David van Hoogstraten 1658 - 1724

Zijn Latijnse poëzie naar de editie Amsterdam 1728
Gebruikte exemplaren: KBH: 764 J 32, UBA: 455 F 7 en 1275 F 15;
UBL: 693 F 24; UB Gent: BL 7689 (bij books.google)
Editie A.J.E. Harmsen, Opleiding Nederlands, Universiteit Leiden.
Zie ook: zijn editie van Vondels Heldinnenbrieven met aanvullingen (1716)
Zijn Beginselen of kort begrip der Rederykkunst (1725)
Huwelijksgedicht door Pieter Rabus voor David van Hoogstraten en Maria van Nispen (1685)

p. I - XX: Dedicatio, Praefatio
p. 1 - 26: Carmina Sacra
p. 27 - 94: Elegiae
p. 95 - 116: Jambica
p. 117 - 200: Lyrica
p. 201 - 282: Epigrammata
p. 283 - 390: Silvae
p. 391 - 430: Juvenilia
p. 431 - 440: [Liminaria]
p. 441 - 462: [Funeraire poëzie]

Niet in de Poëmata opgenomen gedichten
Continue

[p. I]

DAVIDIS

HOOGSTRATANI

POËMATA.

EDITIO ULTIMA,

Prioribus longe auctior.

[Vignet: Tiliae sub tegmine tutus].

AMSTELAEDAMI.

Apud VIDUAM GERARDI
ONDER DE LINDEN.

MDCCXXVIII.




[p. II: blanco]
[p. III]

Viris Amplissimis

JOANNI TRIP,

Domino de Berkenrode,

JOANNI van de POLL,

LAEVINO GEELVINK,

Domino de Castricum,

&

FERDINANDO van COLLEN,

Domino de Gunterstein,

Reip. Amstelaedamensis Consulibus,

PETRUS VLAMINGIUS.

SAepissime mecum reputare soleo, Viri Amplissimi, merita vestra in remp. quibus omnes quotidie devincitis, cives & exteros, qui sub felicissimis [p. IV] vestris auspiciis in hac urbe florentissima, maxima cum securitate, & legibus temperata libertate, vitam degunt. Tanti autem beneficii recordatio, nunquam non gratum excitat animum, ut publicum privati mei cultus & erga vos observantiae monumentum exstet, quod nulla oblivio, neque longa annorum series imminuere vel delere queat. Operosiora igitur molienti, Historiam nempe urbis Patriae, quam adstipulantibus vobis, & faventibus, imo opitulantibus, aggressus sum, quae proprie vestra dici meretur, accidit opportune editio Carminum DAVIDIS HOOGSTRATANI, quam vobis offeram, ut reverentiae vestri nominis, quae in me maxima est, ut decet, hoc munere, interea temporis, reddam testimonium, ne non, si forte inter illum laborem, quem dixi, multiplici rerum varietate non [p. V] exigui temporis, ac otii, quo minime abundo, vobis tamen, si quid humani mihi acciderit, aliqua officii consiliique mei constaret ratio. Sed, quando ob oculos versatur dignitas illa maxima, qua Deus huic urbi potentissimae praeese vos voluit, Viri Amplissimi, tacita quaedam verecundia, & sacer horror, tanquam Deos adituro, pedes retardant & impediunt gressus; verum enimvero, quum maxima Numina exiguis muneribus placentur, ab animo non ingrato profectis, Hoogstratani carmina vobis offerentem & dedicantem audaciorem me vestra facit clementia, & facilis, quem saepe ad vos experior, aditus, Patriae Patres, Civium praesidium & tutela, omnium praeclararum artium fautores. Neque haec carmina purissimae Latinitatis, ubi verus sermonis nitor cum perspicua simplicitate certat, ad alios magis [p. VI] quam ad vos pertinere, cuivis facile apparebit, qui attento lumine volumen perlegerit: pleraque enim sunt ad vos, & de vobis scripta, & inprimis elegantissima illa elegia, qua gratiae vobis aguntur pro honesta missione, qua Virum literatissimum, & quo candidiorem, apertiorisque pectoris nunquam sol vidit, liberaliter benigneque honorastis, cujus etiam liberos favore vestro dignaturos vos ultro & lubenter promisistis, quo propensum in studia animum satis superque declarastis, & quo amore vivum dilexeritis, mortuum prosequamini; rarissimo hoc tempore exemplo, quo remp. literariam sensim collabi, & in perniciem, sero posteris deflendam, vergere cernimus. Ex quo vestro favore spes interdum mihi videtur illucere aliqua, Musas etiam, illas Deorum Hominumque delicias, quae ab hac [p. VII] urbe exulare jam videntur, si tempora id siverint, quod faxit Deus ter opt. Max. Illustre nostrum Athenaeum, sedes earum pristinas, repetituras, & illa aurea secula reditura, quae Vossios, Barlaeos, Francios & cum illis puram & genuinam eloquentiam, Suadam Latinam & Pelasgam Charin tandem aliquando reducant. Quibus quam bene conveniat cum Mercurio, urbis numine peculiari & proprio, satis superque, patrum nostrorum memoria, imo nostra, cum magno civium bono compertum fuit. Sed ne vestra diutius, Viri Amplissimi, tempora morer; hoc munusculum, ut a me, vestri nominis studiosissimo, profectum, ut a vestro Hoogstratano, benigne accipiatis, & ea fronte, id est, hilari & serena, qua multa, quae in hac occurunt faragine, olim accepistis & hoc meum consi- [p. VIII] lium, grato imputetis animo. Amstelaedami. die XX mensis Januarii. M D CC XX VIII.



[p. IX]

PETRUS VLAMINGIUS
LECTORI S.

Acerba Davidis Hoogstratani morte amico orbatus, cui fucus & fallacia incognita erant vitia, eodemque optimo consultore, si quid in literarum studiis moliri subinde consueveram, hujus universae scriptionis & de edendis libris consilium abjecissem, ob penuriam eorum, cum quibus de hisce sermones conserere possum, quam unicam recte scribendi viam semper credidi, sed, ne in Manes amicissimi viri impius viderer, carmina ejus Latina, quae tertia fere parte auctiora prelo parata reliquerat, inprimenda dedi; illorum editione secunda divendita; interim etiam mihi rediit Musarum Amor, qui me jussit proprio Marte, & consultis illis perpaucissimis, qui hac in urbe, quasi ex naufragio rei Literariae restant, latine scribere & Humanioribus literis, quibus queam modis, prodesse.
    Carmina, quorum iteratam editionem cernis, Lector Benevole, neque de trivio sunt quaesita, neque Neroniano more, aut Cordubensi cothurno debachantia, sed pura, simplicia, nitida, Latina, & a summo viro, qui scientia Numeri Poëtici [p. X] maxime insignis erat, profecta. Nihil hic exstat, quod quenquam laedit, nihil, quod insolito sermone, aut carminum licentia offendat. omnia plana, perspicua & casta, quae facile viri optimi mores indicant, quem ut propius aliquanto noscas, uberiorem ejus vitae historiam in alterum tempus differens, brevi narratiuncula, cujas aut quis fuerit, levi tantum penicillo tibi adumbrabo.
    Roterodamum, Hollandiae Australis urbs, Magni Erasmi mater, etiam Hoogstratani Natale solum fuit, anno Humanae salutis MDCLVIII. die xiv. Mensis Martii. Parentes fuere Franciscus Hoogstratanus & Esthera de Koning, Pater Bibliopola, & Poëta Vernaculus, minime contemnendus, inprimis in carminibus materiae sacrae. notus etiam versione Nepotis, Justini, multorumque aliorum scriptorum, vir pius, &, quamvis Romanis sacris addictus, ejusdem cum Erasmo opinionis, de tollendis tantum ex Ecclesia erroribus, quos Barbaries & male sana superstitio invexerat, sed minime cum Religionis perturbatione, & haeresi faciunda. Ab honesto Patre liberaliter educatus Lauream Doctoratus in re Medica Lugduni Batavorum meruit publicam. hinc Dordracum, ad parentem, qui eo-[p. XI]dem migraverat, profectus, Mariam Nispiam duxit, Mathiae Nispii, Geometrae non incelebris & viri, si quis umquam moris antiqui, filiam, Poëta Poësios amatricem, nam Musica sacra Hoogstratanus ab incunabulis coluerat, non tantum patris exemplo, sed etiam patrui Samuelis, Pictoris, libro insigni de arte Pictoria edito, aliisque scriptis Belgicis, haud invenustis, clarissimi. Sed, quum praxis Medica nequaquam ex voto succederet, Amstelaedamum, curantibus amicis, evocatur, ut quintae classi Gymnasii publici praeesset, ex qua in tertiam post biennium adscendit, tandem Prorector creatus, & postmodum salario MCC. florenorum auctus fuit. quum autem ingravescentibus annis, surdities, quam ex morbo contraxerat, etiam ingravesceret, honesta missione ab Amplissimis hujus urbis Consulibus a catenatis illis in Scholastico ergastulo laboribus liberatus est, qui emeritum & rude donatum annuo stipendio mille ducentorum florenorum honoravere. Quod beneficium eleganti elegia, ut gratissimo erat animo, celebravit. cui & aliud adjecerat Vir Amplissimus, Joannes van de Poll, Consul, filio ejus Jacobo sepulturae mortuorum in Templo, quod, quia ad ortum situm est, Orientale dicitur, praefecto. [p. XII] Verum otii exspectatissimi fructus haud diuturnos potuit percipere quippe biennio post XIII. nempe Novembris anni MDCCXXIV, quem diem altera post tristissimum casum luce, mortem forte praesagiens, atro carbone notaverat, ut manu ejus scripta schedula testabatur, domum pergens, hora fere sexta vespertina, stupore, qui surdos comitari solet, & nebula densa orta seductus, via, ab altera, quam sequi debuerat, diversa, aberrans, ad locum, ubi libra pendet publica, portam olim S. Anthonii, in fossam, quae a Gelris nomen habet, sese dat praecipitem, ex qua extractus, laborans annos plerosque peripneumonia, ex illo morbo, aquae frigido madore, & horrore, quem ex casu conceperat, post octiduum, media nocte, mentis compos, carmine Latino Deum laudans Hymnis, Psalmisve, nam aegre interdum vox intelligebatur propter difficilem respirationem, hanc vitam, cantu sese oblectans olerino more, meliori mutavit, vir certe longiori dignus, utpote cui, praeter varia ingenia, quae suos in studiis profectus praecipue illius se debere fatentur curae, Belgica nostra lingua nitorem inprimis suum & elegantiam accepta refert, post maximos Heroas, Houtenum, Spigelium, Cornhertium, Hoof-[p. XIII]dium, Vondelium, Monenium & Vollenhovium. Quid enim observationibus ejus de generibus Linguae Belgicae utilius? Carmine purius? Numeris rotundius? Rhetorica elegantius? ne Phaedrum aut Faërnum memorem, tersissimè & nitidissimè versos, innumerasque versiones alias, emendatumque tot Librorum stylum. Latine, ut muneri satisfieret, in usum Principis Nassavii & studiosae juventutis Phaedrum notis illustravit, post Nepotem, ediditque eodem scopo, Terentium, & Lexicon Belgico Latinum optimum & fidelissimum: postea etiam Phaedrum criticis observationibus ornavit, doctis sane & elegantibus, neque levi manu digestis. Amicos habuit praecipuos Joannem Georgium Graevium, at quantum virum! Petrum Francium, unicum in eloquentia exteriori, & poëtica laude florentissimum; Cornelium Arkelium Roterodamensem, apud Remonstrantes verbi divini ministrum, virum elegantem & eruditum; Joannem Fredericum Cramerum, Borussorum Regi a Consiliis, qui Vindicias nominis Germanici adversus Gallos obtrectatores scripsit, Nicolaum vander Kappen, Medicum, praeter Joannem Anthonidem Goesanum, vatem illustrem, Arnoldum Monenium, Joannem [p. XIV] Vollenhovium, Petrum Rabum, Gasparem & Joannem Brantios, Joannem Hasium, & Joannem Sudermanum, omnes Poëtas & Jacobum Wildium, Antiquarium, quibus supervixit, ut etiam virorum elegantissimo Jano Broukhusio, qui eum fraternum in morem dilexit, quod legato insigni optimae partis Bibliothecae selectissimae & omnium, quos manu scripserat, librorum testatum voluit, Poëtarum sui temporis Princeps. non audienda est enim Barbara illa Trivultiensium Censorum, sed vitio creatorum, sententia, secus statuentium. At, ne illos, qui hodie vivunt, praeteream, quam carus illi Petrus Burmanus, Patriae nostrae Ornamentum, fuit! quam gratus Janus de Witt, Judicum Praeses & Senator & Gerardus Papenbroekius eadem dignitate praeclarus! quam dilecti Franciscus Bochovius, & Samuel Everwinius! Ut nihil nunc dicam de Jacobo Zanteno, & Joachimo Targerio, Medicis. Discipuli etiam ejus omnes summi semper illius amici exstitere, propter indolem, nequaquam similem Orbiliorum gregi, sed cordatam & nihil fere Scholastici habentem, & gloriae illud calcar acre, quod semper currentibus addebat, ingeniorum elegans spectator & judex. hoc mecum possunt te-[p. XV]stari Hermanus Henricus van de Poll, Senator & Judex, Janus Graeflandius, Juris Utriusque Doctor; Gasparus Commelinus, Gasp. F. Medicus, Daniel Sibersma & Theodorus Hogenbergius apud Medioburgenses & Campenses verbi Divini Ministri, & tu, qui nunc Studiorum gratia perlustras Italiam, eruditissime Jacobe Philippe d’Orville, spes patriae. Forma fuit plusquam mediocri, at decenti, adspectu formoso, oculis nigris, carmina mira cum suavitate recinebat, sermonis parcus, patientissimus laboris. In amicorum vitiis caecus; quamvis etiam ab indignis laesus, brevi post tempore, illis ipsis offensoribus elogium aliquod aut epigramma satis inpudenter ab eo petentibus, statim ad officia paratus, illa largiri solebat, nimis (meo quidem Judicio & amicorum, qui illum serio diligebant) in hac re facilis. Ne nihil etiam de hac editione dicam, Petrus d’Orville J.U.D. vir Lectissimus, amicus meus & summus Hoogstratani, operam dedit, ut sphalmata literarum tollerentur, editioque recte procederet. nihil edi volui, nisi quod ipse editioni destinavit, Juvenilia tamen quaedam addidi, quae antea erant edita, ut priora cum posterioribus conferenti delectationi & usui esse possint. Mihi enim semper gratissimum fuit in Poë- [p. XVI] tis discernere quomodo sese soleant ex luxurianti nimiumque florido scribendi genere, quo Juvenum animi plurimum capiuntur, expedire. Vale, Lector, & Hoogstratani nominis, ut optimi semper fuere, amantissime, memoriam viri eruditissimi, vivam florentemque hisce carminibus mecum ex animo vove, & conatibus nostris in re Literaria fave.


[p. XVII]

CARMINUM
DAVIDIS HOOGSTRATANI
Elicium.

CUncta Salebrosis tumeant cum scrinia nugis,
    Decoquat & nomen suada Latina suum:
Cum pro thesauris carbones venditet ater
    Lucius, & fatui gnatus Aristagorae:
(5) Quis ferat in tenebris & merti carceris umbra
    Carmina Romano digna sapore premi?
Ite foras agedum genuinae pignora Musae;
    Vos favor expectat publicus; ite foras.
Florida simplicitas, & honestae gratia formae
    (10) Nos juvat, & casti ros novus eloquii,
Et pudor, & Latiis eductae collibus artes,
    Et non mentito verus in ore colos.
Infelix Iolium ac steriles mirentur avenas,
    Quîs sapiunt rubri mactea Lexiphanis.

                        JANUS BROUKHUSIUS.


[p. XVIII]

DAVIDI HOOGSTRATANO
Latina sua poëmata divulganti.

HOogstrana diu tectis ignota latebat,
    Solis & erubuit Musa videre jubar.
Carceribus tandem in lucem prorumpit apertis,
    Nec tantum Batavo gaudet in orbe legi.
(5) Prodierat modò Teutonica circumdata palla,
    Cyclade nunc Latia conspicienda venit.
Laeta tuam genetrix agnosce Batavia prolem,
    Tuque parens animos Rottera sume novos.
Urbe tua primas infans tener imbibit auras:
    (10) Mox puer & juvenis crevit in urbe tua.
Moenibus hunc ipsum vestris invidit honorem
    Amstela. Qui tuus est, jam meus, inquit, erit.
Ille ego, qui plures genui, fovique, poëtas,
    Hunc mihi jure meo posco, vocoque meum.
Tu modò, tu patrii deserta fluminis unda,
    Huic succede meo, culte poëta, lari.
Paruit, & nostrae procumbens margine ripae
    Cantat ad Amstelias nobile carmen aquas.

                        PETRUS FRANCIUS.


[p. XIX]

In Poëmata
Clarissimi Viri
DAVIDIS HOOGSTRATANI.

INgenii flores, Hyblae vernantis imago
    Nobilis, Ausonio nectare foete liber;
Salvete Aonidum munus praesigne Dearum,
    Salve Hoogstratani pagina docta mei.
(5) Vosne ego cum raucis statua de plebe cicadis,
    Vosne ego cum pingui contulerim populo?
Purior hic dulces animavit spiritus odas,
    Purior argutos defluit in numeros:
Et mentem vincire nova mulcedine pellax
    (10) Non excussuris haeret in auriculis.
Hic Lepor, hic Veneris species nativa Latinae,
    Qualis in Aenae floruit urbe sui.
Vos quoque cum Latiis longum florete poëtis
    Carmina, Romanis proxima carminibus.

                        JANUS BROUKHUSIUS.


[p. XX]

IN ALTERAM EDITIONEM
Poëmatum
DAVIDIS HOOGSTRATANI
Viri Clarissimi.

CArmina carminibus subjecta prioribus edit
    Musa Hoogstratani saepe probata mei;
Munditiis simplex, facie praesignis honesta,
    Et liquida mentes voce movere potens.
Rottera prae claro toties qui plausit alumno,
    Laudatas plaudit clarius inter aquas.
Haec mihi sunt merito monumenta decentia cordi:
    Gaudeat inflatis, qui volet, Antimachis.

                        FRANCISCUS HESSELIUS.
Continue
[p. 1]

CARMINA SACRA.



[p. 2: blanco]
[p. 3]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
CARMINUM SACRORUM
LIBER.

____________________

PSALMUS I.

BEatus ille, qui viam rectam terit,
    Turbamque vitat impiam:
Horretque foedi criminis labem gravem,
    Sannamque posticam fugit:
(5) Verum supremi sacra jussa Numinis
    Pervolvit imo pectore,
Totusque versat, sive nox diem fuget,
    Umbramve nocturnam dies.
Qualis virentis consita arbor margine
    (10) Ripae, feraces gemmulas
Extrudit, & mox uberes fructus gerit,
    Laetoque proventu beat
Gnavum colonum, & saeva durat frigora,
    Et impetum venti ferum,
(15) Diffusa late, & frondibus comans novis,
    Et crescit usque florida,
Talis vir ille est. turba sed nequam perit,
    Ut floccus in ventos abit:
Nec ora magni sustinere Judicis
    (20) Valebit aut tristes minas:
Qui criminosos vindicatura manu
    Secernet à pio grege.
Nam nec carebunt praemiis suis boni,
    Nec poena deseret malos.


[p. 4]

IDEM

Alio Carminis genere redditus.

O Quam beatus, qui neque devios
Vitae magistros auribus excipit,
    Nec impios coetus secutus
        Turpe nefas animo volutat:
(5) Nec execrandis perpetuus comes
Adhaeret irrisoribus: at Dei
    Praecepta per noctem diemque
        Mente coquit veneranda in ima.
Qualis virentis consita margine
(10) Ripae, decora fronde superbiens,
    Exporrigit ramos gravatos
        Arbor, & exhilarat colonum,
Et vim rigentis frigoris ardua
Ventosque saevos spernit, honoribus
    (15) Ornata diffusis, & usque
        Assiduo speciosa fructu.
Talis vir ille est: turba sed impia
Ut gluma vilis turbine spargitur,
    Nec Judicis vocem supremi,
        (20) Nec rigidum feret illa vultum.
Sed nec bonorum mixta cohors choro
Scelesta stabit: nam Pater optimus
    Ut facta justorum probabit,
        Fulmine sic feriet scelestos.


[p. 5]

PSALMUS II.

QUo vanae tandem gentes fremuere tumultu?
    Quid crepitat diras impia turba minas?
Quae proceres animat, quae tandem insania reges,
    Ut moveant summo tristia bella Deo,
(5) Inque Dei sobolem fundant convicia foeda,
    Et renuant ultra subdere colla jugo?
At Pater aethereus ridet molimina stulta,
    Et parvas vires, invalidasque manus.
Tum demum laxas irae permittet habenas,
    (10) Coeptaque contundet coeca furore suo.
Oraque sic solvet: Regis diademate cincti
    Arduus excipiet sceptra superba Sion.
Is sibi commissis late dominabitur oris,
    Et populis leges & mea jura dabit.
(15) Mox laetos ad me vultus convertit, & inquit:
    Hoc ego produxi te genuique die.
Me modo posce: (tibi quid enim, dilecte, negarem?)
    Imperio gentes subjiciamque tuo.
Oceanus vastum qua circumfunditur orbem,
    (20) Stabunt haeredi debita regna meo.
Ferrato coges sceptro frangesque rebelles,
    Ut facta è Samio vasa caduca luto.
Quare agite, o Reges, cultum praestate Tonanti.
    Tam crassis tenebris pectora vestra vacent.
(25) Laetitiaeque Dei vestrae miscete timorem,
    Per vos ne careat natus honore suo.
Ne justus vindex violentas colligat iras,
    Et meritas poenas facta nefanda luant.
Felices, quibus haec animo conduntur in imo,
    (30) Et quibus in Domino spes sedet una suo.


[p. 6]

PSALMUS III.

QUam congregatis impia viribus
Me turba vexat, meque odio ferox
    Heu intégrum, & nihil promérentem
        Prosequitur, sine fine, longo!
(5) Quam perditorum factio noxia
Meam in ruinam jurat, & insolens
    Me gloriatur spe carentem
        Destitui auxilio Tonantis!
Cum tu sub umbra me clypei tui
(10) Depraeliantem texeris indies,
    Auctorque fis laudum mearum, &
        Me decore assiduo corones.
Cum me precantem deque suis Deus
Ipsum invocantem montibus audiat,
    (15) Recumbo securus, metuque
        Absque gravi mihi currit hora.
Deo excubanti non genibus tremam,
Non corde: nulla est anxietas mihi
    Fractura mentem, nec malorum
        (20) Agmina me poterunt movere.
Tu ductor ipse in praelia, liberes
Ut me timentem, devenies Deus,
    Hostesque turbabis feroces,
        Atque manu minues potenti.
(25) At tu, salutis maxima spes meae,
Spes sola mundi, tu populo tuo
    Te praebeas semper benignum,
        Quem placido tueare vultu.


[p. 7]

PSALMUS IV.

ALme Pater, rerumque Deus tutela mearum,
    Cui ratio est vitae cognita tota meae,
Quem non integritas latuit mea, cuique pericla
    Acceptum refero me superasse mea,
(5) Per quem nostrorum discussus turbo malorum est,
    Da lacrimis nostris, da precibusque locum.
O curvas hominum mentes! o pectora coeca!
    Isti quid motus, quid juvat iste labor?
Irrita quid facient mendacia? quidve scelestûm
    (10) Sacrilegae facient in mea damna manus?
Quem Deus elegit multis de millibus unum,
    Huic dedit imperii frena tenere sui.
Ille meis patulam praebebit vocibus aurem,
    Auxiliumque mihi protinus ipse feret.
(15) Ergo Deo justum cultum praestate verendo,
    Et tota foedas linquite mente vias.
Vobiscum tacitae per longa silentia noctis
    Volvite secreto crimina vestra thoro.
Turpia non extis pecudum peccata piantur.
    (20) Insons sacra facit mens meliora Deo.
Haec aris admota facit sperare favorem,
    Dandaque ab aetherea numera larga manu.
At gens cassa fide sic dicit murmure coeco:
    O quis quod poscit vita caduca dabit?
(25) Haec illorum animos cupidos vota una fatigant:
    Hoc desideriis ominibusque rogant.
Sed valeant: precibus nostris si rite vocatus
    Respiciat vultu nos Deus ipse suo.
Ille mihi exhilarat mentem, licet horra farre
    (30) Impleat, & vinis turba profana suis.
[p. 8]
Ast ego securus placidae dabo membra quieti.
    Debetur soli gratia tanta Deo.
Ille mihi mentem firmat per tanta pericla,
    Speque mihi multa pectora laeta facit.


PSALMUS VI.

O Qui gubernas cuncta, Pater bone,
Ne me merentem corripe, dum tuo
    Incensus indulges furori
        Et valide tibi servet ira.
(5) O parce clemens! o Pater abstine!
Me languor aegrum conficit. o manum
    Quin admove mitis medentem,
        Ne peream assiduo dolore.
Corpus solutis ossibus omnibus
(10) Languore squallet, deprimit & meam
    Amara mentem cura, nulla
        Laetitia reparante vires.
Quo me usque linques? alme Deus, redi,
Meque inferorum è faucibus eripe.
    (15) Jam spiculum vibrat cruentum
        Frigida Mors, animumque terret.
Injecit atras cum semel haec manus,
Quae cuncta perdunt, quis memor est tui?
    Quis obrutus possit tenebris
        (20) Rite tuum celebrare nomen?
De nocte pectus percutio meum,
Et imbre falso tingo cubilia.
    Mî lacrimae currunt perennes.
        Strata madent sine fine fletu.
(25) Obscura sunt & lumina jam mihi,
Hebentque longis aegra doloribus:
[p. 9]
    Et hostium ridente turba,
        Membra miser traho quassa luctu.
At dura nobis gens operans malo,
(30) Facesse tandem. Spes periit tibi.
    Nunc audiit Numen gementem,
        Et solito rediit favore.
Deus benignus me prece supplice
Sese invocantem exaudiit, & bonus
    (35) Respexit ad longas querelas,
        Ut subito obrueret pudore.
Hostes struentes insidias mihi,
Quos pallor albus, quos timor in fugam
    Stupore perculsos inerti
        (40) Conjicit auxiliante coelo.


PSALMUS X.

ÆTerne coeli Rector & Arbiter,
Quonam tuorum cura fugit tibi?
    Quonam usque cessas, dum cruenta
        Impietas premit innocentes?
(5) O si scelesti, quos adhibet, doli
In damna gentis, magne Deus, tuae,
    In verticem auctoris redundent,
        Ut proprias pereat per artes!
Dum tota laxat frena libidini,
(10) Se gloriosus jactat; &, in sinu
    Dum gaudet, in laudes avari
        Blandiloquis parat ire verbis,
Coelumque probris laedere turpibus,
Superbus, atrox, & caput efferens,
    (15) Et immemor Regis supremi
        Aevum agitat, fugiente cura.
[p. 10]
Felicitatis somnio amabilis
Indulget alto, prospera quod sibi
    Sors ridet, & cursu secundo
        (20) Perpetuò sibi vita currit.
Nec te futurum cogitat, o pudor,
Ullo severum tempore judicem,
    Nec vindicaturum, scelesto
        Quae toties animo patravit.
(25) Non horret hostes magniloquus suos,
Vanusque secum computat, atque ait:
    Incommodi expers ad senectam
        Laetitia afficiar serena.
Non cura mordax gaudia polluet:
(30) Non aegritudo, non dolor ingruet:
    De nocte gaudebo dieque,
        Multiplici ratione felix.
Os improbum convicia despuit,
Spumatque probris atque dolis malis.
    (35) Et pestilens justis labores
        Lingua parit sine fine tristes.
Circa viarum compita, callidus
Fraudes in omnes, insidias locat,
    Ut involet clam non merentem,
        (40) Et vario cruciet dolore.
In transeuntes lumina pauperes
Defigit acris: ceu leo, qui latet
    Lustris in altis clausus, imis
        Exiliens subito latebris
(45) Prorumpit atrox, undique & imminet
Infirmiori, nexibus attrahens
    Sic involutum, retibusque
        Impediens miserum dolosis.
[p. 11]
Quin & tenebris callidus occulit
(50) Crudelitatem fraude potens sua.
    Ah strage quanta transeuntes
        Traxit in insidias latentes!
Sic deinde secum colligit impié,
Stulteque dicit, Quod facimus, Deus
    (55) Ignorat, aversusque nostri
        Immemor est, vacuusque cura.
Exsurge tandem: tolle, Deus, manum
Severam in altum. vulnera figito.
    Ope indigentes ne relinque.
        (60) Affer opem, Pater alme, fessis.
Tene impiorum insania pervicax
Contemnere ausit? pectore murmuret
    Ut clam latenti: nostra numquam
        Facta Deus mala pensitabit.
(65) Cernis profecto cuncta. latet nihil.
Cernis profecto, magne Deus: tuam
    Evadet haud dextram scelestus,
        At meritas dabit ille poenas.
Ut te piorum incommoda maxima
(70) Non praeterire intelligat, anxias
    Qui proferunt moesti querelas,
        Teque suis precibus fatigant.
Tibi relictus pauper & innocens:
Tu tutor orbos protegis undique:
    (75) Tu frange vires impiorum,
        Et petulantem animum coërce,
Dum stirpe caesa est impietas sua.
Sic sic deinceps saecla per omnia,
    Plaudente justorum caterva,
        (80) Firma, Deus, tua regna stabunt.
[p. 12]
Gentesque terrae finibus ex tuae
Exterminabis tu procul impias.
    Haec vota fundit turba justa, &
        Auxilium, Pater alme, quaerit.
(85) Et illa tantis acta periculis,
Fletusque fundens, perpete postulat
    Te voce, te crebris querelis,
        Ut releves inopum dolores;
Ut quos egestas opprimit aspera,
(90) Quos vexat atrox turba potentium,
    Soleris, & fastus superbos
        Impietas furibunda ponat.


PSALMUS XVIII.

DIcimus Regem maris atque terrae
Et poli, nostrum decus ac salutem,
Cujus innixi auxilio cruentos
    Fudimus hostes.
(5) Nos graves curae, & stimuli dolorum
Cinxerant late, & rigidae catenae
Mortis, & fraudes, Ereboque quidquid
    Surgit ab imo.
Sed tuum nomen, validamque dextram,
(10) Gentis humanae pater, invocantes
Rebus in duris bonus audiisti
    Aethere ab alto.
En Deo irato tremit ipsa tellus,
En tremunt celsi trepidantque montes,
(15) Et statim moti subito pavore
    Culmina quassant.
Prodit iratus Deus, ille justus
Criminum vindex: nebulas nigrantes
[p. 13]
Naribus volvit, rutilasque flammas
    (20) Faucibus efflat.
Prodit en Rector Superûm ex Olympo,
Et polum incurvat, laquearque mundi,
Et super terras vehitur, latetque
    Imbribus atris.
(25) En truces venti fugiunt, fugitque
Turbo permistus nebulis aquosis,
Et vagis flammis. Deus e suprema
    Detonat arce.
Et suam intendit per inane vocem,
(30) Et vibrans ignes superis ab oris
Territat gentes, & ubique sternit
    Agmina saeva.
Pandit incensus maris alti abyssum:
Pandit & fontes, referatque terras,
(35) Dum Dei vocem minitantis audit,
    Qua patet, orbis.
Me meus vindex mediis procellis
Matris, & duro eripuit periclo,
Et manu forti nimium furentes
    (40) Perculit hostes.
Illius leges colui: tenellis
Hoc mihi curae fuit inde ab annis
Illius sacrum imperium secuto
    Jussaque sacra.
(45) Quin meos gressos Deus ipse rexit,
Et meo dignum pretium labori
Reddidit fidus, meaque ipse cinxit
    Tempora lauro.
Diligit justos etenim, & superbos
(50) Odit infestus. Mihi lux es ingens,
[p. 14]
Atque te spissae fugiunt tenebrae.
    Non ego dirae
Impetum gentis, duce te, timebo,
Non ego belli metuam periclum,
(55) Atque firmabunt nova jam lavatam
    Robora mentem.
Tu Deus solus miseros levare
Casibus duris potes atque egenos.
Das mihi famam, Deus, invidendam, &
    (60) Nobile momen.
Me doces bellum. pede tu manuque
Me facis fortem & validum videri.
Rumpitur nostris manibus repente
    Ferreus arcus.
(65) Protegis clemens, Pater, innocentem,
Fidus avertis, Pater alme, turmas,
Quae meo insultant capiti, atque tutus
    Ambulo per te.
Hostibus mistus mediis repello
(70) Agmina, ingentes cumuloque acervos.
Hic fugit velox per aperta campi.
    Hic cadit ense.
Hos Deum frustra precibus vocantes,
Calco prostratis pedibus cruentis.
(75) Inde diffusos rapuere magno
    Turbine venti.
O Pater, salve. venerande mundi
Arbiter, salve. mihi robur omne
Addis, insignes duce te triumphos
    (80) Semper adepto.
Tu doces pugnas, cumulas honores
Tu mihi ingentes, populosque & urbes
[p. 15]
Subdis in nostrum imperium, & remotis
    Noscor in oris.
(85) Quo tuas laudes, venerande, plectro
Concinam, aut dignos meritis honores?
Quae tibi, vindex celebrande, tandem
    Carmina dicam?
Saepe me immersum mediis periclis,
(90) Saepe me immersum medio furori
Gentis invisae, mediisque flammis
    Eripuisti.
Semper indutus viridante lauro,
Semper ornatus spoliis opimis
(95) Victor insignes merui tiumphos
    Clarus in armis.
O parens rerum venerande salve.
Ille honor tantus, decus illud ingens
Est tuum munus. Columen fidemque
    (100) Tu mihi praestas.
Tollit ad celsum tua dextra caelum
Me, Pater. nostris ades ipse bellis,
Et meae proli domuique larga
    Munera praebes.
(105) Te canam semper, Deus alme. mente
Te canent semper memori nepotes.
Atque diffundet tua se per omnes
    Gloria terras.


[p. 16]

PSALMUS CXII.

QUisquis inoffensae traducit tempora vitae,
Et timet offensare Deum, supremaque jussa
Mente colit memori, noctesque diesque revolvit,
Is felix jure est animi, fastigiaque alta
(5) Conscendet rerum, & cunctas dominata per oras
Stirps ejus late imperium protendet avitum.
Non haec divitiis domus invidiosa carebit,
Non titulis merito partis: noscetur ubique
Gloria venturos illustrata nepotes.
(10) Nempe pios Deus è densis rapit ipse tenebris,
Adversasque fugat nubes, lucemque reducit,
Ille novam, clemens, justi laudator & aequi.
Quam bene vir sapiens opera solatur egenos,
Atque ad judicii sua temperat omnia normam!
(15) Impavidus stabit, solida nec mente labascet:
Nec tempestates ullae hunc turbare valebunt.
Nulla tegent umquam justorum oblivia nomen:
Sed gliscet sine fine decor, lausque illa manebit.
Non hos dejiciet rumoribus impia turba
(20) Constantes firmosque. Deus tutabitur illos.
Nil metuent umquam, dum figant lumen in hostes,
Nunc fractos subito, nunc in sua damna ruentes.
Non opibus parcunt, dulce at lenimen egenis
Praestant, & merito late celebrantur honore.
(25) Quin Pater aethereus proventu divite laetam
Ipse domum fulcit, vario recreatque favore.
Impius invidiae stimulis agitatus amaris
Ista suis oculis tristis spectabit, & atris
Dentibus infrendet, nequicquam dira minatus.
(30) Impius haec spectabit, & omnibus ipse carebit.


[p. 17]

PSALMUS CXIV.

ARces Niliacas Isacidum domus
Quando deferet, regnaque barbara,
Et, quod difficili tempore senserat,
    Se diro eriperet jugo.
(5) Experta insolitum est auxilium Dei,
Qui Judam stabili foedere muniit,
Et tutum valido numine rediit,
    Et dux & comes in via.
Hoc vidit subito diffugientibus
(10) Undis, attonitum cum stupuit mare;
Jordanes refugis fluctibus in caput
    Converso rediit pede.
Coles subsiliunt, & juga montium,
Ut prato viridi luxuriat caper,
(15) Aut sicut celeri rura perambulat,
    Saltu lanigerum pecus.
Cur, undis subito diffugientibus,
Consueto pelagus cessit ab alveo?
Jordanes refugis fluctibus in caput
    (20) Cur verso rediit pede?
Ad saltus agiles quid juga montium,
Ad saltus agiles quid juga collium,
Gaudentem ut capream motibus, impulit,
    Aut agnos, tenerum pecus?
(25) Conspecto Isacidum Numine scilicet
Tellus intremuit, & refluis aquis
Cesserunt celeri gurgite caerula, &
    Veloci fluvius gradu.
Fluxerunt latices cautibus asperis.
(30) Fuderunt silices flumina vivida.
Noscendam insolitis prodigiis Dei
    O quis non metuat manum!


