fluvio Selleente.
(840) At Hippothous ducebat genteis Pelasgorum hastas insanientium,
[Β, p. 92]
Eorum qui Larissam glebosam habitabant:
His praeerat Hippothous, & Pylaeus, ramus Martis,
(350) Filii duo Lithi Pelasgi Teutanidae.
    Verùm Thracas ducebat Acamas, & Pirous heros,
(845) Quotquot Hellespontus aestuosus intus continet.
Euphemus autem dux Ciconum erat in hasta peritorum,
Filius Troezeni nobilis, Ceo prognati.
    (355) Sed Pyraechmes ducebat Paeonas curvis-arcubus-utentes,
Procul ex Amydone, ab Axio late fluente,
(850) Axio, cujus pulcherrima aqua diffunditur super terram.
    Insuper Paphlagonibus vero praeerat Pylamenis animosum cor,
Ex Enetis, ubi mularum generatio agrestium,
(360) Qui Cytorum tenebant, & Sesamum incolebant,
Circaque Parthenium fluvium celebreis aedeis possidebant,
(855) Cromamque, Aegialumque, & excelsos Erythinos.
    Sed Halizonibus Dius & Epistrophus imperabant,
Procul ex Alybe, unde argenti est origo.
(365) Mysiis autem Chromis praeerat, & Ennomus augur:
Sed non auguras effugit mortem nigram,
[Β, p. 93]
(860) Verùm occubuit à manibus velocis Aeacidae
In fluvio, ubi Trojanos feriebat, & alios.
    Phoreys deinceps Phrygios ducebat, & Ascanius divinus,
(370) Procul ex Ascania: qui proelio decernendi peritiiâ flagrabant.
    Tum & Maeonibuss Mesthles & Antipluis praeerant,
(865) Filii Pylaemenis, quos Gygaea peperit palus:
Qui etiam Maeonas ducebant ex Tmolo natos.
    Praeterea Nastes porro Caribus praeerat barbarè-loquentibus,
(375) Qui Miletum incolebant, Phthirarumque montem frondosum,
Maeandrique fluenta, Mycalesque alta cacumina.
(870) His quidem Amphimachus & Nastes praeerant:
Nastes, Amphiamachusque, Nomionis clari filii.
Qui &, aurum possidens, ad bellum ibat velut puella,
(380) Stultus: nihilque hoc ipsi depulit gravem mortem:
Sed occubuit à manibus velocis Aeacidae
(875) In fluvio: aurum vero Achilles absulit belli expertus.
    Sarpedo denique praeerat Lyciis, & Glaucus integerrrimus,
Procul ex Lycia, Xantho à voricoso.
Continue


Ilias Liber 3 (Γ)