[p. 18]

PSALMUS CXVII.

LAudâte gentes, quotquot hic habet mundus,
Laudate gentes omnium patrem rerum.
Manu benigna nos fovet: carens fine
Favor illius nos mulcet, atque amor constans
(5) Promissa largo foenore indies solvit.
Laudate gentes omnium Patrem rerum.


IDEM aliter.

SIdereum laudate Deum, laudate per omnem
Dispersae gentes orbem, laudate frequentes.
Laudate, o populi, & divinae laudis honores,
Ut decet, ut fas est, sublimia tollite ad astra.
(5) Perstat enim illius clementia, perstat in aevum,
Nec vanas ejus promissa feruntur in auras.


PSALMUS CXXIII.

AD te levavi, gentis humanae Pater,
    Ad te levavi lumina,
Qui templa coeli, labe mortali procul,
    Et regiam aeternam colis.
(5) Obeservat ut manus heriles servulus,
    Heraeque nutus servula:
Sic lumina in te figimus, Deus bone,
    Dum praebeas opem tuis.
Succurre nostris, o Pater, laboribus,
    (10) Succurre tandem servulis
Fidelibus, quas hostis insultans premit,
    Sese efferens fastu gravi.
Hosti maligno fabula & ludus sumus,
    Opprobriumque pertinax:
(15) Qui, dum impotenti ducitur libidine,
    Nos calcat audaci pede.


[p. 19]

PSALMUS CXXIV.

NIsi adfuisset Numinis praesentia,
Nisi adfuisset (dicat Isaci domus)
Superba cum nos multitudo perditum
Late veniret, freta stultis viribus,
(5) Nos forte vivos devorasset, debiles
Et pauculos. sitiebat ira sanguinem,
Et obruisset nos procella cladium.
Torrentis instar, imbre qui multo tumet,
Nos sustulisset impetus subito rapax:
(10) Sorpsisset atra gurges infidus nece.
Celebrate laude debita Deum, suos
Qui liberavit dente diro gentium,
Et expedivit innocentes cassibus,
Ut capta jam volucres aucupem fugit.
(15) Nostrae salutis spes reposta est in Deo,
Qui cuncta magnâ fecit ac servat manu.


PSALMUS CXXXIII.

QUam grata fratrum mutua gratia!
Quam pulcra pax est firma sodalium
    Amore junctorum fideli,
        Invidia temerata nulla!
(5) Quales olivum fertile balsami
Exhalat auras, dives odoribus,
    Myrrhaeque stillantis liquores,
        Qui scatebra fluitant fragante;
Quae suffientis Pontificis caput
(10) Adspergit, & se colla per oraque
    Barbamque diffundit senilem,
        Perque sinum meat Aaronis,
[p. 20]
Togaeque limbum currit in extimae.
Aut qualis humor montibus arduis
    (15) Hermonis aut sacri Sionis
        Arva beat bene olente rore.
Sic sancta pax est, grata Deo simul,
Et grata toti coelicolûm choro.
    Sic vita decurrit beata,
        (20) Perpetua serie nepotum.


PSALMUS CXLV.

Ter magnum dicam Regem, Dominumque potentem,
    Splendida dum volvet lucidus astra polus.
Illum, cum roseo surgit sol aureus ore,
    Illum, cum fulget candida luna, canam.
(5) O aeterne Parens, moderator & arbiter orbis,
    Narrabunt titulos saecula cuncta tuos.
Longaevi, Pater alme, senes tua facta loquentur,
    Extendet laudes postera turba tuas.
Semper honoratus, nulloque tacendus ab aevo
    (10) Immortale geres, & sine fine, decus.
Te tua justitia & bonitas celebrabit ubique,
    Quodque doles, quoties cogeris esse ferox.
Magne Parens rerum, stellati Rector olympi,
    Te laudat celsi machina lata poli.
(15) Te celebrant omnes, qua sol surgitque caditque,
    Et noscunt regni robur & arma tui.
Sic tua per cunctas decurrit gloria gentes,
    Nescia ne sceptri terra sit ulla tui.
Majestas sine fine tibi est, nec tempora quicquam
    (20) Istud in imperium, Rex metuende, valent.
Quod redeunt iterum lapsorum in corpora vires,
    Quod fiunt validi, muneris omne tui est.
[p. 21]
Te genus alituum, teque agmina densa ferarum,
    Te pisces, & te respicit omne pecus.
(25) Nam victum praebes illis, & pascis abunde
    Omne animal numquam deficiente manu.
Quod facis est justum: virtus tua durat in aevum,
    Et dextram praebes mitis opemque tuis.
Auxilio piis praesens es, & adspicis illos,
    (30) Si te constanti semper amore colunt.
Te tremit impietas radicitus evellenda.
    Inde tuum nomen natio nulla tacet.


CANTICUM MOSIS.

EIa agite, & superûm Regis celebremus honorem,
Qui laudem egregiam retulit magnosque tiumphos,
Hostiles equites & equos dum mergit in undis.
Ille mihi est validum robur, dextraque potenti
(5) Praebuit ille mihi pacem gratamque salutem.
Ille Deus meus, atque mei Deus ille parentis,
A me victuro celebrandus carmine semper.
Ingens bellator Deus est, insignis in armis.
Illius omnipotens nomen: Pharaonis iniqui
(10) In mare detrusit currus, saevasque phalanges.
Ut saxum petit ima, simul descendit in undas,
Sic comites primique ducum merguntur in undis.
Magne poli Rector, magnas tua dextera vires,
Magnum robur habet; stravit violenta cohortes
(15) Adversas, atque infensos mihi perdidit hostes.
Dum furor in cursu est, dum justas concipis iras,
Hos premis, ut stipulam decurrens flamma per agros,
Undaque surrexit, seseque coëgit in unum.
Unda stetit. videt hoc inimicus. protinus inquit:
(20) Persequar & capiam fugitivos: mens mea dulci
[p. 22]
Laetitia exiliet, praedaque fruetur opima,
Et gladium stringam, atque illos mea dextra necabit.
Spiritus, ecce, tuus flavit: mox defluit unda,
Unda velut plumbum demersos opprimit hostes.
(25) Quis tibi, magne Deus, bello par esse valebit?
Quis probitate tibi, sanctissime? sive tueris
Insontes, terresve malos, mirandus ubique?
Extendis digitos alias, & terra dehiscens
Injustos vorat. at per te quae turba redemta est,
(30) Sensit opem, venerande, tuam, longumque favorem,
Intravitque tuas sedes, habitacula sancta.
Ecce Philistaeos duros dolor occupat ingens:
Ecce tremunt Edomitae: formidine magna
Ecce Moabitae trepidant, trepidantque vicissim,
(35) Qui Canaan habitant, magnoque pavore feruntur.
Occupet, alme Deus, pavor illos, occupet horror.
Concescant gelido, silicum de more, rigore,
Dum tua gens per tot casus, per tanta pericla,
Hostibus erepta, in tuta statione locetur.
(40) O utinam liceat nobis in monte sedere,
Sancte, tuo! o utinam sacrata sede morari,
Quam tua firmavit valide manus! omne per aevum
Cunctarum moderamen habes, Pater optime, rerum.
Ingreditur fluctus Pharao cum milite multo,
(45) Sed Deus insanum tumidis oppressit in undis,
Dum sicco Hebraeus populus pede transiit aequor.


[p. 23]

CANTICUM ESAIAE.

EXpertus vires Domini dextramque potentem,
    Graves & iras, illius clementiam
Gentibus exponam cuncis, lateque fatebor.
    Nam me favore recreat Deus novo.
(5) Ecce Deus, meus est servator, qui mihi tristem
    Adimet timorem, qui mihi fiduciam
Et vires addet validas, animumque reducet,
    Meaeque laudis atque fortitudinis.
Auctor erit certus, mihi firmabitque salutem,
    (10) Quae fluctuavit hactenus dubio pede.
Servabit certe cunctos: de fontibus ejus
    Aquas bibetis delibuti gaudio.
Dicetis, quando illa dies illuxerit orbi,
    Cantate laudem & gloriam aeterni Dei.
(15) Illius cunctas celebrate inventa per oras,
    Ut nomen ejus nationibus patens
Laudetur, mare qua totum circumfluit orbem,
    Qua nâscitur, quaque occidit solis jubar.
Excelsum est ejus nomen. celebrate frequentes
    (20) Manum potentem, & gloriam ejus inclitam.
Audiat hoc mundus rursum, & juga sacra Sionis.
    Favet Sioni sanctus Israël suo.


[p. 24]

CASA BETHLEMITICA.

CEdite Niliacae prisci telluris honores,
    Quosque suis opibus Roma superba tulit.
Vos domus haec superat, quantumvis horrida culmo,
    Quantumvis ventis frigoribusque patens.
(5) Vos domus haec superat, quae sacri conscia partus
    Promit ab aetherea munera missa domo.
Ecce dator Deus est, proprium dat munera natum,
    Qui pacem & terris otia laeta dabit.
Pastores veniunt, tenerum ut venerentur alumnum,
    (10) Intrat & exilem rustica turba casam.
Attoniti spectant matrem, pulchrumque nitorem,
    Qui sacro pueri multus ab ore venit.
Mox funduntur humi, cuncti mox poplite flexo
    Obsequii praebent signa notasque sui.
(15) Salve sancte puer, fessi spes unica mundi,
    Unus amor patris deliciaeque tui;
Nate Deo, Deus ipse, hominum, Deus alme, redemtor,
    Qui sumto humano corpore factus homo es.
Auree cresce puer, secli melioris origo!
    (20) O cresce, & tecum commoda manga vehe,
Quae genus humanum reparent, lapsamque salutem,
    Incipiantque novam pandere ad astra viam.
Te chorus aligerûm celso delapsus olympo
    Cingit, & ad cunas adsidet ipse tuas.
(25) Carminaque ingeminat natale notantia tempus,
    Quae somnos possint conciliare leves.
At tu, Diva parens, coeli certissima cura,
    E cujus gremio tot bona nata fluunt,
Gaude sorte tua: dumque haeres lumine fixo
    (30) In nati vultu purpureisque genis;
Dumque suam laeto risu cognoscere matrem
    Incipit, atque tuis pendet ab uberibus.
[p. 25]
Admitte immensi de te praeconia mundi
    Narrantis titulos, quo decet ore, tuos.
(35) Te sol occiduus, Virgo, te laudat Eous,
    Et tollit nomen sidera ad alta tuum.


VANITAS MUNDI.

ILlecebrae mundi, & specie mellita serena
    Gaudia, quîs optat vulgus inane frui,
Illecebrae mundi, longum longumque valete.
    Nil mihi vobiscum est, insidiosa cohors.
(5) Eheu quam fallax vestra est, quam lubrica imago,
    Et qui mendaci fulget in ore nitor!
Immensum dum vos argenti pondus & auri
    Promitis, atque opibus regna superba novis,
Dum trabeam & fasces; artes fraudesque paratis,
    (10) Pectoraque occultis luditis insidiis.
Ah quibus est lacrimis, quo tristi carmine flendus,
    Quem vester vultus vanaque forma capit!
Non illum fellis cruciavit gustus amari,
    Et data fallaci pocula foeda manu.
(15) Non ille agnovit lethali tincta veneno
    Spicula, quae menti vulnera coeca ferunt.
Sed felix nimium, cui fas est nube remota
    Aetherae lucis munere posse frui:
Qui noscens artes, quîs pectora fascinat orbis,
    (20) Evitat cautus retia nexa sibi.
Ille ad sidereum suspirans fessus Olympum
    In solo ponit spemque fidemque Deo:
Et rerum fatur humanarum gaudia vera
    Cogitat & finem non habitura suum.
(25) Ah trahe me, Deus alme, vagis erroribus actum,
    Ad sedes superas quo via ducit iter.


[p. 26]

Aegrotantis ad Deum suspiria.

MAgne opifex rerum, qui comples numine cuncta,
    Et regis arbitrio nostraque nosque tuo,
Ecce toro adfixus jaceo, morbisque fatigor
    Infelix, miseris excruciorque modis.
(5) Nec spes ulla mihi superest: nil proficit herba,
    Nil prosunt medica pocula mista manu.
Ni recreës me lethifero languore solutum,
    Jam properat vitae terminus, ecce, meae.
Nec tantum capior lucis vitalis amore,
    (10) Quam dolor assiduus, quam mala semper habent,
Quantum admissa movent me crimina. Torqueor illis,
    Mensque mihi multo fracta dolore cadit.
O quoties, lacrimas verba inter singula fundens,
    Auxilium imploro, saepe vocate, tuum!
(15) O quoties, lapsae dum vitae anteacta recordor,
    Purpureus nobis inficit ora pudor!
Quis mihi portus erit, mediis dum jactor in undis
    Naufragus, infestis mox rapiendus aquis,
Si me non recipis, si non tua brachia tendis,
    (20) Nec me clementi respicis ore reum?
Mitis ades, solitoque mei miserere favore,
    Et quod mole sua me premit aufer onus.
Tunc celsum celeri subvectus ab aethera penna,
    O Deus, aeternis te resonabo modis.

Continue

[p. 27]

ELEGIAE.

[p. 28: blanco]
[p. 29]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
ELEGIARUM
LIBER I.
_________________

ELEGIA I.
AD
CORNELIUM JUNIUM.
De infelici amoris sui exitu.

QUid mihi nunc superest, rerum dulcissime Juni,
    Dum mea perpetuus viscera moeror edit:
Dum me tristitiae cruciat crudelis imago,
    Et doleo extremum non mihi adesse diem?
(5) Est noster concussus amor. venere dolores,
    Qui raptant animum conficiuntque meum.
Eripuere mihi non mitia fata Neaeram,
    Qua mihi non umquam carior ulla fuit.
O duram sortem! nil non mutabile tandem est.
    (10) Omnia fatorum legibus acta ruunt.
Ergo ego formosae & ridenti dulce puellae
    Basia nulla dabo, basia nulla feram.
Ergo isthaec facies cunctis adamabilis, uni
    Immitis posthac tota futura mihi est.
[p. 30]
(15) Ibimus in lacrimas soli moestasque querelas.
    Cogemur soli verba dolenda loqui.
Haec mala deplorat Cytherea tenerque Cupido,
    Qui jungit fletus fletibus ipse meis.
Deceptus parvus Deus est, & Mater amoris.
    (20) Et video falli Numina posse dolis.
Ah quoties dixere mihi: Jam gaudia carpes,
    Gaudia non ulla diminuenda die!
Ah quoties promissa mihi blando ore dederunt,
    Ibit in amplexus pulchra Neaera tuos!
(25) Scilicet hanc vati mercedem laeta parabant,
    Praemia carminibus justa datura meis.
Certe ego tantorum celebrâram jura deorum,
    Et quid in humano pectore possit amor.
Excidi amore meo tunc cum non ulla timerem
    (30) Quassatura meum saeva pericla caput.
Jamque erat ut cunctas deberem ponere curas,
    Inque sinu dominae nil timuisse meae.
Jamque erat ut laetos deberem ducere soles,
    Jamque erat ut flueret candida vita mihi.
(35) Est aliter visum fatis: illa illa Neaeram
    Eripuere mihi fata severa meam.
Non mihi scribendi veniet jam blanda voluptas,
    Nectendi numeris non mihi verba suis.
Aut mihi si veniat, non umquam laeta canemus,
    (40) Et chartis aberunt gaudia cuncta meis.
Inque elegos pronus conscribam flebile carmen,
    Quale die summa concinit albus olor.
Et longe à populo secretus, solus ubique,
    Materiam in luctus ingeniosus ero.
(45) Qualis apud gelidos infelix Naso triones
    Ploravit fati ferrea fila sui.
[p. 31]
Hoc tamen in cantu caram resonabo Neaeram.
    Scribentis ducet cara Neaerea manum.
Nec minus infausti durabunt semper amores,
    (50) Perfidia fregit quos male sana sua.
Nec minus haec vivet, etiam post fata superstes,
    Nec minus huic nostro carmine nomen erit.
Vivet, si quid habent umquam mea carmina veri.
    Vivet, & ingenio surget ad astra meo.


ELEGIA II.
Neaerae Connubium.

ATra dies properat, qua tot mihi culta per annos
    Alterius scandet pulchra Neaera torum.
Atra dies, non auspiciis exorta benignis,
    Atra dies, Musis usque dolenda meis!
(5) Ah quid agis tandem Virgo, quid perfida tentas!
    Nulla Venus coeptis, Gratia nulla favet.
Testatusque meos moerens Hymenaeus amores
    Extinguit thalami lumina cuncta tui.
Exululant Charites, & scissis ungue capillis
    (10) Percutiunt moesta pectora nuda manu.
Ecce ferus coelo demittit Jupiter imbres,
    Addit & irata fulmina torta manu.
At memini, cum jurares per sidera nobis,
    Perque hunc, qui certo lumine cuncta videt.
(15) Jurabas te constantem fidamque futuram,
    Et jurata iterum, basia mille dabas.
Haec tua verba igitur foliis leviora caducis
    Excruciant animum, vana Neaera, meum,
Nuper in amplexus nostros, vesana, ruebas,
    (20) Circumdans collo brachia lenta meo.
[p. 32]
Jungebasque meis tua labra corallina labris,
    Admiscens oris murmura blanda tui.
Nunc cuncta aethereas fugerunt sparsa per auras,
    Blandaque lingua olim, facta severa mihi est.
(25) Sed nisi me fallunt justi praesagia coeli,
    Perfidiae moenas mox dabis ipsa tuae:
Cum, miseranda, brevi violata haec sacra dolebis,
    Et venient animo tristia cuncta tuo.


ELEGIA III.
AD
JOACHIMUM TARGERIUM.
De amore ejus.

QUid geris indomitos, Targeri, in corde furores?
    Quae tibi vesano viscera flamma vorat?
Hei mihi! quid furis in Phaedra, quae lubrica vultu
    Occupat ingenium, dulcis amice, tuum?
(5) Quid pulcros mirare oculos, & eburnea colla,
    Quaeque omnes superant pulcra labella rosas?
Luderis ah miser, & fallax te ducit imago.
    Istis deliciis mista venena latent.
Libertas abiit (quam pulcrum nomen!) in auras,
    (10) Et te captivum Phaedra dolosa tenet.
Dum datur, evita damnosa Cupidinis arma,
    E quibus, infelix, nulla petenda salus.
Crede mihi, te multa manent discrimina rerum,
    Te dolor, & luctus curaque saeva manet.
[p. 33]
(15) Dum sequeris nympham, dum carpis gaudia vana,
    Spem, te decipiens, mox feret aura tuam.
Foemina, res fallax, perjuria propria ridet;
    Ridet, & hoc unum subdola discit opus.
Ipse puer Veneris gestit deludere mentes,
    (20) Et superat ventos mobilitate leves.
Sed quid ego frustra leges tibi dicto severas,
    Cui dudum pectus saeva puella regit?
Ah quid ego, cui suave malum crudelia fecit
    Vulnera, Poeonia non relevanda manu?
(25) Ah quid ego infelix, cui semper Phyllis in ore est,
    Illa licet curas augeat usque meas?
At sic fata volunt immitia. fata poëtas
    Exagitant. fatis cedere debet amor.
Nec minus hoc ignes inter, solatia capto,
    (30) Quae mihi dat Phoebus Pieridumque chorus.
Nimirum roseae cantantem Phyllidis ora
    Facundum reddit ingeniosus amor.
Virgineae adspirat Latonius ipse cohorti.
    Adspirat casti turba novena chori.
(35) Qui plenas tanta illecebras dulcedine damnat,
    Is puto de ferri semine pectus habet.
Ne fuge jam notos, Targeri care, calores,
    Nec tibi quae dulcis vulnera fecit amor.
Dilectamque adama, me jam monitore, puellam.
    (40) Illa habeat pectus, semper amica, tuum.
Jam laetos mirare oculos, & eburnea colla,
    Quaeque novas superant pulcra labella rosas.
Te jucunda tenet, teneat modo semper imago.
    Istis deliciis nulla venena latent.
(45) Libertas abeat. quid enim nisi nomen inane est?
    Ef foveat caro te tua Phaedra sinu.
[p. 34]
Phaedra tibi extendat famam. per carminis artem
    Illa tui vivat, teque fidelis amet.
Sic dum Phaedra favet, Phoebus Musaeque favebunt,
    (50) Et toto spargent nomen in orbe tuum.


ELEGIA IV.
AD
JACOBUM ZANTENUM;

Post celebratas ejus nuptias.
ERgo depositis curis dubioque timore
    Es compos voti, culte poëta, tui?
Ergo tutus amas, & tutus basia sumis,
    Et quicquid Veneris regna beata tenent?
(5) Di proprium hoc tibi dent, & tanti sponsa decoris
    Adferat ad mentem commoda multa tuam.
Ast ego crudeli interea consumor ab igne,
    Et dirum toto pectore vulnus alo.
Vulnus alo, & flammis me depascentibus uror,
    (10) Et raptant animum spesque metusque meum.
Hac nos discruciat cura pulcerrima Phyllis,
    Et qui divino fulget in ore nitor.
O amor! o quantos adfers cumulasque dolores!
    O amor! o animi longe tyranne mei!
(15) Quod nisi sollicitos relevet mea Vita labores,
    Mox aderit vitae meta suprema meae.


[p. 35]

ELEGIA V.
AD EUNDEM.
Ut studiis poëticis sese reddat.

MEne putas levibus, Zantene polite, camoenis
    Carminibus vires addere posse tuis?
Mene putas veterem tibi posse reducere venam?
    Erras, & nostri te quoque fallit amor.
(5) Tu vires tu posce tuas, quas tota probavit
    Belgica, jam toties pectine rapta tuo.
Constanter renova hos animos. Constantia Musas
    Excitat, & faciles usque venire facit.
Te fovit dudum Phoebus, fovere soreres,
    (10) Dum fidus coleres Numina cara, novem.
Eia age, te vatem reddat pulcerrimus annus,
    Quo fera, quo volucres, quo pecus omne salit.
Quo choreas ducunt pueri innuptaeque puellae,
    Quo nostrum innumeris lusit uterque modis;
(15) Cum nos haec eadem raptare in sacra soleres,
    Zantene, & nondum transfuga nempe fores.
Ver Phoebo sacrum est. expectant carmina vere
    Phoebus, & Aonii turba novena jugi.
Quin etiam accendit nostras in carmina vires
    (20) Qui late verno tempore regnat amor.
Vere novo nata est Cytherea tenerque Cupido.
    Vere novo è gelidis basia nata rosis.
Vere novo Ascanium super alta Cythera ferebat
    Cypria, frondosis imposuitque jugis.
(25) Omnia vere juvant. divexat rore lapillos
    Rivulus, & nitidis dat leve murmur aquis.
Ut lucent tenero viridantes gramine campi!
    Ut movet arboreas molliter aura comas!
[p. 36]
Ut placidos Zephyri licet hic audire susurros!
    (30) Ut prae laetitia dulce queruntur aves!
Ecce tibi rident halantes floribus horti,
    Et largas fundunt undique veris opes.
At tibi, qui viduas amissa conjuge noctes
    Transfigis, ex illis jam novus adsit amor,
(35) Qui tibi delicias, tibi qui nova gaudia portet,
    Nec sinat in vacuo secubuisse toro.
Sic te restituet tandem Venus ipsa poëtam,
    In sacros vates officiosa Venus.
Nonne tibi subeunt transacti molliter anni,
    (40) Quîs nos facundos reddidit almus Amor?
Nos Amor adscripsit jucundis vatibus olim,
    Atque aliquod nobis nomen habere dedit.
Eia age, restituas tibi te, dulcissime rerum,
    Neglige nec venae luxuriantis opes.
(45) Te tibi redde, precor per Numina mitia Musas.
    Si tibi te non vis reddere, redde mihi.
Hoc mecum cupiunt cari, tua turba, sodales,
    Quos tibi conjuxit non temerata fides.
Hoc quoque Fama, tuum quae decantabit honorem,
    (50) Exigit: hoc poscit publicus ipse favor.
Nec tibi praecidant odiosa negotia tempus.
    Nos etiam furtim scripta tabella juvat.
Sic olim illustres raptim scripsere poëtae,
    Experti faciles ad sua vota Deas.
(55) Sic mediis Naso carmen deduxit in undis,
    Ipsa hyeme rigidas incutiente minas.
Quid memorem antiquos? in rerum Katsius undis
    Assiduis cecinit carmina multa modis:
Hugeniusque pater, terrae decus ille Batavae,
    (60) Et nullo vatum Grotius ille minor:
Et cujus cunis Haga inclita jure superbit,
[p. 37]
    Quo nimium felix Julia vata tumet.
Non semel ille suo lassus fractusque labore
    Flexit in optatos carmina laeta modos.
(65) Quid lentus dubitas imitari exempla priorum?
    Quid lentus dubitas nomina tanta sequi?
Incumbas potius famae, que carmine crescet,
    Carmine, quod certam pandit ad astra viam.


ELEGIA VI.
DE PHYLLIDE.

PHyllida formosam fecit Natura benigna,
    Addidit egregium nec minus illa decus.
Addidit ipsa Venus sua dona, & Gratia triplex
    Ornavit miris perpoliitque modis.
(5) At puer Idalius, Veneris pulcerrima proles,
    Dulcibus ex oculis mittere tela dedit.
O Phylli, o Veneris per te regnantis imago:
    O laus virginei deliciaeque chori!
Candida te decorat facies, rubicundaque labra,
    (10) Et quae de labris mollia verba fluunt.
Te decorant oculi splendentes lumine puro.
    Te coma, te cervix deliciosa decet.
Quid superest? ornat nil non laudabile totam.
    Hei mihi, quam forma poene superba tua es!
(15) At tu, Mome, vale. formosam laedere parce.
    Effugit haec morsus, invide Mome, tuos.
Mome vale, & quae sacra paro peragenda Dionae
    Ne turbes atris dedecoresque notis.
Illa mihi exhilarat longa dulcedine vitam,
    (20) Quam firmat semper continuandus amor.


[p. 38]

ELEGIA VII.
DE EADEM.

IN campis nuper solus spatiatus apricis
    Consedi ad ripam lene fluentis aquae,
Multa gemens, & crudeli laceratus amore,
    Et culpans saevos in mea fata Deos;
(5) Cum se vicina Phyllis referebat ab urbe,
    Adstitit & lateri non bene visa meo;
Meque suis mox attonitum complexa lacertis
    Oscula mista levi murmure blanda dedit.
Et quid, ait tandem, secessu quaeris in isto?
    (10) Ah quid te curis conficis ipse tuis?
En adsum, dilecte, tuos miserata dolores,
    Et tua facta meâ vulnera sano manu.
Responsura tuo venio bene fida calori:
    Unde tuos gemitus hinc procul aura ferat.
(15) Protinus, ut tandem sensus rediere stupenti,
    Atque animo nubes ista remota fuit,
Protibus exclamo, Teneo te, candida Phylli,
    Mequo tuis stringis, candida, brachiolis?
Tene ego, clamantem voce est imitata jocosâ,
    (20) Clamavitque simul garrula Nympha, Tene.
Risit ad hanc vocem Phyllis, geminataque verba
    Et dulces repetit non minus ipsa sonos.
Augebant volucres haec gaudia dulce querentes,
    Et moto arrisit germine laetus ager.
(25) Augebat tremulis haec lymphis gaudia rivus.
    Movit & ipsa suas mollis arundo comas.
Ex illo cepere dies felicius ire:
    Ex illo fluxit vita beata mihi.


[p. 39]

ELEGIA VIII.
AD NICOLAUM MARKIUM,
Ut relicto amore ad studia se conferat.

MArki, quem teneris Pallas dilexit ab annis,
    Marki, Castalius cui rigat ora latex,
Quid tibi cum teneris, turba fallace, puellis?
    Quod te sollicitat desiodiosa Venus?
(5) Quid quaeris, sacri deserto culmine Pindi,
    Et Phoebo & Musis displicuisse tuis?
Tene juvat vano, infelix, liquescere amore,
    Sertaque odoratis myrtea ferre comis;
Et tibi laudato nectentem brachia collo
    (10) Imperium dominae duraque jussa sequi?
Ah fuge tantarum, Marki, discrimina rerum,
    Ah fuge non cauto retia nexa tibi.
Dulce tibi ridet Phyllis, tibi pulcra Neaera,
    Et desideriis Gallia petita novis.
(15) Scilicet illarum insidias tolerare valebis,
    In triplices fraudes & satis unus eris.
O quoties fractae fidei promissa dolebis!
    O quoties versos in tua damna deos!
Non aliter currens turbata per aequora vector
    (20) Jam cuperet fragilem non tetigisse ratem.
Felices, quos votiva signata tabella
    Vestis, caeruleo dona dicata Deo.
Significat tumidi maris evasisse procellas,
    Et laetos patriae posse videre focos.
[p. 40]
(25) Dum datur, inde redi, & sacrae te redde Minervae,
    Ecce tibi tendit Diva benigna manus.
Ecce tibi spondet pretium non vile laboris,
    Si modo sis constans, notaque sacra colas.
Illa tuam famam serum transmittet in aevum,
    (30) Et virtute animi conspiciere tui.


ELEGIA IX.
AD PHYLLIDA,
De adventu Hyemis.

ASpera venit hyems, insanis horrida nimbis.
    Obruta perpetua sub nive terra jacet.
Gratia jam silvis omnis, decus omne recessit,
    Ornatuque carent pascua nuda suo.
(5) Non ultra mollesve rosae, vel lilia florent
    Ulla, nisi in vultu, candida Phylli, tuo.
Haec bene cum videas (quid enim manifesta negabis?)
    Et constet stabilem nulla tenere locum,
Quid, rogo, vernanti facie cultuque superbis?
    (10) Niteris infirmo quid, mea vita, pede?
Iste decens vultus rugis foedabitur olim,
    Cum veniet tacito tarda senecta gradu.
Quis tunc, Phylli, tuae miratus munera formae
    Te colat, & multo flagret amore tui?
(15) Ah male transactae lugebis tempora vitae,
    Et frustra lapsos esse querere dies.
Cur igitur cessas, sperataque gaudia differs,
    Meque facis flammis, saeva, perire meis?
Spem longam reseca, velox dum diffugit aetas,
    (20) Dum properant hyemis tempora dura tuae.
Incipe jucundos mecum sentire calores,
    Phylli: tibi damnum quaelibet hora feret.


[p. 41]

ELEGIA X.
AD EANDEM.

NUnc ego Apellea cuperem spectabilis arte,
    Aut de qua Zeuxis nobile nomen habet,
Naturae simulare vias, vivoque colore
    Pingere, quot species terra benigna parit.
(5) Nunc mihi Praxitelis cuperem contingere caelum,
    Ingeniumve Scopae, Phidiacamve manum.
Quam late, mea lux, tua conspiceretur imago,
    Et vultus species invidiosa tui!
Nam modo de picto diffundens ore nitorem
    (10) Strares virgineo suspicienda choro.
Et modo spirares Pario de marmore facta,
    Effigiemve darent aera corusca tuam.
Sic fieres vivax, Phylli, & tibi nobile nomen
    Artifices possent conciliare manus.
(15) Num mihi quid superest, tenui nisi dicere versu
    Quod tibi coelesti fulget in ore decus?
Laudari certe est nostris res parva camoenis,
    Cum te majori par sit ab ore cani.
Sed tamen haud falsum referunt mea carmina amorem,
    (20) Et desiderium non leve, Phylli, tui.
Hoc, precor, agnosce, & nimii miserere caloris,
    Qui torret rapida pectora nostra face;
Ut dulci tandem vinclo stringamur amantes,
    Et nos irrupto foedere jungat Hymen.
(25) Tunc te castus amor, casu non laesus ab ullo,
    Tunc poterit constans nobilitare fides.
Tunc priscas inter numerabareris Heroïnas,
    Quae non delendum tempore nomen habent.
Sic non Penelope, magni non Hectoris uxor,
    (30) Non vincet famam Laodamia tuam.
[p. 42]
Sic clara ante alias majore frueris honore,
    Quam vel picturae vel tibi caela darent.
Ipsa ego majore accendar praecordia Phoebo,
    Ut possim in laudes fortius ire tuas.


ELEGIA XI.
AD COROLLAM.

FOrmosi flores, picturataeque corollae,
    Phyllidis electae compositaeque manu,
Pallentes violae, cum purpueris Narcissis,
    Junctaque puniceis lilia cana rosis;
(5) Quam brevis heu vester decor est! quam gratia formae
    Lubrica! quam parvo tempore tota perit!
Nascimini flores hac luce, hac luce peristis,
    Et fallax oculos ludit imago meos,
Et nimium falsa est vestra & fugitiva voluptas,
    (10) Et nimium rapido praeterit illa pede.
Ah! quanto est melio species tua, candida Phylli,
    Nascentesque tuo semper in ore rosae!
Quanto me melios capiunt per colla, per omnem
    Cervicem larga lilia fusa manu!
(15) Illic me constans, illic non vana moratur
    Gratia, nec fictis detinet illecebris.
O quae vernantis semper dulcedine vultus
    Exsuperas violas, exsuperasque rosas.
Et quae praeterea locupletis pignora Florae
    (20) Legerunt Nymphae detuleruntque tibi,
Respice me saevis in amoribus elanguentem,
    Adsit ut hinc nostris certa medela malis.

Continue


[p. 43]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
ELEGIARUM
LIBER II.
_________________

ELEGIA I.
AD
PETRUM FRANCIUM,
Cum MARIAE Britanniarum Reginae
parentaret.

DUm tibi Castalides moestissima carmina dictant
    Solvent claro debita justa rogo,
Et tua sese effert Latia facundia lingua,
    Franci, Palladii gloria moesta chori:
(5) Dum tanto perculsa malo lugubria sumit
    Anglia, Reginae funere moesta suae;
Nos quoque luctus habet. Juvat indulgere dolori,
    Et fletu lacrimas continuare tuas.
Belgica tota praeit, conjunctique undique vates
    (10) Flebilibus celebrant publica damna modis.
Jungite communes Angli Batavique querelas,
    Et loca tam justo nulla dolore vacent.
Occidit ante diem, miserando funere mersa,
    Spes & amor populi magna Maria sui.
[p. 44]
(15) Occidit ante diem, qua dante Batavia tota
    Felices vidit gratius ire dies.
Cum populo affulsit verna dulcedine vultus,
    Illustrans radiis quaelibet ora suis.
Laetaque Majestas, & nullo turgida fastu,
    (20) Et simplex virtus tristiaque carens,
Et rectum ingenium, & nivei sine crimine mores,
    Et non fucatae religionis amor.
Tam raras dotes, & tanta principe dignas,
    In gremio fovit Belgica fida suo,
(25) Donec, agente Deo, nostrae de litore terrae
    Solvit, majori constituenda loco.
Ah quis non flevit, cum Te discedere vidit!
    Quanta dedit luctûs signa profusus amor!
Tu quoque flevisti, Princeps, cum cuncta sonarent
    (30) Questibus, & sicco lumine nemo foret.
Vidisti desiderium, visumque probasti,
    Publicaque affectus tot monumenta pii.
Haec Te tangebant, haec alto infixa manebant
    Pectore, cum faceres per freta vasta viam,
(35) Adque solum natale citis veherere carinis,
    Per lacrimas populi saepe vocata Tui.
Quo jam praegressus Conjux, post tanta tropaea,
    Postque tot afflicto monstra fugata solo,
Divisit Tecum imperium & regalia sceptra,
    (40) Ornavit vestras quîs Deus ipse manus.
Te veniente, Tuis quanta est lux orta Britannis!
    Nempe salutaris sideris instar eras.
Te veniente, simul venerunt agmine longo
    Virtutes, tutum quae reperere locum:
(45) Justitia ante omnes, majori ornata decore,
    Et duris rebus cognita sancta Fides;
[p. 45]
Et pia quae gratum solamen praestat egenis,
    Et vanas miseris non sinit esse preces:
Et quae prudenti mentem ratione gubernat,
    (50) Quaeque nitet castae laude pudicitiae.
Aurea Libertas, dudum calcata, reducta est,
    Siccavit lacrimas Religioque suas.
Hae Tibi deliciae, tota quas mente fovebas.
    Hisce tibi titulis nobilis aula fuit.
(55) Nunc, Regina, jaces, aeterno victa sopore,
    Et Tua ferrata lumina nocte rigent.
Jungite communes Angli Batavique querelas,
    Et dolor in lacrimas iste perennis eat.
Publica tristitia est, sonuerunt questibus urbes.
    (60) Ingeminant questus persona rura suos.
Crescit & in majus luctus, sparsusque per orbem
    Horrorem populis principibusque movet.
Quot bona, quot fato perierunt commoda tali!
    Quanta rapit secum gauda nigra dies!
(65) O decus! o communis amor, columenque Tuorum!
    Quam festinato funere rapta jaces!
O pulcrum Mortis demessum pollice florem,
    Vix bene spectatum quem properata tulit!
Omnia cum plorent, vincis tamen omnia, Regum
    (70) Maxime, nec patitur justa querela modum.
En prostrata tibi Tua gaudia, & una voluptas,
    En posita ante oculos tristis imago Tuos!
Quid Tibi nunc prosunt tot parti ex hoste tiumphi?
    Quid prosunt capiti laurea serta Tuo?
(75) Quid terrae curam nostrae gessisse Tuaeque?
    Quid quae magnificum fama celebrat opus?
Cum rapuit mors dira Tuae solamina vitae,
    Et conjux demto fine carenda Tibi est?
[p. 46]
Ah quis crudeli reperit fomenta dolori?
    (80) Unde venit tantis ulla medela malis?
Te tamen acceptum vuluns moderatius urat,
    Et Tua Te virtus reddat, ut ante, Tibi.
Et nullis quassata malis sapientia vires
    Restituat solitas, & Tibi praestet opem;
(85) Ut patriae pergas rebus succurrere lapsis
    Quae Tecum plorat, quae Tua damna dolet.
Te Tua deseruit, sed jam potiore recepta
    Sede tenet celsi regia tecta poli:
Quae nunc in terris animo praeceperat, & quo
    (90) Enthea mens illi fecerat ante viam.
Sic vixit, sic prompta fuit, cum corpore vires
    Tentaret tristis detereretque lues.
Quid me suspiras, Conjux charissime, dixit,
    Cedentem fatis me meliora vocant.
(95) Jam mihi panduntur stellati limina coeli,
        Et toties votis regna petita meis.
Tu mihi, dum licuit, solamen dulce fuisti,
    Tu mihi, Tu magno proxima cura Deo.
Et nunc forte brevi disjungimur intervallo.
    (100) En praeeo, quod Tu deinde sequeris iter.
Interea cordi tibi sint communia sacra,
    Atque humeris Regni credita cura Tuis.
Dixerat: Aligeri subito rapuere loquentem,
    Et pariter vitae gaudia multa tuae.
(105) Cede Deo, Regum ter maxime, cede trahenti.
    Avelli quamvis sit grave, cede Deo.
Ille idem luctus, lacerat qui corda Tuorum,
    Ille dolor saevus, qui tria regna quatit.
Et lacrimae sine fine datae, gemitusque perennes,
    (110) Quos pius in magno funere fudit amor,
[p. 47]
Sunt populi monumenta Tui, quae marmora cuncta,
    Quae vincant pretio busta superba suo.
Adde quod Illius spatiosum fama per orbem
    Ibit, fatali non cohibenda rogo.
(115) Huc & clarorum faciunt solatia vatum,
    Qui duros casus, & Tua damna canunt.
Hos inter, Clariae Franci lux magna cohortis,
    Condecora lacrimis Regia busta tuis.
Triste tuae poscit funus praeconia linguae,
    (120) Materia eloquio conveniente Tuo.
Pendet ab ore Tuo magnus cum plebe Senatus,
    Et cunctae lacrimis immaduere genae.
Immensum tua se fundent lamenta per orbem,
    Et vox est gemitus magna futura tui.
(125) Solis ab occasu solis noscetur ab ortum,
    Et se per terras aequoraque alta dabit.
Audiet, & moestas voces imitabitur Echo,
    Et reddent querulos concava saxa sonos.
Nunc Tamesis, nunc Ya ululatibus aëra rumpunt,
    (130) Et lacrimis fluctus auget uterque suos.
Eia age, & applausum doctae mereare coronae.
    Me vetat infandus dicere plura dolor.


[p. 48]

ELEGIA II.
NAMURCA CAPTA.
AUSPICIIS ET DUCTU
GULIELMI III.
Britanniarum Regis.

VIcimus: indomito cessit Namurca furori
    Ardua, submisso procubuitque genu.
Procubuit, Gallo spectante & dira fremente,
    Ante pedes domini sanguinolenta sui.
(5) Vincitur illa ferox, quam vinci posse negabat
    Hostis, & invita projicit arma manu.
Nec muri aut valli, nec propugnacula tanta
    Incursum longa sustinuere mora.
Cessere hostiles ingenti horrore cohortes,
    (10) Sulphureo nubes dum gravida igne tonat:
Dum dextrae dextris, dum tela minantia telis
    Obversa, & saevit qualibet arte furor:
Auditur raucus dum castra per omnia clamor,
    Cornuaque & cantus, cum lituisque tubae:
(15) Dum reboat diris late mugitibus aether:
    Et terra effuso tota cruore madet.
Arx alta atque alto nutabant vertice turres,
    Cunctaque solliciti plena timoris erant.
Haec Tibi debetur victoria maxime Regum,
    (20) Muneris haec omnis palma stupenda Tui est.
Te duce sponte ruit violenta in praelia miles,
    Factus ab exemplo fortior ipse Tuo.
[p. 49]
Te duce ferventi laudum accenduntur amore
    Pectora, suspenso non remorata metu.
(25) Te sequitur pars ille Tuae non infima laudis
    Ornamen Bavarae praesidiumque rei.
Quae Tibi cura fuit socias in praelia turmas,
    Auciliatrices quae stimulare manus!
Scilicet ignarus somni tardaeque quietis
    (30) In medio belli fulmine semper eras.
Scande triumphaels jam victor, scande quadrigas,
    Purpureusque albis invehere altus equis.
Et populi plausus, qui te comitetur euntem,
    Accipe, qui laeta voce Triumphe canat.
(35) Ferali pro cupresso caput indue lauro:
    Serta decent crines haec, Gulielme, Tuos.
Jam juga, jam valles fremitu plausuque resultant,
    Famaque per terras, nuntia laeta, volat.
Te mare, Te tellus, Te litora curva loquuntur,
    (40) Te vastae rupes, Te canit omne nemus.
Te pater undanti praeceps sonat agmine Mosa,
    Provolvens celeras in mare liber aquas.
Omnia Te extollunt, priscisque heroïbus aequant,
    O Rex, o vasti, quem regis, orbis amor!
(45) At vos, o Belgae, propius qui carpitis ista
    Victoris forti gaudia parta manu,
Undique dum festae lucent per compita flammae,
    Dum se laentantum tollit ad astra sonus,
Solvite pro patriae communia vota salute,
    (50) Solvite clementi debita vota Deo.
Nempe Ducem incolumen vobis salvumque reduxit,
    Adfuit & vestrae rursus, ut ante, rei.
Sic ille ad patrium ferus contendat olympum,
    Inter honoratos conspiciendus avos:
(55) Ut salvo Auriaco semper quoque Belgica tellus
[p. 50]
    Tuta sit, hostiles despiciatque minas.
Sic quae illum virtus toties commisit arenae
    Victorem faciat saepe referre pedem:
Donec contusis fausto certamine Celtis
    (60) Figat in hostili capta tropaea solo;
Vinculaque ipse ferat diffracto Sequana cornu,
    Et Ligeris famulis serpat in aequor aquis.
Sic pax sidereo redeat mitissima coelo,
    Claudat & aeterna tristia bella sera.


ELEGIA III.
In Pacem cum Gallis initam.

LAeta dies venit: summo Pax aurea coelo
    Labitur, & secum prospera quaeque refert.
Diffugiunt facies Terrorum, Iraeque, Minaeque,
    Inque Erebi redeunt monstra cruenta lacus.
(5) Succedit placido mitis Concordia vultu.
    Succedit votis mille petita Quies.
Intemerata Fides caras complexa sorores
    Dulcia tranquillae foedera Pacis amat.
Tolle tuum tandem, duris jactata periclis,
    (10) Tolle tuum tandem, Belgica laeta, caput.
Gaudia clementi veniunt uberrima coelo,
    Et faciunt curas jam tibi certa leves.
Collisos bello populos tristique tumultu
    Aetherea summus vidit ab arce Pater.
(15) Attritas vidit moestis cum civibus urbes,
    Et caesa hostili millia multa manu.
Vidit, & indoluit, Dirumque inhibere furorem,
    Et mundo auxilium ferre paremus, ait.
[p. 51]
Exemplo miseras solvit formidine terras,
    (20) Optatum bellis imposuitque modum.
O Pater! o mundi requies! o Pacis origo!
    O Deus! o populi cura salusque Tui!
Quod jam feralis grassari cessat Enyo,
    Quod nullus nobis restat ab hoste timor,
(25) Libera securi quod fulcant aequora nautae,
    Quod sua securus rusticus arva colit:
Cornua quod placidos tandem cecinere recessus,
    Et quod respirat patria lassa, tuum est.
Effera regnabat Rabies, aciesque coïbant,
    (30) Tactaque sanguineo rore rubebat humus.
Propria lugebant, lugebant publica damna,
    Sollicitae matres, sollicitaeque nurus.
Haec raptos bello cognatos, illa parentes:
    Haec sobolem raptam flebat, at illa virum.
(35) Omnia jam mutata: ligat Concordia gentes
    Aurea: quaesitae tempora pacis eunt.
Hanc ipsi montes, hanc litora curva vocabant:
    Hanc fluvii, motis hanc nemus omne comis.
Adfuit. o populi, lacrimis in gaudia versis,
    (40) Plaudite: quaesitae tempora pacis eunt.
Post nimbos tristesque Hyadas, noctemque profundam
    Gratior illuxit candidiorque dies:
Qua sese tandem reddi sibi Belgica cernit,
    Innumeris longo tempore quassa malis.
(45) Flumina jam mellis, jam currunt undique lactis
    Flumina: quaesitae tempora pacis eunt.
Laeta Pales divae reducis pia munera sentit,
    Et recreat reditu rura relicta suo.
Ad nullo remeat turbatos sanguine fontes,
    (50) Et pellucentes candida Naïs aquas.
Dejectos alii celebrent è sedibus hostes,
[p. 52]
    Et memorent valida moenia capta manu,
Et densas strages, atque undas caede tepentes,
    Et loca, quae toties plena cruoris erant.
(55) Caesaris adjiciant partos virtute triumphos,
    Adjiciant passos vincula digna Getas.
Adjiciant Britonum miscentes praelia turmas,
    Et ducis invicti fortia facta canant,
Virgineasque Deas dira inter bella cruentent.
    (60) Ah nolim hinc aliquid nominis esse mihi.
Me Pax alma rapit, me Pacis amabile nomen
    Afficit, & quae nunc otia mundus agit.
Pax superat partas sudore & sanguine lauros,
    Et fixa hostili signa superba solo.
(65) Gaudeat Europe, quae tot modo tristia vidit
    Funera: quaesitae tempora pacis eunt.
Extremas iterum properat mercator ad oras,
    Nec stratum infestis classibus aequor arat.
Longinquis petit, ut quondam, commercia terris,
    (70) Implet & optata navita merce ratem.
Haec tua praecipue laus est, terra Amstela! cura
    Illa habuit mentem detinuitque tuam.
Et quo commodior fieret res omnis, in illam
    Confestim unanimes incubuere patres.
(75) Quod poterat votis mercantum obstare remotum est,
    Et factum levius per maris aequor iter.
Currunt, & salvae contigunt ostia puppes,
    Et repetunt cursus per vada falsa suos.
O pueri, nunc cum pateat piscantibus altum,
    (80) Tendite nodosas, tendite, ut ante, plagas.
Non frustra praedam captabitis: ite fequentes.
    Nullus jam vestris insidiatur aquis.
Aequora sunt vobis, sua sunt cultoribus arva
    Reddita. quaesitae tempora pacis eunt.
[p. 53]
(85) Fallimur? an cunctas implent haec gaudia terras,
    Et loca laetitia cuncta recente fremunt?
Vorticibus volvens laetus majoribus undas
    Ya repercussos edit ab amne sonos,
Et sonitu strepitante suam interlabitur urbem,
    (90) Dantem laetitiae publica signa suae,
Ardentesque globos mittentem ad sidera summa,
    Mittentem rutilas, ignea tela, faces.
Haec inter campana sonans de turribus altis
    Clamat, quaesitae tempora pacis eunt.
(95) O utinam maneant nobis ea propria dona,
    Semper & hinc Batavis aurea saecla fluant!

Continue


[p. 54]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
ELEGIARUM
LIBER III.
_________________

ELEGIA I.
Ad Virum Amplissimum
JOANNEM CORVERUM,
Consulem.

GRatia sit coelo: Corveri cognita virtus
    En meritis iterum praemia digna refert.
En recipit fasces, patriae gratissimus urbi,
    Inque humeros notos purpura sacra redit.
(5) Diffundunt omnes vultum, plausumque cientes
    Exoptant votis prospera quaeque piis.
Me quoque cum fas sit (quamquam mihi surgere in altum
    Non datur, & numeris magna sonare meis)
Me quoque cum fas sit votivas fundere voces,
    (10) Communesque preces laetitiamque sequi,
In partem venio populi laetantis, & oro
    Ut tibi felici sidere vita fluat:
Ut constet tibi firma & non onerosa senectus,
    Et veniat tardo lux tibi summa pede.
[p. 55]
(15) Hoc cupiunt doctae, Consul, tua cura, sorores;
    Hoc testudinea clarus Apollo lyra.
Sic, quem tot curis dudum factisque mereris,
    Urbis amor crescat tempus in omne tuae.
Sic pax ex alto, Corvero praeside rerum,
    (20) Adveniat certa conciliata fide.


ELEGIA II.
Ad Virum Illustrissimum
JACOBUM BORELIUM,
Tertiùm Consulem.

VOta valent urbis: communia vota sequamur,
    Et tam festiva gaudia nata die.
Haec animat cives, cunctorum haec pectora mulcet,
    Haec dictat claro carmina danda viro.
(5) Est mea Musa quidem justo suffusa pudore,
    Inque tuas dubitat lenta venire manus:
Sed devincta tibi non uno nomine, Consul,
    Mens mea per plausus aestuat ire novos,
Affectuque suo vires superare pusillas
    (10) Nititur, in laudes officiosa tuas:
Ut tibi gratetur summi velamen honoris,
    Conspicuumque novis fascibus imperium.
Alea jacta mihi est, de totque clientibus unus
    Sustineo obesequii munera ferre mei.
(15) Salve laeta dies, roseo pulcerrima vultu.
    Tu toti populo, tu mihi grata venis.
[p. 56]
Insigni tu virtuti, quae surgit in aevum,
    Tu meritis confers praemia digna suis.
Tu quod amor jussit populi, quod Curia tota
    (20) Comprobat, applausu prosequiturque suo,
Exequeris, vultumque omnem diffundis, & urbi,
    Expectata diu, gaudia justa moves.
Salve laeta dies, roseo pulcerrima vultu,
    Te celebrat docti turba novena chori:
(25) Patronique sui magno laetatur honore,
    Vindice quo tuta sunt statione Deae;
Quoque duce Amsteliae succrescit fama Minervae
    Promentis larga munera multa manu.
Te Dea, justitiae praeses, Themis ipsa celebrat,
    (30) Quae Mystae laudes concinit ipsa sui.
Haec jam sponte sua celso descendit Olympo,
    Et tegit illius mellea Suada latus.
Splendida quam quondam stupuere palatia Regum
    Tutantem patriae remque decusque suae.
(35) Sic ejus sese explicuit praeclara parentum
    Virtus & titulis altior ipsa suis.
Invidiaeque fera, quae deterit omnia, major,
    Sustulit erectum sidera ad alta caput.
Salve laeta dies, roseo pulcerrima vultu,
    (40) Digna dies plectro nobiliore cani.
O Cressa signanda nota, gratissima rerum,
    O nata auspiciis lux veneranda bonis!
Jam frigus mihi, jam nimbos posuisse videris,
    Mitior & tepidis incaluisse Notis.
(45) Fausta mane, & qui te soles exinde sequentur,
    Felices veniant assimilesque tui.
Sic dum magnificae magnus Borelius urbi
    Consulit, atque humeris non leve gestat onus,
In sobole aspiciat virtutis semina notae,
[p. 57]
    (50) Quae magnos veris laudibus aequet avos,
Et per ea ad patris famam vestigia tendat,
    Et sibi monstratum gnava sequatur iter:
Tempore dum lapso veterum gestamen avorum
    Induat, in simili conspicienda gradu:
(55) Quaeque tegit patrios, veniat modo serior aetas,
    Pendeat ex humeris purpura lata suis;
Ut tandem rerum saturo fessoque Parente
    Floreat in natis non moritura domus.


ELEGIA III.
In funere
Illustrissimi atque Excellentissimi Viri
JACOBI BORELII,
Urbis Amstelaedamensis Consulis, & ad nuperam
Pacificationem Oratoris cum summa potestate.

QUi modo praeclaris titulis & honoribus auctus
    Gaudebat patriae fidus adesse suae,
Borelius laus magna virûm, quos purpura sacra,
    Quos ornant fasces, imperiique notae:
(5) Majorum par virtuti, par dotibus altis,
    Quas memori tellus menta Batava colit;
Ecce jacet, telis mortis confossus amarae,
    Et longus nobis nascitur inde dolor.
Ecce jacet, cujus res Belgica voce sonabat,
    (10) Cui spem crediderat Pax revocanda suam.
[p. 58]
Eloquio quam Suada suo ditaverat, illa
    Illa fluens largò nectare lingua tacet.
Illius ad bustum multis exercita Virtus
    Casibus, & meritis Gloria parta sedet.
(15) Abjecta plorat cithara turbatus Apollo,
    Plorat in Aonio Turba novena jugo.
Triste caput mediis condit pater Amstela in undis,
    Illius & moeror viscera dirus edit.
Ulla nec admittit duri solatia luctus,
    (20) Nec sibi tractari vulnera cruda sinit.
At vos, o nati, patriae renovare dolorem
    Ingentem, & moesta parcite voce queri.
Parcite dilectum nimium lugere parentem,
    Tantaque de vestra commoda rapta domo.
(25) Defuncto post tot curas tantosque labores
    Impensos Batavae nocte dieque rei,
Aurea quo fessis tandem daret otia terris,
    Jam datur aeterna pace poloque frui.


ELEGIA IV.
AD
JANUM BROUKHUSIUM,
Cum horum carminum editionem urgeret.

BRoukhusi, Clariae quem nutrivere Sorores,
    Quem fovit caro Pallas amica sinu,
Quo raperis, vir magne? tuus quo te impulit ardor,
    Verbaque qui dictat plena favoris amor?
(5) Quid tibi mentis erat, cum me mea, maxime vatum,
    In medium cuperes carmina ferre diem?
[p. 59]
Parce, precor, nimium tenues laudare libellos.
    Sunt parvae vires invalidaeque mihi.
Et mea sollicito suffusa pudora Thalia
    (10) Haeret, & ancipitem pernegat ire viam.
Et scopulos prudens horrescit, & aspera saxa,
    Tam formidati quae tegit unda maris,
Et syrtes, in quas tot jam impegere carinae,
    Ludibrium Boreae, ludibriumque Noto.
(15) Ergo ego sustineam magnis comes ire poëtis,
    Quos canit aeterna fama benigna tuba?
Ergo ego securus patiar, positoque timore,
    Inculta à media carmina plebe legi?
Nec me terrebit virtus morosa Catonum,
    (20) Quae sub judicium singula verba vocet,
Quae virga instituat limaque severius uti,
    Et rigido in versus saeviat ungue meos?
Ah metuo, mihi ne properati audacia coepti
    Sit fraudi, & longe spem ferat aura meam.
(25) Icarus & Phaëton, priscorum fabula vatum,
    Nomina sunt animo non imitanda meo.
Sunt mihi terrori nimium sublimia semper,
    Conveniunt votis nec nisi parva meis.
Haec te scena manet: dudum tellure relicta
    (30) Ad celsum vexit te tua musa polum.
Implevitque tuum coelesti nectare pectus,
    Et docuit cedro carmina digna loqui,
Victurumque dedit nullo non tempore nomen,
    Et cinxit meritas fronde virente comas.
(35) Sic antiquorum servans vestigia vatum
    Vicisti numeris tempora nostra tuis.
Taenariis sese referat si Pindarus umbris,
    Si Flaccus, Latiae gloria prima lyrae,
Te celebrent dulci modulantem carmina plectro;
[p. 60]
    (40) Et quatiat pennas Cygnus uterque suas.
Non ficto se commendans Elegeïa cultu,
    Per te nativo pulcra decore nitet.
Qualem Callimachus, tenerique Propertius oris,
    Fundentem roseo nectar ab ore dedit.
(45) Illo nec minor es, viridi qui valle capellas,
    Et placidas Siculo carmine mulsit oves.
Nec minus atroci quid possis sensit Iambo
    Tentator famae degener ille tuae.
Tu facis ut redeat nobis illa aurea quondam
    (50) Aetas, munditie nobilitata sua,
Quam non barbariae pestis foedavit acerba,
    Quae rapuit gentes exitioque dedit.
Tu facis ut redeant haec qui vestigia passu
    Presserunt aequo, nec minus artis habent:
(55) Ut redeat nostras iterum delatus in oras
    Grotiades, Batavi gloria rara soli,
Heinsiadesque parens, & non minor arte paterna
    Filius, aeternum cum patre nomen habens,
Et Dousa, & non fucati candoris imago
    (60) Baudius, Aonii lucida gemma chori,
Et quo se jactat tellus Hagana, Secundus,
    Ille tui consors nominis, ille lyrae.
Atque alii plures, quos coelo Musa beavit,
    Carmine viventes tempus in omne suo.
(65) Quid toties quaeris tanta inter nomina nomen
    O Phoebi, O Charitum cura, referre meum?
Mî sat erit populi voces audire faventis,
    Quosque dabit plausus continuare meis,
Quamque habitas urbem felicem jure vocare,
    (70) Quae stupet ingenii flumina vasta tui,
Me quoque felicem, tibi quem concordia junxit,
    Et non rumpendae foedus amicitiae.
[p. 61]
O quoties, mihi dum vires in carmina quaero,
    Carmina lustravi Pieridasque tuas!
(75) Cum bene lustravi, defixus lumine in illo,
    Labitur ingenti spes mihi victa metu.
Protinus in vanos manus acriter ipsa labores
    Saevit, & inceptum damnat & odit opus,
Crudaque detrectat committere carmina luci.
    (80) Claudentur pluteo tutius illa meo.
Hoc cupit & Livor, quamvis vix ille timendus,
    Vilia cum spernat, nec nisi magna petat.
Barbaries certe densissima temporis hujus
    Ipsa meum jubeat me retulisse pedem.
(85) Haec parcit nullis: haec miscens sacra profanis
    Judicio gestit quaeque notare suo.
Quae si forte aliquo me sit dignata favore,
    Meque putet dignum laude, quid inde feram?
Scilicet haec nostram tangent praeconia mentem,
    (90) Quod similem statuat me sibi, seque mihi?
Rusticus est, tali qui vult notescere fama,
    Et nectit capiti serta caduca suo.
Paucorum potius nobis meruisse favorem
    Cura sit, & vani nominis absit amor.
(95) Sed quid ego haec frustra, si me tamen ista voluptas
    Detinet, & spontis non sinit esse meae?
Nos stimulis agitat cantandi blanda libido,
    Nescio quis nobis & Deus ora movet.
Quid contra obnitar? res est dulcissima carmen,
    (100) Illecebrasque suas, quîs capiamur, habet.
Admonitu nec nulla tuo fiducia nobis
    Additur, injectos imminuitque metus.
Francius ipse tuus, quo nil sincerius usquam est,
    Laudat conatus exstimulatque meos.
(105) Hoc ego praesidio fretus novus ales in altum
[p. 62]
    Tollar, & ignava non cohibebor humo.
Nec mihi jam livor, nec barbara turba nocebit:
    Jamque mihi vires Cyntius ipse dabit.
Quin etiam monitis jam nunc paremus amicis,
    (110) Effugiunt latebras & mea scripta suas.
Tu modo, Broukhusi, consueto respice vultu
    Carmina judicio tuta futura tuo.


ELEGIA V.
AD
JOANNEM GEORGIUM GRAEVIUM,
Cum vernaculis suis poëmatis.

ACcipe Romanae, Graevi, facundia linguae,
    Castalii ductor praesidiumque chori,
Accipe, materno quae priedem lusimus ore,
    Admitte & tenues aure favente modos.
(5) Invenies illic varii monumenta laboris,
    Invenies vario carmina structa pede.
Jam duras fati leges, jam canto benignas,
    Laetaque flebilibus mista libellus habet.
Sunt quoque doctorum capitum praeconia justa:
    (10) Nec tu laude cares, magne Vir, ipse tuae.
Haec ut erant nostrae conamina prima juventae,
    Sic studium illud idem, quid fuit ante, manet.
Quin etiam numeris mihi nunc libet ire Latinis,
    Romuleasque Deas carminis arte sequi.
(15) O utinam pontum liceat dare vela per illum
    Auspice te, cursus & moderante meos!
O utinam per te, Graevi, mihi dexter Apollo
    Annuat, & tutas ipse det ire vias!
Tunc animi venient nobis, tunc nostra Thalia
    (20) Plena spei certae, plena vigoris erit.


[p. 63]

ELEGIA VI.
MANIBUS
JOANNIS MENSINGAE
S.

TE quoque, sancte senex, rapiunt immitia fata,
    Et tua perpetua lumina nocte premunt.
Occumbis, cursuque tuo sine labe peracto
    Tendis ad aethereae lucida regna plagae:
(5) Quo tibi Religio, placidoque Modestia vultu,
    Quo pietas dudum candida fecit iter.
Jamque tua frustra exequitur praeconia laudis
    Groninga, effusas pulvere sparsa comas.
Tectaque funerea circum sua tempora fronde
    (10) Asiiduis frustra fletibus ora rigat.
Te melius Pallas, melius te Suada celebrat,
    Pieriusque Pater, Pieriaeque Deae.
Et tibi carpentes Pindi de vertice lauros
    Accumulant busto debita dona tuo.
(15) Quicuid habet corpus, subita perit omne ruina.
    Effugiunt avidos haec momumenta rogos.


[p. 64]

ELEGIA VII.
AD
JOANNEM TEXELIUM.
De studiis suis.

GLoria sacratae non inficiande catervae,
    Texeli, Aonio maxima cura choro,
Cujus ad argutas attendit Rotta camoenas,
    Cum tua culta manus nobile condit opus;
(5) Cum genus humanum coelesti nectare pascis,
    Et magni pandis jussa verenda Dei;
Si quid agam quaeris, vivo, valeoque, nec ulla
    Damna meae domui sors inimica tulit.
Invenio in studiis, ut quondam, dulce levamen,
    (10) Non satis ex voto si mihi vita fluit.
Nec minus evolvo veterum monumenta virorum,
    Immensi semper quae stupor orbis erunt.
Miratorque vetustatis vestigia lustro
    Magnarum, tempus quas abolevit, opum.
(15) Inde vel in celeres currit mihi carmen Iambos,
    Inde vel in lyricos bucolicosque modos.
Et dum Nasonem stupeo, dum pagina Flacci
    Delectat mentem nectare foeta meam,
Compono priscis nostrorum tempora vatum,
    (20) Et quantum distent utraque, scire juvat.
Jam paro, ut alterno decertet epistula cursu,
    Qua mihi dilectos osculer articulos,
Qua caros liceat mihi compellare sodales,
    Et genio illorum colloquioque frui.
(25) Non aliter fecere viri, quos Fama benigna
    Vexit in excelsis sidera ad alta rotis.
[p. 65]
Illorum exemplo, fervente cupidine ductus
    Aptavi nervis Musica sacra meis.
Addebat stimulos titulis clarescere honestis,
    (30) Et mea raptabat pectora laudis amor.
Ergo bonas artes teneris edoctus ab annis
    Me totum studiis mollibus usque dedi.
Inque suos Musae me pertraxere labores,
    Et quod me posset tangere, carmen erat.
(35) Hinc modo Dordrechti, modo Leidae dulce canebam,
    Rhenus ubi placido murmure volvit aquas.
Hinc pastorales modulabar arundine versus
    Ad ripas Rottae, seu, vage Mosa, tuas.
Et nunc in Batavis cupiebam ludere pratis,
    (40) Et nunc in campo, Roma diserta, tuo.
Urbs patriae hos lusus attentis auribus hausit,
    Quae Desiderio jure superba suo est.
Illic heroum, sibi quos sapientia sacrat,
    Dum memori dotes factaque menta colo,
(45) Tu quoque, Texeli, numero reperiris in illo,
    Estque tuum crebro nomen in ore mihi.
Nempe tuum agnoscit mens non ingrata favorem,
    Quo me fecisti tempus in omne tuum.
Dî faciant, ut fortuna felice fruaris,
    (50) Nec tibi det tristes tarda senecta dies.


[p. 66]

ELEGIA VIII.
AD
JOANNEM GORISIUM.
Ut in novi anni initio laetitae indulgeat.

HIc quoque temporibus nostris est additus annus,
    Qui venit, & secum prospera verba vehit.
Gratia magna tibi, summi Moderator Olympi,
    Qui cumulas larga munera tanta manu:
(5) Auspiciis cujus tot jam superavimus annos,
    Et non infausto tempora lapsa pede:
Auspiciis cujus vitare pericula mille
    Fas fuit, & fato candidiore frui:
Quo dante, & sese morbi vis saeva remisit,
    (10) Et mors cum telis atra repulsa suis.
At tu, noster amor, Musarum maxima cura,
    Concipe felici jam bona verba die.
Excutiantque tibi tristes nova gaudia curas,
    Et minuant vitae taedia multa tuae.
(15) Et si quid tetrico contractum insuave labore,
    Hic tibi substituat prosperiora dies.
En ego, mole mei non impediente laboris,
    Nunc iterum ad Musas & mea sacra feror.
Ad jucunda voco, nihil est hac luce dolendum.
    (20) Quid dubitas, Gorisi, publica vota sequi?
Quod tribuit coelum, lucto apponamus uterque.
    Nec coelum vultus explicuisse vetat.
Blandaque laetitiae nihil obstat prodere signa
    Innocuisque jocis, innocuoque mero.
(25) Sic redeant nobis Jani, velut ante, Kalendae.
    Sic multi superent, & sine nube, dies.
[p. 67]
Aetatisque tuae, quae multum crescit eundo,
    Adsit temporibus semper amica quies.
Quodque geris munus perpes concordia firmet,
    (30) Vinculaque haud ulla dissolvenda manu.
Sic mihi sit tibi ferre meam de more salutem,
    Et te carminibus demeruisse meis:
Quae non invito recitem: Constantis amoris
    Sunt ea, & illaesae pignus amicitiae.


ELEGIA IX.
AD
EUNDEM.
A morbo nondum confirmatus Natalem ejus
    sexagesimum celebrat.

OPtatum laetis dum ver caput extulit arvis,
    Omniaque hybernis elicit è latebris,
Natalemque Viri, cui me junxere Camoenae,
    Et quem jam toties dicere jussit amor,
(5) Inter amicorum plausus & gaudia profert,
    Datque piis votis ominibusque locum,
Quid furibunda meos febris depasceris artus?
    Quid laceras saevis pectora nostra modis?
Quid tibi nobiscum est dira anxietate nocenti?
    (10) Quid mihi cum flammis torminibusque tuis?
Nunc me tempus erat diverso ardescere ab igne,
    Nunc mihi Phoebeo numine corda rapi.
Nunc ad jucundo surgentia gaudia sensu,
    Et laeta ad festas mente venire dapes.
(15) Da veniam, Vir docte, tibi si carmina mitto
    E morbo domini languida facta sui.
[p. 68]
Da veniam, si quae superant in carmina vires
    Quamlibet exiguas exerit ista dies.
Nam meritis devincta tuis non Musa silere,
    (20) Nec valet officii non memor esse sui.
Nec valet in medio non prodere gaudia morbo,
    Pressa diu saevis sit licet illa malis.
Salve laeta dies, animo gratissima nostro!
    Digna dies plausu, carmina digna meo!
(25) Laeta dies, modo quae bis sex post lustra reversa
    Cingis honoratum fronde virente caput!
Quidve moror frondes? albentia tempora canis
    Non addunt levius, quam folia ipsa, decus,
Et de multiplici contextae flore coronae,
    (30) Et serta, adventus dextera signa tui.
Exoptata dies, & nulla squallida nube,
    Quot bona, quot tecum splendida dona vehis!
Quod vivat valeatque, cui mea carmina libo,
    Nec veniat tristi dura senecta pede:
(35) Quod nondum subeant aegrae fastidia vitae,
    Ingenii & valeat robore, ut ante, fui:
Mens quoque sit constans tantarum in pondere rerum,
    Nec defessa labet, muneris omne tui est.
Tu facis ut nondum spolium sit mortis avarae:
    (40) Tu facis, ex votis ut bona cuncta fluant.
Tu facis ut purus vitae, & sibi conscius aequi
    Perpetua mentis vivere pace queat:
Quam non conturbat mundi fallentis imago
    Infida, externis & speciosa bonis,
(45) Foeta neque exemplis variae inconstantia sortis,
    Et quae Mors saeva subruit atra manu:
Sed quam confirmat virtus sibi plurima merces
[p. 69]
    Sola, & divitiis conspicienda suis:
Et studii constantis amor, doctique labores,
    (50) Unde illi ex aequo gloria multa venit:
Erutaque ex tritis sapientia plurima chartis,
    Quas nobis Hellas Romave clara dedit.
Haec quoque cum ratio possit linquenda videri,
    Otiaque aetati non minus apta forent,
(55) Jamque sit ut positis deberet vivere curis,
    Fessaque quae recreat corda quiete frui:
Non ferat hoc ardor notus spectataque virtus,
    Et quae non parvum gloria calcar habet.
Non hoc Ya neget, qui te sibi gaudet adeptum,
    (60) Non neget hoc curae credita turba tuae:
Musarum non ipsa cohors, comitesque severae
    Militiae, cujus pars quoque dicor ego.
Sed quid ego ulterius laudum argumenta tuarum
    Exequar? ah prohibet me pudor ille tuus,
(65) Quaeque tuos ornat laudata modestia mores
    Obstitit promti vocibus officii.
Exoptata dies, animo gratissima nostro!
    O lux, o largo lumine plena dies!
Nos te festivo laeti veneramur honore,
    (70) Pieriaque damus vincula nexa manu.
Quae me invisa tenet tandem mora? Limine noto
    Sistite me sacrae, turba novena, Deae.
Fallor? an indomitae incipiunt vanescere flammae,
    Et subito morbi frangitur ira mei?
(75) En ego jam praesens praesentia gaudia specto,
    Et sedeo caris junctus amicitiis.
Atque inter calices & dulcis dona Lyaei
    Depono curas abjicioque meas.
O formosa dies, per nos tua gloria crescit.
    (80) Te colimus votis laetitiamque tuam:
[p. 70]
Candidaque ut redeas iterumque iterumque precamur,
    Et maneas ritu tota serena tuo.
Sic te rite canam solita pietate quotannis,
    Et solitos plausus, & bona verba dabo;
(85) Si modo Diva Salus longo languore levari
    Me sinat, & sacris semper adesse tuis.


ELEGIA X.
AD
JANUM BROUKHUSIUM,
in secessu suburbano viventem.

DUm Fortuna tibi post tot discrimina rerum,
    Post tantos casus otia laeta facit,
Dum studiis animum intendis, dum liber ab omni
    Munere, Musarum dulcia sacra colis,
(5) Me tetrici cruciant, Broukhusi care, labores,
    Et languentem animum cura maligna vorat.
Nec te justa latet repetitae causa querelae
    Quamvis humana plus valet arte malum.
O quoties dirum volui depellere luctum,
    (10) O quoties curas attenuare meas!
Interdum placuit fidos adiisse sodales,
    Ut fieret gravibus parva medela malis.
Interdum libuit secessus quaerere solos,
    Si possem mentem forte levare meam.
(15) Omnia nequicquam. nequii reperire quietem,
    Et densae curae quae sequerentur erant.
[p. 71]
Hae tergo instabant fugientis, & impete multo
    Vexabant animum nocte dieque meum.
Nec mihi non subiit Pindum doctasque sorores
    (20) Visere, & Aonii limen adire Dei.
Quod tamen hoc potuit nobis adferre levamen?
    Quod mihi lenimen, quae mihi nata quies?
Dum me nempe tenet scribendi carminis ardor,
    Et memorem fati non sinit esse mei,
(25) Dum fugiunt partim curae, languorque senescit,
    Et nova spes pectus firmat, ut ante, mihi,
Rideor, & vulgi petulantis fabula fio,
    Quod male Pierium damnat & odit opus:
Carmina quod steriles nugas, & mentis inertis
    (30) (Stultitiam specta) dictitat esse notas.
Ergo hae deliciae, quondam memoranda voluptas,
    Contemtae sordent, & sine honore jacent?
Ergo nihil sanctum est, & frustra Numine plena
    Edit divinos Musica turba sonos?
(35) Ergo nec illa, tibi peperit quae nobile nomen,
    Barbitos, immanes apta movere feras,
Barbitos excellens, & non imitabilis ulli,
    Aut laudem, aut meritis praemia digna refert?
Quid quod judiciis contra patet illa severis,
    (40) Censores etiam ferre coacta suos,
Qui lacerent illam, morsuque nocente lacessant,
    Intempestivas injiciantque manus?
Me quoque (si fas est parvis componere magna,
    Et sum Pierii pars quotacunque chori)
(45) Me quoque livor iners, & stulti pagina Codri
    Laesit, furtivis impetiitque modis.
Et tamen innocui certe, nec multa petentes
    Vivimus, & pacis nos tenet unus amor.
[p. 72]
O felix, quamvis obstant insuavia multa,
    (50) Nec te curarum nullus amaror habet,
Qui frueris jam pace data, placidusque quiescis,
    Intentus libris tempus in omne tuis.
Illic incerti stultissima somnia vulgi
    Despicis, & fluxas, quas habet orbis, opes.
(55) Illic invidiae labem dirumque venenum
    Spernis, & ignava spicula missa manu.
O iterum felix, opibus qui duceris istis,
    E quibus est solis vera petenda quies!