[Γ, p. 94]
AT postquam instructi fuerunt unà cum ducibus singuli,
Trojani quidem [cum] sonitu clamoreque incedebant, sicut aves:
Velut clangor gruum est in aëre:
Quae postquam frigus fugerunt, & immensum imbrem,
[p. 95]
(5) [Cum] clangore hae volant ad Oceani fluenta,
Viris Pygmaeis caedem & mortem ferentes:
Vernae quippe noxium conflictum adferunt.
At Achvi proficiscebantur [cum] silentio, robur spirantes,
In animo parati opem ferre sibi invicem.
(10) Quemadmodum in montis cacumina Notus effudit nebulam,
Pastoribus nequaquam gratam, furi autem nocte utiliorem,
Eo usque item aliquis prospicit, quousque lapidem jacit:
Sic horum sub pedibus pulvis excitabatur turbulentus
Adventantium: valdeque celeriter pertransibant campum.
(15) Cetero, quum cominus erant se invicem invadentes,
Trojanis in prima-acie dux erat Alexander divus,
Pellem pantherinam in humeris habens, & curvos arcus,
Et ensem: sed hic hastilia duo munita aere
Vibrans, Graecorum provocabat quosque fortissimos
[p. 96]
(20) [Ut] contra [se] pugnarent saeva pugna.
Hunc igitur postquam animadvertit Martis studiosus Menelaus,
Venientem ante agmen, longo-passu gradientem,
Sicut leo ferocit, qui in magnum corpus inciderit,
Inveniens vel cervum cornutum, vel sylvestrem capram,
(25) Famelicus: (nam avide devorat, etiamsi ipsum
Agitent veloces canes, florentesque juvenes.)
Sic gavisus est Menelaus, Alexandrum divi similem
Oculis conspicatus: cogitabat enim, ulturum se scelerosum.
Statim itaque de curru cum armis desiliit ad-terram.
(30) Illum igitur postquam animadvertit Alexander divi similis,
ln prima acie apparentem, perculsus est in anima, quam amabat.
Retro itaque sociorum in agmen recessit, mortem evitans.
Et perinde ac aliquis, serpentem conspicatus, resiliens fugit
Montis in saltibus, tremorque occupavit membra,
(35) Retroque secessit, pallorque ipsum cepit in genis:
[p. 97]
Sic retro in agmen secessit Trojanorum superborum,
Timens Atrei filium, Alexander divinus.
    Hunc Hector conspicatus objurgavit probrosis verbis:
Infelix Pari, forma praestantissime, mulierose, impostor,
(40) Utinam fuisses non natus, aut nuptiarum-expers periisses.
Et hoc vellem, & quidem multo utilius esset,
Quàm talem labem esse, idque in aliorum oculis.
Certè cachinnantur caput comantes Graeci,
Suspicati, optimum propugnatorem esse, quoniam venusta
(45) Species [tibi] inest: sed non est vis animo, neque ullum robur.
Certè, talis existens, in velocibus navibus
Mare transmittens, socios ejusdem genii colligens,
Permistus alienigenis, mulierem pulcham abduxisti
Ex Apia terra, sponsam virorum bellicosorum,
(50) Patrique tuo magnum detrimentum, civitatique, totique populo,
Inimicis quidem gaudium, dedecus autem tibi ipsi.
[p. 98]
An non sustinuere debebas Martis studiosum Menelaum?
Cognosses, qualis viri tenes florentem uxorem.
Non tibi prodesset cithara, & dona Veneris,
(55) Et coma, & species, si in arenam descenderes.
Enimvero Trojani apprime [sunt] ignavi. Vel nunc jam profectò
Impenetrabilem indue tunicam, malorum gratia quae fecisti.
    Hunc vicissim alloquutus est Alexander divinus:
Hector, quoniam decenter me objurgasti, nec ultra quam decet,
(60) Semper tibi cor, sicut securis, est indomitum,
Quae penetrat lignum, à viro [acta,] qui arte
[Lignum] navale excidit, quae auget viri impetum:
Sic tibi in praecordiis intrepida mens est.
Ne mihi dona amabilia exprobra auriferae Veneris.
(65) Non respuenda sunt deorum praeclara dona,
Quaecunque ipsi dant, quaeque propria industria nemo obtinet.
Nunc autem denuo si me vis bellare & pugnare,
Ceteros quidem sedere-facias Trojanos, & omnes Achivos:
[p. 99]
Et me in medio, & Martsi studiosum Menelaum,
(70) Committite, pro Helena & opibus omnibus pugnaturos.
Uter autem vicerit, superiorque fuerit,
Opes capiens penitus omnes, mulieremque, domum ducat.
[Vos] autem ceteri, amicitiam & faedera firma ferientes,
Habiteris Trojam glebosam: hi autem redeant
(75) In Argos equis alendis aptum, & Achaiam pulchras-mulieres-habentem.
    Sic dixit. Hector autem vicissim gavisus est valde, verbum audiens:
Et in medium progressus, Trojanorum turmas in ordinem redegit,
Mediam hastam prehendens: illi autem resederunt omnes.
Hunc autem arcubus infestinabant caput comantes Achivi,
(80) Collimantes, ac sagittis lapidibusque petebant.
Sed hic altè clamavit Rex virorum Agamemnon:
Desinite, Argivi: je jaculamini, juvenes Achivorum:
Consituit enim aliquod verbum dicere galea variegata ornatus Hector.
    Sic dixit. hi autem abstinuerunt à pugna, tacitique facti sunt
(85) Confestim. Hector autem ad utroque locutus est:
[p. 100]
    Audite ex me, Trojani, & Achivi cruribus robusti,
Verbum Alexandri, cujus caussa certamen ortum est.
Ceteros quidem jubet Trojanos & omnes Achivos,
Arma pulchra deponere in tellure alma:
(90) Se autem in medio, & Martis studiosum Menelaum,
Solos pro Helena & opibus omnibus pugnare.
Uter autem vicerit, superiorque fuerit,
Opes accipiens penitus omnes, mulieremque, domum ducat:
[Nos] reliqui amicitiam & foedera firma feriamus.
(95) Sic dixit. hi autem omnes quieti facti sunt in silentio.
Sed & bellus strenuus Menelaus ad illos verba fecit:
    Audite nunc & me. maximè enim [haec] molestia incessit
Animum meum. cogito autem, diremptum-iri jam
Argivos & Trojanos: quoniam mala multa passi estis,
(100) Propter meam contentionem, & propter Alexandrum qui autor est.
Nostrùm autem utri mors & fatum paratum est,
Moriatur: at [vos] reliqui dirimamini citissimè.
Ceterùm offerrt agnos, alterum album, alteram autem nigram,
Terraeque, & Soli: Jovi autem nos offeremus alium.
[p. 101]
(105) Adducite autem Priami excellentiam, ut foedus feriat
Ise, quoniam ejus filii foedifragi [sunt] & infidi,
Ne quis transgressione Jovis foedera violet.
Atqui semper juniorum virorum mentes instabiles-sunt:
Quibus autem [rebus] senex interfuerit, simul antè & pòst
(110) Prospicit, ut quam optimè inter utriosque transfigatur.
    Sic dixit. illi autem gavisi sunt, tum Graeci, tum Trojani,
Sperantes, [se] finem adepturos aerumnosi belli.