Continue


[p. 73]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
ELEGIARUM
LIBER IV.
_________________

ELEGIA I.
      AD
PAULUM EDINGIUM,
De parum felici patriae statu.

EDingi, Phoebi studiis exculte medentis,
    Juncte mihi longae foedere amicitiae:
Accepi nuper missam, dilecte, salutem:
    Cumque tuis verbis lecta querela tua est.
(5) Jure vices Patriae miserandaque fata dolentis
    Questibus accedo, nec minus ipse queror.
Languentis vultum agnosco, & miserabile vulnus,
    Eliciunt lacrimas & mala tanta meas.
Agnosco navem, tumidis quae fluctuat undis,
    (10) Saevaque ab aëria fulmina missa domo:
Spem quoque dejectam, sensim crescente periclo,
    Dum mare, dum venti, dum fera saevit hyems.
Jure cies lacrimas, & tristia tempora luges,
    Et quod sit nobis mortua poena salus.
[p. 74]
(15) Jure dolent tecum moerentque hoc nomine cives,
    Quos sua, quos patriae publica damna premunt.
Moerent agricolae, moerent matresque nurusque,
    Aetatem cruciat quamlibet ille dolor.
Sed tamen in rebus, quas sors turbavit acerba,
    (20) Mens mea stat firmo, quo stetit ante, gradu.
Spes sit rapta licet, nostra tamen illa resurgit
    Corde, & sollicitum cogit abire metum.
Haec facit, ut coelo ventura levamina credam,
    Et certam, nobis quam negat orbis, opem.
(25) Ille Deus, bene quo Batavûm res publica nixa est,
    Non sinet expertes ponderis esse preces,
Quas moestus fundis, quas fundit Belgica tecum,
    Non intermissis Belgica fracta malis.
Ille Deus, toties hostes structasque moratus
    (30) Insidas tuto tramite sternet iter:
Cuî, modo res poscat, rerum natura novatur,
    Cuî tellus, vastae cuî famulantur aquae.
Inspice majorum, Edingi, monumenta: videbis
    Auxilium summo saepe venire polo.
(35) Hostili è terra multae solvere carinae.
    Nec mora: vi magna litora nostra petunt.
It mare mutato cursu, fluxuque stupendo
    Disjicit, id coelo praecpiente, rates.
Divinae agnoscunt hostes miracula dextrae,
    (40) Et repetit patrium vis stupefacta solum.
Gallus adest alias signo victrice superbus,
    Adstricistque gelu pergere coepit aquis.
Rumpit iter Pater omnipotens glaciale per imbres,
    Consiliisque feris injicit ipse moram.
(45) Surgunt aestiva rursum caligine nubes.
    Tardatur properans decipiturque manus.
Conjurant gemini Batavorum in robora Reges,
[p. 75]
    Sed desiderio falsus uterque suo est.
Exigua, at coeli semper defensa favore,
    (50) Viribus unitis ferra Batava stetit.
Hoc formidatus late quoque sensit Iberus,
    In Batavos cujus nil valuere doli.
Hoc sensere alii quondam, quos dira libido
    Impulsit in nostrae tristia damna rei.
(55) Coeli cura sumus, coeli clementia saepe
    Admisit nostras aure favente preces.
Sed juvat exemplis quid te lassare vetustis?
    In nova, quaeso, mihi tempora mente redi.
Nonne tibi subeunt discrimina nupera? nonne
    (60) Quîs poene oppressa est patria tota malis?
Ecce duo infando sociati foedere reges
    In nos conjunctis viribus arma parant.
Et modo per fraudem, per vim modo multa cruentam
    Tentant, & nostras aggrediuntur opes.
(65) Nec satis est lacerasse manu sa viscera dira
    In socios rabies ista parata fuit.
Et nunc vidisses suprema, Britannia, fata,
    Et nunc ictu isto, patria, lapsa fores,
Ni Deus aetherea nos respexisset ab arce,
    (70) Et gratam nobis inde tulisset opem.
Auriacus subito patriis eluxit in armis,
    Ille manu fortis, consilioque potens.
Religio rediit, Libertasque alma Britannis,
    Nostraque sunt omni corda levata metu.
(75) Fugerunt longe gemitus, fugere pericla,
    Coepit & optata luce nitere dies.
Principe sub tanto noxas superavimus omnes,
    Et rediit nobis, qui fuit ante, vigor.
Aequora victrices Batavûm videre carinas.
    (80) Fregimus hostiles contudimusque minas.
[p. 76]
Stat mediis dux iste malis, quo vindice tuta
    Omnia suspensos deposuere metus.
Ille pater patriae (quid enim est animosius illo?
    Pro caris Belgis cuncta pericla subit.
(85) Nec deerit nobis umquam (constantia tanta est!)
    Dum sequitur proavos, non minor ipse, suos.
Quod si nec bello credas nos posse juvari,
    Nec sit ab insano Marte petenda salus,
Effulget mediis certae spes pacis in armis,
    (90) Aurea qua rursus saecula dante fluent.
Quando erit, ô Dea, cum Batavas remeabis ad oras?
    Quando ego te dulci pectine, Diva, canam?
O quam te cuperem numeris efferre canoris!
    Quam mihi materies carminis ampla fores?
(95) Et cum formoso nova lux enascitur ore,
    Et cum nox atris furva venitf tenebris!
Alma veni, & tecum felicia tempora ferto.
    Sola decus nostrum, sola levamen eris.
Omnis te votis exposcit Belgica justis.
    (100) Hei mihi, quid cessas, Pax bona? Diva veni.


ELEGIA II.
AD
JOACHIMUM TARGERIUM.
Poësin commendat.

AT non his Helicon pateat, non cantor Apollo
    Castalias sacro fonte ministret aquas,
Non Musae faveant umquam: sed laudis egeni
    Traducant vitam tempus in omne suam,
(5) Qui divinorum dementes otia vatum
    Culpant, & studium carmen inane vocant.
[p. 77]
Non sic Roma vetus sensit, non nobilis Hellas,
    Ingeniis genetrix utraque clara suis.
Carmina demsisses, expers jacuisset honoris
    (10) Utraque, & illarum gloria nulla foret.
Carmina demsisses, non nosset serior aetas
    Moeonides nobis quae documenta dedit,
Ille Pater vatum, magni cantator Achillei,
    Nec senis Ascraei nobile nosset opus.
(15) Et quos majestas nobis Romana legendos
    Obtulit, obscura contegerentur humo.
Te melius, Joachime; sacrasque per avia Divas
    Quaeris inoffenso persequerisque gradu.
Inque choro vatum velatus tempora lauro
    (20) Thespiaco pasci nectare saepe soles.
O quoties tuus audivit nos Merva canentes,
    Et nostros facili combibit aure modos!
O quoties mecum Aonidum spatiatus in hortis
    Movisti argutae fila canora lyrae!
(25) Cynthius hoc vidit, ponto qua surgit Eoo,
    Et qua defessos in mare mergit equos.
Carmina fecerunt, fluerent ut tempora nobis
    Mollius, & fueret sors inimica minus.
Carmina fallebant invisas suaviter horas.
    (30) Carmina erant animo multa medela meo.
Saepe ubi tristis eram, minuebant illa dolorem.
    Saepe novas vires auxiliumque dabant.
Mordaces inter curas durosque labores
    Saepe mihi est fessa sumpta tabella manu.
(35) Nec tamen haud illinc sensi solatia nota,
    Nec mihi quaesitam Musa negavit opem.
Et quisquam ingratas audens mihi dicere leges
    Invitam cogat me cohibere manum?
Aut qui felle madens depascitur omnia Livor
[p. 78]
    (40) Me petat, ut sileat lingua retenta metu,
Ne lacerent illi nostros carpantque libellos,
    Quorum judicio rustica Musa mea est?
Non ita sacratis invisus vivo Camoenis,
    Ut timeam imbelli spicula jacta manu,
(45) Utque meas artes atque haec mea sacra relinquam
    Impius, à doctis saepe probata viris.
Si quis, ut in populo, non sanos esse poëtas,
    Et tantum nugis incubuisse putet,
Ignorat, doctas ornent quae praemia frontes,
    (50) Ingeniique decus, quod sine fine manet.
Commodaque ignorat studiis manantia ab istis,
    Unde usus habeat publica vita suos.
In numeris talis judex male providus haeret.
    Et censet solis cuncta notanda modis.
(55) Tu vero sacros vates vitae esse magistros
    Crede, & de celso munera ferre polo.
Illorum monitis Chrysippi dogmata cedunt,
    Et quae de prisco Crantore nomen habent.
Illorum monitis sibi postera consulit aetas,
    (60) Nec parvos fructus colligit inde sibi.
Discimus ex illis, nobis adferre medelam,
    Atque ope Phoebea grande levare malum.
Discimus ex illis & nos aliosque docere,
    Et profectura promere multa manu.
(65) Vulgus abi, cultu Sapientia tecta decoro
    Obvia (nos ultra quid remoraris?) adest.
Quali Simplicitas pridem comes haesit eunti,
    Cum largas aetas aurea fudit opes:
Cum nondum fastus, cum nondum dira libido
    (70) Concuterent hominum pectora mille modis.
Hac duce carpentes iter irrisere poëtae
    Quod mentes hominum stultaque vota ferunt,
[p. 79]
Quicquid & ambitio, vel amor sceleratus habendi
    Sudoris pretium credidit esse sui,
(75) Et bene quod vulgus quaeri per funera fratrum
    Credit, & audaci mista venena manu.
Enthea gens melius, stolidos exosa labores,
    Sustinuit fictis abstinuisse bonis.
Naturae contenta opibus nil quaesiit ultra.
    (80) Ambitio in toto pectore nulla fuit.
Quod si nos, dilecte, viam calcamus eandem,
    Et nostrum pravo pectus amore vacat,
Quis judex, nisi mentis inops, haec otia damnans
    Nos falsis ludi dicat imaginibus?
(85) Quis censor, nisi perversus vitioque creatus
    Arguere hos lusus deliciasque velit?
O nobis modo sit communia sacra tueri
    Cura, & dilectas demeruisse Deas.
Atque utinam propius detur sic vivere nobis,
    (90) Targeri, antiquis deliciisque frui!
Si nostras uno jungenti foedere mentes
    Ejusdem studii cultor uterque sumus,
Hei mihi, cur tanto disjungimur intervallo,
    Corpore distantes, caetera mente pares?
(95) Quicquid id est, quo nos traxerunt fata secutis,
    Dulce sit in studiis vivere, dulce mori.


[p. 80]

ELEGIA III.
IN
MEDICINAM COMPENDIARIAM,
ab EODEM conscriptam.

TArgerius dudum studiis operatus amatae
    Palladis, Aonii curaque spesque chori.
Dilectus Phoebo ante alios, artemque medendi
    Doctus, & aegrorum triste levare malum;
(5) Quo dante horrendus tenebrosi portitor orci
    A sibi commisso saepe labore vacat;
Post tot prostratas Hydras, tot monstra subacta,
    Post tot victrici fixa tropaea manu,
Depromit cultos populo plaudente libellos,
    (10) Frugiferumque suis civibus edit opus:
Quod nec Romani damnent Grajique Medentes,
    Totaque quod merito terra Batava probet:
Quod non invidia, quod non delebile saeclis
    Postgenitis etiam causa salutis erit.
(15) Et jam Phoebeo praecinctus tempora ramo
    Doctrinae pretium, quale meretur, habet.
Usque adeo multum est pectus coluisse sacratis
    Artibus, & patriae consuluisse suae.


[p. 81]

ELEGIA IV.
AD
ENGELBERTUM EDINGIUM.

HUmanum tua dum rimatur dextera corpus,
    Et rara coecas detegit arte vias,
Et sese partes vertens non segnis ad omnes
    Ostendit, qua se noscere possit homo;
(5) Te poluli plausus celebrant laudesque faventis,
    Et statuis famae clara tropaea tuae.
Tota salutiferum agnoscit patria, ecce, laborem.
    Ecce tuas curas patria tota probat.
Quin miseri per te longo languore levati
    (10) Enarrant titulos ad tua facta tuos.
Plus aliquid, quam nos prisci docuere Medentes,
    Plus aliquid certe nos tua lingua docet.
Te narrante reclusarum miracula rerum,
    Docta cohors omnis pendet ab ore tuo.
(15) Gaude sorte tua. scena sublimis in alta
    Virtutis cernis praemia justa tuae.
At mihi Pieriae non donant aera puellae,
    Nec mihi de sterili nascitur arte favor.
Tu similesque tui tenuem laudatis avenam,
    (20) Carmina mirati, Pieridasque meas.
Caetera turba palam studii infelicis amorem
    Ridet, nec cantu tangitur ulla meo.
Et tamen ista subire jubet fastidia saecli
    Cynthius. in pectus jus habet ille meum.
(25) Haec mihi nascenti neverunt fata sorores,
    Ducentes triplici stamina certa manu.
Quid superest nobis? sequimur mandata Dearum
    Vibrantum ardentes in mea corda faces.
Da veniam, Edingi, morbumque ignosce fatenti.
    (30) Quippe mihi juris non datur esse mei.


[p. 82]

ELEGIA V.
AD
JACOBUM BODANIUM,
Cum summis in utroque Jure honoribus
insigniretur.

AUrea lux oritur rapidis advecta quadrigis,
    Aurea lux, votis saepe petita tuis.
Hac tua, Bodani, aethereas solertia sedes
    Cogitat, & vilem gnava relinquit humum.
(5) Hac, tibi nectendae viridi de fronde coronae,
    Hac, danda ingenio praemia digna tuo.
Haec post tot curas, post tot molimina rerum,
    Non intermissi meta laboris erit.
Tanta dedere tibi vigilatae commoda noctes,
    (10) Et multa exacti sedulitate dies.
Te studium constans vastum dare vela per aequor,
    Nec nimium faciles jussit inire vias.
Et jam sperata tandem tellure potitum
    Ardet honoratis addere Leida viris.
(15) Et tibi sanctarum reserat sacraria legum,
    O amor, ô Themidos mysta togate tuae!
Eia age, sume decus longo sudore paratum,
    Eia age, virtutis praemia sume tuae.
Et qua te fervens genii rapit impetus, aude
    (20) Tendere iter, proavis nec minor esse tuis.
Sic quae te emisit dias in luminis oras
    Conveniens stirpi nomen in orbe feras.


[p. 83]

ELEGIA VI.
In Nuptias
HUBERTI HOPII,
ET
MARIAE MOLLIAE.

EN lacrimas tibi jam siccat Fortuna benigna,
    Et tua jucundus coepta secundat Amor.
Fugerunt gemitus, fugerunt mille dolores,
    Et quicquid Veneris primus amaror habet.
(5) Mollem se praebens jam Mollia, basia jungit
    Mollia, virtutis praemia multa tuae.
Mollis adest, & sperato concedit amori
    Illa, sub amplexus nec negat ire tuos:
Cui virtus dedit & regina Modestia morum
    (10) Nobile virgineo nomen habere choro.
Applaudit Citherea tibi, laetusque Cupido:
    Applaudunt Charites, plaudit & ipsa Themis,
Deliciae Themis alma tuae, cui mysta fidelis
    Multa soles larga tura cremare manu.
(15) Exultat quoque Merva Pater, mea gaudia quondam,
    Dum non parva tibi commoda spondet Hymen.
Ecce offert Majus nitidos, sua munera, flores,
    Impediens sponsae fronde virente caput.
Tu laetus dominae passurus regna puellae
    (20) Non renuis caro subdere colla jugo.
Edoctusque leves gemitus & fundere fletus
    Laberis, & constas vix, velut ante, tibi.
Dilectos natos, Veneris pia praemia castae,
    Deliciasque tibi sors dabit ista novas,
[p. 84]
(25) Dilectos natos, curarum suave levamen,
    O Hopi, & socii pignora grata tori.
Sic Lucina tibi det nomen habere Parentis,
    Et desideriis aequa sit usque tuis.
I quo te vocat almus Hymen, parvusque Cupido,
    (30) Quo roseae Charites, quo Cytherea vocat.
Sic tibi stet nullo temerata dolore voluptas,
    Sic tibi stet nullis commaculata malis.
Sic liceat multos cum conjuge molliter annos
    Vivere, & in patrio consenuisse solo.
(35) Sed quid vos moror? atratis nox ingruit alis,
    Condidit & dudum Cynthius ora mari.
Lectulus exspectat: vos lectulus urget ad arma.
    Bellate, & multa prole beate domum.


ELEGIA VII.
AD
JOACHIMUM TARGERIUM
CUM
IDAM VERDUVIAM
Domum duceret.

ADvenit sperata dies. junguntur amantes,
    Votaque successu non caruere suo.
Sic relevas vatis duros, Hymenaee, labores,
    Jamque dies illi mollius ire facis.
(5) Et merito: ille tuum late celebravit honorem,
    Et cecinit laudes ad tua festa tuas.
Ille tuas turbam teneram perduxit ad aras
    Nexuit & numeris vincula sacra suis.
[p. 85]
En nunc ipse suo stimulos sub pectore versat,
    (10) Seque Cupidineo sentit amore rapi,
Nec curat Musas ultra: Parnasia linquit
    Culmina, nec plectro dulce sonante canit.
Nec curat Phoebum, ut quondam. Phoebique medelam,
    Vulneraque artifici restituenda manu.
(15) Ignibus Idaliis agitatus cogitat Idam,
    Idalios campos, Idaliamque Deam.
Nec, nisi dura suis quae laesit corda sagittis,
    Virgo levat certa vulnera facta manu.
Idam poscit opem; sola spes omnis in Ida.
    (20) Ida quies tanti est & medicina mali.
Ida illi nunc est longe formosior ipsa
    Cypride, non tacta candidiorque nive:
Quae nunc persimili tandem percussa furore
    Vatis amatoris cor juvenile fovet.
(25) Dumque columbino jungit nova basia more
    Coeleste adspirat nectar & ambrosiam.
Quem tibi nunc animum sentis, dulcissime rerum?
    Quis tibi nunc repit tota per ossa calor?
Felix sorte sua, felicibus utere donis,
    (30) Utere deliciis, quas habet alma Venus.
Quae precor ut totidem tibi sint, quot litora conchas,
    Quot coelum stellas, quot gerit Hybla favos.
Sic incrementum capia, flammasque potentes
    Excitet, & vires tempore sumat amor.
(35) Sic quae vos junxit semper concordia jungat,
    Nec rumpat vestros mors, nisi sera, dies.


[p. 86]

ELEGIA VIII.
PETRO COLARTIO,
ET
ELISAE HOFMANNAE.

HActenus innuptae studiis devota Minervae,
    Castalidumque sacris dedita Elisa fuit.
Hic illi labor, haec illi fuit unica cura
    In sua dilectas vota vocare Deas.
(5) Res quoque successit. Clariae favere sorores,
    Et facta est sexu fortior ipsa suo.
Exemploque novo cunctis praelata puellis
    Coepit in Aonio nomen habere choro.
Inde Aganippaeos animosior illa liquores
    (10) Hausit, & in versus ingeniosa fuit.
Perspexit, celebres quo cursum egere poëtae,
    Capta lyra Flacci, Pindaricisque modis.
Duxit inoffensae sic mollia tempora vitae,
    Laeta libros inter Pieridasque suas.
(15) Nec notus fuit ullus amor, taedasque perosa
    Decrevit studiis invigilare suis.
Haec illi primam firmârunt arma juventam,
    Nec depulsa gradu mens generosa suo est.
Vidit, & insano Colartius arsit amore,
    (20) Atque alimenta suis ignibus ipse dedit.
Quod non ingenium, quid non facundia posset?
    Quid non, qui toto pectore regnat, amor?
Vincitur insolito populante calore medullas,
    Et nuper spreto servit Elisa Deo.
(25) Exultat victor Paphia cum matre Cupido,
    Pallas & accensas comprobat ipsa faces.
Scilicet hanc legem rerum studiosa tuarum,
    Sponse, tibi cecinit voce favente Dea:
Atque illa te luctantem constanter arena
[p. 87]
    (30) Victorem fecit laeta referre pedem.
Namque inter vitae strepitus vitaeque labores
    Diceris illius tu quoque castra sequi.
Ut stupuit te narrantem primordia mundi,
    Et quas Naturae lingua reclusit opes!
(35) Ut cuncta haec salibus Grajis salibusque Latinis
    Sparsa tibi vario sponsa lepore dabit!
Et suaves addet cantus, & carmina dicet,
    Par quibus ingenio, Lesbi puella, tuo.
Felices animae, parili quas igne calentes
    (40) Aeterno junxit foedere mitis Hymen!
Attollunt voces haec ad connubia vates,
    Et celebrant plausu gaudia vestra suo.
Ecce Heliconiades descendunt aethere Divae,
    Et celebrat festum Delius ipse diem.
(45) His sese adjungunt Charites, Risusque, Jocique,
    Et Lepor, & molles undique Blanditiae.
Ipsaque odoratis Hofmannae tempora sertis
    Innectit nivea Flora venusta manu.
Sylvaque vicina, & ludentes frondibus aurae,
    (50) Invitant querulas ad leve carmen aves.
Inde canunt illae, & formosae nomen Elisae
    Per juga, per valles, deviaque antra ferunt.
Audiit, & mediis nitidum caput extulit undis
    Spara, & limpidulis laetior ivit aquis,
(55) Spara per ingenium doctae celebratus Elisae,
    Qui nunc ex illo nomine nomen habet.
Ergo age jam parto victor laetare tiumpho,
    Et cape militia praemia digna tua.
Inque tuae amplexus dominae (quid vota moraris?)
    (60) I sponse, in liciti deliciasque tori.
Unde tibi exsurgat lepidorum turba nepotum,
    Qui sint felicis gloria certa domus.


[p. 88]

ELEGIA IX.
In Nuptias
CASPARIS COSTERI,
ET
JACOBAE WATINIAE.

DUlces Watiniae ardebat Costerus ocellos,
    Et puram frontem purpureasque genas,
Et pulcri illecebras oris, mellitaque verba;
    Et ferus illius pectus habebat amor.
(5) Nec spes multa fuit: virgo aversata precantem
    Ignoti sprevit jura superba Dei:
Nec multum solamen erat. Jam scrinia docti
    Versabat frustra nocte dieque chori.
Nec jam Musarum auxilio Phoebique faventis,
    (10) Nec jam Palladio numine tutus erat.
Vidit, & indignas cupiens depellere curas
    Descendit summi Cypris ab axe poli.
Quid longas, ait, infelix, per taedia noctes
    Ducis, & ingratum pectore vulnus alis?
(15) Ipsa ego virgineos fastus animumque movebo,
    Lenimen luctus grande futura tui.
Dixerat: experta est virgo, quod riserat, ignes:
    Experta est telis vulnera facta novis.
Nec mora: contemto pectus succensa calore
    (20) Admisit blandas aure favente preces.
Protinus unitas stringit concordia mentes,
    Et Paphiae foedus pacis inire facit.
Jungere & amplexus molles atque oscula grata,
    Deliciisque frui, quas Hymenaeus habet.
[p. 89]
(25) Certatim adspirant accensis Numina taedis,
    Et sacrata sua vincula voce probant.
Ecce suos edit laetus pater Amstela plausus,
    Plaudit & è mediis Ya sonorus aquis.
Sentit Schalbruchius, doctae laus magna cohortis,
    (30) Auspicium felix nec minus ipse dedit.
Exultant pariter juvenes pariterque puellae,
    Et cuncti laeta voce Triumphe sonant.
Vivite felices sponsi, quos una voluntas
    Unaque conjunxit copula & unus amor.
(35) Vivite felices, venturorumque nepotum
    Et pulchrae sobolis semina prima date.
Quae vos delectent, quae vos virtutibus aequent,
    Quae sint florentis spes manifesta domus.


ELEGIA X.
In adventum Veris.

JAm redeunt iterum jucundi tempora veris,
    Et laeta exornant floribus arva novis.
Jamque suas tellus vires frondesque resumit
    Arbor, & in gravido palmite gemma tumet.
(5) Exultant volucres, & cantibus aethera mulcent,
    Et matutino carmine sylva sonat.
Ecce iterum stabulis exit pecus omne relictis,
    Ecce iterum campos & nova rura petit.
Pascuntur late virides armenta per herbas,
    (10) Primaque, clausa diu, gramina tondet ovis.
O mihi si liceat vacuo curisque soluto
    Innocuos laeto ducere rure dies,
Et procul à populi strepitu insanosque tumultu
    Aspectu coeli liberiore frui!
[p. 90]
(15) Haec certe nobis hilararent gaudia mentem,
    Haec esset nobis saepe petita quies.
Tunc mihi dictarent non durae carmina Musae,
    Et de fonte sacro pocula plena darent.
Ipsi etiam gratus Phaebo tunc dicerer inter
    (20) Non fastidos nomen habere viros.
At nunc perpetuo mihi mens distracta labore est,
    Et sub non justo pondere fessa gemit.
Et quis adhuc quaerat, mihi cur nullo igne calenti
    Assiduo tactum frigore carmen eat?


ELEGIA XI.
Manibus
PAULI EDINGII.

AFflictus dudum morbis Edingius orbem
    Deserit, & pronam tendit ad astra viam.
Jamque sui desiderio vehemente relicto
    Assiduo luctu pectora nostra coquit.
(5) Questibus indulget Groninga, & luget ademtum,
    Cumque illo raptam, quam modo sensit, opem.
Sed mihi quid superest, rerum suavissime Paule,
    Dum tanta cogor parte carere mei;
Dum te perpetua oppressit mors ferrea nocte,
    (10) O Pylii vitam vivere digne senis!
Occumbens tecum rapuisti gaudia nostra,
    Et quaecunque mihi grata fuere prius.
Res me nulla juvat, lacrimas nisi fundere crebras,
    Et frustra nomen saepe vocare tuum.
(15) Jam mihi spectatae ante oculos virtutis imago
    Errat, & irruptae nodus amicitiae,
[p. 91]
Et lepor, argutique sales, candorque, fidesque
    Sincera, & nullo tempore laesus amor.
Tot bona nunc uno tecum sunt clausa sepulcro.
    (20) Quam gravis est nobis, qui tegit illa, lapis!
Interea te clara vehit super aethera Fama,
    Et celebrat dotes commemoratque tuas.
Grataque Poeoniis te dudum Heroïbus addit
    Edoctum morbos arte levare malos.
(25) Ecce adventantem fratrum excipit umbra tuorum,
    Quos parili fato mors inimica tulit.
Illic tranquillas duces per saecula luces,
    Et vitam meritis convenienter ages.
Edingi, care Edingi, si quis tibi sensus
    (30) Restat, & es nostri post tua fata memor,
Dilecte Edingi, monumentum hoc vatis amici
    Accipe, supremum qui tibi dicit AVE.


ELEGIA XII.
AD
GULIELMUM MOLERIUM.
Cum ei poëmata sua mitteret.

ECce liber prodit, populique in luce videri
    Gestit, & è latebris prosiluisse suis.
Quem toties votis, tota quem mente petisti,
    Jam desideriis annuit, ecce, tuis.
(5) Nec mora, quam petimus, nobis conceditur ultra.
    Urget amicorum turba, gravisque mihi est.
Urget & Aonidum ductor Cyrrhaeus Apollo.
    Urget, & audaces nos facit ire vias.
[p. 92]
Et nunc audemus Livoris spernere morsus,
    (10) Cujus ab assiduo pectora felle virent.
Quid faciam, Guilielme? Deo parere necesse est.
    Libertas abiit, nec super ulla mihi est.
Sic, modo quae nostram capiebant otia mentem,
    Accipies, animo pabula grata tuo.
(15) Forsan & haec, fidibus quamvis modulata pusillis,
    Qui legat & laudet, unus & alter erit,
Forsitan & patriam, cui tu vicinus es, urbem
    His dabitur numeris demeruisse mihi:
Et Mosa, ut quondam, veteri gavisus alumno
    (20) Laudabit foetus suscipietque meos.
Quicquid id est certe, te notra incepta probante
    Vela damus, quo nos aura secunda vocat.


ELEGIA XIII.
IN OBITUM
PETRI BERNAGII.

EReptus mundi tenebris Bernagius altas
    Coelicolûm sedes lucidaque astra petit,
Ille Machaonia dudum clarissimus arte,
    Et multa herbarum cognitione potens.
(5) Ornatus toties querna de fronte coronis
    Non exorandae crimine mortis obit.
Nil tamen efficies: frustra tua spicula mittis,
    Nec totus fiet, Mors fera, praeda tibi.
Reddunt vivacem ingenuae, quas calluit, artes,
    (10) Dantiaque aeternum Musica sacra decus,
Et labor occasus rerum scrutatus & ortus,
    Et nivei mores, nec violata fides:
[p. 93]
Et quod pacis amans pacis quoque jura colebat;
    Quo titulo nullus dulcior esse potest.
(15) At tu, quem moesti raptum lugemus amici
    Ad superas dignum serius ire plagas,
Humanis fessus rebus jam pace potire,
    Quam tibi perpetam donet habere Deus.


ELEGIA XIV.
AD
HUBERTUM HOPIUM,
In Gallias abeuntem.

ERgo paras, Hopi, peregrinas tendere ad oras,
    Dux ubi Borbonius sceptra superba tenet.
Ire paras, firmae sedet & sententia menti,
    Teque retardantis fers male damna morae.
(5) I, precor, alitibus (nec jam tua vota moramur)
    I, precor, alitibus, sed rediture, tuis.
I precor, & nullo te Phoebus torreat aestu,
    Nec te deciduis obruat Auster aquis.
Et tibi sit nullis temeratus nubibus aether,
    (10) Et semper puro luceat axe dies.
Interea dum tu clarae miracula terrae
    Aspicis, & pedibus Celtica rura teris,
Formosus dum te Ligeris magnusque Garumna
    Detinet, & memorem vix sinit esse mei,
(15) Te prece, te votis, expotatissime rerum,
    Et desideriis prosequar usque meis.
[p. 94]
Speque tui reditus curas solatus amaras,
    Pars animae, dicam, jam venit ille meae.
Meque parans in complexus redeuntis amici
    (20) E dulci promam vina vetusa cado.
Mox ubi non dubius nostras pervenit ad aures,
    Nuncius, atque animo cura fugata meo est,
Tanta laetitiae tactus dulcedine mentem
    Exsolvam Reduci munera vota Jovi.
(25) Et titulum adjiciam, SALVO HOOGSTRATANUS AMICO.
    O utinam nobis fulgeat ista dies!

Continue

[p. 95]

JAMBICA


[p. 96]
[blanco]
[p. 97]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
JAMBICORUM
LIBER
_________________

AD
PETRUM FRANCIUM.
SCAZON.

Venuste Franci, magna cura Musarum,
Et cura Phoebi, gloria eruditorum,
Ut mensa nuper, qua tibi fui junctus,
Mentem fefellit, ire quae in leves versus
(5) Debebat, acta spiritu poëtarum:
Quo se moveri sentiunt, ubi Phoebo
Simulque Baccho turgidas habent venas!
Praesente tanto flamine, an deo vatum,
Cantantium praesente virginum biga,
(10) Quid me impedivit, quidve vota decepit?
Vel quid repente faucium gravi thyrso
Afflixit, & novo stupore complevit,
Ictuque grandi corpus omne concussit?
Ignosce, Franci. numinis capax tanti
(15) Non nostra mens est. non eas capit flammas,
[p. 98]
Quîs tu incalescis, impetuque mirando
Par Mantuano carmen intonas ori.
Sic sic stupebam, dum pudor mihi tandem
Me reddere, & movere Musa se coepit,
(20) Sed claudicans, & languidos trahens artus,
Ut lassa cantu te salutet ingrato.
Fallorne? an illa nunc valentior facta,
Me mulcet, atque recreat novo pastu,
Et sic gravato sufficit novas vires?
(25) Jam sentio illud. Jam mihi redit vena.
Et hoc calore, sicut ante, firmatus
Phoebo medenti gratias ago, si non
Phoebi favore Franciique privabor.


II.
JANI BROUKHUSII
Albo inscriptum.
SCAZON.

VIrtutis altae imago, dotibus raris
Instructe pectus, saeculi jubar nostri,
Armate ferro Martio, & tamen facte
Ad pacis artes, grande literatorum
(5) Decus virorum, grande laudis exemplar,
Ocelle vatum, parque Cyntio nomen,
Et nos amicis adjici cupis caris,
Nostraeque chartis expetis manus signum?
En nil moratus obsequor tibi, promtam
(10) Regente amoris impetu mei dextram.
Nigras papyro in candida notas scribo,
[p. 99]
Sed candidas purissima notas servat
Mens in tabella, nulla quas dies perdet,
Usura dum conceditur brevis lucis;
(15) Beatiorem quam mihi facit foedus
Sodalitatis dulce, quo tibi jungor,
Amate multum, amate jure Broukhusi.


III.
THEOPHILO RYKEWARDIO,
Cum Medicorum ordini insereretur.

SIc est. latere non solet mens altior.
Erecta floret, atque in arduas vias
Se conjicit, labore nullo territa.
Illustre semen se propagat latius,
(5) Surgitque in ortus (sic enim decet) suos.
Nunc excitatur Rykewardii vigor
Virtute Patris incliti scientiis;
Qua prole quondam se beatum Rottera
Existimavit, & superbiit sua
(10) Felicitate. calcat istam semitam
Nunc filius, sacrisque Phoebeis vigil
Et diligens polire mentem nititur.
Percurrit omne, quod labor Medentium
Evolvit ingens, quodque naturae penus
(15) Miraculosae detegit cunctis manu
Semper benigna. Quanta dona te manent,
Quîs eveheris mox ad alta sidera,
Alumne Phoebi docte, Musarum decus!
Sed restat unum, quo patescat omnibus
(20) Doctrina rara, pectori infidens tuo,
Certamen. en jam vincis adversarios
Lingua diserta; en Cynthius lauro suâ
Tua cingit ipse gloriose tempora.


[p. 100]

IV.
In Amoenitates literarias vernaculo
sermone editas

A
PETRO RABO.

GAudete Musae, tuque Musarum arbiter
Apollo gaude, & fronde vernanti caput
Tui corona vatis & Mystae tui,
Amoenitates qui tibi hasce consecrat,
(5) Tuumque nomen auget aeternis modis,
Sibique nomen condit aeternis modis.
Namque ille doctus tangere argutam chelyn,
Amoenus ipse, amoena scribit carmina,
Lususque molles, quos poëtarum chorus
(10) Miratur, & multis celebrat laudibus.
Audetque plura, & quicquid antiquum tenet
Facunda Roma, aut erudita Graecia,
Describit in perennibus chartis simul:
Et quicquid orbis in sinu fovet suo:
(15) Et quis furor sit vatibus sacris datus:
Quid nostra distent saeculis prioribus:
Quis arte scribat: quisve plene somniet;
Et quos perenni Fama decantet tuba.
Charitum medulla, Rabe, sic scriptis tuis
(20) Firmare perge nomen, & vitae dies
In plurimis traduc amoenitatibus,
Quas ipsa Mors non deleat telis suis.