Equos itaque traxerunt in ordines, & ab iis descenderunt ipsi,
Armaque exuerunt, quae quidem deposuerunt in solo
(115) Inter se proxima: exiguum autem erat utrinque solum.
Tum Hector ad urbem duos praecones misit
Celeriter, qui agnos adferrent, Priamumque vocarent.
Talthybio verò praecepit Rex Agamemnon
Ire ad naves concavas, & agnum jussit
(120) Adferre. ille verò haud immorigerus fuit Agamemnoni augusto.
Porro Iris Helenae albas-ulnas-habenti nuncia venit,
Similis glori Antenoridae uxori,
[p. 102]
Quam Antenorides habebat Rex Helicaon,
Laodicen, Priami filiarum forma optimam.
(125) Hanc invenit in domo: ea verò magnam telam texebat,
Laenam duplicatam, splendidam: multos autem intexebat labores
Trojanorum bellicosorum, & Achivorum aere-loricatorum,
Quos sui caussa sustinebant à Martis manibus.
Propè autem stans allocuta est pedibus velox Iris:
    (130) Huc veni, nympha cara, ut admiranda opera luctes
Trojanorum bellicosorum, & Achivorum aere tunicatorum.
Quis prius sibi invicem inferebant lachrymosum bellum
In campo, perniciosum bellum experientes.
Hi nunc sedent cum silentio, bellumque cessat,
(135) Scutis inclinati: juxta autem lanceae longae fixae sunt.
Sed Alexander & Martis studiosus Menelaus
Longis lanceis pugnabunt de te.
Et vincenti cara vocaberis uxor.
    Sic locuta dea, dulce desiderium injecit animo
(140) Virique prioris, & urbis, & parentum.
Et confestim candidis cooperta sindonibus,
[p. 103]
Properavit è cubiculo, teneram lachrymam profundens:
Non sola, quippe quam famulae duae comitabantur,
Aethra Pitthei filia, Clymeneque pervenusta.
(145) Statim autem postea pervenerunt ubi Scaeae portae erant.
Priamus autem, & Panthous, & Thymoetes,
Lampusque, Clytiusque, Hicetaonque, ramus Martis,
Ucalegonque, & Antenor, prudentes ambo,
Sedebant populi-seniores in Scaeis portis,
(150) [Ob] senectutem se bello abdicantes; verùm senatores
Strenui, cicadis similes, quae in sylva
Arbori insidentes, vocem blandam emittunt:
Tales Trojanorum proceres sedebant in turri.
Hi postquam igitur viderunt Helenam in turrim euntem,
(155) Tacite inter se verbis velocia sunt locuti:
    An non est res indigne ferenda, quòd Trojani & Achivi cruribus rubusti
[p. 104]
Talem propter mulierem multo tempore dolores patiuntur?
Ad terrorem usque immortalibus deabus vultu similis est.
Sed & sic, talis quamvis existens, in navibus abeat,
(160) Neque nobis, filiisque, in posterum detrimentum relinquat.
    Sic dixerunt: Priamus autem Helenam vocavit voce [propria]:
Prodi huc, delecta filia, sede apud me,
Ut videas prioremque maritum, affinesque, amicosque:
(Non mihi causa es: dii mihi autores sunt,
(165) Qui mihi bellum immiserunt multarum lamentorum per Achivos:)
Ut mihi quoque hunc virum ingentem nomines,
Quisnam iste sit Achivus vir, praeclarus, magnusque.
Certè quidem capite etiam altiores alii sunt.
Pulchrum autem adeò ego nondum vidi oculis,
(170) Nec adeò honorabilem: regi enim viro similis est.
    Huic Helena verbis respondit, praestantissima mulierum:
Reverendusque es mihi, dilecte socer, timendusque:
Utinam mors mihi placuisset mala, quando huc
[p. 105]
Filium tuum sequebar, thalamum fratresque relinquens,
(175) Filiamque unicam, & coaetanearum coetum amabilem.
Sed haec non facta sunt: ob quod & flens contabui.
Hoc autem tibi dicam, quod à me interrogas ac requiris:
Iste [est] Atrides latè-dominans Agamemnon,
Utrunque, Rex bonus, fortisque pugnator:
(180) Levir meus item fuit, inverecundae, si unquam fui.
    Sic dixit. hunc vero senex admirabatur, & compellavit:
O beate Atride, laetis-fatis-nate, fortunate:
Certè tibi multi subjugati sunt juvenes Achivorum.
Olim perinde Phrygiam intravi vitiferam,
(185) Ubi vidi plurimos Phryges, strenuos equisones,
Greges Otrei, & Mygdonis augusti,
Qui tunc castra-habebant apud ripas Sangarii.
Etenim ego auxiliaris existens, inter eos numeratus fui
[p. 106]
Die illo, quando venerunt Amazones viragines.
(190) Sed non hi tot erant, quot hi Achivi in remigando magistri.
    Secundò rursus, Ulyssem videns, interrogavit senex:
Dic age mihi & hunc, dilecta filia, quisnam iste est:
Minor quidem capite quam Agamemnon Atrida,
Latior autem humeris & pectoribus, [ut] videre est.
(195) Arma quidem ei jacent in terra multorum alumna,
Ipse vero, ceu gregis dux lustrat ordines virorum.
Arieti ipsum ego assimilo velleris compacti,
Qui magnum gregem ovium albarum oberrat.
    Huic respondit postea Helena Jove nata:
(200) Iste porro [est] Laërtiades prudens Ulysses,
Qui nutritus est in populo Ithacae, asperae licet existentis,
Sciens omnimodosque dolos, & consilia prudentia.
    Hanc vicissim Antenor cordatus ex-adversum verbis est aggressus:
[p. 107]
O matrona, profectò verbum hoc verum es locutus.
(205) Etenim olim huc venit divinus Ulysses,
Tui caussa legatus, cum Menelao Martis studioso.
Hos ego hospitatus sum, & in [meis] aedibus amicè tractavi.
Amborum etiam* indolem didici, & consilia cordata.
Enimvero, quando jam Trojanis congregatis permisti essent,
(210) Stantibus quidem, Menelaus procerior erat ad latos humeros usque:
Ambobus autem sedentibus, venerabilior erat Ulysses.
Sed quando verba & consilia omnibus texebant,
Certè quidem Menelaus succinctè concionabatur,
Pauca quidem, sed valde argute: quoniam non [erat] garrulus,
(215) Neque in-verbis-peccans, quamvis aetate posterior erat.
At, quando surrexisset Ulysses, [vir] multi consilii,
Stabat, subtusque cernebat, in terram oculis defigens:
Sceptrum vero neque retrorsum, neque in anteriorem-partem movebat,
Sed immobile tenebat, imperito viro similis.
(220) Dixisses aliquem irâ aestuantem esse, dementemque temerè.
[p. 108]
Verum, quando vocem magnam ex pectore emittebat,
Et verba imbribus-nivalibus similia hybernis,
Non deinde cum Ulysse contendisset homo alius.
Non tam Ulyssis videntes forman admirati sumus, [quàm eloquia.]
    (225) Tertiò rursus, Ajacem conspicatus, interrogabat senex:
Quis item iste alius Graecus, vir praeclarus, magnusque,
Procerissimus Argivorum, tum capite, tum latis humeris.
    Huic Helena distentum peplum-gerens respondit diva mulierum:
Iste Ajax est magnus, propugnaculum Graecorum.
(230) Idomeneus autem ex altera-parte inter Cretenses, ceu numen,
Stat: circum autem ipsum Cretensium duces congregantur.
Saepè ipsum hospitatus est Menelaus Martis studiosus
In domo nostra, quando ex Creta veniret.
De reliquo nunc alios quidem omnes video remigandi magistros Achivos,
(235) Quos bene cognoscerem, nomenque proferrem.
Duos tamen non possum videre princies populorum,
Castorem equorum domitorem, & pugilatu strenuum Pollucem,
Germanos-fratres, quos mihi una genuit mater.
[p. 109]
An non ex amabili Lacedaemone sunt comitati?
(240) Vel huc quidem secuti sunt in navibus per-mare-euntibus,
At nunc nolunt pugnam virorum iterum subire,
Dedecora timentes, & probra multa, quae mihi sunt.
    Sic dixit. hos autem jam tenebat tellus vitam proferens
In Lacedaemone illiec, dilecta in patria terra.
(245) Praecones autem per urbem, ferebant deorum firma foedera,
Agnos duos, & vinum laetum, fructum terrae,
Utre in caprino. ferebat etiam cratera lucidum
Praeco Idaeus, & aureos cyathos.
Hortabatur autem senem astans, [his] verbis:
    (250) Surge, Laomedontiade: vocant optimates
Trojanorum equestrium, & Achivorum aere-loricatorum, [p. 110]
In campum descendere, ut foedera firma feriantur:
Verùm Alexander, & Menelaus studiosus Martis,
Longis lanceis dimicabunt pro muliere.
(255) Et vincentem mulier & opes sequentur.
Caeteri verò, amicitiam & foedera firma ferientes,
Incolemus Trojam glebosam. at illi revertentur
Argos, quod equos pascit, & in Achaiam pulchras-mulieres-habentem.
    Sic dixit: cohorruit autem senex; jussitque socios
(260) Equos jungere. hi diligenter paruerunt.
Et ascendit Priamus: ac lora traxit retrorsum:
Apud autem ipsum Antenor perpulchrum ascendit currum.
Hi per Scaeas [portas] in campum impellebant veloces equos.
Verùm ut venerunt ad Trojanos & Graecos,
(265) Ex equis descendentes in terram multo-pascentem,
In medium Trojanorum & Graecorum iverunt.
Assurrexit autem statim postea rex virorum Agamemnon,
Juxtaque Ulysses prudens. sed praecones splendidi
Foedera fida deorum pangebant, & cratere vinum
(270) Miscebant. at regibus aquam supra manus fuderunt,
Atrides autem, extrahens manibus cultrum,
Qui ei ad ensis magnam vaginam semper pendebat,
[p. 111]
Agnorum ex capitibus abscidit pilos: sed eos postea
Praecones Trojanorum & Achivorum distribuerunt principibus.
(275) lnterim Atrides alta-voce precabatur, manus elevans;
    Jupiter Pater, qui inde ab Ida imperas, gloriosissime, maxime,
Solque, qui omnia adspicis, & omnia audis:
Et fluvii, & terra: & qui sub terrâ mortuos
Homines punitis: quicunque perjure juraverit,
(280) Vos testes sitis, conservateque foedera fida.
Si quidem Menelaum Alexander interfecerit,
Ipse postilla Helenam retineat, & opes omnes:
Nos autem in navibus redibimus per-mare-transeuntibus.
Sin autem Alexandrum interfecerit Menelaus rufus,
(285) Trojani postilla Helenam & opes omnes reddant,
Mulctam Argivis pendant quam convenit,
Quaeque etiam inter posteros homines memoretur.
Sin autem mihi mulctam Priamus, Priamique filii,
Pendere nolent, Alexandro prostrato,
(290) Tum ego etiam posthaec pugnabo causa mulctae,
Hic manens, quousque finen belli inveniam.
    Dixit, & jugulos agnorum incidit duro ferro.
[p. 112]
Et hos quidem deposuit in terra palpitantes,
Anima carentes. etenim vitam abstulit ferrum.
(295) Vinum autem ex cratera haurientes, pateris
Effundebant, & supplicabant diis semper immortalibus.
Sic autem aliquis dicebat Achivorum, Trojanorumque:
    Jupiter gloriosissime, maxime, & immortales dii ceteri,
Utri priores praeter foedera offenderint,
(300) Sic ipsorum cerebrum in terram fluat, sicut hoc vinum,
lpsorum, & liberorum: uxoresque aliis misceantur.
    Sic dicebant. necdum ipsis effectum concedebat Saturnius.
Ad ista Dardanides Priamis hunc addidit semonem:
    Audite me Trojani, & Graeci cruribus robusti.
(305) Nimirum ego Ilium adeo ventis-expostitum
Retro; quia nullo modo sustinebo oculis videre
Pugnantem dilectum filium cum Menelao Martis studioso.
Jupiter nimirum hoc scit, & immortales dii reliqui,
Utri mortis finis fato-destinatus sit.
    (310) Dixit, & in currum agnos posuit vir diis par,
Et ascendit ipse, ac lora traxit retrorsum;
Juxtaque autem Antenor perpulchrum ascecdit currum.
Hi quidem retrogradi ad Ilium redierunt.
[p. 113]
Hector autem, Priami filius, & divinus Ulysses
(315) Campum quidem primùm dimetiebantur: at postea
Sortes in aerea galea quasserunt, ducturi,
Uter prius emitteret aeream hastam.
Populi autem supplicabant diis, & manus elevabant.
Sic autem aliquis dicebat Achivorum, Trojanorumque:
    (320) Jupiter pater, qui inde ab Ida imperas, gloriosissime, maxime,
Uter horum operum inter utrosque author fuit,
Hunc da interemptum penetrare domum Orci intrò:
Nobis autem rursus amicitiam & foederem rata fieri.
    Sic dixerunt. Cetero quatiebat magnus Hector galea ornatus variata,
(325) Retro cernens: Paridis autem citò sors exiit.
Hi quidem postea sedebant per ordines: ubi unicuique
Equi levipedes, & variegata arma locata erant.
Porro hic circa humeros induit arma pulchra
[p. 114]
Divus Alexander, Helenae maritus pulchricomae
(330) Ocreas quidem primum circa tibias posuit
Pulchras, argenteis fibulis apte-junctas.
Deinde thoracem circa pectora induit
Sui fratris Lycaonis, quadravit autem ipsi.
Porro circa humeros suspendit ensem argenteis-clavis-distinctum,
(335) Aereum: posteaque scutum magnum & grave.
Capiti autem forti galeam affabrefactam imposuit,
Cristatam-ex-setis-equinis: mira autem crista desuper nutabat.
Sumpsit & fortem lanceam, quae ipsi in manu quadrabat.
Eodem modo Menelaus mavortius arma induit.
(340) Hi postquam igitur ex-utraque-parte exercitus armati sunt:
In medium Trojanorum & Graecorum processerunt,
Torvè intuentes: stupor autem occupabat aspicientes,
Tum Trojanos equorum-domitores, tum cruribus-robustos Achivos.
Ceterum cominus steterunt dimenso in loco,
(345) Quartantes lanceas, sibi invicem irati.
Primus autem Alexander emisit longam hastam,
[p. 115]