[p. 101]

V.
In opera forficis
JOANNAE CURTENIAE.

Miranda forfex, erudita quam manus,
Quam promta versat, artis inventrix novae,
Quae vincit acrem Apellis ipsius manum
Scopaeque, quos jactavit olim antiquitas:
(5) Simulare solers chartula vili suo
Quodcunque mundus continent vagus sinu:
Miranda forfex, num rogatu Cypridis
Te duxit ardens officina Mulciber,
Et liberali numine afflavit tibi?
(10) An Gratiarum triga consensu pari
Largita dotes est tibi suas, ita
Miraculosas ingenî ut dares notas,
Esses ut invidenda cunctis artibus,
Ut tota jam Natura cederet tibi?
(15) Quicquid profecto, quicquid est istud, bona,
Divina sunt, quae fingis, humanum nihil.


VI.
Doctrinam vitae Magistram esse.

SI te voluptas blanda doctrinae tenet,
Si nec laboris abstrahit fastidium,
Constante gressu semitam verae teres
Sapientiae & virtutis, & liber metu
Odioque tristi, caeterisque affectibus,
[p. 102]
Palam beatus exiges tuos dies.
Quin liberatus terreae faecis lue
Ad astra rectum celsa sustolles caput
Sublimis, & mortalium exemtus gregi.
Haec vera laus est, mente complecti sua
Pulcerrimarum divitem rerum penum,
Et promere hinc formare quae vitam queant,
Et erudire regulis prudentibus,
Quae vera falsis separant bonis bona.


VII.
Temporis jacturam gravissimam esse.

REs triste damnum plurimae nobis ferunt.
Dispendiorum cuncta sed qui cogitat
Discrimina, assidetque censor sobrius
Et illa justo pendit aequilibrio,
(5) Jactura, dicet, temporis primaria est:
Fastidiosa sive negligentia,
Quae muneris sit perperam memor sui,
Horae fugaces frugis expertes eunt,
Pereuntque totae: sive perversus labor
(10) Nugas capessit, seque consumti, nihil
Opera recondens sedula dignum. Ruit
Cursu citato Occasio, frontem gerens,
Ut comprehendi possit, instructam comis.
Post calva non tenetur, & semel pedes
(15) Si concitârit, ut fugae se subtrahat,
Plorare serum est. Ludit injectas manus,
Moraeque segnes arguit turpissimae.


[p. 103]

VIII.
AD
STUDIOSAM JUVENTUTEM.

ÆState summus si tibi est gravis calor,
Insanus arva quando Sirius coquit,
Docilis juventa, deficit vigor tibi,
Quem studia poscunt. Ast ubi ferox hyems
(5) Proferre coepit ora, & ingenti gelu
Adstringere undas, totus ut Septentrio
Videatur has migrasse in oras, frigore
Onustus acri, languor obrepit simul
Animis molestus, adferens damnum grave.
(10) Ego morari his torpidis obstaculis
Coacta pubes, sarcies studio novo
Haec damna, ubi aër temperatior redit.


IX.
AD EANDEM.
Parentibus obediendum esse.

AUctoritatem patribus munit Deus,
Vetatque justae detrahi observantiae
Lex fixa quicquam. Gratia excipit bonis
Parere promtos largiter fluentibus
(5) E fonte sacro, & floridos felicitas
Praestat penates missa de celso polo,
Non quae caduca turbidos ortus habet,
Sed firma quae persistit. Hic caelum capit
[p. 104]
Suos colonos, imbuitque gaudiis
(10) Haud destruendis. Ille qui legis metu
Sacrae repulso tendit in contrarium
Graves frementis sentiet poenas Dei,
Post fata non minora passurus mala.


X.
Sapientiam verae felicitatis fontem esse.

JUstum & tenacem consilî sui virum
Scelerisque purum promovet Sapientia
Felicitatis omnis ad fastigium,
Non ambientem gloria vana frui,
(5) Opibusque fluxis atque honorum insignibus
Carere doctum. Victor incedit sui,
Quem Pallas armat. auspice hac sortem premit,
Ejusque calcat munera audaci pede,
Et quod cupido sordidus defert sibi.
(10) Avidum domare spiritum qui sciverit,
Regnum ille regnis omnibus majus tenet.


XI.
Virtutem ignotam jacere.

VIrtus recessu quicquid abscondit suo,
Oculis patere si daretur, pectora
Amore miro incenderet mortalium.
Impellerentur inde, seque nobilis
(5) Studiis palestrae exasciandos traderent.
Hinc quippe surgit ardor haud inglorius,
Erectioris fomes acer spiritus,
Amorque famae fervidus, quae talibus
Curis reponit non caducum praemium.
(10) Virtus sed aestimata pretio non suo
Vilescit inter terreae res indolis.
O inficeti temporis socordia!


[p. 105]

XII.
Omnibus ad virtutem aditum patere.

VIrtus recludit omnibus sacrarium,
Et a palaestra neminem excludit sua,
Qui gaudet exercerier rebus bonis,
Fervente ductus gloriae cupidine,
(5) Ad posteros transire quae feros queat.
Qui non movetur praemio tam nobili,
Debet vocari degener, nec dignus est,
Veneranda virtus quem suo adscribat gregi.
Nam pondus is telluris exigit dies,
(10) Nec mortuus relinquit ullam gloriam.


XIII.
Constantia in adversis.

VIrtutis altae viribus qui nititur,
Immitis audet tela sortis spernere,
Nulloque victus saevientis impetu,
Ad astra celsa tollit erectum caput:
(5) Nec ille plagas sustinet minus datas,
Quam palma ferre, pondus impositum solet,
Quae recta perstat, nesciens procumbere,
Et altiores pressa radices agit.
Constantiae est calcare fortunam pede.


XIV.
In novi anni initio.

CUrsum peregit annus elapsus suum
Fuga tacente, sed parum feliciter,
Reddenda nostrae ratio si vitae foret.
Si quisque verset sedulo examen sui
(5) Censor severus, obvios testes dabit,
[p. 106]
Convincier quîs possit, ignave dies
Sibi perisse, frugis expertes bonae,
Seseque recto deviasse tramite,
Turpemque sparsam moribus suis luem
(10) Sed cum novatum solis exorti jubar
Jam promat annum, spes & apportet novas,
Majore sese alacritate suscitet
Virtutis ardor. Quisque defectus suos
Resarciamus: splendeant mores novi
(15) Post expiatum temporis contagium,
Quod nunc dolemus, fera poenitentia
Ne nos fatiget irritis doloribus.


XV.
Vitae & floris comparatio.

UT flos in horto pulcer aspectu, suo
Nitore pascit lumina intuentium,
Et gratiosa detinet fragrantia,
Cum mane primo ridet exortus dies,
(5) Sed sole sero in pulverem ruit, suo
Orbus decore, pristinaque gratia:
Sic vita nostra est. illius vigor perit,
Cum tristis aegritudinis lues venit,
Aut cum senecta obrepit infirmo pede
(10) Effoeta tandem, & inficit nobis comas.
Quid te ergo mentis inflat elatae tumor?
Spem summa vitae nos brevis longam vetat
Agitare: & aetas aufugit loquentibus.


[p. 107]

XVI.
Primam ab Adamo labem ad posteros transivisse.

PRimo parente nata quae fluxit lues,
Mortalium haeret fixa fibris intimis
Negans revelli, discutique nescia.
Hic fundus, unde fertili propagine
(5) Peccata foeda ivere per cunctas domos,
Ut nulla vitae pars ab luis sit libera.
Per bruta te circumfer omnia, & nota,
Uti quotannis multa veteris exuant
Pellis senectam, seque muniant nova,
(10) Renoventque pennas, atque permutent pilos.
Homo per omnes sordium raptus modos
Errori inhaeret, moris antiqui tenax,
Malae illecebrae perditus dulcedine.


XVII.
Memoriam nostrae originis incitamentum esse ad
Virtutem.

CUm de supremo originem ducas polo?
Quid immoraris rebus hic inanibus?
Quid forma mundi detinet te lubrica?
Potius in ortus surge, mortalis, tuos,
(5) Regnantium nec obstupesce purpuram,
Nec ambitum fallacium clientium,
Pompamque, vulgus imperitum quae tenet.
Haec cuncta celso ridet in fastigio
Sapiens locatus, patriamque cogitat
(10) Humi morari nescius, soli Deo
[p. 108]
Intentus, orbis qui creavit machinam,
Opusque vastum numine aeterno regit,
Nostramque mentem fecit assimilem sui.
O quisquis illam sic gubernat, ut supra
(15) Opes, honores, atque vana caetera
Consistat, ille sequitur auctorem Deum.


XVIII.
Majorum virtutes posteris exemplo esse.

VIrtus parentum, & fama par virtutibus,
Monet nepotes, atque seros posteros,
Splendoribus respondeant domus suae,
Illos & ausis augeant insignibus,
(5) Fucorum adinstar ne suae genti ferant
Injuriam, turpisque delicti notam.
Sic ardor ille heroïcus non spiritum
Remittet umquam, consciusque originis,
Labore spreto celsa quaevis appetet.
(10) Quicunque nudis fretus est nitoribus
Stirpis vetustae, nilque dignum laudibus
Meditatur ipse, degener vocandus est.
Namque ille sese desidi affigens solo
Vivum cadaver ambulat, torpens gravi
(15) Totus veterno, donec hinc inglorius
Tenebrisque densis tectus ad plures abit.


[p. 109]

XIX.
AD
STUDIOSAM JUVENTUTEM.
De vitanda ignavia.

INcumbere aequis ut potest laboribus,
Quos sors cuique destinat mortalium,
Humana mens, suisque curis fungitur:
Sic occupari tota si debet, vices
(5) Nec experitur, unde lenimen queat
Haurire, sentit plurimum fastidii,
Et blandientis otii solatium
Efflagitat, quo fessus esxurgat vigor.
Ignavia autem si placere coeperit,
(10) Peccata crescunt uberi propagine,
Et castitati subruendae militant.
Quicunque vestrum semitam rectae volet
Virtutis ire, vitet hanc morum luem,
Pestem nefandam, criminumque fabricam.
(15) Reges & urbes otium pessum dedit.


XX.
Peccatis hominum iram divinam provocari.

CRevere tanta ubique multitudine
Peccata mundi, & foeda criminum lues,
Ut ira laesi justa se prodat Dei,
Poenasque poscens impio incumbat gregi.
(5) Hinc pestis alto missa de coelo ruit,
Et cladibus grassatus infandis: fames
[p. 110]
Hinc dira gentes vexat: hinc Martis furor
Cruore gaudens, anxiisque matribus
Abominandus impetu saevit fero
(10) Oras per omnes, & labores rusticos
Sternit, trahitque tota cum stabulis suis
Armenta, & implet cuncta questibus loca.
Nec finis ullus: pergimus culpae rei
Redintegratae ruere per vetitum nefas,
(15) Odisse verum improvidi, & sanctam fidem,
Fraudesque amare & perditas libidines.
Eheu quid ultra est? Tempus est retro pedem
Tulisse, & invocasse vindicem Deum,
Ut parcat irae, tamque foedis noxiis
(20) Ignoscat. o clementiae fons unice,
Miserere nostri, & lenibus solatiis
Nos erige, atque libera terroribus,
Qui nostra turbant corda noctes & dies.
Ut labe puri criminum, & vitae integri,
(25) Vanis relictis rebus atque inanibus,
Desideremus te, Deus, solum & tua.


AD
TACONEM HAJONEM HONERTIUM
Quum in Leidensi Academia Theol. Professor
esset renunciatus.

FAcunde praeco, ab ore cujus Amstela
Nuper pependit, scripta cujus enthea
Avida teruntur Christianorum manu,
Virtutis ecce praemium offertur tibi
(5) Magno in theatro. Leida Musarum domus
[p. 111]
Ditare sese dotibus cupit tuis,
Tua & doceri voce fundentis sacra
Ex pectore imo oracla, quîs hominum genus
Christi redemtum sanguine ad coelum vocas:
(10) Et explicando quod Prophetarum canunt
Verba involuta, veritatis in viam
Ducis fidelis creditum tibi gregem.
Te Leida mater Artium gestit frui,
Largumque flumen ingenî novit tui
(15) Justo aestimare censu, & adventu tuo
Cum Patribus Leidana gaudet civitas.
Nos &, sacrati o ordinis magnum decus,
Implete vir caelestibus donis, pia
Nos mente gratulamur hunc diem tibi
(20) Fulsisse, & ut laboribus spiret tuis
Ardente, Honerti, poscimus Deum prece.
Sic in nepotes se propaget posteros
Virtutis & scientiae munus tuae.
Sic & per omnes differat Rumor plagas,
(25) Oblivioso nec premat silentio.


In Obitum
Viri Amplissimi & Gravissimi
SIMONIS MUSII AB HOLY,
Reip. Dordrechtanae Senatoris ac Judicis.

INtegritate pectus insigne & fide,
Valloque honesti roboratum, impellere
Quod sors nequibat seu amica, seu gravis,
[p. 112]
Frons illa fuco tacta numquam subdolo,
(5) Nec lingua menti dissidens umquam suae,
Rigor decorus, quando res sic posceret,
Qualem in Catone Roma laudavit suo
Numaque quondam, patriae constans amor,
Virtutis ille candidatus unicae,
(10) Livore mortis MUSIUS ferae jacet.
Plorate cives: non medela certior
Malo recenti: lacrimae damnum levant.
Plorate Musae, flere si vobis licet.
En ille vester tutor, en custos, Deae,
(15) Permessiarum fidus undarum jacet.
Plorate mecum turba amicorum, sibi
Humanitate quos sua devinxerat,
Quum comiter communis inter liberi
Non indiserti sed jocosi munera
(20) Animaret hymnos sive vestros, seu meos.
Heu efficacis consili vivus vigor!
Heu robur alti cordis, heu scientiis
Incocta mens, prodesse solers civibus,
Themidisque jura strenue defendere
(25) Bonis amica, dura sed semper malis,
Quo fugitis eheu! Urbis immensus vocat
Vos luctus, atque lacrimis modum negat.
Vos vindicanda publicae salus rei,
Vos poscit una moesta voce civitas.
(30) Odiosa pietas nostra si non est tibi,
O anima magna, lacrimis dabis locum.
Quantum dolori pectus intentum sinet,
Animique morsus aestuans curis novis,
Te sempiternis efferemus laudibus.


[p. 113]

Viro Amplissimo
JOANNI DE WITT,
Reip. Amstelaedamensis Judici, quum in
senatorum ordinem esset adscitus.

JAm jam repostum prome Caecubum, puer.
Furere furorem jam mini libet novum,
Quum magnus est amicus (o coelum fave!)
Ad dignitatis culmen evectus novae.
(5) Salve Senator. patria applaudit tibi,
Et praemium virtutibus tuis datum
Agnoscit ipsa. poscit id candor tuus
Sincerus ille, qui tibi nomen dedit,
Ardorque recti & veritatis & fidei.
(10) Hoc Curiam trivere sacratam pede
Pater socerque, & publicae curam rei
Gessere summa laude, summa gloria,
Et posteros habuere devinctos sibi.
O si propinquet iste candidus dies
(15) Qui consulari vestiat te purpura,
Voti supremam tetigero metam mei,
Faciamque Divis, Wittianam qui domum
Tuentur & favore protegunt suo.


[p. 114]

IN
Tertium Consulatum Perillustris Viri
JOANNIS VAN DE POLL.

VAluere vota civium: simul mea
Valuere vota: purpuram induitur sacram
Fascesque sumit POLLIO. Successibus
Laetata voti Musa pene verticem
(5) Superba tollit editi augurii memor,
Et parva gestit esse pars plaudentium,
Et gratulantum consuli imperii decus
Virtute parti. Ut auribus laetis juvat
Audire voces omnium FELICITER
(10) Late sonantum compitorum per vias!
O lux serena! o aureum coeli jubar,
Optatior quo nullus illuxit dies,
Ut Consularis vultus affulsit tuis!
Cressa carere non sinemus te nota,
(15) Sed gaudio indulgebimus (fas est enim)
Et libero pulsabimus terram pede.
Quin jam Senator factus ipso hoc tempore
Paterna servans Filius vestigia
Laxare solido frena gaudio jubet.
(20) O lux beata! o lucidum coeli jubar!
Gaudete cives: ille vester POLLIO,
Amor ille vester, vos amore mutuo
Complexus, ille patriae decus suae,
Summos honores alite aggreditur bona,
(25) Urbisque curas creditae sibi subit,
[p. 115]
Promente plausus Curia plenu sinu,
Et Artium favente doctarum choro.
Adsunt decentes mutuas nexae manus,
Auroque flavas Gratiae vinctae comas:
(30) Quemque imbuerunt rote quondam nectaris,
Quo dives Amstela gratius nihil tulit,
Titulis & auctum honoribus novis vident,
Fremituque festo prosperum celebrant diem.
Prudentia ipsa, cui nihil livor nocet,
(35) Quae cuncta firmat, excubat pro fascibus,
Quos tradiderunt Candor & Fides Viro.
Sic Copia urbem ditat & laetos lares,
Fugiente tutis moenibus Discordia,
Fugiente Fraude, & quidquid e Stygio lacu
(40) Miscere motu cuncta praecipiti solet.
Fallorne? an ipsa mitigat nimbos hiems,
Et suavioris sibilat venti tepor?
Laetantur arva: pascua applausu sonant.
O lux serena! o nubibus liber dies!
    (45) At Tu, verendo purpuratorum patrum
Adscripte numero, nate patriae bono,
Sero precamur in polum redeas die,
Diuque populo laetus intersis tuo,
Quem vi fidelis usque consilii juves.
(50) Sic Patria de te merita consuluit sibi.


[p. 116]

PETRO VLAMINGIO.

LIbrarium vigere si cupis salvum,
Er liberatum vivere à meis diris,
Strozae revertant ad suas rogo sedes.
Cessat voluntas? & tibi paro saevos
(5) Vindex iambos. Ego si sapis, noli
Armare nostras in tuum caput Musas.
Frustra moraris. Cornua ecce jam sumunt,
Et sumta tollunt. Petre mi, tibi dico,
Strozae revertant ad suas rogo sedes.


PETRI VLAMINGII
Responsio ad superius carmen.

Iambus ille vester, ille claudicans,
Strozae revisant clamitans suos lares,
Strozas reducit ad suos tandem lares;
Jam parce ediris desidem librarium,
(5) Librariorum quidquid est pigerrimum,
Seu devovere, seu iambum vindicem
Armare saevus in tibi gratum caput;
Jam parce diris, nec refinge Battari
Quae quondam ad undas tristis evomuit Cato.
(10) Nova ecce veste splendidos librarius
Strozas reducit ad suos tandem lares.

Continue

[p. 117]

LYRICA.


[p. 118]

DAVIDIS HOOGSTRATANI

LYRICORUM

LIBER I.
_________________

ODE I.
Se Phyllides laudibus canendis esse imparem.

LAudabunt alii victricia Principis arma,
    Et virtute ingentia capta
Moenia, & adjicient strages caedesque cruentas,
    Me diversa sonare juvabit.
(5) Me nec percutiunt tam fortis robora dextrae,
    Nec Mavortis praelia duri;
Quam dulcis oculi, quam frons, quae purior omni
    Marmore mentem detinet omnem,
Quamque os dulciloquum, pectusque, genaeque rubentes.
    (10) Me divinae gratia formae
Subducit mihi: me concepti corde calores
    Solam Phyllida dicere cogunt.
Sed dum carmine dilectam nimiumque cupitam
    Pro meritis celebrare laboro,
(15) Spes mihi mista metu magno dilabitur omnis,
    Atque leves vanescit in auras.
Scilicet humano cantari nolit ab ore
    Par coelestibus illa Deabus.
Huic operi vestrum est, huic indulgere labori,
    (20) O sanctissima turba, Camoenae!
Haec vobis cantanda, Jovis quae digna favore
    Invidiam meruit Cythereae.
Haud opis est nostrae canere hanc, quae Cyprida vincit
    Vultu insigni, & dotibus altis.



[p. 119]

ODE II.
DE EADEM
Se ejus amore uri.

IN me totus Amor suas
    Vires exeruit, totaque pectora
Mollis flamma vorat mihi.
    Eheu assiduis uror ab ignibus!
(5) Me totum mihi surripit
    Ardentem facies Phyllidis aurea,
Et frontis nitidum decus,
    Vivacesque oculi, sidera lucida.
Eheu spicula quae meis
    (10) Haerent visceribus! quis mihi temperat
Spem nuper validam metus!
    Virgo, siderei deliciae poli,
Virgo, deliciae meae,
    Tandem, cara, meis pone doloribus
(15) Finem, & tristitiae gravi,
    Quae de nocte facit me gemere & die.
Si serves animam meam,
    Quae sors, Phylli, mea sorte beatior?



ODE III.
PHILIPPO FRIESTIO,
ET
MAGDALENAE BRUINVIS.

QUid hora cessas, quae rapidis rotis
Curris per omnes praecipitans dies?
    Quid gaudium optatum moraris,
        Improba, laetitiamque Sponsi?
[p. 120]
(5) Ah hora, tandem curre citatius!
Redde expetitae tempora vesperae.
    Ah conde vultum, Phoebe, conde!
        Cede locum nitidae sorori:
Sponsum favore ah prosequitor tuo,
(10) Qui corde languens uritur intimo.
    Sponsam & tenellam. En ardet ipsa:
        Illius en amor est medullas.
At hora venit, gaudiaque attulit
Sperata tandem, donaque Cypridis
    (15) Turbanda jam nullo dolore.
        Attulit & placitos lepores
Risusque molles. Currite, currite,
Sponsi beati, ad tanta levamina
    Laboris & curae voracis,
        (20) Quîs hominum scatet usque vita.
Abite Sponsi: Carmina non mea
Vos detinebunt, auspiciis bonis
    Precata vobis faustitatem,
        Et nitidos sine nube soles.
(25) Bellate sponsi, & dulcia praelia
Pugnate semper multiplici modo.
    Hinc sponsa vincat, vincat inde
        Sponsus, ut assiduos triumphos
Ferant uterque. O tempus amabile!
(30) Exlex voluptas addere quid potest?
    Sint gaudia haec illaesa semper,
        Dentque brevi lepidos nepotes.



[p. 121]

ODE IV.
HADRIANO HOUTENO,
ET
PHILIPPINAE MUNKERAE,
Sponsis.

EXpertus nuper fluxos Houtenus amores
    Decreverat vitare virginum choros,
Exosus genus invisum, fraudesque dolosque,
    Saevasque curas & dolores anxios.
(5) Ergo ad Piëridas rediens solitosque labores
    Discussit haec venena mente provida.
Consilium contemsit Amor, celerique sagitta
    Trajecit istud cogitantis pectora.
In flammas abiit rursus; rediere dolores,
    (10) Insomniumque tormina atra noctium.
Jamque per Harlemios campos & devia rura
    Errabat ictus vulnere infelix novo:
Et frustra gemitus, frustra suspiria tristi
    Permista fletu duxit imo pectore;
(15) Donec amatoris casus miserata Dione
    Dulci dolentem leniit solatio.
Ecce Deae monitu Munkera arrisit amanti,
    Et arsit, unum vulnus* in venis alens.
Junguntur sponsi, doctorum sanguis uterque,
    (20) Celebrantque festum Virgines novem diem.
Felices maneant ambo, factique parentes
    Docta beatam prole fulciant domam.



[p. 122]

ODE V.
Angitur PHYLLIDIS desiderio.

QUando erit, ut dulci conjunctus foedere tecum,
    Te, cara Phylli, perfruar?
Quando erit, ut detur tristes finire dolores,
    Quîs differor medullitus?
(5) Non tibi sunt durae ferri de semione venae,
    Nec pectum est tuum silex.
Nec tibi crudeles admôrunt ubera tigres,
    Nec protulit te Caucasus:
Sed genetrix, grata quae te dulcedine morum
    (10) Formavit assimilem tui.
Quid igitur pereo? Miserum cur spernis amantem,
    Odioque prosequeris truci?
Parce, precor, dicarque tuo vixisse favore,
    Et esse redditus mihi.
(15) Sic te Cypris amat semper, Charitesque decentes,
    Et augeant dotes tuas.



ODE VI.
AD
PHYLLIDA.
Formam virtute decorari.

QUae mens est sceleris conscia nullius,
Sed morum nivea fulget imagine,
Virtutisque sedula semitam,
    Immortale gerit decus.
(5) Haec, Phylli, exsuperat purpureas genas.
Haec longe exsuperat labra corallina,
[p. 123]
Atque astris oculos Oebaliis pares,
    Et frontis tenerae nives.
Quicquid corpus habet, deficit indies,
(10) Et vanae species praetereunt pede
Veloci. Haud sapiat, qui breve gaudium
    Longis anteferat bonis.
Sed nil gratius est, nil speciosius,
Quam si forma decens, quae tibi contigit,
(15) Et virtus propriis freta coloribus
    Incedunt parili gradu.



ODE VII.
FRANCISCO ZWANEVELDIO
Sponso.

NUnc votis, Francisce, tuis Cythereïa mater
    Afflavit, & volucris puer.
En venit illa dies, qua fastus ponit Elisa,
    Fastidiumque pertinax.
(5) Jamque pari tecum pectus succensa calore
    Te blanda restituit tibi.
O felix longe ante alios, mille oscula junge,
    Et juncta post mille oscula
Disce tuae in gremio nova bella movere puellae,
    (10) Ut inde victorem Venus
Ornet, odorata & cingat tua tempora myrto.
    Sic mutuis in gaudiis
Te precor ut faciat proles numerosa parentem,
    Tuamque prosperet domum.



[p. 124]

ODE VIII.
In discessum*
GLYCERAE.

TElluris Batavae decus,
    O urbs Amstelia, ô noblis urbium
Regina, illecebris tuis,
    Per quas attonitos percutis hospites,
(5) Discessu Glycerae cares.
    Nom jam me capiunt strata nitentia,
Non jam frontibus aedium
    Qui fulget varia splendor imagine.
Omnis jam periit tibi,
    (10) Qua cunctos recreas, Amstela, gratia, &
Sordent deliciae tuae.
    En nymphae lacrimas & gemitus cient,
Nec desiderium ferunt
    Dilectae ante alias triste puellulae.
(15) Dulcis turba Cupidinum
    Te jam deseruit, te Venus aurea,
Et suavis Charitum chorus.
    Non ultra tepidis fota Favoniis,
Languent tota rosaria.
    (20) Moerent assiduis laesi Aquilonibus
Horti, duraque frigora
    Ingratam fluviis injiciunt moram.
Nec solus jubar aureum
    Vinctos expediat, cum Glycerae jubar
(25) His se proripuit locis.
[p. 125]
    Ab cursu celeri, cara, revertere,
Omnes praecipitans moras:
    Ut cursus redeant fluminibus sui,
Hortis ut redeant nitor,
    (30) Ut rursus niteant laeta rosaria;
Ut dulcis Charitum chorus,
    Et ridens Venus, & turba Cupidinum
Dedertum repetant solum.
    Ppscunt assidua te prece virgines,
(35) Te votis pueri vocant.
    Urbi namque potes reddere patriae
Et lucem & solitem decus.
    Cum vultu aethereo cuncta animaveris,
Fulgebunt melius dies.
    (40) Plausus laetitiae surget ad aethera.



ODE IX.
Deliam duritiae incusat.

IMis medullis uror, & jecur meum
    Liquescit igne torrido.
At igne nullo pertepescit Delia,
    Teloque tacia plumbeo
(5) Secura ludit heu meos casus graves,
    Curasque, quae me differunt.
Ah mitte tandem, Delia, hanc superbiam,
    Altumque pone spiritum.
Perire flammis, dura, me vides meis,
    (10) Lentaque tabe confici.
Rupisque adinstar, ira quam tundit maris,
    Immota perstas, nescia
[p. 126]
Precibus moveri. Dura, formosum tege
    Vultum, si amari non cupis,
(15) Et abde cuncta, quae movere me queunt,
    Erras, Amante si putas,
Nomen futurum de triumphato tibi.
    Nam mitibus de moribus
Animoque miti provenit meritus honor.
    (20) Resipisce tandem, Delia,
Ne te fatiget sera poenitentia,
    Tristis senectus cum rosas
Istas genarum tollet atque iris decus.
    Amare disce, dum viget
(25) Tibi juventus. Labitur cito pede
    Revocabillis nulla prece.



ODE X.
Deliam sibi pro Musa futuram.

VAlete Musae, Numina inania,
Valete lauri, sertaqe Delphica,
    Mî myrtea crines corona
        Aetherea inplicuit Dione.
(5) Valete Musae, cum mihi pectinem
Argutiorem Delia temperet.
    Me molliores illa cantus,
        Me fidibus docuit canoris
Sonare, pronis quod bibat auribus
(10) Primis juventus tacta caloribus:
    Mentemque praeceptis sequacem
        Illa mihi facilis polivit.
[p. 127]
Hinc bella fortis canto Cupidinis,
Facesque & arcus: hinc ego lumina
    (15) Genasque, candentemque frontem,
        Quae teneras decorant puellas.
Per te poëtis, Delia, mirescor,
Turbaque monstror praetereuntium:
    Meumque crebro dicta cantu
        (20) Amplificas celebrasque nomen.

Continue
[p. 128]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
LYRICORUM
LIBER II.
___________________

ODE I.

FRIDERICO AUGUSTO II.
SERENISSIMI AC POTENTISSIMI
FRIDERICI AUGUSTI I.
ELECTORIS SAXONICI,
NUNC
POLONIAE REGIS,
FILIO PRIMUM GENITO,
GENETHLIACON.

HEroës, superum propago, clari
Heroës, rutilo polo recepti,
Virtus Martia quos celebrat, olim
Late conspicuos honore multo,
(5) Insignes titulisque laudibusque;
Eia cernite parvulum nepotem
Implentem aëra fletibus tenellis,
Pignus grande faventium deorum.
Eia nascitur aspicitque lucem,
(10) Et refert facie suos parentes:
[p. 129]
Sed virtute, sed arduo labore
Durae militiae, artibusque pacis
Hos olim referet. Vigore quanto
Ocelli radiant, genaeque dulces!
(15) Ut gaudet modo Dresda, verticemque
Tollunt aetheriae sub astra turres!
Ut gaudet modo Misnia universa!
Ut Germania nunc triumphat omnis!
Illustres animae polo receptae,
(20) Aspirate mihi diem canenti,
Qua non gratior ulla fulsit umquam.
En, en auguror. Ilsa frons decora,
Hic vivus color, hae rosae genarum
Omen indolis exhibent futurae;
(25) Qua vobis similis Patrique magno,
Forti pectore, strenuaque dextra,
Victor magnificos aget triumphos.
Talem Graecia laeta prodeuntem
Vidit Castora luminis sub oras,
(30) Alcmenaque satum; decusque Trojae
Talis extulit Hector ante vultus.
Hic est, qui Patriis decorus armis
Contundet Geticas brevi catervas,
Lunae cornua Thessalaque franget.
(35) Hic est, per gladios ruens & ignes,
Qui Celtae rabiem trucis domabit.
    Salve parve puer, puer Parentum
Longae deliciae, tenelle salve,
O coeli labor! ô amor deorum!
(40) O desiderio petite multo!
Gratantum sonus & tibi faventum
Implet compita laeta. Te futurum
Tui praesidium decusque saecli
[p. 130]
Clamant omnia & omnia augurantur;
(45) Natalemque tuum secundat aether.
Cresce, spes patriae salusque, cresce.
Felix cresce puer, favente coelo
Dum Patris solio sedebis olim.
Te nascente Pudor, Fidesque cana,
(50) Et Fas, & Pietas, Amorque recti
In terras redit, aureique soles.
Te nascente viget renata tellus,
Quam, foedis Aquilonibus fugatis,
Demulcent animae Favoniorum.
(55) Te nascente novi repente lactis
Eunt flumina, nectarisque fontes.
Felix cresce puer, tenelle cresce
In dotes genitoris, atque Matris,
Quam Candor, Pietasque vera, numquam
(60) Inventura parem, Benignitasque
Dîs miscent superis, locant olympo.
Felix cresce puer, novosque plausus
Disce noscere Saxonum tuorum,
Et tot milia gratulationum.
(65) Et dum, sepositis ubique curis,
Adsunt agmina festa Gaudiorum,
Dum laeto tibi ridet ore Mater,
Risu noscere disce & ipse matrem.



[p. 131]

ODE II.
Viro amplissimae dignitatis
DIDERICO BAS,
Urbis Amstelaedamensis secundum Consuli.

DUm vota poscit omnium hic honor novus,
    Recensque parta dignitas,
Silere Musas laeta nec sinit dies,
    Se civibus plaudentibus
(5) Thalia nostra jungit, & voces pias
    Plaususque continuat suis.
Insignibus te rursus auctum fascium,
    Et Consulari purpura
Omnis celebrat civitas, & debitis
    (10) Te prosecuta laudibus
Non parva sentit gaudis, & FELICITER
    Late sonat per compita.
Nitere sol videtur ipse clarius,
    Et ire gratior dies.
(15) Debetur haec virturibus merces tuis,
    Debetur haec constantiae
Et aequitati, quae tuum pectus tenet,
    O faxit, ô faxit Deus,
Magnanime Consul, ut tibi dies fluant
    (20) Semper beato candidi:
Ut jam reducta pace non fallax Fides
    Firmetur & Concordia,
[p. 132]
Concordia, hoc gratata quae decus tibi
    Sese applicat lateri tuo;
(25) Tuisque depellatur auspiciis procul
    Fraus omnis, & Discordia.
Sic te fruaris, ferus in coelum redux,
    Constanti amore civium.



ODE III.
PETRO FRANCIO.
Invitat eum ad Natalem uxoris suae cele-
brandum.

NAtalis rediens meae Mariae
Poscit debita vota: poscit ima
Fusas mente preces: sed & molestas
Jubet sollicitudines valere,
(5) Et graves animo avolare curas.
Quas leves rapiant Noti per undas.
Hujus si faveas sacris diei,
Franci candide, jure amande Franci,
Franci jure colende, quo sodale
(10) Multum gaudeo, gloriorque multum,
Hunc gradu propera celer citato:
Et mecum bona verba, fausta mecum
Vota concipe, tetricasque curas
Dulcis muneribus fuga Lyaei.
(15) Hoc te per Genium tuum, tuasque
Oro per Veneres, tuasque Musas.
Libemus dominae meae saluti,
Et pro ture pio, hanc decente lucem,
Volvamus calidos Nicotianae
[p. 133]
(20) Fumos, quîs gravis aura corrigatur,
Aura corporibus nimis molesta.
Quae languere facit meos Phalaecos.
O gradu propera celer citato,
Vatum floscule, corque Gratiarum,
(25) Comes Broukhusio tuo meoque.
Sic sic altibus tibi secundis
Natalis redeat, vehatque secum
Felix innumeras beatitates.
Sic constet tibi fama, quae volando
(30) Numquam fessa tuum ferat per orbem
Nomen, cui stimuli nihil nocebunt
Funestae invidiae, malaque linguae:
Cui nec barbaries nocebit ipsa,
Quae nunc tartareis latens cavernis
(35) Te vexat stolida dicacitate,
Erunctans tumidae venena mentis,
Et te vulnificis premit libellis.
Sic illam superes favente Marte,
Et virum volites per ora victor.



ODE IV.
JANO BROUKHUSIO.
Natali ejus die.

CUr quae materies optima gaudii
Te mulcere solet suaviter hoc die,
Obfuscata tibi est nube molestiae,
    Broukhusi, Aonidum decus?
(5) Cur Pax alma redux alite prospero,
Summo lapsa polo, grataque Faustitas,
Quae ditant populus laeta per oppida,
    Sunt soli steriles tibi?
[p. 134]
Haec est illa feri injuria temporis
(10) Infesti ingeniis. Talia praemia
Sacrae culta diu Numina Phocidos
    Cultori tribuunt suo.
Nos autem, quibus hic sol sacer est, tamen
Sertis floriferis tempora cingimus,
(15) Et quod te fruimur, care, superstite,
    Votivos trahimus scyphos.



ODE V.
CORNELIO JUNIO
Aegrotanti.

DIlecte Juni, longus usus quem mihi
    Conjunxit, & constans fides,
Me moribus ille, qui tibi jam viscera
    Depascitur medullitus,
(5) Me morbus ille affigit, & tuus dolor
    Mihi dolorem concitat.
Sed nec dolorum turba me tantum premit,
    Nec lenta febrium cohors,
Quibus gravaris, quae sitim movent,
    (10) Ut tota poscas flumina,
Quantum jacere mente quod te conspicor,
    Hac luce vitali frui
Insanientem. Dulce, amicorum decus,
    Te vivere est certe mihi.
(15) Mecumque laetos ducere, ut quondam, dies,
    Stringente nos arcta fide.
Et dulce, Juni. at imperator si Deus
    Te linquere as terras jubet,
[p. 135]
Te linquere omne, quod fuit gratum prius,
    (20) Parere promtus haud eris?
Ubi pectus illud praeparatum casibus
    Cunctis ferendis? aurea
Ubi monita, ore lapsa quae quondam tuo
    Sapientiae signum dabant?
(25) Ubi illa tam virilis est constantia?
    Depulsus unde es gradu?
Si nauta saevis obruatur fluctibus,
    Jactatus irato mari,
Ardentibus nil expetit votis magis,
    (30) Vehementius nihil cupit,
Quam liceat ut videre patiae focos,
    Portuque tranquillo frui.
Quid vita nostra est? quid nisi infidum mare
    Foedis procellis turbidum?
(35) Mors sola prtu nos locat, sola anxiis
    Nos eximit doloribus.
Quid umbra fraudulenta te, miser tenet?
    Quid somniis inanibus
Mentem implicatam detines? Deus, Deus,
    (40) Ad altiora te vocat,
Humoque tollit. Terreae faecis lues
    Ne te moretur amplius.
Jam jam evolabis liber omni pondere
    Ad astricas sedes, ubi
(45) Turbanda numquam senties mox gaudia
    In coelitum coeles choro.



[p. 136]

ODE VI.
JOANNI GORISIO.
Natalem ejus celebrat.

OQuem laborum jam premit indies
Onus molestum, cui vacuae neque
    Horae supersunt, quem camoenis
        Nec mihi fas temere morari;
(5) Paulum severas, invigilas quibus,
Te poene totum quae sibi vendicant,
    Omitte curas, quis caduca
        Atteritur rapiturque vita.
Exsolvefrontem. Festa dies tibi
(10) Exorta, amice, est alite prospero,
    Precesque secum & vota ducit.
        Quae parili renovamus ore,
Quotquot salutis solliciti tuae
Ut usque felix vita fluat tibi
    (15) Caelum fatigamus pregando,
        Et veteres calices Lyaei
Haurimus in spem perpetuam, gravi
Cura soluti, pectore libero.
    Hac luce, jucundi sodales,
        (20) Laetitiae date frena vestrae.
At tu favorem sidereae domus
Expertus amplum tot fruitor bonis
    Non sorte foedatis iniqua,
        Et mihi materiam canendi.
(25) Decus virorum, suppedita novam,
Dum fama crescit Palladis Amstelae,
    Fugaque dilapsae novenae
        Huc redeunt, duce te, sorores.



[p. 137]

ODE VII.
PETRO FRANCIO
pro Aristophane commodato.

EN Aristophanen tuum venustum,
Et dulcedine mellea madentem,
Grajarum patrem facetiarum,
Quales Cynthius atque amica Pallas,
(5) Quales triga tibi dedit Dearum,
Clare carminis artifex Dearum,
Clare carminis artifex Latini,
Franci, gloria nominis Batavi.
Is demum, laribus meis relictis,
(10) Petit scrinia nota, seque notis,
Gestit jungere, sicut ante, libris.
Sed cum jam fuerit tibi receptus,
Et sedem sibi legerit priorem,
Interpres maneat tibi mearum,
(15) Quas, Franci, tibi solvo, gratiarum.



ODE VIII.
JOANNI GORISIO.
In novi anni initio.

Amice sacro Piërudum choro,
Amice nobis, sic abeunt dies,
    Citisque devecti quadrigis
        Diffugiumt, velut aurea velox.
(5) Sic ver & aestas, sic vateant vices
Autumnus atque immitis hyems suas:
    Tempusque dilapsum fefellit
        Spes hominum male providorum.
[p. 138]
Humana sic sunt, nubila candidis,
(10) Et mista laetis tristia. Nil datum est
    Mortale firmum. cuncta passim
        Intereunt celeri ruina.
Hoc te tuorum funera tristia,
Domusque vestrae damna docent nova,
        (15) Et fata notorum dolenda,
        Quos rigidae vapuere Parcae.
Hoc acta multis patria casibus,
Quîs ingemescit, patria libera
    Valensque quondam, nunc cruenti
        (20) Ludibrium spoliumque belli.
Hos inter aestus ipse tuam soles
Firmare mentem, & docta volumina
    Lustrare cura pertinaci, &
        Divitis inhiare veris.
(25) Sic sic tuetur te vegeta Deus
Aetate firmum, & viribus integrum,
    Annique crescentes, molestos
        Non tibi diminuunt labores.
His spiret Aether flamine prospero
(30) Qui largus annos perpetuet tibi,
    Dum pura e virtus inerti
        Tollat humo superas ad oras.



ODE IX.
JOANNI LUNIO
filiolae mortem immodice lugenti.

Qui nostra justo examine temperat,
    Urbesque terrasque & profundum
        Imperio moderator aequo.
[p. 139]
(5) Quid ego luges flebilibus modis
Sic transeuntem ad sideream domum,
    Hoc orbe vano liberatam.
        Et meliore loco receptam?
Qui cuncta donat, quis fruimur, Deus,
(10) Et illa rursus, cum libet, eripit,
    Is prospicit nostrae sauti,
        Consilio sapiens perenni.
Quid hic moramur? quid fragili bono
Instamus acres? omnia destruet
(15)     Mors, pauperi simul colono &
        Purpureo metuenda regi.



ODE X.
PETRO RABO
obitum filiolae suae lugenti.

SIc fata raptant omnia. quid gemis,
Amice, frustra? parce doloribus
    Nil profuturis, parce tandem
        Assiduos iterare fletus.
(5) Non curat istos saeva necessitas
Lethi cruenti, non satiabilis,
    Si flebili prorsus ruina
        Intereat spatiosus orbis.
Et me meorum fata premunt diu,
(10) Sed laeta miscens flebilibus Deus
    Levavit hunc luctum, & reducta
        Laetitia pepulit dolores.
Jam ludit aula filiolus novus,
Et moesta mulcet corda parentium.
    (15) Amice, cur indicta tandem
        Vulnera non pateris coïre?
[p. 140]
O pelle nubes tristitiae tuae,
Jucunde vates, cui Sapientia
    Praecepta dictavit verenda,
        (20) Atque animo dedit esse magno.
Lenes medelas illa dabit tibi,
Polite Rabe, & laeta levamina
    Moeroris ingrati. Acquiesce
        Consiliis sapiens olympi.



ODE XI.
Filiolum immatura morte deflet.

PUer parve, parentium tuorum
Breves deliciae, puer, voluptas
Et constans amor omnium, cruentis
Tene mors quoque perdidit sagittis?
(5) Extinxitque rosas tuis rubentes
Genis suaviter, invidenda qualis
Aurora in roseis rubet quadrigis;
Et clausit simili furore saeva
Bino sidere ludidos ocellos?
(10) O fatum nimis ah nimis severum!
O puer nimis ah nimis dolende!
At tu, care puer, quiesce tandem,
Curis liber ab omnibus, parentem
Infesto agmine quae totum fatigant.
(15) Te non invidiae latens venenum,
Non calumnia virulenta laedit.
Te non dura nimis nimisque iniqua
Sors actum variis premit procellis.
Te non barbaries stupenda, te non
(20) Ignorantia crassa, quae politis
[p. 141]
Dura est ingeniis, beate, vexat.
Ter beate puer, quiesce tandem,
Receptus meliore sede, liber
Malis omnibus, omnibusque curis,
(25) Et jugi potiens beatitate.



ODE XII.
GULIELMO MOLERIO
Cum Medicorum ordini adscriberetur.

SIc favit precibus tuis Apollo.
Sic favit precibus tuis Minerva,
Dilectaeque tibi novem sorores,
Magna pars animae meae Moleri!
(5) En adest decus, atque honor cupitus,
Et laurus Medica, & tropaea, parta
Virtute assidua, & labore magno,
Et quidquid poteras habere laudis,
Et quidquid poteras habere praemî.
(10) Ergo exporrige nunc, amice, frontem,
Et curas abige, & graves dolores.
Jam te laetificant tui labores,
Quos Musis teneris dedisti ab annis.
Quae sic condecorant suos alumnos.
    (15) Sed per praemia tanta, per triumphos
Istos ibis ad altiora longe,
Tentabisque periculosiora,
Cum mortale genus, malis laborans
Morbis, consiliis tuis juvabis,
(20) Idemque auxiliis tuis levabis,
Nascentem perimesque victor Hydram.
[p. 142]
Sic pestis fugiet, malaeque febres,
Et quicquid comitum est maligniorum.
Quanta gloria crescet atre tali,
(25) Dum studes patriae tuae saluti!
Accrescet decus atque honor cupitus,
Crescent agmina tota gratiarum,
Quas solvet tibi liberatus aeger.



ODE XII.
JOACHIMO TARGERIO,
Cum Medicinae Doctor renunciaretur.

ORhene, dudum nominis incliti,
Qua latus amnis praefluis urbium
    Muros, inoffensoque fluxu
        In Batavum mare volvis undas:
(5) Inter Canoenas qui cekebrant tuas
Agnosce mystam, Rhene pater novum,
    Qui territus nullo labore,
        Et calidus meliore flamma
Mentem ad supremum dirugit aethera,
(10) Nec lubricarum ductus imagine
    Rerum, triumphalem coronam
        Accipit, & meritos honores.
Agnosce docto Targerium choro
Junctum, venusta quem Charites manu
    (15) Finxere, quem Pallas tenellum
        Imbuit aethereo liquore:
Cui favit ultro Cynthius, & sua
Favore largo quem docuit sacra,
    Herbasque succorumque vires
        (20) Scire dedit variosque morbos.
[p. 143]
Hac arte nixus docta volumina
Legit Medentum, & quod veterum labor,
    Recentiumque haud vanus ardor
        Eruit è latebris profundis.
(25) Quin & stupendi viscera corporis
Lustravit, almi dextera quae Dei
    Miraculis ingens replevit,
        Noscere seque dedit creatis.
Jam poscit illum nobilis Amstela,
(30) Jam Merva poscit, terraque patria,
    Et ripa, qua mecum solebat
        Dulcisonas agitare chordas.
Applaudit isti Raïus omini,
Et gesta recte judicio suo
    (35) Probatque, collaudatque laetus
        Ausum animi merito verilem.
Haec jure magno gaudia duplicat
Vallanus, almi natus Apollinis,
    Qui dextera felice diros
        (40) Persequitur minuitque morbos.
O pars meorum magna sodalium.
Hoc sume magnum tempore spriritum!
    O digne palma, digne laoro,
        Et meliore canende plectro!
(45) Sic te merentem postgeniti colant:
Sic te quadrigis portet eburneis
    Excita justâ laude Fama,
        Teque tuosque canat triumphos.



[p. 144]

ODE XIV.
MATTHAEO EDINGIO
Cum solenni Medici titulo in Academia patria
ornaretur.

EDingi, quem Pieriae fovere puellae,
    Phoebusque Musarum Pater,
Advenit tandem lux exoptata, laborum
    Qua digna nactus praemia
(5) Et claris auctus titulis meritoque decore
    Ad alta surgis sidera.
Hoc hoc vigilans studiis non segnibus aetas,
    Hoc improbus praestat labor.
Degeneres quo non penetrant, animaeque perenni
    (10) Quae diffluunt in otio:
Aut quibus est foedo lymphatum pectus amore,
    Turpique thyrso saucium.
Templa bonis tantum patuerunt mentibus illa,
    Divina tenmpla, splendida.
(15) Haec exempla tibi dederat par nobile fratrum,
    Insigne par virtutibus;
Quorum clara premis vestigia passibus aequis,
    Tanti decoris aemulus.
Aspicis ut celso Phoebus descendat Olympo,*
    (20) Tibique laurum porrigat?
Aspicis ut nostris applaudat patria votis,
    Ut vestra plaudat civitas?
Sensit opis vestrae praesagia patria, sensit
    Exercitusque patriae.
(25) O te quanta manet, juvenum doctissime, fama
    Et invidenda gloria!
[p. 145]
Quamvis depascat sceleratus corpora mille
    Et Martis & Mortis furor,
Forti animo, Edingi, contra non ire negabis,
    (30) Mystes Hygiae sedulus:
Cui Medicina potens penetralia cuncta reclusit,
    Deditque vires noscere
Herbarum, & vires morborum, artemque medendi:
    Praeclara cui volumina
(35) Sunt indefesso dudum perlecta labore,
    Multa unde lecta copia:
Quales mellilegae volucres in collibus Hyblae
    Amoena mella colligunt.
Hac arte, ô felix, funesta morabere fata,
    (40) Dirasque pestes exiges.
Exuviasque ferae Morti subducere crebras,
    Et liberare corpora,
Unus erit labor & curarum summa tuarum.
    Hygia te superstitem
(45) Sic fervet cura patriam felice tuentem,
    Et nomen illustret tuum.



ODE XV.
HADRIANO VELTERSIO,
Cum Juris utriusque Doctor crearetur.

O Leida, mater nobilis artium,
O Leida, quondam deliciae meae,
    Dignata me dextra favente
        Ducere Pieridum per arva?
(5) Ad sacra fauste me revocas mea,
Novumque cogis tendere barbiton.
[p. 146]
    Ciesque languentes Camoenas,
        Et veterem renovas calorem.
O nata laetis auspiciis dies,
(10) Qua rite summis gaudet honoribus
    Veltersius, magnisque tandem
        Praemia pro meritis reportat:
Hoc usque praestat perpetuus labor,
Et laudis ardor pectora concitans,
    (15) Quae separat vulgo profano
        Mens rapidis agitata flammis;
Quae robur acris judicii vehit
Ad celsa quaevis, quae sibi subditum
    Nil non tuentur, pertinaci
        (20) Ingenium stimulante cura.
Sic jam triumphat, sic sibi debita
Tropaea figit; sertaque laurea
    Dum tempora illius coronant,
        Inseritur numero virorum,
(25) Quos ipsa magni Diva Themis facit,
Quos Phoebus ipse & Castalidum chorus,
    Quos Gratiarum triga, & ipsa
        Mellifluo fovet ore Suada.
At tu, secundis aequora flatibus
(30) Permense, viti jamque tui ree,
    Te vince, majoresque acuti
        Ingenii dare perge fructus.
Sic vecta terris & pelago super
Te Fama cantet: sic pius omnium
    (35) Tuorum ad astra excelsa latum
        Te celebret memoretque plausus.



[p. 147]

ODE XVI.
THEODORO GODSCHALKIO,
Cum Medicinae Doctor crearetur.

LAboris haec sunt praemia perpetis,
Curaeque merces splendida sedulae.
    Sic serta te exornat, tuosque
        Impediunt, Theodore, crines,
(5) Donata Phoebi & Piëridum manu,
Quîs tu litasti, strenuus, impiger
    Deterritus sudore nullo,
        Et celerem meditans triumphum.
Te saepe ferus viderat Hesperus,
(10) Te saepe puro lumine Phosphorus
    Gnave laborantem, manuque
        Multiplices avida legentem,
Opes, repertas per studium vigil,
Gazasque largas ponderis haud levis:
    (15) Te saepe lustrantem recessus
        Corporeos animaeque sedem:
Et quod stupendum docta volumina
Praebent volenti noscere plurima,
    Nihilque vitanti molesti,
        (20) Sed cupido sine fine laudes.
Sic sic dabatur nomina noscere
Salubris herbae, floris, & arboris,
    Quae terra producit Batava;
        Quaeque aliis generantur arvis:
(25) Viresque miras, quas Pater indidit
Illis supremus, qui creat omnia.
    Id praestat indefessus ardor,
        Et studium rapidum sciendi.
[p. 148]
Exempla Fratris, qui nimis horridae
(30) Nimisque durae succubuit neci,
    Raptatus in pulcra juventa,
        Qui fuerat mihi notus usu;
Exempla fratris sic stimulos tibi
Addant, & ultra te quoque provehant.
    (35) O cresce laude, cresce fama
        In patriae decus ac salutem.



ODE XVII.
HUBERTO HOPIO.
Optat rure apud eum esse.

CUris fessus edacibus
    Tecum rure tuis, dulcis amiculae,
Opto deliciis frui.
    Illic perpetuas sollicitudinis
(5) Opto & ponere taedia,
    Quae diris stimulis pectora lancinant,
Et me mole premunt sua,
    Seu stratos viridi membra sub arbuto
Mulcebit leviter quies:
    (10) Seu curas abigent appositae dapes,
Et dulcis paterae meri:
    Seu nos alliciet lente fluentibus
Undis caeruleus Mosa.
    Hinc nobis veniet copia piscium,
(15) Ductorum calamo levi.
    Interdum exigua ludere cymbula
In parvo dabitur lacu,
    Hopi, sic placidi temporis otia
Fallemus, non sine carmine,
    (20) Quod laudes celebret pro meritis tuas.



[p. 149]

ODE XVII.
AD EUNDEM.
Carmina sua mutuae amicitiae symbolum futura.

QUis tandem modus est tui favoris?
Quis tandem modus est, decus virorum,
Quos sibi Themis alma consecravit?
Quo te ducit amor tuus? juventa
(5) A prima mihi tot notas dedisti
Insignes solidae benignitatis,
Quas numquam violare livor ullus,
Nec virus potuit calumniantum,
Solvendo ut nequeam esse par, dierum
(10) Si cursum mihi fata duplicârint.
Nec vis languet amoris illa, amico
Nec cessas bene de tuo mereri,
Ergo jure tui notas amoris,
Ergo jure mei notas amoris,
(15) Quo te prosequor, ô decus virorum,
Quos sibi Themis alma cobsecravit,
Nostra carmina, rite dedicatas
Suspendo Philio Jovi tabellas.



[p. 150]

ODE XIX.
In cultissima
ARNOLDI MONENII
Poëmata,
Vernaculo sermone conscripta.

MElle dulcior Attico Poëta,
Omni nectare dulcior Moneni,
Cui nil Aoniae Deae negârunt.
Quam factum bene; quod tuos in oras
(5) Mittis luminis aureos libellos,
Tot desideriis diu cupitos
Libellos sale gratiisque plenos,
Quîs nil cultius est politiusque;
Quales non Batavis fuere visi!
(10) Seu Martis strepitum feri sonare,
Seu pacem juvat explicare chartis;
Seu mortem querulo referre cantu
Clarorum ingeniis suis virorum.
Quin & fistula Tityri aut Menalcae,
(15) Pulcra fistula, parque Mantuanae,
Demulcet Siculis modis capellas,
Et, per gramina dum vagantur, agnas.
Sese ante omnia musteis vidandam
Virtus candida praebet in papyris,
(20) Virtus candida, voce quae diserta
Laudes aetherei Patris celebrat.
    Salvete, ô lepidi, aurei libelli,
O longum domino decus libelli,
Cui dudum Aonides Paterque Paean
(25) Daphnaea caput inplicant corona;
Prae quo, si qua mihi fides canenti,
Nec Vondelius esse concupiscam.



[p. 151]

ODE XX.
JACOBO HOVIO.
Laborem quiete temperandum esse.

FRigus fugavit vernus hybernum tepor,
    Flant placidi Zephyri,
        Et prata floribus nitent.
Formosus annus ridet, & grex alitum
    Carmina laeta canit.
        Coelum serenum nos vocat,
Jacobe, & urbis repere è nido jubet.
    Invigilare libris
        Nefas amoeno hoc tempore.
Modum labori pone, Vir prudens, tuo.
    Regula certa monet
        Ne quid sit in vita nimis.
Jugenda nimiis est quies laboribus.
    Pondere sub nimio
        Ne mens fatiscat languida.
Memor caducae sortis animum gaudio
    Imbue non vetito,
        Et junge laeta tristibus.
Nec sperne, curas & timores anxios,
    Dum ruit hora rapax,
        Dulci Lyraeo pellere.



[p. 152]

ODE XXI.
GULIELMO MOLERIO.
Adolescentiae cum eo transactae memoriam renovat.

JUvat, Moleri, mente, qua sola licet,
    Redire in illa tempora,
Quae nos amoeno recrearunt otio.
    Juvat recordari dies,
(5) Qui nos amoris, more gratrum, adamantino
    Videre junctos vinculo.
Hoc Leida nutrix artium testabitur,
    Litusque vicini maris,
Et ripa Rheni, quam pererrantes simul
    (10) Curas fefellimus graves.
Ut nos ab alto vidit Eous polo,
    Ut noctis auctor Hesperus
Vidit jocantes, Liberique innoxia
    Laeti trahentes pocula!
(15) Ergo aut jacentes in tenaci gramine
    Sub arboris nigrae comis
Sonus querentum nos movebat alitum,
    Ripisque labentes aquae:
Aut detinebat aureus vatum labor:
    (20) Et sacra Musarum, tibi
Dilecta, quantum non Neaera vel Lyce,
    Vel plena perfidiae Chloë:
Aut actus ipse nescio quo Numine
    Plectro fatigabam chelyn,
(25) Doctus dolorem pellere ex animo tuum,
    Et quas amor curas habet.
[p. 153]
O tempus omni parte felicissimum!
    O nube liberi dies!
Nec livor ipse nos tamen coarguat
    (30) Torporis aut ignaviae.
Sed eruditi pulveris certamina,
    Si res gerenda posceret,
Egere ad alta sedulos tentamina,
    Sive adyta Naturae forent
(35) Scrutanda, rerum & causae, & assiduae vices:
    Sive è Medentum scriniis
Petenda, morbos quae valerent pellere,
    Diraeque Mortis spicula.
Hoc praedicaret eruditus Schachtius,
    (40) Acerque Drelincurtius.
Hac arte clari, publicae decora rei,
    Ad nos referrent si pedem.
Hoc caeteri, quos ater abstulit dies,
    Mersitque acerbo funere.
(45) Sed non negabit candidus Kappenius,
    Et flos virorum Moschius,
Beneriusque, exemplar antiquae fidei,
    Et quos superstites fovet
Vitalis aura. Quanta ab illo tempore
    (50) Mutatio accidit meis
Tuisque rebus! Compari laetus tua,
    Nataque laetis indolem
Referente matris exigis tuos dies
    In otio gratissimo.
(55) Me tetricarum jussa Divarum tenet
    Graviore vinctum compede,
Nec illa juris esse me sinunt mei.
    Sed ista quid juvat queri?
[p. 154]
Aequa ferendum est mente, si quid accidit,
    (60) Quod corrigi haud quaquam datur.
Patria remotus urbe si vitam tero,
    Nec immemor tero tui.
Haec inter opto te videre, & hospitam
    Porrigere dexteram tibi.
(65) Quae laeta lux si fulserit,
    Non ture, sed veteri mero.



[p. 155]

DAVIDIS HOOGSTRATANI
LYRICORUM
LIBER III.
___________________

ODE I.

GULIELMO MOLERIO.

Mediocritatem tutissimam esse.

FOrtuna ridet si tibi prospera,
Tuamque sortem promovet altius,
    Quam Livor ater ferre possit,
        Te male multa manent, Moleri.
(5) Excelsa nutant, at mediocritas
Est sola tuta. Is consuluit sibi
    Quicunque prudens sortem utramque
        Fert animo patienter aequo,
Nec deprimens se rebus in arduis,
(10) Nec in secundis se nimis efferens.
    Qui semitam hanc trivit, beatus
        Supra alios merito est vocandus.



ODE II.
PETRO BENERIO.

Aequam in quacunque sorte mentem servandam esse.

REbus in laetis nimis insolescens,
Nec ferens sortem patienter aequam
Postea adversae graviora longe
    Vulnera sentit.
[p. 156]
(5) Ista, Beneri, effugiet pericla,
Qui dolos norit variosque vultus
Perfidae Divae, dubioque semper
    Stantis in orbe.
Ille in adversis animum ferendis
(10) Praestat excelsum: sapienter ille
Se gerit rebus nimium secundis,
    Par sibi semper.



ODE III.

AD JUVENTUTEM.

Virtuti à teneris incumbendum esse.

FIbras in imas omnia transeunt,
Haerentque cordis sedibus intimis,
    Ut postea repelli recusent,
        Quae tenero documenta prima
(5) Haurimus aevo. Sedula tramites
Recti juventus si terit arduos,
    Vitare coetus gnava pravos,
        Propositique tenax honesti,
Audacta virtus incipiet modis
(10) Florere miris, seque propagine
    Extendere ingenti, tremenda
        Tartareae domitrix cohortis.
Sed caecus error pectora si rapit,
Atque à decori legibus abstrahit,
    (15) Primamque munit pravitatem,
        Exoritur scelerum novorum
[p. 157]
Foecunda messis, deque suo negat
Loco repelli. Foeda protervia
    Increscit, acquiritque vires,
        (20) Admonitis cohibenda nullis.
Quisquis senectae sperat honoribus
Frui, atque veris laudibus evehi,
    Aequi atque recti cultor esse
        A teneris medietur annis.



ODE IV.

Indulgentiam Parentum liberis exitio esse.

ESt magna patrum & prava licentia,
Quae liberorum crimina non videt
    Horrenda, auantumvis aperta,
        Et populo nanifesta cuncto.
(5) Sic crescit atrae nequitiae lues,
Et caeca pubes proficut indies
    In pejus, assuescitque pravan
        Ire viam, cohibente nullo.
Sic vita tandem labitur huic graves
(10) Inter dolores, atque parentium
    Culpa execranda sempiterno
        Exitio incubuere nati.



ODE V.

NICOLAO KAPPENIO.

Omnia in hac vita esse incerta.

EMissi in oras lumini ut summus,
Novisque mundus praebuit incolis,
    Locumque mansuramque sedem,
        Perpetuis rapimur procellis.
[p. 158]
(5) Et fluctuamus spe dubii & metu
Inter dolorum continuas vices
    Et gaudiorum. Incerta cuncta
        Spem prohibent agitare longam.
Insanit ergo, rebus inanibus
(10) Qui sidere audet, sed neque temporis
    Est gnarus hujus, difluentis,
        Ut fluvii ruit unda praeceps.
Fuit profecto gens sapientior,
Quan terra quondam Dorica protulit.
    (15) Et orba quamvis luce veri
        Nos docuit meliora Roma.
Haec scena mundi est. Incipe noscere
Res, quae dolosa te specie movent,
    Aevoque, Kappeni polite,
        (20) Disce tuo sapienter uti.



ODE VI.

CLAUDIO PONTANO.

Humilem vitam tutissimam esse.

REgii ne te moveat decoris
Spendor excellens, generose Claudi,
Quem stupet vulgus rede, quem profusis
    Laudibus effert.
(5) Haeret in pompa solii superbi
Segnis inspector, specieque nuda,
Qui putat Reges merito beatos
    Esse vocandos.
[p. 159]
Ille non curas videt aut pericla,
(10) Quae tegit fulgens diadema gemmis,
Nec graves casus, quibus involuta
    Regia sors est.
O nimis felix, nimis ô beatus,
Qui casa vili didicit latere,
(15) Et nihil sperans metuensve vanos
    Spernit honores!



ODE VII.

JOACHIMO TARGERIO.

Ut contemta invidia bene rem gerere pergat.

QUem vita munit crimine libera,
Et pura virtus protegit undique
    Tutum, ille linguas virulentas
        Ridet, & invidiae venena,
(5) Instarque muri perstat ahenei,
Quem nulla moles subruit, & sua
    Virtute se involvit, quietum
        Nulla animum stimulante cura.
At Livor ater plectitur indies,
(10) Crucesque sentit, quas allis parat,
    Vanos & impendit labores,
        Quîs animum proprium fatiget.
Ne te furentis terreat impetus,
Tibique coeptum consilium premat.
    (15) Sed mente firmata inchoatam,
        Ire viam, Joachime, perge.
Hac Fama pernix te vehet inclitum,
Vanisque vulgi coetibus eximet:
    Tuumque non ingrata discet
        (20) Posteritas memorare nomen.



[p. 160]

[...]
[p. 161]
[p. 162]
[p. 163]
[p. 164]
[p. 165]
[p. 166]
[p. 167]
[p. 168]
[p. 169]
[p. 170]
[p. 171]
[p. 172]
[p. 173]
[p. 174]
[p. 175]
[p. 176]
[p. 177]
[p. 178]
[p. 179]
[p. 180]
[p. 181]
[p. 182]
[p. 183]
[p. 184]
[p. 185]
[p. 186]
[p. 187]
[p. 188]
[p. 189]
[p. 190]
[p. 191]



[p. 192]

EPITHALAMIUM

IN NUPTIAS

Viri Amplissimi & gravissimi

SAMUELIS EVERWINII,

Reip. Dordrechtanae Senatoris,

Et Nobilissimae lectissimaeque Virginis

MARIAE ONDERWATER.

ARdebat roseam diu Mariam,
Ex contagia in intimas trahebat
Flammae non tenuis miser medullas
Everwindus, optimi parentis
(5) Stirps non degener, optimus virorum,
Verendae Themidis gravis satelles,
Et clari veneranda pars Senatus:
Nec spes ullo animo dabatur agro.
Illam carmine leniebat, illam
(10) Mollibat modo tristibus querelis.
Nec juvant miserum querelae amantem,
Blandat carmina nec juvant canentem.
Tantum moestus agros pererrant, agri
Quaesitam sibi si darent quietem.
(15) Atque imponere jam modum volenti
Duris luctibus anxiisque curis
Interdum lepores trahebat ore
Acer vertagus atque hero ferebat.
Frustra hinc pellitur ardor ille, frustra
(20) Ah frustra hi cupiumt levare lusus
[p. 193]
Aut sedare animi impotentis aestum.
Quid restat? geminat suas querelas,
Et suspiria dissipanda ventis.
Audit Lucifer aureus gementem,
(25) Audit Hesperus, & graves querelas
Ipsa cum gemitu remittit Echo.
Audit Merva pater, suisque ab antris
Auditur pariter gemuntque Nympham.
Nec autdit miseros Maria questus,
(30) Nec suspiria dissipanda ventis.
Sed perosa faces diu jugales,
Nec curans quod amor, torive jura,
Quid sint foedera, quid jugale vinclum,
Ridet regna Cupidinis protervi,
(35) Et quae gaudia pollicetur ille
Qui jungit pueros Deus puellis.
Sic immota puella perstat usque,
Perstat propositi tenax, moveri
Votis nescia, fletibusque flecti.
(40) Qualis fluctibus asperi restitit
Rupes aequoris & minis aquarum;
Talem nec series domare longa
Annorum potuit, severiorem
Quam vicisiim ut amaret, aut amari
(45) Se sentiet amore tam fideli.
Sed obstes licet, o severa virgo,
Et pugnare pio velis amori,
Non hinc efficies tamen superba,
Ne tandem superere fido amanti.
(50) Hoc velit Venus, hoc Cupido vindex,
Hoc Charis velit, hoc velit benignus
Qui jungit pueros Deus puellis.
Hoc honos niveae decusque formae,
[p. 194]
Hoc mores placidi, aureusque vultus,
(55) Hoc astris cupiunt pares ocelli.
    En en audior: en adest Cupido,
Et mater Cytherea, Gratiaeque,
Et soler animos movere Suada.
[p. 195]
Nec tardo pede gaudia appropinquant,



ODE XIII.

VIRO PERILLUSTRI
JOANNI VAN DE POLL

Continuationem Consulatus gratulatur.

[p. 196]
O si Pindaricos mihi liceret



ODE XIV.

PETRI VLAMINGII
GENETHLIACON.

    O Quis Castaluis mihi
Infundat latices! Laeta serenitas
    Ridentem sxhilarat diem.
Quin fer vina, puer, Lesbia, Libero,
    (5) Non parco ut madéant scyphi.
[p. 197]
Siccos esse hodie propera lux vetat:
    Nec triplex sinit is Charis,
Nec nostri sinit id Numen Apollinis,
    Nec sanctae Genius domus;
(10) Nec qui perpetuo pectora amantium
    Nexu stringit Amor pius.
At tu pars veterum prima sodalium,
    Vlamingi Venerum Pater,
Laetare: ex humeris luce bona tuis
    (15) Vestis candida pendeat,
Cingenda ara novis fumida floribus
    Exspectat solidum decus.
Festi mica sonet turis in ignibus.
    Addantur solitae preces,
(20) Natalemque diem liba notantia, &
    Quidquid gaudia promovet.
Nos ortum sequimur, candida lux, tuum:
    Nos te tollere laudibus
Conamur tenui, candida lux, lyra,
    (25) Quamvis viribus impares.
Tecum nata fides, qualis in aureo
    Fulsit lucida seculo,
Ey morum probitas & roseus pudor,
    Et casti bona pectoris,
(30) Natali proprio sanctior ô dies,
    Felix saepe revertere,
Et serva vacuum sollicitudine
    Dilectum superis caput.



[p. 198]

ODE XV.

AD SANITATEM.

    ASclepi pia filia,
Ut laetus video te reducem lubens,
    Palla divite splendidam,
Ornatamque novis tempora floribus?
    (5) Te circumvolitant joci
Te dulces Charites & Venus aurea.
    Te Risus sequitur levis,
Te, quacumque moves, Blanditiae, pedem,
    Nil gratum est sine te aur placens:
(10) Non mulcent chorea pectora: dusplicent
    Llusus & citharae sonus.
Nec linguam afficiunt lecti etiam cibi,
    Nec vini interior nota,
Ipsam aeger rabidus saepe doloribus
    (15) Vitam te sine projicit,
Nec fert perpetui saevitiam mali.
    Nil prodest sine te, Dea,
Nil partae sine te divitae juvant.
    Nullus Regibus est honos,
(20) Nullum purpureis te sinr vestibus
    Constat vel diademati
Oornamen. meritis omnia se tuis
    Debent. O bona Sanitas,
O praestare velis te facilem mihi,
    (25) Tutarique meam domum,
Cui nunc & macies & nova febrium
    Dirarum incubuit cohors.
[p. 199]
Sic te, Diva, canant carmina, sic lyra
    Vlamingii celebret mei,
(30) Cui jungam pariles, si liceat, modos.
    Sic nomen venerabile
Per quamcumque plagam & nobile sit tuum.
    Sic fiet tibi, Sanitas,
Et tute & fidibus, sic veteri mero.



ODE XVI.

DE OBITU
VIRI ILLUSTRIS
POMPEJI DE ROVERE

Toparchae in Hardinxvelt, Hollandiae Au-
stralis Praetoris,

Reip. Dordracenae Consularis,

AD VIRUM AMPLISSIMUM
SAMUELEM EVERWINIUM

Ejusdem Reip. Senatorem.

MOestas ingeminem quid querimonias?
Quid tristi gemitus funere duplicem,
Rorantesque meis flebiliter genis
    Affundam lacrimas tuis?
(5) Non audit querulae mors strepitum lyrae
Ncurat miserae carmina tibiae:
Sed mortale genus cedere nescia
    Saevo subruit impetu.
Nec stirps nec proavi, clarave nomina
[p. 200]
(10) Vibrantem valida spicula dextera,
Nec vires nec opes, armave submovent.
    Haec ex est homini data.
EVERWINE, tuis parce doloribus,
Nil prosunt gemitus, nil querimoniae,
(15) Nil prodest lacrimas fundere, nil graves
    Questus addere questibus.
E mundi tenebris raptus Avunculus,
Clarum sideribus vectus ad aethera,
Pastus mellifluae flumine copiae,
    (20) Optato fruitur Deo.
Huc virtus solidi pectoris hospita
Et dudum meritis clara vocaverat
Ardentem patrii liminis otia
    Et dulcis requiem laris.
(25) Urebat patriae scilice ignibus,
Late conspicuae perpetuus decor:
Urebant superum templa nitentia,
    Et nubis vacui dies.
Jam desideriis icta fidelibus
(30) Non cessat meritis tollere laudibus
Dignum laude virum, nec patitur mori,
    Luctu sqallida civitas.
Quem raptum gemitu prosequitur suo,
Quem deflet meritis patria nobilem,
(35) Quem Divûm celebrat progenies honor
    Vixit quod satis est diu.
Continue
[p. 201]

DAVIDIS HOOGSTRATANI

EPIGRAMMATUM

LIBER.
__________________

I.
De Phyllide.

URit me grato Phyllis formosa nitore,
    Et quatit ardentes in mea corda faces.
Nec tamen insanos possum vitare calores,
    (5) Et redeo ad flammas, quae nocuere prius.
Ah lento consumi igni, tandemque perire
    Et redigi in cineres, candida Phylli, velim,
Si modo, cara, tuo tumulari pectore possim.
    Quod magis exoptem nil mihi fata dabunt.



II.
Eidem.

QUando tuam aspicio formam, pulcerrima Phylli,
    Ah quo me laedit vulnere saevus amor!
Hinc cruciant animum languentem mille dolores.
    Hinc mihi perpetuo lumina rore madent.
(5) Spem quoque consumsit (qua demta quid mihi restat?)
    Majestas vultus imperiosa tui.
Nec tamen obstabunt lacrimae, nec mille dolores,
    Ex toto quin te pectore semper amem;
Sive, mea indomitae torrent dum viscera flammae,
    (10) Me tandem cupias vivere, sive mori.