Et feriit Atridae scutum undique aequale,
Neque perrupit aes; sed reflexa est est illi cuspts
In robusto scuto. At secundus ferro impetum fect
(350) Atrides Menelaus, [ita] supplicans Jovi patri;
Jupiter, dominator, da ulcisci qui me prior injuria affecit,
Nobilem Alexandrum, & meis sub manibus doma,
Ut quisque etiam posterorum hominum horrescat
Hospitatorem injuria afficere, qui amicitiam praebuerit.
    (355) Dixit, & vibrans emisit longam longam lanceam,
Et feriit Priamidae scutum undique aequale.
Per quidem scutum penerravit lucidum gravis lancea,
Et trans thoracem affabre factum infixa est:
E regione autem juxta ille discidit tunicam
(360) Lancea: verum hic declinavit, & evitavit mortem nigram.
Atrides autem, educens ensem argenteis-clavis-distinctum,
Attollens, percussit galeae conum: circumque ipsum
[p. 116]
In tria quatuorve frusta disruptus excidit manu.
Atrides, in latum coelum tuens, [sic] ejulavit:
    (365) Jupiter, pater, nullus te deorum perniciosior alius.
Certè speraveram me ulturum Alexandrum de injuria:
Nune autem mihi in manibus fractus est ensis; mihique lancea
Dilapsa est è manu incassmu, nec assecutus sum ipsum.
    Dixit. & irruens , eum in galea corripuit setis equinis farta,
(370) Ac traxit, convertens [se] ad Graecos cruribus robustos.
Praefocabat autem ipsum acu-pictum ligamen teneram sub gulam,
Quod ipsi sub mento pro loro galea adstringebatur.
Et quidem traxisset, & magnam tulisset gloriam,
Nisi cito intellixisset Jovis filia Venus,
(375) Quae ipsi rupit lorum bovis fortiter occisi.
Inanis autem galea simul sequebatur manum crassam.
Eam quidem postea heros ad Achivos cruribus robustos
[p. 117]
Projecit contorquens: sustulerunt vero socii genio eodem conjuncti.
Enimvero hic denuo irruit, interficere cupiens
(380) Lancea ferrea. at illum abripuit Venus
Facilè valde, ceu dea. cooperuit autem caligine multa,
Collocavitque in cubiculo suave-olenti, fragrante suffimentis.
Ipsa rursus Helenam vocatura ivit. hanc offendit
Turri in alta; circum autem Troades abunde erant.
(385) Manu verò, odoram vestem prehendens traxit.
Et, anui similis olim natae, ipsam allocuta est;
(Anui, lanam-tractanti, quae ipsi Lacedaemone habitanti
Concinnabat lanas strenue, maximeque ipsam diligebat:)
Huic similis ipsam allocuta est diva Venus:
    (390) Huc veni: Alexander te vocat domum redire.
Ille ipse in thalamo, & tornatis lectis,
Tum pulchritudine splendens, tum vestibus: neque dixeris
Hunc ita redeuntem cum quoquam conflixsse, sed ad choream
Ire, vel à chorea modo cessantem sedere.
    (395) Sic dixit. huic autem animum in pectoribus commovit:
[p. 118]
Postquam igitur cognovit deae pulchrum collum,
Pectoraque desiderabilia, & oculos fulgentes,
Expavit inde, verbumque fecit, quod [sic] elocuta est:
    Diva, cur me tantopere cupis circumvenire?
(400) Aut quò me ulterius civitatum bene habitatarum
Duces, vel Phrygiae, vel Maeoniae amabilis,
Si quis tibi & illic amicus diversilinguium hominum?
Quoniam verò nunc Menelaus, divo Alexandro
Victo, vult odiosam me domum abducere,
(405) Propterea scilicet hunc huc dolum cogitans advenisti?
Sede apud ipsum vadens, deorum autem abnega vias:
Neque unquam tuis pedibus revertaris in Coelum:
Sed semper circa eum aerumnas-perfer, & ipsum serva,
Donec te vel uxorem faciat, vel idem servam.
(410) Illuc autem ego non ibo (vituperabile enim esset)
Illius administratura lectum: enimvero Troades me postilla
Omnes vituperabunt: habeo dolores immensos animo.
    Hanc autem irata allocuta est divina Venus:
Ne me irrites, odiosa, ne irata te deseram:
[p. 119]
(415) Sic verò te odio habeam, sicut nunc impense dilexi,
In medio autem utrorumque struam odia perniciosa
Trojanorum & Danaorum: tu autem malo fato pereas.
    Sic dixit: timuit autem Helena Jove cognata.
Et ivit cooperta velo candido, splendido,
(420) Tacitè: omnesque Troadas latuit: & praeibat Dea.
Hae vero ubi in Alexandri domum pulchram venerunt,
Ancillae quidem abinde velociter ad opera convertebantur,
Ipsa autem in altum thalamum ascendit augustissima faemina.
Huic sellam capiens amans-risum Venus,
(425) Adversum Alexandrum dea deposuit ferens.
Ibi resedit Helena, filia Jovis capraenutricii,
Oculos retrorsum averstens: virumque objurgavit [hac] oratione:
    Venisti ex bello. utinam illic periisses,
A viro interfectus forti, qui meus prior maritus erat.
(430) Antea certè gloriabaris, Menelao Martis studioso
Viribus tuis & manibus, & lancea te praetantiorem esse:
At enim nunc provoca Menelaum Martis studiosum,
Ut adhuc semel dimicet contra te. ego vero te
Cessare hortor, neque contra rufum Menelaum
(435) Pugnam inire, ac conligere
[p. 120]
Stultè, ne quo modo forte ab ipso lancea sternaris.
    Hanc autem Paris, respondens, [his] verbis est allocutus:
Ne in me, rnulier, acerbis opprobriis animum incessas.
Nunc etenim Menelaus vicit cum Minerva:
(440) Illum vicissim ego [vincam:] nam Dii adsunt etiam nobis.
Sed age amore oblectemur concubentes.
Non enim unquam me sic amor mente complexus est,
(Ne [tune quidem,] quando te antehac Lacedaemone ex amabili
Navigabam rapiens in pontigradis navibus,
(445) Insula vero in Cranaë mistus sum amore & concubitu,)
Sicut te nunc amo, & me dulce desiderium capit.
    Dixit, & praeibat in lectum ascendens: simulque sequebatur concubina.
Itaque hi in perforatis cubarunt lectis.
    De reloquo Atrides per turbam vagabatur ferae similis.
(450) Sicubi conspicaretur Alexandrum divi speciem prae se ferentem.
Verum nullus poterat Trojanorum, inclytorumque auxiliatorun,
Ostendere Alexandrum tunc Menelao Marti studioso.
[p. 121]
Nec enim per amicitiam saltem abscondissent, si quis vidisset:
Aequè enim ipsis omnibus odio erat, atque mors nigra.
(455) Ceterum hos ita fuit allocutus rex virorum Agamemnon:
    Audite me, Trojani, & Dardani, & auxiliares:
Victoria quidem manifesta est Menelai Martis studiosi:
Vos autem Argivam Helenam, & opes cum ipsa,
Reddite: mulcta quin etiam pendenda, quam oportet,
(460) Quaeque inter futuros homines memoretur.
    Sic loquebatur Atrides, & approbabant cetri Achivi.
Continue