III.
Eidem cantanti.

O Quae secura arboreis spatiaris in umbris,
    Et nova divinos das Philomela sonos,
Quis tibi, Phylli, Deus tam miras tradidit artes,
    Et docuit cantu corda movere tuo?
(5) Istam mirantur vocem volucresque feraeque,
    Miratur densis & nemus omne comis.
Mirantur fluvii suspensis undique lymphis.
    Te juga, te saltus deviaque antra stupent.
Ah quid agis, Phylli? aeteheram parce edere vocem,
    (10) Jam mea, jam linquit spiritus ossa levis.



IV.
Ad Deliam.

CUm superes omnes forma praestante puellas,
    Delia, quas umquam terra Batava tulit,
Parce, precor, vano nimis indulgere labori:
    Sitque tibi curae, praeter amare, nihil.
(5) Te sibi formosus pulcra cum matre Cupido
    Vendicet, & curas in mare ventus agat.
Crede mihi, tunc majori decorata nitore,
    Lucida virginei gemma ferere chori.
Sed tibi nullus amor cordi est: cessisse senectae
    (10) Intempestivae visa juventa tua est.
Crede mihi, tetricis stultum est incumbere rebus,
    Ut currat tristi squallida nube dies.
Sat cito mors properat saevis armata sagittis,
    Quae tollit dira gaudia cuncta manu.
(15) Ah tibi speratae serpant in viscera flammae,
    Delia, dum fas, est, dum tua forma viget.



V.
Ad eandem.

QUid dubitas de nostro, Delia, amore?
    Quid dubitas? fines non habet ille suos.
Scit puer Idalius nostros, mea vita, furores,
    Et quae fluctivago Diva creata mari est.
(5) O utinam credas mihi, Delia, vera fatenti!
    O utinam pariter me redamare queas!



VI.
De Daphne.

EXtinxit Daphnen rigidae inclementia Mortis,
    Duraque formosusm frigora corpus habent.
Moesta Venus luget, moesti lacrimantur Amores,
    Et Charis, & saevo vulnere laesus Hymen.
(5) Et quaeris, cur astra vocet crudelia Damon,
    Qui videt in ventos spes abiisse suas?



VII.
Ad Aemilianum.

SAepe rogare soles,cur non tibi carmina mittam,
    Abstineamque sacris, Aemiliane, meis.
Sed minus id quaeres, si noveris, Aemiliane,
    Quîs sint corda mihi saucia vulneribus.
(5) Ex quo saevus Amor me laesit cuspide, vivo
    Oblitus citharae, cum citharaque mei.
Sed tollat tristes si delia nostra labores
    (Namque meos casus sola levare potest)
Fiet ut ad solitos lusus, mea sacra, revertar,
    (10) Simque memor citharae cum citharaque mei;
Tunc tibi non versus umquam, carissime, deerunt,
    Quodque legas, semper Delia nostra dabit.



VIII.
Ad Neaeram.

SIve venit surgens roseis Aurora quadrigis,
    Sive redit tenebris Nox adoperta caput,
Agmine curarum, quae me sine fine fatigant,
    Obruor, & lasso non datur ulla quies.
(5) Non aliter Schythica fixi convalle Promethei
    Immortale jecur saeva lacessit avis.
Et tamen obduro rupis de more, sonoro
    Impete quam tundit vis inimica maris.
Dura Neaera, jugis Scythicis tristique volucri
    (10) Durior, & lacrimis non superanda meis,
Dura Neaera, meum frustra convellere pectus
    Tentas, & titulum mortis habere meae.
Nam me fata volunt longis cruciatibus actum
    Sive meam in poenam vivere, sive tuam.



IX.
Amor dulce malum.

O Crudelis amor, vivae mihi mortis imago,
    Quod pereo, & lento maceror igne, tuum est.
Quis tibi divorum, nimium violente Cupido,
    In miseros tantum juris habere dedit?
(5) Vana queror: fugiens omnem mens ipsa medelam
    Vulneribus sequitur tela cruenta suis.
Sit nobis vitam in dulci fas ducere amore!
    In dulci nobis fas sit amore mori.



X.
Novam se amori praedam esse.

BElla movet nobis iterum violante Dione,
    Ingeminatque fera vulnera saeva manu.
En iterum longo turgent mihi lumina fletu,
    En versat curas visa puella meas,
(5) Visa puella mihi spatianti in margine ripae,
    Qua volvit celeres Mosa sonorus aquas.
O formae decus! ô plus quam mortalia imago!
    O oculis nimium grata puella meis!
Ardemus, veluti rupes ignita Vesevi,
    (10) Flammarumque minus Sicelis Aetna gerit.
Felices nimium, quorum constantia semper
    Pectora nec Cypris, nec ferit acer Amor!



XI.
Ad Invidos.

QUamvis sacrorum teneat te nausea vatum,
    Livor iners, docti saeve tyranne chori,
Quamvis nec moveant fontes Aganippidos undae,
    Quamvis nec Clario pectora plena Deo:
(5) Non tamen idcirco damnabo carmina tecum,
    Nec minus optatae fila movebo lyrae.
Rumpere, Livor iners: nec enim tua dicta moramur,
    Est mihi sat dominae posse placere meae.
Expetit illa meos versus, & voce canora
    (10) Exaequat numeros, non minor arte, meos,
Hi dant pupureis felicia jungere labris
    Oscula, & in dulci ducere amore dies.
Rumpere, Livor iners: nec enim tua dicta moramur.
    Exhilarant vitam cantus amorque meam.



XII. De Phillyde.

PHyllidis in labris resident Risusque Jocique,
    Et lepor argutus, Blanditiaeque leves.
Et cuncta ut paucis perstringam, ducit in illis
    Cum Charisin laetos Cypria Diva choros.



XIII. In Cantum Lusciniae.

INgens Harlemii nemoris, Philomela, voluptas,
    O decus, ô campis gloria multa tuis,
Regina alituum, quae cantibus aethera mulces,
    Dulcisona solers voce movere Deos;
(5) Te fluvii attendunt, resonat te in vallibus Echo,
    Et leni gestit murmure laetus ager.
Te, Philomela, levi modulantem guttore cantus
    Excepit expansis arbor amica comis.
Tu quoque cum possis varios lenire dolores,
    (10) Attenuas curas diminuisque meas.
Ite procul, curae mordaces, ite labores.
    Haec est vulneribus grata medela meis.
Haec me laetificat, caros recreatque sodales.
    O labor, ô curae, vos procul aura ferat.

In nemore Harlemensi
prid. kal. Jun. M DC XCVIII.




XIV. In Neaerae effigiem.

PIcta est, & viva nil differt picta Neaera.
    Illa caret sensu, nec minus illa caret.



XV. Amplissimo Nobilissimoque Viro
DIDERICO BAS,
Urbis Amstelaedamensis Consuli,
Pro vino, sub id tempus, quo pax cele-
brando esset, ad se misso

GRATIAE.

RHenani lactis mittis mihi, Consul, honorem,
    Laetificantque animum Bacchica dona meum.
Illa mihi praestant, quod priscis vatibus olim
    Bellerophontaei praestiti humor equi.
(5) Cumque Deus nostras venas non tetribus implet,
    Nescio quis mulcet pectora nostra calor.
Inque leves versus istis calcaribus acti
    Imus, & in laudes solvumus ora tuas.
Votaque fundentes sincera mente precamur,
    (10) Ut tibi sint vitae tempora fausta tuae:
Ut pax, curarum nuper pars magna tuarum,
    Et desiderio saepe vocata tuo,
Incolat has terras, nullo turbanda tumultu,
    Proterant & pedibus Martia signa suis.
(15) Ignibus hanc festis nobis celebrare Senatus,
    Tu vino, Consul das celebrare tuo.



XVI. Ad Urbem
AMSTELAEDAMUM.

O Belgicarum ocelle civitatium,
Ocelle mundi, clara mater artium,
Dilecta doctae non minus Tritoniae
Novemque Musis, quam tuo Cyllenio,
(5) O Amstela Urbs, ô patere me dici tuum.
Non indecorus sum futurus incola,
Nec degener; paratus at laudes tuas
Celebrare, ut aequum est, transfigam meos dies
Nunquam favoris, Diva, non memor tui,
(10) Quo me beâsti, quoque fecisti tuum
In omne tempus. Cresce fama ac nomine,
Qua pontus omnis, tota qua tellus patet,
Firmata jugi civium concordia,
Quam non Gradivi turbet impius furor.



XVII. Nobilissimo & Amplissimo Viro
FRANCISCO DE VICQ,
Urbis Amstelaedamensis Consuli,
Cum Ei poëmata sua vernacula mitteret.

MAgnanime Consul, patriae decus grande,
Vir clare, magnum humanitatis exemplar,
Vultu sereno admitte Belgicam Musam,
Donec Latinâ veste tecta prodibit.
(5) Admitte, quaeso, innoxiam & integram morum,
Dicteriisque nemini gravem foedis:
Sed patriam, bonosque laudibus cives
Justis ferentem, quando nata res poscit.
Sic te tuamque conjugem Deus servet,
(10) Tuosque natos provehat suo ductu
Ad celsa quaevis, patriasque virtutes.
Sic sic peracto, fata quem volent, cursu
Redeas beatas serus ad poli sedes.



XVIII.
JANO BROUKHUSIO.
Cum suos in Propertium Commentarios edere
differret.

BRoukhusi, Aonii chori sacerdos,
Broukhusi, pater omnium leporum,
Properti redivive, quid moraris
In lucem tua ferre scripta, lucem
(5) Affusura tui libris Propertî?
Cernis poscere cernis illus omnem
Doctorum numerum chorumque Phoebi,
Conantem prece te movere multa,
Ut te respicas, tuamque famam
(10) Extendas magis aureo labore:
Cui vecordia nil nocebit, illa
Virtutis comes arduae cruenta:
Armata ut veniat suis venenis.
Quid claudis pluteo polita scripta?
(15) Tandem rumpe moras, tuaeque curae
Aufer mraemia, nec time frementis
Morsus invidiae, aut venena dira.
Quam pavent alii, tuum est domare.



XIX. Viro Nobilissimo,
JOANNI SIXIO,
Domint in Wimmenum, & Vromade, Civitatis
Amstelaedamensis Consulari,
MAGNO ANTIQUITATUM CULTORI.

SIc tibi felici decurrat tramite vita,
    Laetaque lux meritis convenienter eat,
Ut tibi sunt cordi, quae nobis cana vetustas
    Exhibet, à longo poene peresa situ,
(5) Qualia vel nobis Hellas, vel Roma reliquit,
    Roma Deûm sedes, Imperiique domus.
O laus admiranda virûm, quos purpura vestit?
    O amor, ô urbis cura decusque tuae!
Per te spectamus Latios spirantia vultus
    (10) Aera, & quas tellus invida pressit opes.
Per te spectamus simulacra ex arte vetusta,
    Qualia Phidiaca simulacra ex arte vetusta,
Qualia Praxiteles produxit, qualia dudum
    Finxit Apelleus perpoliitque labor.
(15) Per te nomen habent obducta aerugine signa,
    Nomen habet prisci funeris urna novum.
Nec laus nulla datur Samiae pretiumque patellae,
    Si modo det veteris temporis illa notas.
Haec tibi, sancte senex, delectant otia mentem.
    (20) Haec grata curas utilitate levant.
Nec te turba minus vatum capit, enthea turba,
    Aonidumque chorus te sua sacra docet.
Cernitur hinc in regali Medea cothurno,
    Et diro gemitu tota theatra movet.
(25) Nec te vita gravat post octogesima liba,
    Ad natalitium munera lata Deum.
At tibi dent, Sixi, tranquillam fata senectam,
    Et faciant logos te superesse dies.



XX.
PETRO FRANCIO.

INcrementa meae sumserunt quanta camoenae!
    Accendit quantus pectora nostra calor,
Cum se non fictae, praesentia Numina, Musae
    Sistebant oculis, magne poëta, meis!
(5) Tunc juga Parnasi, totumque Helicona referre
    Et fontes sacros est mea visa domus.
Tu quoque tunc Phaebi munus partesque tueri
    Visus es, & toti tradere jura choro.
Edebas cantus, Divae assensere canenti,
    (10) Inque meis tectis undique plausus erat.
Ipse ego coelesti vocum dulcedine raptus
    Inveni faciles in mea vota deas.
Inque tuas laudes mea protibus ora resolvi,
    Ora ex hortatu facta diserta tuo.
(15) Quod mihi si praestes solitum, nove Phoebe, favorem,
    Vertice sublimi sidere summa petam.



XXI.
IN
JACOBI WILDII.
Gazophylacium.

EN tibi, spectator, Romani nominis umbras:
    En tibi quas Hellas clara reliquit opes,
Annosos lapides, veterum monumenta virorum
    Erutaque ex imis aera vetusta vadis.
(5) Tempus edax rerum rapidos injecerat ungues,
    Et nimium spissis condiderat tenebris.
Creverunt tenebrae, & rapuerunt omnia secum,
    Et damno ingeniis ista ruina fuit.
Non tulit, & labem pepulit caliginis atrae
    (10) Wildius, & luci reddidit illa suae.
Dumque sua studiis cura vigilique labore
    Prodest, & famam comparat inde sibi,
Non minor haec illi laus est, veneranda vetustas
    Quos capit, officiis demeruisse novis.
(15) Felicem studii, meritoque decore celebrem,
    Doctorum grates cui chorus omnis agit!



XXII.
JOANNI THEODORO SCHALBRUCHIO
Vota novi anni initio.

EN tibi non solito prodit novus annous honore,
    Inque tuam cumulat prospera multa domum.
Ille tuam famam auspiciis, vir docte, secundis
    Proferet, & nomen mittet in astra tuum.
(5) O salve Amsteliae clarum decus addite terrae,
    Salve praelustri conspiciende toga.
Sacratis ardet studiis devota juventus
    Te duce Pieriis invigilare choris.
Jamque avide nova turba tuo pendebit ab ore,
    (10) Dictaque suspensa combibet aure tua.
Vive diu felix, & largi munera carpe
    Numinis. haec voti summa caputque mei est.



XXIII.
JOACHIMO TARGERIO
Ut opus Medicum, à se conscriptum, in
lucem edat.

QUid premis excultos multo sudore libellos,
    Immitis ipse in filios pater tuos?
Obscuris quid demergis tua scripta tenebris,
    Datura famam & nomen inclitum tibi?
(5) O exi tandem Phoebo duce & auspice Phoebo,
    Qui largus artes tradidit tibi sacras!
Procede, & merito tandem decorandus honore
    In consulendo patriae vitam tere.




[...]

XXX.
Fortunae inconstantia.

AUrea si vis
Otia tutae
Carpere vitae,
Desine vanae
(5) Fidere sorti,
Desine fluxis
Credere ventis
Quîs agitatur
Lubricus orbis.
(10) Ille beatus
Non valet esse,
Qui timet atrae
Fulmina sortis,
Aut male firmae
Sperat amorem.

Continue

[p. 283]

SYLVAE.

[p. 284: blanco]
[p. 285]
DAVIDIS HOOGSTRATANI

SYLVARUM

LIBER.

_____________________________

I.

In funere

Serenissimi ac Potentissimi

PRINCIPIS

GULIELMI III.

BRITANNIARUM REGIS.
INgenti nuper concussa Britannia luctu
    Reginae flevit tristia fata suae.
Consumtis nondum lacrimis nova causa doloris
    Nascitur: indulget fletibus illa novis.
(5) Scilicet occubuit miserando funere mersus
    Gulielmus magnis non leve nomen Avis,
Martius Heroum sanguis, quem bella tonantem
    Hostiles toties extimuere manus.
Heu lethi vis infesta, heu crudelis jura
    (10) Parcarum, nullis effugienda modis!
[p. 286]
Agnoscit dirum stupefacta Batavia vulnus:
    Agnoscit damnum, terra Britanna, tuum.
Nec minus atroci pectus percussa dolore
    Confundit fletus fletibus ipsa tuis.
(15) Tristitia & graditur nostras invisa per urbes:
    Nostra etiam luctu perpete rura sonant.
Deplorat casum Tamesis turbatus acerbum:
    Naïadum lacrimis immaduere genae.
Haec etiam Mosa & Rhenus lamenta sequuntur,
    (20) Et reddunt querulos aequora nostra sonos.
Belgica dilectum a teneris veneratur alumnum,
    Et memor illius strenua facta colit.
Illius memorat virtutes Belgica: dotes
    Illius excelsas nocte dieque refert.
(25) Illum unum celebrat, quem non ingrata fatetur
    Praesidium rebus grande fuisse suis.
Illum unum celebrat, cui tempora nulla dederunt,
    Illum unum, cui sunt nulla datura patrem.
Nunc vitae satur in sedes felicior ivit
    (30) Aethereas. Illic gaudia laetus agit.
Illic insignes spectat virtute parentes
    Coelicolis mistis, Auriacosque Duces.
Illic extinctos pro libertate Batava:
    Illic dilectae conjugis ora videt.
(35) Te cuncti interea, Rex magne, dolemus ademtum
    Auxilio orbati consilioque tuo.
Hei mihi quid restat? Dum nos, fortissime rerum,
    Deseris, in solo spes super una Deo est.
Ipse Deus, Deus ipse tuos te armavit in hostes,
    (40) Victricique dedit sceptra tenere manu.
Ille idem, dum tu nullis reticeberis annis,
    Dumque tuas laudes omnia saecla canent;
[p. 287]
Ille idem nobis justas in praelia vires
    Conferat: ille sua nos tegat ipse manu.
(45) Sic liget unanimes constans concordia cives,
    Quique hominum mulcet pectora mitis amor.
Hoc solo auxilio saevos superavimus hostes
    Saepius: hoc solo libera turba sumus.
Res Batavûm hoc solo stabit, laetosque triumphos
    (50) Hinc petet, hostiles despicietque minas.



II.
FREDERICI I.
AUGUSTISSIMI
BORUSSIAE REGIS
Felix in Urbem Amstelaedamum adventus.

PRopago Brenni, Patris effigies sui
    Similisque virtus, Amstelae
Ingreditur Urbs moenia, & vultus suo
    Animos serenat civium.
(5) Melius nitere sol videtur protinus,
    Et ire gratius dies.
O laetus, o optatus, o felix dies,
    Cressaque signandus nota!
Sublime profert Amstela e vadis caput,
    (10) Tantique gestit Hospitis
[p. 288]
Os intueri, cujus in virtutibus
    Defixus haeret, quas tuba
Late sonanti Fama perpetuo canens
    Totum per orbem distulit.
(15) Invicte Princeps, cujus auspiciis dies
    Festivus urbem recreat,
Invicte, salve. Totus Artium chorus
    Gratatur adventum tibi,
Et te patronum suspicit praesens suum,
    (20) Dotesque divinas colit.
Te provehentem pacis artes praedicat
    Et laeta Musarum sacra,
Mavortia quamvis potentem dextera,
    Quamvis triumphis inclitum.
(25) Hinc ora tot diserta consilii tui
    Tuaeque vim pridentiae
Ad alta tillunt astra, resque fortiter
    Duellica gestas manu.
Sed quis Gradivi facta describat tui,
    (30) Illustre Principum decus?
Sensere vires Ister & Rhenus tuas:
    Sensere Thraces effer.
Sensere, dum tormenta vi magna quatis,
    Arces adiru imperviae,
(35) Urbesque fortes, & sui loci situ
    Capi negata moenia.
Perrumpis omne quod tibi injecit moras
    Ictu tuorum fulminum.
[p. 289]
Sententiae dat testimonium meae
    (40) Devicta nuper Insula,
Quae serta fecit de nova lauro tibi,
    Et addita est titulis tuis;
Exercitu fremente frustra Gallico,
    Fremente Burgundo Duce.
(45) Sic laeta crescit fama virtutis tuae,
    Volatque per mundi plagas
O Christiani gloria ingens nominis!
    O magna cura Coelitum!
O jam corona cincte Regali caput,
    (50) Novum Borussiae jubar,
Te fata servent sospitem diu tuis,
    Et publicae servent rei:
Faciantque magna jam minantem Filium
    Aequare dotibis Patrem.
(55) Hoc aequa rebus, magne Rex, tuis Deum
    Omnis rogat Britannia.
Hoc tota votis omnibus Germania:
    Hoc tota poscit Belgica.

III.
AD
Serenissimum ac CelsissimumARAUSIONENSEM AC NASSAVIUM
PRINCIPEM
JOANNEM GULIELMUM
FRISONEM,

Cum ei Phaedri Fabellas dedicaret

DIgna Parente tuo soboles, clarissime Princeps,
    Spes Patriae, Princeps, praesidiumque tuae,
Accipe pacato quos mittimus ore libellos.
    Munera sunt studiis non aliena tuis.
(5) His nempe in foliis aevi sapientia prisci,
    Quae modo cunque damus, prodigiosa latet.
Illa senis Phrygii producta e pectore quondam
    Ingenium Phaedro materiemque dedit.
Spiritus hic, alto tactus de culmine Pindi,
    (10) Incepit variis luxuriare modis.
Et modo jucundo ludunt animalia ritu,
    Et fundunt falsis non sua verba jocis.
Et modo in historiis quaerit sibi seria veris,
    Lectorem oblectans erudiensque suum.
(15) Altius hinc surgit, & tota theatra videtur
    Majestate operis posse movere sui.
[p. 291]
Denique quidquid agit, proventu divite praebet
    Judicii nusquam deficientis opes.
Quin & laetitiae nactus de nomine nomen
    (20) Attrahit illecebris pectora cuncta suis.
Te quoque, dum, Gulielme, petis Parnassia Tempe,
    Te capiat numeris, detineatque suis.
Excipe sub levibus fabellis sacra. tegentem
    Praecepta, in vitae commoda magna tuae.
(25) Haec quoque sunt, cum justa virum te fecerit aetas,
    Praesidium rebus grande futura tuis:
Tunc etiam, patriis ubi conspiciendus in armis
    Ardua pro patriae bella salute geres:
Cum Frisonum fortes cogens in praelia turmas
    (30) Prostrato referes victor ab hoste pedem:
Et castris adsueta tuis Victoria lauros
    Ad te formosa deferet ipsa manu:
Tunc etiam, quando populorum fraena tenebis,
    Et tibi subjectis jura colenda dabis.
(35) Sic vigil usque tuis adsit prudentia coeptis,
    A te calcandae duxque comesque viae.
Sola tuos virtus regat impellatque labores.
    Haec sit meta tuis una petenda rotis.
Illa dies veniet, (si non praesagia fallunt
    (40) Me mea, si superest vatibus ulla fides)
Qua proavis, Gulielme, tuis magnoque Parenti,
    Felix sidereae quos tenet ora plagae,
Fas erit e coelo dignum spectare nepotem,
    Tentantem validâ praelia dura manu.
(45) Illum cernere erit sua per vestigia ferri,
    Cernere erit simili laudis amore rapi.
Tunc ego, qui tenues ad te nunc defero lusus,
    Tentabo Heroïs altius ire modis.
[p. 292]
Teque tuosque canam, si non mihi laevus Apollo
    (50) Ingenium nobis & tua facta dabunt.
Perge tenax modo propositi. Tibi gloria victrix
    Sola rogi meritis praemia digna parat.



XXXIV.
IN EFFIGIEM.
PETRI CORNELII HOOFDII
SATRAPAE MUDENSIS,
Quae est apud Eundem.

SIc oculos, sic ora tulit memorabile nomen
    Hoofdius, ille tuum, Belgica terra, decus.
Quo gaudet merito, quo jure superbit alumno
    Amstela, & ingentem jactat ubique virum:
Quem Phoebus, quem certatim excoluere Camoenae,
    Et concors Charitum triga, decensque Venus.
Hic ille in Batava primus princepsque poësi
    Hoofdius, & Batava primus in historia.
p. 335 Qualiter ingenti divas excepit amore
    Hoofdius, Amstelii gloria prima soli,
Ille poëtarum princeps, quos Belgica jactat,
    Belgarum pariter primus in historia.
Illi sub patulae recubanti tegmine fagi
    Barbita tensa sua saepe dedere manu.
Et modo regali tetigit gravitate cothurnum,
    Et modo materiam soccus habere dedit.




[p. 354]

XLVIII.

Viro Nobilissimo & Amplissimo

PETRO ANTONIO
DE HUYBERT,

Toparchae in Kruiningen, Rillant &c.

Quum Satrapa Mudensis & Goilaniae Balli-
vus esset creatus.

MUDA fave: tua vota cano & solatia laeta,
    Quae tibi sunt tandem reddita: Muda fave.
Ecce novus veniet tutor tibi, cui tua jura
    Et requies, studium curaque semper erunt.
(5) Hoc tibi, quo satus est, promittit nobile stemma,
    Promittunt dotes ingeniumque viri.
Alite felici sua rite insignia sumens
    Heroum veterum nobile signat iter.
Fortunata dies merito sibi gaudia poscit
    (10) Et plausus hilares & bona verba dari.
Fallimur? an suaves cantus, clangorque tubarum,
    Laetitaeque sonus fertur ad astra novae?
[p. 355]
Fallimur? an quacunque venit comitatur euntem
    Spes bona, praesidium grande futura tibi,
(15) Et Pax & Paci concordia semper adhaerens,
    Et sincera Fides, nec violanda Quies;
Jucundusque Favor, & quae tibi Copia pleno
    Munera de cornu laetitiamque feret?
Hic tibi vicinas urbes frenabit & arva,
    (20) Hic reget imperio rura beata suo.
Quin & ibi hospitium invenient gratamque quietem
    Umbroso dulces ex Helicone Deae.
Qualiter ingenti Divas excepit amore
    Hoofdius, Amstelii gloria rara soli,
(25) Ille Poëtarum Princeps, quos Belgica jactat,
    Belgarum pariter primus in historia.
Illi sub patulae recubanti tegmine fagi
    Barbita tensa sua saepe dedere manu.
Et modo regali tetigit gravitate cothurnum,
    (30) Et modo materiam soccus habere dedit.
Mudanas quoties oras petiere poëtae,
    Tempore quos illo patria nostra tulit!
O quoties illic ducebant suaviter horas
    Miscentes laetis seria multa jocis!
(35) Ipsi tunc horti, tunc ipsa arbusta sonare
    Sunt visa, atque ultro promere dulce melos.
Mirati montes, mirata arx alta canentem,
    Mirata est dominum villa superba suum.
Saepe etiam illectus placidi dulcedine cantus
    (40) Suspensis Nereus lenio ivit aquis.
Saepe sonos fundo pater Ya agnovit ab imo:
    Naïades antris exsiliere suis.
Et nova nunc magno celebrarunt gaudia plausu,
    Et nunc festivos instituere choros.
[p. 356]
(45) Hunc quoque, qui cives urbemque fovebit amore,
    Muda, tuam, & fidei credita rura suae,
Hunc quoque Castaliae gremio excepere sorores,
    Hunc sacro pavit nectare trina charis.
Jamque vicem reddet bene grata mente deabus,
    (50) Constantique fide musica sacra colet.
Accurrent etiam sacri longo ordine vates,
    Quos fert haec aetas; nomina fama tenet.
Accipies etiam veteres, Huberte, sodales,
    Quorum pars etiam parva futurus ero.
(55) I felix: gaude, quo te dignatur, honore
    Patria, virtutis qui tibi calcar erit.
I felix, inter plausus & vota tuorum,
    I felix, quo te prospera fata vocant.
Sic placido semper videat te lumine Phoebus:
    (60) Plurima sic circum tempora laurus eat.
Sic tua te semper vulgo secernat inerti
    Calliope, & numeros temperet usque tuos.
Sic manaes felix, ipsoque à funere vivas,
    Sic laeti pacis tempora semper agas.



[p. 357]

XLIX.

EPITHALAMIUM

Viri Nobilissimi

GODEFRIDI SLINGELANDII,

JCTI,

Et Nobilissimae Lectissimaeque Virginis

ERNESTINAE GERTRUDIS
DE BEVERE,

DOMINAE IN DE LINDT.

EJa age, Slinglandi, duros compesce dolores,
    Jam compos voti, Sponse beate, tui.
Jam tibi mitis adest pulcra Ernestina dolenti,
    Et desideriis annuit aequa tuis.
(5) Laetatur festivus Hymen, laetantur amores,
    Laetantur Charites, grataque turba, Joci;
Castaliaeque Deae, quarum inflammatus amore
    Ipse es, & ex aequo captus uterque Pater.
Hinc Latiae vobis cura est sine fine Minervae,
    (10) Hinc vos Argivo nectare Suada lavit.
Quid memorem effusos in publica gaudia cives,
    Dicentes laeto prospera verba die?
Nimirum auspicium felix dat sanguis utrimque
    Nobilis: auspicium non leve sanguis habet.
(15) Sanguis agit stimulo sitientia pectora laudis.
    Inde suos motus mens generosa capit.
[p. 358]
Quid juvat annales evolvere gentis avitae,
    Per quos posteritas ire, redire velit?
Non tanti mihi sufficiunt in carmina vires,
    (20) Ut Beverae gentis splendida facta canam,
Ut referam exhaustos TERRAQUE MARIQUE labores,
[PER MARE, PER TERRAS, symbolum domus Beverorum.]
    Materia est numeris non satis aequa meis.
Virtutes populo notas, & conscia regna,
    Quis, rogo, quis vatum, quo decet, ore canat?
(25) Haec est illa domus, toties in foedera Reges
    Quae potuit suadae flectere jure suae.
Haec est illa domus, rediit qua vindice nobis
    Et pax, & laetae pacis amica quies.
Hinc, venere viri, quîs olim Musica fasces
    (30) Res dedit, & clypeo quae Dea tuta suo est.
Nec minus in titulos domus inclita Slinglandorum
    Ivit, ab antiqua nobilitate potens.
Hos quoque mirata est sua patria: splendida Regum
    Atria facundos & stupuere sonos.
(35) Horum consilio firmatos saepe labantes
    Fama refert patres, & posuisse metum.
Sic Urbi & Patriae vigiles succurrere, laudem
    Esse putaverunt & decus omne suum.
Sic stetit & crevit longis labentibus annis
    (40) Fertilis, & titulis utraque clara domus.
Jam quoque postgeniti, post tot jam saecula, factis
    Exornant patriae remque decusque suae.
[p. 359]
Jam quoque virtutes veneratur Curia notas,
    Inque animo servat tempora prisca suo.
(45) Prospera lux salve niveo signanda lapillo.
    Te favor & plausus & bona verba juvant.
Prospera lux salve, quam ne gravis obruat aetas,
    Inscribit fastis terra Barava suis.
Vos quoque felices animae, pia pectora amantum,
    (50) Salvete, & casti foedus inite tori.
Sic quoque majurum coïere in foedera dextrae:
    Confusa est uno strips geminata toro.
Ire per exemplum geminorum discite Avorum,
    Nobile par, niveus quos fociavit amor.
(55) Tu tuoque, cui totos adflavit gratia census,
    Sponsa, puellaris lucida gemma chori,
Tot desideriis juvenum votisque petita,
    Ernestina tui temporis una decus,
In cujus niveis sedem tenuere papillis
    (60) Ipse Amor, ipsa Jocis Cypria cincta suis:
Tu quoque ne cupias taedas odisse jugales,
    Tu quoque ne casti jura timere tori.
Te meminisse decet quae plurima passus amator
    Ipse aluit cordis vulnera dura sui.
(65) At tu, quem blandis innexum colla lacertis
    Ernestina suis detinet illecebris,
Et cujus gestis jam lumine tota probari,
    Et sit culta licet, plus tamen usque coli;
Hanc fortem reverenter habe. Tibi plena parantur
    (70) Gaudia, quis frustra livor obesse velit.
Hinc sibi jucundos exspectat Patria fructus,
    Qui spem perpetuae posteritatis alant.



[p. 360]

L.

IN EXCESSUM

Industriae Matronae

JOANNAE CURTENIAE.

SIc abiit mundi tenebris erepta Joanna,
    Sic abiit carum destituitque virum.

[...]

Continue


[p. 391]

JUVENILIA.

[p. 392: blanco]
[p. 393]

ODA

de

MOTIBUS EUROPAEIS

&

EXPEDITIONE BRITANNICA

Celsissimi Arausionensium Principis,

nunc

Magnae Britanniae Regis

ad

Virum Clarissimum

JACOBUM GRONOVIUM

Historiarum & Graecae linguae Professorem.

PRospexit aether Battavicae rei
Minasque clemens contudit hostium,
    Quos pectoris pravi cupido
        Impulit in patriae ruinam.

(5) Prospexit aether, qui valida manu
Fregit potentum consilia impia,
    Dolosque fallaces petitos
        Ex piceis Erebi tenebris:

Queis pressa saeve Religio gemit;
(10) Virtusque puris orba coloribus,
    Et laesa Libertas inique
        Per scelera & genus omne probri.

[p. 394]
Vesana quo non Ambitio ruit!
Non illa caedes, non timet impetus,
    (15) Bellique funesti labores
        Tristitiam variam trahentes.

Hinc mens stupendis acta furoribus
Nil ausa non est, innocuos premit,
    Coelumque contemnit, gravemque
        (20) Numinis aetherei rigorem.

Sic Christiani nomine glorians,
Sed Christiani nominis inmemor,
    Rex infidelis, Pastor atrox,
        Ipse greges proprios fatigat.

(25) Iraque frendens (credite posteri)
Saevit cruente in propria viscera,
    Grassator & late tyrannus,
        Qua Furiis agitatur atris.

Insistit istis Anglia semitis,
(30) Fucata primum, liberioribus
    Deinde se extollit procellis;
        Horribiles imitata flammas,
Quas saeva miscet Gallia per mare
Terrasque, clarus Sequana qua fluit,
    (35) Qua labitur Rhenus tricornis,
        Qua Tamesis spatiatur ingens.

Famosa turbas audit Iberia
Stupetque tantas, prospicit & sibi,
[p. 395]
    Nec perfido fidit tyranno,
        (40) Sed propriae fatigit salutis.

Nec cura vana est. Aggreditur ferox
Praesentientem, nomine futili,
    Nec imperî proferre fines
        Legitima ratione tentat.

Quid inter haec Germania non tulit!
Quos illa rivos sanguinis evomit!
    Quot spectat urbes corruentes
        Straga fera & populante flamma!

Spectat frequenter praelia fervida,
Actasque praedas; stupraque Virginum,
    Et omne quod patrat cruentus
        Frugiferae populator orae.

Qui raptus ultra se scelere impio
Et caede dira pascitur indies,
    Gentique detestatus omni
        Omne nefas animo volutat.

Durescit ipse in crimine perpete,
Ut pectore imo spicula sentiat,
    Quae dextera vibrat potenti
        Aetheriae Dominator auIae,

Irasque tristes vindicis aetheris,
Morsusque acerbos pectoris intimi,
    Curasque post illum sedentes,
        Perpetuas comites furentis.

[p. 396]
[p. 430: blanco]

Continue


[p. 431]

Viro Nobilissimo & Amplissimo

GERARDO VAN PAPENBROEK

REIP. AMSTELAEDAMENSIS

JUDICI

S.P.D.

DAVID HOOGSTRATANUS.

AUspiciis Tuis, Vir Amplissime, denuo in lucem reduco carmina mea, [...]



[p. 435]

AD LECTOREM.

PRodeunt tandem carminum meorum libelli, quos non tam mea quam amicorum meorum voluntas expressit, [...]



[p. 439]

AD EUNDEM.

JAm decem sunt anni elapsi, cum prooemium, quod modo legisti, primum praefixissem carminibus, quae tunc temporis emisi in lucem. [...]


Continue


[p. 441]

CARMINA QUAEDAM

IN

OBITUM

CLARISSIMI VIRI

DAVIDIS HOOGSTRATANI.



[p. 442: blanco]
[p. 443]

D. M.
VIRI CLARISSIMI
DAV. HOOGSTRATANI,
MEDICINAE DOCTORIS,
ET POËTAE EXIMII.

TUne sacer vates, Phoebi certissima proles,
    Tunce poëtarum lumen, amorque, jaces?
Tene etiam exstinxit dirae inclementia mortis?
    In quem debuerat juris habere nihil.
(5) Hei mihi! quod quondam florens, & amablie corpus
    Traditur exstructis, igne cremante, rogis;
Hei mihi! qui toto fuerat notissimus orbe,
    Victima nunc orci nil miserantis erit.
Cur vatum custos, & carminis auctor Apollo
    (10) Hunc vatem extremum sibit obire diem;
Cur medico medicam medicorum cura, paterque,
    Quum potuit certam ferre, negavit opem.
Quod tibi nunc dotes animi, quid pondera rerum
    Prosunt, facundo quae gravis ore dabas;
(15) Quid tibi nunc candor, multaeque scientia linguae,
    Quid tibi nunc virtus, ipse quid artis honos,
[p. 444]
Quid tibi nunc doctas docuisse fideliter artes,
    Principibus prodest quid placuisse viris?
Scilicet hoc pretium duri, longique laboris,
    (20) Hi fructus, haec te munera sola manent,
Non eris ignotus, nullaque urgebere nocte,
    Donec erit tellus, & feret imber aquas:
Tunc opus exactum, vigilataque camina spernent,
    Cum poterunt homines non meminisse sui.
(25) Lugeo te lacrymans, lugeris ut omnibus aeque,
    Mors quod Iö de te saeva Triumphe canit.
Mors erit haec nobis inconsolabile vulnus,
    Quamvis hoc monitus, consiliumque vetent;
Quae mihi, quae cunctis sincera voce dedisti,
    (30) Et nobis memori mente reposta manent.
Nec stirps, nec proavi, nec nomina clara repellent
    Spicula, dum valida mors vibrat illa manu.
Haec data lex homini est. Sunt prudentissima verba,
    Quae tua mittebat dextra legenda mihi:
(35) Cum meus e medio sublatus avunculus esset,
    Quem dolui, & dempto fine dolebo virum.
Altera, u nunc es, pars, dilectissime, luctus.
    Moeremque licet mitiget ipsa dies;
Conquerar, hunc sola positurus morte dolorem,
    (40) Quod nimium sero te mihi nosse datum est.