Ilias Liber 4

[p. 122]
[...]


[caetera sequuntur]

Continue


Ilias Liber 5

[p. 153]
[...]
Continue


Ilias Liber 6

[p. 200]
[...]
Continue


Ilias Liber 6

[p. 631]
[...]
Continue

HOMERI
ODYSSEA
LUGDUNI BATAVORUM,

Ex Officina FRANCISCI HACKII.
MDCLV.

[p. 2: blanco]


Odyssee Liber 1 (α)

[α, p. 3]
VIrum dic mihi Musa versutum, qui valdè multùm
Erravit, postquam Trojae sacrum oppidum diripuit.
Multorum autem hominum vidit urbes & mores* novit:
Plurimos verò ille in mari passus est dolores suo in animo,
Magna cura servans suamque animam & reditum sociorum:
Sed neque sic eripuit socios tametsi cupidus.
Suis enim ipsorum nequitiis perierunt,
Stulti, qui boves supergradientis solis
Comederunt: ast in his abstulis reditus diem.
Horum partem aliquam dea filia Jovis dic & nobis.
[p. 4]
Jam alii quidem omnes quotquot effugerant saevam mortem
Domi erant, belloque elapsi & mari.
Hunc solum reditus indigentem atque uxoris,
Nympha veneranda detinebat Calypso diva dearum
In specubus cavis, [illum] inprimis cupiens [sibi] maritum esse.
Sed quando tempus venit circummeantibus annis,
Quo ei destinarunt dii domum redire
In Ithacam, neque tum expers erat certaminum,
Etiam inter suos amicos: dii verò miserabantur omnis,
Praeter Neptunum: ille indesinenter irascebatur
Divino Ulyssi, antequam suam in terram veniret.
Sed ille quidem Aethiopas accesserat longè semotos,
(Aethiopas qui bifariam divisi sunt, ultimi hominum,
Alii quidem occidentalis solis, alii vero orientalis)
Communicans taorurumque & agnorum hecatombas.
Ille delectabatur convivio assidens: caeterum dii alii
Jovis in regia Olympi congregati erant.
His autem semones coepit pater hominmque dorumque.
Recordabatur enim in animo inculpati Aegisthi,
[p. 5]
Quem Agamemnonides inclytus occidit Orestes:
Hujus ille memor his verbis immortalis affatus est:
    Papae, ut scilicet deos mortales culpant.
Ex nobis enim inquiunt mala esse, qui verò ipsi
Suis stultitiis praeter fatum angores patiantur.
Quemadmodum & tunc Aegisthus praeter fatum Atridis
Duxit uxorem sponsam, ipsum verò occidit reversum,
Veritus gravem morten, quoniam illi praediximus nos,
Mercurio misso speculatore Argicida:
Ex Oreste enim erit ultio Atridae,
Postquam pubuerit & suam desiderabit ditionem.
Sic ait & Mercurius: sed non menti Aeghisthi,
Persuasit bona consulens: nunc simul omnia luit.
    Huic respondit posteà dea caesia Pallas:
O pater noster Saturnie, summe regum,
Et valdè ille quidem merita periit morte:
Sic pereat & alius, quicumqe talia fecerit.
Verùm mihi pro Ulysse bellicoso cruciatur cor
[p. 6]
Infelice, qui sanè diu ab amicis calamitates patitur
Insula in circumflua, ubi umbilicus est maris,
Insula sylvosa: dea verò intra domum habitat
Atlantis filia multiscii, quique maris
Omnes profunditates novit, sustinet autem columnas ipse
Longas, quae terramque & coelum amplectuntur:
Ejus filia infortunatum lugentem detinet.
Semper enim mollibus & dulcibus sermonibus
Demulcet, ut Ithaces obliviscatur: caeterùm Ulysses
Cupiens vel fumum exilientem videre
Suae terrae, mori desiderat. at non tibi tandem
Convertitur charum cor, Olympie, nonne Ulysses
Graecorum apud naves gratificabatur sacrificando
Troja in lata? quid illi tantum irasceris, ô Jupiter?
    Huic autem respondens allocutus est nubium-congregator Jupiter,
Mea filia, qualis sermo excidit septo dentium?
Quomodo unquam ego Ulyssis divini obliviscerer?
Qui longè superat prudentia homines, plurima vero sacra Diis
Immortalibus persolvit, qui coelum latum inhabitant?
Sed Neptunus terram continens assiduò semper
[p. 7’
Ob Cyclopem irascitur, quem oculo privavit
Divinum Polyphemum, cujus robur est maximum
Inter omnes Cyclopas: Thoosa autem eum peperit nympha
Phorcynis filia maris indomiti regis,
In specubus cavis Neptuno mixta.
Ex eo tempore Ulyssem Neptunus terrae-quassator
Neutiqum occîdit, errabundum arcet autem à patria terra.
Sed agitè, non ipsi verò dispiciamus omnes
Reditum, quo pacto revertatur, Neptunus autem deponat
Suam iram: neque enim quicquam poterit contra omnes
Immortales [ipsis] invitis scilicet Diis conterdere solus.
    Huic respondit deinde dea caesia Minerva:
O pater noster Saturnie, supreme regnantium,
Siquidem nunc hoc gratum beatis diis,
Redire Ulyssem prudentem ad suam domum,
Mercurium tum internuncium Argicidam
Insulam in Ogygiam celeriter mittamur, ut celerrimè
Nymphae pulchricomae edicat firmam voluntatem,
Reditum Ulyssis prudentis, uit redeat.
Porrò ego in Ithacam proficiscar, ut ei filium
Magis excitem, & ipsi robur in mente ponam,
In concionem vocando comatos Graecos,
[p. 8]
Omnibus procis intercidere, qui ejus semper
Pecora pinguia mactant, & flexipedes sinuosis-cornibus boves.
Mittam autem in Spartem & in Pylum arenosam,
Reditum sciscitaturum, patris sui, sicubi audiret,
Atque ut eum gloria insignis inter homines habeat.
    Sic fata, pedibus subligavit pulchra talaria,
Immortalia, aurea, quae ipsam ferebant super mare,
Et super rotundam terram simul cum flatu venti:
Accepit autem fortem hastam, acuminatam acuto aere,
Gravem, magnam, validam, qua domat acies virorum
Heroum, quibus utique irascitur forti patre nata.
Descendit autem ab Olympi verticibus impetu ruens praecipitanter:
Stabat autem Ithacae in populo ad vestibulum Ulyssis,
Limine in aulae, in manu autem gerebat ferream hastam,
Similis hospiti Taphiorum duci Mentae.
Invenit autem procos supcrbos, qui quidem tum
Talis ante januam animum oblectabant,
Sedentes in pellibus boum, quos occiderant ipsi:
Praecones autem ipsi & seduli famuli:
Alii quidem vinum miscebant in crateribus & aquam,
Alii quidem spongiis foraminosis mensas
Abstergebant & proponebant, & carnes multas dividebant.
[p. 9]
Hanc verò longè primus vidit Telemachus deo similis:
Sedebat enim inter procos charo moerens corde.
Repraesentans patrem probum in mente, si alicunde veniens
Procorum quidem dispersionem per aedes faceret,
Honorem autem ipse haberet, & bonis suis imperaret.
Haec cogitans procis assidens vidit Palladem:
Ibat autem rectà foras: indignabatur autem animo
Hospitem diu ad janam stare: propè autem astans,
Manum prehendit dextram, & suscepit aeream hastam,
Et ipsam alloquutus verba alata dicebat:
    Salve hospes, à nobis amicè tractaberis: caeterùm deinde
Coena refectus loquere quaecunque opus sit.
    Sic fatus praeibat, atque sequebatur Pallas Minerva:
Illi verò quidem intra domum venerunt excelsam,
Hastam quidem statuit ferens ac columnam longam,
Intra armatium benè politum: ubi utique aliae
Hastae Ulyssis prudentis stabant multae.
Ipsam verò in thronum collocavit, stragulo substrato,
Pulchro, ingeniosè facto, sub autem pedibus scabellum erat.
Ipsi autem lecticam apposuit veriegatam seorsum ab aliis
Procis, ne hospes offensus strepitu,
In convivio turbaretur, cum superbis congressus,
Atque ut ipsum de patre absente interrogaret.
[p. 10]
Aquam verò ancilla ex gutto profundebat ferens
Pulchro, aureo, super argenteum lebetem
Ad levandum: juxta autem politans stravit mensam.
Panem verò veneranda cellae custos apponebat,
Fercula multa apponens de praesentibus.
Coquus autem carnium lances apposuit sumens
Omnigenûm, ipsis autem apponebat aurea pocula.
Praeco autem eos sedulò obibat vinum fundens.
Ingressi autem sunt proci suberbi, qui quidem coninuò
Ordine sedebant per sedilia thronosque:
His verò praecones quidem aquam manibus infundebant,
Panem verò ancillae expediebant è canistris,
Illi autem ad cibos paratos & antè oppositos manus prodendebant:
Pueri verò crateres coronarunt potu.
Sed postquam potus & escae desderium exemerunt
Proci, ipsis verò alia in mente curae erant,
Cantus saltatioque (haec enim sunt ornamenta convivii,)
Praeco autem in manus citharam perpulchram posuit
Phemio, qui quidem cecinit inter procos vi, [i. coactus.]
Videlicet ille cithara ludens coepit pulchrè canere:
[p. 11]
Porrò Telemachus alloquutus est glaucis oculis Palladem,
Propè habens caput, ut non audirent alii,
    An hospes chare, [ob id] mihi irascereris qod dixero?
His quidem haec curae sunt, cithara & cantus,
Faciliter [sanè:] quoniam alienum cibum impunè absumunt
Viri, cujus certè alicubi alba ossa putrescunt imbre,
Jacentia in coninenti, vel [illa] in mari unda versat.
Atqui si illum in Ithacam viderint reversum,
Omnes optarint celeriores pedibus esse,
Quàm instructiores auro vesteque.
Nunc verò ille sic obiit malam mortem, neque ulla nobis
Spes est, etiam si quis terrestrium hominum,
Qui dicat rediturum esse: hujus verò periit reditus dies.
Sed age, mihi hoc dic & vere enarra,
Quis? unde es hominum? ubi tibi civitas atque parentes?
Quali autem in navi advenisti? quo pacto te nautae
Duxerunt in Ithacam? quinam [se] esse praedicant?
Neque enim ullo pacto te peditem existimo huc venisse:
Et mihi hoc dic verè, ut benè cognoscam,
An recens venisti, aut paternus es
Hospes: quoniam multi frequentabant viri nostram domum
[p. 12]
Alii, quoniam etiam versabantur inter homines gratiosus.
    Hunc rursus alloquuta est dea caesia Minerva:
Enimvero ego tibi haec valde verè narrabo,
Mentes Anchiali prudentis prae me fero esse
Filius: caeterùm Taphiis navigandi studiosis impero.
Nunc verò huc cum navi veni atque sociis,
Navigans per obscurum pontum ad alienae linguae homines,
Ad Temesen propter aes: duco autem splendidum ferrum.
Navis autem mihi stat ad agrum seorsim ab urbe,
In portu Rethro sub Neio sylvoso.
Hospites autem invicem paterni gloriamur esse:
Ab initio siquidem senem interroges accedens
Laertem heroëm, quem non amplius ajunt in urbem
Venire, sed seorsum in agro dolores pati
Vetula cum ancilla, quae illi cibumque potumque
Apponit, quoties ipsum labor circa membra invaserit
Repentem per fertile solum planitiei vitibus consitae.
Nunc autem veni: sed ipsum ajunt peregrè esse
Tuum patrem, verùm huic dii impediunt iter.
Non enim adhoc mortuus est super terram divinus Ulysses,
Sed adhuc alicubi vivus detinetur in lato ponto,
[p. 13]
Insula in circumflua: saevi autem ipsum viri tenent,
Feri, qui alicubi illum invitum detinent.
Porrò nunc tibi ego vaticinabor quemadmodum in animo
Immortales suggerunt, & quemadmodum perfectum iri puto,
Non quasi vates sim, neque auspiciorum clare peritus:
Neque adhuc diu chara à patria terra
Erit, neque si etiam ferra vincula [illum] detineant:
Cogitabit qui redeat, quoniam callidus est.
Sed agè mihi hoc dic, & verò ennarrato,
Num certè ex ipso tantus filius es Ulysse.
Vehementer emnim & capite & oculis pulchris similis es
Illi, quoniam frequenter ad eum modum versabamur invicem,
Antequam in Trojam conscenderet, quo utrique alii
Graecorum optimates ierant cavis in navibus:
Ex hoc tempore neque Ulyssem ego vidi, neque me ille.
    Hanc rursus Telemachus prudens alloquebatur,
Certè enim ego tibi hospes valde verè enrrabo,
Mater quidem me inquit ejus esse: caeterum ego
Nescio, non enim ullo pacto aliquis suum genitorem opse cognovit.
At ego utinam felicis cujusdam forem filius
Viri, quem in facultatibus suis senium deprehendisset:
Nunc verò ille infelicissimus est mortalium hominum,
Ex hoc me inquiunt natum esse: quoniam tu me hoc interrogas.
    Hunc autem rursus alloquuta est dea caesia Minerva,
Non sanè tibi genus utique dii ignobile in posterum
[p. 14]
Dederunt: quandoquidem te talem peperit Penelope.
Sed age mihi hoc dic & verè enarrato,
Quod epulum, quae verò haec turba est? quod verò te opus urget?
An splendidum convivium? an nuptiae? quoniam non symbolum haec sunt.
Ut [qui] mihi supra modum contumeliosè videntur
Convivari per domum, indignè ferat utique vir
Flagitia multa videns, quocunque cordatus intervenerit.
    Hanc rurusum Telemachus prudens contrà alloquutus est:
Hospes, quando certè me haec interrogas atque percontaris:
Futurum quidem erat ut aliquando domus haec locuples & reprehensione carens
Esset, quamdiu adhuc ille vir praesens erat:
Nunc verò aliter statuerunt dii mala cogitantes,
Qui illum quidem ignobilem fecerunt supra omnes
Homines, quoniam non ob mortuum utique sic lugere possem,
Si inter suos socios occisus fuisset Trojanorum in populo,