                                                    S. EVERWYN.



[p. 445]

MEMORIAE
DAVIDIS HOOGSTRATANI,
M. D.
POETARUM SUI
SAECULI PRINCIPIS
.

ERgo parum fuerat, viridi DUIRCANTIUS aevo
    Quod cecidit cultris hostia moesta tuis?
Ergo parum fuerat, Lachesis furibunda, canoram
    ARKELII nobis eripuisse chelyn?
(5) Ni sacrum perimas infanda clade Poëtam,
    Quem Phoebus vatum jusserat esse Ducem?
Quid querimur? frustra spolium repetemus ab hoste;
    Exsultat nostris invida Parca malis.
At tu, Phoebe pater, quo tandem lumine cernis
    (10) Talia? quis sensus, quid tibi mentis adest?
Heu video, video! nostris decedere terris,
    Et dare Barbariae templa relicta paras.
Jure fugis, nihil inficior, tu despicis illos,
    Qui toties sacris obstrepuere tuis,
(15) Queis fera Barbaries jamdudum irrepsit, & aures
    Plus quam Sarmaticas ad tua plectra dedit.
Sed quali meruit fierit tibi crimine vilis
    Amstela, qui vatem junxit amore sibi,
Qui coluit vegetum, qui praebuit otia fesso,
    (20) Ut posset vena liberiore frui?
[p. 446]
Debueras illi, si nolles parcere cunctis;
    Phoebe pater, justi Numinis illud erat.
Pace tua hunc propter solum, vel parcere cunctis
    Debueras, placidi Numinis illud erat.
(25) Nunc jacet aeterno perfusus lumina somno
    HOOGSTRATANUS, amor, deliciumque tuum,
Qui toties dulcis tenuit modulamine cantus
    Lucinae bijugos, quadrijugosque tuos.
Flere quidem superest, oculos sed deficit humor,
    (30) Ingemere, at gemitus guttura sicca negant.
Muta lyra est, frustra torpentia fila lacesso,
    Mens stupet, & raucum carmina nostra sonant.
Quid tandem miserit torquemur? gloria nulla est
    Carminis, & vates turba profana sumus.
(35) O Patria, o quondam coelo gratissima tellus!
    O Patria, o cunctis anteferenda plagis!
Cum nondum vitiis, cur nondum perdita luxu
    Praebeas Clariis hospita tecta choris.
Principibus cum plectra fuit tractare decorum,
    (40) In quos nil mortis spicula juris habent.
Cum strepitus armorum inter, sonitusque tubarum
    Excepit cultos Mars ferus ipse modos.
Tunc merito Boreas tua signa pavebat, & Auster,
    Tunc Euro, & Zephyro nobile nomen eras.
(45) Sed nos adversis quid frustra obnitimur undis?
    Quid jacimus rapidis verba ferenda notis?
Frangamus calamos, scindamus, Musa, libellos,
    Barbaries tenebras advehit atra suas.

                        JOH. VAN DEN BROUKE.



[p. 447]

JACOBI PHILIPPI D’ORVILLE
ELEGIA
IN OBITUM
DAV. HOOGSTRATANI,
POETAE CLARISSIMI.

ERGO ego supremum dixi tibi, candide vates,
    Cum modo pendebam per tua colla, vale!
Tu mihi (proh! hominum semper mens coeca futuri)
    Vix Britonum tacto litore, flendus eras!
(5) Istane sperabam fore verba novissima nobis,
    Mandabant posita quae rediisse mora!
Scilicet ut videam funus crudele, redibo,
    Danda ferali pallida membra rogo!
At licet haec mentem specatula dira moverent
    (10) Foetus, & caperet se dolor ille minus,
Me tamen Amstelias utinam perferret ad oras
    Flaminibus tumidi rapta carina noti,
Ut, quondam nequii morientis fingere pectus,
    Atque animam incumbens excipere ore pio,
[p. 448]
(15) Extremum posiros refovens amplexibus artus,
    Libarem gelidas imbre calente genas;
Aut saltem planctu comitarer triste feretrum,
    Horridus immissis maesta per ora comis.
Pars ego magna, forem tubae ad tua busta gementis,
    (20) Nec pietas luctum vinceret ulla meum;
Atque aliquis, certe, clamaret, filius hic est,
    Exsequias primo debuit ire loco.
Nunc tantum superest fixum sub corde dolorem
    Egerere in querulos, munus inane, modos;
(25) Et lacrimas donare procul, quas flumine largo,
    Nescius in faciem suspicit ire Brito.
Atque utinam liceat veros expromere sensus,
    Et subeat damnis aequa quereIa meis!
Sed nostro turbata malo pia Musa, suoque,
    (30) Languet, & e digitis plectra remissa fluunt.
Non secus ac lato vitis languescit in aevo,
    Deficit ut ulmos amicta cornas.
Palladia sed enim formasti primus ab arte,
    Cum procul a cultu, cum rude pectus eram:
(35) Insolito, memini, deduxi pollice versum,
    FIuxit & e sterili vena coacta solo.
At mox Castiliae comitasti ad flumina Iymphae,
    Semper ubi viridem laurus inumbrat humum.
[p. 449]
Pocula divinis ubi praebet Apollo poëtis,
    (40) Oraque Pimplaeo melle Thalia replet.
Tunc ego magnorum mirari carmina vatum
    Enthea, tunc coepi spernere vulgus iners.
Huc via, dicebas. Musarum regia ducit,
    (Coeca sed ad laevam semita fallit iter)
(45) Hanc prior aeternus Graiis munivit Homerus;
    Hac Maro Pamasi fixit in arce pedem:
Hoc sua Vondelius firmans vestigia calle,
    Monstravit Batavis Phocidos antra suis:
Hunc quavis de gente viri tenuere, tenentque,
    (50) Mnemosynes quorum nomina in aede micant.
Ne tibi turgentis clamosa poëmata Ranae,
    Ne placeat fatui languida Musa Capri:
Emptave fucata facies te fascinet arte;
    At juvet ingenuo forma decore potens.
(55) Talibus atque aliis scopulos & saxa notabas,
    A quibus audaces certa ruina manet.
Sed mihi in exemplum fueras satis ipse, neque ulli
    Contigit Aoniae purior haustus aquae.
Quin geminam tractare chelyn tibi pectine docto
    (60) Fas fuit, & duplici cingere fronde comas.
Ac Latiam pepulisse lyram si juverat, ipsa
    Agnovit numeros Roma diserta suos:
Sive Batava tuis sociaras carmina chordis,
    Spirabat Batavo carmine Graia, Venus.
[p. 450]
(65) Quid! non Barbaries, patriis exacta papyris,
    Te fera praecipue terga fugante dedit;
Normaque venturis tua charta nepotibus olim
    Eloquii, immunda faece carentis, erit?
lpse tibi doctam concedens Cynthius aurem,
    (70) Tradidit Aemonii mystica sacra jugi.
Nec melior judex te quisquam in carmina sedit:
    Arbitrii semper lanx fuit aequa tui.
Seu nova scripta novis certarent, semper ademit
    Anseribus raucis praemia blandus olor:
(75) Nostra vel antiquo conferres secIa metallo,
    Deterior nunquam massa probata tibi cst.
Non tamen ut priscis tantum dictasse putaris
    Carmina ter trinas ex Helicone deas.
Plurima, te plaudente, choris adscripta priorum,
    (80) Laude pari coluit nomina Fama recens.
Quid tibi non debet mea patria, quod tua dextra
    Contulit ingeniis tot benefacta novis!
Discite, Apollinei, quorum sine vindice, cycni,
    Musa sub aeterna nocte sepulta foret:
(85) Dicite, seu patriae rapuit vos gratia linguae,
    Ausonii vobis seu placuere modi.
At Broukhusiades pro cunctis dicat id unus,
    Os Aganippei dulce, tuique chori.
[p. 451]
Hujus ab Elysiis plausit tibi vallibus umbra,
    (90) Juncta nimis subito manibus umbra tuis,
Aemula cum veterum cecinit quae carmina laudi
    Excepit cupida gens studiosa manu:
Livor & in tenebras frendentia condidit ora,
    Arma timens, pietas quoe tibi justa dabat;
(95) Arma dabat pietas vati pro vate sepulto;
    Salvus honor vati vindice vate fuit.
Gloria consortes curru vectabit eodem;
    Temporibus nullis excidet ista fides.
Nunc quoque, quae fueras molitus plurima, mortis
    (100) Non exorandae crimine, coepta jacent.
Per te Lotichius, Latiae dos rara Camoenae,
    Isset in Aonii cultior ora gregis.
Ac tua, quam toties speraverat ante, Catullo
    Cura salutarem ferre parabat opem.
(105) Non alia mallet dextra sua vulnera tangi,
    Broukhusium postquam Parca maligna tulit.
Nunc fortasse tui prodentur, Lesbia, vatis
    Nescio cui miseris membra secanda modis.
Sed merita haec ridet mors importuna, neque ullis
    (110) Artibus, aut animi frangitur illa bonis.
Et cum magna togae cum vivat inutilis armis
    Turba, neque ad cultus nata, Minerva, tuos,
Quem patriae sua commendant & civibus acta,
    Falce fere primum trux Libitina metit.
[p. 452]
(115) Canus obis, fateor; digno sed vivere semper,
    Quandocumque venit, mors properata venit.
Mollia nunc placitae peragebas tempora sortis,
    Contigerat votis summa petita tuis.
Musica tranquillam mulcebant otia mentem,
    (120) Et tibi vivebas, Pegasidumque sacris.
Otia nam, blanda raptus testitudinis arte,
    Contulerat vati Pollio lauta seni.
Pollio, perpetuae quem virtus aurea famae
    Tradit, & in doctas cura benigna Deas.
(125) Muneris aeterna est se consule gloria digni;
    At tibi nunc fructus muneris hujus ubi est?
Jam tibi nempe canet funestum tibia carmen,
    Quaeque aliis tuleras ultima dona, feres.
Undique jam denso concurrunt agmine vates,
    (130) Inferias cineri turba, datura tuo:
Certamenque pium circa tua busta doloris
    Instituunt lacrimis, funereisque modis.
Assonat ingenti rupes Parnasia luctu;
    Horrisona quatitur Musica voce domus.
(135) Omnibus in questus spatiosa est area, & in te,
    Quod sibi praecipuum moereat, omnis habet.
At Pindi pars damna gemat, citharamque tacentem,
    Teque ducem Musa, jam caritura, suae;
Pars niveum fidi pectus suspiret amici,
    (140) Raptaque convictus gaudia tanta tui.
[p. 453]
Quod dolet in te quisque, mihi venit omne dolendum:
    Degravat hoc cuntis fluctibus unda caput.
Excidit heu! animus praesentis imagine fati,
    Et nubes oculos occupat atra meos.
(145) Auferimur luctu: vix aegro hos pollice versus
    Inscribat tumuli marmore noster amor:
HIC HOOGSTRATANUM CANDOR FLEVERE, FIDESQUE,
    ET PHOEBO INDIGETI MUSA LATINA COMES.

Londini M D CC XX IV.



[p. 454]

PETRI D’ORVILLE
ELEGIA
IN OBITUM
DAV. HOOGSTRATANI,
POETAE CLARISSIMI.

QUALITER a patria nato modo lintea danti,
    Emensoque brevem per vada tuta viam,
Vota inter solvenda patrem, quem vivere credit,
    Defunctum subito nuntia fama refert;
(5) Ille dolore amens crudelia fata, Deosque
    Crudeles clamat, coeptaque sacra fugit.
Haud secus, Hoogstratane, fera te morte peremptum
    Fama canens aures perculit atra meas;
Et coelum, semperque bonis contraria votis
    (10) Astra incusavi, Persephonesque nefas,
At non hoc nobis de te sperare jubebas,
    Quum modo cogebat regna Britanna sequi;
Tu mihi pacatum pelagus, ventosque ferentes
    Poscebas multa numina magna prece,
[p. 455]
(15) Et reditus mandata dabas: ipse omine laetus
    Optabam vitae stamina longa tibi,
Ac rursum spectare tuos, mea gaudia, vultus:
    Nescius adversis ista vovere Deis.
Illa igitur nobis non jam dicta aurea promet,
    (20) Uvida Mopsopii nectare lingua favi:
Nec monstrabis iter sacras Heliconis ad umbras,
    Pegasei puram nec mihi fontis aquam.
Scilicet haud alio plectrum moderante manusque
    Pieriae coepi tangere fila lyrae.
(25) Ausus & ingentes Pindi conscendere colles,
    Hortatu vires sufficiente tuo.
At mihi quid fiet deserto jam duce tali?
    Quid fiet citharae, te pereunte, meae?
Illa dolore gravi semper vel muta silebit,
    (30) Funereos reddet vel nisi moesta sonos.
Hos etenim luctus ullum non eximet aevum,
    Tuque novi fletus caussa perennis eris.
Sed quid ego haec veluti privato in funere damna
    Commemoro? magis est publicus iste dolor.
(35) Me dolor positos trans coerula vasta Britannos,
    Iste dolor terras, Gallia culta, tuas,
Iste dolor penetrat semotas quamlibet oras,
    Qua modo cumque viri Musica sacra colunt.
Sed tamen est propior Batavis dolor urbibus ille.
[p. 456 (als 465)]
    (40) Quas inter primas, Amsteli Nympha, tenes.
Illic suevit enim, divino percitus oestro,
    Saepe movere sacrae fila canora lyrae.
Seu, quoties aures libuit mulcere Latinas,
    Carmina Romanis auribus apta sonet;
(45) Seu, Latiis Musas cupiens sociare Batavas,
    Argutum patrio concinat ore melos.
Teque, O Ya pater, teque. O pater Amilela, ad istos
    Saepe ferunt cursum sustinuisse modos.
Nunc vestri perhibent audita morte poëtae
    (50) Uberibus lacrimas non retinere genis.
Et merito. Ille urbis dulcissima gaudia vestrae,
    Vestrum ah! me decus, vester Apollo fuit.
Hujus enim blanda captas testudine Musas,
    Amstelium juvit visere saepe nemus.
(55) Invida Parca, istam tune ausa abrumpere vitam?
    Invida, tam sanctum tu violare caput?
Neve annos tantae possis praetendere culpae,
    Nestoris aetatem vivere dignus erat.
Nec tu, Phoebe, tuum Stygiis prohibere, tuumque
    (60) Pieri cultorem sustinuistis aquis?
At nunc exequias, sic nam decet, ite frequenter
    Caftalides Divae, Castalidumque Deus.
Nec sacros lacrimis cineres perfundere vectis
[p. 457]
    Parcite, nec laceris exululare comis.
(65) Quales Franciadae dilecti in funere quondam
    Non siccis memorant indoluisse genis.
Broukhusiique olim quales ad corpus inane
    Planctibus Amstelias personuisse plagas.
Certo etenim liquet istorum post fata virorum
    (70) Triste videre nihil vos potuisse magis.
Nam quis jam vestros aeque defendat honores?
    Quis vobis aeque turea dona ferat?
Et jam tranquillae fuerant parta otia vitae,
    Pollio quae vati fecerat ille suo,
(75) Otia Pieriis, quam longa, sacranda choreis;
    Otia in auctorem non male grata suum.
Quippe tuas quoties celebravit, Pollo, laudos,
    Virtutumque tulit celsa sub astra decus!
Nam quis, te cives toties moderante volentes,
    (80) Nesciat Amstelii regna beata soli?
Plurima restabant, quae, quo decet ore, parabat
    Dicere. Nunc tantas spes tulit atra dies.
Est locus Elysii secreta valle beatus,
    Vatibus Aoniis qua via sola patet.
(85) Vere ibi perpetuae non deficiente choreae,
    Perpetui lusus, perpetuique joci:
Ac volucrum cantus semper, Zephyrique susurrus
[p. 458]
    Per folia, & murmur lene perennis aquae.
Illic (si qua fides) felix felicibus umbris,
    (90) Blande senex, jam hunc camina docta canis.
Et simul occurrunt citharae ad modulamina notae
    Francius ille tuus, Broukhusiusque tuus;
Excipiuntque piam laeti complexibus umbram
    Alternis, cupidi colloquiumque petunt;
(95) Jam tecumque vetus studium felicis, ut ante,
    Carminis exercent, Pieridasque colunt.
Se numerare tuae conor quid gudia mentis,
    Quae tibi jam demto maxima fine fluunt?
At tu, si fas est cineres deflere beati,
    (100) Has moestas lacrimas accipe, sancte senex:
    Carmina confusa deproperata manu.
Londini M D CC XX IV.



[p. 459]

IN OBITUM
DOCTISSIMI VIRI
DAV. HOOGSTRATANI,
MEDICINAE DOCTORIS,
ET MUSARUM ANTISTITIS.

TUne etiam aeterna premersi jam nocte! nec ultra
    Pectora Nectareis sicca rigabis aquis!
Hoogstratane, decus Pindi! Charitumque voluptas!
    Invenient vatem quae tibi secla parem?
(5) Parca, noverca bonis! Parca, anxia mater iniquis!
    Quid furis in doctos, Parca maligna, viros?
Fila quid innocuûm properas abscindere vatum,
    Et medium tristis saepe resolvis opus?
An, tua mortalem quod spernere stamina, & ultra
    (10) Fatorum leges tendere facta, docent?
[p. 460]
An, quia, Pegaseis vecti super aethera pennis,
    Ipsi se laquies expediere tuis?
Si tamen intonitu fueras placanda Poëtae,
    Certe hoc debueras abstinuisse manus.
(15) Si numeras dotes, multas amisit in uno
    Belgica terra Viro; praedaque larga tibi est.
Funeribus poteras, male sana, rependere dotes,
    Fataque sanguinea multiplicare manu.
Quid Baviis, quid Suffenis male parcere gaudes?
    (20) Indeploratus Maevius ire potest.
Larga tibi praeda est: sed largior illa fuisset.
    Nam capita, haud dotes, tu numerare soles.
At tibi nulla placent lacrimis sine funera. Vincis
    Inpia! quin rauca voce, Triumphe! cane.
(25) Temporaque infesta liventia cinge cupresso:
    Horridaque in nigra pone tropaea domo.
Stulta! quid insanis? brevis est tius iste triumphus.
    Et nox & tenebrae vestra tropaea tegent.
At meus aeterno clarescet nomine vates.
    (30) Vita brevis fuerit; fama perennis erit.
Sed non vita brevis, quam per duodena merentem
    Lustra comes duxit continuatus honor.
[p. 461]
Nec, quamvis lapis ossa tegat, mihi mortuus audit,
    Qui fama implevit solis utramque domum.
(35) Cuique Palatinus transcribere vellet Apollo,
    Saepe dat inmeritis quem levis aula, locum.
Quem numerare suos Flaccus meus inter amicos,
    Et socium Ausoniae vellet habere lyrae.
Nec tamen, externas Latio dum carmine gentes
    (40) Mulcet, erat patriae non memor ille suae.
Namque pereginâ repetens ab origine plantas,
    Ditavit Batavi culta vireta soli.
Et modo, praecipiti puroque simillimus amni,
    Eloquii siccos flumine sparsit agros.
(45) Mox super astra volans, specie candentis oloris,
    Inmortale pio fudit ab ore melos.
Monstrarunt, Batavûm quid possit lingua, diserti
    Carmine Vondelius, Hoofdius historiâ.
Tantorum sed enim juvenes vestigia Vatum
    (50) Tu premere exemplo, tu monitisque doces.
Ergo dolent merito vates te, Care, peremtum,
    Et querula damant voce; Magister, ubi es?
Cumque tuo adspectu careant, & divite lingua,
    Versabunt libros nocte dieque tuos.
(55) Nempe hoc magnorum est celebris victoria vatum.
[p. 462]
    Ut semper volitent docta per ora virûm.
Interea, juvenes, tumulo date carmina: flores
    Addite, cum precibus; Sit tibi terra levis!

                                        B. HUYDECOPER.

                            FINIS.

Continue


Carmina Latina op de papiere snykunst van Juffrouw Joanna Koerten,
Huisvrouw van den Heere Adriaan Blok. Met derzelver vertaalingen
in Nederduitsche vaarzen, p. 21.


Ad forficem
D. Johannae Curteniae.

Miranda forfex, erudita quam manus,
Quam promta versat, artis inventrix novae,
Quae vincit acrem Apellis ipsius manum,
Scopaeque, quos jactavit olim antiquitas:
(5) Simulare solers chartula vili suo
Quodcunque mundus continent vagus sinu:
Miranda forfex, num rogatu Cipridis
Te duxit ardens officina Mulciber,
Et liberali numine afflavit tibi?
(10) An Gratiarum trina consenu pari
Largita dotes est tibi suas, ita
Miraculosas ingenî ut dares notas,
Esses ut invidenda cunctis artibus,
Ut tota jam Natura cederet tibi?
(15) Quicquid profecto quicquid est istud, bona,
Divina, sunt, quae fingis humanum nihil.

                D. HOOGSTRATANUS
                    M.D.

In: Het stamboek op de papiere snykunst van Mejuffrouw Joanna Koerten, Huisvrouw van den Heere Adriaan Blok, bestaande in Latynsche en Nederduitsche gedichten der voornaamste dichters. Amsterdam, voor rekening van de Compagnie, M.D.CC.XXXV, p. 21. Ex. KBB VH 24068.



In het Nederlands (Ibid., p. 20):

Op de schaarkunst van Juffrou Joanna Koerten.

O wondre schaar, bestuurt door wonderlyker hant!
O hant! uw nieuwe vondt verbystert elx verstant;
En komt Apelles kunst met Scopaas werk verdooven,
Hoe ver d’aaloutheit zich vermoeidde in die te looven.
(5) Gy, nimmer moê, vertoont in onbeschreven bladt
Al ’t geen de weerelt in haar’ ruimen schoot bevat
Verwonderlyke schaar, heeft u Vulkaan, ter bede
Van Venus, toegestelt, en flux, terwyl hy smeedde,
U aangeblaazen met de vonken van zyn’ geest?
(10) Zyn eensgezind de drie Bevalligheên geweest,
In u zo rykelyk haar gaven toe te deelen,
Het was om wonderen, die uw vernuft zou teelen
Tot aller kunsten spyt, en tarting der Natuur,
Alhier ontstooken van een zuiver hemelvuur.
(15) Maar hoe? waar wil het heen? wie kan uw drift bedwingen?
Het zyn geen menschlyke maar goddelyke dingen.

                                      J. BAGELAAR.



Ibid., p. 103:

OP DE
PAPIERE SNYKUNST
Van Juffrou
JOANNA KOERTEN.

    Papier, voorheen zo weinig van waerdy,
Wat staet gy nu in heerlykheit voltogen?
Wat praelt gy, schoon van glans, voor yders oogen,
    Daer gy verkeert in eene schildery,
(5) Wanneer de schaer u kneust, en breekt de leden,
    Stout opgevat, en door JOANNAES hant
    Gevoert! wat oog beschout dit? wat verstant
Begrypt de keur van zoo veel geestigheden,
    Dat niet verstomt op zulk een wonderwerk,
(10) Dat schilders, dat beelthouwers, tekenaren,
En al wie oit in kunsten was ervaren,
    Verstelt doet staen! wie zag oit schooner merk
Van groot vernuft, getoont aen kleene stoffen,
    Waer in de kunst zoo vol volmaektheit steekt,
    (15) Ddat aen ’t geheel of deelen niets ontbreekt,
Daer ’t juiste wit zoo keurig is getroffen?
    Beroemt papier, al zaei ik op uw blaên
Myn letters, om u naer waerdy te looven,
De schaer voert u roemruchter naer boven,
    (20) En alsze u breekt, behoedtze u voor ’t vergaen.

                    DAVID VAN HOOGSTRATEN,
                        Der Medicynen Docter.

(Voor het eerst werd de Latijnse versie gepubliceerd in D. van Hoogstratens Carmina, Amsterdam 1700, p. 101. De Nederlandse vertaling door Van Hoogstraten zelf, werd voor het eerst gepubliceerd in diens bundel Gedichten, Amsterdam 1697, 161-162. Ook in: Gedichten op de overheerlyke papiere snykunst van Wyle Mejuffrouwe Joanna Koerten, Huisvrouwe van Wylen den Heere Adriaan Blok, gedrukt na het origineel stamboek. Benevens een korte schets van haar leven. [Vignet]. Te Amsterdam, By Steeve van Esveldt, in de St. Lucie-Steegh, over ’t Meisjes Weeshuys 1736, fol. †††††††4r. Ex. UBL 1193 B 16 en GBR 840 G 41. Het Latijnse gedicht in de hand van Van Hoogstraten zelf bevindt zich in de collectie Erven I.Q. van Regteren Altena samen met enkele bladen uit het Stamboek van Joanna Koerten. Het is 1695 gedateerd. Zie hierover M. Roscam Abbing: ‘Joanna Koerten (1650-1715) en David van Hoogstraten (1658-1724). Een bijzondere relatie tussen twee bekende Amsterdammers.’ In: Amstelodamum 94 (2007), p. 14-29.)


DAVID VAN HOOGSTRATEN

IN DESCRIPTIONEM
INDIARUM
A VENERANDO ET DOCTISSIMO VIRO
FRANCISCO VALENTINO
AMBOINENSIS ECCLESIAE NUPER PASTORE
ADORNATAM.
QUas olim terras alioque calentia sole
    Arva VALENTINUS presserat ipse pede,
Quum varios mores populorum vidit & urbes,
    Et quod conspicuum dissitus orbis habet,
(5) Cuncta haec victuris credit miracula chartis,
    Quae nunc lecturis inspicienda patent.
Cernitur his tabulis exacta Orientis imago,
    Seu veterem cupias noscere sive novum.
Quid foedas referam caedes fraudesque dolosque,
    (10) Gestaque barbarica praelia dira manu?
Quid memorem cultus falsorum & sacra deorum,
    Pectoraque a vero saeva remota Deo?
Hic quoque sudavit vir strenuus: hic quoque laetas
    Reddidit, & tutas vivere jussit oves.
(15) Hic populis tenebris & nocte sedentibus atra
    Sideream lucem noscere posse dedit.
Audierunt illum arrecti magno ore tonantem;
    Suffecit vires Religio ipsa Viro.
Turba rudis legum tabulis incidere leges
    (20) Coepit, & in sancto dicere jura foro.
Eminet haec inter majestas clara Batavi
    Nominis, & celsum tollit ad astra caput.
Illam perpetuo Reges venerantur honore,
    Regnaque divitiis conspicienda suis.
(25) Sic mutantur opes opibus: sic aequora servent,
    Et lucri studium non leve calcar habet.
Barbara quas fruges quas tellus educat herbas,
    Carpit inoffensa Belgica nostra manu.
Vive diu felix operis: tua patria curas
    (30) Cum tota agnoscet posteritate tuas.
Sic quae constituis monumenta perennia vivent,
    Et pretium chartis fama benigna dabit.
I quo te plausus animant & vota tuorum:
    Mnemosyne coeptis en favet ipsa tuis.
(35) Haec duraturis condet tua nomina fastis,
    Ne possit scriptis livor obesse tuis.

In: Fr. Valentyn: Beschrijving van oud en nieuw Oost-Indiën. Eerste deel. Dordrecht / Amsterdam, J. van Braam / G. onder de Linden, 1724. KBH 185 A 5.



Op de Beschrijving der Christelijke Religie.

INdien gy door gewijde vonken
    Word aengesteken, om de deugd
    Gerust te vieren, en met vreugd,
Daer zotte pragt om ver geklonken
    (5) Eenvoudige oogen niet verleid;
Daer alle weelde weggedreven
Geen’ netten spant aen ’t vroome leven,
    Dat zig van ydelheden scheid;
Kom nader dan met wijze zinnen
    (10) Deez’ Schatkist van Godvrugtigheên,
    Waer in de wijsheid van DE BREEN
U nood, uw’ Schepper te beminnen.
    Deugdlievenden! hier hebtge stof
Om met bequame dankbaerheden
(15) Des Mans verdiensten na te treden,
    En u te schikken tot zijn lof.
Dan zult gy met geen’ zorg beladen.
    Als gy de zoete vrugten plukt,
    Die u geen werreltling ontrukt,
(20) Een Goudmijn vinden in deez’ bladen.

Op de Afbeelding

DESIDERIUS ERASMUS.

DE Konst ontdekte ons ’t Hooft van Grooten DEZIDEER,
Dien schat der wijsheid, en des Rotterdammers eer,
Die op het zuiver veld van levende papieren
Zijn naem verheerlijk heeft met Goddelijcke zwieren.
(5) D’aenschouwer, die den smaek gehad heeft van zijn’ geest,
Staet opgetogen voor dien luister en bevreest;
Daer hy de vroomheid van dien Wijzen in kan lezen.

In: Theologia Erasmica, dat is: beschrijving van de Christelijke religie, eertijds uyt al de wercken van Desiderius Erasmus, voor verre het grootste gedeelte, t’samen gestelt door D. van Breen; en volgens des selfs eygen gevoelen vervult. In het Nederduyts vertaelt door Daniel van Breen. Rotterdam, François van Hoogstraten, 1679, fol. *2v en p. 163. GBR 8 J 8.



Opdracht van de fabels van Phaedrus aan Johan Willem Friso

Serenissimo ac Celsissimo Principi
Joanni Gulielmo Frisoni, per Dei gratiam
Principi Nassavio Comiti Cattimelibocorum,
Viandae, Dietziae, Spielbergiae,
Domino Beilsteinii, Baroni Liesveldiae,
Haeredetario Frisiae Goningae et
Agrorum Circumjacentium Gubernatori designato.

DIgna Parente Tuo soboles, clarissime Princeps,
    Spes Patriae, Princeps, praesidiumque Tuae,
Accipe pacato quos mittimus ore libellos.
    Munera sunt studiis non aliena tuis.
(5) His nempe in foliis, aevi sapienta prisci,
    Quae modo cunque damus, prodigiosa latet.
Illa senis Phrygii producta e pectore quondam
    Ingenium Phaedro materiemque dedit.
Spiritus hic alto tactus de culmine Pindi
    (10) Incepit variis luxuriare modis.
Et modò jucundo ludunt animalia ritu,
    Et fundunt salsis non sua verba jocis.
Et modò in historiis quaerit sibi seria veris,
    Lectorem oblectans erudiensque suum.
(15) Altius hinc surgit, & tota theatra videtur
    Majestate operis posse movere sui.
Denique quicquid agit, proventu divite praebet
    Judicii nusquam deficientis opes.
Quin & laetitiae nactus de nomine nomen
    (20) Attrahit illecebris pectora cuncta suis.
Te quoque, dum, GULIELME, petis Parnasia Tempe,
    Te capiat numeris detineatque suis.
Excipe sub levibus fabellis sacra tegentem
    Praecepta, in vitae commoda magna Tuae.
(25) Haec quoque sunt, cum justa virum Te fecerit aetas,
    Praesidium rebus grande futura Tuis:
Tunc etiam, patriis ubi conspiciendus in armis
    Ardua pro Patriae bella salute geres:
Cum Frisonum fortes cogens in praelia turmas
    (30) Prostrato referes victor ab hoste pedem:
Et castris adsueta tuis Victoria lauros
    Ad Te formosa deferet ipsa manu:
Tunc etiam, quando populorum frena tenebis,
    Et Tibi subjectis jura colenda dabis.
(35) Sic vigilusque Tuis adsit prudentia coeptis,
    A Te calcandae duxque comesque viae.
Sola Tuos virtus regat impellatque lavores.
    Haec sit meta tuis una petenda rotis.
Illa dies veniet (si non praesagia fallunt
    (40) Me mea, si superest vatigus ulla fides)
Qua proavis, GULIELME, Tuis magnoque Parenti,
    Felix sidereae quos tenet ora plagae,
Fas erit e coelo dignum spectare nepotem
    Tentantem validâ praelia dura manu.
(45) Illum cernere erit sua per vestigia ferri,
    Cernere erit simili laudis amore rapi.
Tunc ego, qui tenues ad Te nunc defero lusus,
    Tentabo Heroïs altius ire modis.
Teque Tuosque canam, si non mihi laevus Apollo.
    (50) Ingenium nobis & Tua facta dabunt.
Perge tenax modo propositi. Tibi gloria victrix
    Sola rogi meritis praemia digna parat.

In: Phaedri, Aug. liberti Fabularum Aesopiarum libri V.
Notis illustravit in usum Serenissimi Principis Nassavii
David Hoogstratanus. Amstelaedami, Ex Typographia
Francisci Halmae, MDCCI [1701]. KBH 139 C 16.



In: De fabelen van Gabriel Faerno, in Nederduitsch dicht vertaelt
en met aantekeningen verrykt door D. van Hoogstraten.
In ’s Gravenhage, by Pieter van Thol, [en Amsterdam,
Gerard onder de Linden], 1729.
UBL 1071 A 1

Ad Virum Amplissimum Joannem van de Poll,
Quum Reip. Amstelaedamensis Consul esset creatus.

QUos edunt cives, te Consule, POLLIO, plausus,
    Hos juvat applausu continuare meo.
Hoc decus, hunc laeti vere gratamur honorem,
    Festivoque damus prospera verba die.
(5) Det tibi felicem coeli clementia vitam,
    Et tribuat domui non nisi laeta tuae.
Sic quae cuncta regit summi clementia Patris
    Dignetur coeptis semper adesse suis.
Sic dotes nitant crescenti in prole paternae,
    (10) Quae per Avi et cari facta Parentis eat.
Te purus candor, decorat te gratia morum,
    Et cultum pulcris artibus ingenium.
Te Pallas, Clariae te dilexere sorores
    Laudantem ingenuae carmina mentis opus.
(15) Favisse ingeniis, laus omni tempore major.
    Haec superat fluxas, quas habet orbis, opes.
Principe digna viro res est: haec suscitat artes:
    Facundo vates haec facit ore loqui.
Sic olim doctos Romanus Pollio vates
    (20) Fovit, & inde tulit non minus ipse decus.
Illius experti Flaccusque Maroque favorem
    Fecerunt nomen carminis arte viro.
Te patriae agnoscunt cives uno ore parentem:
    Diceris & magnae, quam regis urbis amor.
(25) Vive, precor, patriae longinquos utilis annos,
    Insensusque malis, praesidiumque bonis.

                                DAVID HOOGSTRATANUS.



Bruiloftsdichten op het huwelyk van den heere Gerhart Franken, dokter in de geneeskunst, en joffrouwe Katharyne Adelheit Moonen, getrout te Deventer den 25. van Hooimaent 1702. Deventer, Arnoldus Kurtenius, Boekdrukker en boekverkooper aen den Brink. UBL 1197 B 35 : 23.

[p. 6]
III.
VIncta Cupidineis formosa MONENIA nodis
    Adspirat votis, Sponse beate, tuis.
Adspirat, pectusque novo succensa calore,
    Nec sua, fert Patrios ad tua sacra Deos.
(5) Luctantem Phoebusque pater doctaeque Sorores
    Impellunt, animo Numina grata tuo.
Scilicet illorum longum sensisse favorem
    Diceris, & Phoebi nunc quoque castra sequi.
Tradidit ille tibi sacras, quas repperit, artes,
    (10) Et morbos medica posse levare manu.
Nec tamen ipse tuum poteras sanare dolorem,
    Quaeque tibi dederat vulnera saevus Amor.
Mitis adest virgo Phoebaea tuosque labores
    Auxilio lenit diminuitque suo.
(15) Laetantur festivus Hymen, & pronuba Juno,
    Et stabili sociant pectora bina fide.
Quae bona te maneant, non nostrae est, sponse, Thaliae
    Dicere. MONENII carminis ille labor.
MONENIUS Pater has taedas & foedera lecti
    (20) Cantet, & auspiciis comprobet illa suis.


                                          DAVID HOOGSTRATANUS.



Op Gerard de Lairesse, in Groot schilderboek derde druk 1740.
Continue