Aut amicorum in manibus, postquam bellum egregiè administrasset,
Cui ipsi tumulum fecissent omnes Graeci,
Atque etiam suo filio ingenten gloriam retulisset in posterum,
Nunc verò opsum ingloriè Harpyae discerpserunt:
Periit obscurus, inglorius, mihi verò dolores luctumque
Reliquit, neque amplius illum lugens defleo
Solum, quoniam mihi alia dii mala incommoda fecerunt.
[p. 15]
Quotquot enim insulis dominantur optimates
Dulichioque Samoque, & nemorosae Zacyntho,
Atque quotquot asperam Ithacam regunt,
Tot matrem meam ambiunt, destruunt autem domum.
Illa verò neque abnuit odiosas nuptias, neque finem
Facere potest: hi verò dilapidant epulantes
Domum meam: mox etiam me malè perdent & ipsum.
    Hunc gemebunda alloquebatur Pallas Minerva:
Papè, sanè verò plurimum absentis Ulyssis
Indiges, ut quidem procis impudentibus manus injiciat.
Si enim nunc veniens, domus in primis foribus
Staret, habens galeam & scutum & duo hastilia,
Talis, qualem ipsum ego primùm vidi
Domo in nostra bibientemque [se] oblectantemque,
Ex Ephyre reversum ab Ilo Mermerida
(Profectus enim erat illuc celeri in navi Ulysses,
Venenum mortiferum inquirens, ut ipsi esset
At sagittas ungendas aere acuminatas: sed ille quidem non illi
[p. 16]
Dedit: quoniam deos verebatur sempiternos:
Sed pater illi dedit meus, amabat enim vehementer.)
Talis existens procis si obversaretur Ulysses,
Omnes & brevis fati fierent & amatis nuptiis.
Verùm enimverò haec deorum in genibus posita sunt,
Sive reversus ulciscatur necne,
Suis in aedibus: te enim considerare jubeo
Quonam modo procos expellas ex aedibus.
Sed agè nunc intellige & meam adverte orationem:
Cras in concionem [ubi] vocaveris heroas Graecos,
Orationem edissere omnibus: dii verò testes sunto:
Procos quidem ad propria abire jube:
Matrem autem si ipsi animus incessit nubere,
Redeat in domum patris multùm potenti.
Hi nuptias conficient & apparabunt dotem,
Sanè eximiam, quantam decet charam filiam comitari.
Tibi autem ipsi prudenter consulam, siquidem parueris,
Navi instruca remigibus viginti quae [sit] optima,
Proficiscere interrogaturus de patre diu absente,
Si quis tibi dicat mortalium, aut famam audiveris
[p. 17]
Ex Jove, quae potissimum gloriam adfert hominibus.
Primùm quidem ad Pylum abi, & interroga Nestorem divinum:
Illinc in Spartem ad flavum Menelaum:
Hic enim novissimus venit Graecorum loricatorum.
Si fortè patris vitam & reditum audieris,
Sanè tristis quantumvis adhuc perdurabis annum:
Si verò mortuum audieris, neque amplius viventem,
Reversus postea charam in patriam terram,
Monumentum illi erige & parentalia perfice
Eximia valdè, qualia decet, & viro matrem dato
Porrò postquam sane haec finieris & perfeceris,
Considera deinde in mente & in animo,
Quo pacto procos intra aedes tuas
Interficias, sive dolo, sive palàm,
Puerilia consectari, quoniam non amplius talis es.
An non audisti qualem gloriam consecutus fuerit divus Orestes
Omnes per homines, postquam interfecit parricidam
Aegisthum dolosum, qui illi patrem inclytum interemit?
Et tu amice (te enim video eximiumque magnumque)
Strenuus esto, ut aliquis te etiam posterorum eximiè laudet.
Caeterùm ego ad navem celerem descendam jam
Atque ad socios, qui ibi me plurimum expectant manentes.
Tibi autem ipsi curae sit, & meos adverte sermones.
[p. 18]
    Hanc rursus Telemachus prudens contra alloquutus est:
Hospes, profectò haec amicè sentiens dicis,
Perinde atque pater suo filio: & nusquam obliviscar illorum.
Sed agè nunc expecta, accelerans licet iter,
Ut & lotus & oblectatus amicum pectus
Donum habens ad navem eas, gaudens in animo
Preciosum, valdè eximium, quod tibi reconditi muneris loco eris
Ex me, qualia amici hospites hospitibus dant.
    Hunc respondebat deinde dea caesia Minerva,
Ne me amplius detine cupidum nimirum itineris:
Donum autem quodcunque mihi dare charum pectus jubet,
Rursus redeunti da ut domum feram
Etiam eximio accepto, tibi vero dignum erit remuneratione.
    Illa quidem sic loquuta abiit caesia Minerva:
Avis autem ut Anopaea avolat: huic autem in animo
Indidit robur & audaciam, recordatique fecit sui patris
Magis adhuc quàm anteà: hic autem mente sua considerans,
Obstupuit in animo, putabat enim deum esse.
Continuò autem procos adibat deo aequandus vir:
Illis autem cantor canebat insignis, hi verò tacitè
Sedebant audientes: ille verò Achaeorum reditum canebat
Molestum, quem ex Troja indixit Pallas Minerva.
[p. 19]
Huius è coenaculo mente intellexit divinam cantilenam
Filia Icarii prudens Penelope:
Per scalam verò altam descendit suae domus,
Non sola, unà cum hac ancillae duae sequebantur.
Illa verò quando jam ad procos pervenisset diva mulierum,
Stabat sanè juxta limen aulae benè fabricatae,
Ante genas habens tenues vittas:
Ancilla verò certè ei honesta utrinque astabat,
Lacrymans vero tum alloquebatur divinum cantorem,
    Phemie, multa sane alia mortalium oblectamenta novisti,
Gesta hominumque deorumque, quae celebrant cantores,
Horum unum ipsis cane assidens: illi autem silentio
Vinum bibant: ab hac verò quiesce cantilena
Molesta, quaeque mihi perpetuo in pectoribus charum cor
Affligit: quando me inprimis incessit dolor immensus.
Tale enim caput desidero, memor semper
Viri, cujus lata est gloria per Graeciam & medium Argos.
    Hanc rursus Telemachus prudens contrà alloquutus est:
Mater mea, quid sanè rursum invides jucundum cantorem
Oblectare, quocunque illi mens impellitur? non sanè cantores
In causa sunt, sed inermuj Jupiter in causa est, qui suggerit
Viris ingeniosis ita ut velit unicuique.
Huic autem non reprehensio quòd Danaûm adversa canit.
[p. 20]
Continue

Tekstkritiek

ILIAS
Α 171 sim er staat: sis
Α 200 Atheniensem ex. KBH 763 C16 heeft: Minervam
Α 418 te er staat: de
Β 187 naves er staat: navse
Β 494 de scheepskatalogus is door Schrevelius apart genummerd;
        Het boek heeft daarmee 493 + 384 = 877 verzen.
        De doorlopende nummering is in een aparte kleur toegevoegd.

ODYSSEIA
α 3 mores er staat: mortes